Cornelius a Lapide

Ezechiel XXIII


Index


Synopsis Capitis

Sub parabola duarum meretricum, scilicet Oollae et Oolibae, describit fornicationem, id est idololatriam, tam decem quam duarum tribuum, scilicet, tam Samariae quam Jerusalem; imo asserit Jerusalem in scelere superasse Samariam. Quocirca, vers. 22, ei, aeque ac Samariae poenam adulterarum et homicidarum, puta lapidationem, incendium, gladium et excidium intentat.


Textus Vulgatae: Ezechiel 23:1-41

1. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 2. Fili hominis, duae mulieres filiae matris unius fuerunt, 3. et fornicatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua fornicatae sunt: ibi subacta sunt ubera earum, et fractae sunt mammae pubertatis earum. 4. Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor: et habui eas, et pepererunt filios et filias. Porro earum nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba. 5. Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes, 6. vestitos hyacintho, principes et magistratus, juvenes cupidinis, universos equites, ascensores equorum. 7. Et dedit fornicationes suas super eos electos, filios Assyriorum universos: et in omnibus in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est. 8. Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Aegypto, non reliquit: nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerunt ubera pubertatis ejus, et effuderunt fornicationem suam super eam. 9. Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine. 10. Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus, filios et filias ejus tulerunt, et ipsam occiderunt gladio:

et factae sunt famosae mulieres, et judicia perpetraverunt in ea. 11. Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plusquam illa insanivit libidine: et fornicationem suam super fornicationem sororis suae 12. ad filios Assyriorum praebuit impudenter, ducibus et magistratibus ad se venientibus, indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia. 13. Et vidi quod polluta esset via una ambarum. 14. Et auxit fornicationes suas: cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldaeorum expressas coloribus, 15. et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis terraeque Chaldaeorum, in qua orti sunt, 16. insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuntios ad eos in Chaldaeam. 17. Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis, et polluta est ab eis, et saturata est anima ejus ab illis. 18. Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam: et recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore ejus. 19. Multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiae suae, quibus fornicata est in terra Aegypti. 20. Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum: et sicut fluxus equorum, fluxus eorum. 21. Et visitasti scelus adolescentiae tuae, quando subacta sunt in Aegypto ubera tua, et confractae sunt mammae pubertatis tuae. 22. Propterea, Ooliba, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua: et congregabo eos adversum te in circuitu; 23. Filios Babylonis, et universos Chaldaeos, nobiles, tyrannosque et principes, omnes filios Assyriorum, juvenes forma egregia, duces et magistratus universos, principes principum, et nominatos ascensores equorum: 24. et venient super te instructi curru et rota, multitudo populorum: lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique et dabo coram eis judicium, et judicabunt te judiciis suis. 25. Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore: nasum tuum, et aures tuas praecident: et quae remanserint, gladio concident: ipsi filios tuos et filias tuas capient: et novissimum tuum devorabitur igni. 26. Et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriae tuae. 27. Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam de terra Aegypti: nec levabis oculos tuos ad eos, et Aegypti non recordaberis amplius. 28. Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manus eorum, quos odisti; in manus, de quibus satiata est anima tua. 29. Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam, et ignominia plenam, et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et fornicationes tuae. 30. Fecerunt haec tibi, quia fornicata es post gentes, inter quas polluta es in idolis earum. 31. In via sororis tuae ambulasti, et dabo calicem ejus in manu tua. 32. Haec dicit Dominus Deus: Calicem sororis tuae bibes profundum, et latum: eris in derisum, et in subsannationem, quae es capacissima. 33. Ebrietate, et dolore repleberis: calice moeroris et tristitiae, calice sororis tuae Samariae. 34. Et bibes illum, et epotabis usque ad faeces, et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis: quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. 35. Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum, et fornicationes tuas. 36. Et ait Dominus ad me, dicens: Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam, et annuntias eis scelera earum? 37. Quia adulteratae sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatae sunt: insuper et filios suos, quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum. 38. Sed et hoc fecerunt mihi: Polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt. 39. Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud: etiam haec fecerunt in medio domus meae. 40. Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntium miserant: itaque ecce venerunt: quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri. 41. Sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te: thy-


Versus 2: Two Women

2. Duae mulieres, — duae gentes, duae respublicae, scilicet Juda et Israel, hoc est, duae et decem tribus.

FILIAE MATRIS UNIUS, — scilicet Synagogae, vel Sarae; «filiae,» inquam, naturales: metaphorice vero fuerunt filiae gentilitatis Aegyptiacae, a qua, ut sequitur, quasi a matre didicerunt idololatriam. Sic dixit cap. XVI, 3: «Mater tua Cethaea.»

Simili aenigmate et schemate Theodectes in fabula Oedipi, teste Hermippo, descripsit diem et noctem: «Duae, inquit, sunt sorores, quarum una parit alteram, et ipsa quae genita est parentem interimit.» Nam dies parit noctem, et nox diem: atque dies noctem praeviam, et nox diem praeviam interimit.

Nota: Impudentiam et malitiam Israelitarum et Judaeorum describit per hasce duas mulieres: quia «ignis, mare, mulier, tria sunt mala maxima,» ut habet vetus proverbium. Euripides vero apud Planudem in Vita Aesopi, inter omnia mala principatum tribuit mulieri, praesertim meretrici. Sic enim canit:

Furore multo saevit iratum mare, Promique fluvii, et ignis acris impetus, Inopia acerba, acerba alia quam plurima: Sed nil ita acerbum et noxium, ut mulier mala.

Huc pertinet illud Plauti Trucul.:

Meretricem ego item esse reor Mare ut est, quod des devorat: nunquam abundat.

ET FORNICATAE SUNT — mystice, id est idola coluerunt.

3. IBI SUBACTA SUNT UBERA. — Nota: Ubera erecta et solida signa sunt virginitatis; laxa, corruptionis, tum enim concidunt, q. d. Perdidit Israel in Aegypto virginitatem, id est primigenium veri Dei cultum, in adolescentia, id est sub Mose; unde laxus defluxit in varios errores, quos, quasi lac, aliis propinavit: uti meretrix uberibus suis lactat filium. Ita Theodoretus.


Versus 4: OHOLAH THE ELDER, AND OHOLIBAH.

4. OOLLA MAJOR, ET OOLIBA. — Scholiastes et Polychronius volunt vere fuisse has meretrices in Aegypto. Melius S. Hieronymus et alii censent esse parabolam, et ficta nomina ad mysterium; sunt enim haec nomina Hebraea, non Aegyptia.

OOLLA. — Hebraice אהלה ohola significat tabernaculum ejus, scilicet Samariae; est in Dan et Bethel, continens vitulos aureos. Haec est soror major; quia numerosior, continens nimirum decem tribus, cum alia tantum contineret duas.

Ooliba. — Hebraice אהליבה oholiba significat tabernaculum meum in ea: Deus enim suum templum habebat in Jerusalem. Per Samariam decem tribus, per Jerusalem duas intelligit: quia Samaria decem tribuum, Jerusalem duarum erat caput et metropolis.

Allegorice: Oolla est synagoga haereticorum, quae suae haeresis idolum fingit et colit: Ooliba est Ecclesia orthodoxorum: haec enim est tabernaculum Dei; sed si alicubi, ut in Graecia, ad schisma et haeresim deflectat, gravius peccat, graviusque punitur quam Oolla. Tropologice, Oolla est infidelis, Ooliba fidelis. Rursum Oolla est laicus, Ooliba est clericus et Religiosus. Hic si a Deo per impietatem desciscat, gravius peccat, graviusque plectitur quam laicus.

HABUI EAS — quasi uxores, cum sub Josue, Davide, et aliis piis principibus, mihi quasi Deo, Domino et marito suo servirent.

5. FORNICATA EST IGITUR SUPER ME, — contra me: Chaldaeus, a cultu meo; Septuaginta, a me, q. d. Oolla, id est Samaria, nuptiis meis adulteria et adulteros, puta idola, superinduxit. R. David vertit, sub me, id est sub velo et tegumento matrimonii mecum initi, sicut solent adulterae adulteria sua matrimonii velo tegere, prolesque ex adulterio susceptas marito tribuere. Sic Jeroboam sua idola, id est duos vitulos aureos, Dei vel nomine decoravit, ac ut tales populo colendos proposuit dicens: «Ecce dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti,» III Reg. XII, 28.

IN ASSYRIOS PROPINQUANTES, — id est venientes ad se, ut vertit Noster vers. 12, sibique confoederatos. Ita Maldonatus. Alii, ut Vatablus et R. Salomon, q. d. Quos diligebat ut propinquos, scilicet ingenio et moribus vicinos et similes, licet loco essent dissiti.

miama meum, et unguentum meum posuisti super eam. 42. Et vox multitudinis exsultantis erat in ea: et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum. 43. Et dixi ei, quae attrita est in adulteriis: Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam haec. 44. Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem: sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias. 45. Viri ergo justi sunt: hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem: quia adulterae sunt, et sanguis in manibus earum. 46. Haec enim dicit Dominus Deus: Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum, et in rapinam: 47. Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum: filios et filias earum interficient, et domos earum igne succendent. 48. Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum. 49. Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis: et scietis quia ego Dominus Deus.


Versus 6: Clothed In Purple

6. VESTITOS HYACINTHO, — etc. Sicut feminae incendi solent luxu vestium, honorum nominibus, juvenili aetate, corpore vegeto, sic Israelitas pellexerat Assyriorum potentia.


Versus 7: AND SHE BESTOWED HER FORNICATIONS UPON THEM.

7. ET DEDIT FORNICATIONES SUPER EOS. — Id est ad eos, uti explicat vers. 12, hoc est eis, q. d. Se eis prostituit, cum eis fornicata est, qui erant «juvenes cupidinis,» id est formosi, amabiles, illecebrosi, q. d. Eorum forma, opibus, vestitu illecta, eorum deos, id est idola, coluit, cum eisque fornicata est. Agit enim de cultu idolorum.

Et in omnibus, — id est in omnium amasiorum immunditiis polluta est. Est hebraismus: redundat enim to eorum, et to omnibus resolvendum est per omnium.


Versus 8: Moreover She Did Not Abandon The Fornications She Had Committed In Egypt

8. INSUPER ET FORNICATIONES QUAS HABUERAT IN AEGYPTO NON DERELIQUIT, — q. d. Samaria cum idolis Assyriorum retinuit et idola ac superstitiones Aegyptiorum, quibus imbuta fuerat ab infantia sua. Hi enim devirginaverunt eam, dum primi docuerunt eam idola colere.

EFFUDERUNT, — id est tradiderunt ei, eamque imbuerunt omni sua fornicatione, id est superstitione et idololatria. Vox effuderunt significat fornicationis, id est idololatriae, abundantiam, ait S. Hieronymus; Aegyptus enim varias superstitiones et deorum portenta excogitavit: quocirca a Juvenali, satyr. XV, merito demens vocatur:

Quis nescit Volusi Bithynice, qualia demens Aegyptus portenta colat? crocodilon adorat Pars haec: illa pavet saturam serpentibus ibim, etc.


Versus 10: THEY (THE ASSYRIANS) UNCOVERED HER SHAME.

10. IPSI (ASSYRII) DISCOOPERUERUNT IGNOMINIAM EJUS. — Chaldaeus, nuditatem, scilicet pudenda. Ceperunt enim Samariam, spoliarunt, ignominiose tractarunt, itaque denudarunt ejus fornicationes, id est idololatriam, ob quam tam dire tractabatur a Deo, qui justo judicio eam punivit et vastavit per eos, quos impie adamaverat, IV Reg. cap. XVII, 6. Assyrii enim cum Samaria fecerunt perinde ac adulter qui adulterae libidine satiatus, eam spoliat, nudamque abigit. Ita Tropologice facit et daemon, mundus ac caro in peccatoribus. Unde S. Hieronymus: «Quidquid, ait, de Jerusalem τροπικῶς dicitur, et ad animam referri potest, quae virtutibus Dei juncta complexui, postea adulteravit in vitia, et recessit ab eo, et patefactis universis sceleribus ejus, denudata est, atque turpata, et ostensa omnibus.»

IPSAM (Samariam) OCCIDERUNT, — id est vastarunt, incenderunt, exciderunt.

ET FACTAE SUNT FAMOSAE MULIERES (Samaria scilicet cum sorore sua Juda, aut potius cum filiabus suis, uti praecessit; nam de Juda agit in sequentibus, q. d. Samaria cum suis filiis et filiabus facta est celebris, ut flagitiis, ita et suppliciis. Nam) JUDICIA (id est, ut Septuaginta, ultiones) PERPETRAVERUNT (hostes) IN EA, — scilicet Samaria.

Ita S. Hieronymus, q. d. Samaria ita vastata est toti orbi in exemplum, ut omnes caveant a fornicatione, id est idololatria.

11. FORNICATIONEM SUAM (scilicet augens) SUPER FORNICATIONEM SORORIS SUAE, — scilicet Samariae, quasi dicat: Jerusalem magis insanivit in idola quam Samaria, et cujus exemplo melior fieri debuerat, facta est deterior.

12. AD FILIOS ASSYRIORUM PRAEBUIT, — scilicet se ad fornicandum, id est fornicationem suam, ut praecessit.


Versus 14: EXPRESSED IN COLORS.

14. Expressas coloribus. — Hebraice, depictas minio. Trojanis enim temporibus, ait Plinius lib. XXXIII, cap. VII, minium erat in honore et usu: nam eo tingi solebant proceres, et deorum simulacra; quia aurum non tantum lucere, sed et ardere videtur, dum minio, quasi prunis accensis permixtum est: et minium maxime refert sanguinem, ac cum cerussa mixtum ad vivum refert roseum colorem carnis humanae.

FORMAM DUCUM OMNIUM. — Vidit viros depictos accinctos balteis (eo enim per appositionem refert to formam) eorumque tiaras instar ducum, aut, ut Hebraice triariorum, easque tinctas. Nam soli reges gerebant candidas, ut dixi cap. XXI, 26. Describit habitum Chaldaeorum, in pariete ita ad vivum depictorum, ut non picti, sed in terra Babylonis orti et nati viderentur. Hoc est enim quod subdit:

SIMILITUDINEM FILIORUM BABYLONIS, TERRAEQUE CHALDAEORUM, IN QUA ORTI SUNT. — Est appositio, q. d. ait Prado: Hae deorum tiarae in pariete depictae similes erant iis, quas more patriae gerere solebant juvenes nobiles Babylonis, et aliarum urbium Chaldaeae, in quibus nati erant, scilicet ipsi juvenes, vel etiam ipsi viri depicti, id est dii Chaldaeorum, qui non aliunde asciti, sed in Chaldaea sunt orti, ibique primo eis decreta est divinitas et sacrificia.

Secundo, planius et congruentius, non ad deos, sed ad Chaldaeos haec referas, q. d. Hi juvenes in pariete Judaeorum depicti, similes erant nobilibus filiis Babylonis in terra nativitatis sua, ut habent Hebraea, id est ita erant ornati, sicut vestiuntur et ornantur nobiles in Chaldaea. Videntur ergo hi juvenes non dii fuisse, sed nobiles Chaldaei egregia forma et habitu Babylonico insignes, ex quo Judaei ad ipsos eorumque deos adamandos fuerunt illecti.


Versus 17: TO THE BED OF LOVE.

17. AD CUBILE MAMMARUM. — Hebraica vox דודים dodim et mammas et amores significat: mammae enim sunt symbola amoris. Significat ergo cubile amatorium, ait Vatablus. Ita vocat ipsam Jerusalem, aut potius ejus fana et delubra, in quae suas pollutiones, id est deorum suorum sacra, invexerunt Chaldaei, ait Polychronius.

Notant physici et medici, ut Hippocrates, lib. V Aphorism. et Galenus in ejus Comment., mammas respondere utero, ac proinde in illis voluptatis esse sedem: venas enim et arterias ab utero in mammas protendi: ideoque pro qualitate foetus mammas aut intumescere, aut languere et dejici: tempore conceptionis venas iterum oppleri et turgere. «Communes,» ait Galenus in VI Hippocrat. De Morbis vulgaribus, Comment. V, «sunt uberibus et utero venae, et ubi ad alterutram partium sanguis defertur, altera siccescit.»

Hinc in Scriptura mammae et ubera sunt symbolum amoris et libidinis. Uti hic et vers. 3: «In adolescentia sua fornicatae sunt, ibi subacta sunt ubera earum, et fractae mammae pubertatis earum.» Prov. V, 19: «Ubera ejus inebrient te;» et cap. VII, 18: «Inebriemur uberibus.» Quocirca, Osee cap. II, 2, significat adulterium versari in lascivia, et molliter culta facie, atque in uberibus: «Auferat, inquit, fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum.» Hinc Juvenalis, satyra VI, portentosam Messalinae libidinem notavit ex nudatis papillis. Quare ubera in Scriptura significant amores et voluptates, Isai. LXVI, 11: «Ut sugatis, et repleamini ab ubere consolationis ejus;» et vers. 12: «Ad ubera portabimini, et super genua blandietur vobis.» Ezech. XVI, 8: «Tempus tuum, tempus amantium;» Hebraice, tempus tuum, tempus uberum. Denique sponsus habet mammas et ubera, id est amores, Cantic. cap. I, vers. 2, et cap. VII, vers. 12. Nam et Galenus in fine lib. De Usu partium, docet in hominibus recte a natura mammas pectori additas, cum in aliis animalibus ad extrema ventris demissae sint; quod in homine sit illarum cum corde specialis consensio: cor autem amoris et ferventioris sanguinis sedes est. Ita Pineda in Job XL, 11.

Tropologice S. Hieronymus: «Annon, ait, mittimus nuntios ad Chaldaeos, qui interpretantur quasi daemones, quando pandimus eis, et praebemus frangenda ubera in pectore, ubi mentis hospitium est, per voluptates, ab una ad aliam more scortatorum transcurrendo?»

ET SATURATA EST ANIMA EJUS. — «Voluptas enim non est perpetua, sed cito satiat,» ait S. Hieronymus. Hebr. et discessit anima ejus ab illis. Ita cubitum eorum; Hebraice, super pellices eorum, q. d. Inter omnes Chaldaeorum pellices Judaea fuit salacissima in idololatria, quia prae omnibus gentibus, quae quasi pellices Chaldaeis fuerunt subjectae, vel addictae, ipsa Chaldaeorum idola coluit.


Versus 20: Whose Flesh Is As The Flesh Of Donkeys

20. QUORUM CARNES SUNT UT CARNES ASINORUM, — id est quorum membra sunt grandia, quasi membra asinorum. Significat salaces et libidinosos. Asini enim inter omnes bestias maxima habent genitalia. Unde et Commodus Imperator a membri magnitudine dictus est ὄνος, id est asinus. Ita S. Hieronymus.

Moraliter S. Bernardus, lib. De Natura et dignitate divini amoris, cap. II: «Quorum, ait, spiritus, ut spiritus bestiarum,» vel pecorum; horum «carnes, ut carnes asinorum.»

ET FLUXUS (scilicet seminis) EORUM, — quasi fluxus et inundatio seminis equorum, ait Vatablus. Equus enim impotenter in venerem ruit. Hinc Aegyptii, libidinosum significantes, depingebant equum, talesque vocabant ἱππομανεῖν et ἱπποπόρνους. Ita Pierius Hierogl. IV. Metaphorice per membra et instrumenta libidinis, significat profusam Chaldaeorum idololatriam et superstitionem, quam effuse sectati sunt Judaei. Simul obiter quasi ad litteram perstringit libidinem Chaldaeorum: idololatriam enim et haeresim sequitur vitae corruptio, lascivia et libido, ait Polychronius; hujus enim symbolum sunt membra asini. Hinc luxuriosi post mortem saepe apparuerunt in carne et forma asinina. Ita B. Petrus Damianus Episcopus, et Cardinalis Ostiensis, epist. ad fratres Eremi et ex eo Baronius, anno Christi 1034, narrat de Benedicto IX sui temporis Pontifice, primum Papa, deinde Antipapa damnato: «Velut quidam, inquit, dum iter ageret, accidit ut juxta molendinum equo insidens pertransiret: et ecce repente monstrum immane conspexit. Quo viso, subito eum terror invasit, et stupefactus intremuit. Videbatur autem monstrum illud in aures aselli caudamque desinere, caetera ursus erat. Cumque viator, ad hoc portentum territus, obrigesceret, fugamque praecipitem formidolosus iniret: informe prodigium humanae vocis verba formavit. Noli, inquit, o vir, expavescere, hominem me olim fuisse, sicut et ipse nunc es, procul dubio crede; sed quia bestialiter vixi, post finem vitae, bestiae praeferre speciem merui. Porro cum ille perquireret quis fuisset: Ego, ait, solo nomine Benedictus fui, qui nuper Apostolicae sedis apicem indignus obtinui. Inquisitus autem quidnam retributionis haberet: Nunc, inquit, usque ad diem

Judicii, per dumosa atque squallentia, perque sulphurea loca, et foetorem exhalantia, atque incendiis conflagrata rapior et pertrahor. Post extremum vero judicium, corpus meum simul et animam irremediabilis cruciatus, et gehennalis barathri irrevocabilis olla deglutiet, ita ut nulla mihi recuperationis spes in posterum restet. Post haec vero et hujusmodi verba disparuit.» Quaerit deinde Damianus cur miser hic in asini et ursi specie apparuerit, ac respondet: «Quia miserabilis ille ab ipso Pontificatus primordio, usque ad finem vitae in luxuriae caeno conversatus est, non incongrue visus est, et ab auribus incipere, et in caudam asini desinere. Asinus quippe luxuriosum est animal, sicut Propheta ait: Et carnes asini carnes eorum. Quod autem per caetera membra ursi tenebat speciem, vitam in omnibus docetur duxisse carnalem. Ursa enim cum parit, non catulum, sed frustum carnis effundit, quod lingendo et lambendo componit.» Similes apparitiones hoc aevo factas commemorare possem, nisi familiarum insignium honori parcerem.


Versus 21: YOU REVISITED (you repeated the ancient idolatry in Egypt, so

21. Visitasti (repetiisti veterem in Aegypto idololatriam, ita Chaldaeus. Vel «visitasti,» id est visitari fecisti, et Deo in memoriam revocasti: nimirum fecisti ut Deus visitaret et puniret) scelus adolescentiae tuae.

22. AMATORES, DE QUIBUS SATIATA EST ANIMA TUA. Hebraeus, a quibus discessit anima tua, q. d. Sicut meretrix, amasio satiata, alium quaerit: ita tu satiata Chaldaeis, ab eis ad Aegyptios fugis: unde Chaldaei non ferentes hunc sui contemptum, uti Deus tulit, Jerusalem armis invadent.


Versus 23: PRINCES OF PRINCES.

23. PRINCIPES PRINCIPUM. — Septuaginta, tristatas. «Pro quibus Latina simplicitas, ait S. Hieronymus, ternos statores transtulit. Tristatae autem nomen est apud Graecos secundi gradus post regiam dignitatem, de quibus scriptum est, I Paral. XI: Verumtamen ad tres primos non pervenerat: qui principes equitum peditumque erant, et tributorum, quos nunc magistratus utriusque militiae, et praefectos annonarii tituli nominamus.» Hucusque S. Hieronymus. Chaldaeus Hebraea nomina putans esse propria gentium, vertit: Suscitabo contra te Pecodaitas, Saoitas, Coaitas.

NOMINATOS ASCENSORES EQUORUM, — equites praestantes et celebres.


Versus 24: Equipped With Chariots And Wheels

24. INSTRUCTI CURRU ET ROTA, — id est curribus et rotis.

ET DABO CORAM EIS JUDICIUM. — Scholiastes, per hos te judicabo: permittam illis causae tuae cognitionem, sententiam et ultionem, ut pro arbitratu suo te tractent et puniant. Nam dare coram aliquo, Hebraeis est ponere quid in alterius potestate, judicio et arbitrio, ut Deut. XXX, 15: «Proposui in conspectu tuo vitam, et bonum, et e contrario mortem, et malum.»

JUDICABUNT TE JUDICIIS SUIS. — Chaldaeus, legibus suis, q. d. Pro arbitratu et odio suo in te crudelissime se punient et conterent; cum alias ego Deus licet irritatus et zelotypus, castigem tantum, non conteram.


Versus 25: AND I WILL SET MY JEALOUSY AGAINST YOU (He calls

25. ET PONAM ZELUM MEUM IN TE (zelum vocat zelotypam vindictam, sive punitionem ex zelotypia manantem), QUEM EXERCENT (id est exercebunt et peragent, ut habent Hebraea et Septuaginta, Chaldaei) TECUM IN FURORE — non tam meo quam suo. Unde hebraice ad verbum est: Et facient tecum in furore, id est furent et saevient in te, uti saeviunt milites furore incensi in cives, dum vi expugnant civitatem. Hinc Maldonatus juxta Hebraea, per zelum accipit Chaldaeos ministros irae Dei, sicut Assur vocatur virga furoris Dei, Isaiae, cap. X, 5.

NASUM TUUM, ET AURES TUAS PRAECIDENT, — quia Chaldaei Judaeos alios occiderunt, alios ad ignominiam naso et auribus truncarunt. Alludit ad poenam adulterarum, quas Aegyptii naso truncabant, uti docet Rhodiginus, lib. XXI, cap. XXV. Vel secundo, q. d. Reddent te turpissimam, uti est mulier praeciso naso et auribus. Tertio, multi per nasum accipiunt regem et regnum, qui in populo quasi nasus in facie, eminet: per aures, Pontificem, per quem quasi aures populus Dei vocem audiebat, quae omnia Judaeis abstulit et praecidit Deus. Ita Hebraei, Chaldaeus, Maldonatus et Prado. Quin et S. Hieronymus per nasum regem, per aures judices accipit. Hic sensus appositus est, sed symbolicus.

Haec Ezechielis oracula apposite B. Petrus Damianus adaptat Joanni Episcopo Placentino, Antipapae, qui ejecto Gregorio, Othonis Imperatoris consanguineo, Romanae Ecclesiae cathedram, ut fur atque tyrannus obtinuit: «Sed paulo post resipiscente Quiritum populo, et exardescente, irruentes in eum manus injiciunt, oculos eruunt, aures naresque praecidunt. Expertus est itaque, quod et tunc sibi, et nunc tibi per Ezechielem cap. XXIII, Dominus comminatur, dicens: Venient super te instructi currus, et tota populorum multitudo, lorica, et clypeo et gladio armabuntur contra te, etc. Nasum tuum, et aures tuas praecident. Postquam Romani, ita ut dictum est, rependissent Pontifici: mox ante retro conversum, in asello gloriosum equitem posuerunt, tenentemque sui vectoris in manibus caudam, per publicam totius urbis viam, haec, ut caneret, impulerunt: Tale supplicium patiatur, qui Romanum Papam de sede sua pellere nititur.» Ita ipse ad Cadiloum Antipapam, lib. I, epist. 21.

NOVISSIMUM TUUM (id est urbis reliquiae, puta templum, palatia, et domus, incolis vel occisis, vel abductis vacuata) DEVORABITUR IGNI.


Versus 27: I Will Cause Your Wickedness To Cease

27. REQUIESCERE FACIAM SCELUS, — q. d. Tunc pudebit te idololatriae, tunc ab ea quiesces et cessabis, utpote cujus ignominia eo tempore revelabitur in tam ignominiosa tui punitione et eversione; ut sit hypallage: «Requiescere faciam scelus tuum,» id est quiescere faciam te a tuo scelere.

Secundo, simplicius Maldonatus ait esse hebraismum, q. d. Tollam, auferam a te scelus tuum, excoquam te suppliciis, ut nihil veteris sceleris in te remaneat.

NEC LEVABIS OCULOS TUOS AD EOS, — scilicet deos Aegypti; hi enim intelliguntur in fornicatione Aegypti, quae praecessit, q. d. Eos non invocabis, in eis non confides. Levare enim oculos symbolum est spei et invocationis.

ET AEGYPTI (id est fornicationis, puta idololatriae Aegypti) NON RECORDABERIS.

28. TRADAM TE IN MANUS EORUM QUOS ODISTI, — scilicet in manus Chaldaeorum, quorum libidine, id est idololatria, satiata est anima, id est appetitus tuus.


Versus 30: THEY HAVE DONE (that is, they will do) THESE THINGS

30. FECERUNT (id est facient) HAEC TIBI.

31. In via sororis (q. d. imitata es mores sororis tuae Oollae, id est idololatriam Samariae): ET (id est idcirco) DABO CALICEM EJUS IN MANU TUA, — id est iisdem poenis te afficiam. Nota: Calicem vocat mensuram supplicii a Deo decretam. Haec dicitur calix, ait Prado, alludendo ad calicem vini, qui morte damnatis, ut fortius eam ferrent, praebibebatur. Hinc calix significat poenam mortis, vel necis decretum et destinationem: aut potius, ut idem censet, alluditur ad compotores, qui certant in calicibus exhauriendis. Nos enim Deo quasi propinamus calicem voluptatum: ille vicissim nobis calicem vindictae ad fundum, aeque ut priorem voluptatum, exhauriendum. Verum haec arctiora sunt: primum quod dixi, generale videtur, et aptissimum. Alluditur enim ad praefectum convivii, qui symposiarcha vel modimperator dicebatur: hic enim singulis convivis suum calicem vini dabat et temperabat pro cujusque aetate, appetitu et gustu: sic Deus pro cujusque meritis calicem, id est sortem, poenarum vel praemiorum temperat et distribuit. Vide Psalm. XV, 5, et cap. LXXIV, 9. Unde sequitur: «Ebrietate et dolore repleberis.»


Versus 32: YOU SHALL DRINK YOUR SISTER'S CUP (you shall suffer the

32. CALICEM SORORIS TUAE BIBES (idem cum Samaria supplicium feres) PROFUNDUM (poenarum magnitudine) ET LATUM, — amplo tempore captivitatis 70 annorum.

QUAE EST (ita Romana legunt, non es) CAPACISSIMA, — id est maxima, scilicet subsannatio. Verum ex Hebraeo plane vertas, qui, scilicet calix, est capacissimus. Hebraeum ergo genus retinet interpres. Calix enim Hebraeis est feminini generis: quae ergo, id est qui, scilicet calix, multus est ad capiendum, vel complectendum. Aliter Maldonatus. Legit enim, quae es capacissima, q. d. O Jerusalem, quae nunc amplissima es, et frequentissime habitaris, eris in sibilum et stuporem propter solitudinem, ad quam redigent te hostes.


Versus 33: WITH THE CUP, etc., OF SADNESS.

33. CALICE, etc., TRISTITIAE. — Septuaginta, perditionis, vel deletionis, quo omnino es perdenda et delenda; hebraice est, calice solitudinis et vastationis.


Versus 34: You Shall Drain It To The Dregs

34. EPOTABIS USQUE AD FAECES, — q. d. Totum calicem poenarum hauries, extrema mala patieris.

ET FRAGMENTA EJUS DEVORABIS. — Est auxesis. Fragmenta enim devorari nequeunt. Sensus ergo est, q. d. Exhausto calice fractoque, etiam guttulas, quae in fragmentis manserint, lambere cogeris, hoc est calicem ebibere cogeris usque ad ultimam ejus guttulam. Quamquam et proprie capi potest. Sunt enim aliqui potores tam intemperantes et vecordes, ut post vinum, vitra fracta hauriant et glutiant etiam cum vitae periculo, quales vidi in aquis Spadanis, frustra ab iis remedium mortis quaerentes, suamque vecordiam sero damnantes. Unde sequitur: «Ubera tua,» prae dolore, «lacerabis.»


Versus 35: You Have Cast Me Behind Your Body

35. PROJECISTI ME POST CORPUS TUUM, — retrorsum post tergum, q. d. Mei oblita es, me sprevisti, atque idola et voluptates mihi anteposuisti. Ita Theodoretus.

36. FILI HOMINIS, NUMQUID JUDICAS? — nonne aequum est, o Ezechiel! ut judices, id est arguas has meretrices? Deus jam populo, jam Prophetae loquitur, q. d. Quid haeres, quid cessas, o Propheta!

quin judicas et condemnas hasce adulteras? Vide dicta cap. XXII, 2.

37. SANGUIS IN MANIBUS EARUM, — suas manus macularunt, cruentas adhuc habent manus ex sanguine Prophetarum, aliorumque innocentum quos occiderunt. Aliter Prado: Sanguinem, ait, gestare manibus, est de homicidio perpetrato gloriari, et sanguinem effusum quasi ostentare.

CUM IDOLIS SUIS, — Septuaginta, cum cogitationibus, id est, ut Cyrillus, cum idolis quae excogitarunt, quae animo et mente volvunt et concupiscunt.

QUOS GENUERUNT MIHI (q. d. Filios quos mihi quasi marito gignere debuerant, genuerunt, et) OBTULERUNT (idolis) AD DEVORANDUM, — id est, ut in eorum honorem igne cremarentur et devorarentur.

38. POLLUERUNT SANCTUARIUM MEUM, — tum aliis peccatis, tum in templo ponendo Baal et idola, uti dixit cap. VIII, 10.

SABBATA MEA PROFANAVERUNT, — quia non mea sabbata et festa, sed Baal observarunt.

39. IN DIE ILLA, — q. d. Eadem die qua filios cremaverunt idolo Moloch, ausi sunt ingredi templum meum, illudque polluere, ac me irritare. Ita Chaldaeus.

ETIAM HAEC FECERUNT IN MEDIO DOMUS MEAE, — q. d. Etiam in templo meo idolis immolarunt, ut patet Jerem. VII, 30, et supra cap. VIII, 10.


Versus 40: THEY SENT (messengers) TO MEN COMING FROM AFAR (to the

40. MISERUNT (nuntios) AD VIROS VENIENTES DE LONGE (ad Chaldaeos): ITAQUE ECCE VENERUNT, — scilicet Chaldaei amasii tui olim, quibus ut placares, te lavisti, linisti stibio, ornasti. Ornabant enim se ituri ad festa idolorum, perinde ac meretrices se ornant iturae ad amasios. Ita Theodoretus. Rursum significat Chaldaeos, aeque ac Aegyptios, cum in Judaeam venirent, magna pompa et magnificentia a Judaeis exceptos fuisse, ac Judaeos eis ostendisse suos thesauros et opes, uti fecit Ezechias, Isaiae XXXVIII, 2. Hi, inquam, venerunt, jam non amasii, sed jurati hostes tui, et furentes ac ruentes in tuam necem.


Versus 41: You Sat On A Bed

41. SEDISTI IN LECTO, — quasi femina. Feminae enim, viris ad mensam discumbentibus, id est cubantibus, considebant sedentes, eo quod in femina turpis esset accubitus. Ita Valerius Maximus lib. II, cap. I. Alludit ad meretrices se stibio ornantes, et cum amasiis convivantes: Jerusalem enim idololatrantem toto hoc cap. comparat meretrici fornicanti. Notat insuper morem mulierum, quae se mire ornare et fucare solent, ut sedentes videantur esse reginae, imo deae. Causas cur prae viris idipsum faciant, indagat Ambrosius Leonis philosophus, problem. 199, ac respondet duas esse. Prior, quod salaces sint, virosque in sui amorem pellicere cupiant. Posterior, quod natura sint informes et turpes, eo quod natura in eis defecit; hinc idipsum ornamentis et fucis instaurare conantur. Informes eas esse probat: «Quia, inquit, sunt mares imperfecti, et frigidae temperaturae. Hinc cum amota fuerint omnia ornamenta, nigricare cernuntur, et pallescere, et squalere: unde contemptui et odio habentur. Signum est, quod multi mares uxores suas contemnant, quia saepe eas inornatas vident, ac ad meretriculas deflectant, quae non nisi ornatae se exponunt.»

MENSA, — scilicet sacra, id est altare diis tuis ornasti, cap. XLI, 22.

THYMIAMA MEUM (quod mihi adolere debueras) POSUISTI SUPER EAM, — scilicet mensam, id est super altare idolorum, q. d. Thymiama meum idolis dedisti et incendisti.

42. ET VOX MULTITUDINIS EXSULTANTIS (hymnos et laudes deorum suorum canentis) ERAT IN EA, — juxta eam, circa eam, puta circa mensam, id est altare idolorum: aut potius, «in ea,» scilicet Ooliba, id est in Jerusalem, erat vox turbae exsultantis, uti moechi solent convenire ad meretrices in lupanari, ibique exsultare et canere carmina amatoria.

ET IN VIRIS, — mechis, qui ad eam conveniebant; supple, audiebatur vox exsultantis: aut potius: «Posuerunt armillas in manibus eorum,» ut sequitur.

ET VENIEBANT DE DESERTO. — Legit Interpres שבאים scebaim per schin, vel per sche relativum שבאים schebaim, id est qui veniebant: aut, ut Maldonatus, legit per duplex beth סבכאים sab baim, id est qui circum circa, id est undique veniebant. Jam Hebraea habent סבאים Sebaim per sin, id est Sabaei, scilicet Arabes et Aethiopes Abyssini. Septuaginta legerunt סובאים sobeim,

id est ebrii: sed eodem omnia redeunt, q. d. Ooliba, id est Jerusalem, excepit Sabaeos, secundum nomen suum vinosos, et ebrietati addictos, qui de deserto Arabiae veniebant Hierosolymam, q. d. Non tantum speciosos et nobiles Assyrios, sed et vilia mancipia, faecem mundi, deformes Ethiopes, et latrones Sabaeos adamavit haec meretrix: imo eos suis armillis et coronis ornavit, amore ardens et insana. Ita S. Hieronymus et Latini omnes, ac Septuaginta et Chaldaeus, qui legunt, in manibus eorum, licet in Hebraeo sit, in manibus earum, quasi amasii meretricibus dederint armillas, non meretrices amasiis. Forte corruptus est textus Hebraeus, aut certe hic, uti et alibi in hen, id est earum, capitur pro in hem, id est eorum. Notat miram libidinem Hierosolymitarum. Sed sub hac proprie intelligit idololatriam, cujus causa, comes et effectus est libido et lascivia. Ita Theodoretus. Consequenter amasii sunt idola, quae Ooliba, id est Jerusalem, ornavit suis armillis et coronis.

CORONAS. — Olim, ait Athenaeus lib. XV, sacrificantes, id quod diis offerebant, coronabant. Hinc Plautus in Amphitr.:

Serta, unguenta, coronas ferre Veneri et Cupidini.

Idem in Aulul. prolog.:

Has coronas floreas ut imponantur in foco nostro Lari.

Idem in Pseudol.:

Illam esse domum Jovis, Augurium menti querna corona dabat.

Et Ovidius, lib. III Tristium, eleg. 1:

Fumida cingatur florentibus ara coronis.

Causam dat Aristoteles libro Sympos., nimirum ut significarent nil diis mutilum, sed integra et perfecta esse offerenda. Corona ergo est perfectionis et plenitudinis symbolum. Hinc, ait Aristoteles apud Rhodiginum lib. XXVII, cap. XXVI, in conviviis accumbebant coronati, quasi augurantes fertilitatem annonae, et rerum abundantiam. Sed prima hujus coronationis origo et causa fuit quod, cum multum biberent, ne capite dolerent, illud vinciebant fascia lanea vel linea. Haec enim prima fuit corona, teste Festo. Deinde ad delicias addita sunt serta ex frondibus et floribus, vel calidis, quae molliter meatus aperiunt, ut vinum perspiret; id facit corona ex nardo: vel frigidis, ut astringant et reprimant vim vini; id facit corona ex violis, rosis et ex hedera. Liber sive Bacchus, ait Plutarchus III Sympos. 1, hedera bacchantes coronavit, ut minus a vino laederentur, hedera frigore suo ebrietatem restinguente. Has coronas vel imponebant capiti, vel fronti et temporibus circumdabant, vel e collo suspendebant. Ita Stuckius in Convival.


Versus 43: And I Said To Her Who Was Worn Out

43. ET DIXI EI, QUAE ATTRITA EST, — id est assueta; Chaldaeus, inveterata in adulteriis, q. d. Itane vetula haec nondum satiata est sordibus meretriciis? Adhuc ad eas insane ruit? Adhuc fornicatur et perfornicatur, ut sit quasi meretrix publica, provocans Chaldaeos, et omnes gentes ad suos daemones et idola colenda? Aliter Chaldaeus, q. d. Et dixi de coetu Israel, cujus populus inveteratus est in peccatis; nunc dimittet idola sua, et convertetur ad cultum meum; et non est conversus.

45. VIRI ERGO JUSTI SUNT — Babylonii justam de Jerusalem (aeque ac fecerunt Assyrii de Oolla, id est de Samaria) deposcent ultionem. Licet enim ipsi in se aeque impii, et idololatrae sint ac injusti; erunt tamen lictores justae sententiae Dei et justae punitionis Judaeorum. Impios enim per impios, idololatras per idololatras puniri decet, et vero juste punire solet Deus.

JUDICIO ADULTERARUM ET EFFUNDENTIUM SANGUINEM, — id est eo supplicio, quo plecti solent adulterae et homicidae (utrumque enim est Jerusalem), scilicet ut lapidentur et concrementur, uti dixit cap. XVI, 38 et sequentibus.


Versus 46: BRING (that is, prophesy that a multitude shall be brought

46. ADDUC (id est praedic adducendam fore: vide Canon. XXIX) AD EAS MULTITUDINEM (Chaldaeus, exercitum, scilicet Chaldaeorum); ET TRADE EAS IN TUMULTUM. — Chaldaeus, in interitum; Hebraeus, in commotionem, id est in trepidationem, fugam, dispersionem: juxta minas Mosis, Deut. XXVIII, 23, et Jerem. XXXIV, 17.

47. LAPIDENTUR, — quasi adulterae. Significat balistas, quibus lapides in Jerusalem jaculati sunt Chaldaei: vel metaphorice significat excidium urbis, quo civitas quasi lapidibus fuit obruta.

48. DISCENT OMNES MULIERES, — omnes civitates et provinciae.

49. ET DABUNT SCELUS VESTRUM (id est sceleris vestri, puta cultus idolorum, poenam) SUPER VOS, — q. d. Pro meritis scelerum punient vos.