Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Sub parabola ollae carnium igne excoctae, percoctae et liquefactae, significat carnes, id est cives Hierosolymae obsessae a Chaldaeis consumendos; ollam vero, id est ipsam Jerusalem, destruendam et comburendam. Secundo, vers. 15, moritur uxor Ezechielis, ipsique jubet Deus, ut eam non plangat, ut portendat excidium urbis, in quo quasi in communi omnium clade et comploratione nemo fratrem, patrem aut uxorem sit plancturus. Hinc tertio, vers. 24, statuit Ezechielem Judaeis in portentum.
Textus Vulgatae: Ezechiel 24:1-27
1. Et factum est verbum Domini ad me, in anno nono, in mense decimo, decima die mensis dicens: 2. Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie. 3. Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: pone ollam: pone, inquam, et mitte in eam aquam. 4. Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena. 5. Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea: efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus. 6. Propterea haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, ollae, cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea: per partes et per partes suas ejice eam, non cecidit super eam sors. 7. Sanguis enim ejus in medio ejus est, super limpidissimam petram effudit illum: non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere. 8. Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer: dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam ne operiretur. 9. Propterea haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram. 10. Congere ossa, quae igne succendam: consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent. 11. Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat aes ejus: et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus: 12. multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem. 13. Immunditia tua exsecrabilis: quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis: sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te. 14. Ego Dominus locutus sum: Veniet, et faciam: non transeam, nec parcam, nec placabor: juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus. 15. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 16. Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga: et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrymae tuae. 17. Ingemisce tacens, mortuorum luctum non facies: corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis, nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes. 18. Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere: fecique mane sicut praeceperat mihi. 19. Et dixit ad me populus: Quare non indicas nobis quid ista significent, quae tu facis? 20. Et dixi ad eos: Sermo Domini factus est ad me, dicens: 21. Loquere domui Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et
super quo pavet anima vestra, filii vestri et filiae vestrae, quas reliquistis, gladio cadent. 22. Et facietis sicut feci: Ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis. 23. Coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus: non plangetis neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum. 24. Eritque Ezechiel vobis in portentum: juxta omnia quae fecit, facietis cum venerit istud: et scietis quia ego Dominus Deus. 25. Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animae eorum, filios et filias eorum: 26. In die illa cum venerit fugiens ad te, ut annuntiet tibi: 27. In die, inquam, illa aperietur os tuum cum eo qui fugit: et loqueris, et non silebis ultra: erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.
Versus 1: In The Ninth Year
1. IN ANNO NONO, — scilicet a captivitate Joachin. Ita omnes Hebraei, puta anno 9 regni Sedeciae. Nota: Eodem die, quo Nabuchodonosor coepit obsidere Jerusalem, scilicet anno 9, die 10 decimi mensis, ut patet IV Reg. XXV, 1, eodem, inquam, die hic Ezechieli in Babylone existenti idem revelatur. Unde jubet notari diem, ut postea, cum Judaei in Babylone, Hierosolymis per suorum litteras ita factum intellexerint, sciant Ezechielem esse verum Prophetam: et haec non casu, sed Dei providentia fieri contra Jerusalem. Ita S. Hieronymus. Hoc est quod subdit:
Versus 2: Write For Yourself The Name Of This Day
2. SCRIBE TIBI NOMEN DIEI HUJUS, — q. d. Nota et consigna hunc diem in Babylone, quia hoc ipso die obsideri coepit Jerusalem a Chaldaeis. Ita S. Hieronymus.
Versus 3: Set The Pot On
3. PONE OLLAM, — q. d. Jerusalem est olla: praedic eam, et in ea cives a Chaldaeis concremandos, uti vers. 6 et 10 explicatur. Haec ergo est parabola ollae, quam proposuit quoque cap. XI, 3. Ita Lacaenae mulieres ollas in regum suorum justis pulsitabant per urbem discurrentes, ut ita civitatem orbam rege, animo carere significarent, sicut ollae illae inanes erant. Ita Pierius, hierogl. LVI.
Insuper, Eucherius in Spirital. form. cap. VIII: Olla, ait, cum sit condimentorum quae ad humanum victum pertinent, receptaculum, in sacris Litteris pro sobole, vel progenie solet accipi: nam, sicut ex olla desumitur quod ad victum facit; sic de humano vasculo genitura depromitur, quae in multas hominum aetates propagatur.
ELECTA, ET OSSIBUS PLENA, — q. d. Optima quaeque membra, quae ossibus, quasi fulcris plena esse solent. Septuaginta vertunt: Crus et armum carne ab ossibus separata. Sed haec versio non satis consonat Hebraeo.
5. COMPONE QUOQUE OSSIUM STRUES SUB EA. — Septuaginta: Succende ossa sub eis. Ossa ergo hic sunt vice lignorum, et cum lignis ardent, coquuntque carnes. Significant haec, caedem innocentum esse causam obsidionis, et eorum ossa eos persequi, ac vicissim quasi sub olla succendere eorum ossa, posita in olla. Ita Vatablus, R. David et alii. Sic enim se explicat vers. 10: «Congere ossa (sub olla) quae igne succendam: consumentur carnes, et ossa (quae in olla cum carnibus sunt) tabescent,» id est solventur et quasi liquescent, ubi distinguit inter ossa quae foris sub olla sunt, et ossa quae intus in olla sunt: illa enim succendit ut haec tabescant. Hinc etiam explicans parabolam vers. 6 ait: «Vae civitati sanguinum,» etc.
Aliter Prado, «sub ea,» id est intra ollam, ima sub carnibus ossa pone. Estque hoc probabile: nam ossa vix ardent, etiam cum lignis.
Significat autem principes primo loco, quasi in fundo ollae sint, obsidionis et excidii ignem sensuros. Ita Maldonatus et R. Salomon.
EFFERBUIT COCTIO EJUS, — q. d. Pressura obsidionis ita invaluerunt, ut discocta, id est percocta sint etiam ossa, licet durissima et coctioni inepta, hoc est fortissimi et potentissimi Judaeorum fame, gladio, peste consumpti sint, aut dispersi. «Efferbuit,» id est jamjam effervescet. Unde hebraice est: Bullire fac bullitiones ejus.
Versus 6: WOE TO THE CITY OF BLOOD!
6. VAE CIVITATI SANGUINUM! — Vae Jerusalem caedibus, etiam innocentum, ac sceleribus oppletae, et infami! Vide cap. XXII, 2. Hic parabolam explicat Propheta.
RUBIGO, — adustio, puta sordes carnium adustae, quae ollae adhaerescunt, non spuma, ut volunt Vatablus et R. David, qui vertunt et explicant, q. d. Haec olla bullivit diu, sed non est despumata, id est a sceleribus repurgata. Verum spuma ab igne, aqua ebulliente, statim dispellitur et evomitur: atque Hebraeum חלאתה chelata significat rubiginem, non spumam, ut patet vers. 11. Rubigo est impietas et obstinatio. Huc alludere Apostolum Hebr. XII, 1, cum ait: «Deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum,» censent ibidem Oecumenius et Vatablus, pro circumstans enim ipsi vertunt, tenaciter adhaerescens: quasi Apostolus nos et corpora nostra comparet ollae; peccatum vero et concupiscentiam adustioni, sive sordibus carnium adustarum, quae ita defricari nequeunt, quin reliquiae remaneant et ollae adhaereant. Rubigo enim in metallis situ, in ollis adustione contrahitur, arida et rubra, ollas et metalla paulatim absumens, dicta a colore: nam veteres robum, rubrum vocitabant.
PER PARTES, ET PER PARTES SUAS EJICE EAM: NON CECIDIT SUPER EAM SORS. — Vatablus, frustillatim sive per frusta evacua ollam, q. d. Singula frusta exime, et projice, ut significes cadavera civium non omnia simul, et eodem tempore, sed successive, et sigillatim (ita ut nullus superstes remaneat) unum post aliud projicienda sine sorte, id est sine delectu. Rursum, sine sorte, id est non sortito occidentur, uti aliquando fieri solet, ut decimus vel centesimus, in quem cadit sors, plectitur; uti in Thebaeis martyribus factum legimus; sed ad unum omnes paulatim sine discrimine fame, gladio, peste consumentur vel capientur. Ita Apollinaris, S. Hieronymus, Maldonatus et alii.
Versus 7: For Her Blood
7. SANGUIS ENIM EJUS, — scilicet Prophetarum et innocentum parvulorum a Manasse et aliis effusus, implevit Jerusalem quasi ollam ad os, ut IV Reg. XII, 16. Hinc ex lege et poena talionis, ipsi pariter intra moenia, in urbe quasi in olla conclusi, obsidione Babylonica lixabuntur, ardebunt, contabescent.
Allegorice, ob sanguinem Christi effusum, Jerusalem quasi olla conclusa et succensa est a Tito.
Anagogice, olla est orbis rotundus, qui in fine mundi conflagrabit, ut omnes ejus sordes et scelera, in eo commissa, comburantur et expientur. Ita S. Hieronymus.
Tropologice, olla semper bulliens, et ardens est mala conscientia, quae semper aestuat, tum malis desideriis, tum doloribus et angoribus. Nam ut ait S. Hieronymus: «Quot sunt vitia, tot sunt animi tormenta.» Et S. Ambrosius: «Impius ipse sibi poena est, justus gloria.» Et S. Bernardus: «Nil est in hac vita laboriosius, quam desideriis terrenis aestuare; et nihil quietius, quam saeculi hujus nihil appetere.»
IN MEDIO EJUS EST, — q. d. Sanguis, id est caedes et scelus ejus in propatulo publice omnibus expositum et manifestum est. Vide cap. XXII, 6 et 13; unde sequitur:
SUPER LIMPIDISSIMAM PETRAM EFFUDIT ILLUM. — Vatablus, in eminente petra, scilicet colles erant in valle Ennom, et alibi, iique petrosi, ubi innocentes mactabant. Melius Noster vertit, «limpidissimam.» Non enim significatur locus eminens, sed saxeus, et tersus, ac sine pulvere, ubi scilicet pulvis non posset sanguinem imbibere et tegere. Unde explicans subdit:
NON EFFUDIT ILLUM SUPER TERRAM, UT POSSIT OPE-
RIRI PULVERE, — q. d. Jerusalem non abscondit suas caedes, sanguinem et cadavera, sed aperte et publice eas fecit, et exposuit. Sic Christus in Golgotha rupe ab eadem occisus est. Ita S. Hieronymus et Theodoretus. Qui et addit: Sanguis, inquit, non in terra effusus, et ab ea absorptus, sed super glabrum lapidem injectus est, qui continenter servatur ut eos accuset, qui illum effundere ausi sunt. Sic Abimelech occidit 70 fratres super lapidem unum, Judic. IX, 5; quia volebat sanguinis remanere vestigia et memoriam. Ita parricida ex parricidio gloriam et nomen captabat, sicut Erostratus incendit templum Dianae, ut hoc facto ex sacrilegio nomen suum celebraret et aeternaret.
Mystice S. Gregorius, lib. XV Moral. cap. XIX: «Sanguis, ait, super limpidissimam petram effunditur, quando malitia cruentae mentis in afflictione justae animae grassatur.»
Versus 8: THAT I MIGHT BRING UP MY INDIGNATION.
8. UT SUPERINDUCEREM INDIGNATIONEM MEAM. — Vox ut non finem, sed consecutionem significat, q. d. Inde factum et consecutum est, ut indignationem meam ei superinducerem. Unde hebraice est: Ut accendere faceret iram meam. Quocirca:
DEDI (id est dabo) SANGUINEM EJUS SUPER PETRAM LIMPIDISSIMAM, — q. d. Ego etiam vicissim aperte et publice eam puniam; sicut publice peccavit, ita publice a me plectetur. Aliter Maldonatus, q. d. «Ut superinducerem,» id est, idcirco permisi ut sanguis quem illa effudit, non in terram, sed in petram caderet, ut eum videns, contra illam indignationem meam et ultionem sumerem: «Dedi» ergo «sanguinem ejus,» quem illa effudit, «super petram limpidissimam,» id est, permisi ut non super terram caderet, sed super petram, ne pulvere operiretur.
9. CUJUS EGO GRANDEM FACIAM PYRAM. — Hebraice, Etiam magnum faciam rogum, q. d. Jerusalem multum sanguinis fudit: ita et ego magnum supplicium et incendium illi immittam.
Versus 10: HEAP ON THE BONES.
10. CONGERE OSSA. — Hebraeus et Chaldaeus, Multiplica ligna, succende ignem, ut grandem facias pyram. Noster melius pro עצים etsim, id est ligna, legit עצמים atsamim, id est ossa. Explicat enim parabolam ollae et ossium, de quibus vers. 5.
ET COQUETUR UNIVERSA COMPOSITIO, — scilicet commixtio carnium in olla. Unde Septuaginta vertunt, minuetur jusculum, sive ipsum jus carnium; Vatablus, condiam condimentum, q. d. Uti caro conditur aromatibus, ut fiat sapidior: ita Jerusalem condiam aerumnis, ut Dei justitia, aeque ac hostes ex eis delectationem capiant, quasi ex cibo bene condito. Ita R. David. Rursum Maldonatus et alii vertunt: Coquam decoctionem pigmentorum, id est excoquam illos, sicut pharmacopolae sua pharmaca et pigmenta coquere solent, donec scilicet omnia consumantur, et tertium quiddam resultet.
OSSA (in olla, id est principes in Jerusalem) TABESCENT, — id est calore et aestu afflictionis, puta fame, peste et gladio consumentur; Chaldaeus vertit: Fortes ejus insanient.
Versus 11: Then Set It Empty Upon The Coals, That It May Grow Hot And Its Bronze May Melt
11. PONE QUOQUE EAM SUPER PRUNAS VACUAM, UT INCALESCAT, ET LIQUEFIAT AES EJUS, — q. d. Carne exempta et consumpta, ipsum aes ollae igne liquescet, et olla cum sua rubigine absumetur, id est civibus caesis, ipsa urbs Jerusalem incendio consumetur.
Symbolice haec adaptat Romae a Longobardis vastatae S. Gregorius, hom. 18 in Ezech. sub finem: «Ossa, ait, sunt magistratus et potentes; caro est populus. Quia enim senatus, ait, deest, populus interiit; et tamen in paucis qui sunt, dolores et gemitus quotidie multiplicantur, jam vacua ardet Roma. Jam enim et ipsa olla consumitur, in qua prius carnes et ossa consumebantur, quia postquam defecerunt homines, etiam parietes cadunt.»
12. NON EXIVIT RUBIGO EJUS, NEQUE PER IGNEM, — malitia Judaeorum igne non est abrasa. Hoc est quod ait Jeremias cap. VI, 29: «Defecit sufflatorium, in igne consumptum est plumbum, frustra conflavit conflator; malitiae enim eorum non sunt consumptae.»
Allegorice S. Hieronymus, q. d. Malitia Jerusalem non est purgata per Christum, qui in ea fatigatus est, aestuavit, sanguinemque sudavit, vel potius per Titum eam vastantem et incendentem.
13. DONEC QUIESCERE FACIAM INDIGNATIONEM MEAM IN TE, — q. d. Donec furorem in te effundam, te occidam et vastem; itaque cesset indignatio mea.
Secundo, et melius, q. d. Donec exhausero et exsatiavero omnem iram meam, donec omnia tela vindictae meae in te effudero; ut illa, simulque ira mea in te quiescant et sepeliantur. Vide dicta cap. XVI, 42.
14. VENIET, — jam adest ultio et dies ultionis decreta. Unde Hebraea habent בא baa, id est venit. Quare minus recte Maldonatus legit, veni, q. d. Adesdum, et perficiam in te quae locutus sum.
NON TRANSEAM, — non praetermittam quod minatus sum. R. David, non retrocedam, id est non discedam a sententia mea; Septuaginta, non differam.
Versus 16: I TAKE FROM YOU THE DESIRE OF YOUR EYES
16. TOLLO A TE DESIDERABILE. — Hic est secunda pars capitis, qua ab obsidione transit ad eversionem urbis, eamque adumbrat per aliam parabolam, scilicet per mortem uxoris: «Tollo» ergo «a te desiderabile,» id est uxorem tuam gratiosam et amabilem, quia enim qui amat rem, saepe in eam oculos conjicit; hinc desiderium oculorum significat rem charam, scilicet: «Ubi oculus, ibi amor; ubi manus, ibi dolor.»
IN PLAGA. — Id est, ut Hebraeus, violenta morte, scilicet, subito morbo, vel casu potius et vi illata, significat enim Jerusalem, vi allata a Chaldaeis subito evertendam. Improvisa enim mors et excidium magis affligit et percellit, tela enim praevisa minus feriunt.
ET NON PLANGES, — ne plangas, ne plores. Haec enim futura significant Dei praeceptum; quare per imperativum exponenda sunt.
17. INGEMISCE TACENS, — Secreto geme, ut gementem te nemo audiat. Aliter Chaldaeus et Hebraei vertunt, scilicet: A gemitu tace, q. d. Ne quidem gemere tibi permitto. Sed melius Noster et Septuaginta vertunt; nam vers. 23, explicans parabolam ait: «Unusquisque gemet ad fratrem suum,» id est silens fugebit.
CORONA TUA CIRCUMLIGATA SIT TIBI. — «Corona,» id est fascia qua sacerdotes pileum quasi coronant, et capiti aptant; vel certe coronam vocat ipsum pileum rotundum, qui instar coronae caput coronat et circumdat, quales erant mitrae et tiarae sacerdotum, ac nunc sunt turbanti Turcarum: hae enim hebraice vocantur peer, id est decor et gloria capitis; ac habebant lemniscos aut vittas quasdam, quibus capiti alligabantur. Erat enim Ezechiel sacerdos, ideoque mitra quasi corona vestiebatur. Aut denique coronam vocat capillorum, puta caesariem in rotundum vel attonsam vel potius colligatam: ita Septuaginta; vertunt enim: Erant crines tui colligati super te, uti legunt S. Hieronymus et Theodoretus. Verum editio Romana Septuaginta legit contrarie: Non erunt crines tui colligati super te. Sensus est, q. d. Noli lugere, nec more lugentium comam, pileum aut fasciam eum coronantem deponere, et calceos exuere, ut nudo capite et pedibus incedas; nec os velabis, aut veste teges, uti pullati faciunt. Ita S. Hieronymus.
Ita Graeci olim et Romani in funere deponebant coronas. Audi S. Hieronymum ad Heliodorum in Epitaph. Nepotiani: «Proponunt, ait, innumerabiles viros, et maxime Periclem, et Xenophontem Socraticum; quorum alter, amissis duobus filiis, coronatus in concione disseruit,» ut ostenderet se non dolere, nec lugere. «Alter, cum sacrificans filium in bello audisset occisum, deposuisse coronam dicitur: et eamdem capiti reposuisse, postquam fortiter in acie dimicantem reperit concidisse.» Sed de his mox plenius et plura.
Nota hic ritum lugendi defunctos, usitatum apud Judaeos. Primo, deponebant coronas, vestesque solitas, ac lugubres induebant. Sic Gentiles insignia magistratus in luctu ponebant, uti narrat Tacitus lib. III in Funere Germanici. Idem etiamnum faciunt Sinae, qui moriente aliquo suorum, ita lugent, ut magistratu se ad aliquot annos plane abdicent, domique in silentio vitam agant. Annulos eos mutasse liquet ex Suetonio, qui, Augusto mortuo, quosdam censuisse tradit: «Exequiarum die ponendos annulos aureos, ferreosque sumendos.» Livius, lib. XXXIV: «Quid aliud, inquit, in luctu quam purpuram atque aurum deponunt?» Ovidius, lib. VIII Metamorph., de Althea, cum conspicaretur fratres exstinctos:
Quae plangore dato moestis clamoribus urbem Implet, et auratis mutavit vestibus atras.
Huc pertinet epigramma C. Cilnii Maecenatis floralium, quod est apud Isidorum libro X, cap. XXXII:
Lugens te, mea vita, nec smaragdos, Berylos neque, Flacce, nec nitentes Lamper candidas quaero margaritas: Nec quos Thynica lima perpolivit Anellos, nec jaspios lapillos.
Quin et apud Romanos in publico principum luctu erat justitium: consules sedebant vulgari sede in curia, eis fasces praeferebantur inversi, laeta omnia vitabant, abstinebant a publico. Ait Tacitus, lib. III in Funere Germanici: «Hos vero sermones audita mors adeo incendit, ut ante edictum magistratuum sumpto justitio desererentur fora, clauderentur domus, passim silentia et gemitus.»
Secundo, Judaei in luctu calceos ponebant, incedebantque nudipedes: unde Ezechieli jubet Deus, ut calceatus incedat, ne mortem uxoris calceatus lugeat.
Tertio, velabant os, quasi vocem et respirationem sibi interciperent in luctu ejus qui utramque in morte amiserat. Sic apud Romanos, si mortuus liberos reliquisset superstites, ex iis filii quidem velatis, filiae vero apertis capitibus in funere prodibant, uti docet Plutarchus in Problem. Rom., probl. 14. Quin et comam resecabant, eamque deponebant super mortui pectus. Ita factum in funere Virginiae, filiae Virginii, tradit Dionysius Halicarnassaeus, lib. XI. Et Ovidius ait lib. III Metamorph., de sororibus Narcissi:
Planxere sorores Naiades, et sectos fratri imposuere capillos.
Quarto, abstinebant conviviis. Paulus, lib. Sentent. cap. XXI: «Qui luget, ait, debet abstinere a conviviis.» Cicero ad Attic. lib. XII, in obitu Tulliae: «Cum, ait, mihi carendum sit conviviis, malo id lege videri facere, quam dolore.» Imo a foco abstinebant. Juvenalis, Satyr. 3:
Tunc gemimus casus urbis, tunc odimus ignem.
Ubi vetus Interpres: «Nec focum, inquit, intra domum fieri patimur, quod et lugentes observare solent.»
NEC CIBOS LUGENTIUM, — q. d. Ex epulo funebri sive ex exequiis non comedes. His omnibus significat in morte et occasu Jerusalem vicinos non facturos luctum, sed gavisuros; et Jerusalem nullum habituram qui sibi condoleat, seque consoletur: imo tantam fore cladem et omnium communem dolorem, ut nemo alterius etiam amicissimi fratris dolore et morte tangatur. Ita Theodoretus.
Simile est Jerem. XVI, 5. Vide ibi dicta.
Versus 18: And My Wife Died
18. ET MORTUA EST UXOR MEA, — uti Deus praedixerat vers. 16.
FECIQUE MANE SICUT PRAECEPERAT MIHI, — id est caput coronavi, pedes calceavi, nullumque luctus signum dedi.
Moraliter, disce hic viros sapientes et divinos, quales erant Prophetae, non debere nimis lugere et plangere clades, tum privatas, tum publicas, et quasvis aerumnas hujus vitae; sed potius in iis se resignare et conformare divinae voluntati illas immittenti, aut permittenti: praesertim, quia mens sapientis in caelo et Deo defixa, omnia sublunaria, sive bona, sive mala, parva et exilia aestimat, uti revera sunt, respectu caelestium et infernorum.
Adde: Scit sapiens mortalia omnia morte damnata esse: scit, post peccatum genus humanum hisce aerumnis addictum: scit, ab omni aevo tales fuisse regnorum eversiones, clades et strages. Itaque nihil hic videt novum quod miretur et doleat; praesertim cum dolor hic et tristitia, nec sibi, nec aliis utilis (nec enim per eam clades inferendas impedire, aut illatas revocare et integrare potest), sed potius damnosa et noxia sit, ipsamque calamitatem augeat et duplicet, Eccli. XXX, 24: «Tristitiam longe repelle a te; multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa.» Cassianus, lib. IX De Instit. renunt. cap. XII, ait: «Omnis tristitia, praeter illam, quae vel pro salutari poenitentia, vel pro studio perfectionis, vel pro desiderio suscipitur futurorum, quasi tristitia saeculi, et quae mortem inferat, aequaliter repellenda est, ac sicut fornicationis spiritus, vel philargyriae, de nostris cordibus penitus extrudenda.»
Seneca quidquid dolorem pascit, id mimum putat, id est rem risu dignam. Idem, epist. 77: «Praecogitati, ait, mali mollis ictus venit; ideo sapiens assuescit futuris malis, et quae alii diu patiendo, levia facit diu cogitando.» Servius Sulpicius consolans Ciceronem de obitu Tulliae filiae: «Nullus, ait, est dolor, quem non longinquitas temporis minuat atque molliat.» Et Sophocles: «Tempus, ait, est facilis deus,» qui omnia lenit et mollit, atque molestiis medetur omnibus. Hoc praecipit medicina sapiens. Anaxagoras, audita filii nece apud Trojam: «Sciebam, ait, me mortalem genuisse. Sciebam me eum in mortiferum bellum, non in epulas mittere.» Nimirum, inquit Cicero, lib. III Tuscul.: «Haec est praestans et divina sapientia, perceptas penitus et pertractatas humanas res habere; nihil admirari cum acciderit; nihil antequam evenerit, non evenire posse arbitrari.» Seneca, epist. 86: «Demetrius noster, ait, vitam securam, et sine ullis fortunae incursionibus mare mortuum vocat. Nihil habere ad quod exciteris, cujus denuntiatione et incursu firmitatem animi tui tentes; sed in otio inconcusso jacere, non est tranquillitas, sed malacia. Atticus iste Stoicus dicere solebat: Malo me fortuna in castris suis, quam in deliciis habeat. Torqueor, sed fortiter, bene est.» Et lib. De Provident., ante medium: «Nihil, ait, mihi videtur infelicius eo, cui nihil unquam evenit adversi; non licet enim illi se experiri. Male de illo dii judicarunt; indignus est visus a quo vinceretur aliquando fortuna, quae ignavissimum quemque refugit.» Et inferius: «Miserum te judico, quod non fuisti miser, transiisti sine adversario vitam.» Cicero, III Tuscul.: «Mortalis nemo est quem non attingat dolor morbusque; multi
sunt humandi liberi, rursus creandi; mors est finis omnium. Reddenda est terra terrae, tum vita omnibus metenda ut fruges. Sic jubet necessitas ferendae conditionis humanae, quasi cum Deo pugnare prohibeat.» Euripides in fine Phenissarum: «Quid, ait, ista lamentor, et frustra deploro? Mortali ferendum est, quidquid immittit Deus.»
Hermes Episcopus et martyr, discipulus S. Pauli, in libro qui inscribitur Pastor, qui citatur et probatur a Dorotheo, Damaso et aliis Patribus, visione quinta, mandato decimo, narrat sibi apparuisse angelum in figura pastoris, et inter alia ei dixisse: «Tristitia omnium spirituum nequissimus est, et pessimus servis Dei, et omnium spiritus exterminat, ac contribulat Spiritum Sanctum; atque oratio tristis hominis non habet virtutem, ut ascendat ad altare Dei: sicut enim vinum mixtum cum aceto, eamdem suavitatem non habet; sic et tristitia Spiritui Sancto mixta, eamdem orationem mundam non habet.»
Denique Psaltes, Psalm. LXXVI, 3: «Renuit, ait, consolari anima mea; memor fui Dei, et delectatus sum.» Unde Nemesius, lib. De Natura hominis, cap. XIX: «Qui, inquit, in hisce (tristibus) se contemplationi rerum totum tradiderit, nihil omnino commovebitur, cum se ab his rebus quae in hominum vita geruntur, semoverit, et cum Deo conjunxerit, juxta illud Psalm. XXXVI, 4: «Delectare in Domino.» Et Cassianus, lib. IX De Instit. renunt. cap. XIII: «Hanc, ait, perniciosissimam passionem tristitiae sic expellere poterimus, si mentem nostram futura spe, et contemplatione promissae beatitudinis erigamus.»
Vis exempla constantiae in publica clade, eaque gentilium? Antiochus a L. Scipione ultra Taurum montem imperii finibus summotus, cum Asiam provinciam vicinasque ei gentes amisisset, gratias se agere populo Romano dixit, quod nimis magna procuratione liberatus, modicis regni terminis uteretur.
Prudenter Solon, neminem, dum adhuc viveret, beatum dici debere arbitrabatur, quod ad ultimum usque fati diem ancipiti fortunae subjecti essemus. Felicitatis igitur humanae appellationem mors consummat. Idem cum ex amicis quemdam graviter moerentem videret, in arcem perduxit, hortatusque est ut per omnes subjectorum aedificiorum partes oculos circumferret. Quod ut factum animadvertit: «Cogita nunc tecum, inquit, quod multi luctus sub his tectis, et olim fuerint, hodieque versentur, insequentibusque saeculis sint futuri; ac mitte mortalium incommoda tanquam propria deflere.» Qua consolatione demonstravit urbes esse humanarum cladium consepta miseranda. Idem aiebat: «Si in unum locum coacti mala sua contulissent, futurum ut propria deportare domum, quam ex omni miseriarum acervo portionem suam ferre mallent.» Quo colligebat non oportere nos quae fortuito patimur, praecipuae et intolerabilis amaritudinis judicare. Ita Valerius Maximus, lib. VII, cap. II.
Verum illustriores constantioresque habemus fideles. Ezechias rex audiens ab Isaia suos thesauros et posteros tradendos esse in manus Chaldaeorum: «Bonus, ait, est sermo Domini, quem locutus est; sit tantum pax et veritas in diebus meis.»
Irene a Nicephoro servo suo imperio dejecta: «Ego, ait, Deo acceptum refero, quod me orphanam et indignam ad Imperii clavum collocavit; quod vero me jam dejici permittit, meis peccatis ascribo. In cunctis autem bonis, ac malis omnibus sit nomen Domini benedictum.» Ita Paulus Diaconus, lib. XXIII Rerum Roman.
Pius II Pontifex audiens suum in Picenis exercitum ab hoste deletum, nihil motus: «Nostrum, ait, erit jam vincere, qui victi sumus. Fortuna belli nobiscum est; nam eos, quos primum fovet, postea destituit.»
Ferdinandus Aragoniae et Neapolis rex, regno a Gallis exutus, et accepta interim nova clade, ad Semeneriam, eosdem prope ac si vicisset, spiritus gessit: querebatur tantum se sua opinione deceptum, ac nihil de fortuna dubitare, quae jam pluribus ostentis maturum in regnum patriamque reditum omnino despondisset.
Henricus VI, Angliae rex, ab Eduardo aemulo suo regno privatus, et in vincula conjectus, occiso insuper filio, gratias egit Deo, quod hoc sibi in vita Purgatorium dedisset, quo peccata expiaret. Testis est Polydorus, lib. XXIV.
Vis exempla privata, et propria huic loco, eorum scilicet qui uxorum, filiorum, et suorum obitum aequo et forti animo tulerunt? Audi profana. L. Aemilius duos habebat filios, quorum alter triumphum patris funere suo quartum ante diem praecessit; alter in triumphali curru conspectus, post tertium diem exspiravit; quem casum Aemilius eo robore animi sustinuit, ut ad populum de rebus a se gestis verba faciens, dixerit: «Cum in maximo proventu felicitatis vestrae, Quirites, timerem ne quid mali fortuna moliretur, deos precatus sum, ut, si adversi quid populo Romano immineret, totum in domum meam converteret. Quapropter bene habet se res; annuendo enim votis meis id egerunt, ut vos potius meum casum doleatis, quam ego vestrum ingemiscerem.» Ita Valerius Maximus, lib. V, cap. X.
Lacaena cum filium, quem unice amabat, in praelio interfectum audisset, dixit: «Idcirco eum genueram, ut esset qui pro patria non dubitaret mortem oppetere.» Testis est Plutarchus in Apophthegm. Disce ergo ita liberos procreandos, ut memineris his a natura, et accipiendi spiritus, et reddendi, eodem momento temporis legem dici.
Atheniensis quidam Elpinicen filiam exanimem indecore lugebat, prostratus humi, et vociferans. «Quas inferias tibi faciam, filia? Quid tecum sepeliam?» Superveniens Sextus Philosophus: «Maximum, ait, munus dederis filiae, si moderate lugeas.» Ita Philostratus in Sophist.
Amasis ad quemdam filio privatum dixit: «Si non tristatus es cum nondum filius esset, ne nunc quidem dolere debes, cum non amplius est.»
Quirinus sophista amicis eum de morte filii consolantibus: «Quando, inquit, potius apparebo vir quam nunc?» Sentiens dolorem quidem esse acerbum, sed hoc fortitudinis laudem fore splendidiorem. Ita Philostratus.
Herodem sophistam immodice lugentem Polucis obitum praematurum, cum vellet illi currus et equos velut ascensuro jungere, atque etiam coenam apparare, adiit Demonax: «En tibi, ait, a Polluce litteras.» Exhilarato Herodi, et quid vellet sciscitanti: «Incusat te, inquit, quod cuncteris ad ipsum venire.» Significans Pollucem ad ipsum non rediturum, sed recte parari currum, si vellet sequi defunctum.
Horatius Pulvillus, cum in Capitolio Jovi opti-
mo maximo aedem pontifex dedicaret, interque nuncupationem solemnium verborum postem tenens, mortuum esse filium suum audisset; neque manum a poste removit, ne tanti templi dedicationem interrumperet, neque vultum a publica religione ad privatum dolorem reflexit; ne patris magis, quam pontificis partes egisse videretur.
Q. Martius rex superioris Catonis in consulatu collega, filium summae pietatis, magnae spei, et quae non parva calamitatis accessio fuit, unicum amisit. Cumque se obitu ejus subrutum et eversum videret, ita dolorem altitudine consilii coercuit, ut a rogo juvenis protinus curiam peteret, senatumque quem eo die lege haberi oportebat, evocaret.
Princeps Atheniensium Pericles, intra quatriduum duobus mirificis adolescentibus filiis spoliatus, his ipsis diebus et vultu pristinum habitum retinente, et oratione nulla ex parte infracta concionatus est. Ille vero caput quoque solito more coronatum gerere sustinuit: ut nihil ex veteri ritu propter domesticum vulnus detraheret. Non sine causa igitur tanti roboris animus, Olympii Jovis cognomen conscendit.
Xenophon, quod ad Socraticam disciplinam attinet, proximus a Platone felicis ac beatae facundiae gradus, cum solemne sacrificium perageret, e duobus filiis majorem natu nomine Gryllum apud Mantineam in praelio cecidisse cognovit, nec ideo institutum deorum cultum omittendum putavit; sed tantummodo coronam deponere contentus fuit, quam ipsam, percunctatus quomodo occidisset, ut audivit fortissime pugnantem
interiisse, capiti reposuit: numina, quibus sacrificabat, testatus, majorem se ex virtute filii voluptatem, quam ex morte amaritudinem sentire. Haec Valerius Maximus, lib. V, cap. X. Audi S. Hieronymum ad Heliodorum, dum eum consolatur in morte Nepotiani nepotis: «Quid memorem, inquit, Romanos duces, quorum virtutibus, quasi quibusdam stellis, Latinae micant historiae? Pulvillus Capitolium dedicans, mortuum, ut nuntiabatur, subito filium se jussit absente sepeliri. L. Paulus septem diebus inter duorum exsequias filiorum triumphans urbem ingressus est. Praetermitto Maximos, Catones, Gallos, Pisones, Brutos, Scaevolas, Metellos, Scauros, Marios, Crassos, Marcellos, atque Aufidios, quorum non minor in luctu, quam in bellis, virtus fuit; et quorum orbitates in Consolationis libro Tullius explicavit, ne videar potius aliena, quam nostra quaesisse. Quanquam et haec in suggillationem nostri breviter dictae sint; si non praestet fides, quod exhibuit infidelitas.»
Denique luctus, ac ejulatus et fletus funebris legibus duodecim tabularum Romanis vetitus erat.
Verum haec exilia sunt, si cum fidelium moderatione, robore et aequanimitate conferantur. S. Job, et bonis et prolibus omnibus eodem tempore privatus, non ingemuit, non Deum, non homines incusavit: sed Deo se resignans, eum benedixit: «Dominus, ait, dedit, Dominus abstulit; sit nomen Domini benedictum.»
Huic virtute suppar, sexu licet inferior et infirmior, fuit S. Paula Romana, ait S. Hieronymus in ejus Epitaphio, cum ei dispendia rei familiaris, et totius patrimonii eversio nuntiaretur: «Quid, ait, prodest homini si universum mundum lucretur?» Et: «Nudus exivi de utero matris meae, nudus et redibo. Sicut Domino placuit, ita factum est.»
S. Bernardus noluit plangi S. Malachiam mortuum in Claravalle; sic enim scribit in ejus Vita: «Et revera quid rationis habet immoderatius plangere Malachiam, quasi non sit pretiosa mors ejus, quasi non sit magis somnus quam mors, quasi non sit mortis portus, et porta vitae? Malachias amicus noster dormit, et ego lugeam? Luctus iste usu se, non ratione tuetur. Si Dominus dedit dilecto suo somnum, et talem somnum in quo haereditas Domini, filii merces, fructus ventris, quid horum videtur fletum indicere? Ergone fleam illum qui fletum evasit? Ille tripudiat, ille triumphat, ille introductus est in gaudium Domini sui, et ego eum plangam? Cupio mihi haec, non illi invideo.»
Aeque generosae, imo generosiores fuerunt martyrum matres. Mater septem Machabaeorum, II Machab. VII, S. Symphorosa et S. Felicitas, aeque septem filiorum matres et heroinae: quae in filiorum morte pro Deo obita exsultarunt, eosque ad mortem capessendam, et vultu, et verbis, et exemplis incitarunt.
Talis fuit et S. Sophia mater trium filiolarum, Fidei, Spei et Charitatis, quae illas adhuc impuberes ad martyrium efformavit, et accendit: vere tripliciter et quadrupliciter martyr. Vide harum martyria in Vitis Sanctorum, 1 Augusti. Vide et S. Gregorium Nyssenum oratione cui titulus est: Non esse dolendum de obitu eorum qui in fide dormierunt.
Versus 21: BEHOLD, I WILL PROFANE (I will desecrate through the Chaldeans
21. ECCE EGO POLLUAM (profanabo per Chaldaeos templum, quod est) SUPERBIAM (id est gloria, celsitudo et magnificentia: sic enim superbas urbes et aedes vocamus gloriosas, splendidas et inclytas) IMPERII VESTRI (Chaldaeus et Septuaginta, fortitudinis vestrae, id est de quo quasi invicto superbitis, quodque est) DESIDERABILE OCULORUM VESTRORUM (id est oculis vestris maxime amabile, cujus scilicet aspectu maxime delectamini): ET SUPER QUO PAVET ANIMA VESTRA, — id est, timet ne depereat, vastetur, incendatur. Hebraeus, indulgentiam animae vestrae, id est rem quam ita amatis, ut parentes indulgentes amant suos filios. Explicat parabolam. Nam per uxorem Ezechielis significavit templum, quod Judaeis erat in summis deliciis.
Posset secundo to desiderabile, et super quo pavet anima vestra, referri ad uxores, vel potius ad filios, quos tenerrime diligebant, occisos, ut quasi explicans subdat: «Et filii vestri, et filiae, quas reliquistis, gladio cadent.» Unde Septuaginta vertunt, quibus parcunt animae vestrae.
QUAS RELIQUISTIS, — in Jerusalem. Loquebatur enim Judaeis Babylone degentibus.
Versus 22: AND YOU SHALL DO AS I HAVE DONE, meaning: Just
22. ET FACIETIS SICUT FECI, q. d. Sicut mihi non licuit uxorem mortuam plangere: ita nec vobis licebit Jerusalem et amicos plangere, nec luctus signa dare, quae sequuntur, et de quibus dixi vers. 17; quia Chaldaei, tum illi, quibuscum in Babylone quasi captivi et subditi versamini, tum illi, qui Jerusalem expugnabunt, violantes uxores vestras, et parvulos allidentes ad petras, non sinent vos illacrymari, aut gemere. Unde in secreto maxime quisque gemet in corde, ut ad fratrem suum; scilicet tacitus apud se, et alius alium aspiciens. Aliter Maldonatus: Non poteritis, ait, more vestro mortem filiorum et fratrum plangere; quia in captivitate versamini, ubi commode ritus vestros servare non potestis, ac ne plangere quidem commode.
23. CORONAS HABEBITIS. — Coronas vocat pileos rotundos, quales gestant Turcae; aut caesariem in rotundum ad modum coronae attonsam; aut fascias abyssinas, quibus caput vel pileum, in modum coronae nobiliores circumdabant.
24. ERITQUE EZECHIEL VOBIS IN PORTENTUM. — Chaldaeus, in signum, scilicet futurorum. Loquitur ex Dei persona, ut efficacius persuadeat.
Versus 25: I SHALL TAKE FROM THEM THEIR STRENGTH.
25. TOLLAM AB EIS FORTITUDINEM EORUM. — Describit templum, primo, quod munitissimum esset, et situ, et Dei protectione, lib. III Regum, VIII; secundo, quod sua pulchritudine et ornatu omnes recrearet, et gaudio afficeret; tertio, quod sua dignitate
nitate et majestate divinae praesentiae omnibus gentibus esset venerabile. Itaque templum Judaeis asylum erat in bello, gaudium domi, foris gloria: uti jam est templum nostrum, et Eucharistia, quae est quasi templum Dei scilicet Verbum corporatum, panis speciebus obtectum, ait Prado.
Nota ergo hic sex epitheta illustria templi a Judaeis usurpata et Christianis imitanda. Nam primo, vocant illud «suam fortitudinem,» quasi confitentes omne suum robur in templo, Deique cultu consistere; secundo, vocant illud «superbiam,» et «gloriam suam;» tertio, «gaudium dignitatis suae,» hebraice, gloriae suae, id est, in quo maxime gaudent et gloriantur; quarto, «desiderium suum;» quinto, «super quo» confidunt, et «requiescunt;» sexto, «super quo pavet anima» eorum, sicut pavebat anima Heli super arca foederis: unde audiens eam captam, perculsus ex turbatione et terrore retrorsum corruit. Et vero fideli pavendum est, cum templa et sacra evertuntur: tunc enim certum imminet reipublicae excidium, uti vidimus in iconoclasmo Belgii.
SUPER QUO REQUIESCUNT ANIMAE EORUM. — Hebraice, elevationem animae suae, id est ad quam levant animam suam, id est in quo sperant et confidunt. Alii vertunt, onus animae suae, id est sollicitudinem suam, de quo, scilicet, ne profanetur maxime solliciti sunt. Sicut enim onus corpus, ita sollicitudo animam gravat et deprimit.
Versus 26: On That Day When He Comes
26. IN DIE ILLA CUM VENERIT, — scilicet nuntius e Jerusalem, qui ex ejus clade evadet, nuntiabit illam esse vastatam, quod factum est post tres annos, ut patet cap. XXXIII, 22; tunc loquere: haec a te esse praedicta, et jam impleta; et rursum silebis, nec timide et trepide per parabolas et aenigmata loqueris, uti antea fecisti, eo quod Judaei non crederent tibi; sed libere, aperte et audacter argues eorum peccata, ut agnoscant te Prophetam, et propter ea se juste esse vastatos. Dices enim: Ecce videtis excidium urbis jam ita accidisse, uti praedixeram: at noluistis tunc mihi credere; nolite ergo et deinceps mihi credite, ac corrigite scelera; quae toties castigavi, et ob quae excidium hoc vobis obventurum praedixi.
27. ERISQUE EIS IN PORTENTUM, — agnoscent te fuisse et esse portentum, ac futura portendere, eruditi jam experientia et malo suo.