Cornelius a Lapide

Ezechiel X


Index


Synopsis Capitis

Iterum describit Propheta Dei currum Cherubim a se visum in templo, quem vidit et descripsit cap. 1. Ad hæc, vers. 6, jubet Deus viro lineis induto accipere prunas e medio currus sui, easque spargere per Jerusalem, ut hoc signo portendat urbis incendium per Chaldæos.


Textus Vulgatae: Ezechiel 10:1-22

1. Et vidi, et ecce in firmamento, quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea. 2. Et dixit ad virum, qui indutus erat lineis, et ait: Ingredere in medio rotarum, quæ sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis, quæ sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo: 3. cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius. 4. Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus: et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriæ Domini. 5. Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis. 6. Cumque præcepisset viro, qui indutus erat lineis, dicens: Sume ignem de medio rotarum, quæ sunt inter cherubim: ingressus ille stetit juxta rotam. 7. Et extendit cherub manum de medio cherubim, ad ignem, qui erat inter cherubim: et sumpsit, et dedit in manus ejus, qui indutus erat lineis: qui accipiens egressus est. 8. Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum. 9. Et vidi, et ecce quatuor rotæ juxta cherubim: rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum: species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi. 10. Et aspectus earum similitudo una quatuor: quasi sit rota in medio rotæ. 11. Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur: et non revertebantur ambulantes, sed ad locum ad quem ire declinabat quæ prima erat, sequebantur et cæteræ, nec convertebantur. 12. Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennæ, et circuli, plena erant oculis, in circuitu quatuor rotarum. 13. Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me. 14. Quatuor autem facies habebat unum: facies una, facies cherub: et facies secunda, facies hominis: et in tertio facies leonis: et in quarto facies aquilæ. 15. Et elevata sunt cherubim: ipsum est animal, quod videram juxta fluvium Chobar. 16. Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotæ juxta ea: et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotæ, sed et ipsæ juxta erant. 17. Stantibus illis, stabant: et cum elevatis elevabantur; spiritus enim vitæ erat in eis. 18. Et egressa est gloria Domini a limine templi: et stetit super cherubim. 19. Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me: et illis egredientibus, rotæ quoque subsecutæ sunt: et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis: et gloria Dei Israel erat super ea. 20. Ipsum est animal, quod vidi subter Deum Israel juxta fluvium Chobar: et intellexi quia cherubim essent. 21. Qua-

tuor vultus uni, et quatuor alæ uni: et similitudo manus hominis sub alis eorum. 22. Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.


Versus 1: Like the Appearance of the Likeness of a Throne

1. QUASI SPECIES SIMILITUDINIS SOLII, — supple, et Deus specie humana insidebat solio, ut dixit, cap. 1, 26. Ita Polychronius, et patet vers. 2.


Versus 2: And He Said

2. ET DIXIT, — scilicet sedens in solio. Aliqui putant Ezechielem hic, et cap. viii et ix, tantum vidisse in solio splendorem; sed cap. 1, vidisse virum sedentem in solio. Verum hic eum quoque vidisse virum patet, quia vidit cap. viii, 2, æque ac cap. 1, 27, lumbos sedentis, qui sane sunt viri. Et quorsum solium? utique non ut splendor in eo sedeat, sed ut homo. Reliqua explicui cap. I.

INGREDERE IN MEDIO ROTARUM. — Nota: In curru hoc Dei, videtur de more fuisse arca fœderis; ante arcam vero, inter duas rotas erat prunarium significans altare thymiamatis, ac consequenter hoc prunarium erat inter duos Cherubim, quia quæque rota suum habebat Cherub, ut dixi cap. I. Jubet ergo hic Deus, ex suo curru ignem, quo comburenda est urbs, accipi; ut significet urbis incendium, non casu, non hominum consilio, sed Dei providentia et decreto futurum esse.

EFFUNDE SUPER CIVITATEM. — Septuaginta, disperge, dissemina, ut post cædem civium, de qua cap. præced., civitas tota comburatur. Nam mox, ut ait Polychronius: «Quoquoversum ut sors tulerat, dispergit ignem, simul cunctos calamitate comprehendens.» Alcazar in Apocal. viii, 4, notat. 6, contrarium censet (et innuit S. Hieronymus hic, licet ipse in priore expositione combustionis postea persistat), videlicet post peractam punitionem, et cæsos omnes non signatos, mitti ignem, non ad exurendam, sed ad purgandam et sanctificandam Jerusalem, sicut Isaias, cap. vi, calculo ignito purgatus et sanctificatus fuit; esse ergo hunc ignem charitatis et zeli, quem Christus venit mittere in terram, et voluit accendi. Rursum, ignem hunc prunarum ex altari, symbolum esse religionis, quæ post cæsos non signatos, postque reditum e Babylone in Hierosolyma refloruit, duce et pontifice Esdra; qui proinde videtur esse hic vir lineis indutus, prunas hasce in Jerusalem effundens. Nam pœnitentia ac religio civitatis illius, præcipuus fuit fructus, quem ex ipsius supplicio cepit Deus. Verum ex capitibus seq. æque ac præcedentibus liquet omnia hæc spectare ad clades et incendium Hierosolymæ. Prior ergo expositio verior est.

INGRESSUSQUE EST, — scilicet vir ille linteatus, ut acciperet ignem ex prunario: idem, scilicet Angelus, qui pios signavit et liberavit, cap. præced., vers. 4; hic impios jubetur plectere, impiam eorum urbem comburendo. Angelorum enim munus est Dei jussa exsequi, tam in puniendo malos, quam in præmiando bonos; nec per hoc inquinatur angelorum pietas et sanctitas. Unde Angelus hic, æque ut ante vestitur lineis et mundis vestibus, quia, ut ait S. Bernardus in Psal. xc, serm. 8: «Non inquinabit in sanguine (peccatorum) manus, sed lavabit: ut unde ille cruentus magis, inde iste nitidior videatur.» Et S. Gregorius, XVIII Moral. xiii: «In peccatorum, ait, morientium sanguine justi lavant manus: quia dum eorum pæna conspicitur, conspicientis vita mundatur.» Discunt enim homines cavere peccata, quæ a Deo et angelis vident tam graviter puniri. Hinc allegorice, Angelus hic significat Christum, qui suos hic signat thau; in die vero judicii, in reprobos immittet ignem gehennæ. Esse ergo hic elegans symbolum duplicis adventus Christi, si illum altera manu thau, sive crucem, altera ignem præferentem quis depingat: primi enim adventus symbolum est crux, secundi ignis.

Hinc allegorice, Angelus hic significat Christum, qui suos hic signat thau; in die vero judicii, in reprobos immittet ignem gehennae. Esse ergo hic elegans symbolum duplicis adventus Christi, si illum altera manu thau, sive crucem, altera ignem praeferentem quis depingat: primi enim adventus symbolum est crux, secundi ignis.


Versus 3: On the Right Side

3. A DEXTRIS. — Quia Deum et angelos, inquit S. Hieronymus, dexter locus decet; dæmones sinister: et quia in dextro templi latere erat candelabrum septem lucernis accensis, quæ significant veritatem veramque fidem, et Dei religionem ad omnes gentes a Judæis migraturam, omnesque illuminaturam.

Domus — scilicet Dei, hoc est templi. Per domum ergo hic, et in sequentibus intellige templum. NUBES. — Quæres, cur Deus passim apparuerit in nube?

— Quæres, cur Deus passim apparuerit in nube? Respondeo, quia nubes est maximum divinæ providentiæ, gubernationis, et punitionis, æque ac præmiationis instrumentum. Nam primo, e nubibus emittit Deus rorem, pluviam, nivem, grandinem, lapides, tonitrua et fulmina. In nubibus etiam apparet iris pulcherrima. Nubes ergo aliquando terrorem, aliquando hilaritatem afferunt.

Secundo, nubibus Deus cœlos obducit, ac solem tegit, ejusque ardorem temperat; iisdem hiemis et glaciei rigorem resolvit ac mitigat. Rursum terram omniaque germina irrigat et fecundat, et totum orbem alit et pascit.

Tertio, Deus nubibus indidit miram velocitatem, ut statim ex una regione in aliam transvolen

m transvolent. Quarto, Deus nubes ab ima humo educit, et ad summum quasi aeris attollit, quo nulla vis humana pertingere potest, quæ

eas impediat. Quinto, Deus nubes agit ad omnes mundi plagas; nunc ad Orientem, nunc ad Occidentem, nunc ad Meridiem, nunc ad Septentrionem: easque facit modo imbriferas et fecundas, modo siccas et steriles. Merito ergo dixit Moses, Deuter. xxxiii, 26: «Magnificentia ejus discurrent nubes.» Hinc et nubes in Scriptura dicuntur esse currus quasi regalis Dei. Psalm. ciii, 3: «Ponis nubem ascensum tuum, qui ambulas super penna

Quocirca in Synagoga et Ecclesia primo, in columna nubis præcessit Deus castra Hebræorum, eaque deduxit salva in Chanaan. Secundo, cum legem dedit in Sina, nube totum montis cacumen involvit, Exod.

Tertio, Deus apparuit in fumo, ut cum dedit legem in Sina, totus mons ardere et fumare videbatur, Exod.

xix, 16. Tertio, Mosis tabernaculum eo die quo absolutum est, æque ac Salomonis templum in die dedicationis, nube implevit. Quarto, in nube Deus pro populo suo contra Pharaonem pugnavit, interjiciens se per nubem inter Hebræos et Ægyptios, Exod.

nube Deus pro populo suo contra Pharaonem pugnavit, interjiciens se per nubem inter Hebræos et Ægyptios, Exod. xiv, 20. Quinto, in nube suam præsentiam Deus Hebræis ostendebat, in eaque loquebatur cum Mose, ut ex ea populus Mosen quasi cœlestem legislatorem agnosceret et revereretur, Deuter.

xiv, 20. Quinto, in nube suam præsentiam Deus Hebræis ostendebat, in eaque loquebatur cum Mose, ut ex ea populus Mosen quasi cœlestem legislatorem agnosceret et revereretur, Deuter. iv, 11. Sexto, in Christi transfiguratione: «Nubes lucida obumbravit eos,» ait Matthæus cap.

Nona, in transfiguratione Christi, «nubes lucida obumbravit eos,» Apostolos scilicet, tres Christi comites, Matth.

Tum denique quia Christus ascendit super coelos coelorum ad Orientem, et quasi nos adhuc ascendentis desideria, illuc intendimus, ubi coelum surgit, ait S.

Ubi adverte: Nube Deus suam præsentiam solet exhibere, et simul eadem se occultare et tegere, ut indicet suam providentiam præsentissimam esse, pariter et occultissimam. Ita Maternus Firmicus ad Mavortium Lollianum: «Celari, ait, et abscondi plurimis tegumentis natura divinitatis ab initio voluit, ne omnibus facilis esset accessu, neve cunctis patefacta majestatis suæ origine panderetur.» Propria ergo nubium significatio, est divinitatis et providentiæ quasi per velum ostensio. Hinc Christus in transfiguratione et ascensione nube tectus fuit, et tegetur in judicio; ut significetur eum esse supremum mundi dominum, moderatorem et judicem, quod deteget, et toti mundo ostendet in die judicii. Hinc dies nubis vocatur dies vindictæ, qualis erat hæc Ezechielis, et qualis erit in die judicii, ut patet Joel. ii, 2. Vide dicta cap. 1, 4.

Allegorice, nubes symbolum est humanitatis Christi: hæc enim celat et velat ejus deitatem. Nubes ergo significat Christi providentiam supernaturalem, arcanam et divinam, qua regit Ecclesiam, illique præfulget quasi columna nubis et ignis, illuminans simul, et protegens eam, ducensque rectis semitis in cœlum. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Isychius, Augustinus, Gregorius, Rupertus, quos citat et sequitur Alcazar, Apocal. cap. 1, 7, notat. 7.

Symbolice, nubes sunt angeli. Hi enim sunt instrumenta et exsecutores divinæ providentiæ. Ita S. Dionysius, cap. xv Cælest. Hierarch.

Tropologice, nubes sunt Apostoli, et prædicatores Evangelii ob novem analogias. Prim

logias. Prima est, sicut nubes e terra et mari in altum sublatæ, a ventis impelluntur: ita et Apostoli ex terrenæ humilitatis humo, et hujus sæculi mari Dei gratia attolluntur, et spiritu Dei aguntur et impelluntur. Ita S. Hieronymus, Augustinus et

Ita S. Hieronymus, Augustinus et Gregorius. Secunda, sicut columna nubis et ignis Hebræis præluxit, et duxit in Chanaan: ita prædicatores in caligine hujus sæculi mundo prælucent, hominesque ducunt in cœlum. Tertia, hæ nubes in populum emittunt doctrinæ cœlestis rorem ac pluviam, qua eum impinguant et fecundant.

cunt in cœlum. Tertia, hæ nubes in populum emittunt doctrinæ cœlestis rorem ac pluviam, qua eum impinguant et fecundant. Ita S. Dionysius, cap. xv Cælest.

Ita S. Dionysius, cap. xv Cælest. Hierarch. Quarta, harum nubium gloria est iris cœlestis, id est Christi passio, I Corinth. ii, 2. Quin

4. ET ELEVATA EST GLORIA DOMINI. — Id est solium Dei gloriosum, quod erat super Cherubim

ut significetur per faciem vituli, id est per labores angelorum quos circa nos impendunt, ut ad pænitentiam convertant, nos interventu pænitentiæ, in Cherubinos quosdam converti: quoniam resipiscendo ad veram sapientiam perducimur, qua fimus cautiores in posterum.» Censet ergo ipse, Cherub hic mutasse faciem vitulinam, quam habuerat cap.

a, quia Evangelii mysteria, scilicet, Incarnationis, Trinitatis, redemptionis hominum, Eucharistiæ, etc., ita aperiunt, ut tamen simul quasi nubes eadem tegant, et humanæ rationi impenetrabilia esse ostendant; ut omnes agnoscant verum esse illud Salomonis: «Dominus dixit ut habitaret in nebula;» illudque Psalm. xvii, 12: «Posuit (Dei majestas) tenebras latibulum suu

Octava, nubes in se solis claritatem accipiunt, et desuper valde illustrantur, sed eam refrangunt, et temperatam ac nostro visui accommodatam ad nos transmittunt: ita faciunt et Apostoli, ac doctores et angeli, ait S. Dionysius, cap. xv Cælest. Hierarch. Denique, harum nubium comitatu septus Christus ad extremum judicium veniet «in sanctis millibus suis,» Deuter.

Dionysius, cap. xv Cælest. Hierarch. Denique, harum nubium comitatu septus Christus ad extremum judicium veniet «in sanctis millibus suis,» Deuter. xxxiii, 2. Ita Alcazar loco paulo ante citato.

Nona, in transfiguratione Christi, «nubes lucida obumbravit eos,» Apostolos scilicet, tres Christi comites, Matth. xvii, 5. Nubes enim lucida significat Dei familiaritatem et favorem erga Christianos, indeque Christianorum prosperitatem et felicitatem; nubes vero obscura et tenebricosa significat Dei terrores et minas erga Judæos, indeque eorum plagas et adversitates. Hinc

Tertio, Deus apparuit in fumo, ut cum dedit legem in Sina, totus mons ardere et fumare videbatur, Exod. xix, 18. Fumus hic minax erat incendii, simul et excæcationis Judæorum, si, uti fecerunt, legem Dei violarent: qua de causa urbs et templum tum a Chaldæis, tum postea a Romanis et Tito incensa, et in fumum cineresque redacta sunt. Quare non recte aliqui, ut Forerius in Isaia iv, 5, fumum cum nube confundunt, putantque fumum eumdem fuisse cum nube. Porro fumum fuisse symbolum excæcationis Judæorum, et præsertim sacerdotum, docent S. Hieronymus, Cyrillus et Græci in illud Isaiæ vi, 4: «Et domus repleta est fumo.» Nam paulo post vers. 10, sequitur: «Excæca cor populi hujus.»


Versus 5: The Voice of Almighty God

5. Vox Dei omnipotentis, — id est ut Symmachus et Theodotion, quasi tonitrui Dei. Significat hæc alarum vox migrationem Dei et angelorum ex templo. Unde sub Tito, ait Josephus, audita est vox e templo: Migremus hinc. Pro omnipotentis hebraice est שדי saddai, quod Deum, et qua beneficum potentemque, et qua vastatorem (qualis hic erat) significat, uti dixi Genes. xvii, 1.


Versus 4: And the Glory of the Lord Was Lifted Up

4. ET ELEVATA EST GLORIA DOMINI. — Id est solium Dei gloriosum, quod erat super Cherubim, ipsis volantibus translatum est a dextero angulo vestibuli sanctuarii, ubi sententiam cædis et incendii in urbem pronuntiaverat, ad limen orientale domus, id est atrii interioris sacerdotum, quod inde repletum est nube: atrium vero exterius repletum est splendore gloriæ Domini, qui a nube splendida et gloriosa manabat.

Nota: «Gloria Domini,» sive Deus gloriosus, in Scripturis tripliciter nuncupatur, et tribus rebus assimilatur. Primo, vocatur lux, ut I Timoth. cap. vi, 16: «Lucem habitat inaccessibilem, quem nullus hominum videre potest.» Et Psalm. ciii, 2: «Amictus lumine sicut vestimento.» Est enim Deus in se, suaque natura lux et claritas increata et immensa.

Secundo, nuncupatur caligo, nubes, nebula, tenebræ. Aliqui putant ipsam lucem Dei inaccessam, ipsumque jubar divinitatis vocari caliginem et nubem, eo quod nimia hac luce siderentur mortalium oculi, nec aliam Mosi et Hebræis apparuisse nubem vel tenebras, nisi ingentem lucem quæ intuentium oculos feriret et perstringeret. Ita censet noster Prado hic. Favet Cajetanus, qui illud Actor. i, 9: «Nubes suscepit eum ab oculis eorum,» exponit de luce nimia, quæ a corpore Christi glorioso dimanabat. Unde et aliqui dicunt illam veluti nubem in longum ductam, quæ lacteam in cœlo viam efficit, nihil esse aliud quam plurium stellarum ibi congregatarum fulgorem. Verum contrarium longe verius est, scilicet proprie dictam fuisse nubem et caliginem, qua se Mosi et Hebræis exhibuit Deus.

rum ibi congregatarum fulgorem. Verum contrarium longe verius est, scilicet proprie dictam fuisse nubem et caliginem, qua se Mosi et Hebræis exhibuit Deus. Esto enim ipse in se totus sit lux, tamen quia oculi hominum hanc lucem non ferunt, nec capiunt; hinc eam tegit et vestit nube (unde Psalm. xcvi, 2, et alibi dicitur: «Nubes et caligo in circuitu ejus»); ita tamen, ut aliqui lucis ejus radii per nubem diffundantur, et transpareant, quia per hos Deus aliquid suæ claritatis ostendit; aliquid et longe amplius nube velat et abscondit. Porro in lege veteri fere ostendit se Judæis per nubem obscuriorem: quia illa lex, æque ac Dei cognitio erat Judæis obscura; et quia lex illa erat umbrosa, ac terrore rudes Judæos cogens ad legis divinæ observantiam. In nova vero lege ostendit se per nubem lucidiorem: est enim nunc clarior Dei cognitio quam olim; estque lex Christi amoris, non timoris.

dicta cap. 1, 16. Unde recte Alcazar in Apocalyps. pag. 362, sic explicat: Rota una in aliam inserta erat in angulos rectos instar coluri. Erant ergo in rotis singulis quatuor conjuncturæ, sive semicirculi: in quibus singulis singuli erant aspectus, id est quatuor facies animalium. Ergo facies primæ conjuncturæ, sive primi semicirculi rotarum omnium, vitulinæ erant omnes; secundæ humanæ, tertiæ leoninæ, quartæ aquilinæ. Aliter Prado: vult enim rotas has curules fuisse, non coluros; unde quamlibet duplicem habuisse faciem, non quadruplicem, uti habent communes carrucæ.


Versus 11: In Four Directions

11. IN QUATUOR PARTES, — id est latera vel angulos currus, ut jam in dextrum, jam in sinistrum, jam retrorsum, jam antrorsum moverentur, ut dixi cap. 1, 17. Aliter Prado: In quatuor, inquit, partibus, id est angulis, currus rotæ circumvolvebantur, hoc est omnes rotæ, totusque currus circumvolvebatur, et pergebat eo, quo pergebant Cherubini. Verum hoc frigidum est. Quis enim nescit moto curru omnes rotas, partes et angulos currus moveri? Non convertebantur — alio, sed motum primæ rotæ uniformiter et constanter sequebantur cæteræ.

veri? Non convertebantur — alio, sed motum primæ rotæ uniformiter et constanter sequebantur cæteræ.


Versus 12: The Body

12. CORPUS, — Hebraice caro, id est corpus, q. d. Totum corpus rotarum, id est ipsæ rotæ totæ. COLLA. — Hebraice

27. Rex lugebit. Hebraice יתאבל iitabbal, id est luctu se conficiet.

Sanctuaria. Id est sanctuarium, quod tres habebat partes, et quasi tria sanctuaria, scilicet atrium, Sanctum, et Sanctum sanctorum.

PENNÆ (id est circuli, sive canthi lignei, qui rotæ sunt quod pennæ avi); ET CIRCULI, — id est canthi ferrei, quibus lignei firmantur. Tribuit enim rotis figuram volucris, ut ingentem earum velocitatem indicet. Hæc omnia plena erant oculis, id est stellis cælatis, quia repræsentabant cælum stellis collucens. Unde et cap. 1, 18, non Cherubinis, sed rotis oculi tribuuntur. Ita S. Hieronymus, Vatablus, Maldonatus et alii.

Secundo, Theodoretus et Lyranus hæc omnia de ipsis Cherubinis accipiunt, et probabiliter. Hi ergo pleni erant oculis. Significant enim Ecclesiæ prælatos et doctores, qui quasi stellæ fulgebunt in perpetuas æternitates. Sic et rotarum quadriga plena ocellis, significat Dei providentiam oculatissimam: et mystice justos, qui fulgent ut splendor firmamenti. Tertio, alii, quibus favet Maldonatus, rotis tribuunt corpus et circulos; Cherubinis vero colla, manus et pennas, ut hic exprimat quod cap.

nti. Tertio, alii, quibus favet Maldonatus, rotis tribuunt corpus et circulos; Cherubinis vero colla, manus et pennas, ut hic exprimat quod cap. I subticuit, scilicet hæc omnia plena fuisse oculis. Hæc sententia valde probabilis et congrua videtur. Primo, quia colla, manus et pennæ proprie sunt Cherubinorum, non rotarum: atque de Cherubinis et rotis mixtim et confuse loquitur Propheta; quia erant quasi unum quid, sicut auriga et currus sunt quasi unum quid in aurigando: rotæ enim quoquoversum sequebantur Cherubinos quasi suos duces, ac si iis fuissent alligatæ. Secundo, quia Cherubini S.

Joannis, Apocal. iv, 8, pleni erant oculis: illi autem iidem sunt cum Ezechielis.

Tertio, quia tam, vel magis decebat Cherubinos, utpote duces, circumquaque esse oculatos, quam rotas: hi enim oculi significant angelos, et præsertim Cherubinos, esse perspicacissimos, sapientissimos et providentissimos. Recte Andreas Cæsariensis, Apoc. IV: «Multitudine, ait, oculorum significatur mirifica vis, qua pollent cœlestes beatique spiritus, ad hauriendos divinitatis

Quarto, quia Hebræa ad verbum habent: Et omnis caro eorum, et dorsum eorum, et manus eorum, et alæ eorum, atque rotæ plenæ erant oculis circumquaque ipsis quatuor rotis ipsorum, scilicet Cherubinorum, ut vertunt Vatablus, Septuaginta et alii. Quæ verba plane significant et Cherubinos, et rotas, plenos fuisse oculis; Cherubinis enim proprie competit caro, id est corpus, dorsum, manus et alæ; quæ metaphorice tantum conveniunt rotis, juxta sensum primo datum: quia scilicet spiritus vitæ erat in rotis, ac consequenter rotæ videbantur habere carnem, id est corpus et membra, quæ hoc spiritu quasi vegetarentur. Utrumque ergo verum est, et utrumque significat hic Scriptura unum de Cherubinis proprie, alterum de rotis metaphorice. Atque hac de causa noster Interpres pro rota vertit, circuli: quia hebræum אופנים ophannim proprie rotas, et consequenter circulos (qui sunt quasi rotæ extimæ, sive canthi) significat: rursum pro eorum vertit, earum, quia de rotis agebatur: et quia Hebræum ophannim, id est rotæ, tam est masculinum, quam est Cherubim: amborum ergo, id est eorum, tam ad ophannim, id est rotas, quam ad Cherubim referri potest: de utrisque enim egit in præcedentibus, scilicet prius de Cherubim, deinde de ophannim, id est de rotis: ac proinde de utrisque hic asserit, quod pleni fuerint oculis. Dum ergo Noster vertit: «Omne corpus earum, et colla, et manus, et pennæ, et circuli plena erant oculis,» videtur primum et ultimum, id est corpus et circulos, ad rotas, tria vero media, scilicet colla, manus et alas, ad Cherubinos referre. Pronomen enim earum, cum ait «corpus earum,» rotas notat, non Cherubinos; ut patet: licet ex Hebræo, ut dixi, corpus quoque, vel, ut hebraice est, caro, proprie ad Cherubinos, metaphorice ad rotas referatur, æque ac colla, manus et alæ. Circuli vero non nisi ad rotas pertinent, quia Hebræum ophannim non nisi rotas aut circulos rotarum significat. Symbolice: «Rotæ, ait S. Hieronymus, habent colla, manus, et pennas, ut efficientias rerum in singulis, non membrorum imagines sentiamus.» Significant ergo hæc, obsequia a rotis, et a creaturis insensibilibus Deo debita. Nam collum jugo, manus operi, pennæ volatui serviunt, quæ sunt propriissima ad perfecte obediendum instrumenta. Unde rotas, quas primo vocavit אופנים ophannim, hic vocat גלגל galgal, id est volubiles. Datur ergo hic schema perfectæ obedientiæ, quod ita

Hieronymus, habent colla, manus, et pennas, ut efficientias rerum in singulis, non membrorum imagines sentiamus.» Significant ergo hæc, obsequia a rotis, et a creaturis insensibilibus Deo debita. Nam collum jugo, manus operi, pennæ volatui serviunt, quæ sunt propriissima ad perfecte obediendum instrumenta. Unde rotas, quas primo vocavit אופנים ophannim, hic vocat גלגל galgal, id est volubiles. Datur ergo hic schema perfectæ obedientiæ, quod ita

depingit S. Bernardus, tract. De Præcep. et dispensat.: «Verus obediens mandatum non procrastinat, sed statim parat aures auditui, linguam voci, pedes itineri, et se totum intus colligit, ut mandatum peragat imperantis.»


Versus 13: And These Wheels He Called Whirling

13. ET ROTAS ISTAS VOCAVIT VOLUBILES. — Deus currus auriga, vel aliquis Cherubinorum inclamavit: O galgal! id est, o rotæ! scilicet volvimini, vel agite hoc vel illud. Subticet enim formam dati præcepti. Ita Vatablus. Secundo et simplicius, q. d. Rotas has, quæ proprie hebraice vocantur אופנים ophannim, Deus propter velocitatem vocavit גלגל galgal, id est volubiles. Unde Septuaginta retinent hebræam vocem, vertuntque: Vocavit Deus Gelgel. Ita S. Hieronymus, Chaldæus et alii. Rursum, τὸ volubiles significat rotas fuisse ingentes: ingens enim erat currus, utpote Dei. Nam rotæ magnæ magis volubiles sunt quam parvæ.

Ita S. Hieronymus, Chaldæus et alii. Rursum, τὸ volubiles significat rotas fuisse ingentes: ingens enim erat currus, utpote Dei. Nam rotæ magnæ magis volubiles sunt quam parvæ.

Nota: Rotæ hebraice dicuntur ophannim, quod Hebræi volunt esse angelorum certorum nomen, sicut Seraphim et Cherubim: unde pleni sunt oculis; et spiritus vitæ erat in eis. Erant ergo intellectuales substantiæ Deo propinquæ, uti et Cherubim. Non sunt autem Throni (quia hi sunt thronus Dei: ophannim autem vehunt thronum Dei), sed Principatus, ait Prado. Verum hoc symbolicum est, non litterale. Ad litteram enim ophannim significat rotas; easque veras et proprias hic intelligi patet, tum ex eo quod erant rotæ quadrigæ Dei, tum ex eo quod vocentur volubiles.

Hinc Romæ in parvis curribus utuntur rotis ingentibus: experiuntur enim equos in iis trahendis minus laborare, et per eas onera et pondera longe majora attrahere, quam per parvas. Eas adinvenit magnus ille basilicæ S. Petri (quæ vere orbis est miraculum) architectus Michael, qui inde Bonarota est cognominatus. Ejusque ratio est clara. Majores enim rotæ magis aptæ et accommodæ sunt ad rotationem, ideoque magis capaces ad vim et impulsum attrahentis recipiendum, quam sint minores. Habent enim plures majoresque canthos in peripheria, qui per impulsum a vi trahente sibi impressum, simul omnes valide impellunt rotantque axem; ideoque facilius eumdem versant et volvunt, quam minores. Ita vidi Coloniæ ad Rhenum ingentes rotas, in quibus unus homo incedens, easque incessu suo versans, per funes cum rota circumactos, ingentia vini plaustra e navibus attollebat et educebat. Simile est in vecte, qui si longus sit majus pondus attollit, quam si brevis. Rursum, si duo in vecte ferant pondus, illis cui pondus est vicinius, magis sentit onus, quia breviori vectis parte illud sustinet, etc. Pulchre hæc ad oculum demonstrat Alexander Picolominius in Quæst. Mechanicis.


Versus 14: Each One Had Four Faces

14. QUATUOR FACIES HABEBAT UNUM, — scilicet animal, id est quisque Cherubim. Ita Septuaginta. Ex Hebræo quoque vertas: Quatuor facies habebat una, scilicet rota quælibet. De rotis enim præcessit: et rotas, æque ac Cherubim habuisse quatuor facies dixi v. 10. Atque hæc est causa, cur prima facies vocetur Cherub, id est bovis. Hæc enim est prima in rotis, uti jam dicam. FACIES UNA, FACIES CHERUB, — id est bovis, ut vertit Arabicus Antiochenus.

Allegorice, prima facies Christi et dignitas est, quod quasi bos, victima fuerit immolatus pro hominibus, et per hanc factus est Cherub, id est gloriosum nomen, æque ac corpus accepit, ut esset mundi redemptor. S. Thomas Aquinas, cum a condiscipulis ob modestiam et juge silentium rideretur, bosque mutus nuncuparetur, ab Alberto Magno præceptore suo defensus, audiit: «Bos hic mutus brevi edet vocem, quam totus exaudiet orbis.» Ita factum est, cum scilicet bos hic laborando, docendo, scribendo versus in gloriosum Cherub, angelici Doctoris nomen accepit. Hunc sequere, o christiane, o Religiose, o doctor, o prædicator! et angelus, imo Cherub et Seraph, efficieris. Labor ergo boves facit angelos et cherubinos. Unde:

Aliter alii: «Pro facie vituli ponitur facies Cherub,» ait Antonius Fernandius, De Vision. veteris Testam. vision. XVI, sect. II, «quia Cherub ad arcam erat specie, non vituli, sed pueri elegantis;

ut significetur per faciem vituli, id est per labores angelorum quos circa nos impendunt, ut ad pænitentiam convertant, nos interventu pænitentiæ, in Cherubinos quosdam converti: quoniam resipiscendo ad veram sapientiam perducimur, qua fimus cautiores in posterum.» Censet ergo ipse, Cherub hic mutasse faciem vitulinam, quam habuerat cap. 1, in humanam pueri: et sic R. David, et Pagninus in Lexico, Cherub interpretantur puer, quod fuerit specie et facie pueri. Sed obstat quod sequitur: «Et facies secunda, facies hominis.» Ergo prima non erat hominis, sed bovis. Fuerunt enim hic eædem facies, uti et iidem Cherubim idemque currus, qui fuerunt cap. 1. Proinde minus probabiliter Emmanuel Sa e contrario censet, Cherubim faciem primariam humanam, quam habebant cap. 1, mutasse hic in faciem bovinam. Nam secunda facies dicitur hic fuisse hominis, non prima. Denique eosdem fuisse hic Cherubim, et easdem facies, quæ fuerunt cap. 1, patet ex vers. 20: «Ipsum, inquit, est animal quod vidi, etc. Et intellexi quia Cherubim essent. Quatuor vultus uni, etc. Ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar.»

Allegorice, prima facies Christi et dignitas est, quod quasi bos, victima fuerit immolatus pro hominibus, et per hanc factus est Cherub, id est gloriosum nomen, æque ac corpus accepit, ut esset mundi redemptor. S.

Thomas Aquinas, cum a condiscipulis ob modestiam et juge silentium rideretur, bosque mutus nuncuparetur, ab Alberto Magno præceptore suo defensus, audiit: «Bos hic mutus brevi edet vocem, quam totus exaudiet orbis.» Ita factum est, cum scilicet bos hic laborando, docendo, scribendo versus in gloriosum Cherub, angelici Doctoris nomen accepit. Hunc sequere, o christiane, o Religiose, o doctor, o prædicator! et angelus, imo Cherub et Seraph, efficieris. Labor ergo boves facit angelos et cherubinos. U

Tropologice, bos symbolum est laboris. Hinc ovem, bovisque symbolum ita pingit Ovidius, V Metamorph.:

Quid meruere boves, animal sine fraude doloque, Innocuum, simplex, natum tolerare labores

rare labores? Unde Ægyptii, teste Pierio in Hieroglyphicis, volentes laborem pingere, pingebant caput bovis; et Romani illud corollis, corymbis et sertis redimire solebant (qualis corona sive fascia molem operosam Adriani hic Romæ, quæ nunc castellum S. Angeli dicitur, ambiebat, cujus frusta adhuc cernuntur), ut significarent fructus et glorias ex labore manantes; scilicet quod labores faciant Cherubos, id est angelos nobilissimos et gloriosissimos. Id in primis præstant labores virorum Apostolicorum, qui Evangelii et Ecclesiæ Christi currum per totum orbem circumagunt. Ita Cla

Ita Claudianus in Nuptiis Honorii: Herculem, ait, duri celebrant labores: Ille Centauros domuit superbos: Abstulit sævo spolium leoni; Cerberum traxit triplici catena; Ultimus cælum labor in reflexo Sustulit collo, pretiumque rursus Ultimi cælum meruit laboris. Ite nunc, fortes, ubi celsa magni Ducit exempli via.

Sallustius in Jugurtha: «Audivi, ait, sæpe a sanctis viris, munditiam mulieribus, laborem viris convenire; hominibus bonis oportere plus gloriæ quam divitiarum e

arum esse.» Alexander Magnus videns suos post tot prælia remissiores factos, et luxui indulgere, eos modeste reprehendit, dicens: «Nihil magis servile est, quam luxuria; nihil magis regium quam laborare.» Ita Plutarchus in Alexandro. Arianus, lib.

III Histor.: «Ego, ait, nullum generoso viro laborum finem statuo, quam labores ipsos, qui ad gloriam et decus ducunt.» Democritus dicebat omnes labores otio jucundiores esse, quando illa consequuntur homines, quorum gratia laborant, aut consecuturos se sciunt.

qui ad gloriam et decus ducunt.» Democritus dicebat omnes labores otio jucundiores esse, quando illa consequuntur homines, quorum gratia laborant, aut consecuturos se sciunt.

Ita Stobæus, serm. 29. Idem rogatus quomodo laboriosi differrent a desidiosis: Quo, inquit, pii ab impiis: spe nimirum bona. Sperant enim qui corpus laboribus exercent pinguia laborum præmia; desides autem semper præsentem intuentur paupertatem. Ita Maximus, serm.

Ita Maximus, serm. 32. Diogenes, teste Laertio, lib. VI, cuidam monenti, ut jam senex, quiesceret a laboribus: «Quid, inquit, si in stadio currerem, utrum oporteret jam metæ vicinum cursum re

STETIT IN INTROITU PORTÆ. — «Portæ,» scilicet atrii populi. ET GLORIA DEI (id est thronus gloriosus Dei) ERAT SUPER EA.

agis bonum cum augmento operare.» Severus Imperator, teste Spartiano, symbolum tribuno dari jussit: «Laboremus;» Pertinax vero: «

Militemus.» Alfonsus rex Aragoniæ seni cuidam ebrietatem suam excusanti, quod vinum esset lac senum, respondit: «Sed regum cibus est honos, quem dii non otio aut luxu, sed in probis laboribus hominibus vendunt.» Ita Panoraitanus in Ges

Gestis ejus. Florus hos versus scripserat in Cæsare

m Adrianum: Ego nolo Cæsar esse, Ambulare per Britannos, Scythicas pati pruinas. Cui Cæsar respondit: Ego nolo Florus esse, Ambulare per tabernas, Latitare per popinas, Calices pati rotundos. Ita Suetonius.

Cui Cæsar respondit:

Ego nolo Florus esse, Ambulare per tabernas, Latitare per popinas, Calices pati rotundos. Ita Suetonius.

Ita Suetonius.

Præclare Philo, lib. De Sacrific. Abelis: «Sicut, ait, a cibo pendet tota vita cum suis actionibus; ita a labore pendet quidquid in rebus bonum est. Sicut enim cibus se habet ad vit

Sicut enim cibus se habet ad vitam, sic labor ad honestatem.» Ita Vespasianus, Masinissa rex Numidarum, Carolus Magnus, et Maximilianus I imperator, laboribus assi

etudinem tuiti sunt, et imperium propagarunt. Laertius scribit Cleanthem philosophum vocatum fuisse alterum Herculem, quod esset omnium laborum patientissimus, adeo ut noctu hauriret aquam e puteo, ut sibi victum pararet, unde et φρεάντλης vocatus est. Brachmanes philosophi pueros impransos extrudebant foras, si quando nihil operæ vel parentibus, vel suis rebus necessariis dedissent. Parthi, teste Dionysio, lib.

de et φρεάντλης vocatus est. Brachmanes philosophi pueros impransos extrudebant foras, si quando nihil operæ vel parentibus, vel suis rebus necessariis dedissent. Parthi, teste Dionysio, lib.

vel suis rebus necessariis dedissent. Parthi, teste Dionysio, lib. De Situ orbis, cavebant ne quis, exorto die, ante liberis victum præberet, quam cursus, jaculandique certamine suscepto, sudore circumquaque diffuso fessi permaduissent. Idem etiamnum observant nonnulli Indorum reguli, ideoque vegeti perdurant ad longam ultimamque senectam, ut e litteris nostrorum Patrum, qui in Indiis versantur, intellexi.

Narratur de rustico morituro, qui vocatis filiis: «Vobis, ait, parce vivendo, quidquid potui in vita mea recondidi, idque totum in vinea nostra quærere poteritis.» Mortuo patre, filii putantes eum in vinea thesaurum abscondisse, ligonibus totum vineæ solum perfodiunt, ac thesaurum quidem invenere nullum; terra tamen fodiendo perculta, vites uberrimum fructum tulere.

Hæc Gentiles. Quid hic dicant, quid faciant Christiani? quibus pro modico labore æterna quies et beatitudo promittitur, quibus assidua tuba Apostolica insonat: «Momentaneum et leve tribulationis nostræ, æternum gloriæ pondus operatur in nobis:» qui ducis sui Christi Domini continuos labores et fatigationes, amore sui susceptos intuentur, audiuntque eum inclamantem: «Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea:» laborem labori, amorem amori repende: qui Anachoretarum duras exercitationes, Apostolorum itinera et pericula, Virginum certamina, Episcoporum vigilias, Martyrum agones quotidie legunt, audiunt, celebrant: qui Laurentios, Stephanos, Vincentios, Hilariones, Antonios, Agnetes, Cecilias; qui Petros, Paulos, Thomas, Andreas in hac arena luctantes, præsultantes, vincentes et triumphantes aspiciunt: qui Deum agonothetem, in hoc brevi stadio fortiter laborantes et intuentem, eisque bravia immensa adornantem et ostentantem contemplantur. Quid non vincat Dei, quid non Christi amor? Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an fames, etc.? Quis non esuriat labores? Quis non sitiat cruces Christi amore, qui scit quis quantusque sit Deus, cui vitam et omnia nostra debemus; qui scit quantus Christi in nos sit amor, qui eum ad nostram carnem, crucem et mortem atrocissimam adegit et impulit?

Præclare S. Hieronymus, ad Eustochium, De Custod. virgin.: «Hæc, ait, est sola digna retributio, cum sanguis sanguine (sudor sudore, labor labore) compensatur; et redempti cruore Christi, pro redemptore libenter occumbimus. Quis Sanctorum sine certamine coronatus est?» Et: «Amemus Christum, ejusque semper quæramus amplexus, et facile videbitur omne difficile, brevia putabimus universa quæ longa sunt: et jaculo illius vulnerati, per singula momenta dicemus: Heu me, quia peregrinatio mea prolongata est!» Et S.

Bernardus ad Claric. cap. xxx: «Non sunt, ait, condignæ passiones» et labores «hujus temporis ad præteritam culpam, quæ remittitur: non ad præsentem consolationis gratiam, quæ immittitur: non ad futuram gloriam, quæ promittitur.» Idem alibi dat stimulum, simul et dulciarium laboris: «Ubi amor, inquit, ibi non est labor, sed sapor:» qui ergo laborem sentit, deficit in amore. Ut ergo laborem non sentias, ama. Amanti enim nil difficile, sed currit, volat, superat omnia ardua.

ET IN TERTIO, — non animali, sed aspectu, q. d. Tertia facies erat leonis. ET IN QUARTO, — id est quarta erat aquilæ.

ies hominis: et in tertio facies leonis: et in quarto facies aquilae. 15. Et elevata sunt cherubim: ipsum est animal, quod videram juxta fluvium Chobar.


Versus 15: The Cherubim Were Lifted Up

15. ELEVATA SUNT CHERUBIM — alis, quasi volando in altum. IPSUM EST ANIMAL.

20. Ipsum est animal, quod vidi subter Deum Israel juxta fluvium Chobar: et intellexi quia cherubim essent. 21. Quatuor vultus uni, et quatuor alae uni: et similitudo manus hominis sub alis eorum.


Versus 16: And When the Cherubim Went the Wheels Also Went Alongside

16. CUMQUE AMBULARENT CHERUBIM, IBANT PARITER ET ROTÆ. — Significat, primo, nec in regnis, nec in Ecclesia, quæ est currus Dei, fieri motus, tumultus, vicissitudines, mutationes, sine Dei et angelorum providentia. Ita Scholiastes. «Nihil, ait S. Augustinus, lib. III Trinit. IV, fit visibiliter et sensibiliter, quod non de interiore, invisibili atque intelligibili aula summi Imperatoris aut jubeatur, aut permittatur, secundum ineffabilem justitiam præmiorum atque pænarum, gratiarum et retributionum, in ista totius creaturæ amplissima quadam immensaque republica.»

Secundo, significat quod si Cherubim, id est Prælati, exemplo præeant currum, id est fideles, eos mox secuturos: quia spiritus vitæ, qui agitat supra terram Cherubim ad volandum, excitat rotas ad sequendum pernicissime in terra; sed ita, ut vix in puncto terram tangant. Qui et si plane in altum elevarentur Cherubim, elevabantur pariter et rotæ, eos sequentes, uti sequitur. Hoc est quod iis præscribit S. Petrus epistola I, cap. v, 2: «Pascite qui in vobis est gregem Dei, etc. Neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.»

ET IMPETUS. — Hebraice est אותם otam; Septuaginta, ipsamet, vertunt enim: Et ipsamet (animalia) secundum faciem suam ambulabant. Alii apud Vatablum vertunt, essentia eorum; S. Hieronymus, signum eorum. אות ot enim hebraice significat signum, q. d. Impetus eorum, puta Cherubinorum, erat signum eos coram facie ad anteriora ferri, ac procedere; non vero regredi. Hoc toties repetitum significat allegorice Dei aurigæ constans decretum deserendi Synagogam, ac sensim migrandi ad Ecclesiam gentium.

Tropologice, significat vitam Sanctorum esse progredi, non regredi. Quid enim ipsa est aliud, quam iter proficiscentium? quam navigantium? quam peregrinantium? quam currentium in stadio? ut ait Apostolus I Corinth. ix, 24; Hebr. xii, 13; Philip. iii, 12. Qua in re præcedit nos dux noster Christus Dominus: qui, ut ait Psaltes Psalm. xviii, 6: «Exsultavit ut gigas ad currendam viam;» cujus proinde nomen est: «Accelera spolia detrahere, festina prædari,» Isaiæ viii, 3. Ita Prado. Unde et S. Hieronymus: «Intuitus, inquit, Cherubim, et appetitus eorum est oblivisci præteritorum et in futura se extendere.» Denique Christus, Matth. xi, 12: «Regnum, ait, cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.» Sine vi ergo continua cœlum non conscendes; arduos, laboriosos, imo violentos duntaxat cœlum recipit; est enim domus fortium, est domus philoponi. Labor ergo est Cherub, qui Eliam curru igneo eo vexit, nosque pariter vehet.

Quocirca Abbas Athanasius apud Sophronium in Prato spirital. cap. cxxx, audiens choros laudantium Deum, volensque ad eos ingredi, audivit a Cherubo, ab angelo, inquam: «Nemo negligens huc ingreditur; abite, certate, contemnite vanitates sæculi.»


Versus 18: The Glory of the Lord Went Forth from the Threshold of the Temple

18. EGRESSA EST GLORIA DOMINI A LIMINE TEMPLI, — id est a limine portæ atrii interioris sacerdotum. ET STETIT. — Est hebraismus, id est stans super Cherubim.

— Est hebraismus, id est stans super Cherubim. Nunquam enim ab eis, et suo solio recessit. Deseruit ergo Deus templum, et Judæos tempore Ezechielis ad tempus; ac plane et in perpetuum tempore Christi, quia vera Dei religio et fides migravit ad gentes. ELEVANTIA. — Cherubim est masculinum; sed Septuaginta et Græci faciunt neutrum.

— Cherubim est masculinum; sed Septuaginta et Græci faciunt neutrum. Hos sequitur S. Hieronymus vertens, elevantia, et S. Paulus Hebr. ix, 5; intelliguntur enim animalia. Ait enim de iis: «Ipsum est animal.»

STETIT IN INTROITU PORTÆ. — «Portæ,» scilicet atrii populi. ET GLORIA DEI (id est thronus gloriosus Dei) ERAT SUPER EA.

4. ET ELEVATA EST GLORIA DOMINI. — Id est solium Dei gloriosum, quod erat super Cherubim, ipsis volantibus trans


Versus 20: This is the Living Creature That I Saw Under the God of Israel

20. IPSUM EST ANIMAL, QUOD VIDI SUBTER DEUM ISRAEL, — puta sub imagine electrina, quæ Deum referebat, insidebatque solio, quod erat supra firmamentum, et capitibus Cherubim imminebat, cap. 1, 26. QUIA CHERUBIM ESSENT, — id est, quia similes essent Cherubinis templi nostri, quos omnes Hebræi, maxime sacerdotes, qualis sum ego Ezechiel, novimus.

1, 26. QUIA CHERUBIM ESSENT, — id est, quia similes essent Cherubinis templi nostri, quos omnes Hebræi, maxime sacerdotes, qualis sum ego Ezechiel, novimus.


Versus 21: And the Likeness of a Man's Hand Under Their Wings

21. ET SIMILITUDO MANUS HOMINIS SUB ALIS EORUM. — Manus significant exsecutionem, alæ celeritatem. Manus ergo hic necdum exerta, sed adhuc sub pennis quasi latens, est quasi gladius intra vaginam; ut tacita quidem sit comminatio, sed quæ habeat alas, ad celerem et certam exsecutionem vindictæ, excidii et incendii Hierosolymæ.


Versus 22: Their Gaze

22. INTUITUS EORUM. — q. d. Ipso intuitu et oculis penetrabant singuli, se ad anteriora properare.