Cornelius a Lapide

Ezechiel XII


Index


Synopsis Capitis

Ezechiel convasando sua, et transmigrando vespere velatis oculis, portendit fugam Sedeciæ et principum ex urbe capta, ejusque comprehensionem et excæcationem a Chaldæis insequentibus. Secundo, vers. 17, jubetur comedere et bibere in conturbatione et mœrore, ut repræsentet idem facturos cives, obsessa Jerusalem. Tertio, vers. 21, docet non differenda hæc diu, sed brevi reipsa esse complenda.


Textus Vulgatae: Ezechiel 12:1-28

1. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 2. Fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad videndum, et non vident: et aures ad audiendum, et non audiunt: quia domus exasperans est. 3. Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis: transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum, in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est. 4. Et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum: tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans. 5. Ante oculos eorum perfode tibi parietem: et egredieris per eum. 6. In conspectu eorum in humeris portaberis, in caligine effereris: faciem tuam velabis, et non videbis terram: quia portentum dedi te domui Israel. 7. Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem: et vespere perfodi mihi parietem manu: et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum. 8. Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens: 9. Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israel, domus exasperans: Quid tu facis? 10. Dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israel, quæ est in medio eorum. 11. Dic: Ego portentum vestrum: quomodo feci, sic fiet illis: in transmigrationem, et in captivitatem ibunt. 12. Et dux, qui est in medio eorum, in humeris portabitur, in caligine egredietur: parietem perfodient ut educant eum: facies ejus operietur ut non videat oculo terram. 13. Et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea: et adducam eum in Babylonem in terram Chaldæorum: et ipsam non videbit, ibique morietur. 14. Et omnes, qui circa eum sunt, præsidium ejus, et agmina ejus, dispergam in omnem ventum: et gladium evaginabo post eos. 15. Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terris. 16. Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia: ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus, ad quas ingredientur: et scient quia ego Dominus. 17. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 18. Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede: sed et aquam tuam in festinatione et mœrore bibe. 19. Et dices ad populum terræ: Hæc dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Jerusalem in terra Israel: Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent, ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium qui habitant in ea. 20. Et civitates, quæ nunc habitantur, desolatæ erunt, terraque deserta: et scietis quia ego Dominus. 21. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 22. Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israel, dicentium: In longum differentur dies, et peribit omnis visio? 23. Ideo dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israel: et loquere ad eos quod appropinquaverint dies, et sermo omnis visionis. 24. Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel. 25. Quia ego Dominus loquar: et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius: sed in diebus vestris domus exasperans loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus. 26. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 27. Fili hominis, ecce domus Israel dicentium: Visio, quam hic videt, in dies multos: et in tempora longa iste prophetat. 28. Propterea dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Non prolongabitur ultra omnis sermo meus: verbum, quod locutus fuero, complebitur, dicit Dominus Deus.


Versus 2: A Rebellious House

2. DOMUS EXASPERANTIS. — Chaldæus: Populi contumacis, et me irritantis, q. d. Tu habitas inter Judæos in Babylone, qui cum videant Jerusalem superstitem, dolent quod ex consilio Jeremiæ dediderint se Chaldæis, vellentque reverti contra meum oraculum et jussum; itaque prædic cito eos visuros excidium Jerusalem. QUI OCULOS HABENT AD VIDENDUM.

18. AUFERENT OMNES OFFENSIONES, CUNCTASQUE ABOMINATIONES. — Id est idola, quibus Deum offendebant, ideoque ad omnes clades pariter offendebant et impingebant. A reditu enim e captivitate nunquam Judæi publice coluerunt idola, sed Deum verum.

nt. Notat Prado visum pro intellectu, auditum pro voluntate sumi. Rationem addit: quia hi sensus sunt ministri intellectus et voluntatis, heris suis per omnia similes (nam visus et intellectus claritate delectantur et operantur; auris et voluntas suavitate et bonitate capiuntur). Inde est, ut pro intellectu non excæcato usurpetur oculus videns, et auris audiens pro voluntate non obdurata affectu aliquo immoderato apud Matthæum xiii, 9, et Apocal. xiii, 9: «Qui habet aures audiendi, audiat,» id est voluntatem morigeram et obedientem. Inde et illud Psalm. xvii, 45: «Auditu auris obedivit mihi.» Et Proverb. xx, 12: «Oculum videntem, et aurem audientem Dominus fecit utramque,» id est doctorem eruditum, et auditorem verbi docilem esse, opus est Dei ex æquo magnum et mirabile.


Versus 3: Make for Yourself the Baggage

3. FAC TIBI VASA (id est instrumenta) TRANSMIGRATIONIS, — id est transmigrantis, scilicet baculum, calceos, peram, pellam. Hæc enim sibi facere aut comparare solent peregrinaturi. Rursum «vasa,» id est instrumenta, «transmigrationis» vocat saccos, curros, vasa, vectes, quibus suas sarcinas imponere, et de loco uno in alium transferre solent homines, q. d. Convasa res tuas, collige sarcinas. Unde sequitur: ET TRANSMIGRABIS.

d. Convasa res tuas, collige sarcinas. Unde sequitur: ET TRANSMIGRABIS. — Id est, instrumentis jam dictis transferes supellectilem tuam interdiu, ut non verbis, sed facto et reipsa repræsentes instantem captivitatem. «Transmigrabis» ergo, non est idem quod migrabis; sed idem quod transferes sarcinas. 4.

4. Et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum: tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans. 5. Ante oculos eorum perfode tibi parietem: et egredieris per eum. 6. In conspectu eorum in humeris portaberis, in caligine effereris: faciem tuam velabis, et non videbis terram: quia portentum dedi te domui Israel.

TU AUTEM EGREDIERIS VESPERE (ut hoc ipso portendas Sedeciam vespere, imo noctu, capta urbe, fugam initurum, ut patet Jerem. xxxix, 4), SICUT EGREDITUR MIGRANS, — fugiens scilicet, anxius et pavidus, aut, ut Maldonatus, sicut egreditur migrans, id est vespere. Solent enim, qui ex una domo in aliam migrant, per diem supellectilem transferre, ipsi vero omnibus translatis, vespere vel noctu migrare.


Versus 5: Dig Through the Wall for Yourself

5. PERFODE TIBI PARIETEM, — ut indirecte per hoc portendas et repræsentes quod Chaldæi perfodient et rumpent muros Jerusalem, itaque eam capient, uti eos fecisse liquet IV Reg. xxv, 4; directe vero, ut tu per eum exeas; unde ait: «Egredieris per eum;» ut per hoc portendas Sedeciam, non per portam urbis, sed per ostium horti regis, quasi per angustum muri foramen instar muris fugiturum, ut eum fecisse patet Jerem. xxxix, 4. Hoc est quod ait vers. 11: «Ego portentum vestrum: quomodo feci, sic fiet illis.» Ita S. Hieronymus.


Versus 6: You Shall Be Carried on Shoulders

6. IN HUMERIS PORTABERIS. — Hebræi, Chaldæus et Hieronymus in Comment. legunt, portabis, scilicet sarcinulas tuas; Septuaginta et Noster legunt, portaberis, et melius; nam idipsum explicans et applicans regi, vers. 12, ait: «Et dux qui est in medio eorum, in humeris portabitur.» Sequitur: «In caligine effereris,» hebraice תוצא totsi, id est efferes. Sed activum hiphil sæpe capitur pro passivo; totsi ergo, id est efferes, idem est quod effereris, aut certe pro totsi aliis punctis passive legendum in hophal תוצא tutsa, id est effereris: sic enim vertunt Septuaginta, Noster et alii. Idque exigit contextus; nam Deus jubet hic Prophetæ, ut per diem res suas transferat, ipse vero vespere migret. Jubetur ergo Propheta sarcinulas suas per diem transferre, noctu parietem perfodere, et per eum ante lucem se demittere, quasi clam fugiens; sed foris a familiaribus a se ad hoc constitutis excipitur, humerisque bajulatur, oculis velatis, ne viam qua portatur aspiciat, ut populus hæc admirans roget quid ea significent: cui ipse respondeat, simili modo, capta urbe, Sedeciam clam fugiturum, et humeris suorum exportandum, sed capiendum a Chaldæis, et excæcandum, sicque deportandum in Chaldæam, ut patebit vers. 12. Rursum, hac Prophetæ exportatione repræsentatur, fore ut cives e Jerusalem non sponte, sed vi exportati migrent in Chaldæam.

Allegorice S. Hieronymus: «Ezechiel, ait, hic est typus Christi, qui nostra in se peccata suscepit. Vasa captivitatis est corpus humanum: perfodit parietem, id est infernum, et resurgens a solis credentibus visus est. Portatur in humeris, quia, cum angelicis potestatibus ad cœlum victor ascendit, velat faciem, ne in carne mortali videatur divina Majestas; et non videt terram, ne oculis illius illustretur, quæ ejus non meretur aspectum; sic est portentum, ut dura ad se Judæorum corda converteret.» Sed hæc allegoria, utpote læta et felix, non satis respondet miseriæ et excæcationi Sedeciæ quam hic ad litteram repræsentat Ezechiel. FACIEM TUAM VELABIS — sicut homo, qui pudore affectus non vult videri, neque cognosci; ut repræsentes confusionem et excæcationem Sedeciæ, cum ipse ducetur in Babylonem. Ita S. Hieronymus.

FACIEM TUAM VELABIS — sicut homo, qui pudore affectus non vult videri, neque cognosci; ut repræsentes confusionem et excæcationem Sedeciæ, cum ipse ducetur in Babylonem. Ita S. Hieronymus.


Versus 9: Did They Not Say?

9. NUMQUID NON DIXERUNT. — Id est, numquid non dicent? q. d. Utique dicent. 10.

q. d. Utique dicent. 10. SUPER DUCEM ONUS. — Hebraice est paronomasia, הנשא משא על ul nasi mussa, q. d. Super principem, qui, quasi bajulus, onera reipublicæ ferre debet, quique ex tyrannide gravia onera et vectigalia ei imposuit, hanc impone onerosam sententiam quam meruit onerando injuste rempublicam, q. d. Sedeciæ canitur hæc cantilena. Justum enim est ut principes grave onus quod subditis imposuerunt, ipsi vicissim experiantur et subeant. Si hæc principi minatur Deus, quid faciet præsulibus, quorum proprium est esse pastores non dominos, patres non reges, currus potius quam aurigas, imo bajulos, nutrices, matres, si dominentur in cleris, et virga ferrea populos comminuant, et quasi plaustrum onustum stridentes obviantibus clament: Incurvare, ut transeamus? ait Prado. SUPER OMNEM DOMUM ISRAEL.

9. Domus Israel. — Ita vocat eos, qui ex decem tribubus remanserant in Juda. Sanguinibus. — Chaldæus homicidiis; Septuaginta, injustitiam, et immunitatem.


Versus 11: I Am Your Sign

11. EGO PORTENTUM VESTRUM, — q. d. Mea transmigratio vobis insolens et portentosa videtur, et revera portendit miserabilem captivitatem vestram, scilicet spoliationem urbis, migrationem civium, excæcationem et opprobrium regis vestri. Hebræum מפת mophet a radice יפה iopha, id est pulcher fuit, speciosus, elegans, significat signum pulchrum, elegans, speciosum. Rursum, alludit ad מנה pana, id est aspexit, respexit: hinc significat signum visibile de re futura, vel bona vel mala, admonens, secundum quam vel jucundum est aspectu, vel triste et horrendum, quod Latini prodigium vel portentum vocant. Sic hæc transmigratio Ezechielis erat res exterius aspectu jucunda, mira, nova, mimica et ludicra; sed significatio erat tristis et horrida; significabat enim similem Judæorum transmigrationem et captivitatem. Unde subdit: «Quomodo feci, sic fiet illis,» id est vobis. Est enallage personæ Hebræis frequens.


Versus 12: The Prince

12. DUX (Sedecias) QUI EST IN MEDIO EORUM (qui inter suos securus agit, nihil timens), IN HUMERIS PORTABITUR. — Sedecias enim, capta Jerusalem, rupto muro horti regis, fugit per desertum, non pedes, sed portatus in sella humeris bajulorum, vel ob ejus pavorem et consternati debilitatem; vel ob mollitiem et effeminationem, Isaiæ cap. iii, 4. Alii vertunt, in humeris portabit, scilicet gemmas et res pretiosiores. FACIES EJUS OPERIETUR — a se suisque, ne scilicet ab obviis agnoscatur; et ex pudore et dolore, ne urbem captam videat et magis doleat.

iores. FACIES EJUS OPERIETUR — a se suisque, ne scilicet ab obviis agnoscatur; et ex pudore et dolore, ne urbem captam videat et magis doleat. Sed hoc portendebat eum, quasi reum mortis velandum, et excæcandum a Nabuchodonosore. De hoc velamine, uti et portatione in humeris, nihil narrat Scriptura in fine lib. IV Regum; ex hoc tamen loco ea contigisse constat.


Versus 13: My Net

13. RETE MEUM, — quasi dicat: Chaldæorum persequentium arte, velocitate et industria capietur: Chaldæi vocantur hic, aut piscatores, quia ad Euphratem fluvium habitabant: apud flumina enim habitare solent piscatores; aut certe venatores, qui in deserto fugientem Sedeciam quasi feram reti ceperunt. IPSAM NON VIDEBIT, — quia antequam eo duceretur exoculatus est in Reblatha, IV Reg.

m reti ceperunt. IPSAM NON VIDEBIT, — quia antequam eo duceretur exoculatus est in Reblatha, IV Reg. xxv. Hæc verba cum non intelligeret Sedecias, putaretque esse contraria verbis Jeremiæ, neutrius oraculis credidit, teste Josepho X Antiq. cap.

Symbolice, Sedecias est schema peccatoris, qui a Nabuchodonosore, id est a dæmone, oculis, id est consideratione et intelligentia, privatur, Babylonemque ducitur, id est in tartarum. Sicut ergo auceps accipitris oculos obtegit, ut in manu ejus consistat: ita diabolus peccatoris oculos velat, ne videat vanitatem suarum voluptatum et æternitatem pænarum, quæ ipsum manet, ut in ejus manu et potestate conquiescat. Secundo, sicut Sedecias Babylonem ductus est, eam tamen non vidit: sic hæretici et peccatores nec suam cæcitatem, nec suum statum vident.

ecundo, sicut Sedecias Babylonem ductus est, eam tamen non vidit: sic hæretici et peccatores nec suam cæcitatem, nec suum statum vident. Nonne hæretici suam Babylonem, id est confusionem doctrinæ, non vident, qui eam Jerusalem Dei appellant, qui conciliabula dæmonis Ecclesiam Christi nuncupant? Scribit Seneca, epist. 50, de Harpaste cæca, quod cæcitatem suam ignoraret: «Harpaste, inquit, nescit se esse cæcam; subinde pædagogum suum rogat ut migret: ait domum tenebrosam esse. Hoc quod in illa videmus, omnibus nobis accidere liqueat tibi. Nemo se avarum esse intelligit, nemo cupidum.» Apud Aristophanem in Pluto stomachatur merito servus in herum, quod ipse videns, Plutum oculis captum sequeretur, causamque dat: Nam qui videmus ducimus cæcos; at hic Sequitur, simulque cogit eadem facere me. Quot hodie sunt videntes, qui Plutum cæcum cæce sequuntur!

causamque dat: Nam qui videmus ducimus cæcos; at hic Sequitur, simulque cogit eadem facere me. Quot hodie sunt videntes, qui Plutum cæcum cæce sequuntur!

eadem facere me. Quot hodie sunt videntes, qui Plutum cæcum cæce sequuntur!

Plutarchus in Vita Lycurgi, eum laudat, quod suis legibus effecerit, ut Plutus apud Spartanos esset ἄσυλος, id est tutus a furibus, et quasi in asylo positus; ἄτιμος, id est neglectus, quem nemo zelaret; atque ἄπορος, id est pauper. Docuerat enim Spartanos per frugalitatem contemnere divitias, opesque parvipendere quasi imbecilles et inopes: ideoque, ait Plutarchus, Plutus ex omnibus civitatibus quæ sub sole sunt, in una Sparta servabatur τυφλός, id est cæcus ac repositus, non aliter quam tabula anima carens, aut vile metallum. At nunc Plutus est cæcus, quia divites opes suas recondunt, ut nunquam videant lucem; et quia oculos mentemque hominum excæcat, ut per fas et nefas, per mille labores et pericula insano studio eum consectentur: est enim non ἄνοος, sed ἔραστος, id est optabilis cunctis, in zelo et votis omnium, ideoque non est ἄσυλος, sed carens asylo, ubique σύλη, id est prædæ et rapinæ, obnoxius. Nullus enim locus est tam sacer, quem non violet auri sacra fames. Utinam his nostris sæculis daretur novus Elisæus, qui Syris militibus cæcitate percussis, et Samariam ingressis, ait: «Domine, aperi oculos istorum ut videant. Aperuitque Dominus oculos eorum, et viderunt se esse in medio Samariæ.» Utinam, inquam, aliquis esset Propheta, qui a Deo hisce cæcis lumen impetraret, ut viderent quod videre nolunt, se esse in medio Samariæ, id est in medio crudelissimorum hostium quorum fames non nisi eorum æternis tormentis exsaturari potest!


Versus 16: That They May Recount All Their Abominations

16. UT ENARRENT OMNIA SCELERA EORUM (q. d. Ut narrent gentibus me non ob infirmitatem, vel crudelitatem, sed ob scelera eos tradidisse Chaldæis; sicque gentes) SCIENT QUIA EGO DOMINUS, — scilicet, sum justus judex et malorum ultor. 18. PANEM TUUM IN CONTURBATIONE COMEDE.

PANEM TUUM IN CONTURBATIONE COMEDE. — Chaldæus, in tremore; Septuaginta, in dolore; S. Hieronymus, in angustia. Ut portendas hoc fac

quod Judæi in obsidione panem comedent cum anxietate et pavore hostium imminentium. Hactenus egit de futura regis urbisque captivitate: nunc redit ad ejus obsidionem, in eaque famem et trepidationem. AQUAM TUAM IN FESTINATIONE ET MOERORE BIBE.

19. Et dices ad populum terræ: Hæc dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Jerusalem in terra Israel: Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent, ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium qui habitant in ea.

PANEM TUUM IN CONTURBATIONE COMEDE. — Chaldæus, in tremore; Septuaginta, in dolore; S. Hieronymus, in angustia.

PANEM TUUM IN CONTURBATIONE COMEDE. — Chaldæus, in tremore; Septuaginta, in dolore; S. Hieronymus, in angustia.

desperatione. UT DESOLETUR (quia desolabitur, id est evacuabitur) TERRA (et destituetur) MULTITUDINE SUA — tum civium, tum frugum et opum.


Versus 22: The Days Grow Long

22. IN LONGUM DIFFERENTUR DIES, — scilicet calamitatis et vastitatis prædictæ a Prophetis. Est miosis: «in longum,» id est in sempiternum. Volunt enim dicere prophetiam excidii fore irritam et nunquam eventuram, semperque staturam Hierosolymam, et se in ea. 24.

NEQUE DIVINATIO AMBIGUA. — Septuaginta, ad gratiam, id est adulatoria, mendax; hebraice חלק chalac, id est lubrica, uti est assentatorum; vel potius lubrica, id est ambigua, lubrici sensus, ut in hanc et illam partem torqueri possit, q. d. Ego non ambigue, sed rebus et virgis, puta gladiis et plagis manifestis, aperte et distincte castigando Judæos loquar meas in eos iras et minas, quas Prophetæ eis intentant, et ipsi irrident.