Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Pergit Deus improbos et incorrigibiles mores Judæorum præ aliis gentibus ostendere per lignum vitis præcisum, quod præ aliis lignis ad nihil, nisi ut comburatur, aptum est. Quocirca se Jerusalem igne crematurum prædicit.
Textus Vulgatae: Ezechiel 15:1-8
1. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 2. Fili hominis, quid fiet de ligno vitis ex omnibus lignis nemorum, quæ sunt inter ligna silvarum? 3. Numquid tolletur de ea lignum, ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus, ut dependeat in eo quodcumque vas? 4. Ecce igni datum est in escam: utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam: numquid utile erit ad opus? 5. Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus: quanto magis cum illud ignis devoraverit, et combusserit, nihil ex eo fiet operis? 6. Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Jerusalem. 7. Et ponam faciem meam in eos: de igne egredientur, et ignis consumet eos: et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos, 8. et dedero terram inviam et desolatam: eo quod prævaricatores exstiterint, dicit Dominus Deus.
Versus 2: Compared to All the Woods of the Forests
2. EX OMNIBUS LIGNIS NEMORUM, — id est præ omnibus arboribus sylvestribus et infructiferis. Ex sumitur pro præ, uti et Psalm. cxxxviii, 6. Hoc enim est Hebraice מן min, q. d. Qua re præstat lignum vitis alii arbori, si fructum non fert? scilicet, adeo non præstat, ut sit omnium abjectissimum, et ad aliud non valeat, quam ut comburatur. Ita Vatablus et Maldonatus.
Nota: Deus voluit Ecclesiam et animas sanctas, non esse viridarium, nec nemus, sed vineam; ut non flores, non frondes, non ramos, sed fructum ferant. Secundo, ait noster Prado, Ecclesia non pomus, non ficus, sed vitis est, ob amœnitatem et fructus præstantiam. Vinum enim pro ligno vitæ hominibus datum est, ut cor exhilaret, spiritus reficiat, mentem excitet, vitam foveat. Et sicut in vite, id est ligno vili et despecto, intus est succus efficacissimus et optimus: ita in Ecclesia est gratia Christi, quæ per viles et pauperes apostolos, totum mundum inebriavit sua efficacia. Ad hæc, hoc vinum germinat virgines, scilicet purissimas et immortales: virgo enim semper virens symbolum est immortalitatis.
Hinc vitis est quasi virgo; unde hoc ejus est enigma:
Nolo thoro jungi, quamvis placet esse maritam. Nolo virum thalamo, per me mea nata propago est. Nolo sepulcra pati, scio me submergere terræ.
Tertio, nulla arbor vite est feracior pro sui tenuitate, ait Plinius lib. XIV, cap. iv. Rursum: « Invenimus vitem et malum Punicam stirpe fructum tulisse, non palmite, aut ramis, » ait Plinius lib. XVII, cap. xxv. Hoc viri boni et humiles faciunt, qui fructus, hoc est opera justitiæ, occultant, quo fit ut tutior sit virtus, et minus insidiis dæmonum obnoxia, qui ad explicatas merces uno agmine prosiliunt:
Vive tibi, et longe nomina magna fuge. Vive tibi, quantumque potes prælustria vita: Sævum prælustri fulmen ab arce venit,
ait Ovidius, III Trist. eleg. 4.
Quarto, vitis frigore emoritur, ait Plinius lib. XVII, cap. xxiv; item nitro, alumine, marina aqua calida, et fabarum putaminibus: læditur raphano, lauro, caulibus et corylo. « Lædit, inquit Plinius, odore, aut succi mixtura raphanus et laurus vitem. Olfactrix enim intelligitur, et tangi odore mirum in modum: ideoque cum juxta sit averti, et recedere, saporemque inimicum fugere. Hinc sumpsit Androcides medicinam contra ebrietates, raphanum mandi præcipiens. Odit et caulem et olus omne; odit et corylum: ni procul absint, tristis atque ægra. Nitrum quidem et alumen, marina aqua calida, et fabæ putamina vel erui, ultima venena sunt. » Pari modo Ecclesia et anima sancta quasi emoritur frigore acediæ, nitro et alumine iræ, marina aqua amaritudinis: læditur raphano acoris, lauro ostentationis, oleribus vanitatis, corylo æmulationis. Fugit ergo hos succos et mores inimicos.
Quinto, hæc vinea Judaica a Deo et Prophetis culta fuit, sed fructum non tulit. Unde excisa et præcisa, vel eradicata ad nil valet, nisi ut comburatur, cum alia ligna præcisa valeant ad hastas, ostia, tabulas, naves et domos fabricandas. Sic ergo Judæa incorrigibilis igni tradetur, aliæ gentes per Christum et Apostolos dolabuntur, ut fiant vasa ex eis in honorem. Ita S. Hieronymus et Polychronius. Huc allusit Christus, Joan. xv, 5, dicens: « Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potestis facere. » Quod explicans S. Augustinus, tract. 81 in Joan.: « Ligna, ait, vitis tanto contemptibiliora sunt si in vite non manserint, quanto gloriosiora si manserint. » Idque probans ex hoc Ezechielis loco, subdit: « Unum de duobus palmiti congruit, aut vitis, aut ignis. Si in vite non est, in igne erit: ut ergo in igne non sit, in vite sit. Ita Romæ vitium sarmenta continuo in hieme comburimus, nec sæpe alterius ligni fasces habemus. » Idem S. Augustinus in Sent. sent. ccclxiv: « Ita, ait, sunt palmites in vite, ut viti nihil conferant, sed inde accipiant ut vivant. Sic quippe est vitis in palmitibus, ut vitale alimentum subministret eis, non sumat ab eis: ac per hoc et manentem in se habere Christum, et manere in Christo, discipulis utrumque prodest, non Christo. Nam, præciso palmite, potest de viva radice alius pullulare: qui autem præcisus est, sine radice vivere non potest.
Versus 4: The Fire Has Consumed Both Ends of It
4. UTRAMQUE PARTEM EJUS CONSUMPSIT IGNIS. — Hebraice, utramque extremitatem. Ex sarmentis enim vitis nihil in igne remanet: quia cum facillime ardeant, mox tota ignis depascitur. At ex aliis lignis igni injectis remanent titiones, ex quibus paxillus, aut quid aliud fieri potest. Ita S. Hieronymus et Chaldæus, q. d. Medietas hujus vitis redacta est in favillam, id est medietas populi Judaici consumpta est a Nabuchodonosore sub Joakim et Joachin, altera pars brevi consumetur sub Sedecia.
Nota: Ignem vocat, extremam et acerrimam perniciem, quæ infertur vel gladio, vel fame, vel igne. Vide Can. xxvi. Septuaginta pro שני schene, id est utramque, legunt aliis punctis שנה schane, id est annuam. Unde vertunt: Annuam purgationem ejus consumpsit ignis, id est sarmenta quæ quotannis putantur a vite, missa sunt in ignem. Sic uno anno purgavit et putavit Judæam Deus per Pharaonem, alio anno per Nabuchodonosorem sub Joakim, alio sub Joachin, etc.
Versus 5: When the Fire Has Devoured It
5. CUM ILLUD IGNIS DEVORAVERIT, — scilicet cum media ex parte, ut præcessit, est combustum lignum vitis, quid fiet de reliqua parte ustulata?
6. DEDI (id est dare soleo) IGNI.
7. DE IGNE EGREDIENTUR, ET IGNIS CONSUMET EOS. — Id est, si ex igne evaserint, rursum in
ignem conjiciam eos, ut omnino comburantur: uti in vitium sarmentis, ea quæ remanent, rursum in ignem conjicimus, q. d. Hi Judæi ex una calamitate transibunt ad aliam, ex fame ad obsidionem, ex obsidione ad necem vel captivitatem. Ita Theodoretus. Aliter Origenes, q. d. Judæi a Nabuchodonosoris clade ad Vespasiani cladem transibunt.
POSUERO FACIEM MEAM IN EOS, — obfirmavero vultum minacem ad eos puniendum.