Cornelius a Lapide

Ezechiel XXI


Index


Synopsis Capitis

Explicat parabolam flammæ grassantis in sylvam, quam proposuit in fine capitis præced. dicens: Gladius triplicatus exacutus est, et limatus contra Jerusalem: vade quocumque faciei tuæ est appetitus. Secundo, vers. 19, prædicit quod Nabuchodonosor in bivio sagittas commiscens, ex iis capiet omen an Jerusalem, an Ammonitas invadere debeat; omen vero casurum contra Jerusalem, itaque contra eam perrecturum regem: quocirca in eam exclamat, dicens: Iniquitatem, Iniquitatem, Iniquitatem ponam eam. Denique, vers. 28, eamdem vastitatem Ammonitis, ac vers. 30, Chaldæis per Cyrum et Persas intentat.


Textus Vulgatae: Ezechiel 21:1-32

1. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 2. Fili hominis, pone faciem tuam ad Jerusalem, et stilla ad sanctuaria, et propheta contra humum Israel: 3. et dices terræ Israel: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum et impium. 4. Pro eo autem quod occidi in te justum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro usque ad aquilonem: 5. Ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem. 6. Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum, et in amaritudinibus ingemisce coram eis. 7. Cumque dixerint ad te: Quare tu gemis? dices: Pro auditu: quia venit, et tabescet omne cor, et dissolventur universæ manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquæ: ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus. 8. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 9. Fili hominis, propheta, et dices: Hæc dicit Dominus Deus: Loquere: Gladius, gladius exacutus est, et limatus. 10. Ut cædat victimas, exacutus est: ut splendeat, limatus est: qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum. 11. Et dedi eum ad levigandum, ut teneatur manu: iste exacutus est gladius, et iste limatus est, ut sit in manu interficientis. 12. Clama, et ulula, fili hominis, quia hic factus est in populo meo, hic in cunctis ducibus Israel qui fugerant: gladio traditi sunt cum populo meo, idcirco plaude super femur. 13. quia probatus est: et hoc, cum sceptrum subverterit, et non erit, dicit Dominus Deus. 14. Tu ergo, fili hominis, propheta, et percute manu ad manum, et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum: hic est gladius occisionis magnæ, qui obstupescere eos facit, 15. et corde tabescere, et multiplicat ruinas. In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti, et limati ad fulgendum, amicti ad cædem. 16. Exacuere, vade ad dexteram, sive ad sinistram, quocumque faciei tuæ est appetitus. 17. Quin et ego plaudam manu ad manum, et implebo indignationem meam, ego Dominus locutus sum. 18. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 19. Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis: de terra una egredientur ambæ: et manu capiet conjecturam, in capite viæ civitatis conjiciet. 20. Viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Judam in Jerusalem munitissimam. 21. Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem quærens, commiscens sagittas: interrogavit idola, exta consuluit. 22. Ad dexteram ejus facta est divinatio super Jerusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os in cæde, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut ædificet munitiones. 23. Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et sabbatorum otium imitans: ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum. 24. Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod recordati estis iniquitatis vestræ, et revelastis prævaricationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris: pro eo, inquam, quod recordati estis, manu capiemini. 25. Tu autem, profane, impie dux Israel, cujus venit dies in tempore iniquitatis præfinita: 26. Hæc dicit Dominus Deus: Aufer cidarim, tolle coronam: nonne hæc est, quæ humilem sublevavit, et sublimem humiliavit? 27. Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam: et hoc non factum est donec veniret cujus est judicium, et tradam ei. 28. Et tu, fili hominis, propheta, et dic: Hæc dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum, et dices: Mucro, mucro, evagina te ad occidendum, lima te ut interficias et fulgeas, 29. cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia: ut dareris super colla vulneratorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis præfinita. 30. Revertere ad vaginam tuam in loco in quo creatus es, in terra nativitatis tuæ judicabo te, 31. et effundam super te indignationem meam: in igne furoris mei sufflabo in te, daboque te in manus hominum insipientium, et fabricantium interitum. 32. Igni eris cibus, sanguis tuus erit in medio terræ, oblivioni traderis: quia ego Dominus locutus sum.


Versus 2: Drop your Word Toward the Sanctuaries

2. STILLA AD SANCTUARIA. — Vaticinare contra Sanctum et Sanctum sanctorum, quæ sunt quasi duo sanctuaria, id est sancta templa. Item contra atrium, et porticus, quod est locus et templum populi, in quo prædicarunt Christus et Apostoli. Hic clare explicat parabolam præcedentem, quam proposuit in fine cap. præced. Ita S. Hieronymus.


Versus 3: Behold, I Am Against You

3. Ecce ego ad te, — scilicet converto faciem, et mitto furorem meum. Ita Chaldæus. Est aposiopesis, significans Deum omnino indignabundum.

EJICIAM (educam, distringam) GLADIUM MEUM DE VAGINA SUA. — Vagina, ait Theodoretus, est Dei Longanimitas, gladius est Dei vindicta et supplicium, quod exercuit per Chaldæos. Secundo et verius, gladius est Nabuchodonosor, uti explicatur vers. 19 et 30. Vagina est patria ejus, puta Babylon, ut patet vers. 30, q. d. Nabuchodonosorem et Chaldæos educam de Chaldæa contra te, o Jerusalem!

et Chaldæos educam de Chaldæa contra te, o Jerusalem! Ita Maldonatus. Quod ergo parabolice cap. xx, 47, vocavit ignem, hic proprie vocat gladium.

OCCIDAM IN TE JUSTUM, ET IMPIUM. — Dices qua justitia occidit Deus justum? Septuaginta, ut hoc evadant, vertunt: Delebo ex te injustum et iniquum; Chaldæus: Migrare ex te faciam justos tuos, ut perdam peccatores tuos. Verum Hebræa habent, ut vertit Noster: «Occidam» ergo «in te justum,» scilicet, qui se putat justum, cum vere sit injustus et reus. Est catachresis. Adde, Deus communi clade et excidio (quale erat Hierosolymæ) involvi permittit sontes et insontes, non autem id facit in clade particulari, uti dixit cap. xviii, 4. Et sic hæc duo loca inter se concilia.


Versus 4: And Because

4. PRO EO AUTEM (q. d. Si meam gentem, Judæos scilicet, ita punio, quanto magis puniam alienas, quæ lætatæ sunt de excidio Judæorum, illudque adjuverunt, Zachar. i, 14, puta Ammon, Moab aliasque gentes quæ habitant) AB AUSTRO USQUE AD AQUILONEM? — id est ab Jerusalem usque ad Chaldæam. Verum, quia de solis Judæis hic agit, de Ammon vero aget vers. 28 et 30; hinc melius exponas, q. d. «Ego occidi,» id est occidere decrevi, «justum et impium;» idcirco de facto et reipsa «egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro usque ad aquilonem,» ut scilicet grassetur per totam Judæam, ut trucidet omnes Judæos habitantes a Dan usque ad Bersabee. Dan enim erat terminus Judææ aquilonaris; Bersabee, australis. Respondent hæc parabolæ cap. præced., vers. 47.


Versus 5: Irrevocable

5. IRREVOCABILEM, — quem nemo revocare et impedire poterit, scilicet, donec fecerit voluntatem meam, et compleverit justam vindictam.


Versus 6: Groan with

6. INGEMISCE IN (id est præ) CONTRITIONE LUMBORUM. — Id est geme uti solent ii quibus contriti sunt lumbi, quales sunt parturientes; aut, q. d. Geme vehementer, ita ut ob suspiria et gemitus lumbi tibi conteri et rumpi videantur. Ita S. Hieronymus et Maldonatus. In amaritudinibus, — scilicet animæ, id est amare; Septuaginta, in doloribus. Nota hoc præceptum fuisse efficax. Unde Ezechiel correptus fuit acri lumborum dolore, ex eoque gemitus profundos dedit. En quam dura subeunt Prophetæ, ut populum flectant, nimirum: «Si vis me flere, flendum est tibi prius.»


Versus 7: Because of the Report

7. PRO AUDITU (id est propter auditum, id est rem auditam): QUIA VENIT, — quasi dicat: Ingemisce, quia res audita, scilicet clades, quam audivi a Deo, jam adest, et venit in Judæos, eorumque capiti imminet et impendet. Septuaginta vertunt, pro nuntio; Vatablus, propter rumorem, scilicet adventantis hostis. TABESCET (id est pavore deficiet, et quasi liquescet) OMNE COR; INFIRMABITUR (Chaldæus, obscurabitur; Septuaginta, examinabitur) OMNIS SPIRITUS, — id est anima, et animæ vis et vigor. Deseret animus corpora, vis animum, ait Prado. FLUENT AQUÆ, — id est sudor aqueus, vel potius, ut S. Hieronymus, urina. «Naturale est enim, inquit, ut timore cogente vesica laxetur, et adversus hominis voluntatem humor defluat.» Vide Canon. LV. Est hic hypotyposis, sive viva descriptio ingentis timoris et pavoris.


Versus 9: A Sword, a Sword

9. GLADIUS, GLADIUS (geminatio hæc significat terribilem et duplicem, id est multiplicem, Judæis instare gladium, hoc est multam et magnam cito fore eorum stragem) EXACUTUS EST, ET LIMATUS, — id est politus. Est periphrasis instantis et acris prælii: in eo enim solent milites gladios acuere et polire. Mystice, gladius iræ Dei vindex et exsecutor est diabolus, inquit S. Hieronymus. Sic contra Ammon clamat, vers. 28: «Mucro, mucro, evagina te ad occidendum: lima te ut interficias, et fulgeas.» Idem contra Palæstinos vociferatur Jeremias, cap. xlvii, 6: «O mucro Domini! usquequo non quiesces? Ingredere in vaginam tuam, refrigerare, et sile. Quomodo quiescet, cum Dominus præceperit ei adversus Ascalonem, etc., ibique condixerit illi?» Sic alibi sæpe Jeremias Ezechieli quasi chorus choro succinit et concinit, ut quod in Babylone vaticinabatur Ezechiel, hoc Hierosolymis iisdem sæpe verbis, quasi ἀντιφώνως et ἀντιστρόφως resonaret et responderet Jeremias.

Similem gladium sæpe Deus gentibus ob peccata ostendit et intentavit. Sic per cometem habentem formam gladii, per annum integrum Hierosolymæ incubantem, eidem intentavit excidium per Titum, teste Josepho, lib. VI Belli, cap. xii. Sic anno Christi 337, quo mortuus est Constantinus Magnus, ante mortem ejus cometem inusitatæ magnitudinis diu refulsisse, prænuntium mortis ejus, et cladium quas sub Constantio ejus filio Ecclesiæ intulerunt ariani, testis est Eutropius lib. X. Sic anno Christi 444, qui fuit Leonis I Pontificis 5, Theodosii Junioris imperatoris 37, cometes majori anni parte ardere visus, minitans et portendens Hunnorum irruptiones in Romanum imperium, quas hoc anno facere cœperunt in Illyricum, ait Marcellinus in Chronico.

Sic anno Christi 632, qui fuit Heraclii Imperatoris 23, cometes in meridie gladii forma apparuit, minitans Christianis, præsertim Palæstinis, ob eorum peccata, irruptiones Saracenorum, puta Eububezer successoris Mahometis, quæ eodem anno contigere. Ita Theophanes et ex eo Baronius. Sic anno Christi 679, cometes per tres menses apparuit, intentans gravem famem et pestem, quæ post tres annos secuta est, præsertim in Anglia, uti refert Beda, lib. IV Hist. cap. xiii. Sic anno Christi 837, Ludovicus Imperator, filius Caroli Magni, Aquisgrani videns cometem, qui post 25 dies tandem in capite tauri sub aurigæ pedes, igneum globum, jubarumque prolixitatem deposuit, sensit sibi mortem, regnoque mutationem portendi. Cumque mathematici eum ab hoc sensu diverterent, citantes illud Jerem. cap. x: «A signis cœli nolite metuere, quæ timent gentes:» ille solita usus magnanimitate et prudentia: Non alium, inquit, timere debemus præter illum, qui nostri et hujus sideris creator est. Sed ejus clementiam non satis laudare et imitari possumus, qui nostram inertiam, cum simus peccatores et impœnitentes, talibus indiciis dignatur admonere. Quia ergo et me et omnes communiter hoc ostentum tangit; omnes pro posse et sapere ad meliora festinemus, ne forte misericordiam illo prorogante, et nostra impænitentia impediente, nos illa inveniamur indigni. Quocirca ipse eleemosynas largissimas erogavit, Missarumque solemnia per quoscumque potuit, celebrari fecit, non tantum sibi metuens, quantum Ecclesiæ sibi creditæ prospiciens: ac mox Carolum filium regem coronans ad mortem se comparavit, quæ contigit anno Domini 840. Ita refert auctor Vitæ ejus et oculatus horum testis.

Sic anno Christi 729, apparuerunt cometæ duo circa solem, multum intuentibus terrorem incutientes. Unus quippe solem præcedebat orientem, alter vespere sequebatur solem occidentem, quasi Orienti simul et Occidenti diræ cladis præsagi. Portabant autem faciem ignis contra aquilonem, quasi ad accendendum acclivem. Quo tempore gravissima Saracenorum lues Gallias misera cæde vastavit, inquit Beda lib. V Hist. cap. xxiv. Fuerunt ergo hæ quasi duæ linguæ igneæ, quæ strages in miseros christianos, in sacra templa direptiones, incendia et sacrilegia, in sacerdotes cædes, in sacratas Deo virgines stupra, etc., prænuntiaverunt, inquit Baronius.

Sic anno Christi 1110, cometes apparens portendit bellum acre et vincula dura, quæ Romanæ Ecclesiæ intulit Henricus IV Imperator, eodem anno in Italiam adveniens. Ita Petrus Diaconus, Chron. Cassin. lib. IV, cap. xxxvii.

temne, repelle omne lignum. Jam Hebræa habent, ut vertunt Vatablus et alii: Quomodo gaudebimus (scilicet de gladio isto) qui perdit et abjicit tribum filii mei, et omnem arborem? q. d. Nequaquam hic gaudendum est, quasi gladius hic stringendus sit in hostes, cum magis in tribum filii mei, scilicet in Judam sæviturus sit, quam in reliquas gentes. Verum nostra lectio est verior et congruentior. Videtur Interpres noster pro או נשיש o nasis, id est quomodo gaudebimus, legisse מנשי mansi, id est auferens, movens: in utraque enim voce litteræ hebrææ sibi similes sunt et vicinæ. Ita Maldonatus, Prado et alii. Denique Chaldæus vertit: Ut occidat occisionem evaginatus est, ut faciat ultionem exacutus est: pro eo quod lætatæ sunt tribus Juda et Benjamin ob tribus Israel, quando migraverunt, quia servierant idolis, et conversæ sunt ipsæ ut errarent post simulacra lignea.


Versus 11: I Have Given it to be Polished

11. Dedi eum ad levigandum, — q. d. Exacui et polivi hunc gladium, scilicet vires et arma Chaldæorum, ut melius scindat, penetret, occidat, dum tenetur manu, scilicet hostium Chaldæorum. Ita Vatablus. Vel, ut Prado, ut teneatur manu, scilicet Dei, qui ducem agit in exercitu Babyloniorum.


Versus 12: This Has Been Done Against my People

12. HIC FACTUS EST IN POPULO MEO («hic factus est,» ut exeratur: vel potius «hic factus est,» id est fiet et exeretur in populum meum, et in cunctos duces) QUI FUGERANT, — id est qui fugient, puta in Sedeciam ejusque principes, qui fugientes a Chaldæis capientur et occidentur, Jerem. lii, 10. Alii explicant de Johanan aliisque ducibus, qui post cædem Godoliæ fugerunt in Ægyptum. Hi enim ibi a Chaldæis cæsi sunt, Jerem. xliii. PLAUDE SUPER FEMUR, — more scilicet stupentium, et valde dolentium percute femur. Simile est Jerem. xxxi, 19.


Versus 13: For it Has Been Tested

13. QUIA PROBATUS EST, — scilicet gladius esse probus, politus et aptus ut scindat et occidat; Septuaginta, quia justificatus est, id est judicatus aptus muneri suo; Aquila, quia investigavit, id est etiamsi quis abdiderit se, hunc tamen inveniet hic Dei gladius. Est enim instar Dei centoculus, ut Argus.


Versus 10: To Slay Victims

10. UT CÆDAT VICTIMAS; — quia Deus cæde impiorum honoratur et placatur quasi victimis, Josue vii, 25; Isaiæ xxxiv, 6. Rursum, vox victimas significat ingentem fore cladem, ut scilicet homines more pecudum mactentur. Unde Hebraice est, ad mactandum mactationem, vel, ad victimandum victimas. Hæc enim ejusdem vocis geminatio magnam auxesin continet. Similis phrasis est Jerem. xlvi, 10. UT SPLENDEAT, — id est splendore suo percellat Judæos. QUI MOVES SCEPTRUM FILII MEI, SUCCIDISTI OMNE LIGNUM, — q. d. O gladie Chaldæorum, «qui» suo loco «moves,» id est destruis, virgam et «sceptrum,» id est regnum, «filii mei,» scilicet Israelis, «succidisti,» id est succides etiam facilius, «omne lignum,» id est omnem alium populum et gentem. Unde Septuaginta vertunt: Interfice, contemne, repelle omne lignum.

ET HOC CUM SCEPTRUM SUBVERTERIT (id est regnum Juda), ET NON ERIT, — id est, ita, ut non sit, q. d. Gladius hic se probavit, cum sceptrum Juda tam validum succidit, quod aptus sit ad succidendas alias gentes. Septuaginta: Et quid, si etiam tribus Juda repellatur? R. David et Hebræi aliter vertunt, nimirum: Et quid, si etiam sceptrum reprobaverit? id est prætermiserit, non occiderit, sed illi pepercerit; «non erit,» scilicet probatus, hoc est frustra politus acutusque fuerit. Verum reprobare non est parcere.


Versus 14: Strike Hand Against Hand

14. PERCUTE MANU AD MANUM, — præ admiratione, stupore et dolore complode manus semel, secundo et tertio, quia secundo et tertio veniet gladius Chaldæorum ad interficiendum Judæos; scilicet, primo, sub Joakim; secundo, sub Joachin; tertio, sub Sedecia. Ita S. Hieronymus. Hic ergo gladius triplicatus «est occisionis magnæ,» præsertim sub Sedecia capta Jerusalem, futuræ.

Hebræi vertunt, interfecti magni, id est interfectorum magnorum, qui scilicet multos magnates occidet. QUI OBSTUPESCERE EOS FACIT. — Hebræa: Qui penetrat eos, ut, sanguine effuso, fiant rigidi et stupidi. Nam Hebræum חדר chader significat penetrale, q. d. Esto fugiatis in Ægyptum, aut in sylvas et speluncas, gladius hic vos persequetur, etiam usque ad intima penetralia. Unde Vatablus vertit: Gladius qui versabitur in cubiculis, ut scilicet occidat cives in iis latitantes. Alii vertunt: Gladius qui hactenus delituit. Verum S. Hieronymus, Septuaginta et Chaldæus vertentes: Qui obstupescere, aut contremiscere faciet eos, pro חדר chader, per metathesin legerunt חרד charad, id est tremere, percelli, obstupescere.


Versus 15: And Causes the Heart to Melt, and Multiplies Ruins

15. ET CORDE TABESCERE, ET MULTIPLICAT RUINAS. — id est cadavera multiplicabit, multos occidendo. IN OMNIBUS PORTIS DEDI CONTURBATIONEM, — id est multi in portis fugæ occasionem quærent, sed incident in hostes, qui eos percellent et occident. Ita Scholiastes. LIMATI AD FULGENDUM. — Septuaginta: Sicut fulgur pertransi. Sic enim legunt Complutenses et Theodoretus, licet Romana legant: Benefactus est ad fulgorem; Hebræum enim ברק barac et fulgur et fulgorem significat. Sic dicuntur duo fulmina belli Scipiadæ. Sic Apelles pinxit Alexandrum quasi fulmen, subito pervadens et perstringens orbem, sed cito disparens. Sic hoc epitaphium datum est Ludovico Imperatori filio Caroli Magni, qui mortuus est anno Christi 840, uti refert auctor Vitæ ejus: Imperii fulmen, Francorum nobile culmen, Excitus a sæculo conditur hoc tumulo.

GLADII AMICTI AD CÆDEM. — «Amicti,» id est obvoluti, palliati, q. d. Sicut carnifex gladio præcisurus rei caput, gladium limat et acuit, et limatum ne maculetur involvit et tegit, non vagina, sed, ut eum ad manum habeat et, reo inscio, subito caput amputet, sub pallio aut veste: ita gladius hic Dei amictus est, id est pallio tectus, quasi paratus ad subitam cædem. Hinc Prado: «Amicti,» ait, id est ex amictu, sub quo latebat, repente exempti ad cædem. Idem aliter quoque vertit Hebræum מעטה meutta, scilicet involantis ad cædem, instar rapacis avis, quæ prædam, expansis alis, operiendo opprimit. Aliter Maldonatus: «Amicti,» ait, id est qui balteo accinctus est militi; involutus est enim et amictus corrigiis gladius, cum eo miles accingitur. Aliter et Vatablus.


Versus 16: Sharpen Yourself, Go to the Right or to the Left

16. EXACUERE, VADE AD DEXTERAM, SIVE AD SINISTRAM. — Vatablus et R. David; sed præ exsultatione et insultatione, ac indignatione, quam complebo in hostes meos. Unde S. Hieronymus: «Dominus, ait, exsultat quasi hortator gladii sævientis;» et Chaldæus vertit: Adducam ultionem super ultionem. Sensus est, q. d. Tu, o Jerusalem! plaudes manibus, iisdem plandam et ego, sed tu præ dolore, ego præ gaudio, insultans tibi quasi hosti meo. Sic plaudere est gestientis et insultantis, Psalm. xlvi, 1; Thren. ii, 15; IV Reg. xi, 12, et alibi.


Versus 19: Set Before Yourself Two Ways

19. PONE TIBI DUAS VIAS, — describe tibi viam unam e Chaldæa in duas partes, sive semitas, divisam, quarum una ducat in Jerusalem, altera in Rabbath, id est Philadelphiam, ut repræsentes tibi et populo deliberationem et viam Nabuchodonosoris: scilicet, quod ipse cum veniet, «in capite viæ,» id est in bivio, ubi duæ viæ ad duas civitates ducentes coeunt, tunc manu capiet conjecturam, utram viam ingredi, et utram urbem aggredi debeat, ac divinatione facta, viam inibit versus Jerusalem. Hæc omnia in charta, vel latere, vel assere depingere, et reipsa populo repræsentare jubetur hic Propheta, scilicet narrationem sequentem de omine, quod cepit Nabuchodonosor, dum dubitaret an Judæos, an Ammonitas invadere deberet. Sic jussus est, cap. iv, obsidionem urbis in latere depingere. UT VENIAT GLADIUS, — id est quibus (scilicet viis, ut præcessit) venire potest exercitus Chaldæorum. CONJICIET, — conjecturam capiet ex sortitione et omine, quod subdit.


Versus 20: You Shall Mark a Way

20. VIAM PONES, — id est alteram viam describes, qua exercitus Chaldæorum ad Rabbath metropolim Ammon venire possit; alteram qua ad Jerusalem.


Versus 21: He Stood

21. STETIT, — id est stabit Nabuchodonosor captans omen. COMMISCENS SAGITTAS, — ut scilicet uni sagittæ inscribens nomen Rabbath, alteri nomen Jerusalem, deinde commiscens eas in pharetra, et clausis oculis unam educens, sorte disceret eo sibi esse eundum, cujus nomen illa continebat; Deo autem volente Jerusalem per eum punire, et manum ejus dirigente, eduxit illam cui inscriptum erat Jerusalem; contra eam ergo perrexit. Ita S. Hieronymus.

Potest ex Hebræo verti, jaciens sagittas, ut scilicet mixtim recta in altum librans duas vel tres sagittas, videret an in dextrum versus Jerusalem, an in sinistrum versus Rabbath caderent, et eo quo caderent, pergeret. Ita Chaldæus et Polychronius; et hoc videtur aptius ad capiendum omen viæ: ac Hebræum קלקל kilkal significat leves vel veloces fecit sagittas, scilicet eas jaciendo in altum. Unde Syrus vertit, immisit sagittam; Arabicus uterque, injecit sagittam. Tertio, Vatablus vertit, polivit sagittas, id est ferrum sagittarum, ut splenderet, in eoque splendore cernerent divinatores qua eundum esset, uti iidem aspicere solent in ungue pollicis manus splendente, ex eoque divinare. Ita et R. David et R. Salomon. Volunt ergo hic significari genus divinationis catoptromanticum, quo augures in splendenti cuspide, velut in crystallo vel ungue, futura inspiciebant. Sed cum hoc sit recentiorum commentum, præstat S. Hieronymi et Septuaginta versionem et explicationem sequi. Ita Delrio, lib. IV Disquis. magic. cap. ii, Quæst. VII, sect. III.

Septuaginta vertunt: Ut faciat ebullire virgam. Græci hanc vocant βελομαντείαν vel ῥαβδομαντείαν, id est divinationem per sagittas, aut per virgas. Hanc superstitionem Chaldæorum imitati sunt Hebræi, ut docent S. Hieronymus, Cyrillus et Theophylactus, in illud Osee iv: «Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei,» scilicet futura. Porro fuisse apud priscos varias divinandi rationes per virgas aut baculos in sublime jactos, docet Cœlius Rhodiginus lib. VII Antiq. lect. cap. xxix. Porro rex hic omen captat sagittis, non libris, vel alia re, tum quia oraculum quærebat de bello, in quo de more pugnabatur sagittis; tum quia oraculum hoc poscebat e cœlo a diis, ad quos jaciebat sagittam in altum. Ita Abaris sagitta symbolice est mens contemptans, et evolans ad Deum et divina, ait B. Gregorius Nazianzenus, et ex eo Nicolaus Causinus, lib. XII Parallel. Histor. cap. xlix. Narrant enim, vel potius fabulantur Abarim Scytham sagittam tanta vi jecisse, ut a Græcia usque ad Scythas transvolarit, quod B. Gregorius Nazianzenus explicat, affertque quasi typum mentis, quæ contemplationis alis subnixa, ad cœlum fertur celeritate ingenti: et ut Abaridis sagitta patriam, sic illa Beatorum domicilium appetit.

Nota: Fuerunt apud veteres, Gentiles maxime, valde usitatæ hæ sortes, et hæc omina. Julianus Imperator (uti scribit Ammianus Marcellinus, lib. xxxii), Babylonio equo cadente, et ex lapsu cum ornamentis ruente ad terram, inde conjectavit Babyloniam suæ ditioni subjectum iri. Cæsar, exscensione facta in littus Africanum, forte impedito pede pronus lapsus est in arenam. Hunc casum, ut infaustum aliqui exceperunt: ipse autem ut animum suis ex eventu tristibus adderet, utraque manu constringens arenam, alta voce clamavit: «Teneo te, Africa.» Ita Dio lib. xlii. Simile imperii omen accepit Guilielmus Normannus Angliam invadens. Confestim enim ut e navi egressus est, parum lapsus fixit alte pedem in arena. Quo viso, miles lætitia exsultans et alacer ait: «Jam, dux, firmo pede Angliam tenes.» Testis est Polydorus, lib. VIII Hist. Anglic.

Cæsar cum somniasset se nocte fœde cum matre copulatum, hoc ejus potentiam et imperium in rempublicam prænuntiare affirmarunt augures. Unde patet ipsos hæc ostenta ad gratiam, hominumque arbitrium, non ex firma aliqua ratione interpretari solitos. Verius et divinius Dei instinctu omen accepit de conversione Angliæ S. Gregorius, uti habet Joannes Diaconus, lib. I ejus Vitæ, cap. xxi, xxiii et xxiv. Cum enim Romæ venales in foro videret pueros candidos et venustos, sed paganos, paganorum filios ingemiscens, rogavit quo nomine vocarentur. «Mercator respondit: Angli vocantur. At ille: Bene, inquit, Angli quasi angeli, quia angelicos habent vultus, et tales angelorum in cœlis decet esse concives. Horum ergo interrogat, quod nomen haberet ipsa provincia? Mercator respondit: Provinciales illi Deiri vocantur. Et Gregorius: Bene, inquit, Deiri; quia de ira sunt eruendi, et ad Christi gratiam convocandi. Rex, ait, illius provinciæ quomodo nuncupatur? Mercator respondit: Aelle vocatur. Et Gregorius, alludens ad nomen, dixit: Bene, quia rex dicitur Aelle: Alleluia enim in laude Creatoris in partibus illis oportet decantari.» Quocirca, ipse in Angliam a Benedicto Pontifice mitti petiit et impetravit.

Et ecce aliud ejus omen: cum enim in Angliam pergeret, in loco quopiam quiescens, et lectitans, «superveniens locusta coegit eum paululum a legendo quiescere, et ex consideratione nominis docuit eum in eodem loco restare debere. Tunc fertur dixisse: Locusta, inquit, dici potest quasi loco sta.» Mox supervenientes legati a Pontifice, eum redire compulerunt. Populus enim Romanus id a Pontifice petierat, imo extorserat, dicendo ei: «Petrum offendisti, Romam destruxisti, quia Gregorium dimisisti.» Namrum Deus eum non Angliæ, sed totius Ecclesiæ doctorem et rectorem destinabat. Quocirca ipse paulo post creatus est Pontifex, ac mox S. Augustinum cum sociis in Angliam destinavit, qui eam ad Christi fidem converterunt.

Ita S. Eustratius, nobilis in Armenia sub Diocletiano martyr, cujus reliquias Romæ in Collegio Germanico veneratus sum, martyrii avidus, sed sævitiam præsidis pertimescens, hoc Dei instinctu martyrii omen captavit. Jussit famulo ut zonam suam in altari deponeret, observaretque num presbyter Auxentius, vir sanctus, ad orandum ingrediens, illam de altari tolleret, an non. Si tolleret, non dubitabat felicem fore successum martyrii: sin minus, debere se latere, nec ingerere se martyrio. Contigit ergo Auxentium tollere zonam, quod intelligens Eustratius lætus exsiliit, martyrumque in carcere vinctorum precibus se commendans, Lysiæ præfecto se stitit, et mira libertate se christianum professus gloriosum martyrii agonem fortiter obiit. Ita habet ejus Vita 13 decembris.

INTERROGAVIT IDOLA, EXTA CONSULUIT. — Triplicem ergo rex divinationem captavit: primo, ex sorte et omine sagittarum, de quo jam dixi; secundo, petendo oraculum a Bel, Nebo aliisque suis idolis; tertio, consulendo exta. Exta proprie vocantur cor et pulmo, ab exstando; quia in parte superiore locantur: item, splen, hepar, ventriculus, quia supra inferiora intestina locantur. Exta dicuntur, ait Festus, quod ea diis prosecentur, quæ maxime exstant eminentque. Per hæc divinabant Gentiles, considerando victimæ cor, hepar, stomachum, etc., eorumque situm et seriem: unde tales divinationes appellarunt extispicia, ab extis inspiciendis: ac divinator vocabatur Extispex. Ita Cicero, lib. II De Divinat.


Versus 22: At his Right Hand Was the Divination

22. AD DEXTERAM EJUS FACTA EST DIVINATIO. — Per sortes sagittarum jam dictas, forte etiam per responsa idolorum et aruspicum intellexit ineundam sibi esse viam versus Jerusalem. Eo enim ire verebatur Nabuchodonosor, ait S. Hieronymus, memor ibi ab Angelo cæsa esse Assyriorum 185 millia una nocte, et sciens urbem esse munitissimam. UT PONAT ARIETES, — bellica scilicet instrumenta, quibus quatiat portas et muros Hierosolymæ. UT APERIAT OS IN CÆDE, — ut in cædem suos milites ore adhortetur et accendat. IN ULULATU, — Septuaginta: in clangore tubæ.


Versus 23: And it Will Seem to Them as Though he Consulted the Oracle in Vain

23. ERITQUE QUASI CONSULENS FRUSTRA ORACULUM IN OCULIS EORUM, — q. d. Judæis videbitur frustra ex sua divinatione Nabuchodonosor venire contra Jerusalem. Putant enim ipsi eam esse inexpugnabilem; sed ignorant non idola, sed Deum sortes ita moderatum, ut rex Jerusalem sibi expugnandam deligeret, ac proinde illum Dei nutu et ope eam certo expugnaturum. ET SABBATORUM OTIUM IMITANS, — id est, ut S. Hieronymus, videbitur Judæis Nabuchodonosor quasi sabbatorum otium tenere, ludere videlicet, et nihil operis perpetrare omni suo apparatu bellico. Septuaginta Hebræa ad verbum vertunt, videbitur eis hebdomadas hebdomadasim computare. Aliter Vatablus et Kimchi vertunt, jurantes juramenta illis, q. d. Non credent Judæi venturos Chaldæos, quia cum eis fœdus juramento sanxerunt. Aliter et R. Salomon et Chaldæus vertunt, septies septem, id est 49 vicibus, sortem misit Chaldæus, et toties exivit contra Jerusalem; Hebræum enim שבע scheba, primo, significat septem; secundo, septimum diem, puta sabbatum; tertio, septimanam; quarto, juramentum. Veteres enim jurabant per septenarium, uti ostendi Gen. xxi, 23. Hinc rursum alii vertunt: Juramenta juramentorum ipsis, id est quia ipsi, scilicet Judæi, fidunt pactis et juramentis, quibus promisit Deus se urbem et templum tutaturum, hinc securi degunt, putantes urbem, utpote Dei præsidio tutam, esse inexpugnabilem.

IPSE AUTEM (scilicet Nabuchodonosor) RECORDABITUR INIQUITATIS — Judæorum, et maxime perfidiæ et perjurii Sedeciæ, contra fidem Chaldæis datam rebellantis, q. d. Mox ut sors cecidit contra Jerusalem, exclamavit Nabuchodonosor: Justum hoc est Dei judicium, et punietur perfidus Sedecias.


Versus 24: Because You Have Been Brought to Remembrance

24. PRO EO QUOD RECORDATI ESTIS, — commemorastis, propalastis, jactastis vestras iniquitates (ita ut et hostes eas audiant et exsecrentur), justum est ut eis vos tradam. Nota publicas clades non immitti nisi ob publica peccata, maxime cum ea impii prædicant et jactant: tunc enim clamant in cœlum, indeque vindictam provocant. MANU (scilicet Chaldæorum) CAPIEMINI. — Ita Chaldæus.


Versus 25: But You, Profane One

25. TU AUTEM PROFANE, — Hebraice חלל chalal, id est pollute; Chaldæus, qui es reus mortis; Vatablus, ad occisionem damnate. Loquitur Sedeciæ fædifrago. CUJUS VENIT DIES (scilicet ultionis) IN TEMPORE INIQUITATIS, — eo tempore, quo tu inique juramentum violasti, «præfinita» a Deo. Posset verti, in tempore iniquitatis præfinitæ, id est consummatæ, quo scilicet consummata impietate tua maxima, illius et regni tibi instant finis et consummatio. Unde alii vertunt, et explicant, in tempore iniquitatis finis, id est in tempore quo iniquitas tua per excidium finienda erit: aut, in tempore quo iniquitas tua tibi finem regni afferet. Ita R. David.


Versus 26: Remove the Turban, Take Off the Crown

26. AUFER CIDARIM, TOLLE CORONAM, — id est, ut Theodoretus et Chaldæus, tolle Saraiam pontificem, eumque pontificali cidari et sacerdotio spolia: tolle et coronam regiam ex capite Sedeciæ. Sed quia uni tantum loquitur, scilicet duci, id est regi, melius sic accipias, ut idem sit cidaris et corona, scilicet fascia alba, qua caput circumligabant. Hæc enim olim regibus erat corona (et inde dicitur diadema a diade, id est a circumligando), sicut in veteribus numismatibus Imperatores cernuntur fascia caput redimiti, et coronati. Et hoc significat Hebræum מצנפת mitsnephet: tsanaph enim est involvere. Sic Plutarchus, in Lucullus, narrat uxorem Mithridatis diademate suo ei circumdato, se suspendisse. Et Justinus, lib. xv, Alexandrum suo diademate Lysimacho vulnus ligasse, quod omen fuit eum futurum regem. Dion, in Pompeii Vita, refert Tigranem candidam fasciam ante Pompeii pedes abjecisse, quasi insigne regium et regnum ipsi subjiceret. Ita Maldonatus et Prado, qui et addit: Vel certe cidaris vocat pileum, coronam vero fasciam jam dicto pileo circumductam.

NONNE HÆC EST, QUÆ HUMILEM SUBLEVAVIT? — Corona regalis humilem Joachin sublevavit ad thronum regium. Evilmerodach enim, videns Joachin humilem, regium ei habitum et coronam restituit: vel potius, q. d. Hæc corona Sedeciæ, cum humilis esset, in regnum et gloriam evexit; jam eumdem ob superbiam dejiciet et humiliabit. Corona enim hæc amat et sequitur humiles; odit vero et fugit superbos. Honor enim et altitudo sequuntur fugientes, fugiunt sequentes et ambientes. Ita Chilon, vel, ut alii volunt, Æsopus, rogatus quid Jupiter faceret, respondit: «Excelsa deprimit, depressa exaltat.» Aliter S. Hieronymus: Hæc, ait, est cidaris et corona, quæ nihil fecit juste: nam «humilem,» id est eum qui humiliari debebat (puta Sedeciam) «sublevavit;» et «sublimem,» id est eum qui sublimari debebat, v. g. Joachin «humiliavit.» Aliter et Hector Pintus, q. d. Hæc est potestas regia Sedeciæ, qua justitiam pervertit, scilicet humiles et viles, quos debebat abjicere, extollendo: et sublimes ac egregios, quos extollere debebat, humiliando.


Versus 27: Iniquity, Iniquity, Iniquity I Will Make it

27. INIQUITATEM, INIQUITATEM, INIQUITATEM PONAM EAM. — Hebraice עוה avva, id est perversitatem, curvitatem, obliquitatem ponam eam, scilicet coronam regiam Sedeciæ et Judææ, q. d. Efficiam ut Sedeciæ cidaris vel tiara, quæ prius recta erat more regum, incurvetur, idque sensim et triplici vice, scilicet primo, a Nabuchodonosore; secundo, ab Antiocho et Græcis; tertio et plene a Tito et Romanis. Simplicius, æque ac planius posset iniquitas tam proprie pro culpa, quam figurate pro pœna iniquitatis, q. d. Proponam, et omnibus ostendam ejus iniquitates multiplices, hoc ipso quo eam per Chaldæos puniam, deprimam, ad terram incurvabo. Per trinam enim iniquitatem significat omnem: item magnam et multiplicem. Ternarius enim symbolum est multitudinis et universitatis. Tria enim sunt omnia, scilicet initium, medium, finis, ait Aristoteles; nec enim de uno, nec de duobus, sed de tribus primo dicitur, quod sint omnia.

Huic expositioni favet Syrus, dum vertit: Atque etiam hanc in iniquitatem et fraudem (oppressionem) ponam eam; et Arabicus Antiochenus: Et hanc etiam iniquitas, et ignorantia fecit eam; et Arabicus Alexandrinus: Et hunc facite illum in iniquitatem et fallaciam. ET HOC NON FACTUM EST (q. d. Hoc non fiet, scilicet non omnino curvabitur et dejicietur corona regni Judaici) DONEC VENIRET (id est veniat) CUJUS EST JUDICIUM, — id est jus ad regnum hoc. Is est non Nabuchodonosor, ut volunt Lyranus et Pintas; non Zerobabel, ut Polychronius, sed Christus cui Pater omne judicium dedit, Joan. v, 22. Quia qui post Sedeciam Judæorum fuerunt reges ex Machabæis, uti Alexander, Aristobulus et Hyrcanus, non tam jure hæreditario, quam vi regnum adepti sunt, ait S. Hieronymus. Hinc alii vertunt: Curvam, curvam pœnam illam, scilicet coronam Judææ, id est faciam ut nullius capiti quadret, donec veniat Christus, cui debetur, et cui reposita est.


Versus 28: To the Children of Ammon

28. AD FILIOS AMMON. — Hic Propheta a Judæis transit ad Ammonitas, eisque simile excidium intentat; eo quod Judæos cognatos et vicinos suos, cum a Chaldæis vastarentur, irriserint, et eorum possessiones invaserint, Jerem. xlix, 1. AD OPPROBRIUM EORUM, — quo Ammonitæ exprobrabant Judæis, et Deo eorum quasi imbelli, quod Nabuchodonosor, vers. 21, ad eos deflexisset, quasi Ammonitas invadere non ausus. Idem prædicit Sophonias, cap. ii, 8. MUCRO, MUCRO, EVAGINA TE AD OCCIDENDUM, LIMA TE. — Corrige cum Hebræis, Græcis, Romanis, evaginate, limate, in vocativo, q. d. O mucro Chaldæorum! tu jam evaginatus es, et limatus, ut post Jerusalem sæviæ in Ammonitas. Hebraice est, o gladie, o gladie aperte! id est qui jam apertus, evaginatus et districtus es, ut fulgeas et occidas Ammonitas.

LIMA TE UT INTERFICIAS, ET FULGEAS. — Leo Hebræus vertit: Politus ut consumas, et in hoc splendes; Vatablus: Politus est ut sustineat, et propter fulgorem; hoc est, inquit: Politus est ut sufficiat multis interficiendis, et ut terreat suo fulgore (quasi fulgure: Hebræum enim ברק barac, tam fulgur quam fulgorem significat) perdendos; Septuaginta: Evaginatus ad consumptionem, surge ut fulgeas; alii, tersus ad capiendum, ut scilicet capias et contineas multorum cædes et strages. Ita Pineda ex Complutensibus, lib. V De Rebus Salom. cap. v. Hæc omnia eodem recidunt. Hebræum enim הכיל huchil descendit a radice כיל cel, quæ significat posse, sufficere, sustinere, consummare, omnia complecti. Nomen enim col idem est quod omnis. Significat ergo universalem omnium cædem et interfectionem. Porro Syrus vertit: Mucro, mucro, qui paratus (aptatus) es ad occisionem, et exacutus es, et fulgens; Arabicus Antiochenus: Et dic, gladius, gladius extractus, paratus est ad occisionem; Arabicus Alexandrinus: O gladie parate ad occisionem, qui limatus es, qui refulges, dominare super visiones eorum vanas et falsas.


Versus 29: While They See Vain Things for You, and Divine Lies

29. CUM TIBI VIDERENTUR VANA, ET DIVINARENTUR MENDACIA, — q. d. Hic mucro tibi paratur, o Ammon, cum tui pseudoprophetæ mendaciter tibi promittunt immunitatem ab eo, et securitatem: sicut ante contra Judæos paratus et limatus est, cum ipsi falsis prophetis confisi, non credebant eum contra se venturum. Nota: Hæc verba quasi per parenthesin interseruntur. Unde sequitur: UT DARERIS (scilicet, o mucro!) SUPER COLLA VULNERATORUM IMPIORUM, — scilicet Ammonitarum, æque ac ante super colla Judæorum datus fuisti. IN TEMPORE INIQUITATIS. — Vide dicta vers. 25.


Versus 30: Return to your Sheath

30. REVERTERE AD VAGINAM TUAM (scilicet, o Chaldæe, qui es mucro vindex Domini! peracta vindicta, redi in Chaldæam: ibi) JUDICABO TE. — Id est puniam tuam tyrannidem et alia scelera, uti per te alias gentes punivi. Babylonem enim Cyrus evertit. Ita S. Hieronymus et Theodoretus. Transit enim hic Propheta ab Ammon ad Chaldæos, quibus simile per Cyrum excidium comminatur.


Versus 31: In the Fire of my Fury I Will Blow Upon You

31. IN IGNE FURORIS MEI SUFFLABO IN TE. — O mucro! in fornace quasi ignita, et sufflando accensa igni te tradam, ut consumaris. Ita S. Hieronymus. Unde aliqui vertunt: Ignem furoris mei sufflabo in te, id est furorem meum, quasi sufflando, magis et magis accendam in te.

DABOQUE TE IN MANUS HOMINUM (hostium) INSIPIENTIUM. — Potest Hebræum בערים baarim verti cum Septuaginta et Vatablo barbarorum, qui nullam personæ, ætatis, aut sexus rationem habeant; vel, ut Prado, ardentium, scilicet, qui quasi in igne furoris sui fabricant tibi interitum, ut sequitur. Significat impetum et furorem Persarum contra Babylonios. Ita Polychronius. Rursum, eos bellis assuetos, mactandi et jugulandi peritos, ac in cædibus perpetrandis versatos et exercitatos esse.


Versus 32: You Shall be Fuel for the Fire

32. IGNI ERIS CIBUS, — igne combureris. SANGUIS TUUS ERIT IN MEDIO TERRÆ, — Sanguis tuus absorbebitur et absumetur a terra, ut nemo ulciscatur cædem tuam. Hoc enim significare hanc phrasin, patet Job xvi, 18, ubi dicitur: «Terra, ne operias sanguinem meum,» q. d. Fac ne moriar inultus. Cum enim sanguis videtur, reducit in memoriam cædem patratam, et requirit vindictam. Secundo et melius, q. d. Non in latebris, et operte, sed aperte et publice occideris. Tertio, et optime, q. d. Nullus amicorum colliget sanguinem tuum et cadaver, ut sepeliat, sed in sanguine tuo computresces. Unde sequitur: «Oblivioni traderis,» id est carebis sepulcro: hoc enim mortui memoriam servat. Ita Prado, q. d. Nulla erit amplius tui memoria. Clades hæc nomen tuum famam cum vita exstinguet, et æterno silentio sepeliet.

Moraliter, nota hic quam graviter puniantur tyranni, iique qui eis cooperantur, novasque artes et modos alios opprimendi, torquendi et perimendi adinveniunt; etiamsi Deus iis subinde utatur, ut alios castiget. Illustre est exemplum Perilli, Atheniensis fabri, qui, ut Phalaridi crudeli tyranno complaceret, taurum illi æneum donavit, in quo inclusi homines igne supposito cruciarentur, et mugirent ut boves, utque tyranni aures oblectarent. Nam jussu Phalaridis ipse faber, primus in taurum quem fabrefecerat, inclusus, artis suæ experimentum ei dedit. De quo Ovidius: Et Phalaris tauro violenti membra Perilli Torruit! infelix imbuit auctor opus.

Tale fuit et Thrasii apud Busirim, quod Ovidius in Ibin ita describit: Dicitur Ægyptus caruisse juvantibus arva Imbribus, atque annos sicca fuisse novem: Cum Thrasius Busirin adit, monstratque piari Hospitis effuso sanguine posse Jovem. Illi Busiris: Fies Jovis hostia primus, Inquit, et Ægypto tu dabis hospes aquam. Justus uterque (Busiris et Phalaris) fuit; neque enim lex justior ulla est, Quam necis auctores arte perire sua.