Cornelius a Lapide

Ezechiel XXVI


Index


Synopsis Capitis

Hoc capite, et duobus sequentibus transit Propheta ad Tyrum, eique idem, quod aliis gentibus minatur, excidium, eo quod invidens et æmula gloriæ Hierosolymæ, in ejus clade exultarit. Quocirca graphice Tyri excidium describit. Inde, vers. 15, asserit, quod insulæ, et principes, ac naves stupebunt in Tyri eversione. Idem Tyro comminatur Isaias, cap. XXIII (vide ibi dicta); Jeremias, cap. XLVII, 3; Amos, cap. I, 9.


Textus Vulgatae: Ezechiel 26:1-21

1. Et factum est in undecimo anno, prima mensis, factus est sermo Domini ad me, dicens: 2. Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem: Euge, confractæ sunt portæ populorum, conversa est ad me: implebor, deserta est. 3. Propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans. 4. Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres ejus: et radam pulverem ejus de ea, et dabo eam in limpidissimam petram. 5. Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus: et erit in direptionem gentibus. 6. Filiæ quoque ejus, quæ sunt in agro, gladio interficientur: et scient quia ego Dominus. 7. Quia hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone, regem regum, cum equis, et curribus, et equitibus, et cœtu, populoque magno. 8. Filias tuas, quæ sunt in agro, gladio interficiet: et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in

gyro: et elevabit contra te clypeum. 9. Et vineas, et arietes temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua. 10. Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum: a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui, cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatæ. 11. Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas: populum tuum gladio cædet, et statuæ tuæ nobiles in terram corruent. 12. Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas: et destruent muros tuos, et domos tuas præclaras subvertent: et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent. 13. Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum, et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius. 14. Et dabo te in limpidissimam petram, siccatio sagenarum eris, nec ædificaberis ultra: quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. 15. Hæc dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruinæ tuæ, et gemitu interfectorum tuorum cum occisi fuerint, in medio tui commovebuntur insulæ? 16. Et descendent de sedibus suis omnes principes maris: et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abjicient, et induentur stupore: in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur. 17. Et assumentes super te lamentum, dicent tibi: Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta, quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi? 18. Nunc stupebunt naves in die pavoris tui: et turbabuntur insulæ in mari, eo quod nullus egrediatur ex te. 19. Quia hæc dicit Dominus Deus: Cum dedero te urbem desolatam sicut civitates, quæ non habitantur: et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquæ multæ: 20. et detraxero te cum his, qui descendunt in lacum ad populum sempiternum, et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres, cum his qui deducuntur in lacum, ut non habiteris: porro cum dedero gloriam in terra viventium, 21. in nihilum redigam te, et non eris, et requisita non invenieris ultra in sempiternum, dicit Dominus Deus.


Versus 1: In The Eleventh Year

1. Undecimo anno — a captivitate Joachin, qui fuit quoque annus 11 regni Sedeciæ, quo anno a Chaldæis expugnata et eversa est Jerusalem, qui rursus fuit annus 18 Nabuchodonosoris. Ergo illo anno necdum erat obsessa Tyrus. Nam, vers. 3, ait: «Ascendere faciam ad te gentes multas;» et vers. 7: «Adducam ad Tyrum Nabuchodonosorem.» Falluntur ergo, qui eam obsessam volunt anno 7 Nabuchodonosoris. Idem patebit cap. XXIX, vers. 17.

Prima die mensis, — scilicet quinti, quando Tyrus jam accipere intra 20 dies potuerat nuntium, de Jerusalem expugnata 9 die mensis quarti præcedentis, ut habetur IV Reg. XXV, 1. Ex circumstantiis ergo temporis recte conjicit R. David, Prado et alii, quintum mensem hic notari. Itaque Tyrus, gaudens de excidio Jerusalem, dixit:


Versus 2: The Gates Of The Peoples Are Broken

2. CONFRACTÆ SUNT PORTÆ POPULORUM, — id est confractæ sunt portæ Jerusalem, ad quam omni ex parte gentes conveniunt quasi ad mercaturæ, et religionis celeberrimum emporium. Hinc eam per portas denotat. Unde Vatablus et Maldonatus vertunt et explicant, q. d. Confracta est urbs portarum, vel urbs, quæ erat porta populorum. Urbem enim vocat portas, eo quod undique portas haberet, per quas circumquaque populi omnes ad eam confluebant. Aliter quoque Maldonatus, q. d. Urbs portarum, id est urbs ex qua omnes populi portam aliquam suam denominant. Solent enim minores urbes ex majoribus portas, quibus ad eas itur, appellare, ut in multis Galliæ urbibus aliqua porta Parisiensis vocatur.

Conversa est (scilicet illa populi frequentia et negotiatio, a Jerusalem) ad me — Tyrum. IMPLEBOR — opibus et mercibus, quia vastata est Jerusalem, q. d. Ejus evacuatio erit mea impletio; ejus vastitas erit mea celebritas; ejus ignominia erit mea gloria.

Moraliter, intuere hic mundi inopiam, conditionem et praxim: non ornat hos, quin spoliet illos: si quem opibus cumulat, alium premit egestate: non potest impleri hic, quin evacuetur ille; atque ita facit, ut unus alteri invideat, ejusque bonis inhiet. Ut sol dum unum hemisphærium sua luce illustrat, alteri tenebras offundit; atque uti in haustro dum una situla attollitur, altera deprimitur: ita in mundo nemo attolli potest et inclarescere, nisi alii deprimantur et obfuscentur, ait H. Pintus. E contrario Deus dives est in omnes. Unde de justo, qui in Deo habitans ditatur, ait Psaltes Psalm. CXI: «Gloria et divitiæ in domo ejus: et justitia ejus manet in sæculum sæculi.» Et Psalm. XXXVI: «Spera in Domino, et fac bonitatem: et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus.»

et hortos construendos eo comportaverant, quam Deus dicit evertendam, imo radendam, ut rupes nuda relinquatur, qualis erat antequam urbs construeretur. Unde sequitur: «Dabo eam in limpidissimam petram,» hoc est, faciam ut in Tyro sola relinquatur limpidissima; Septuaginta, nitidissima, rupes, in qua constructa est (unde hebraice Tyrus dicitur צר tsor, id est petra) sitque tanta Tyri solitudo, ut in ea piscatores sagenas suas madefactas extendant et exsiccent. Ita Theodoretus. Hoc est, quod subdit: «Siccatio sagenarum erit,» Tyrus. Nulla ergo urbs, nullus mercator, nullus princeps glorietur suo robore, suis opibus, suis civibus, suis clientelis; licet enim iis abundet quasi Tyrus, et quasi muro aquis, tamen si Deum offendat, facile ab eo omnibus spoliabitur, et in siccam limpidamque petram redigetur.


Versus 3: AGAINST YOU.

3. Super te. — Vatablus, contra te, supple, veniam, vel virgam meam et gladium vibrabo. MARE FLUCTUANS. — Significat Chaldæorum multitudinem, tumultum, fragorem, per fluctus Tyro, mari adjacenti, notissimos. Copias ergo Chaldæorum vocat fluctus, quia erant maximæ, plurimæ et sævissimæ. Sic et Jeremias, cap. XLVI, 9, copias Ægypti, et cap. LI, 42, copias Cyri vocat fluctus.


Versus 4: AND I WILL SCRAPE ITS DUST FROM IT.

4. ET RADAM PULVEREM EJUS DE EA. — Est hyperbole, q. d. Tyrum evertam, et eradam usque ad fundamenta, faciam ut ne pulvis quidem in ea remaneat. Erat enim Tyrus exstructa in rupe, in medio mari. Incolæ vero terram ad fabricandum,


Versus 6: ITS DAUGHTERS ALSO.

6. FILIÆ QUOQUE EJUS. — Hoc est Sidon, et aliæ urbes et vici Tyro quasi metropoli subjecti. Hæ enim ab Hebræis vocantur filiæ, sicut ipsa metropolis vocatur mater.


Versus 7: THE KING OF KINGS.

7. Regem regum. — Ita vocat Nabuchodonosorem, qui multos reges habebat subjectos. Unde Megasthenes apud Josephum, X Antiq. XIII, contendit Nabuchodonosorem fortitudine et rerum gestarum magnitudine superasse Herculem. De quo plura Daniel II, 37. Alii per regem regum intelligunt Alexandrum Magnum, qui post Nabuchodonosorem, anno 243, Tyrum expugnavit. Quem Paulus Orosius vocat magnum miseriarum gurgitem, et totius Orientis atrocissimum turbinem. Nota: Putant multi Tyrum a Nabuchodonosore esse expugnatam paulo post Jerusalem, scilicet anno 23 Nabuchodonosoris, cum ipse Tyrum obsedisset tres annos cum dimidio, teste Philostrato apud Josephum. Unde Isaiæ XXIII, 17, dicitur post 70 annos Tyrus reædificanda, scilicet cum Jerusalem, a Cyro: sed falluntur; nam 13 annis fuit obsessa Tyrus, et capta anno 35 Nabuchodonosoris, uti ostendam cap. XXIX, 17.


Versus 8: He Shall Raise The Shield Against You

8. Elevabit contra te clypeum, — ut eo contra tua tela se protegat, cum te invadet; vel, q. d. Sublatis consertisque clypeis milites contra te testudinem de more facient, per quam in muros tuos inscendant urbem invasuri. Testudo enim erat continuata clypeorum series a militibus subjectis curvata in formam animalis quod testudo vocatur. Unde Livius: «Ipse scalas ferri ad muros ab omni parte muri jussit, ac testudine ad portas successit;» «testudine,» id est continuata clypeorum crate super capita. Idem, lib. IV De Bello Maced.: «Sublatis deinde supra capita scutis, continuatisque ita inter se, ut non modo ad cæcos ictus, sed ne ad inserendum quidem ex propinquo telum, loci quidquam esset, testudine facta subibant.»


Versus 9: SIEGE SHELTERS.

9. VINEAS. — Erant quasi magni corbes ex vimine (hinc vocantur vineæ, quasi vimineæ) quibus obsidentes se tegebant, et ex iis tuti penetrabant ad murorum fundamenta subruenda. Ita Vegetius, lib. IV, cap. XV. Aliter Vatablus vertit, scilicet, tormentum feriendi. Hebræum enim מחא macha significat delere, evertere. Hinc מחי mechi significat tormentum evertens muros.

ET ARIETES. — Aries priscis bombardas et tormenta ænea non habentibus, erat trabs armata ferro instar arietis, quæ impulsu multorum militum mænia percutiebat, nec ulla turris tam valida erat, aut murus, qui licet primos arietis ictus sustinuisset, assiduos vinceret, ait Josephus, III Belli, IX. Vide arietis formam apud Lipsium, lib. De Militia Rom. Septuaginta vertunt, δόρατα, id est lanceas; R. Salomon, balistas, quæ lapides in muros ejaculantur.


Versus 10: By The Flood Of His Horses

10. INUNDATIONE EQUORUM, — id est, ut Septuaginta, multitudine equorum operiet te pulvis eorum, q. d. Tam multi equites Chaldæi te invadent, tantumque pulveris ungulis suis excitabunt, ut tota pulvere tegi et obnubilari videaris. Sic ait Isaias, cap. LX, vers. 6: «Inundatio camelorum operiet te.» A sonitu (præ sonitu) Equitum. — Vix credat, nisi expertus, quantus sit fragor et terror equitum, urbe vi capta discurrentium, tum ut forum, plateas, vicos locaque omnia refugii occupent; tum ut milites et incolas ne fuga evadant, comprehendant; tum ut resistere volentes percellant. Vidi ego, et audivi hæc in Belgio Trajecti ad Mosam degens, cum ea urbs ab Hispanis vi caperetur. Sane videbar mihi videre et audire fragorem et terrorem, qui erit in ultimo mundi die.


Versus 11: YOUR NOBLE STATUES (that is, your trophies, or images of

11. STATUÆ TUÆ NOBILES (id est trophæa tua, vel imagines clarorum virorum) IN TERRAM CORRUENT. — Ita Vatablus. Hæ enim hebraice vocantur מצבת mattsebot, id est statuæ. Tales sunt columnæ, pyramides et arcus triumphales, quales hic Romæ videmus: nimirum columna Trajani 120 pedum altitudinis, et tanta crassitie, ut interius per cochleam ab imo in summum ascendatur, in qua victoriæ omnes Trajani exsculptæ sunt. Item columna Antonini, pyramides Ægyptiæ ante templum S. Petri, ante basilicam Lateranensem, et ante ecclesiam S. Mariæ Majorem. Item arcus Titi et Vespasiani de devicta Judæa, arcus Septimi Severi, ad radices Capitolii; arcus Constantini de devicto Maxentio.

Aliter Prado: per mattsebot enim accipit idola quæ Tyrii tam anxie custodiebant, ne hostili carmine avocati eorum dii, aut indignati discederent, ut vinculis ea annecterent. Erant hæc simulacra Herculis et Apollinis, teste Curtio, lib. IV De Vita Alexandri, et Plutarcho, problem. 61. Septuaginta vertunt, substantiam fortitudinis tuæ; et R. David, turres fortitudinis tuæ.


Versus 13: And I Will Cause The Multitude Of Your Songs To Cease

13. ET QUIESCERE FACIAM MULTITUDINEM CANTICORUM TUORUM, — quibus tu, o Tyre mercatrix, quasi meretrix, mercatores ad te pellicis. Vide dicta Isaiæ XXIII, 15 et 16.


Versus 14: NOR SHALL YOU BE BUILT AGAIN.

14. NEC ÆDIFICABERIS ULTRA. — Dices: Isaiæ XXIII, 17, dicitur Tyrus instauranda post 70 annos. Respondet S. Hieronymus, instauratam fuisse Tyrum in urbem, sed non in regnum; nam Tyrus deinceps subfuit Chaldæis, Græcis, Romanis; secundo, respondet Scholiastes, cives Tyri omnes pene fuisse deletos, ac proinde postea aliam fuisse quasi Tyrum, quæ ab alia hominum natione, aliis legibus et moribus, imo, ut aliqui volunt, alio loco instaurata sit; tertio et plane, Hebræum עוד od, id est amplius, significat tempus jubilæi, id est sæculum 50 annorum (ut patet Exodi XXI, 6) intra quod Tyrus non est ædificata, sed post annos 70. Ita Theodoretus. Vide dicta Isaiæ XXIII, 15.


Versus 15: AT THE SOUND OF YOUR RUIN.

15. A SONITU RUINÆ. — Est hyperbole, q. d. Sicut, turre ruente, omnia vicina commoventur: ita, Tyro ruente, vicinæ insulæ, id est insulani, ad famam et nuntium vastationis Tyri commoti sunt, id est commovebuntur pavore et admiratione.


Versus 16: They Shall Come Down From Their Thrones

16. DESCENDENT DE SEDIBUS SUIS, — ut sedeant in terra more lugentium. PRINCIPES MARIS, — id est vicinarum insularum, quæ in mari sunt æque ac Tyrus. Exuvias suas. — Hebraice מעיל ילם meilehem, id est, pallia sua; Septuaginta, coronas et diademata sua. ATTONITI SUPER REPENTINO CASU TUO. — Repentini enim et improvisi casus acerbiores sunt. Hinc Adrianus Imperator annulum gestabat, quem aiebat fuisse Drusi Germanici, cui insculptum erat: «Illis gravis est fortuna, quibus est repentina.» Et Seneca: «Gravius, ait, nocet quodcumque inexpertum accidit: melius est præcavere quam cavere.» Hoc est quod ait S. Augustinus lib. De Singular. Clericor.: «Ubicumque fuerit providentia, frustrantur universa contraria: ubi autem providentia negligitur, omnia contraria dominantur.» Si ergo sapis, utere consilio, quod est oculus futurorum, eoque futura dispice et prospice.


Versus 17: AND TAKING UP A LAMENTATION OVER YOU.

17. ET ASSUMENTES SUPER TE LAMENTUM. — Simile lamentum Babyloni excisæ inducit Isaias cap. XIV, 10.

Tropologice, hoc lamentum anima excelsa, quæ in peccatum mortale prolabitur, recte adaptat S. Hieronymus.


Versus 18: ON THE DAY OF YOUR TERROR.

18. IN DIE PAVORIS TUI. — Septuaginta, in die ruinæ tuæ.


Versus 19: THE ABYSS.

19. ABYSSUM. — Chaldæus, exercitum immensum, ut operiant te aquæ multæ, id est multi hostes et populi, ac consequenter multæ ærumnæ, gravesque et profundæ clades. Sic ait Psaltes Psalm. XLI, 8: «Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum,» id est una afflictio alteram secum trahit, dum tu, Domine, cataractas tuas aperis, et pluis in nos calamitates.


Versus 20: Those Who Descend Into The Pit

20. Qui descendunt in lacum, — id est in foveam et sepulcrum. AD POPULUM SEMPITERNUM. — Hebraice, ad populum sæculi, id est ad populum jam olim a multis sæculis mortuum, qui dormit somnum sempiternum, ut ait Jeremias cap. LI, 57, quos proinde vocat «mortuos sempiternos,» Thren. III, 6; secundo, q. d. Cum descendentibus in lacum, id est in infernum, ad æternum ignem destinatis constituam te, in sempiternum arsuram. Ita S. Hieronymus et R. Salomon.

IN TERRA NOVISSIMA. — Hebraice תחתיות tachtiot, id est inferiori, scilicet in sepulcro et inferno.

SICUT SOLITUDINES VETERES, — id est similem ruinis urbium antiquis, quarum vix ullum cernitur vestigium. Ita Maldonatus.

CUM DEDERO GLORIAM IN TERRA VIVENTIUM, — cum restituero felicitatem et gloriam pristinam Hierosolymæ, ex quo omnes meam potentiam glorificabunt. Unde Chaldæus vertit: Gaudium in terra Israel dabo. Vocatur Jerusalem terra viventium, primo, quod in ea coleretur Deus verus et vivus, qui sui cultores sibi similes facit viventes, uti idola mortua faciunt stupidos. Secundo, quia in Jerusalem sepulti erant fideles et justi, post modicum tempus resurrecturi in vitam æternam, Isaiæ XXVI, 20; Apoc. VI, 9. Tertio, q. d. Tu, Tyre, insultasti Hierosolymæ, quod jam esset terra mortis et mortuorum: ecce faciam ut tu descendas in lacum, et sis terra mortuorum: Jerusalem vero sit terra viventium, cum reflorescet hominum viventium numero et gloria. Ita R. David, Maldonatus, Prado et alii. Alii explicant, q. d. Cum dedero gloriam in terra viventium, id est, cum in tui punitione et excidio gloriam meæ vindictæ et potentiæ ubique terrarum ostendero. Hic commentarium suum cum vita finit noster Prado, transiitque ad terram viventium.


Versus 21: I Will Reduce You To Nothing

21. IN NIHILUM REDIGAM TE, — id est tuam gloriam, imperium, opes, delicias, palatia, arces, etc., ut amplius non sint, nec in sua forma et essentia existant, et quoad eam quasi annihilentur. Nam quoad materiam primam, certum est eam non annihilari. Res ergo dicuntur annihilari, cum earum species, forma et decor perit, et quasi ad materiam primam et ad rude chaos, ex quo prodierunt, redigantur. Unde explicans subdit: «Et non eris, et requisita non invenieris ultra in sempiternum.» Hic finis Tyri inclytæ. Hic finis regum, regnorum, opum, honorum, pomparum mundi. Sic Apocal. cap. XVII, de regno Antichristi et mundi, dicitur: «Bestia erat, et non est;» de Deo vero ejusque regno dicitur Apocal. I, 4: «Qui est, qui erat, et qui venturus est.» Et Daniel VII, 27: «Cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei et obedient.» Hoc est ergo elogium, laus et nomen regis et cujusvis hominis defuncti: «Fuit, et non est.» Dei vero et Beatorum: «Fuit, est, et erit in perpetuum.» Sic transit gloria mundi; at durat gloria cœli.

Exstat epitaphium cujusdam regis Franciæ, aptum et patheticum hac de re, quod citat Delrio, Adag. 8, estque tale: Risi, ploro. Fui, non sum. Studui, requiesco. Lusi, non ludo. Cecini, nec mutio. Pavi corpus, alo vermes. Vigilavi, dormio. Dixi Salve, dico Vale. Rapui, rapior. Superavi, Vincor. Certavi, pacificor. Jure ego vixi. Jure igitur morior: non obsto, obstare nequirem. Terra fui quondam, rursum sum terra. Nihil sum. Terra caduca vale, vermes salvete, recumbo.

Hoc erit et epitaphium cujusque nostrum. O insipiens qui caduca, et mox casura spernit, et æterna jugiter mansura ambit! Audi epitaphium Romæ captæ, et vastatæ a Genserico rege Gothorum, sub Honorio Imperatore, anno Domini 410; quod inaudiens et ingemiscens S. Hieronymus in Bethlehem, ita orditur Proœmium lib. III Comment. in Ezechielem: «Nihil longum est quod finem habet, et omnis retro temporum series transacta non prodest, nisi forte bonorum operum viaticum præparaverit, quæ semper ad futura, ad æterna respiciunt, et nullis terminis coarctantur. Vera sententia: omnia orta occidunt, et aucta senescunt. Et alibi: Nihil est enim opere et manu factum, quod non conficiat et consumat vetustas. Quis crederet, ut totius orbis exstructa victoriis Roma corrueret, ut ipsa suis populis, et mater fieret, et sepulcrum? ut tota Orientis, Ægypti, Africæ littora, olim dominatricis urbis servorum et ancillarum numero complerentur? ut quotidie sancta Bethlehem, nobiles quondam utriusque sexus atque omnibus divitiis affluentes susciperet mendicantes? Quibus quoniam opem ferre non possumus, condolemus, et lacrymas lacrymis jungimus: occupatique sancti operis studio, dum sine gemitu confluentes videre non possu-

mus, explanationes in Ezechielem, et pene omnia verba in opera vertere; et non dicere sancta, sed facere.»