Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Judæis, qui contra Dei jussum remanserant in Jerusalem, prædicit excidium: iis vero, qui Deo et Jeremiæ obedientes tradiderant se Chaldæis, ductique erant in Babylonem, promittit vers. 6, reditum in Jerusalem; atque ad his avolans ad Christianos, promittit eis cor carneum, et spiritum novum.
Textus Vulgatae: Ezechiel 11:1-25
1. Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quæ respicit ad solis ortum: et ecce in introitu portæ viginti quinque viri, et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiæ, principes populi. 2. Dixitque ad me: Fili hominis, hi sunt viri, qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista, 3. dicentes: Nonne dudum ædificatæ sunt domus? hæc est lebes, nos autem carnes. 4. Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis. 5. Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me: Loquere: Hæc dicit Dominus: Sic locuti estis, domus Israel, et cogitationes cordis vestri ego novi. 6. Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis. 7. Propterea hæc dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et hæc est lebes: et educam vos de medio ejus. 8. Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus. 9. Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia. 10. Gladio cadetis: in finibus Israel judicabo vos; et scietis quia ego Dominus. 11. Hæc non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes: in finibus Israel judicabo vos. 12. Et scietis quia ego Dominus: quia in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium, quæ in circuitu vestro sunt, estis operati. 13. Et factum est, cum prophetarem, Pheltias filius Banaiæ mortuus est: et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi: Heu, heu, heu Domine Deus: consummationem tu facis reliquiarum Israel? 14. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 15. Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israel universi, quibus dixerunt habitatores Jerusalem: Longe recedite a Domino, nobis data est terra in possessionem. 16. Propterea hæc dicit Dominus Deus, quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris: ero eis in sanctificationem modicam in terris, ad quas venerunt. 17. Propterea loquere: Hæc dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis, et adunabo de terris, in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel. 18. Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa. 19. Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum: 20. ut in præceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea: et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum. 21. Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus. 22. Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotæ cum eis: et gloria Dei Israel erat super ea. 23. Et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem, qui est ad Orientem urbis. 24. Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldæam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei: et sublata est a me visio, quam videram. 25. Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini, quæ ostenderat mihi.
Versus 1: He Brought Me
1. INTRODUXIT ME, — scilicet ab atrio sacerdotum (ubi cap. ix, 6 vidi eorum cædem; et cap. x, 4 et 6 ibidem, audivi sententiam a Deo ferri de Jerusalem incendenda) ad portam Orientalem atrii laicorum, ubi scilicet constiterat Dei gloria. QUÆ RESPICIT AD SOLIS ORTUM.
— Est pleonasmus; idem enim est quod Orientalis, uti præcessit. Hæc porta erat celeberrima, quia inde cernebatur augustissima templi facies, ad Orientem conversa.
VIGINTI QUINQUE VIRI. — Non sacerdotes, uti illi neci a Deo destinati, cap. viii, 16, sed, ut sequitur, principes populi. Tradunt enim Hebræi Jerusalem in 24 vicos fuisse distributam, et quisque vicus suum habebat ducem, vel principem (uti etiamnum fit Romæ); erant ergo 24. Porro vigesimus quintus videtur esse præses omnium, et gubernator urbis. His respondent 24 seniores Ecclesiæ, Apoc. iv, 4. Hi ergo 24 principes hic conveniunt ad portam templi, ut de republica consultent.
JEZONIAM FILIUM AZUR. — Alius ergo fuit hic a Jezonia, cap. viii, 11. Ille enim fuit filius Saphan.
Versus 3: Were Not Houses Recently Built? This is the Cauldron and We Ar...
3. NONNE DUDUM ÆDIFICATÆ SUNT DOMUS? HÆC EST LEBES, NOS AUTEM CARNES. — Vatablus vertit: Non in propinquo est contritio, ædificemus domos. Sic et Pagninus et alii. Septuaginta cum Nostro legunt per interrogationem, non, id est nonne, noviter ædificatæ sunt domus? Sunt verba principum aliquorum, q. d. Domus et muri Jerusalem instar lebetis, sunt ferrei et fortissimi: quis ergo timeat Chaldæos? Esto viderit Jeremias cap. 1, lebetem, id est ollam succensam, et nos quasi carnes ea coqui; tamen non extrahemur olla, id est Jerusalem, nisi decocti, id est in extrema senecta. Ita Theodoretus. Carnes enim olla eximi non solent, nisi percoctæ sint, inquit Maldonatus.
Secundo, aliter S. Hieronymus et Origenes, quasi sint verba aliorum principum contraria sententiæ, q. d. Esto Jerusalem sit muris ferreis cincta, nos tamen in lebete, a Chaldæis succendemur et coquemur; fugiamus ergo in Ægyptum. Tertio et plene: Suadebat Jeremias Judæis, dicens: Dedite vos Chaldæis, et vivetis; sin eis repugnetis, urbs succendetur, vosque peribitis.
et plene: Suadebat Jeremias Judæis, dicens: Dedite vos Chaldæis, et vivetis; sin eis repugnetis, urbs succendetur, vosque peribitis. Judæi contra: Non est quod timeamus Chaldæos in urbe tam munita. Contra Jeremias: Vidi, ait, Jerusalem quasi ollam succensam. Videris, inquiunt Judæi, attamen post hoc jam diu vidimus, et, ut Septuaginta, noviter videmus ædificari domos: non ergo verum est Jeremiæ vaticinium; nec vulgo illud timent. Et esto Jerusalem sit olla vel lebes, nos simus in ea carnes, malumus tamen coqui et cremari in ea, quam gladio jugulari, si nos Chaldæis dedamus. Est ironia, q. d. Non ignem timemus in urbe, sed gladium foris. Patet vers. 8. Urbs enim quasi lebes munitissima nos, quasi carnes, servabit et tulabitur.
Symbolice, nota hic impios et carnales, animos suos ad ollas deprimere, illas amare. In illis habitare; ut dicant suo sensu illud Psalm. cx, 6: «Moab olla spei meæ.» Ita Hebræi Ægypto egressi mox murmurare cœperunt: «Utinam, inquiunt, mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium!» illis toto corpore, mente, affectu et gula incubantes, Exod. xvi, 3. Hoc facit in eis perpetua gulæ aviditas et consuetudo. Non enim aliud faciunt, quam illam irritare assidue vorando et potando. Ea est vis consuetudinis et exercitationis. Id pulchro duorum caniculorum exemplo, Spartanis ostendit ad oculum Lycurgus. Nam geminos catulos ejusdem matris, haud similibus educavit moribus: alterum enim, domi alendo, helluonem; alterum, foris exercendo, sagacem et venatorem reddidit. Postea, cum Lacedæmonii convenissent in unum locum: «Ad parandam, ait, virtutem ingens est momentum doctrina et consuetudo: quod vobis illico ostendam.»
Mox duos catulos adducens, cum ollam in medio, leporemque coram eis posuisset, alter quidem in leporem, alter in ollam magno erupit impetu. Tum ille: «Hi ambo iisdem orti parentibus, cæterum diversam vitæ consuetudinem assecuti, alter gulosus, alter venator evasit.» Ita Plutarchus in Lycurgo.
Versus 7: Your Slain Are the Flesh
7. INTERFECTI VESTRI, SUNT CARNES, — q. d. Non vos estis carnes in Jerusalem quasi olla coquendæ et sepeliendæ, uti vultis vos, o Judæi; sed carnes sunt Prophetæ, quos quasi victimas Dei mactatis: vos vero ex Jerusalem abducemini, indigni qui in ea sepeliamini, occidendi in Reblatha, vers. 10. Ita Origenes et Polychronius.
Versus 8: You Feared the Sword
8. GLADIUM METUISTIS. — Id est noluistis vos tradere Babyloniis, uti jussit Jeremias, metuentes ab eis occidi: hinc gladius eorum vorabit vos. Porro hæc affirmatio tacitam continet negationem, q. d. Non timuistis captivitatem, sed gladium, id est bellum a Chaldæis, ideoque contra vos opem petistis ab Ægyptiis, Jerem. ii, 18; quocirca utrumque vobis immittam, scilicet gladium, quem timebatis; et captivitatem, quam non timebatis. Ita Maldonatus. 9.
Ita Maldonatus. 9. JUDICIA, — justam ultionem. 10.
JUDICIA, — justam ultionem. 10. IN FINIBUS ISRAEL, — in Reblatha, quæ est in finibus Israel. JUDICABO (Chaldæus, ulciscar), VOS; (quia ibi Nabuchodonosor principes occidit, et Sedeciam excæcavit, Jerem.
IN FINIBUS ISRAEL, — in Reblatha, quæ est in finibus Israel. JUDICABO (Chaldæus, ulciscar), VOS; (quia ibi Nabuchodonosor principes occidit, et Sedeciam excæcavit, Jerem. xxxix, 6, q. d. Non in olla, id est in Jerusalem, uti vos jactatis; sed in finibus Israel moriemini, imo occidemini.
Versus 11: This City Shall Not Be Your Cauldron and You Shall Not Be Fles...
11. HÆC (Jerusalem) NON ERIT VOBIS IN LEBETEM, ET NON VOS ERITIS IN MEDIO EJUS IN CARNES (q. d. Jerusalem, quasi lebes, vos quasi carnes tueri non poterit; quia) IN FINIBUS ISRAEL (in Reblatha) JUDICABO, — id est puniam et occidam vos. 13.
13. Et factum est, cum prophetarem, Pheltias filius Banaiæ mortuus est: et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi: Heu, heu, heu Domine Deus: consummationem tu facis reliquiarum Israel? 14. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 15. Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israel universi, quibus dixerunt habitatores Jerusalem: Longe recedite a Domino, nobis data est terra in possessionem.
ix, 2, cædere Deus incipiat. ET DIXI: HEU, HEU! — Licet enim Pheltias esset impius, deque ejus nece gaudendum esset, tamen ingemuit Propheta: quia cæso Pheltia duce populi, timebat ne pariter totus ejus populus cæderetur.
Versus 15: Your Brothers
15. FRATRES TUI (id est propinqui, scilicet Judæi tecum abducti in Babylonem, et tradentes se Chaldæis, ridentur ab Hierosolymitanis, id est a Judæis, qui se dedere noluerunt Chaldæis. Hi enim eis subsannando dicunt): RECEDITE A DOMINO, — id est ab urbe, et templo, ac hæreditate Domini, abdicate vos jure Israelis. Vos Dominus a se procul esse voluit, nobis autem promissionis terram distribuit. Idcirco, ait Propheta, imo per eum Deus: E contrario omnia fient. Nam vos neci tradam, illos vero reducam, ut sint seminarium posteritatis, et hæredes Jerusalem. Ita Theodoretus et S. Hieronymus. Est aposiopesis Hebraica. «Fratres tui,» subaudi, «irridentur et subsannantur.» Sensus ergo est, q. d. Judæi, qui contra Dei jussum Hierosolymæ manent, nolentes se dedere Chaldæo, quique gloriantur suo templo, quod illud retineant et incolant: hi, inquam, vere non habent templum, quia solos templi parietes retinent, sine Deo. Nam ego Deus, omnisque mea gloria jam a templo et Judæis recessit, uti dixi cap. præced. vers. 4 et 18. Rursum hi ab illis ipsis templi et urbis parietibus, quos retinent, paulo post ignominiose a Chaldæis ejicientur: Judæi vero, qui, me jubente, se dedere Chaldæo, et transmigrarunt in Babylonem, quosque alii manentes in Judæa putant esse sine templo, et sine Deo, hi in Babylone templum habent; quia me habent, qui ero illis in templum invisibile ad modicum tempus, donec paulo post eos in patriam, ad templum visibile reducam. Ita Maldonatus.
Versus 16: I Will Be for Them a Small Sanctuary
16. ERO EIS IN SANCTIFICATIONEM MODICAM, — Hebraice למקדש lemicdas, id est in sanctuarium vel templum modicum; Vatablus, paucorum, q. d. Licet, me jubente, templum Judæeæ deserant, dabo tamen eis in Babylone aliud templum, quod ipsi adeo desiderant, puta, dabo eis locum et oratorium, in quo ipsi pauci me colant, et ex quo, quasi e templo, ego illos exaudiam, consoler, tuear, prospiciam. Id ita factum esse colligimus ex Psalm. cxxxvi, 1. Vocat «modicam,» quia in exsilio non habebant templum, sed oratorium. Rursum «modicam,» id est modico tempore duraturum. Allegorice, hoc verius factum est, cum Deus per Christum novam Ecclesiam paucorum ædificavit in Sion. Eo enim assurgit Propheta. Aliter S.
Eo enim assurgit Propheta. Aliter S. Hieronymus, q. d. In Babylone sanctificabo eos, id est ab idololatria avertam, ut me sancte colant. Mutabo cor eorum pravum, dabo eis cor pium rectum, mundum et sanctum. Rursum Scholiastes, q. d. Modicos, id est paucos, sanctos eis dabo, scilicet Danielem, tres pueros, Zachariam prophetam, etc. Denique Theodoretus, q. d. Sanctificationem, id est consolationem, modicam eis afferam, nimirum promittendo eis, quod brevi captivitate liberabuntur. Unde alii vertunt: Et ero eis in sanctificationem ad modicum tempus.
Versus 17: Speak
17. LOQUERE, — scilicet Judæis in Babylone captivis, ut eos consoleris. Hucusque enim Propheta locutus est Judæis in Jerusalem manentibus, iisque tristia prædixit: jam vero captivis læta, lætamque liberationem promittit, idque hoc fine, ut Judæi obedientes, et in Babylone captivi sibi gratulentur: inobedientes vero, et in Judæa remanentes compungantur et pœniteant. CONGREGABO VOS, — sub Zorobabel, Esdra, Nehemia reducam vos e Babylone in terram Israel. Ita S. Hieronymus.
t pœniteant. CONGREGABO VOS, — sub Zorobabel, Esdra, Nehemia reducam vos e Babylone in terram Israel. Ita S. Hieronymus.
Versus 18: They Shall Remove All Offenses and All Abominations
18. AUFERENT OMNES OFFENSIONES, CUNCTASQUE ABOMINATIONES. — Id est idola, quibus Deum offendebant, ideoque ad omnes clades pariter offendebant et impingebant. A reditu enim e captivitate nunquam Judæi publice coluerunt idola, sed Deum verum. Ita Theodoretus et Prado: Israelitæ, inquit, quasi igne captivitatis excocti in Babylone, rubiginem idololatriæ deposuerunt.
Versus 19: And I Will Give Them One Heart
19. ET DABO EIS COR UNUM, — id est unanime, amicum et consentiens, ut scilicet unanimi consensu Deum patrum suorum colant: quos veteres vocarunt unicordes, pro quibus orat Christus: «Ut omnes unum sint,» Joan. xvii, 21. De his dicitur Actor. iv, 32: «Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una.» Vel «unum,» id est totum et integrum, non divisum, non duplex; ut scilicet, uno corde Deum, altero idola colant. Ita Chaldæus, R.
David, et Maldonatus. Sic Eccli. ii, 14, dicitur: «Væ duplici corde!» Et Psalm. xi, vers. 3: «In corde et corde locuti sunt.» Hypocritæ enim et fraudulenti videntur habere duo corda, unum intra pectus, alterum in labris; similes perdicibus Paphlagoniæ, quæ bicordes sunt, ideoque fraudulentæ et perniciosæ, testibus Plinio, lib. xi, cap. xxxvii; Æliano, lib. x De Anim. cap. xxxv; Gellio, lib. xvi, cap. xv. Unde et S. Ambrosius, lib. vi Hexam. cap. iii, perdicem dictam vult a perdendo. Septuaginta vertunt: Dabo eis cor alterum, id est aliam voluntatem. Videntur ipsi pro אחד echad, id est unum, legisse, אחר acher, id est alterum.
ET SPIRITUM NOVUM, — novam mentem, voluntatem, impetum ad Dei jussa et obsequium, etiam per ardua virtutis opera peragendum; eumque eis inditum vi gratiæ Spiritus Sancti aspirantis, et impellentis animum ad hæc heroica facino
Nota hæc inchoate impleta esse in Judæis Babylone redeuntibus ad novum Dei unius cultum, et ad novam vitam, novosque mores: sed plene hæc facta sunt in christianis e captivitate peccati redeuntibus, quos Judæi hi repræsentabant.
AUFERAM (Septuaginta, extraham) COR LAPIDEUM (durum et intractabile); ET DABO EIS COR CARNEUM, — id est molle, facile, obediens, flexibile. Quocirca, S. Augustinus, XVIII Contra Faust. iv: Cor, ait, lapideum est voluntas sine sensu; cor carneum est voluntas cum sensu, scilicet, et gustu rerum divinarum. «Auferam, inquit Augustinus, eis cor lapideum, et dabo eis cor carneum, id est non cor sine sensu, sed cor cum sensu: unde traxit Apostolus, cum ait, II Cor. iii, 3: Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Quid enim aliud dixit quam cor carneum?» Idem, lib. De Gratia et lib. arbit. cap. xiv: «Quia, ait, lapis sine sensu est, cui comparatum est cor durum, cui nisi carni sentienti cor intelligens debuit comparari?» Et infra: «Cor lapideum non significat nisi durissimam voluntatem, et adversus Deum omnino inflexibilem.» Mox, cap. xv, objicit S. Augustinus ex mente Pelagii: Si Deus aufert cor lapideum, quomodo ergo Judæis, ait Ezechiel cap. xviii, vers. 31: «Facite vobis cor novum, et spiritum novum?» ac respondet: «Meminerimus ipsum dicere: Facite vobis cor novum, et spiritum novum, qui dicit: Dabo vobis cor novum, et spiritum novum dabo vobis. Quomodo ergo quod dicit: Facite vobis; hoc dicit: Dabo vobis? quare jubet si ipse daturus est? Quare dat si homo facturus est, nisi quia dat quod jubet, et adjuvat ut faciat cui jubet?» Deus dat cor novum et spiritum novum, aspirando homini gratiam prævenientem, cooperantem, qua excitatus homo, eique libere cooperans, faciat sibi cor novum et spiritum novum. Cor ergo novum et est Dei præmoventis, et hominis Deo cooperantis. Sic etiam explicant S. Hieronymus, Theodoretus et passim Interpretes, et doctores orthodoxi. Simili schemate dixit Ovidius:
Natus es in scopulis, nutritus lacte ferino; Et dicam silices pectus habere tuum.
Plura de corde carneo et lapideo dicam cap. xxxvi, vers. 26.
Nota: Deus aufert cor durum et obstinatum in peccatis, et dat cor carneum, molle et obediens sibi. Primo, quia aufert duritiem, quæ est qualitas naturalis: corporea, in corpore, v. g. lapide; spiritalis, puta obfirmatio et pertinacia, in anima. Potest autem eam auferre negando tantum concursum, qui ad ejus sustentationem et conservationem est necessarius. Rursum duritiem aufert auferendo difficultates, quæ, quasi lapis, voluntatem gravant, deprimunt et obdurant: v. g. apprehendit luxuriosus impossibile esse sibi abstinere a fornicatione, quia consuetudinem, quæ est quasi altera natura, sibi induxit. Acedus apprehendit suam pusillanimitatem et infirmitatem, ob quam putat sibi esse impossibile arduam virtutis viam capessere. Deus has aufert, ostendendo rationi per gratiam suam viresque divinas possibile, imo facile esse hæc omnia vincere, et multos Sanctos ea vicisse.
Secundo, quia mollitiem indit animæ; primo, ostendendo rationi planum esse virtutis iter, et quidquid in ea est arduum, fortiter facileque superari, tum per opem Dei, tum considerando et comparando illud cum immensitate et æternitate tam præmiorum cœlestium, quam pænarum infernalium; tum alia similia motiva rationi proponendo ita vivaciter, ut ipsa illa penitus apprehendat, æstimet et ponderet pro rerum gravitate et dignitate. Deus enim non tantum proponit objectum, sed simul aperit intellectum, ut illud bene penetret et ponderet. Ita Actor. xvi, 14, Deus aperuit cor Lydiæ, ut intenderet iis quæ dicebantur a Paulo. Rursum voluntati indit pias affectiones, impulsus, corroborationes, consolationes, etc., quibus anima excitatur et aspirat ad virtutem quantumvis arduam, sensimque superat omnes obices et propensiones contrarias. Qua de re exem-
plum de seipso illustre refert S. Augustinus, lib. viii Confess. cap. xi, et lib. ix, cap. i, ubi inter cetera ait: «Quam subito factum est mihi suave carere suavitatibus nugarum! ejiciebas enim eas tu, et intrabas pro eis, mea vera et summa suavitas: atque ita quas amittere metus fuerat, jam dimittere gaudium erat.»
Denique Deus solus omnipotentia et omnipotente sua voluntate comprehendit et continet voluntates singulas, tam hominum, quam angelorum, illisque solus illabi potest, easque suaviter allicere et flectere, ut ipsæ libere consentiant, seque flectant ad omnem Dei nutum, uti docent S. Augustinus, lib. De Corrept. et grat. cap. xiii, et S. Thomas, Quæst. vi De verit. art. 3, ubi ait Deum, quando vult aliquem convertere, dare ea quæ aptissima sunt ad movendam voluntatem, tollendo impedimenta passionum et tentationum, ac faciendo ut nulla ratio boni appareat in opposito, nulla difficultas in eo quod est eligendum. Rursum S. Augustinus, lib. De Spiritu et litter. cap. xxxviii, in hoc ponit efficaciam gratiæ, quod illa faciat ut nihil nos lateat eorum quæ pertinent ad justitiam, et ea sic animum delectet, ut quidquid aliud voluptas vel dolor invehit, delectatio illa superet. Ita flexit Deus cor Pauli persecutoris, ut tactus a Deo mutaret prorsus propositum et mentem, factusque Paulus ac discipulus, diceret: «Domine, quid me vis facere?» Actor. ix.
Versus 20: Judgments
JUDICIA, — mandata justa. FACIANT, — perficient: Hoc enim Hebræis est facere, scilicet perficere, exacte facere, absolvere; significatur enim actus completus, non inchoatus. ET SINT MIHI IN POPULUM, ET EGO SIM EIS IN DEUM.
20. JUDICIA, — mandata justa. FACIANT, — perficient: Hoc enim Hebræis est facere, scilicet perficere, exacte facere, absolvere; significatur enim actus completus, non inchoatus. ET SINT MIHI IN POPULUM, ET EGO SIM EIS IN DEUM.
ut in præceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea: et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum. 21. Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus. 22. Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotæ cum eis: et gloria Dei Israel erat super ea. 23. Et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem, qui est ad Orientem urbis.
Versus 21: I Will Recompense Their Way
21. VIAM (id est facta et merita) IN CAPITE SUO PONAM, — id est in capite eorum ulciscar, q. d. Puniam eos pro meritis. Respicit Judæos Hierosolymæ, Deo invito, remanentes.
Versus 23: And the Glory of the Lord Ascended
23. ET ASCENDIT GLORIA DOMINI, — q. d. Imago illa electrina, de qua cap. 1, Deum repræsentans, discessit a Jerusalem et a templo. STETITQUE SUPER MONTEM, QUI EST AD ORIENTEM URBIS.
Et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem, qui est ad Orientem urbis. 24. Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldæam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei: et sublata est a me visio, quam videram. 25. Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini, quæ ostenderat mihi.
dicitur esse ad Orientem, quia orientis solis, id est gratiæ Dei, radios excipit. Hanc novi justitiæ solis felicitatem, posterioribus sæculis in Jerusalem restaurata et renovata orituram, prospectans Baruch, cap. iv, vers. 36, exsultans clamat: «Circumspice, Jerusalem, ad Orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem,» et cap. v, vers. 5: «Exsurge, Jerusalem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole.» Vide Eusebium, lib. vi Demonstr. 1, et dicta Jerem. xi, 16.
Versus 24: And He Brought Me Back
24. ADDUXITQUE (reduxit me spiritus ex Jerusalem) IN CHALDÆAM. — Ezechiel corpore et reipsa erat in Chaldæa: sed quia spiritu raptus et ductus fuerat in Jerusalem, hinc eodem nunc, visione peracta, reducitur, non corpore, sed mente et spiritu. Hæc enim omnia per visionem in mente et spiritu facta sunt, ut ait hic Propheta. 25.
AD TRANSMIGRATIONEM. — Id est ad captivos qui migrarant in Babylonem, cum quibus corpore degebam. Nam cap. viii, vers. 1, ait: «Ego sedebam in domo mea, et senes Juda sedebant mecu