Cornelius a Lapide

Ezechiel XIII


Index


Synopsis Capitis

Minatur falsis prophetis, qui pacem et prospera populo pollicebantur, quod instar parietis luto absque paleis illiti imbre et grandine divinæ vindictæ prosternentur. Secundo, vers. 17, idem intentat mulieribus, puta pseudoprophetissis, quæ consuebant pulvillos sub omni cubito, et faciebant cervicalia sub omni capite: hæc enim cum ipsis sutricibus se dirupturum minatur. Hæc a pari facile est adaptare concionatoribus et doctoribus, qui falsa docent, et peccatoribus adulantur.


Textus Vulgatae: Ezechiel 13:1-23

1. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 2. Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israel, qui prophetant: et dices prophetantibus de corde suo: Audite verbum Domini: 3. Hæc dicit Dominus Deus: Væ prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident. 4. Quasi vulpes in desertis, prophetæ tui Israel erant. 5. Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in prælio in die Domini. 6. Vident vana, et divinant mendacium, dicentes: Ait Dominus: cum Dominus non miserit eos: et perseveraverunt confirmare sermonem. 7. Numquid non visionem cassam vidistis, et divinationem mendacem locuti estis? et dicitis: Ait Dominus; cum ego non sim locutus. 8. Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium: ideo ecce ego ad vos, dicit Dominus Deus: 9. Et erit manus mea super prophetas, qui vident vana, et divinant mendacium: in concilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israel non scribentur, nec in terram Israel ingredientur: et scietis quia ego Dominus Deus. 10. Eo quod deceperint populum meum, dicentes: Pax, et non est pax: et ipse ædificabat parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis. 11. Dic ad eos, qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit: erit enim imber inundans, et dabo lapides prægrandes desuper irruentes, et ventum procellæ dissipantem. 12. Siquidem ecce cecidit paries: numquid non dicetur vobis: Ubi est litura, quam linistis? 13. Propterea hæc dicit Dominus Deus: Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit: et lapides grandes in ira in consumptionem. 14. Et destruam parietem, quem linistis absque temperamento: et adæquabo eum terræ, et revelabitur fundamentum ejus; et cadet, et consumetur in medio ejus: et scietis quia ego sum Dominus. 15. Et complebo indignationem meam in pariete, et in his qui liniunt eum absque temperamento, dicamque vobis: Non est paries, et non sunt qui liniunt eum. 16. Prophetæ Israel, qui prophetant ad Jerusalem, et vident ei visionem pacis:

et non est pax, ait Dominus Deus. 17. Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui, quæ prophetant de corde suo: et vaticinare super eas, 18. et dic: Hæc dicit Dominus Deus: Væ quæ consuunt pulvillos sub omni cubito manus: et faciunt cervicalia sub capite universæ ætatis ad capiendas animas: et cum caperent animas populi mei, vivificabant animas eorum. 19. Et violabant me ad populum meum, propter pugillum hordei, et fragmen panis, ut interficerent animas quæ non moriuntur, et vivificarent animas quæ non vivunt, mentientes populo meo credenti mendaciis. 20. Propter hoc hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad pulvillos vestros, quibus vos capitis animas volantes: et dirumpam eos de brachiis vestris: et dimittam animas, quas vos capitis, animas ad volandum. 21. Et dirumpam cervicalia vestra, et liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad prædandum: et scietis quia ego Dominus. 22. Pro eo quod mærere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi: et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et viveret: 23. propterea vana non videbitis, et divinationes non divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra: et scietis quia ego Dominus.


Versus 3: Woe to the Foolish Prophets Who Follow Their Own Spirit

3. VÆ PROPHETIS INSIPIENTIBUS, QUI SEQUUNTUR SPIRITUM SUUM (id est sequuntur id quod suggerit et inspirat, non Deus, sed phantasia, humana cogitatio, appetitus et concupiscentia; idque venditant pro Dei oraculis), ET NIHIL VIDENT, — et, id est cum, q. d. Cum nihil a Deo audiant, prophetant quidquid illis in b

uccam venit. Nota: Eos vocat insipientes, cum posset vocare falsarios, quia erant sacerdotes, quorum honori consulit; dicens, quod ex ignorantia et insipientia, non ex malitia falsa prædicant. Verum, quia vers.

entia, non ex malitia falsa prædicant. Verum, quia vers. 6 et seq. mendacii eos arguit, melius dicas, vocari insipientes, id est stolidos et stultos, quia suis mendaciis sibi, æque ac populo perniciem creabant.


Versus 4: Like Foxes in the Ruins

4. QUASI VULPES IN DESERTIS, — id est, in maceriis vineæ ruptis (ut ex Hebræo vertit Vatablus), et sepe disrupta, per quam vulpes vineam intrant, quasi sepe sua desertam: hæc enim et ab hominibus transeuntibus, et a feris carpitur, vastatur, fitque quasi desertum. Unde Symmachus et Theodotion vertunt, in parietinis, q. d. Sacerdotes hi non sunt pastores et custodes populi, sed lupi et vulpes. Primo, quia occulte et dolose populum vastant, quasi ex insidiis, simulantes se populo commoda loqui, ut ab eo sua lucra aucupentur. Secundo, quia timidi, periculo ingruente, hosti se non opponunt, sed quasi vulpes in suis cavernis delitescunt. Ita Maldonatus. Unde sequitur: « Non ascendistis ex adverso, » etc. Ideoque eis eveniet illud Psalm. lxii, 11: « Tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt, » ut scilicet a vulpibus terrenis eorum cadavera, ab infernalibus animæ vorentur. Moraliter, nota hic vulpes esse hypocritas et adulatores, præsertim pseudoprophetas et hæreticos, ait S. Hieronymus, de quibus Cant. ii, 15: « Capite nobis vulpes parvulas, quæ demoliuntur vineas. » Uti sola pellis vulpis in pretio est, caro autem edulis non est: sic species externa hypocritæ bella est, sed interiora plena sunt dolo

Moraliter, nota hic vulpes esse hypocritas et adulatores, præsertim pseudoprophetas et hæreticos, ait S. Hieronymus, de quibus Cant. ii, 15: « Capite nobis vulpes parvulas, quæ demoliuntur vineas. » Uti sola pellis vulpis in pretio est, caro autem edulis non est: sic species externa hypocritæ bella est, sed interiora p

et venena. Carbo vir prudens apud Plutarchum volens Syllam crudelem vocare et fallacem, dixit eum esse leonem et vulpem. Et Lysander dicebat « addendam esse vulpinam pellem, si leonina non sufficeret, » hoc est, utendum esse calliditate et fraude, cum vires deessent, aut non sufficerent. Et Plato, lib. II De Republica: « Sibi quisque, inquit, ceu vestibulum virtutis umbram circumponere debet, sed ita ut sapientissimi Archilochi vulpem a tergo trahat. » Versutia enim vulpes superat cætera animalia. Qua de re exstat apologus apud Plutarchum in Moralibus: Cum aliquando, inquit, pardus præ se vulpem despiceret, quod ipse haberet pellem omnigenis colorum maculis variegatam, respondit vulpes, sibi id decoris in animo esse, quod illi erat in cute: præstare autem animo esse versicolore et versipelle, quam corpore. Idipsum indicat vulgare proverbium: « Vulpes non corrumpitur muneribus. » Aves enim et feræ capiuntur esca, vulpes non item. Et alterum: « Vulpi esurienti somnus obrepit. » Dum enim famet vulpes, dat se somno, tum quia physice somnus famem et sitim sopit et exstinguit; tum quia vulpes, urgente fame, somnum simulat, ut allectas gallinas capiat et devoret. Et tertium: « Vulpinari cum vulpe. » Et quartum: « Vulpes multa, echinus unum novit, » scilicet exerere spinas quasi aculeos, quibus se instar globi involvit, dum canes eum persequuntur. Hanc autem egregie callent hæretici, præsertim Calvinistæ, qui latent, et furtim in urbes et provincias irrepunt ut vulpes, sed cum fiant rerum domini, grassantur ut leones. Docuit hoc eos Calvinus, qui per Lutherum subdole specioso titulo, quasi reformator religionis tam Lutheranæ, quam Orthodoxæ: « ingressus est ut vulpes; » mox Lutherum supplantans: « Regnavit ut leo; » ac tandem ringens et blasphemans: « Mortuus est ut canis, » uti in ejus Vita Bolsecus et alii referunt. Pythagoras non aliam ob causam aiebat, gustanda non esse ea quæ nigram haberent caudam,

callent hæretici, præsertim Calvinistæ, qui latent, et furtim in urbes et provincias irrepunt ut vulpes, sed cum fiant rerum domini, grassantur ut leones. Docuit hoc eos Calvinus, qui per Lutherum subdole specioso titulo, quasi reformator religionis tam Lutheranæ, quam Orthodoxæ: « ingressus est ut vulpes; » mox Lutherum supplantans: « Regnavit ut leo; » ac tandem ringens et blasphemans: « Mortuus est ut canis, » uti in ejus Vita Bolsecus et

Pythagoras non aliam ob causam aiebat, gustanda non esse ea quæ nigram haberent caudam,

nisi ut nos doceret hypocritarum insidias esse declinandas. Etsi enim candorem et amicitiam præ se ferant, cauda tamen tetra est, finis nequam, et propositum perversum. Poetæ cum narrant Actæonem a canibus suis, quos alebat, fuisse devoratum, nihil aliud significare voluerunt, ait Phavorinus, quam eum, qui suos laudatores et adulatores alit et fovet, ab illis ipsis, quos educavit, non raro devorari et consumi. Canis enim, capite et cauda hero suo blandiens, symbolum est hypocritæ et adulatoris.


Versus 5: You Have Not Gone Up Against the Enemy

5. NON ASCENDISTIS EX ADVERSO, — hostium, vel potius, ut sequitur, Domini Dei, qui hostes Chaldæos immittit in murum vineæ, id est urbis Jerusalem, disruptum. Unde Hebraice est: Non ascendistis in fracturas, vel interruptiones. Ita Pagninus. Septuaginta vertunt: Non steterunt in firmamento. N

Septuaginta vertunt: Non steterunt in firmamento. NEQUE OPPOSUISTIS MURUM (Hebraice ut et Vatablus vertit, neque sepivistis sepem) PRO DOMO ISRAEL, UT STARETIS IN PRÆLIO IN DIE DOMINI, — cum scilicet Dominus, quasi dux hostium urbem invasit, ut scilicet iræ et vindictæ Dei per preces et sanctimoniam resisteretis, et de ejus clementia reportaretis victoriam. Comparat populum urbi, leges et sanctitatem muris, peccata muri rupturis. Reprehendit ergo falsos prophetas, quod vitia populi non emendaverint, quodque pro eo intercedendo, Dei iram ab eo non averterint. Disce hic quanti zeli, orationis et sanctitatis debeant esse prælatus et prædicator, nimirum ut se Deo irascenti quasi murum opponant.

quanti zeli, orationis et sanctitatis debeant esse prælatus et prædicator, nimirum ut se Deo irascenti quasi murum opponant. Ita se ei opposuit Moses, dicens Exodi xxxii, 32: « Aut dimitte eis hanc noxam, aut dele me de libro tuo, quem scripsisti. » Et S. Paulus, Rom. ix, 3: « Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis. » Ita sæviente Dei incendio in murmuratores, Aaron obtulit thymiama, stansque inter mortuos et vivos, stitit iram et plagam Dei, Num. xvi, 48. Ita Jeremiæ ait Deus cap. vii, 16: « Ne obsistas mihi. » Audi rursum S. Gregorium, II part. Pastor. cap. iv: « Ex adverso ascendere, est pro defensione gregis voce libera hujus mundi potestatibus contraire. Et in die Domini in prælio stare, est pravis decertantibus ex amore justitiæ resistere. Pastori enim recta timuisse dicere, quid aliud est quam tacendo terga præbuisse? qui nimirum si pro grege se objicit, murum pro domo Israel hostibus opponit.


Versus 6: And They Persevered

6. ET PERSEVERAVERUNT. — Chaldæus: Impudenter asseverarunt ad confirmandum sermonem suum.


Versus 8: Behold I Am Against You

8. ECCE EGO AD VOS. — Chaldæus: Mittam iram meam in vos. Est aposiopesis.


Versus 9: And My Hand Shall Be

9. ET ERIT MANUS MEA (id est ultio, et, ut Chaldæus, plaga potentiæ meæ) SUPER (falsos) PROPHETAS. — Ita et Elias 400 prophetas Baal occidit, III Reg. xviii. Ita subito et misere omnes pene hæresiarchæ perierunt. Arius crepuit medius, ut Judas: Julianus Apostata e cælo hasta confossus est; Joannes Hus combustus; Mahomet apoplexia peremptus; Lutherus dormiens cum sua pellice nocte est suffocatus; Manichæus a rege Persarum vivus excoriatus; Calvinus a vermibus corrosus est. Hoc est quod ait Isaias, cap. xlv, 16: « Abierunt in confusionem fabricatores errorum. » Sic e cælo ferietur Antichristus cum suis copiis, Apocal. xx: « Ignis descendit a Deo de cælo, et devoravit eos.

14. REVELABITUR FUNDAMENTUM, — id est evertetur usque ad fundamentum, et illud reveletur et appareat. ET CADET (paries) ET CONSUMETUR, — scilicet is qui parietem linit. Corrigendum videtur cum S. Hieronymo, consumentur, scilicet linitores, falsi prophetæ. Unde Hebræus, Chaldæus et Septuaginta habent, consumemini, scilicet, o vos linitores! 15. NON EST, — id est corruit murus cum ædificantibus et linientibus. 16. PROPHETÆ ISRAEL. — Tolle punctum ante « prophetæ, » et lege: « Qui liniunt cum prophetæ Israel. » Licet Romani codices habeant punctum: quod videtur esse mendum præli.

nant mendacium: in concilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israel non scribentur, nec in terram Israel ingredientur: et scietis quia ego Dominus Deus. 10. Eo quod deceperint populum meum, dicentes: Pax, et non est pax: et ipse ædificabat parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis. 11. Dic ad eos, qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit: erit enim imber inundans, et dabo lapides prægrandes desuper irruentes, et ventum procellæ dissipantem.


Versus 10: Saying Peace

10. DICENTES: PAX. — « Pax, » id est prosperitas, q. d. Ego minor bellum populo, ut respiscat: illi promittunt pacem, et sic fovent populum in suis peccatis. IPSE ÆDIFICABAT PARIETEM.

— Id est primus pseudopropheta statuebat parietem, id est falsam prædictionem; hanc alii assentando oblinebant, et approbabant. Ita Vatablus. Secundo, S. Hieronymus: « Deus, ait, per legem et minas Prophetarum ædificabat parietem populi; sed falsi prophetæ oblinunt suis mendaciis. » Tertio, Scholiastes: « Paries, ait, est doctrina falsorum prophetarum, quam oblinunt orationis elegantia. » Quarto, optime Prado et Maldonatus. Ipse, scilicet populus, parietem, id est sepem et murum suæ vineæ, id est urbis et regni, ruentem et ruptum, puta Dei protectionem, quæ Judææ erat instar muri, ab ea se subducentem, conatus est restaurare auxilio humano, maxime Ægyptiorum, sed vano. Hunc lactabant falsi prophetæ, liniendo male compactum parietem luto absque paleis, id est vanam fiduciam in Ægyptiis confirmando mendacibus promissis; cum potius hunc murum evertere debuissent, et alium ex spe in Deum, exque Dei ope et clementia a fundamentis construere, inquit Theodoretus.

Nota: Fabri solent parieti, ad eum firmandum, crustam inducere, sed ex calce et luto non friabili et soluto, ut hi faciebant; sed paleis et stramine mixtis colligato et constricto. Sicut ergo lutum sine paleis, superveniente pluvia, labefit et decidit: sic omnes pseudoprophetarum rationes, quibus pacem et securitatem populo promittebant et confirmabant, bello ingruente, labefactæ

sunt. Dicendo vero linituram non duraturam, satis innuit firmum non fore murum. Eam enim non tantum ornatui, sed et firmitati muri subservire, patet ex Amos vii, 7, ubi cum Dominus trullam deponit, et murum linire desinit, casura populi fortitudo præmonstratur. Ita Ribera, et ex eo Delrio, adag. 807. Pulchre S. Gregorius, et habetur xlvi dist.

807. Pulchre S. Gregorius, et habetur xlvi dist. cap. Sunt nonnulli: « Parietis, inquit, nomine peccati duritia designatur. Ædificare ergo contra se parietem, est contra se quempiam obstacula peccati construere. Sed parietem liniunt, qui peccata perpetrantibus adulantur; ut quæ illi perverse agentes ædificant, illi adulantes quasi nitidum reddant.


Versus 11: Without Tempering

11. ABSQUE TEMPERATURA, — absque paleis, quibus temperatur et miscetur argilla, sive cæmentum. Hebraice enim est eadem vox, quam paulo ante Interpres vertit, absque paleis, scilicet תפל taphel, quæ proprie significat insulsum. Unde Aquila vertit, ἀνάλω, id est sine sale: quia, ut caro sine sale, sive insulsa, non est solida et firma, sic nec lutum sine paleis. Aut potius Aquila hæc accepit non de luto, vel arenato, sed de albario ex calce, quod non est idoneum ad liniendum, nisi calx pura sali, et coriorum præsegminibus misceatur, et recte maceretur tempereturque, teste Vitruvio, lib. VII, cap. ii et iii. Noster Interpres, Chaldæus, Symmachus, Vatablus et alii de arenato acceperunt; Septuaginta et Theodotion vertunt, stultitiam: quia insulsa cogitatio, et oratio sive sermo, carens sale discretionis et sapientiæ, est stulta. Vertunt ergo: Et ipsi liniunt cum stultitia. DABO LAPIDES PRÆGRANDES. — Sic et Septuaginta: πετροβόλους, id est catapultas, quæ lapides magnos ejaculantur: Hebraice אלגביש elgabis, id est grandinis. Ita S. Hieronymus, Pagninus, Forsterus, Marinus et passim Hebræi, etsi hæc vox alibi non reperiatur. Per imbrem, lapides, ventum, procellam sive tempestatem, intelligit impetum Chaldæorum, qui quasi procella Judæam obruit et evertit. Ita et Chaldæus.

— Sic et Septuaginta: πετροβόλους, id est catapultas, quæ lapides magnos ejaculantur: Hebraice אלגביש elgabis, id est grandinis. Ita S. Hieronymus, Pagninus, Forsterus, Marinus et passim Hebræi, etsi hæc vox alibi non reperiatur. Per imbrem, lapides, ventum, procellam sive tempestatem, intelligit impetum Chaldæorum, qui quasi procella Judæam obruit et evertit. Ita et Chaldæus.


Versus 14: The Foundation Shall Be Revealed

14. REVELABITUR FUNDAMENTUM, — id est evertetur usque ad fundamentum, et illud reveletur et appareat. ET CADET (paries) ET CONSUMETUR, — scilicet is qui parietem linit.

um terræ, et revelabitur fundamentum ejus; et cadet, et consumetur in medio ejus: et scietis quia ego sum Dominus. 15. Et complebo indignationem meam in pariete, et in his qui liniunt eum absque temperamento, dicamque vobis: Non est paries, et non sunt qui liniunt eum.

NON EST, — id est corruit murus cum ædificantibus et linientibus. 16. PROPHETÆ ISRAEL.

PROPHETÆ ISRAEL. — Tolle punctum ante « prophetæ, » et lege: « Qui liniunt cum prophetæ Israel. » Licet Romani codices habeant punctum: quod videtur esse mendum præli.


Versus 17: Set Your Face

17. PONE FACIEM TUAM, — id est vultu obfirmato et minaci loquere non ad viros, uti hactenus: sed ad mulieres pseudoprophetides. Licet Scholiastes viros putet hic vocari feminas, ob affectionem muliebrem, qua molles pulvillos omni cubito consuebant. Sic de Jove ait Poeta: Constitit,

Sic de Jove ait Poeta: Constitit, et Libyæ defixit lumina regnis. Transit hic a viris ad feminas prophetidas (licet aliqui per feminas accipiant viros effeminatos, et effeminantes alios), quarum par erat falsitas, major impostura ob blandiloquentiam.

s ad feminas prophetidas (licet aliqui per feminas accipiant viros effeminatos, et effeminantes alios), quarum par erat falsitas, major impostura ob blandiloquentiam. Tales Montano hæresiarchæ fuerunt « Prisca et Maximilla, quæ vaticinatione mendacii fidem subverterunt veritatis, » ait S. Hieronymus. Hinc proverbium: « Mulierum exitia. » Mulieres enim omnium fere calamitatum auctores viris fuere. Testis est Pandora Hesiodi, testis Helena Trojana, testis Dejanira quæ Herculem interemit, testis Danaidum fabula, testis Lemniarum mulierum historia, testis Cleopatra, testis Dalila, testes amasiæ Salomonis, testis Eva. Quanquam major est culpa viri, qui sapientior ab imbecilla et insipiente muliere se regi et decipi patitur. Quod enim animus est corpori, id virum oportet esse mulieri. Vetus est sapientis dictum: « Ne fidem habeas nec emorienti feminæ. »


Versus 18: Woe to Those Who

18. VÆ QUÆ (ita legendum cum Hebræo, Septuaginta et Romanis, non qui) CONSUUNT PULVILLOS SUB OMNI CUBITO MANUS: ET FACIUNT CERVICALIA SUB CAPITE UNIVERSÆ ÆTATIS, — id est, væ falsis prophetissis, quæ Judæis in suis vitiis et rebellione adulantur, illosque fovent, ut in eis secure et molliter quiescant, promittentes pacem, id est securitatem et prosperitatem, quasi Chaldæi Jerusalem non sint expugnaturi. Apposite viris tribuit ædificare parietem et incrustare, mulieribus vero pulvillos et cervicalia suere. Hoc enim est feminarum, illud virorum. Pulvillus ergo est delicata et voluptuaria vita: hanc consumat qui dicunt: « Ede, bibe, lude; post mortem nulla voluptas. » Ita Origenes, S. Hieronymus et alii passim. Hinc Secundo, Polychronius et Theodoretus: « Pulvillus, inquiunt, et cervical sunt molles et blandiores sermones ad lucrum compositi, qui ad tempus titillant auditum, sed animas evertunt.

Hinc Secundo, Polychronius et Theodoretus: « Pulvillus, inquiunt, et cervical sunt molles et blandiores sermones ad lucrum compositi, qui ad tempus titillant auditum, sed animas evertunt. » Sic et Gregorius, XVIII Moral. iv: « Quisquis, ait, male agentibus adulatur, pulvillum sub cubito vel cubito jacentis ponit; ut qui corrigi ex culpa debuerat, in eo fultus laudibus molliter quiescat. » Tertio, Lyranus, Vatablus et Isidorus Clarius putant mulieres has vere pulvillos et cervicalia consuisse, ac per ea prophetasse, vel alios prophetare docuisse.

» Tertio, Lyranus, Vatablus et Isidorus Clarius putant mulieres has vere pulvillos et cervicalia consuisse, ac per ea prophetasse, vel alios prophetare docuisse. Audi Clarium: Mulierculæ magica instructæ arte consuebant pulvillos, et sciscitantium virorum axillis inducebant; et pepla, hoc est tenuissimos lineos pannos, imponebant capitibus eorum, quasi per hæc indumenta apti fierent ad suscipiendum oraculum sacrum. Quin et ipsæ interim ea quæ commentæ erant, insipientium ingerebant auribus, quo

vel illa eis eventura essent. Verum hæc commenta nova videntur et frivola, ac a communi interpretum sententia dissona. Censent enim interpretes passim, pulvillos hic et cervicalia proverbialiter sumi, non proprie, esseque adagia. Huc qu

adagia. Huc quarto, accedunt Græcus Scholiastes, Polychronius et noster Prado, qui Hebræum כסתות kesatot, quod Noster vertit, pulvillos, vertunt phylacteria; et Hebræum מספחות mispachot, quod Noster vertit, cervicalia, vertunt περιάμματα, id est amuleta magica, scilicet chartas, bullas, catenas reticulatas, quæ collo vel brachio appendebantur, quasi iis tuti futuri essent homines contra hostes, gladios et omnes incursus; quibus hæ veneficæ lucrum captabant, et simul venabantur quasi hoc reti suo animas dæmoni; et hæc amuleta a Nostro vocari pulvillos et cervicalia, quod in iis, quasi molli pulvino securi conquiescerent, putat Prad

Sed verius videtur, tam Græcas quam Hebræas voces jam dictas, proprie significare reticulatum operculum, et velamen (unde Septuaginta vertunt, προσκεφάλαια καὶ ἐπιβόλαια, id est cervicalia et volumina, vel additamenta; et Symmachus vertit, βραχιόνια καὶ βρεγμένα, id est pulvillos sub cubitis et cervicalia) quod alicui rei circumligatur, vel apponitur, ac prætenditur ad eam tegendam et fovendam, uti sunt pulvilli et cervicalia. Ita enim vertunt Chaldæus, Septuaginta, S. Hieronymus, Theodoretus, Vatablus, Lyranus, Pagninus, Clarius aliique insignes Hebræi, qui censent mispachot poni pro מטפחות mitpachot (commutatione litteræ ד in vicinam ט); mitpachot autem significare linteamina, a radice נפח napach, id est explanavit, explicavit, distendit, uti fit in linteaminibus et velis. Sic כסתות kesatot significare pulvillos clarum est: radix enim כסה kasa significat tegere, operire. Unde כס kisse significat sedem, solium, quod pulvillo tegitur et operitur. Favent linguæ vulgares huic voci affines: sic enim Itali dicunt cussinetto, Hispani cozin, Galli coussinet, Flandri et Germani cussen. Consuere ergo pulvillos et cervicalia est adagium significans palpare, adulari.

coussinet, Flandri et Germani cussen. Consuere ergo pulvillos et cervicalia est adagium significans palpare, adulari. Nam, ut Plutarchus, lib. De Discrimine adulatoris et amici, adulationes similes sunt pulvillis et cervicalibus, quæ cum videantur incumbentium capitibus resistere et reniti, cedunt magis et obsecundant. Sic enim et adulator assumit fucatam d

et subinde quædam carpit et reprehendit, videturque attolli et tumere, ut subsidens et contrahens sese capiat, et pariter abripiat in ipsam se conjicientem. Et hoc est quod subdit Propheta: « Ad capiendas animas. » Simili phrasi Plautus et alii dicunt: « Consuere dolos, fraudes, mendacia. » Ita Origenes, Theodoretus, S. Hieronymus, S. Gregorius, XVIII Moral. iv, Delrio adag. 908, et alii passim. Vere S. Hieronymus ad Eustochium, epist. 19: « Quoniam, inquit, mel in Dei sacrificiis non offertur, nimia dulcedo arte mutata est, et quadam, ut ita dicam, piperis austeritate condita. Apud Deum enim nihil voluptuosum, nihil tantum suave placet, nisi quod in se habet mordacis aliquid veritatis. » Deo ergo placet non adulatio blanda et fallax, sed veritas severa et mordax. Porro Syrus vertit: Cervicalia et operimenta; Arabicus Antiochenus: Pulvillos pro cubitis manuum, et operimentum omni capiti; Arabicus Alexandrinus: Væ illis quæ consuunt pulvillos, ut incumbant cubiti manuum, et texunt et faciunt sudaria (velamina) omni capiti. Primus ergo sensus, uti communis, ita verior videtur, eique secundus connexus est et subservit.

Moraliter nota: Pulvillus, id est voluptas, est rete quo diabolus capit animas. Hæc ergo ingens Ecclesiarum et Rerumpublicarum est calamitas et certa ruina, cum pastores vitia populi non insectantur, sed iis se conformant, iisque adulantur. Deplorat hoc S. Hieronymus de sua patria Stridone, epist. 43 ad Chromatium: « In mea, ait, patria rusticitatis vernacula Deus venter est, et in diem vivitur: et sanctior est ille, qui ditior est. Accessit huic patellæ dignum operculum, Lupicinus sacerdos, secundum illud, de quo semel in vita Crassum risisse ait Lucilius: Similem habent labra lactucam, asino carduos comedente, videlicet, ut perforatam navem debilis gubernator regat, et cæcus cæcos ducat in foveam, talisque sit rector, quales illi qui reguntur. » Rursum disce hic vitia subditorum tales pulvillos, id est pastores, quærere et mereri: culpa ergo auditorum est, quod Prophetæ, id est præcones, sint blandi, fallaces et mendaces. Dicunt enim « videntibus: Nolite videre: loquimini nobis placentia, videte nobis errores, cesset a facie nostra Sanctus Israel, » Isaiæ xxx, 10; et S. Paulus, II Timoth. iv, 3: « Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus. » Pruritus ergo discipulorum provocat frictionem et titillationem magistrorum, quæ de more in dolorem et cruciatum desinit. Ita, ut vere ait Cicero, orat. pro Cælio: « Amores et deliciæ mature et celeriter deflorescunt, et in omnibus rebus voluptatibus maximis fastidium finitimum est, » et Boetius, lib. III, metr. 7: Habet omnis hoc voluptas, Stimulis agit fruentes, Apiumque par volantum Ubi grata mella fudit, Fugit, et nimis tenaci Ferit icta corda morsu.

III, metr. 7: Habet omnis hoc voluptas, Stimulis agit fruentes, Apiumque par volantum Ubi grata mella fudit, Fugit, et nimis tenaci Ferit icta corda morsu.

Hujus rei appositum symbolum est Hypanis fons, qui, teste Herodoto, lib. IV, quinque dierum via dulces, sed exiles fundit aquas: deinde post aliorum quatuor dierum iter, dat amarissimas. Item pardalis, quæ suavi odore dorcades et capras ad se allicit, mox arripit et laniat. Ita Plutarchus lib. Contra voluptatem.

Ducta est similitudo a pulvillis, quos veteres non, uti nos, sedentium lumbis supponebant, sed pro ritu discumbentium, quo tunc utebantur, cervicibus vel humeris recumbentium solebant substernere. Hinc Martialis, Epigramm. lib. III, 82: Jacet occupato Galbanus in lecto, Cubitis trudit hinc et inde convivas Effultus ostro, sericisque plumis. Vide in Bonfreri Analectis S. Script. pag. 280. Apposite viris tribuit ædificare parietem, mulieribus pulvillos applicare. (Rosenmuller.)

quia noster interpres vertit non, volucres potentialiter, sed, « volantes » actu; hinc plus significatur, scilicet hosce aucupes animas capere dum volant, quando plane securæ videntur, nec ullos laqueos cogitant aut metuunt; uti videmus fieri in retibus ex alto, puta ex arbore, vel inter arbores suspensis. Sic tropologice dæmon per se, et per suos hosce aucupes, similesque, maxime insidiatur et tendit laqueos animabus, dum ex peccato vel mundo, ad statum gratiæ vel perfectionis in altum evolare cogitant, uti experimur omnes. Quocirca Psaltes Psalm. liv, 7: « Quis, inquit, dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo (ut evolem ex hisce laqueis), et requiescam? » Ita S. Antonius vidit totum aerem et mundum plenum laqueis, quibus capiebantur animæ in altum evolantes; cumque ingemisceret, diceretque: « Domine, quis evadet hosce laqueos? » audivit: « Humilitas, » hæc enim sub laqueis dimittendo se elabitur. Sic « mulieri, » i. e. Ecclesiæ, cui insidiatur Antichristus, « datæ sunt alæ, ut volaret in desertum, » Apoc. xii, 14. Sic Osee cap. ix, 11, ait: « Ephraim quasi avis avolavit. » Et Prov. vi, 5: « Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis. » Jeremias quoque luget, Thren. iii, 52, dicens: « Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis.

» Nota secundo: « Pulvillos » hosce comparat retibus, tum quia delicatiores mollitiæ et elegantiæ causa, forinsecus solent esse acu picti, vel texti opere reticulato, puta ocellati instar retis, tum quia illis quasi retibus capiebant animas, q. d. Sicut auceps reti capit aves, sic vos pulvillis vestris reticulatis capitis animas. Aliter Delrio, adag. 904, ubi censet in pulvillis alludi ad areolas, quas aucupes avibus concinnant. Sed areolæ non sunt pulvilli; nec pulvilli, sed retia et escæ avibus capiendis concinnari solent. Vere S. Augustinus in Sententiis, sentent. 137: « Adulantium, ait, linguæ alligant animas in peccatis. Delectat enim ea facere, in quibus non solum non metuitur reprehensor, sed etiam laudator auditur. »

VIVIFICABANT ANIMAS, — promittebant animabus, id est hominibus, vitam et salutem; sed falso. 19.

VIOLABANT ME AD POPULUM, — dicentes se agi et prophetare ex spiritu meo, cum suo agerentur. Æque enim injurium est Deo, si prophetias Dei dicas esse humanas, ac si humanas dicas esse divinas; utrobique enim Deus miscetur et æquiparatur homini, ac consequenter utrobique fit mendax. Nam omnis homo est mendax. PROPTER PUGILLUM HORDEI, — q.

Nam omnis homo est mendax. PROPTER PUGILLUM HORDEI, — q. d. Suæ prophetiæ mercedem vilem exigunt et referunt, scilicet frustum panis et pugillum hordei. Vide quam vili pretio peccator animam suam immortalem et divinam vendat peccato et dæmoni. UT INTERFICERENT (ut prædicerent interitum Prophetis veris qui) NON MORIUNTUR.

INTERFICERENT (ut prædicerent interitum Prophetis veris qui) NON MORIUNTUR. — Hebraice, qui non morientur, id est mori non debent, mortem non sunt meriti. ET VIVIFICARENT (id est vitam promitterent falsis prophetis et Judæis, qui) NON VIVUNT.

ent, mortem non sunt meriti. ET VIVIFICARENT (id est vitam promitterent falsis prophetis et Judæis, qui) NON VIVUNT. — Hebraice, qui non vivent, id est vivere non debent, sed occidendi sunt. Nimirum, ut prædicerent fore, ut ii qui cum Jechonia se dederent Chaldæis morerentur, qui tamen salvi futuri erant: atque ex adverso salvos fore eos, qui Hierosolymæ manentes Chaldæis resisterent, qui tamen occidendi erant. Ita Maldonatus. Loquitur de vita et morte, primo corporis et præsenti, deinde animæ et æterna. Aliter Prado, q. d. Quia suis veneficiis occidebant sanctos, et vitam servabant impiis utentibus eorum amuletis. Moraliter S.

Gregorius, hom. 27 in Evang.: « Non morientem vivificat, inquit, qui justum damnat; et non victurum vivificare nititur, qui reum a supplicio absolvere conatur.


Versus 20: Behold I Am Against Your Cushions

20. ECCE EGO AD PULVILLOS (scilicet propheto et prædico eis exilium, quia sunt quasi retia, quæ) CAPITIS (hebraice venamini, quasi aucupes) ANIMAS VOLANTES, — id est animas quasi aves volucres. Est aposiopesis. Minus recte Clarius vertit: Ut sint advolantes et venientes ad eos, q. d. Alliciunt animas mendaciis suis ut eas perdant. Minus etiam apte Pagninus et Vatablus vertunt, ut volent, id est evolent e corpore. Nota: In Hebræo est eadem vox לפרחות leporechot, quam hoc versu Interpres vertit, ad volandum, versu vero præcedenti vertit, volantes.

ota: In Hebræo est eadem vox לפרחות leporechot, quam hoc versu Interpres vertit, ad volandum, versu vero præcedenti vertit, volantes. Itaque ad volandum, subaudi, natas et paratas; quod idem est cum volantes, id est volaturientes. Aut potius פ in leporechot, potest accipi ut articulus, et tum significat volantes; potest et accipi ut præpositio, et tum significat ad volandum. Sagax ergo Interpres priori loco vertit, volantes, quia ibi agebatur de aucupio, quo animæ quasi aves volantes capiuntur: hic vero vertit, ad volandum, quia agitur de earum liberatione, qua Deus laqueos disrumpens, animas hasce expedit ut volent quo cupiunt. Ita S. Hieronymus: « Deus, inquit, disrumpit pulvillos earum, qui instar retium volantes animas capiunt, ut, postquam rupti fuerint, liberam habeant volandi potestatem. » Ita et Clarius, et Delrio adag.

DIRUMPAM EOS, — ostendendo falsitatem vestrarum promissionum de pace, ut non molliter, sed dure ab hoste tractemini: deliciæ enim, relaxatio, dissolutio et voluptas, quæ sunt pulvilli et cervicalia peccatorum, non sinunt eos agnoscere Deum, nisi discindantur, ait Scholiastes. Sicque « animas, » quas vos capitis quasi aucupes, « dimittam ad volandum, » id est in libertatem educam more avis e laqueo ereptæ. Aliter Prado, q. d. Dirumpam amuleta et præstigias vestras quibus, quasi reti, animas incantatis et capitis. Nota: « Animas » vocat « volantes, » id est animas quæ sunt quasi volucres, sicut adulatores erant quasi aucupes.

mas » vocat « volantes, » id est animas quæ sunt quasi volucres, sicut adulatores erant quasi aucupes. Persistit enim in metaphora aucupii et venationis. Intelligenda est ergo nota comparationis « quasi volantes, » id est quasi volantes sive volucres, id est quasi aves.

positio, et tum significat ad volandum. Sagax ergo Interpres priori loco vertit, volantes, quia ibi agebatur de aucupio, quo animæ quasi aves volantes capiuntur: hic vero vertit, ad volandum, quia agitur de earum liberatione, qua Deus laqueos disrumpens, animas hasce expedit ut volent quo cupiunt. Ita S. Hieronymus: « Deus, inquit, disrumpit pulvillos earum, qui instar retium volantes animas capiunt, ut, postquam rupti fuerint, liberam habeant volandi potestatem. » Ita et Clarius, et Delrio adag. 909.


Versus 21: Nor Shall They Any Longer Be in Your Hands

21. NEQUE ERUNT ULTRA IN MANIBUS VESTRIS (in potestate vestra) AD PRÆDANDUM, — ut eas deprædemini, q. d. Non patebunt amplius prædæ manuum vestrarum. 22.

22. Pro eo quod mærere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi: et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et viveret: 23. propterea vana non videbitis, et divinationes non divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra: et scietis quia ego Dominus.

propterea vana non videbitis, et divinationes non divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra: et scietis quia ego Dominus.

Moraliter, disce hoc capite quantum malum sit adulatio. Hac deceptus fuit Justinianus, alias sagax Imperator. Huic enim Tribonianus jurisconsultus, prave illi adulans, ingessit, teste Suida in voce Tribonianus (ex quo idipsum narrat Theatrum vitæ humanæ, vol. XIII, lib. II, pag. 2852): « Non moriturum ipsum, sed una cum corpore in cælum migraturum. » Quis non rideat principis adulatorem hunc foventis et exultantis stoliditatem? qui adulatori minus certe credidisset, si Agapeti Pontificis moniti meminisset, sic ad eum scribentis: « Amplectere eos, o Imperator, qui bonorum te consiliorum admonitum volunt, non eos qui adulari sæpe student. Illi enim quod expedit revera, perspiciunt; hi vero ad ea quæ placent potentibus, respiciunt, corporumque umbras imitantes, singulis eorum dictis applaudunt.

» C. Caligula, teste Dione lib. LIX, cum pro deo haberi vellet, atque adeo videri rem cum luna habere, quæsivit a Vitellio, vidissetne se cum dea congredi? Hic Vitellius, quasi perculsus, oculis in terram demissis: « Solis, inquit, domine, vobis diis licet invicem videre. » Ita adulator, et quidem senator. Sincerior fuit sutor ille Gallus, a quo cum idem Caligula pro tribunali sub specie Jovis sedens quæreret, « Quidnam ipsi videretur esse? » respondit: « Magnum deliramentum.

» respondit: « Magnum deliramentum. » Parisiis ostenditur os cloacæ in foro frumentario, in qua sepeliri se jussit quidam, quem sero pænituit noxiæ adulationis. Regi enim tristi ob angustias rei nummariæ suasit, ut ex minimis etiam rebus quas rustici deferunt in urbem, unum aut alterum nummulum exigeret, idque ad biennium tantum: atque ex eo, cum viderent consiliarii in urbe, ob populi frequentiam, ingentem vim pecuniæ colligi, plures similes exactiones plebem gravantes excogitatæ sunt. Qui igitur dederat consilium, cum videret se non idem auctoritatis habere in dissuadendo, quod habuerat in suadendo, in magnos animi angores incidit, pæneque de salute desperavit. Atque ut pænitentiam hanc suam testaretur, eaque alios moneret cavere adulationem, testamento cavit ut in ea cloaca, in quam totius illius fori sordes confluunt, sepeliretur; in quo manet etiamnum in hunc usque diem exactionis ab eo suasæ et persuasæ exsecutio. Vere dicunt Græci: Satius est incidere εἰς κόρακας quam in adulatores.

æ et persuasæ exsecutio. Vere dicunt Græci: Satius est incidere εἰς κόρακας quam in adulatores. Nam primo, illi mortuos, hi vivos devorant, aiebat Demosthenes; secundo, illi cadaveribus, hi menti oculos eruunt, dicebat Epictetus. Aristonymus, teste Stobæo serm.

nt, dicebat Epictetus. Aristonymus, teste Stobæo serm. 12, aiebat: « Ligna dum augent ignem, consumi ab ipso; opes dum alunt adulatores, ab eis ipsis perire.