Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Hactenus Propheta vaticinatus est Judæis, nunc transit ad alias gentes, eisque simile vaticinatur excidium. Idque facit ab hoc capite fere usque ad caput XLI. Hoc ergo cap., minatur vastitatem hostibus Judæorum, puta Ammonitis, vers. 3; Moabitis, vers. 8; Idumæis, vers. 12; Philistæis, vers. 14, eo quod de Jerusalem vastatione exsultaverint, eique insultaverint, vel odio gentis, vel Dei, quasi Deus Hebræorum se, suos et templum defendere non potuisset, quodque Chaldæos in expugnatione Jerusalem adjuverint.
Textus Vulgatae: Ezechiel 25:1-17
1. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 2. Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis. 3. Et dices filiis Ammon: Audite verbum Domini Dei: Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixisti: Euge, euge super sanctuarium meum, quod pollutum est, et super terram Israel, quoniam desolata est; et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem: 4. Idcirco ego tradam te filiis Orientalibus in hæreditatem, et collocabunt caulas suas in te, et ponent in te tentoria sua: ipsi comedent fruges tuas: et ipsi bibent lac tuum. 5. Daboque Rabbath in habitaculum camelorum, et filios Ammon in cubile pecorum: et scietis quia ego Dominus. 6. Quia hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod plausisti manu, et percussisti pede, et gavisa es ex toto affectu super terram Israel: 7. Idcirco ecce ego extendam manum meam super te, et tradam te in direptionem gentium, et interficiam te de populis, et perdam de terris, et conteram: et scies quia ego Dominus. 8. Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt Moab et Seir: Ecce sicut omnes gentes, domus Juda: 9. idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus, de civitatibus, inquam, ejus,
de finibus ejus inclytas terræ Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim, 10. filiis Orientis cum filiis Ammon, et dabo eam in hæreditatem: ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in gentibus. 11. Et in Moab faciam judicia: et scient quia ego Dominus. 12. Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecit Idumæa ultionem ut se vindicaret de filiis Juda, peccavitque delinquens, et vindictam expetivit de eis: 13. idcirco hæc dicit Dominus Deus: Extendam manum meam super Idumæam, et auferam de ea hominem, et jumentum, et faciam eam desertam ab austro: et qui sunt in Dedan, gladio cadent. 14. Et dabo ultionem meam super Idumæam per manum populi mei Israel: et facient in Edom juxta iram meam, et furorem meum: et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus. 15. Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecerunt Palæstini vindictam, et ulti se sunt toto animo, interficientes, et implentes inimicitias veteres: 16. propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego extendam manum meam super Palæstinos, et interficiam interfectores, et perdam reliquias maritimæ regionis: 17. faciamque in eis ultiones magnas arguens in furore: et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos.
Versus 2: SET YOUR FACE.
2. Pone faciem. — Septuaginta: Obfirma faciem, id est firmo, torvo ac minaci vultu intuere Ammonitas. Hoc est, converte faciem tuam versus Ammonitidem, ut libere et interrite eis mala obventura prædicas. Simile fuit cap. VI, 2, et cap. XIII, vers. 17.
Versus 3: HEAR THE WORD OF THE LORD.
3. AUDITE VERBUM DOMINI. — Dixit hoc audientibus non Ammonitis, sed Judæis, qui Ammonitis idipsum referre poterant, idque ut consoletur Judæos, ex hoc quod Deus eorum injurias sit ulturus.
DIXISTI: EUGE, EUGE, — id est, ut Septuaginta, gavisi estis in eversione templi. Simile est Psalm. XXXIV, 21.
Versus 4: I Will Deliver You To The Sons Of The East
4. TRADAM TE FILIIS ORIENTALIBUS, — hoc est Medis et Persis, aiunt R. David et Vatablus. Secundo, Arabibus, aiunt Theodoretus et Maldonatus; Arabes enim sunt vicini et orientales Ammonitis, erantque pastores et camelarii. Unde eis apte convenit, quod sequitur: «Collocabunt caulas in te, ipsi bibent lac tuum, eris in habitaculum camelorum, et in cubile pecorum.» Tertio, et optime, «Orientalibus,» id est Chaldæis, aiunt S. Hieronymus et Hebræi. Non enim Arabes, nec Medos, aut Persas, sed Chaldæos Ammonitidem vastasse legimus. Nam Nabuchodonosor, ut audivimus cap. XXI, 21, stans in bivio jecit sortem, an contra Jerusalem pergere deberet; cumque sors cecidisset contra Jerusalem, eo perrexit, eamque vastavit: ac post ejus vastationem anno quinto vastavit Ammonitas, uti docet Josephus lib. X Antiquit. cap. XI. Quocirca idem excidium Ammonitis prædixit Jeremias, cap. XLIX.
Possunt tamen per Orientales accipi quoque Arabes, sive quod illi Chaldæos juverint in expugnatione Ammonitarum; sive quod, Ammonitis occisis, vel abductis, illi regionem eorum compascuam invaserint et occuparint, ibique sua pecora paverint. Arabes enim, prognati ex filiis Abrahæ, quos genuit ex Cethura, in Scriptura vocantur «filii orientis,» ut dixi Genes. XXV, 6.
COLLOCABUNT IN TE CAULAS SUAS, — id est evertent te et vastabunt, ac comburent tuas urbes et arces, ut in iis, quasi in agro aperto et germinante, sua tentoria et caulas ovium figere possint. Metaphorice enim Chaldæos vocat pastores. Sicut enim pastor regit oves, easque ducit, tractat et mactat prout vult: ita et Chaldæi Ammonitas. Aliter Theodoretus et Maldonatus, q. d. Tradam vos Ismaelitis, quibus moris est in tentoriis degere.
Versus 7: I Will Cut You Off From The Peoples
7. Interficiam te de populis, — id est, exscindam te ne sis in numero populorum, ne inter populos nomineris et numereris. Et perdam de terris, — ut non sis amplius in terra.
Versus 8: Seir
8. Seir, — id est Idumæa. Esau enim dictus est Seir, quia pilosus: inde regio, quam incoluit, vocata est ab eo Seir, æque ac Edom vel Idumæa. ECCE SICUT OMNES GENTES, — q. d. Nec Deum, nec quid aliud egregium præ aliis gentibus habent Judæi, sed similiter ac aliæ obnoxii calamitatibus, et Chaldæis subjecti sunt.
Versus 9: I WILL OPEN THE SHOULDER OF MOAB.
9. APERIAM HUMERUM MOAB. — Chaldæus: Con-
teram fortitudinem Moab. Viri enim fortitudinem suam habent in humeris et brachiis. Secundo, Vatablus, humerum sive latus aperire, ait, est aditum facere ad firmissima et munitissima loca, ut hostibus pateant. Habent enim arces, urbes munitæ, et propugnacula speciem humerorum. Hæc ergo vocat humeros de civitatibus, id est civitatum Moab.
DE FINIBUS EJUS, — de civitatibus limitaneis quæ in finibus ejus sunt. Illæ enim, quasi antemurale regionis, solent esse munitissimæ, quales in Moab erant Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim; unde concedit inclytas terræ.
Versus 10: To The Sons Of The East
10. FILIIS ORIENTIS, — id est Chaldæis. Refer ad «aperiam humerum Moab,» q. d. Arces et oppida Moab aperiam et pandam Chaldæis. Cum filiis Ammon (q. d. Sicut Chaldæis aperiam humerum Moab: sic et aperiam eisdem humerum filiorum Ammon), ET DABO EAM (scilicet Ammon, id est Ammonitidem; aut potius Moab, id est Moabitidem; ita S. Hieronymus) IN HÆREDITATEM (Chaldæis), UT NON SIT ULTRA MEMORIA FILIORUM AMMON IN GENTIBUS, — q. d. Ut quomodo filiorum Ammon non erit memoria in gentibus: sic et «in Moab» ultiones «faciam,» et «judicia,» ut sequitur. Ita S. Hieronymus, licet Biblia Romana, hæc aliter distinguant, ponunt enim punctum ante «et in Moab faciam judicia,» ibique inchoant vers. 11. Quocirca juxta hanc distinctionem melius id quod præcessit: «Dabo eam in hæreditatem,» accipias de Ammonitide. Loquitur mixtim de Ammon et Moab; unde mox ad Moab redit, quia hæ gentes vicinæ et commixtæ erant, æque ac cognatæ. Ammon enim frater fuit Moab, ex patre Lot, quando cum eo incestum commiserunt filiæ. Septuaginta vertunt, contra filios Ammon. Unde Vatablus clare vertit: Filios Orientis accersam contra Ammonitas, et tradam ipsam Ammonitis in possessionem, ne memoria Ammon sit in gentibus.
Versus 12: Because Edom Took Vengeance
12. Pro eo quod fecit Idumæa ultionem, — q. d. Quia Idumæi Chaldæis se conjunxerunt in expugnatione Jerusalem, ut patet Abdiæ cap. I, 14; et quia, occisis vel abductis Judæis, Idumæi Judæam occuparunt, ut ait Jeremias cap. XLIX, 2. Idcirco, «extendam manum meam super eam,» percutiam eam et plagis afficiam.
Versus 13: AND I WILL MAKE IT DESOLATE FROM THE SOUTH
13. ET FACIAM EAM DESERTAM AB AUSTRO. — Hebraice מתימן mitteman, id est a Theman, quæ fuit urbs primaria Idumææ; ita dicta, a Theman filio Eliphaz, filii Esau, Genes. XXXVI, 15. Sed quia Theman urbs australis erat Idumææ, ac Theman hebraice significat Austrum; hinc recte Noster vertit, ab austro. Idem ergo est a Theman, ut habent Hebræa et Septuaginta, quod ab austro. Significat Propheta totam Idumæam ab austro ad aquilonem (hujus enim limes videtur fuisse Dedan) a Chaldæis fore vastandam. Ita Maldonatus, et innuit S. Hieronymus.
Versus 14: I Will Lay My Vengeance Upon Edom By The Hand Of My People
14. DABO ULTIONEM SUPER IDUMÆAM PER MANUM POPULI MEI, — id est occasione, vel causa injuriæ populi mei, id est populo meo ab Idumæis illatæ. Ita Prado. Secundo, simplicius dicemus, quod Judæi ultionem sumpserint de Idumæis tempore Machabæorum, vel alias. Hoc enim plane hæc verba sonant, licet rei gestæ historia, ait Vatablus, in Scriptura scripta non exstet; uti nec plura alia a Prophetis dicta. Vide dicta Jerem. XLIX, 22. SCIENT (id est experientur) VINDICTAM.
Versus 15: BECAUSE THE PHILISTINES HAVE ACTED.
15. PRO EO QUOD FECERUNT PALÆSTINI. — Ab Idumæis transit ad Palæstinos, sive Philistinos, veteres Judæorum hostes.
Versus 16: I WILL SLAY THE SLAYERS.
16. INTERFICIAM INTERFECTORES. — Ita vertunt et Aquila, et Symmachus, et Theodotion. Interfectores vocat Palæstinos, qui Judæos interficere solebant. Unde Chaldæus vertit: Interficiam eos, qui morte digni sunt; hebraice est, interficiam Ceretim, qui, ut et Peleti et Gethæi, videntur fuisse populi ex urbibus, vel locis Palæstinorum, dictis Geth, Pelet, Ceret, I Reg. XXX, 14, qui, quod essent bellicosissimi et fidelissimi, jamque, ut videtur, conversi ad Judaismum, factique proselyti, asciti sunt a Davide ad custodiam sui corporis, II Reg. XV, 18, uti jam ab exteris principibus asciscuntur Helvetii. Ita Hebræi, licet Ribera in Sophon. II, num. 11, censeat Ceretim non esse nomen proprium gentis, sed commune omnium Palæstinorum. Hos enim dici Ceretim, id est exscisores; quia erant bellicosi et feri. Quæ sententia non est improbabilis. Sane hic, et alibi per Ceretim intelliguntur omnes Philistini, per synecdochen, qua ex parte totum intelligimus. Septuaginta, Ceretim vertunt Cretenses. Cretenses ergo hi sunt Cereti Palæstinæ incolæ jam dicti, qui coloniam duxerunt in Cretam insulam, indeque dicti sunt Cretenses, et regio eorum Creta. Unde et in Creta portus erat dictus Phœnix, Actor. XXVII, 12, a Phœnicibus, qui suos hos colonos, vel vicinos Ceretæos eo comitati sunt. Ita Prado. Non est ergo
quod quis cum S. Hieronymo miretur, cur Septuaginta hic verterint Cretenses; per eos enim intelligunt non Cretenses insulanos, sed Ceretim Palæstinos. Ceretim enim idem est quod Cretes et Cretenses. Porro Judæos et Palæstinos permultos in Cretam insulam transmigrasse, patet tum ex aliis, tum ex eo quod Josephus nobilis Judæus ex Creta uxorem acceperit. Sic enim scribit in fine Vitæ suæ: «Post eam duxi aliam mulierem Cretensem, Judæam genere, parentibus natam domi nobilissimis, et moribus inter cæteras eximiis.» Et Strabo, lib. X, Curetum sive Cretensium transmigrationem in alias terras, æque ac fortitudinem bellicam celebrat. An vero Cretenses insulani orti sint ex hisce Ceretæis Palæstinæ, an ex adverso hi ab illis, dissentiunt interpretes. Prius asserit Prado, posterius Scholiastes et Theodoretus, ex eo quod hic subditur: «Perdam reliquias maritimæ regionis;» in eo tamen conveniunt passim, quod hi Ceretim, sive Cretes fuerint gens particularis, quæ vel totam Palæstinam, vel partem ejus aliquam maritimam incoluerit. Ita censent Vatablus, I Reg. cap. X, Abulensis ibidem, Quæst. X, R. David, Mercerus et alii in Lexic., ac Prado hic, et Pineda, lib. II De Rebus Salom. cap. XV.
Quare non videtur verum quod aliqui, ut Avenarius in Lexico, censent Cerethi esse Cretam sive Curetam insulam, ita dictam ab Hebræo כרת karat, id est exscindere, occidere, eo quod Cretenses insulani essent bellicosissimi milites: indeque derivatum esse verbum Græcum κρατέω, et Latinum certo, quasi Cretes idem sint quod certatores, et ἀκρατοῦντες, id est potentes, vincentes, dominantes. Certum est enim hic agi de Cretensibus incolis, non insulæ Cretæ, sed Palæstinæ. Sic et David, I Reg. cap. XXX, 14, ait se irruisse «ad meridiem Cerethi,» sive Cretæ, non insulæ (hæc enim ab eo toto mari erat semota), sed Palæstinæ: hæc enim erat vicina tribui Judæ, et Siceleg, in qua degebat David, profugus a Saule.
Perdam reliquias maritimæ regionis. — Id est perdam Philistinos. Hi enim erant accolæ maris Mediterranei.
Tropologice, S. Hieronymus per Ammon accipit hæreticos, per Moab philosophos superbos, de quibus dicitur: «Perdam sapientiam sapientium, et intelligentiam intelligentium reprobabo.» Per Idumæam terrenam eos, qui relicto spiritu carnem sequentur. Hos Deus subjiciet Judæ, id est rationi et spiritui: «Ut illi, inquit, conjuncta caro esse desistat, et Idumæa transeat in Judæam. Philistiim interpretantur cadentes poculo, qui et ipsi de aureo Babylonis calice inebriati sunt, et sæviunt, et toto animo Israeli insultant, ideoque a populo Dei divisi sunt.» Per hos ergo Turcæ et pagani accipi possunt, quos Deus tandem disperdet.
Moraliter, disce hoc capite, quam Deo displiceant immisericordia et invidia, quamque simili clade et calamitate puniat eos, qui aliorum calamitati non condolent, sed insultant. Ideo enim Ezechiel, Jeremias et Isaias, Moab, Ammon, Philistinis Tyriis aliisque gentibus excidium intentant, quod in Judæorum clade et excidio non doluerint, sed exsultarint. Annibal et cœlitum et hominum odium sibi conscivit, dum inspecta humani sanguinis plena fossa, dixit: «Pulchrum hoc esse spectaculum.»
Et Vitellius Cæsar, dum ob cadaveris fætorem via declinantibus ceteris, ipse recta per acervum mortuorum profectus, dixit: «Optime olere hostem, et præsertim civem.» Ita Suetonius in Vitellio.
Magis vero Wenceslaus Imperator Bohemiæ rex, qui ita ferus fuit, ut assiduum penes se haberet carnificem, quem compatrem appellabat, quia filium ejus de sacro fonte levarat; et tam familiariter eo utebatur, ut aliquoties uno eodemque equo secum vehi illum passus fuerit, ait Dubravius, lib. XXIII. Quocirca merito a regni baronibus captus, et ab electoribus Imperio deturbatus est anno Domini 1400. Ita Æmilius, lib. X.
Ex adverso æque Deo et hominibus placet hostibus victis et afflictis compati, ac misereri. Illustres hac in re fuerunt Romani. Senatus enim Romanus Syphacem quondam opulentissimum Numidiæ regem, captivum in custodia Tibure mortuum publico funere censuit efferendum, ut vitæ dono honorem sepulturæ adjiceret. Consimili clementia in Perse usus est. Nam cum Albæ, in quam custodiæ causa relegatus erat, decessisset, quæstorem misit, qui eum publico funere efferret, ne reliquias regias jacere inhonoratas pateretur. Hostibus hæc, et miseris, et fato functis officia regibus erogata. Atque ut ab universis Patribus C. ad singulos veniam, L. Cornelius consul primo Punico bello, cum Olbiam oppidum cepisset, pro quo fortissime pugnans Hanno dux Carthaginensium occiderat, corpus ejus e tabernaculo suo amplo funere extulit: nec dubitavit hostis exsequias ipse celebrare; eam demum victoriam, et apud deos, et apud homines minimum invidiæ habituram credens, quæ plurimum humanitatis habuisset.
Age M. Marcelli clementia, quam clarum, quamque memorabile exemplum haberi debet! Qui
captis a se Syracusis, in arce earum constitit, ut urbis modo opulentissimæ, tunc afflictæ fortunam ex alto cerneret. Cæterum casum ejus lugubrem intuens, fletum cohibere non potuit. Quem si quis ignarus vir aspexisset, alterius victoriam esse credidisset. Itaque, Syracusana civitas, in maxima clade tua aliquid admixtum gratulationis habuisti: quia si tibi incolumi stare fas non erat, leviter sub tam mansueto victore cecidisti.
Pompeius regem Armeniæ Tigranem, qui et per se magna cum populo Romano bella gesserat, et infestissimum urbi nostræ Mithridatem Ponto pulsum viribus suis protexerat, in conspectu suo jacere supplicem diutius passus non est, sed benignis verbis ... diadema, quod abjecerat, capiti reponere jussit, certisque rebus imperatis, in pristinum fortunæ habitum restituit; æque pulchrum esse judicans et vincere reges et facere.
Catonis quoque morte Cæsar audita, et se invidere illius gloriæ, et illum suæ invidisse dixit: patrimoniumque ejus liberis ipsius incolume servavit.
Marci autem Antonii animus talis humanitatis intellectu non caruit. M. enim Bruti corpus liberto suo sepeliendum tradidit, quoque honoratius cremaretur, injici ei suum paludamentum jussit, dicentem non hostem, sed civem, deposito existimans odio. Cumque interceptum a liberto paludamentum comperisset, ira percitus, protinus in eum animadvertit, hac ante præfatione usus: «Quid? tu ignorasti cujus tibi viri sepulturam commiserim?»
Annibal Æmilii Pauli apud Cannas trucidati quæsitum corpus, quantum in ipso fuit, intumulatum jacere passus non est. Idem Tiberium Gracchum Lucanorum circumventum insidiis, cum summo honore sepulturæ mandavit, et ossa ejus in patriam portanda militibus Romanis tradidit. Idem M. Marcellum in agro Brutio, dum castra Pœnorum cupidius quam consideratius speculatur, interemptum legitimo jure extulit; Punico quoque sagulo, et corona donatum laurea rogo imposuit. Ita Valerius Maximus, lib. V, cap. I.
Agesilaus, audita suorum Spartanorum contra vicinos Corinthios victoria, sed utrinque cruenta, ingemuit: «Quot, inquit, perierunt Græciæ cives, qui barbarorum, ac præsertim Persarum, vim et incursus retundere potuissent!» Ita Plutarchus in Agesilao.
Q. Fabius Maximus, qui cunctando Annibalem fregit, a clementia dictus est Ovicula, teste Plutarcho, lib. De Viris illustribus.