Cornelius a Lapide

Ezechiel XVII


Index


Synopsis Capitis

Sub typo duarum aquilarum pugnantium, quarum major minorem debellat, describit Nabuchodonosorem et Pharaonem inter se pugnantes, ex quibus ille hunc debellavit. Quocirca praedicit, quod Pharaoni innixus Sedecias et Judaea (quam vineae comparat), ac contra Dei voluntatem rebellans Nabuchodonosori, ab eo regno, oculis et patria privabitur: Joachin vero ex Dei voluntate, eidem se tradens, exaltabitur. Primo, proponit ipsam parabolam: deinde, vers. 11, eam applicat et explicat eo modo quo dixi.


Textus Vulgatae: Ezechiel 17:1-24

1. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 2. Fili hominis, propone aenigma, et narra parabolam ad domum Israel, 3. et dices: Haec dicit Dominus Deus: Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri. 4. Summitatem frondium ejus avulsit: et transportavit eam in terram Chanaan, in urbe negotiatorum posuit illam. 5. Et tulit de semine terrae, et posuit illud in terra pro semine, ut firmaret radicem super aquas multas: in superficie posuit illud. 6. Cumque germinasset, crevit in vineam latiorem humili statura, respicientibus ramis ejus ad eam: et radices ejus sub illa erant; facta est ergo vinea, et fructificavit in palmites, et emisit propagines. 7. Et facta est aquila altera grandis magnis alis, multisque plumis: et ecce vinea ista quasi mittens radices suas ad eam, palmites suos extendit ad illam, ut irrigaret eam de areolis germinis sui.

lis germinis sui. 8. In terra bona super aquas multas plantata est: ut faciat frondes, et portet fructum, ut sit in vineam grandem. 9. Dic: Haec dicit Dominus Deus: Ergone prosperabitur? nonne radices ejus evellet, et fructus ejus distringet, et siccabit omnes palmites germinis ejus, et arescet: et non in brachio grandi, neque in populo multo, ut evelleret eam radicitus? 10. Ecce plantata est: ergone prosperabitur? nonne cum tetigerit eam ventus urens, siccabitur, et in areis germinis sui arescet? 11. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 12. Dic ad domum exasperantem: Nescitis quid ista significent? Dic: Ecce venit rex Babylonis in Jerusalem: et assumet regem, et principes ejus, et adducet eos ad semetipsum in Babylonem. 13. Et tollet de semine regni, ferietque cum eo foedus: et ab eo accipiet jusjurandum, sed et fortes terrae tollet, 14. ut sit regnum humile, et non elevetur, sed custodiat pactum ejus, et servet illud. 15. Qui recedens ab eo misit nuntios ad Aegyptum, ut daret sibi equos, et populum multum. Numquid prosperabitur, vel consequetur salutem qui fecit haec? et qui dissolvit pactum, numquid effugiet? 16. Vivo ego, dicit Dominus Deus: quoniam in loco regis, qui constituit eum regem, cujus fecit irritum juramentum, et solvit pactum, quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur. 17. Et non in exercitu grandi, neque in populo multo faciet contra eum Pharao praelium: in jactu aggeris, et in exstructione vallorum, ut interficiat animas multas. 18. Spreverat enim juramentum ut solveret foedus, et ecce dedit manum suam: et cum omnia haec fecerit, non effugiet. 19. Propterea haec dicit Dominus Deus: Vivo ego, quoniam juramentum, quod sprevit, et foedus, quod praevaricatus est, ponam in caput ejus. 20. Et expandam super eum rete meum, et comprehendetur in sagena mea: et adducam eum in Babylonem, et judicabo eum ibi in praevaricatione qua despexit me. 21. Et omnes profugi ejus cum universo agmine suo, gladio cadent: residui autem in omnem ventum dispergentur: et scietis quia ego Dominus locutus sum. 22. Haec dicit Dominus Deus: Et sumam ego de medulla cedri sublimis, et ponam: de vertice ramorum ejus tenerum distringam, et plantabo super montem excelsum et eminentem. 23. In monte sublimi Israel plantabo illud, et erumpet in germen, et faciet fructum, et erit in cedrum magnam: et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium ejus nidificabit. 24. Et scient omnia ligna regionis, quia ego Dominus humiliavi lignum sublime, et exaltavi lignum humile: et siccavi lignum viride, et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum, et feci.


Versus 2: Propose a Riddle

2. PROPONE AENIGMA, id est obscuram similitudinem, sive, ut sequitur, parabolam. In Scriptura enim saepe haec tria, parabola, aenigma, proverbium confunduntur et pro eodem sumuntur, uti notat Jansenius initio proverbiorum. Scilicet significant illustrem quamlibet sententiam, praesertim acutam, parabolicam, moralem. Hebraeum enim mascal significat sententiam eminentem et praedominantem, uti est proverbium, axioma, gnome, quales sunt in Proverbiis Salomonis. Parabola, graece παραβολή, proprie est comparatio et similitudo. Aenigma est sententia obscura et subtilis: radix enim significat obscure loqui: Unde hebraice vocatur chida, id est acuta propositio, a radice ched, vel chad, id est acuminare, acuere, acute loqui.


Versus 3: A Great Eagle

3. AQUILA GRANDIS, id est Nabuchodonosor rex. Aquila enim avium princeps, et viribus, et perspicacitate, et altitudine volatus, et audacia, et rapacitate rostri regiam prae se fert majestatem. Unde Cyrus et Artaxerxes Persae, ac postea Romani aquilam habuerunt pro insigni, sicut Chaldaei columbam, Jerem. I, 16. Sic de eodem rege ait Jeremias cap. XLIX, 22: « Ecce quasi aquila ascendet, et avolabit, et expandet alas suas super Bosram. »

Nota: Aquila symbolum est regni et imperii; est enim ipsa avium regina. Unde Pyrrhus rex aquila dici voluit. Nam, ut ait Plutarchus in ejus Vita: « Dum a pugna magna cum gloria ac laetitia in Epirum reversus, a suis aetos, id est aquila, salutaretur: Per vos, inquit, sum; qui me vestris armis, tanquam alis in altum extulistis. Unde semper ei aquilae cognomen summe placuit, eoque usus est. »

Filius Caroli Magni dictus est Arnulphus, quod germanice sonat Arent hulp, id est aquilae auxilium; vel quod illud aliquando ab illa acceperit; vel potius, ut nomine suo moneretur se suis natis, amicis ac subditis aquilina fortitudine, seu instar aquilae, auxilium praebere debere. Hoc enim est munus principis.

Ajax cognomen habuit aquila: causam dat Pindarus Isthm. ode 6, cum ait: « Haec illi locuto misit Deus ducem, avium magnam aquilam, et dulce ei intus titillavit gaudium, et dixit, locutus ut vir vates: Erit tibi filius, quem petis Telamon, et eum aquilae, quae apparuerit, cognomento appellabis Ajacem late potentem, stupendum in laboribus turmarum Martiarum. » Cum enim Hercules in Telamonis gratiam sacrificaret, ut ei filius nasceretur, praetervolabat aquila: itaque propter aquilae praetervolantis auspicium, filius Ajax Telamoni natus, aetos dictus est. Hinc tradunt Gentiles, imo et Catholici, aquilam multis portendisse imperium. Quin et Gentiles omen et augurium ex aquila capiebant usque ad superstitionem. Ita, inquiunt, « in die natali Alexandri Magni, aquilae duae praepetes supra culmen domus insederunt; omen duplicis imperii, Europae Asiaeque prae se ferentes. »

« Nato Maximo (qui turbulentissimis reipublicae temporibus Imperator electus est a senatu, ut Maximini obviam iret crudelitati) quamvis ex humili et obscuro genere, patre scilicet arte ferrario, aut, ut alii dicunt, carpentario, auspicium dedit aquila, cum carnem bubulam, et quidem multam, in patris cellam angusto impluvio projecisset; eam denique, cum jaceret, et nemo attingere auderet, religionis metu, iterum sustulit, et in proximum sacellum Jovis Praestitis detulit. »

« Simili ostento aquila infantem adhuc Aurelianum, vinctum fascia, sine ulla noxa de cunis sustulit, et in aram, quae intra sacellum forte sine ignibus erat, deposuit, » ut auctor est Sabellicus, et ante eum Flavianus Vopiscus, ex Callicrate Tyrio in Aureliana.

« Albino etiam septima hora, postquam natus est, in convivio, quod natalitiis suis deputabatur, dum sibi inderetur nomen, septem aquilae parvulae allatae sunt, et quasi ad cunas pueri constitutae. Omen pater ejus proclivius admisit, eo quod id rarissimum esset in illis regionibus, ubi Hadrumetum est. »

« Octavio Augusto, cum puer adhuc ruri, quarto ab urbe lapide via Campana educaretur, in nemore prandenti ex improviso aquila de manibus panem rapuit, moxque altissime evolavit: quae paulo post leniter delapsa, ex improviso eumdem ei reddidit, » Xiphilino, Suetonio et Dione testibus.

« C. Marius cum nidum aquilae cum septem pullis puer adhuc in agro reperisset, eumque gremio susceptum ad patrem detulisset; is admiratione motus, consultis auspicibus, septies penes filium rei summam futuram accepit. Id in tot quot gessit consulatibus apparuit, quos eo numero primus omnium assecutus est. » Hoc tamen Plutarchus Romanae censor historiae, fabulosum existimat, quod aquilam dicant non ultra duos pullos parere, scilicet naturaliter et ordinarie.

Regni auspicium Romulo allatum ab aquilis ex Ennio docet Cicero, lib. I De Divinat.: « Dum enim fratres de imperio certarent, ac uter eorum mania conditurus esset, contenderent, se auspicio staturos, pactum inierunt; itaque aquilae binae praepetes Romulo primas detulerunt. »

« Aquilam Tarquinio Prisco regnum portendisse vulgatissimum est: quippe quae pileum sedenti abstulit, mox remisit: futurum inde Tanaquil ejus uxore, Etruscorum disciplina instructa, interpretante, ut principatum caperet. » Rem gestam narrat Dionysius Halicarnassaeus, lib. III Antiq. Rom.

Plutarchus de Agone scribit: « Apud Argivos aliquando defecit Heraclidarum genus, e quo regem eos deligere patria consuetudo jubebat. Quaerentibus et sciscitantibus, oraculum datum est, regem ab aquila demonstratum iri: ac post paucos dies aquila in domum Agonis devolare conspecta fuit, itaque Agon rex designatus est. »

« Marcianus Imperator egregia praeditus indole, cum miles esset, forte ad expeditionem se conferebat. In itinere cum dormiret aliquando, ii qui cum eo cubabant, citius experrecti, aquilam homini expansis alis umbram praebere vident. Itidem in expeditione adversus Geiserichum Libyae principem accidit, ut Marcianus inter alios in hostium potestatem veniret. Itaque Geiserichus, captivos inspicere volens, ex sublimi quodam loco eos intuebatur. Hic Marciano consopito cernens umbram fieri ab aquila expansis alis, rem pro miraculo habuit, et virum divinum, et imperio Romano dignum censuit. »

« Idem accidit Basilio Macedoni imperatori, qui annis viginti regnum obtinuit. Is cum adhuc infans admodum esset, » uti Zonaras commemorat, « forte soli expositus in aestu jacebat, messe occupatis parentibus, egenis admodum. Tum vero aquila de sublimi advolans, expansis alis umbram ei praebebat. Cum autem aliquoties mater eam abigere conata, nihil efficeret, tandem hanc rem boni augurii loco duxit. »

Lechus, primus Polonorum dux, nidum aquilarum invenit, ibique ducatus et gentis suae praesidium, ac quasi arcem construxit, vocavitque Gnesnam, a nido, quem Bohemi Gnisdo vocant. Inde insigne boni auspicii et stemma successoribus ejus mansit, ut usque in hunc diem regis et regni Poloniae stemma sit alba aquila coronata, erecta, expansis alis, hiante rostro, merito Turcis formidabilis, minansque exitium. Ita Martinus Cromerus, lib. II De Rebus Polonicis, et lib. XVI.

Suetonius quoque inter alia prodigia quae Galbae Imperatori regnum portendebant, de aquila ita scribit: « Galbae Imperatoris avus dum sacra perageret, fulgur procurans, cum aquila ex ejus manibus exta rapuisset, sublimiusque elata in frugiferam extulisset quercum, augurque summum, sed serum imperium portendi dixisset: Sane, inquit ille irridens, cum pariet mula. Quo prodigio imprimis Galba confirmatus dicitur. Nam eum in Hispania res novas moliri est adortus, ea terra mula enixa est. »

Felix insuper illud fuit, quod idem Suetonius recenset de Claudio, « qui cum diu inter ludibria aulae fuisset, sub Caio demum fratris filio consulatum adeptus est; quamprimum autem, inquit auctor, cum fascibus ingressus est forum, praetervolans aquila dexteriore consedit humero, indicio futuri apud eum imperii manifesto. »

Et rursus de Vitellio copias suas dividente, quas adversus Othonem praemitteret, quasque ipse perduceret, faustum hoc narrat augurium: « Siquidem a parte dextra repente aquila advolavit: lustratisque signis ingressos viam sensim antecessit. »

« Hieronem quoque Siculum admodum adolescentem, privatae fortunae hominem aquila, quae primo bello, quod iniit, in ejus clypeo resedit, regem aliquando futurum indicavit. » Ita Aldrovandus, Ornithol. cap. I in aquila.

Porro pii principis et Imperatoris emblema est aquila ita depicta, ut pedibus terram tangat, capitibusque (est enim nostris Imperatoribus biceps) ad coelum elatis, et alis expansis, cum fulmine a sinistra, et lauri ramo a dextra, habeat hoc lemma: in kairo hekapteron, id est, in opportunitate utrumque. Hic enim est typus Imperatoris, demonstrantis se in terris quidem imperare, sed tamen mentis intentione ad coelum aspirare, summoque studio, cum contemplationi, tum administrationi imperii (ut illud domi militiaeque bene gerat) intentum esse, ut ad Deum, cui omnia refert accepta, perveniat: aquila enim, imperii; fulgur, belli et poenarum; laurus, pacis et praemii signum est.

MAGNARUM ALARUM, multos habens sub se populos, et numerosos exercitus, quos ille secum traxerat. Hi enim sunt alae militares.

LONGO MEMBRORUM DUCTU. Chaldaeus, longa membra; Septuaginta, extensa. Per hoc significatur robur et potentia Chaldaeorum, quasi longe se extendens, et late imperans. Membrorum enim exporrecta longitudo apposite significat regni ejus amplitudinem et diuturnitatem: regnavit enim ipse 45 annis. Ex Hebraeo verti potest cum Vatablo et Maldonato, longis pennis, ac per pennas accipi possunt per metaphoram hastae, aut equi velocissimi, quibus volare videbantur Chaldaei. De quibus Jeremias, cap. IV, 13: « Velociores aquilis equi illius. »

PLENA PLUMIS, ET VARIETATE, id est plena plumis versicoloribus, instar pavonis, ait R. David. Hae plumae significant exercitum Nabuchodonosoris ex variis gentibus conflatum. Septuaginta vertunt: Plena unguium, id est militum rapacium. Rursum plane hae significant opes et gloriam.

Audi S. Gregorium, XXXI Moral. xix: « Aquila, ait, est Nabuchodonosor: pro immensitate exercitus, dicitur magnarum alarum; pro diuturnitate temporum, longo membrorum ductu; pro multis divitiis, plenus plumis; pro innumera terrenae gloriae compositione, plenus varietate describitur. » Et Aldrovandum, Ornithol. cap. I: « Plumae, ait, significant opes quibus affluebat; varietas plumarum, gloriam rerum ab eo gestarum; ungues, armorum horrorem: Libanus, Judaeae claritatem, atque celsitudinem longa annorum serie conspicuam. Unde ille medullam cedri avulsit, quippe nobilitatem exstirpavit; et summas quasque frondes decerpsit, id est ne tenerrimae quidem regum proli, id est aetati infimae, pepercit. Nam plumae regum sunt opes. Sicut enim aquila sine plumis volare nequit: ita et principum dignitas omnis, nisi pecunia (quae belli nervus est) fulta, enervis, et robore carens facile corruit, ut dixit Carolus IV Imperator ad principes Germaniae apud Dubravium, lib. XXII. »

VENIT AD LIBANUM, id est ad templum, ait S. Hieronymus, vel ad domum regiam, a Salomone ex cedris Libani constructam: vel potius ad ipsam Judaeam et urbem Jerusalem, uti explicatur vers. 12. Libanus enim terminus est Judaeae, cujus caput est Jerusalem, quae altitudine et candore murorum, ac densitate palatiorum ex cedris Libani constructorum, similis erat monti Libano. Ita Origenes, Apollinaris, Theodoretus. Jerusalem ergo vocat Libanum, quia persistit in metaphora aquilae, quae in montibus, non in urbibus versari solet. Septuaginta vertunt: Qui habet ductum intrandi in Libanum, quasi Nabuchodonosor non sua sponte, sed Dei impulsu et ductu venerit in Jerusalem. Ita Theodoretus.

4. TULIT MEDULLAM CEDRI. Hebraei vertunt: Tulit cacumen cedri, id est regiam stirpem cum suis principibus duxit in Babylonem.

SUMMITATEM FRONDIUM (id est proceriores stolones, ita Chaldaeus: alludit enim ad stolones, qui ex arbore avelluntur, ut in aliam inserantur et transplantentur) EJUS AVULSIT, id est regem Joachin tenerum, octodecim scilicet annorum, ac proceres abduxit. Ita Theodoretus et Apollinaris, et patet vers. 12. Unde S. Gregorius, XXXI Moral. xix: « Nabuchodonosor, ait, quasi aquila Judaeae celsitudinem petens, nobilitatem regni ejus, quasi medullam cedri abstulit, et dum tenerrimam regum prolem a regni sui culmine captivando sustulit, quasi summitatem frondium ejus avulsit. »

ET TRANSPORTAVIT EAM IN TERRAM CHANAAN, id est in Chaldaeam, quae Chanaan dicitur, quia mercaturae erat dedita, ideoque potentissima, frequentissima, opulentissima: Chananaei enim mercaturae erant addicti. Hinc Chananaeus hebraice significat mercatorem, ut patet Prov. xxxi, 24 et alibi. Pari modo emporium mercium omnium, et urbs negotiatorum erat Babylon, ut patet Apoc. xviii, 10. Unde « Chanaan » explicans, subdit: « in urbe negotiatorum posuit illam. » Ita S. Hieronymus, Prado, Maldonatus et alii. Aliter Apollinaris et Theodoretus; censent enim Chaldaeos vocari Chananaeos, quod eorum mores et vitia imbibissent. Aliter quoque vertit Chaldaeus, nimirum: abduxit ad terram liberam a servitute, quae scilicet nulli erat subjecta et vectigalis, qualis erat terra Chanaan ante ingressum Josue et Hebraeorum in eam.

Nomen tsameret, apud Nostrum tantummodo, et quidem quater, praeter hunc locum (infra vers. 22, et cap. xxxi, 3, 10, 14) obvium, Jarchi idem notare ait, quod italicum et gallicum cima, cime, id est vertex arboris, qui turio Columellae, lib. XX, cap. xxx. Turiones autem vocantur teneritates summitatum arborum. (Rosenmuller.)

Plena plumis ad defensionem ab injuriis supervenientibus, ut glabra, Mich. I, 16, opponatur. In ingressu enim aves rapaces plumarum defluvio obnoxiae sunt, vide Bochartum, Hieroz. tom. II, pag. 750. Aquila autem plena plumis vegetior est et robustior quam defluvium plumarum passa.


Versus 5: And he Took of the Seed of the Land

5. ET TULIT DE SEMINE TERRAE, id est postquam stolones transplantavit, id est Joachin et principes Babylonem transtulit, accepit ex semine terrae Juda, id est accepit Sedeciam, qui erat de semine regio Judaeorum, scilicet patruus Joachin, eumque « posuit in terra, » id est in Judaea regem constituit, « pro semine, » ut scilicet in eo maneret semen stirpis regiae; utque ipse « firmaret radicem super aquas, » id est populos multos, Apocal. XVII, 2. Septuaginta, Chaldaeus et Hebraei vertunt, in terra seminis, id est fertili et sativa, quae semen facile excipit et copiose refundit. Ita vocatur Judaea, quia fecunda.

IN SUPERFICIE POSUIT ILLUD. Non profunde plantavit, sed in superficie jecit hoc semen (hoc enim est Hebraeum tsaphtsaph), sicut vites inseruntur in fossa, non profunda, sed exstante ac pene aequante superficiem terrae. Sensus est, q. d. Nabuchodonosor non firmavit Sedeciam alta regni radice, sed vires ejus fregit Nabuchodonosor, ut sibi maneret supplex et penderet a se, utpote quem tam facile poterat evellere, quam cum severat regemque creaverat. Chaldaeus vertit: Vitem posuit illud, quia sequitur: « Crevit in vineam, » quasi Propheta mutet metaphoram: nam Joachin comparavit cedro, hic vero Sedeciam comparat viti ob causam quam mox dicam.

6. CREVIT IN VINEAM LATIOREM (expandentem) HUMILI STATURA, id est Sedecias quasi vitis, opibus, gloria ac imperio crevit, verum non ut cedrus procera, sed quasi vitis humilis. Semper enim Babylonius eum sibi subjectum tenuit, q. d. Cedrus versa est in vitem, quia regnum Juda quod in Joachin et aliis fuit excelsum ut cedrus, in Sedecia fuit humile ut vitis.

RESPICIENTIBUS RAMIS EJUS AD EAM, scilicet aquilam, id est, ut S. Hieronymus, voluit Nabuchodonosor Sedeciam praeesse populis Judaeorum: sed ita, ut ipse et populi respicerent ad Nabuchodonosoris domini sui imperium et jussa.

Secundo, vicinius et melius: « ad eam, » scilicet vitem, q. d. Rami hujus vitis non in altum surgebant, sed repressi incurvabantur, et respiciebant ipsam vitem vitisque radicem. Ita enim refracta et repressa fuit potentia Sedeciae per Chaldaeos, ut ramos, id est principes, haberet, non potentes ut Salomon; sed accisos, depressos, tenues et imbecilles. Est metaphora a vite vel arbore, cujus rami ab alia altiore, vel a tecto aut muro reflectuntur ne in altum surgant, ita ut curventur, et arborem ipsam respiciant. Ita Maldonatus.

ET RADICES EJUS SUB ILLA ERANT, q. d. Aliquas, licet non altas, agebat illa vinea, id est regnum Sedeciae, radices, ita ut in latum propagaretur. Alii, « sub illa, » scilicet aquila, puta sub Nabuchodonosore, firma radice stabat regnum Judaeorum.

FRUCTIFICAVIT IN PALMITES, q. d. Filios et magnates protulit.

ET EMISIT PROPAGINES, id est teneriores ramos, scilicet civium, et populi longe lateque sese propagantes.


Versus 7: And There Was Another Great Eagle

7. ET FACTA EST AQUILA ALTERA GRANDIS, scilicet Pharao, qui dictus est Vaphres, vel Apries vel Ephree, rex Aegypti, qui magnus quidem erat sed minor Nabuchodonosore, cum quo Sedecias rebellans Nabuchodonosori, foedus iniit. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, S. Chrysostomus, hom. ad Populum, tom. V, et alii passim. Haec ergo aquila priori opposita et ab ea subjugata significat Pharaonem Nabuchodonosori oppositum, et ab eo subactum. Sic duae aquilae inter se pugnantes, cum altera vinceretur, portenderunt exitium Bruto cum Antonio et Augusto decertaturo, si credimus Romanis historicis. Cum enim starent ambae acies in procinctu signum exspectantes, duae aquilae magno alarum clangore ex adverso conflixerunt, rostris sese mutuo, ac infesto volatu incessentes. Suspendit id ostentum utrumque agmen, in praesentis pugnae eventum. Postremo, quae ex Antonii plaga stetit, valide adversam avem fugavit. Quo omine Antoniani in spem certam victoriae erecti, sublato clamore, in hostem decurrent. Nec ab adversa parte minus ferociter confligitur: fit primo congressu cruentum praelium, complexi se invicem milites, consertisque manibus non minore odio quam vi utrique dimicant, circumsonare gemitus et suspiria cadentium, et jam plurimus erat cruor fusus terra illa et cruenta caede, cum primo

Mirum videri possit, inquit Hilferus, vitem dici plantatam ad aquas, si quis reputet Italiam, calidissimam regionem, vinetorum in Massico, agri Falerni monte, consitionum ubertatem, aquarum rivis haud debere, et Wirtembergiam, Neccarici vini fecundissimam matrem, vinum in aridis collibus, et anno etiam sitiente, gignere agilissimum: nisi vinum Caecubum, cui ante Neronis tempora generositas erat celeberrima, natum constaret ad palustria sinus Amyclani populeta (vide Plinii Hist. nat. lib. XIV, cap. viii); et Cornelius Celsus, rerum naturae peritissimus, existimaret voto vineis eligendum esse solum, quod e fontibus in vicinum radicibus humorem sumministret. Hinc colligere est, vites si odorem aquarum senserint, id est, si modice a fontium aut rivorum vicinia radices irrigentur, celerius atque felicius provenire.

acies Bruti loco submota est, ordinibusque vi solutis, ad secundum tertiumque ordinem penetravit metus. Tum res ad fugam inclinavit: qua animadversa Octavii milites hostilium castrorum portas multa vi occupant, ne cedentibus a tergo pateret effugium. Tum vero exclusorum caedes fit, et a fronte Brutiani pressi foeda colluctatione, caedoque occursu in se ruentes caeduntur. Meminit ejusdem augurii Appianus, lib. IV De Bellis civil.: Jamque dies, inquit, dum se parant, ad nonam horam processerat, cum aquilae duae pugnare coeperunt inter utramque aciem, intentam summo silentio; cumque fugata esset quae a Bruto steterat, conclamarunt hostes et signa collata sunt, fuitque congressus superbus et immitis. »

Ejusmodi duarum aquilarum pugnantium auspicium Vespasiano contigit, narrante his verbis Suetonio: « Ac non multo post comitia secundi consulatus, ineunte Galba, statua divi Julii ad Orientem sponte versa est: acieque Bebriacensi prius quam committeretur, duae aquilae in conspectu omnium conflixerant, victaque altera, supervenit tertia a solis ortu, ac victricem abegit. » Per duas autem aquilas primas, intelligitur Vitellius et Otho; tertia vero veniens ab ortu solis significabat Vespasianum, qui, cum ex Judaea veniret, abegit victricem illam aquilam, hoc est Vitellium Othonis victorem.

De Octavio Augusto contra Antonium et Lepidum pugnaturo, Suetonius in haec verba scribit: « Confractis ad Bononiam triumvirorum copiis, aquila tentorio ejus supersedens, duos corvos hinc inde infestantes afflixit, et ad terram dedit, notante omni exercitu, futuram quandoque inter collegas discordiam talem, qualis secuta est, ac exitum praesagiente. » Nam aquila significabatur Augustus, qui collegas Antonium et Lepidum infestos ita afflictaret vexaretque, quemadmodum aquila duos corvos affixit.

Triste item minimeque faustum fuit, quod Lacapeno imperatori, et Simeoni Bulgarorum principi accidisse scribitur. Quo enim tempore hi congressi inter se colloquebantur, aquilae duae supra ipsos volasse traduntur, cumque non sine clangore, et alarum insigni strepitu, sese mutuo infesto rostro unguibusque aggressae confixissent, mox elisa ab altera discessisse, cum una se in Schem conferret, altera Thraciam versus volaret. Hoc prodigium augures minime laetum esse judicabant; nam significari futurum, ut haec inter eos pax rescinderetur.

Sedecias legatos misit in Aegyptum, opis petendae causa, quae tota Nili aquis irrigatur. Ita Maldonatus qui per radices intelligit legatos.

PALMITES SUOS (id est nuntios, ait S. Hieronymus, et duces cum donis) EXTENDIT AD ILLAM.

UT IRRIGARET EAM DE AREOLIS GERMINIS SUI, id est, ut contra aestum, id est iram Nabuchodonosoris eam arefacientem, rigaret de germine, id est robore et copia militum suae areae, id est Aegypti. Aquae enim sunt milites, quia sicut aquae per areolas in hortos vel agros vicinos derivantur: ita et milites ex Aegypto transmittebantur in Judaeam. Alii, ut Vatablus, ut irrigaret eam per fossas suas germinantes, id est per fossas sui Nili abundantes, id est per fruges et opes Aegypti. Alludit enim ad Nilum qui irrigat et fecundat Aegyptum immissus in agros per fossas, quae ex eo in agros ducuntur. Septuaginta, ut irrigaret eam cum gleba plantationis suae, id est, ut juvaret Judaeam cum populo, in quo plantatus est Sedecias rex quasi vitis primaria. Regem enim comparat viti, populum glebae.

8. IN TERRA BONA, q. d. Non defecit Sedecias ad Pharaonem ex inopia, vel regni oppressione, quia benigne habebatur a Nabuchodonosore, eratque terra Judaeae fertilis et dives; sed ex ambitione nolens subdi Nabuchodonosori.


Versus 9: Will he not Tear Out its Roots?

9. NONNE RADICES EJUS EVELLET? (q. d. Aquila illa prior, id est Nabuchodonosor, radicem, id est regni Judaeorum robur, evellet, et Sedeciam regno eradicabit) ET FRUCTUS (id est filios) EJUS (quasi olivae baccas teneras) DISTRINGET (id est occidet) ET SICCABIT OMNES PALMITES, id est principes morti dabit, ut sint quasi sicci palmites.

NON IN BRACHIO GRANDI, NEQUE IN POPULO MULTO, q. d. Non opus erit magna virtute aut milite ad superandum Judaeos et Aegyptios: nam, primo conflictu, id faciet Nabuchodonosor. Ita factum est; unde adepta hac victoria Nabuchodonosor, quasi securus et quietus, resedit in Reblatha cum copiis, et partem earum misit contra Jerusalem, quam, duce Nabuzardan, cepit et succendit, IV Reg. cap. ult. Aliter Maldonatus, q. d. Non poterit rex Aegypti, quamvis cum magnis copiis veniat, Judaeos et Sedeciam a Chaldaeis liberare.

UT EVELLERET EAM RADICITUS. Pendet haec interrogatio ab initio versus: « Nonne radices ejus evellet, » etc., q. d. Nonne fecit id quod paulo ante dixi, scilicet, nonne egit et peregit « ut evelleret eam radicitus? » idque non magnis copiis.

10. CUM TETIGERIT EAM VENTUS URENS. Hebraice est kadim, id est orientalis, qui siccus est et urens, q. d. Cum Chaldaeus, qui est ad Orientem Judaeae, eam quasi vitem, copiis licet Aegypti irrigatam, tetigerit, et quasi ventus urens afflarit,

MULTISQUE PLUMIS, id est multis militibus; iisdem opibus et pompa; Septuaginta, multorum unguium, id est rapax et vastator gentium multarum. Ita S. Hieronymus.

ET ECCE VINEA ISTA QUASI MITTENS RADICES SUAS AD EAM, q. d. Sedecias, et Judaica gens vires suas conjunxit cum copiis Aegypti contra Nabuchodonosorem. Alludit ad arbores, quae in eam partem radices mittunt, ubi aquam esse sentiunt. Sic enim desiccabit et desolabit eam in sua area, scilicet in ipsa Judaea, fecunda et germinante. Nam Sedecias et ejus principes in campis Jerichuntinis capti sunt, reliqui in urbe ipsa jam expugnata, IV Reg. xxv. Nota: Chaldaea est terrae Israel ad orientem septentrionalem; unde nunc orientalis, nunc aquilonaris vocatur. Vide dicta Jeremiae I, 14.

12. ASSUMET, etc., ADDUCET, id est assumpsit, adduxit. Haec enim Propheta dixit anno sexto post abductum regem Jechoniam in Babylonem. Unde in Hebraeo est vau conversivum, quod vertit futurum in praeteritum. Hic incipit aenigma aquilarum, cedri et vitis explicare eo modo, quo jam explicui.

13. ET TOLLET DE SEMINE REGNI, tollet Sedeciam, eumque pro nepote Joachin, regem constituet.

« Et emisit propagines. » Hebraice frot. Sic rami arborum sunt dicti a coronae similitudine, sicut et nostris hortulanis vertices arborum et sylvarum cultoribus nova ramorum propago corona dicitur.

FERIETQUE CUM EO FOEDUS, ut regnet, sed sibi sit vectigalis, quod licet in libris Regum non narretur, ex hoc tamen loco factum esse liquet.

SED ET FORTES TERRAE TOLLET, principes multos tollet, vel sublatos apud se retinebit, tum in obsides, tum ut regni vires debilitet. Sic enim sustulit Joachin cum filiis aliisque primoribus.

17. ET NON IN EXERCITU GRANDI, NEQUE IN POPULO MULTO (non Pharaonis, sed Chaldaeorum, q. d. Non erit magnus exercitus Chaldaeorum et Nabuchodonosoris, contra quem pugnabit Pharao, et tamen vincetur. « Neque »: hoc enim per hebraismum repetendum) IN JACTU AGGERIS, ET IN EXSTRUCTIONE VALLORUM faciet Pharao praelium, ut interficiat multos Chaldaeorum; sed primo congressu fugiet cedetque tota Syria. Ita Polychronius et Green, et patet ex vers. 9; illum enim hic applicat et explicat. Alii affirmative hoc accipiunt, idque dupliciter: primo, de Pharaone, q. d. Chaldaeorum vim non impediet Pharaonis parvus exercitus, quantumvis jaciat aggeres et vallos exstruat. Favet Josephus X Antiq. xx. Secundo, de Nabuchodonosore. Unde Vatablus vertit: Neque Pharao cum magnis istis copiis et ingenti multitudine quidquam efficiet, dum exstruitur agger, et munitio ad exscindendum animas multas, id est, ut Maldonatus, cum jecerit Nabuchodonosor aggerem, nihil poterit Pharao Sedeciam adjuvare: qui sensus planus est, et congrue cum praecedentibus et sequentibus cohaeret.

18. SPREVERAT ENIM (Sedecias) JURAMENTUM fidelitatis praestitum Nabuchodonosori.

ET ECCE DEDIT MANUM, id est, et tamen foedus cum Nabuchodonosore, data dextera, inierat, q. d. Violavit foedus, data manu, initum. Ita Vatablus. Secundo et aptius, q. d. Cum sprevisset et violasset Sedecias foedus initum cum Chaldaeis, dedit manum, foedusque aliud iniit cum Pharaone. Ita Chaldaeus et Maldonatus. Vide hic quam velit Deus servari fidem etiam hosti, eique infideli, quamque perfidiam ulciscatur. Vide dicta Jerem. xxxix, in fine.

19. JURAMENTUM. Hebraeus et Septuaginta: Juramentum meum et foedus meum, non quod eum Deo, sed quod nomine Dei interposito initum esset hoc foedus.

PONAM IN CAPUT EJUS, ulciscar in ejus capite.

20. EXPANDAM, etc., RETE MEUM, puta Chaldaeorum copias. De quibus cap. XII, vers. 13.

IN PRAEVARICATIONE (Hebraice, propter praevaricationem) QUA DESPEXIT ME violando juramentum et foedus per nomen Dei factum et initum.


Versus 22: I Myself Will Take from the Marrow of the Cedar

22. SUMAM EGO DE MEDULLA CEDRI (de familia regia), DE VERTICE (id est de Joachin, sive Jechonia rege, ramum) TENERUM (id est Zorobabel nepotem: Joachin enim genuit Salathiel, hic genuit Zorobabel) DISTRINGAM. Septuaginta, auferam, caeteris scilicet foliis et ramis, id est regibus et principibus, sublatis, unum hunc tollam et extollam (hoc enim est distringere), ut plantem eum in monte excelso, id est in Jerusalem. Cedrus ergo est familia regia Davidis, vertex ramorum est Joachin rex, surculus tener et lacteus est Zorobabel nepos Joachin, mons excelsus est Jerusalem. Propheta hic de more tristibus laeta, minis promissa et consolationes subjungit.

Nota: Perstringit obiter Zorobabel, sed sub eo magis intendit significare Christum, qui natus ex Zorobabel, vel, ut Theodoretus, ex medulla cedri, id est ex Davide, qui fuit vir secundum cor Dei, et quasi medulla cedrorum, id est sanctorum in Israel, regnum Ecclesiae suae instituit Hierosolymis. Ita Theodoretus. Nec enim Zorobabel rex fuit, nec sub ejus umbra omnes volucres requieverunt, nisi hyperbolice. Unde paraphrasis Chaldaea, et ex ea R. Salomon sic vertunt: Accipiam ego regem Messiam, et plantabo illum super montem excelsum.

Opponit se hic Deus Nabuchodonosori, q. d. Ille regem ex semine regio constituet Sedeciam, sed modico tempore regnabit. Perfidus enim erit, ideoque a Chaldaeo excaecabitur, et regno privabitur. At Deus ex eodem Davidis semine constituet, uti promisit, regem Christum, ut regnet super Sion montem sanctum ejus, puta in domo Jacobi in aeternum: regni enim ejus non erit finis.

ET PLANTABO (tenerum hunc cedri ramum et verticem, id est Christum) SUPER MONTEM EXCELSUM ET EMINENTEM, puta in Sion, id est Ecclesia. Septuaginta vertunt: Suspendam illum in monte sublimi Israel, id est, ut Theodoretus: Crucifigam Christum in monte Calvariae, ut postea proferat fructum et germen christianorum immortale in toto mundo. Quod nota contra Judaeos qui negant Christi crucem et mortem; quia putant Messiam venturum cum pompa et fastu, quasi novum Salomonem.

Porro apte vertunt Septuaginta. Nam pro vetalul, id est et suspensum in alto, hoc est eminentem, ut vertit Noster; ipsi legerunt etlol, id est suspendam. Proprie enim dicitur quid, vel quis in monte suspensus; non autem ipse mons suspensus. Adde sola unius puncti mutatione, legi posse vetalol, id est et suspendere, hoc est et suspendam. Saepe enim Hebraei infinitivum pro futuro usurpant, praesertim quando alia futura praecedunt, aut sequuntur, uti hic fit. Est enim Christus cedrus, quae nunquam putrescit; unde et qua homo peccare non potuit. Rursum suos, sibique fideles facit immortales. Tertio, Prado: Cedrus, ait, sublimis est Deus, qui solus habet immortalitatem. Cor cedri et medulla est Unigenitus, qui est in sinu Patris, quem plantavit in monte excelso, id est in utero Virginis virtutibus excelsae, quasi in paradiso, ut ibi natus homo fructum daret pulcherrimum et praestantissimum. De cedro plura dicam cap. xxxi, 3 et sequentibus.


Versus 23: It Shall Bear Fruit

23. FACIET FRUCTUM, faciet homines fideles, sanctos et beatos.

ERIT IN CEDRUM MAGNAM (id est, fiet magnus rex et Dominus: cedrus enim inter arbores primatum et quasi regnum tenet, non Zorobabel, ut patet, sed Christus; ita ut) SUB UMBRA FRONDIUM EJUS (id est potestate et protectione) OMNES VOLUCRES (id est justi, ait Chaldaeus, qui coelestia cogitant et e terra ad coelum evolant) HABITENT. Simile est Daniel. IV, 17, de quo ibidem plura.

Nota primo: Cedrus arbor est perpetuo virens, junipero non absimilis, radicibus raris, per summa terrae dispersis, folio duro, acuto mucrone capillato et spinoso; ligno contorto, nodoso; medulla rubente, odorata; baccis myrti flavis, odoratis et esculentis; novo fructu per autumnum cum anniculo pendente. Laudatissima in Creta nascitur, item in Libano et Africa. Cedro aeterna materies, cariem non sentiens. Unde digna cedro dicuntur, qui merentur immortalitatem, ut consecrentur aeternitati.

Nota secundo: Cedrus tres regni Christi dotes denotat. Nam, primo, cedrus est arbor maxime procera. In Cypro enim nascitur 130 pedes habens in longitudine; crassitudine autem ad quinum hominum complexum; hinc sublimitatem regni Christi significat. Secundo, odore fragrat; hinc celebritatem Christi et Ecclesiae adumbrat. Tertio, incorruptibilis est; hinc notat ejus aeternitatem.

Narrat Plinius lib. XIII, cap. XIII, Numae libros, cum essent chartacei et terrae infossi, quia succo cedri erant illiti, durasse ad annos 535. Porro succus hic vim habet diversam: nam viva corpora corrumpit, mortua servat incorrupta: unde a nonnullis cedrus vocata est nekrou zoa, id est mortui, puta cadaveris, vita.


Versus 24: And All the Trees of the Country Shall Know

24. ET SCIENT OMNIA LIGNA REGIONIS, id est omnes homines, omnes gentes quae ex variis regionibus crediderint huic cedro, id est Christo, praesertim ferae et barbarae: hae enim sunt ligna, id est arbores agri, ut habent Hebraea; cum Judaei, utpote domestici Dei, sint ejus quasi arbores hortenses.

HUMILIAVI LIGNUM SUBLIME, ET SICCAVI LIGNUM VIRIDE, id est, dejiciam regnum Sedeciae, qui videtur jam florere et superbire; et exaltabo lignum humile et aridum, id est regnum Jechoniae, qui jam in Babylone captus videtur aruisse, nec habere spem prolis regnaturae. Nam Evilmerodach Joachin exaltavit in solium regni, IV Reg. xxv, 7; et nepos ejus Zorobabel dux fuit populi redeuntis e captivitate, et ex eo ortus est Christus, totius terrae Dominus. Christo enim proprie haec competunt, Zorobabeli hyperbolice tantum. Hoc est quod ait Isaias, cap. XI, 1: « Egredietur virga de radice Jesse (quae jam exaruisse videtur), et flos de radice ejus ascendet. »

Moraliter S. Bernardus: « Humilitas, ait, est receptaculum gratiae; » scilicet est vas in quo Deus sua dona recondit. Unde S. Chrysostomus: « Humilitas, ait, est sacrificium maximum, et sublimioris philosophiae mater. » Et S. Gregorius: « Humiles, dum se dejiciunt, ad Dei similitudinem ascendunt. » Superbi contra, dum ascendunt, diabolum imitantur, qui angelus existens ascendere voluit in montem Dei, sed repulsus descendit diabolus.

ET FECI, et faciam certissime.