Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Docet filios non puniri pro delictis parentum, sed pro meritis cuique vel vitam reddi, vel necem. Primo ergo docet se sublaturum vulgare hoc Judaeorum proverbium: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt; ac pro eo contrarium sancit, vers. 20, dicens: Anima quae peccaverit, ipsa morietur. Justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum. Deinde, vers. 21, edicit: Si impius egerit paenitentiam, omnium iniquitatum ejus non recordabor. Et vicissim: Si averterit se justus a justitia sua, omnes justitiae ejus non recordabuntur. Denique, vers. 30, invitat peccatores ad paenitentiam, dicens: Facite vobis cor novum, et spiritum novum: et quare moriemini domus Israel? quia nolo mortem morientis.
Textus Vulgatae: Ezechiel 18:1-32
1. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 2. Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt? 3. Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola haec in proverbium in Israel. 4. Ecce omnes animae, meae sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est: anima, quae peccaverit, ipsa morietur. 5. Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam, 6. in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel: et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit: 7. Et hominem non contristaverit: pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit: panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento: 8. ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit: ab iniquitate averterit manum suam, et judicium verum fecerit inter virum et virum: 9. in praeceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit ut faciat veritatem: hic justus est, vita vivet, ait Dominus Deus. 10. Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis: 11. et haec quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem: 12. egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem: 13. ad usuram dantem, et amplius accipientem: numquid vivet? non vivet; cum universa haec detestanda fecerit, morte morietur, sanguis ejus in ipso erit. 14. Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui quae fecit, timuerit, et non fecerit simile eis: 15. super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel, et uxorem proximi sui non violaverit: 16. et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento: 17. a pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in praeceptis meis ambulaverit: hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet. 18. Pater ejus quia calumniatus est, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua. 19. Et dicitis: Quare non portavit filius iniquitatem patris? Videlicet, quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit, et fecit illa, vivet vita. 20. Anima, quae peccaverit, ipsa morietur: filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem
filii: justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum. 21. Si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custodierit omnia praecepta mea, et fecerit judicium et justitiam: vita vivet, et non morietur. 22. Omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor: in justitia sua, quam operatus est, vivet. 23. Numquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat? 24. Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes, quas operari solet impius, numquid vivet? omnes justitiae ejus, quas fecerat, non recordabuntur: in praevaricatione, qua praevaricatus est, et in peccato suo, quod peccavit, in ipsis morietur. 25. Et dixistis: Non est aequa via Domini. Audite ergo domus Israel: Numquid via mea non est aequa, et non magis viae vestrae pravae sunt? 26. Cum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis: in injustitia, quam operatus est, morietur. 27. Et cum averterit se impius ab impietate sua, quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam; ipse animam suam vivificabit. 28. Considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis, quas operatus est, vita vivet, et non morietur. 29. Et dicunt filii Israel: Non est aequa via Domini. Numquid viae meae non sunt aequae, domus Israel, et non magis viae vestrae pravae? 30. Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo domus Israel, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris: et non erit vobis in ruinam iniquitas. 31. Projicite a vobis omnes praevaricationes vestras, in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum: et quare moriemini domus Israel? 32. Quia nolo mortem morientis: dicit Dominus Deus, revertimini, et vivite.
Versus 2: What is it that Among You You Turn the Parable Into a Proverb
2. QUID EST QUOD INTER VOS PARABOLAM VERTITIS IN PROVERBIUM (hebraice, Cur parabolizatis parabolam istam? id est, cur crebro utimini hac parabola, seu proverbio?) PATRES COMEDERUNT UVAM ACERBAM, ET DENTES FILIORUM OBSTUPESCUNT. Syrus: Patres comederunt uvam acrem, et dentes filiorum obstupescunt, vel congelantur, id est, ut Chaldaeus: Patres peccaverunt, et filii vapulant.
Occasio proverbii fuit, quod Prophetae passim edicerent Jerusalem evertendam ob peccata Manassis; sicut Israel eversus fuit ob peccata Jeroboam. Hi enim inventores, et quasi fundatores fuerunt idololatriae Judaeorum. Ita Theodoretus.
Hinc patet Prophetam hic et toto capite loqui de peccatis actualibus, non de originali. In hoc enim verum est dicere: « Pater noster Adam comedit pomum acerbum, et dentes omnium filiorum obstupescunt, » vel, ut ait S. Bernardus, tract. De Gradibus humilitatis: « Ideo nascimur morituri, quia prius morimur nascituri, » et, ut ait S. Augustinus: « Prius damnati quam nati; quia Deus ex suo summi dominii (quod in suas creaturas habet) jure, voluntatem omnium posterorum posuit in voluntate Adae, ut quod ille faceret bene vel male, hoc posteri censerentur facere. Voluntas ergo Adae fuit voluntas omnium posterorum; idque fecit Deus, ut Adam esset typus, imo antitypus Christi, cujus voluntatem, satisfactionem et merita voluit esse nostram voluntatem, satisfactionem et merita. Christus enim factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio, » ait Apostolus I Cor. 1,
30, qui et causam subdit: « Ut qui gloriatur, in Domino glorietur. » Unde pie S. Bernardus, serm. De Passione: « Electe, ait, puer Dei mei, quid tanta amaritudine, quid tanta confusione dignum commiseras? prorsus nihil. Ego, ego homo perditus totius perditionis tuae causa exstiti. Ego, Domine, uvam acerbam comedi, et dentes tui obstupuerunt. » Porro qua sapientia, aequitate, potentia et bonitate id fecerit Deus, in hac vita perspicere et penetrare nequimus, sed fide credimus. Quocirca est hoc unum e quatuor summis et difficillimis fidei nostrae mysteriis, quae humanum captum superant. Primum enim est mysterium SS. Trinitatis; secundum, Incarnationis Verbi; tertium, Eucharistiae; quartum, peccati originalis.
Nota « obstupescunt: » nam qui uvas immaturas comedunt, ipsimet odontalgiam, id est dentium dolorem, satiuntur: qui vero comedentibus astant et in eos intuentur, eorum dentes obstupescunt, inquit Aristoteles, Problem. sect. VII, Quaest. V. Ita et hic queruntur filii, ex parentum gula et culpa suos dentes obstupescere. Sic ait Poeta: « Delicta parentum immeritus, Romane, lues. » Simile est adagium Eubuli: « Si quid coquus deliquerit, vapulat tibicen. » Et illa: « Canis peccatum sus dependit: Faber cadit cum fullonem feris: Hic peccat, ille plectitur: Quidquid delirant reges, plectuntur Achivi. »
Moraliter S. Gregorius, lib. XI Moral. cap. xv: « Quid, ait, uva acerba, nisi peccatum est? uva quippe acerba, est fructus ante tempus. Quisquis
enim praesentis vitae delectationibus satiari desiderat, quasi fructus ante tempus comedere festinat. Qui igitur uvam acerbam comedit, dentes ejus obstupescunt: quia qui praesentis mundi delectatione pascitur, interni ejus sensus ligantur, ut jam spiritalia mandere, id est intelligere, nequeant: quia unde in exterioribus delectati sunt, inde in intimis obstupescunt. »
3. VIVO EGO, DICIT DOMINUS DEUS, SI ERIT ULTRA VOBIS PARABOLA HAEC IN PROVERBIUM. Vatablus: Non erit ultra qui utatur in parabola, q. d. Juro per vitam meam, quod faciam ut ulterius non utamini ista parabola: quia scilicet reipsa contrarium ostendam. Aliter Prado: censet enim haec verba non esse asseverantis, sed comminantis, q. d. Juro per vitam, quod, si ulterius utamini hoc proverbio, ego severe vos puniam. Hoc enim intelligitur in isto si exsecratorio, quod tamen boni ominis et euphemismi causa subticent Hebraei. Hic sensus planus est, sed prior planior.
4. OMNES ANIMAE MEAE SUNT, ratione creationis et infusionis earumdem, ait Vatablus, q. d. Omnes animae a me creatae et corpori infusae sunt; ergo ob peccata patris, non peribit morte aeterna filius. Secundo, et melius, omnes animae, id est omnes homines mei sunt, q. d. Ne quis putet me grassari in filios, quod parentes punire non possim, uti subinde homines debiles et infirmi faciunt; ecce edico, quod omnes sciunt: « Omnes animae meae sunt, » q. d. Ego omnium hominum, tam parentum quam filiorum, tam majorum quam minorum aeque sum creator, Dominus et judex: ego in omnes vitae et necis habeo imperium: ego sum qui, quos lubet, mortifico et vivifico: ac proinde aequam pro meritis (sum enim aequissimus juxta ac potentissimus) cuique dabo sententiam et sortem temporalis vitae, vel mortis. Ita Polychronius. De temporali enim ad litteram loqui hic Prophetam patet ex sequenti: « Anima, » id est homo, « quae peccaverit, ipsa morietur. » Respondet enim Judaeis, qui falso querebantur se plecti, et morte aliisque cladibus puniri ob peccata, non sua, sed parentum. Licet inde argumento ducto a minori ad majus, id verius sit in poena aeterna.
Versus 5: Has Done Judgment
5. FECERIT JUDICIUM. Judex facit judicium, cum damnat reos; justitiam, cum innocentes absolvit et vindicat. Privatus quisque facit judicium, si nulli faciat malum; justitiam, si benefaciat, et bona opera accumulet. Ita hic capitur: privato enim cuilibet haec dicuntur. Ita Prado.
Notat S. Hieronymus hic texi catalogum, et quasi gradus septemdecim virtutum: « Prima, inquit, est, fecisse judicium; secunda, judicio copulasse justitiam; tertia, non comedisse in montibus; quarta, oculos non levasse ad idola; quinta, uxorem proximi non violasse; sexta, menstruatae uxoris vitasse complexus; septima, hominem non contristasse; octava, pignus debitori reddidisse; nona, per vim nihil rapuisse; decima, panem suum esurienti dedisse; undecima, nudum operuisse vestimento; duodecima, ad usuram pecuniam non dedisse; decima tertia, nihil ex his quae dederis, amplius accepisse; decima quarta, ab iniquitate avertisse manum suam; decima quinta, judicium verum fecisse inter virum et virum; decima sexta, in praeceptis Domini ambulasse; decima septima, judicia et justificationes illius custodisse. »
Versus 6: On the Mountains
6. IN MONTIBUS. Id est, in excelsis idolorum non comederit idolothyta. Solebant enim idolis immolantes ex victimis a se immolatis comedere, ut essent participes sacrificii. Eratque comestio haec consummatio idololatriae. Ita S. Hieronymus.
OCULOS SUOS NON LEVAVERIT. Id est non adoraverit, non obsecraverit. Hinc enim est gestus orantium, ut oculos ad Deum attollant, Psalm. CXXII, 2: « Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. »
IDOLA. Hebraice gillulim, id est volutationes, id est stercora convoluta. Ita vocantur idola, ob turpitudinem. Septuaginta vertunt: cogitationes, id est dii ab eis excogitati. Hae enim sunt mentis eorum volutationes: assidue enim deos suos mente revolvunt, novosque ritus et modos eos placandi excogitant.
AD MULIEREM MENSTRUATAM NON ACCESSERIT. Quia, ut S. Hieronymus, ex hoc congressu subinde nascuntur leprosi et vitiosi, et, ut Xistus Pythagoricus dixit: « Adulter est, uxoris amator ardentior. » Talis autem est, qui ea tempore indebito utitur. Vide dicta Levit. XX, 18.
Versus 7: Has not Grieved Any Man
7. HOMINEM NON CONTRISTAVERIT, non laeserit. Septuaginta, non oppresserit.
PIGNUS DEBITORI REDDIDERIT, scilicet, qui pauper sit. Huic enim ex charitate pignus reddi jubet lex, Exod. XXII, 26. Est ergo iniquitas, uti summo jure, dum per hoc charitas violatur; unde de tali ait Deus: « Si clamaverit ad me (pauper a quo pignus repetis), exaudiam eum, » teque rigidum exactorem puniam: « Quia misericors sum, » Exod. XXII, 26.
PANEM SUUM ESURIENTI DEDERIT. Nota: Hic Propheta commendat duo misericordiae opera, quae mire et peccatori et justo gratiam Dei conciliant. Primum est pascere esurientem. Huic impense se addixerunt fideles olim et Sancti.
« S. Exuperius, inquit S. Hieronymus, epist. ad Rusticum monachum, Tolosae Episcopus, viduae Sareptensis imitator, esuriens pascit alios, et ore pallente jejuniis, fame torquetur aliena, omnemque substantiam Christi visceribus erogavit. Nihil illo ditius, qui corpus Domini canistro vimineo, sanguinem portat in vitro. »
S. Dominicus, adhuc juvenis, in communi fame Hispaniae distraxit libros et omnes res suas, pretiumque in pauperes expendit.
Idem in fame Burgundiae fecit Ecdicius senator, qui ad quatuor millia pauperum assidue aluit. Unde vox ad eum de coelo lapsa est: « Ecdici,
tibi et semini tuo panis non deerit in sempiternum; eo quod obedieris verbis meis, et famem meam refectione pauperum satiaveris. » Ita Gregorius Turonensis, lib. II Hist. Franc. cap. xxiv.
S. Judocus, Britonum regis filius, panem unicum quem habebat ad victum quotidianum, distribuit pauperibus, dicens: « Deus nobis providebit. » Et ecce per fenestram visae et inventae sunt in alveo fluminis quatuor naviculae victualibus onustae, de quibus, quis eas adduxerit, vel quo, jam victualibus exoneratas reduxerit, nescitur usque hodie, ait Florentius Abbas in ejus Vita.
Leo I Imperator, cum adhuc privatus viveret, in itinere caeco cuidam sitienti dux viae fuit, et potum quaesivit; cumque diu quaerens non inveniret, B. Maria Virgo voce coelitus delapsa aquam ei in luco demonstravit, promisitque quod luto oculis caeci illito eum illuminaret, ac tandem imperium ei promisit. Omnia haec reipsa ei evenerunt. Ita historia Ecclesiastica, et ex ea Baronius, anno Christi 457.
Cum S. Heimerammus Episcopus Ratisponensis in tormentis gravissimis esset, carnifices videntes eum ita cruciari, nec tamen a laudibus cessare, invidentes linguam ei praeciderunt, itaque corporis trunco relicto abierunt. Venerunt ad eum Clerici et Vitalis presbyter, vir pius, a quo poposcit aquam; qui respondit: « Quid vis refocillari, cum sis membris corporis destitutus? Mors tibi potius optanda est quam vita. » Cui Episcopus, sine lingua loquens, hanc poenam inflixit, dicens: « Quoties potum ori tuo applicueris, mentis inops fias; nec tamen cuiquam noceas, sed inobedientiae exemplum de te praebeas. » Dixit hoc vir sanctus, et ut dixit ita factum est. Ita Cyrinus Episcopus in ejus Vita.
Anno Domini 1123, asperrima fuit hiems, unde secuta est ingens fames, in qua Caroli comitis Flandriae mira fuit liberalitas. Nam quotidie omni panem petenti integrum dari praecepit; ita ut semel apud Ipras, una hora octingenti pauperes totidem panes acciperent. Praeterea consuetudo illi fuit, omnibus feriis sextis tredecim pauperibus tredecim tunicas, totidem paria calceorum, totidem subuculas lineas elargiri. Ipse vero iisdem feriis (nisi praecipuum festum incidisset) in pane et aqua jejunabat. Indutus cilicio, nudis pedibus, tunica talari, ne facile pedum nuditas videretur, ad ecclesiam mane properabat: illic ad meridiem usque devotioni deditus permanebat. Interim ex principibus ejus duo, praepositus S. Donatiani, et praepositus aulae emerunt maximam frumenti copiam, ut venderent ad libitum suum: sed Carolus fecit illis reddi pecuniam; frumentum vero distribuit indigentibus aliis gratis, aliis competenti pretio. Quod dicti mercatores aegre tulerunt, et ex illa die in mortem domini conspiraverunt. Itaque die secunda martii, feria sexta, in templo S. Donatiani, post altare legentem psalmum Miserere, necaverunt ipsum, fisso capite, et amputato brachio dextro. Cujus pretiosa mors illico miraculis declarata est. Ita Christianus Maffaeus, lib. XVIII Chronicorum, et Jacobus Meyerus, lib. IX Annal. Flandric. anno Domini 1116.
Eximium est quod scribit Martinus Cromerus, lib. II De Rebus Polonorum, Popielo principi Polonorum, ob crudelitatem et stragem suorum, a muribus e cadaveribus enatorum occiso, successisse Piastum hominem simplicem, qui agello modico colendo et mellificio vitam sustentabat, eo quod in egenos beneficus esset et in peregrinos hospitalis. Cum enim duos habitu peregrino (angeli fuisse putantur, vel SS. Joannes et Paulus martyres, quos Julianus Apostata ob opes in pauperes expensas et ob Christi fidem necavit) regia exclusos, hilariter domum receptos, laute pro modulo suo tractasset, accrevit ei porcina, redundavit ex vase mulsa, adeo ut principem cum toto comitatu penuria laborantem, rerum copia refecerit. Quo miraculo vulgato, una voce omnes Piastum divino indicio principem sibi dari conclamarunt, invitumque rusticano centone vestitum in regiam protractum, principatui inaugurarunt.
ET NUDUM OPERUIT VESTIMENTO. Alterum hoc est misericordiae opus Dei gratiam concilians, ideoque a priscis frequentatum, uti a Tobia, cap. I, vers. 20, et a S. Job, cap. XXXI, 19 et 20. Ita S. Martinus Ambiani pauperi, cum nihil aliud haberet, dimidiam chlamydem suam dedit. Nocte sequente vidit Christum chlamydis suae, qua pauperem texerat, parte vestitum, qui ad angelorum multitudinem dicebat: « Martinus adhuc catechumenus hac me veste contexit. » Testis est Sulpitius in ejus Vita.
Ita S. Marcianus unica veste interiore, qua erat indutus, vestivit pauperem, uti refert ex ejus Vita Baronius anno Christi 459.
Ita S. Martyrius pallio suo involvens leprosum et asportans, admirabili miraculo deprehendit se Christum texisse et portasse. Christus enim, in coelum ascendens, dixit: « Martyri, tu non erubuisti me super terram, ego te non erubescam super coelos. » Ita refert S. Gregorius, hom. 39 in Evang.
S. Franciscus adhuc saecularis, vestiens militem pauperem, vidit nocte sequente palatium speciosum et augustum, cumque rogaret cujus essent illa omnia, audivit: « Tua erunt, tuorumque militum. » Ita S. Bonaventura in ejus Vita.
S. Elisabetha, Hungariae regis filia, pauperi donans suum pallium, cum maritus illud ab ea requireret, ipsa illud ipsum ei in pertica miraculose restitutum ostendit, uti refert Jacobus Spirensis in ejus Vita.
Audi miram S. Catharinae Senensis liberalitatem pariter et remunerationem, quam refert Raymundus in ejus Vita. Illi enim ex templo domum redire volenti, Christus occurrit in forma juvenis ac peregrini, triginta plus minus annorum, petivitque ab ea vestem. Illa rediens ad sacellum, unde descenderat, tunicam non manicatam, quam sub extima veste propter frigus habebat, sibi caute detraxit pauperique tribuit, nesciens esse Christum. Et ille etiam lineum vestimentum petiit. Tum illa jubet illum se sequi ad aedes suas: ubi ei subuculam et subligaculum dedit. Verum non destitit ille plura mendicare, ut probaret ejus animum. « Quid, inquit, faciam hac tunica, quae manicis caret? Quaeso etiam mihi manicas largiaris. » Illa perlustrat domum, et ecce vidit a pertica suspensam novam ancillae tunicam: ab eaque manicas auferens dat pauperi. Rursus ille etiam socium in domo hospitali se habere dicit, valde indigentem vestibus. Tum vero S. virgo nihil prorsus sibi superesse videns, quod daret praeter tunicam, qua erat induta, quam non sinebat virgineus pudor et honestas ut sibi detraheret, ne nuda cogeretur cum multorum offendiculo incedere, dixit pauperi: « Revera, charissime, si possem ullo pacto, libenter aliquid praestarem socio tuo. » Ille vero subridens: « Video, inquit, promptum animum tuum; sed jam bene vale. » Etsi autem S. virgo, illo recedente, ex quibusdam signis conjecit Dominum Jesum esse: tamen, quia tanta gratia se indignissimam putabat, ad consueta se recepit exercitia sua. Sed nocte sequenti Dominus ei oranti manifeste se visendum praebuit, in illius pauperis effigie, in manu tenens tunicam, quam ipsi virgo dederat, margaritis jam et coruscantibus gemmis conspi-
cuam, aitque se illi daturum vestem invisibilem, quae ab ea arceret omne noxium utriusque hominis frigus. Quod certe etiam reipsa praestitit, adeo ut ex eo tempore, iisdem hieme, quibus aestate contenta fuerit vestibus: imo nec hiemis intemperiem unquam senserit. Simul autem etiam Dominus, cum hanc tunicam illi ostenderet, talia promissa ei fecit, unde certo illi constare posset, ipsam in coelis excellenti gloria sine fine perfruituram.
Audiant divites, audiant principes auream Agapeti Pontificis sanctimonia clari sententiam in epist. paren. ad Justinianum Imp.: « Vestimentum non veterascens est beneficentiae amictus, et incorrupta stola est misericordia erga pauperes. Eum igitur oportet qui pie regnare vult, talium indumentorum pulchritudine animam exornare. Amoris enim in egenos qui indutus est purpuram, coelestis quoque regni compos efficitur. »
S. Willebrordo poscente pabulum et potum a divite, cum ille renuens abiret, ardenti siti percussus est, quam exstinguere toto anno non potuit, donec post annum redeunte S. Willebrordo, veniam ab eo petens impetravit. Nam Sanctus dedit illi cum benedictione de calice suo bibere, itaque absolutus et sanatus est. Ita Albinus Flaccus in ejus Vita.
Illustrius est exemplum puellae Alexandrinae gentilis, quod refert Sophronius in Prato spirit. cap. CCVII. Haec quemdam ob debita parantem sibi laqueum, et debito et morte liberavit, omnes suas opes ei elargiens. Unde coepit ipsa egere, ita ut ad victum comparandum corpus prostitueret. Incidit in morbum, quo in se reversa, facti poenitens petiit baptismum. Repulit eam sacerdos, nisi sponsorem, quod deinceps caste viveret, adduceret. Cum neminem reperiret, qui spondere vellet, obtulerunt se angeli specie aulicorum quorumdam, dicentes se spondere pro illa, itaque baptizata est; postea rogati de ea aulici illi, negarunt se eam nosse, aut vidisse. Unde cognitum est fuisse angelos. Illa ro-
gata ab Episcopo, vitam suam et eleemosynam narravit, moxque obdormivit in Domino, dicente Episcopo: « Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. »
Versus 8: Has not Taken Increase
8. AMPLIUS (hebraice superabundanter, id est aliquid supra sortem, vel capitale) NON ACCEPERIT. Nota: Deus, inter alia crimina, etiam usurae et usurariis mortem intentat, idque juste. Nam, ut ait S. Ambrosius lib. De Tobia, cap. x: « Nihil interest inter funus et foenus, nihil inter mortem distat et sortem. » Et Cato rogatus: « Quid esset foenerari? Est, inquit, hominem occidere. » Quocirca S. Ambrosius libro citato, cap. XII, usuram comparat echidnae, sive viperae: « Echidna, ait, quaedam est foeneratoris pecunia, quae tanta mala parturit. Echidna tamen fecunda poenis viscera trahens, partu suo rumpitur, et morte materna docet sobolem non esse degenerem in matrem. Illam morsibus suis scindit. Illic ubi nascitur venenum, primum probatur. Pecunia autem foeneratoris omnia mala sua concipit, parit, nutrit, atque ipsa magis in sobole sua crescit, tristi prole numerosior. » Et inferius: « Ibi ergo dolores, ut parturientis. Unde etiam tokous Graeci appellaverunt usuras, eo quod dolores partus animae debitoris excitare videantur. » Plura de usura dixi Deuter. XXIII, 9.
9. IN PRAECEPTIS MEIS AMBULAVERIT, ET JUDICIA MEA CUSTODIERIT. Idem per epexegesin aliis verbis inculcat. Idem enim in re sunt judicia et praecepta; sed connotato distincta, ut patet etyma intuenti. Alii per praecepta accipiunt affirmativa, per judicia negativa; intellige gravia et obligantia sub peccato mortali. Nam ut sapienter ait S. Augustinus in Sententiis: « Sicut non impediunt ab aeterna vita justum quaedam peccata venialia, sine quibus haec vita non ducitur: sic ad salutem aeternam nihil prosunt aliqua bona opera impio, sine quibus difficillime vita cujuslibet pessimi hominis invenitur. »
UT FACIAT VERITATEM, id est officium, vel debitum virtutis. Sicut enim veritas in dictis, est adaequatio dicti ad id, quod est in mente: sic veritas in factis, est adaequatio operis ad id, quod dictat lex, ratio aut fides agendum esse.
VITA VIVET, vitam vivet felicem, scilicet temporalem; et secundo, vitam gratiae et gloriae in coelo vivet justus et beatus. Nam vita vivere, Hebraeis est jucunde, feliciter, ad voluntatem et voluptatem vivere.
13. MORTE MORIETUR, infelici morte rapietur, non ei scelerato proderit patria virtus. Ita Prado.
SANGUIS EJUS IN IPSO ERIT, luet sanguine, id est morte quam sibi conflavit; ipse sibi causa erit mortis. Sic cap. XXXIII, 4, dicitur: « Sanguis ipsius super caput ejus erit. » Aliter Chaldaeus, q. d. Reus erit mortis. Aliter quoque Maldonatus, q. d. Poenas persolvet sanguinum, id est homicidiorum quae perpetravit: sicut aliorum sanguinem fudit, ita sanguis ejus fundetur.
Versus 14 et 17: If he Begets
14 et 17. SI GENUERIT (latro jam dictus vers. 10 et sequentibus) FILIUM, QUI VIDENS OMNIA PECCATA PATRIS SUI QUAE FECIT, TIMUERIT, ET NON FECERIT SIMILE EIS, etc., HIC NON MORIETUR IN INIQUITATE PATRIS SUI, SED VITA VIVET. Sic Achaz, Manasses, Amon, reges impii, male perierunt: horum vero pii filii, scilicet Ezechias et Josias, vixerunt felices et gloriosi. Ita Theodoretus.
Dices: Exod. XX, 5, dicitur: « Ego Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem. » Rursum II Reg. XXIV, ob peccatum David caesa sunt 70 millia populi. Ob peccata Dathan, Abiron et Sodomitarum tota familia et gens cum parvulis innocentibus est deleta. Sic in Madian Deus omnes etiam parvulos occidi jussit, Num. XXXI, 17. Sic in Jericho jussit Josue omnes etiam infantes occidi, Josue VI, 17 et 21. Ergo Deus peccata parentum punit in filiis.
Respondet S. Augustinus, epist. 75, filios ob peccata parentum puniri poena corporis, quod a parente acceperunt, non poenis animae, id est spiritalibus. Verum Ezechiel, aeque ac Moses, loquitur proprie de poenis corporis, ut dixi.
Secundo, S. Augustinus, Enchiridii XLVI; S. Leo, epist. 84, et S. Gregorius, XV, Moral. XXII, haec explicant de peccato actuali, quod opponitur originali: Peccatum, inquiunt, originale trahimus a parentibus, quia unum cum illis sumus: sed ab eo liberati per baptismum, jam non parentum culpas, sed quas ipsi committimus, habemus. Verum Ezechiel, uti et Moses, loquitur de poena, non culpa; poena, inquam, temporali non peccati originalis, sed actualium, quae Judaei post circumcisionem, et deletum per eam peccatum originale, commiserant.
Tertio, S. Augustinus, lib. VI Quaest. veter. Testam. cap. VIII, et S. Thomas, I II, Quaest. LXXXVII, art. 8, respondent Deum flagellare filios, etiam bonos, malorum parentum, ut haec flagella sint poena parentum et medicina praeservativa filiorum. Idem docet Plutarchus lib. De Sera numinis vindicta. Hoc refellit Prado: quia haec filiorum medicina est, non poena.
Quarto, Maldonatus respondet hanc generalem Prophetae sententiam intelligendam esse, non generaliter de omnibus personis et de omni tempore: sed accommodate ad id, de quo agitur. Agitur autem hic de poenis, quas Judaei ob peccata Manassis se luere querebantur: quibus respondet Deus fore, ut non amplius ob peccata Manassis puniantur, sive quia ob ea jam sat poenarum dederant; sive quia ipsi satis peccatorum habebant, ut merito de illis gravissimas poenas Deus sumeret. Verum verba Prophetae generalia generalem esse sententiam evincunt, esto occasio ejus fuerit particulare scelus Manassis.
Respondeo ergo Prophetam loqui de adultis filiis piis, qui impiorum parentum peccata detestantur; Mosen vero loqui de impiorum patrum impiis filiis, qui peccata parentum imitantur: in his enim peccata parentum punit Deus. Tunc enim parens et in se punitur, et in filio: ac filius punitur ob peccatum patris, non quatenus est peccatum patris, sed quatenus illud imitatus est et sibi proprium effecit. Verum tamen est, quod non puniretur ita cito et graviter filius, nisi peccata patris praecessissent; quia gravius peccat, eo quod majorum scelera imitans, ea approbet et complacendo participet, ideoque impudentior sit et pervicacior, dum iisdem sua addit et adjicit ut faciat cumulum. Ita S. Hieronymus. Vide dicta Exod. cap. XX, 5. Dico, de adultis, quia parvulos poena mortis temporalis subinde punit Deus, et communi parentum cladi involvit, ut patet in Sodomis, in Jericho, in Chanaan, in Madianitis, in Davide. Ratio est, quia parvuli sunt quasi unum adhuc cum parente, ejusque quasi pars et possessio. Unde parvuli insontis morte gravius cruciatur parens, sceleris sui conscius. Ipsis autem parvulis hac morte bene fit; quia si peccato originali expiati sunt, salvantur, et periculis damnationis eripiuntur. Sin in eo sunt, uti fuerunt Sodomitarum parvuli, praestat cum eo solo mori, quam cum multis et infandis actualibus, in quae incidissent certo, si vixissent. In adultis ergo filiis impiis impiorum parentum, verum est illud Exodi dictum: adulti enim filii a parentibus discunt et imbibunt mores sceleratos, ob quos tam ipsi, quam parentes in ipsis puniuntur. Simile est proverbium: « Mali corvi malum ovum. »
Cujus origo haec a nonnullis refertur: Corax quidam primus Syracusis, post mortem Hieronis, instituit artem rhetoricam mercede profiteri. Cum hoc adolescens quidam Tisias hac lege pactus est, ut tum demum mercedem persolveret, ubi artem perdidicisset. Dein ubi jam arte cognita, praemium reddere cunctaretur, Corax in jus discipulum vocat. Ibi juvenis hujusmodi dilemma proponit: Percunctanti quis esset rhetoricis finis, ubi Corax respondisset, persuadere dicendo: « Age, inquit, si persuadeo judicibus me nihil debere, non reddam, quia vici causam: sin minus persuadeo, non reddam, quia non perdidici artem. » At Corax dilemma quasi antistrephon in discipulum retorsit: « Imo, inquit, si
persuades, dabis, quia tenes artem, et debes ex pacto: sin minus, dabis, quia sententiis judicum damnatus. » Quod commentum tam vafrum adolescentis audientes judices succlamarunt: Kakou korakos kakon oon, Mali corvi malum ovum. Corax enim graece corvum significat! Ita legitur in Prolegomenis in Hermogenis rhetoricam. Simile prorsus de Protagora Sophista, et ejus discipulo Evathlo, narrat Gellius lib. V, cap. x.
17. IN INIQUITATE (id est propter iniquitatem) PATRIS SUI.
18. ECCE MORTUUS EST (ecce morietur) IN INIQUITATE SUA, propter iniquitatem suam.
20. ANIMA QUAE PECCAVERIT, IPSA MORIETUR. Hinc infert S. Augustinus, tract. III in Apoc. tom. IX: « Multi, ait, in corporibus vivis animas mortuas portare noscuntur. » Sicut enim anima est vita corporis: ita animae vita est Deus et Dei gratia: hanc ergo per peccatum amittens anima, recte mori dicitur. Secundo et simplicius, « anima, » id est homo, qui peccaverit, ipse morietur, morte tum temporali (quam maxime timebant Judaei), tum spiritali et aeterna. Quid est ergo peccatum? Est mors animae immortalis: est ergo mors viva, mors aeterna, quia est mors animae semper viventis et aeternae. Ejus ergo mors immortalis est peccatum.
JUSTITIA JUSTI SUPER EUM ERIT, q. d. Justus referet mercedem justitiae suae, scilicet vitam; et impius impietatis suae poenas, scilicet mortem. Hinc liquet nos formaliter esse justos per justitiam, non Christi nobis imputatam, ut volunt haeretici, sed per propriam et inhaerentem, quam Deus ob Christi merita animae infundit. Rursum, nos tam vere et proprie cum gratia Dei bene operando praemia mereri, quam sine illa male operando poenas et mortem meremur. De utroque enim eodem modo loquitur hic Propheta.
Moraliter, hinc disce illud S. Clementis lib. II Const. Apost. cap. XIV: « Non esse vitandam communitatem sermonis cum delinquentibus, sed actionis; » haec enim contaminat, non illa.
Versus 21: But If the Wicked Man Does Penance
21. SI AUTEM IMPIUS EGERIT POENITENTIAM, si corde conteratur, si serio doleat et poeniteat, mutetque vitam. Unde hebraice est: Cum discesserit ab omnibus peccatis suis, et custodierit omnia praecepta, id est proposuerit custodire omnia, esto necdum actu custodiat; neque enim uno die aut hora servari possunt omnia mandata; neque tamen exspectanda est remissio peccatorum ad longum tempus, cum Ezechiel cap. XXXIII, 12, asserat peccatorem quacumque die conversus fuerit, indulgentiam habiturum. Haec ergo ad votum et propositum custodiendi mandata, quod includit poenitentis contritio, referenda videntur. Hebraeorum enim verba saepe actum non perfectum, sed inchoatum, puta propositum, destinationem, conatum significant. Sic Paulus ait: « Gratiam, quae data est (id est dari decreta sive praedestinata) nobis ante tempora saecularia, » II Timoth. I, 9. Hic ergo poenitens « in justitia sua, quam operatus est, » id est quam operari coepit, et deinceps se operaturum firmiter proposuit, « vivit. » Ita D. Bellarminus, lib. II De Paenit. cap. VI, qui hinc probat requiri ordinarie formale propositum emendationis ad veram contritionem: nec sufficere virtuale. E contrario Andreas Vega, lib. XIII in Trident. cap. XXI, dicens sufficere virtuale, sic explicat, q. d. Post justificationem per paenitentiam adeptam, in ea permanendum est, per custodiam omnium praeceptorum deinceps. Verum, quia Propheta hoc requirit quasi conditionem et dispositionem ante remissionem peccatorum, ut Deus eorum non recordetur, utque peccator vita vivat: hinc prior expositio verior est, quam sequuntur Cajetanus, Soto, Navarrus, Gerson, Ruardus et alii, quos citat et sequitur Franciscus Suarez tractat. De Paenit., Quaest. LXXXV, art. 1, disp. IV, sect. III.
VITA VIVET, certo vivet tum vita temporali, tum spiritali et aeterna. Vide dicta vers. 4.
22. OMNIUM INIQUITATUM EJUS, etc. NON RECORDABOR. « Adeo, ait S. Hieronymus, peccata patrum in filios non redundant, ut si ipse idem impius poeniteat, Deus dicat: Non recordabor peccatorum ejus. » Nota vim poenitentiae, quae peccatum non tantum ex conscientia, sed et e Dei memoria delet, Dei, inquam, qui laesus est. Nam alias de hominibus vulgo dicitur:
Pulvere qui laedit scribit, sed marmore laesus.
Hebraice est, non recordabuntur illi, id est non imputabuntur ei ad culpam et poenam, id est condonabuntur et abolebuntur, ut amplius non sint.
Hinc ergo patet contritionem perfectam, quae absolute omnia peccata admissa, quasi summa mala, detestatur ex amore Dei super omnia, cum serio et absoluto proposito ea omniaque alia deinceps cavendi, abolere peccata omnia, et adducere gratiam justificantem. Est enim ipsa ad eam ultima dispositio: quocirca haec contritio vocatur, et reipsa est « charitate formata. » Porro sicut hoc in veteri Testamento (ubi Sacramenta ex opere operato justificantia, aliaque justitiae remedia non habebant) verum fuit: ita est et in novo. Est enim
hoc quasi connaturale verae contritioni: Deus autem naturam et ordinem rerum non mutat, sed perficit. Ita docent Patres et Scholastici omnes III part. in materia De paenitent., imo Concilium Tridentinum, sess. XIV, cap. IV.
Ex hoc loco purgatorium impugnat Petrus Martyr: Si Deus, inquit, post paenitentiam et contritionem non recordatur peccatorum: ergo ea non punit poena temporali in hac vita, aut futura. Respondeo negando consequentiam. Nam sensus hujus loci est: « Iniquitatum non recordabor, » supple, quasi manens infensus, et hostis, qui recordatur injuriae ab hoste acceptae, ut eam vindicet; sic enim Deus ante paenitentiam recordabatur peccati: post eam vero jam reconciliatus, non recordatur, q. d. Ego jam depono injuriae memoriam ac inimicitiam, quam hactenus cum eo qui peccavit, in mente gessi et servavi: jam eam in gratiam et amicitiam recipio et restituo, ac proinde vita vivet, et non morietur, q. d. Non puniam eum morte, uti ante decreveram, sed vita tum praesenti (Judaeos qui hanc maxime spectabant et optabant), tum aeterna vere paenitentes, mihi reconciliatos donabo, in eaque conservabo; ita tamen, ut poena aliqua temporali, vel hic, vel in purgatorio luant et expient, non quasi hostes, sed quasi amici et filii, qui nuper me offenderunt, ob delectationem, quam in peccato et mei offensa hauserunt. Alioquin enim constat Deum speculatice recordari peccatorum, uti et rerum caeterarum omnium, quae praeteritae sunt; ergo haec sententia non omnino absolute, sed determinate ad praesentem materiam accipienda et limitanda est. Nam ex adverso de justo dicitur, quod si peccet, « Omnes justitiae non recordabuntur, » scilicet ita, ut propter eas maneat justus et amicus, vitaque
donetur praesenti et aeterna. Constat enim, quod Deus eorum, imo illorum qui semper fuerunt impii, bona opera subinde mercede aliqua temporali remuneretur: idque diserte docent S. Chrysostomus, homil. 67 ad Popul., Hieronymus in cap. XXXIX Ezechiel., Augustinus, lib. V De Civit. Dei, cap. XV.
23. NUMQUID VOLUNTATIS MEAE EST MORS IMPII? numquid antecedenter, et ex meipso volo, ac delector morte impii? Absit hoc a divina bonitate et clementia. Apage ergo, Calvine, qui blasphemas, Deum damnandos creasse ad suam damnationem et mortem aeternam: fatum hoc non christianum, non stoicum, sed tyrannicum, sed diabolicum est.
24. OMNES JUSTITIAE EJUS QUAS FECERAT, NON RECORDABUNTUR, ut eum coram Deo faciant justum, gratum, vitaque dignum, non morte. Vide dicta vers. 22.
25. ET DIXISTIS: NON EST AEQUA VIA DOMINI. Vere S. Augustinus in Sent. tom. III, sent. 177: « Sicut, ait, palato non sano poena est cibus, qui sano suavis est: et oculis aegris odiosa lux, quae
puris est grata: sic justitia Dei, cui si subjicerentur, non conturbarentur. »
NUMQUID VIA MEA NON EST AEQUA? etc. CUM ENIM AVERTERIT SE JUSTUS. Nota: Deus calumnianti bus suam justitiam respondet illud idem quod calumniabantur, quasi hoc argumento eos convincens; quia videlicet prima principia causam et demonstrationem non habent, sed seipsis nituntur et intelliguntur cognitione et inculcatione terminorum. Sic divina veritas sibi nititur, et divina aequitas justitiae suae nullam praeter seipsam rationem habet: sed res ipsa clamat eam esse justissimam. Ita Polychronius, Theodoretus, Prado et alii. Sic Cicero crimen parricidii exaggerans ait: « Matrem tuam occidisti. Quid dicam amplius? matrem tuam occidisti. » Quia gravius non habebat, quod adderet.
26. MORIETUR IN EIS, pro eis, propter eas, scilicet iniquitates. Aliter Theodoretus et Polychronius, q. d. Qui obduratus est in peccatis et impaenitens, morietur in eis, ac consequenter ibit ad mortem aeternam.
27. VIVIFICABIT. Septuaginta, Custodiet et servabit in vita.
30. NON ERIT IN VOBIS IN RUINAM INIQUITAS, peccatum non erit vobis causa ruinae et mortis.
31. COR NOVUM, novam voluntatem, SPIRITUM NOVUM, novum affectum, ardorem, ut ab idolis ad me, a vitiis ad virtutes transcatis. Notat libertatem arbitrii, qua cum gratia Dei possumus nobis facere cor novum.
QUARE MORIEMINI? id est, ut Vatablus, cur negligentia vestra et impaenitentia committeretis ut moreremini? Atque ut Maldonatus: Si hoc feceritis, nihil causae erit cur moriamini. Non enim voluntatis meae est mors vestra, ut dixi vers. 23.
Peccatum solum vobis est causa mortis, quare moriemini? cur sponte vestra mori vultis? cur non arripitis salutem quam vobis offero?
Praeclare et efficaciter noster Prado verba Prophetae urget et exhaurit. Si ego, inquit, qui supremus judex sum, in vestram partem inclino, sententiam damnationis ferre omnibus modis recuso; si ego ipse, qui actor sum, vel a vobis lacessitus, vindictam non expeto, sed sponte noxam condono, si sani estis, neque vitam propriam despicitis: « Et quare moriemini, domus Israel? » cum pro actore habeatis advocatum, et pro judice patronum? Moriemur, quia lex ministra mortis transgressores damnat. Sed ego paenitentes absolvo: « Quare igitur moriemini? » Quia patres nostri peccaverunt, nos morimur. At vivo ego, quia filii non portabunt iniquitatem patrum. « Et quare moriemini, domus Israel? » Quia fecimus pactum cum morte, et foedus cum inferno. Sed in vestra potestate est, dissolvere foedus percussum: revertimini, et vivite. « Quare moriemini, domus Israel? » Quia lege membrorum gravati in mortis barathrum dejicimur. Sed fas est, si lubet, facere vobis cor novum. « Et quare moriemini? »
Quia arduum est ad vitam conari per legis custodiam. Atque facile est vobis comparare spiritum et animum novum, quo ad coelestem vitam rapiamini. « Quare moriemini, filii Israel? » Quia jam neci traditi sumus a divina justitia. At ego, qui nolo mortem morientis, ab ipsis faucibus mortis etiam devoratos eripiam. « Quare igitur moriemini? » Quia Dominus oblitus est nostri ob peccata regum nostrorum, Achaz et Manassis, ideo morimur. Sed oblivisci non possum Abraham, Isaac, Israel et Davidis obsequia: eorum memor, vobis, o domus Israel! misericordiam exhibebo et clementiam. « Et quare moriemini? » Quia divinae potentiae obsistere non valemus, quae nos Babyloniis venumdedit. At licet vobis, si ad misericordiam confugiatis, contra Deum fortes esse, quod olim Israelem patrem vestrum fecisse non ignoratis: « Quare ergo moriemini? » Illud unum est, quod vos accusat, quod deprimit, quod damnat, et morti adjudicat, nimirum quod resipiscere non vultis, quia quid sit vivere necdum nostis. Sed ego vel phrenesi tam periculosa laborantes non desinam admonere et ad saniora consilia co-hortari: « Quare moriemini, domus Israel? quia nolo mortem morientis, etc., revertimini, et vivite. »
Narrat Plutarchus olim Milesias virgines furore actas, solitas sibi mortem consciscere, cum nihil haberent causae, nisi: « Volo mori. » Dumque nec minis, nec promissis ab hac re averti possent, sapientem quemdam hoc consilium dedisse, ut, quotquot se enecassent, publice nude suspenderentur. Infamia haec virgines a sui caede compescuit. Ita facit peccator; nam quasi furens in suam necem ruit, sibi ipsi mortem consciscit, eamque aeternam. An non haec amentia? annon furor? damnati jam suum furorem, suum errorem vident et dolent. « Sed sero sapiunt Phryges. » Juste ergo hic vermis conscientiae jugiter rodit eos: Cur, stolidissime viventium, hanc tibi miseriam aeternam sponte ascivisti? cur te in aeternitatem incendiorum ultro conjecisti? Nemo te compulit: diabolus non coegit, sed invitavit. Tu tibi imputa tuam sortem; tu libere elegisti mortem prae vita, demones prae angelis, infernum prae coelo. Dum tempus habemus, haec cogitemus et sapiamus.