Cornelius a Lapide

Ezechiel XXVII


Index


Synopsis Capitis

Tyri naves, opes, merces, superbiam, ideoque excidium quasi naufragium describit; ut quo major ejus fuit gloria, eo major ejusdem ruinæ appareat. Primo ergo ejus merces, et gentes Tyrum ad mercatum venientes recenset. Deinde, vers. 26, omnium horum ruinam et rapinam præsentiat, ideoque Tyrum fore materiam lamenti gentibus omnibus asseverat.


Textus Vulgatae: Ezechiel 27:1-36

1. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 2. Tu ergo, fili hominis, assume super Tyrum lamentum: 3. et dices Tyro, quæ habitat in introitu maris, negotiationi populorum ad insulas multas: Hæc dicit Dominus Deus: O Tyre, tu dixisti: Perfecti decoris ego sum, 4. et in corde maris sita. Finitimi tui, qui te ædificaverunt, impleverunt decorem tuum: 5. abietibus de Sanir exstruxerunt te cum omnibus tabulatis maris: cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum. 6. Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos: et transtra tua fecerunt tibi ex ebore Indico, et prætoriola de insulis Italiæ. 7. Byssus varia de Ægypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo: hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum. 8. Habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui: sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui. 9. Senes Giblii, et prudentes ejus, habuerunt nautas ad ministerium variæ supellectilis tuæ: omnes naves maris, et nautæ earum, fuerunt in populo negotiationis tuæ. 10. Persæ, et Lydii, et Libyes erant in exercitu tuo viri bellatores tui: clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo. 11. Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu: sed et Pygmæi, qui erant in turribus tuis, pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum: ipsi compleverunt pulchritudinem tuam. 12. Carthaginenses negotiatores tui, a multitudine cunctarum divitiarum, argento, ferro, stanno, plumboque repleverunt nundinas tuas. 13. Græcia, Thubal, et Mosoch, ipsi institores tui: mancipia, et vasa ærea advexerunt populo tuo. 14. De domo Thogorma, equos, et equites, et mulos adduxerunt ad forum tuum. 15. Filii Dedan negotiatores tui: insulæ multæ negotiatio manus tuæ: dentes eburneos, et ebeninos commutaverunt in pretio tuo. 16. Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum, gemmam, et purpuram, et scutulata, et byssum, et sericum, et chodchod proposuerunt in mercatu tuo. 17. Juda et terra Israel ipsi institores tui in frumento primo, balsamum, et mel, et oleum, et resinam proposuerunt in nundinis tuis. 18. Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum, in multitudine diversarum opum, in vino pingui, in lanis coloris optimi. 19. Dan, et Græcia, et Mosel in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum: stacte et calamus in negotiatione tua. 20. Dedan institores tui in tapetibus ad sedendum. 21. Arabia, et universi principes Cedar, ipsi negotiatores manus tuæ: cum agnis, et arietibus, et hædis venerunt ad te negotiatores

tui. 22. Venditores Saba, et Reema, ipsi negotiatores tui: cum universis primis aromatibus, et lapide pretioso, et auro, quod proposuerunt in mercatu tuo. 23. Haran, et Chene, et Eden, negotiatores tui: Saba, Assur, et Chelmad, venditores tui; 24. ipsi negotiatores tui multifariam involucris hyacinthi, et polymitorum, gazarumque pretiosarum, quæ obvolutæ et astrictæ erant funibus: cedros quoque habebant in negotiationibus tuis. 25. Naves maris, principes tui in negotiatione tua: et repleta es, et glorificata nimis in corde maris. 26. In aquis multis adduxerunt te remiges tui: ventus Auster contrivit te in corde maris. 27. Divitiæ tuæ, et thesauri tui, et multiplex instrumentum tuum, nautæ tui et gubernatores tui, qui tenebant supellectilem tuam, et populo tuo præerant: viri quoque bellatores tui, qui erant in te cum universa multitudine tua, quæ est in medio tui: cadent in corde maris in die ruinæ tuæ. 28. A sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes: 29. Et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum: nautæ et universi gubernatores maris in terra stabunt: 30. et ejulabunt super te voce magna, et clamabunt amare: et superjacient pulverem capitibus suis, et cinere conspergentur. 31. Et radent super te calvitium, et accingentur ciliciis: et plorabunt te in amaritudine animæ ploratu amarissimo. 32. Et assument super te carmen lugubre, et plangent te: Quæ est ut Tyrus, quæ obmutuit in medio maris? 33. Quæ in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos: in multitudine divitiarum tuarum, et populorum tuorum ditasti reges terræ. 34. Nunc contrita es a mari, in profundis aquarum opes tuæ, et omnis multitudo tua, quæ erat in medio tui, ceciderunt. 35. Universi habitatores insularum obstupuerunt super te: et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus. 36. Negotiatores populorum sibilaverunt super te: ad nihilum deducta es, et non eris usque in perpetuum.


Versus 2: TAKE UP A LAMENTATION.

2. Assume lamentum. — Hebraice נשא sa, id est assume, eleva, attolle voces lamentabiles, ex affectu commiserationis erga tantam cladem Tyri.


Versus 3: WHICH DWELLS AT THE ENTRANCE OF THE SEA.

3. QUÆ HABITAT IN INTROITU MARIS. — Hebraice: Quæ habitat juxta ostia, id est portas maris. Erat enim insula multorum portuum, inquit Vatablus. NEGOTIATIONI. — Tyrus, ait S. Hieronymus, dicitur hic negotiatio, id est celeberrimum emporium negotiationis, «populorum ad insulas multas,» cujus negotiatores scilicet erant potentes et opulenti et principes. Secundo, Maldonatus et Vatablus, «negotiationi,» aiunt, id est negotiatrici, quæ cum insulis et populis remotissimis negotiatur.

Perfecti decoris ego sum. — Primum crimen Tyri, ait S. Hieronymus, est superbia, quod suam pulchritudinem non Dei putet esse, sed suæ industriæ et virtutis. Secundo, quod perfectam sibi arroget pulchritudinem, q. d. Sum urbium pulcherrima, sum ocellus orbis, ita sum pulchra, ut nihil mihi addi possit, quod solius est Dei, ait Dionysius, cap. IV De Divin. Nom.


Versus 4: And Situated In The Heart Of The Sea

4. Et in corde maris sita, — in medio mari, q. d. Dixisti superbe, o Tyre: Ego sum munitissima æque ac speciosissima domina ac regina maris, circumquaque mari cæruleo circumdata, et quasi coronata, Isaiæ XXIII, 8. Erat enim Tyrus rotunda forma super rupem durissimam (unde et hebraice tsor, Chaldaice tor, latine Tyrus dicitur, q. d. Rupes, vel saxum) undique quasi immenso mari cincta, quatuor stadiis, id est 500 passibus, id est medio milliari distans a terra. Sed Nabuchodonosor, et post Alexander, terra, lignis, lapidibus mare una ex parte implevit, ut Tyrus pedibus adiri et expugnari posset, sicque ex insula fecit peninsulam. Ita S. Hieronymus, Plinius lib. V, cap. XIX, et Curtius, lib. IV. Vide quæ de Tyri opibus et gloria dixi Isaiæ XXIII, initio capitis.

Mystice, Tyrus sunt angustiæ (has enim significat Hebræum צר tsor, id est Tyrus) istius mundi, qui in maligno est positus, et variis perturbationibus, quasi fluctibus coarctatur atque percutitur, ait S. Hieronymus. Quæ ergo de Tyro hic dicuntur ad litteram, mystice mundo adapta.

FINITIMI TUI, QUI TE ÆDIFICAVERUNT, IMPLEVERUNT DECOREM TUUM. — Vatablus, absolverunt pulchritudinem tuam, id est omnibus ornamentis te exornarunt, quidquid in orbe pulchrum erat in te contulerunt. Certum est, ait ex Beroso Adricomius in Descriptione Terræ Sanctæ, in Tyro, Tyrum dictam et conditam paulo post diluvium a Tyrio, qui septimus fuit filiorum Japhet: postea a Sidoniis fuit aucta, teste Justino, lib. XVIII. Unde S. Hieronymus vocat Tyrum coloniam Sidoniorum. Pro finitimi tui hebraice est גבוליך gebulayich, id est termini tui, id est habitantes in terminis tuis, hoc est accolæ finitimi tui: puta Sidonii, Giblii, etc. Verum Vatablus proprie vertit termini,

ait, jungitque præcedentibus, ac vertit: In medio mari sunt termini tui. Sic vertunt et Septuaginta in editione Complutensi. Verum S. Hieronymus asserit Septuaginta vertisse: Beelim filii tui circumdederunt tibi decorem tuum, additque eos corrupte legisse Beelim pro gebulayich; et בניך banaich, id est filii tui, pro בניך bonaich, id est ædificatores tui. Noster tamen Vilalpando, prosequens hoc cap. et sequenti Commentarium P. Prado, contendit studio id ab eis factum esse, suggerente Spiritu Sancto, ut significarent quod Tyrus non Deo, sed Baalim acceptum tulerit suum decorem; vel potius, quod filii, id est cives Tyri, eam exornarint superbis templis, ædificatis Baal et Astharthæ. Unde Septuaginta in editione Romana Caraffæ ita habent: Tu dixisti: Ego circumdedi mihi decorem meum in corde maris, ipsi Beelim (vel Baalim) filii tui circumdederunt tibi decorem. Baal erat Saturnus, cui pueros ingenuos immolabant, ait Q. Curtius lib. IV, q. d. Hic ornatus tuus, o Tyre, non ornatus, sed potius infamis est turpitudo, et sacrilegum infanticidium, imo parricidium.


Versus 5: WITH FIR TREES FROM SENIR.

5. ABIETIBUS DE SANIR. — Loquitur tropice, ait S. Hieronymus, de Tyro maritima quasi de navi (Tyri enim gloria erat in navibus), malo, velis, remis omnique re instructissima, ut significet urbis opes, quæ austro, id est Nabuchodonosoris furore, illisa, naufragium fecit. Porro Sanir, vel Sarion est mons Hermon, qui Sanir dicitur, id est nivosus, ait Chaldæus, quia nivibus semper riget, ideoque dicitur Chermon, sive Hermon, id est perditus, excisus, sterilis, ait Masius; vel, ut Vilalpando, quia valle a Libano dividitur, et quasi succiditur.

Nota: Per has abietes significat potentes, magnates et gubernatores urbis. CUM OMNIBUS TABULATIS MARIS. — Navis enim duo tabulata, id est duos tabularum ordines, habet, q. d. Omnes navium, id est domorum tuarum tabulæ, erant abiegnæ. Hinc hebraice est לחתים luchotaim, quod est duale, q. d. Duæ tabulæ, puta duo tabularum ordines: Noster per diastolen legit לחת ים luchot iam, id est tabulas vel tabulata maris.

MALUM. — Aliqui intelligunt templum Jovis Olympii, et alia in Tyro ædificata. 6. TRANSTRA — dicuntur quasi transversim strata: sunt tigna, quæ in navi vel domo transversim posita, latera connectunt et stringunt. Septuaginta vertunt, ier, id est templa: quia, ut Sextus Pompeius, templum est tignum transversum in quo sedent remiges. Transtra ergo, ait Cæsar, sunt remigum sedilia; hæc lignea, superbe ebore in laminas secto et cælato operuerunt et exornarunt Tyrii. Aliqui, ait Theodoretus, vertunt, cornu tuum, id est robur, et vires tuas, scilicet, idola tua et religio: quæ est robur reipublicæ; indeque forte Septuaginta vertunt, templa, scilicet idolorum.

Ex ebore Indico. — Nam, ut Virgilius: India mittit ebur, molles sua thura Sabæi: At Chalybes duri ferrum, virosaque Pontus Castorea.

ET PRÆTORIOLA. — Prætorium, Suetonio in Caligula, est magnificum conclave, vel domus suburbana. Significat ergo hic magnifica palatia, cœnacula, conclavia, suburbana æque ac urbana Tyrios ædificasse lignis pretiosis advectis ex Italia. Unde Septuaginta et Aquila vertunt, domos nemorosas. Prætorium enim proprie vocabatur magnifica et ampla domus in agro et ruri exstructa, in quæ ædificia, pecunias ingentes effundebant. Audi Suetonium in Caligula, cap. XXXVII: «In exstructionibus prætoriorum atque villarum, omni posthabita ratione, nihil tam efficere concupiscebat, quam quod effici posse negaretur.» Idem in Augusto, cap. LXXII: «Ampla et operosa prætoria gravabatur,» hoc est, iniquo animo ferebat Augustus villas quasdam elegantius et sumptuosius exstructas. Palladius, lib. I: «Ipsius etiam prætorii situs sit loco aliquatenus erectiore et sicciore quam cætera, propter injuriam fundamentorum, et ut læto fruatur aspectu.» Quia enim prætores, utpote exercitus duces, sæpe degebant in agris, ibique splendidas ædificabant ædes; hinc quævis aliorum fabricæ similes a pari vocatæ sunt prætoria; et si minores essent, prætoriola. Hinc Ezechiel prætoriola hæc, id est conclavia splendida, ponit in navi: navi enim comparat Tyrum, utpote maritimam: ejus ergo palatia, et augustas fabricas vocat prætoriola.

ITALIÆ. — Hebraice est Cetim, quod non tantum Cyprum, sed et Italiam significat, uti ostendi Num. XXIV, 24. Chaldæus vertit, de insulis Apuliæ, id est ex Cypro, Creta, Sicilia, aliisque Apuliæ et Italiæ vicinis.


Versus 7: FINE EMBROIDERED LINEN FROM EGYPT WAS WOVEN FOR YOU AS

7. BYSSUS VARIA DE ÆGYPTO TEXTA EST TIBI IN VELUM. — Significat tapetes et alia similia Tyrum ex Ægypto afferri solita, ait Theodoretus. Secundo, Vilalpando: Navis, ait, est tyrannis; malus est rex; funes sunt principes et duces, qui regem sustinent; velum sunt instructæ acies. Sed nota non esse necesse singula applicare. Tantum enim per pretiosam hanc omnem navis supellectilem, significat pretiosas urbis fabricas, domos, arces, templa, mœnia, omnemque urbis supellectilem, opes et merces: cumque tantus esset Tyri luxus, facile fieri potuit, ut revera in navibus vela ex bysso, transtra ex ebore fierent.

Mystice S. Hieronymus: Per byssum significatur terra, quia ex terra oritur; per hyacinthum aer; per purpuram mare, ex quo conficitur; addito coccino bis tincto, quod ignem suo rubore repræsentat, quibus pontificis vestimenta texuntur. Hæc ergo quatuor significant «quatuor elementa, terram, aerem, aquam et ignem, ex quibus constant omnia, quæ sibi assumit Tyrus, ut Dei creatoris non utatur cum gratia, sed dicat: Perfecti decoris ego sum; vel, Decorem mihi ipsa præparavi.»

HYACINTHUS, — id est lana et pannus hyacinthinus, id est violacei coloris, de quo dixi Exodi cap. XXV, 3. DE INSULIS ELISA, — id est Græciæ, ait Theodoretus, maxime iis quæ sunt in mari Ionio, ait S. Hieronymus. Elisa enim fuit filius Javan, a quo culta et nuncupata est Græcia: hæc enim hebraice vocatur Javan. Imo ab Elisa, aliqui Æoles dictos putant. Chaldæus Elisa vertit, insulas Italiæ; alii, fortunatas insulas, quæ Elysiæ dicuntur ob amœnitatem et ubertatem, maxime arborum et pomorum aureorum, quæ ibi sæpius in anno maturescunt. Licet enim Tyrus in se abundaret purpura (essetque optima et nominatissima, unde vocatur Tyria, et Sarranum ostrum), tamen illa aliunde quoque eo advehebatur, quasi ad commune emporium, ut inde in omnes regiones distraheretur. Vilalpando per insulas Elisa accipit urbes et insulas Hispaniæ juxta Gades, et Xeritium: ibi enim ab Homero primitus positos fuisse Campos Elysios, ob loci amœnitatem et fertilitatem. Unde ibi est Lethæus fluvius, vulgo Guadalete, quem ad Elysios campos constituunt Virgilius, VI Æneid., et Strabo lib. I. Ita et Pineda lib. IV De Rebus Salom. cap. XIV.

OPERIMENTUM TUUM, — quo operiebas et ornabas tum te, id est tuos cives iis vestiens; tum tuas domos, aulas et cubicula insternens byssinis et purpureis aulæis, sedibus, pulvillis, etc.


Versus 8: The Arvadites

8. Aradii, — incolæ insulæ Arados juxta Tyrum, quam condidit Aradius, nonus filius Chanaan, Genes. X, 18. Septuaginta vertunt: Principes tui Sidonii (qui scilicet olim tibi imperabant, nunc) cum Aradiis sunt remiges tui. Mystice, Aradii hebraice significant deponentes, Sidonii venatores, de quibus dicitur Psalm. CXXIII: «Anima nostra erepta est de laqueo venantium;» hebraice Sidonim, id est Sidoniorum. «Hi, ergo, sunt qui venantur animas incautas in sublimi positas, ut ad terrena deducant, et efficiantur remiges, ut ducant eas ad naufragia,» ait S. Hieronymus.


Versus 9: The Elders Of Gebal

9. Senes Giblii, — Gobel, vel Gebal (Psal. LXXXII, 8: «Gebal, et Ammon, et Amalec, cum habitantibus Tyrum») est Giblus, vel Biblus urbs Phœniciæ, unde incolæ dicti sunt Giblii, vel Biblii. Gebalii Septuaginta vertunt, πρεσβύτεροι βιβλίων, quod ambigue vertit eorum Interpres, senes Bibliorum; et male Scholiastes, senes in libris. Biblia enim non sunt Biblia, nec libri; sed gens est sic dicta, quæ nobiles habebat fabros lignarios: unde Giblii præciderunt ligna Salomoni in fabrica templi, III Regum V, 18. Hebraice est: Senes Gebal et sapientes ejus instauraverunt in te rimas tuas, scilicet navis tuæ aquam admitteret; navis, inquam, tum proprie dicta, quia abundas navibus in mari, tum metaphorice, scilicet urbs, et respublica tua. Unde Septuaginta vertunt: Senes Biblii, et sapientes eorum qui erant in te, confortabant consilium tuum. Nimirum boni consiliarii suo consilio rempublicam quasi navem, ab omnibus procellis tutam in omni periculo et calamitate, ne rimas agat, conservant.

OMNES NAVES MARIS, ET NAUTÆ EARUM FUERUNT IN POPULO NEGOTIATIONIS TUÆ. — Ex Hebræo clarius sic vertas: Omnes naves maris, et remiges earum, fuerunt in te, ad negotiandum negotiationem tuam; vel ad distrahendum merces tuas; Septuaginta: Facti sunt tibi in Occidentem Occidentis. Hebraice enim ערב arab significat spondere, contrahere, negotiari, et generaliter commisceri; hinc significat etiam vesperam, sive Occidentem, quando miscentur lux et tenebræ. S. Hieronymus et Theodoretus sic explicant: Mercatores ad te venerunt ex omnibus, etiam remotissimis regionibus occidentalibus, puta ex Hispania, inquit Pineda lib. IV De Rebus Salom. cap. V. Tartessus enim urbs Hispaniæ ad Gades, fuit colonia Tyriorum; unde cum iis magna habebat commercia. Sic Canticum canticorum vocatur canticum maximum, id est pulcherrimum. Chaldæus vertit: Omnes descendentes in mare, et nautæ eorum fuerunt remiges in te, q. d. Tanta erat magnificentia et gloria tua, o Tyre, ut remiges tibi ascisceres eos, qui aliarum gentium fuerant nautæ, hoc est naucleri et gubernatores navium.

Tropologice Vilalpando: Mercator, ait, avaritia vespera dicitur, vel Occidens; primo, quia fraudibus et mendacio merces suas vendit, vel emit; secundo, quia quasi lupus vespertinus pauperum bona inhiat; tertio, ob cæcitatem mentis, quam affert lucri cupiditas; quarto, quia hæc lucri aviditas cum suis asseclis ducit eum ad tenebras æternas inferni. Ita S. Hieronymus.


Versus 10: Persians And Lydians

10. Persæ et Lydii, — q. d. Omnes populi serviebant tibi: viles quidem in rebus fabrilibus, ut Giblii, Aradii, Sidonii; fortes vero et militares in bello, ut Persæ, Lydii et Afri: qui tempore belli tibi erant præsidio; tempore vero pacis, suspensis galeis et clypeis, ornamento, ait Maldonatus.


Versus 11: AND ALSO THE PYGMIES.

11. SED ET PYGMÆI. — Plinius, lib. VII, cap. II, scribit Pygmæos esse populos in extrema India,

salubri cœlo, et semper vernante, qui ternos dodrantes, sive spithamas non excedunt. Idem cum Aristotele, lib. VIII Histor. animal. XII, asserit eos pugnare cum gruibus. Unde et Ovidius lib. VI Fastor.: Nec quæ pygmæo sanguine gaudet avis, id est grus. Fuse vero, satyr. 3, Juvenalis de iis canit: Ad subitas Thracum volucres, nubemque sonoram / Pygmæus parvis currit bellator in armis. / Mox impar hosti, raptusque per aera curvis / Unguibus a sæva fertur grue, etc. Ridet / Nemo, ubi tota cohors pede non est altior uno. Quocirca Pygmæos hosce quasi monstruosos homines, admittit S. Augustinus, lib. XVI, cap. VIII. Addunt alii generare eos anno ætatis quinto, mori octavo. Verum hæc fabulosa esse probatur, primo, quia primus Pygmæorum auctor est Homerus poeta fabulosus, Iliade γ; ex eo enim sua habent Aristoteles, Plinius, Augustinus et alii. Unde Eustathius in Homerum scribens, ait eum per gruum comparationem Trojanorum tumultum amplificare: Pygmæos autem, tanquam jucundam fabulæ partem, more suo inducere.

Item ex eo, et ex Suida docet Aldrovandus, lib. XX, cap. V. Secundo, quia hi auctores inter se dissentiunt de loco. Scholiastes enim Homeri ponit eos in media Ægypto: Plinius jam in Asia, jam in India, jam in Æthiopia. Aristoteles, Ammianus, Philostratus in terræ cavernis, quasi formicas. Tertio, quia illa ὀρτυγομαχία, scilicet pugna cum gruibus, uti et generatio, et alia his similia, fabulosa videntur. Tale est et istud Menalcæ apud Athenæum, lib. IX, cap. XIII, perdicibus pugnam esse cum Pygmæis, cum ex adverso Basilius scribat Pygmæos perdicibus inequitare, atque ita adversus grues in bellum exire. Quidni? tempore Theodosii Imperatoris ait Nicephorus lib. XII, cap. XXXVII, visus est homo perdicis magnitudine, utique Pygmæus.

Ita fabula fabulam, mendacium mendacium, uti fraga fragum, serit, sed et pariter interimit: fabulones enim et mendaces sibi statim contradicunt. Nanos pusillæ staturæ in aulis principum videmus, et tales crebro in Tartaria nasci narrant nostri Lusitani: sed hi monstra sunt, nec progeniem aut propaginem habent, ut gentem efficiant. Unde Martialis, lib. XIV, pumilionem ita pingit: Si solum spectes hominis caput, Hectora credas: / Si stantem videas, Astyanacta putes.

Quarto, quænam, quæso, hæc laus esset Tyri, quod homunculos Pygmæos haberet propugnatores? Respondet Lyranus eos positos fuisse non ad tutelam, sed ad irrisionem hostium: sicut Jebusæi in Sion posuerunt cæcos et claudos, quasi ipsi Sion validissimam per se contra Davidem defenderent, II Reg. V, 6. Sed quid opus Pygmæos ad hoc tam longe accersere? Poterant ad hoc ponere infantes, et popanzas, id est larvas, v. g. homines stramineos, quibus fugantur aves ne triticum carpant. Et quomodo de iis diceret Ezechiel: «Ipsi compleverunt pulchritudinem tuam?»

Quinto, Hispani et Lusitani, qui Indias omnes explorarunt, nullos viderunt Pygmæos. Rursum, ex omnibus geographis, qui curiose et studiose totum orbem lustrarunt, nemo est qui scribat vel asserat se Pygmæos hos vidisse; ergo nulli sunt. Non enim sunt tam parvi, ut sint invisibiles.

Dices: Olaus Magnus, lib. II De Gentibus Septentrion. cap. XI, dicit etiamnum in septentrione exstare Pygmæos. Respondeo: Tantum dicit se a viris gravibus audisse, quod incolæ Gruntlandiæ pugnent cum gruibus, uti Pygmæos facere asserit Plinius. Itaque non diserte asserit incolas illos esse Pygmæos: nam etiam incolæ Germaniæ pugnant cum gruibus, dum eas sagittis, bombardis, hastis conficiunt, capiunt et occidunt, qui tamen non sunt Pygmæi. Adde: Olaus non dicit se id vidisse, sed audisse. Denique auctor hic plura habet fabulosa et incredibilia, uti dum tradit veros esse gryphes, qui anterius sint aquilæ, posterius leones, qui aurum effodiant, ex eoque nidos construant: unde ad aurum hoc diripiendum, contra eos in aciem prodire aliquot hominum millia. Quæ omnia falsa et fabulosa esse demonstravi Levit. XI, 13. Sane ex septentrione ob frigus, viros vastos et proceros, et gigantes potius quam pygmæos prodire videmus.

Dices secundo: In historia S. Macarii Romani in Vitis Patr. dicitur quod S. Macarius, pergens ad paradisum, invenerit gentem, quæ in altitudine habebat unum duntaxat cubitum, eamque vocat Pichiti, et Pygmæos. Respondeo illam historiam Baronio aliisque eruditis de falsitate esse suspectam. Nam in eadem narratur, quod S. Macarius proxime accesserit ad paradisum terrestrem, qui situs est, inquit, «ubi cœlum terræ jungitur:» et ante eum excubare Cherubim, «qui a pedibus usque ad umbilicum habet similitudinem hominis, pectus sicut leonis, manum sicut crystallum,» etc., quæ fabulas redolent. Adde, pro Pichiti, manuscriptus codex legit Pytici; unde Pytheci, unde cercopitheci (uti annotavit P. Herbertus), quæ est species simiarum. Simiæ ergo fuerunt, non homines.

Sexto, quia hebraice est גמדים gammadim, quod Chaldæus vertit, Cappadoces; Septuaginta, custodes; Theodotion retinet Hebræum, gammadim; Noster, Aquila, Vatablus, Pagninus, Lago et Lyranus vertunt, Pygmæos. Syrus et Arabicus uterque nullam hic Pygmæorum mentionem faciunt. Pygmæus ergo idem est quod πηχυαῖος, id est cubitalis. Ita Hesychius, Favorinus, Henricus, Stephanus, et alii in Lexicis. Porro dicuntur cubitales, non quod unum tantum cubitum essent alti, ut volunt auctores jam citati: non etiam, ut Forsterus, quod præ turrium, in quibus erant, altitudine, hominibus infra stantibus videntur esse unius cubiti, quanti vulgo putantur esse Pygmæi; sed quod quinos vel senos haberent cubitos staturæ, essentque maximi quasi gigantes: ita ut non pede, sicut passim alii viri, sed cubito mensuarentur. Sic hebraice אנשל המדה anse hammiddah, id est viri mensuræ, I Paral. XX, 6, et alibi, vocantur non qui parvam, sed qui magnam habent staturam. Hinc S. Hieronymus hujus versionis auctor: «Pygmæi, ait, dicuntur ἀπό τῆς πυγμῆς, id est a lucta et certamine,» ut idem sit Pygmæus quod אגרף, id est pugil, a pugnando et luctando, q. d. Propheta: Pygmæi, id est pugiles bellicosissimi erant in Tyri præsidio.

Talis Pygmæus, id est cubitalis, erat ille, de quo scribit Plinius, lib. VII, cap. XVI: «Invenimus in monumentis Salaminæ, Euthymenis filium in tria cubita triennio adolevisse.» Talis quoque gammad, id est cubitalis, fuit Og rex Basan, de quo dicitur Deut. III, 11: «Monstratur lectus ejus ferreus, novem cubitos habens longitudinis, et quatuor latitudinis, ad mensuram cubiti virilis.» Talis fuit et Goliath, «qui fuit altitudinis sex cubitorum, et palmi,» I Reg. XVII, 4. Gigantes enim, quia vasto corpore, validi erant et bellicosi, Genes. VI, 4. Hinc aliqui censent Hebræum Gammadim esse nomen proprium certæ gentis, quæ tunc erat illustris et bellicosa. Unde Marinus in Lexico vertit, Gammadenses: junguntur enim Persis, Lydiis, Aradiis aliisque gentibus. Verum hanc gentem, et hocce ejus nomen nusquam reperire potui. Reperi apud Melam et Plinium, Gamphasantes Æthiopiæ populos: sed hi a Gammadim, uti nomine, ita et proprietate longe abeunt: fuerunt enim imbelles. Audi Plinium, lib. V, cap. VIII: «Gamphasantes nudi præliorumque expertes, nulli externo congregantur.»

Secundo et germanius, Gammadim videntur dicti a radice gomed, id est cubito, quasi Cubitantes, id est luctantes (et גמד Polluci mensura est continens spatium quod est a cubito usque ad digitos clausos, quod alias אמה dicitur), quia videntur fuisse bellatores validi, totique luctis et pugnis dediti. Sicut enim arietes pugnant cornibus, ideoque dicuntur cornutare, et vocantur cornutantes: sic Gammadim vocantur quasi cubitantes, id est cubitis, et cubitorum impulsione ac protrusione decertantes. Summa enim vis hominis est in cubitis, perinde ac jumentorum in cornibus. Tales cubitantes erant olim pugiles qui vocabantur Pancratiaste, qui toto corpore, sed maxime cubitis certabant, sicut Acrochiriste vocabantur, qui summis manibus et digitis duellabant; Pugiles vero, qui pugnis dimicabant. Non quod hi de turribus Tyri pugnarent solis cubitis: sed Gammadim, id est cubitantes, vocantur validi et pugnaces luctatores, robusti bellatores, in luctis armisque exerciti, per catachresin: sicut pugiles vocantur non tantum qui pugnis, sed qui gladiis, hastis, telis decertant.

Pancratium, inquit Budæus (græce παγκράτιον, id est omnia potens), ludi et luctæ genus, ita dictum ex eo, quod advocatis omnibus corporis viribus, omniumque nervorum contentione transigitur. Calcibus enim etiam, et cubitis, non modo pugnis, pancratiaste utebantur, omnique impetendi prehendendique modo. Unde Propertius, lib. III, eleg. XIV: Et patitur duro vulnera pancratio. Nam lucta pugilum et palæstritrarum inde orta est, quod, ut Donatus ait, veteres ante usum ferri et armorum, cubitis, pugnis, calcibus, morsibus, corporumque luctatione certabant. Unde Lucretius, lib. V: Arma antiqua manus, ungues dentesque fuerunt.

Idem annotavit Carolus Paschalius, lib. VI De Coronis, cap. XXIV. Ergo Gammadim hebraice idem sunt, quod græce Anconite et Pancratiaste, latine Cubitantes: cubiti enim angulati, acuti, reflexi et duri, in homine sunt id quod cornua in ariete. Unde illud Homeri Odyss. 7: «Cubito innixus cubabo:» ex quo Ancus Martius quartus Romanorum rex nomen accepit, ait Servius. Ancus enim, græce ἀγκών, significat cubitum: unde Ancus latine «vocatur qui aduncum habet brachium, ut exporrigi non possit,» ait Festus, ab ancone, id est cubito incurvo; et ancilia dicta sunt pelte et scuta reflexa ad ἀγκύλην, id est cubitum, ad quem circumaguntur. Cubitantes ergo dicuntur, quia ad cubitum ancilibus induti et tecti. Hinc rursum Homero Iliade 8 ἀγκυλότοξα vocantur sagittarii, qui arcu, instar cubiti, incurvo et inflexo utuntur: et ἀγκύλαι, jaculatores qui jaculo adunco utuntur, quod ἀγκύλη dicitur, quia simile cubito reflexo; ἀγκύλη enim vocatur incurvatio cubiti. Insuper ancones in parietibus et in promontoriis dicuntur anguli, qui utrumque latus continent et tutantur. Unde Plinius de Ancona urbe Italiæ, ejus etymon ex situ assignans lib. III, cap. XIII: «In ipso, inquit, flectentis se oræ cubito sita.» Ancon enim græce est cubitus. Sicut igitur Ancona dicitur quod in angulo inflexo quasi cubiti sita, totam illam Italiæ regionem tutetur; et sicut ancones tutantur parietes, et utramque maris oram: ita hi Gammadim validi bellatores, quasi ancones tutabantur Tyrum. Itaque vocantur Gammadim, id

est cubitantes, hoc est cubitis validi et pollentes (sub cubitis accipe vicinos armos et lacertos) atque scutati, et ancilibus ad cubitum armati; vel sagittarii arcu recurvo et adunco instar cubiti tela jaculantes. Denique quasi ancones, fortissimi defensores et propugnatores Tyri: nam eos fuisse jaculatores patet ex eo quod sequitur: «Pharetras suas suspenderunt in muris tuis,» q. d. Sunt Gammadim, id est ad cubitum levi pelta armati et tecti, simulque arcus cubito tendentes. Nam jaciebant sagittas cubito flexuque tum brachii, tum arcus sui, iisque illæsi ipsi vulnerabant et lædebant hostes. Inde Symmachus vertit, Medos. Medi enim olim insignes fuerant sagittarii. Unde Horatius, lib. II Carm. ode XVI: «Pecori, ait, pharetra Medi.» Hinc ait Ezechiel: «Ipsi compleverunt pulchritudinem tuam.» Rursum Medi habitu et pugna fuerunt terribiles, et, ut Horatius ait lib. I Carm. ode XXIX, «horribiles.» Audi Herodotum lib. VI: «Athenienses, inquit, primi omnium Græcorum cursu in hostem usi sunt, primi sustinuerunt cernere Medica veste indutos, cum antehac vel audire nomen Medorum Græcis terror fuisset.» Videntur ergo hi Gammadim, id est cubitantes, fuisse certum genus hominum pugnax, totumque pugnis bellisque addictum, quales apud Romanos olim erant gladiatores, apud Davidem Cerethi et Pelethi; et nunc apud Polonos sunt Cozaki, apud Hungaros Haydones, apud Turcas Janizari.

Id ita esse liquet ex S. Hieronymo, qui cum sit auctor nostræ versionis, et Gammadim, secutus Aquilam, verterit Pygmæos, diserte eos sic explicat in Comment.: «Pygmæi, inquit, id est bellatores, et ad bella promptissimi, ἀπὸ τῆς πυγμῆς, quæ Græco sermone in certamen vertitur.» Quid clarius?

Denique Gammadim alludit ad radicem עמד amad, id est stetit, perstitit, constitit: affines enim sunt litteræ ain et gimel. Unde Syri, et etiamnum hebraizantes, pro ain dicunt gain: quin et Septuaginta, S. Hieronymus aliique veteres idipsum subinde fecerunt, cum pro עמורה amora transtulerunt Gomorrha; pro עמר omor, gomor. Sic Gammadim dicitur quasi עמדים ammadim, id est milites statarii, quales olim apud Romanos erant triarii, nunc sunt Helvetii. Hi enim maxime valent in bello defensivo: fortiter enim et constanter in statione sua consistunt, sinuntque se potius conscindi, quam ab ea discedant, et principem suum urbemve hosti dedant: unde solent collocari in præsidiis urbium. Hinc Septuaginta verterunt, custodes tui, q. d. Habuisti, o Tyre, in tui tutelam quidquid humanitus optari potest: habuisti enim mare pro fossa, rupem pro vallo, turres pro propugnaculis, Gammadim pro præsidiariis; sed nihil horum te contra Chaldæos, vel potius contra Deum Chaldæos immittentem tutari poterit. Habeas gigantes, qui cubitis constringentes hostes, eos collidant, uti leo stringens feram suis brachiis, eam collidit et occidit quasi

pulicem; habeas Helvetios, habeas Cozakos, habeas Janizaros cubitis peltatos et pharetratos: omnes hosce exsufflabit Deus quasi muscas, ut ex te discant mortales, sua præsidia non in militibus, non in muris, non in tormentis, sed in uno Deo collocare, eumque peccatis suis iratum sibi per pœnitentiam reconciliare studeant: quod si fecerint, nec Gammadim, nec Helvetiis indigebunt, sed Deus eos contra omnes hostes, contra omnes milites pugnacissimos, contra omnes dæmones defendet et propugnabit, juxta illud Proverb. XVIII, 10: «Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.»


Versus 12: THE CARTHAGINIANS.

12. CARTHAGINENSES. — Hebræum Tharsis significat mare, uti vertit hic Chaldæus, et omnes insulanos, vel transmarinos, quales maxime erant Carthaginenses, qui classibus suis omnia maria replebant, præsertim Tyrum. Carthago enim filia et colonia fuit Tyri. Apte ergo per Tharsis hic intelligitur Carthago. Vide dicta Isaiæ II, 16. Fuit hæc urbs æmula et terror Romani imperii, ait Cicero pro Murena. De ea sic canit Virgilius, I Æneid.: Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni, / Carthago, Italiam contra, Tiberinaque longe / Ostia, dives opum, studiisque asperrima belli. Et Solinus, cap. XXX: «Urbem istam, inquit, ut Cato in senatoria oratione autumat, cum rex Hiarbas rerum in Libya potiretur, Elissa mulier exstruxit, domo Phoenix, et Karthadam dixit, quod Phœnicum ore exprimit civitatem novam. Kartha enim idem est quod civitas, hada nova: pro quo Hebræi (quibus affinis est tam Phœnicum, quam ab iis prognata Punica lingua, teste S. Augustino,) dicunt Kiriat chadas vel hadas. Porro ex Karthada facta est Karthago, mutando d in g et a in o. Hinc a Stephano, lib. De Urbibus, vocatur καινὴ πόλις, id est nova urbs; et Virgilius, I Æneid., idem ei dat epithetum, dum ait: Cernes / Mœnia, surgentemque novæ Carthaginis arcem.»

Græcis vocatur Καρχηδών quasi Καρταγηδών. Figmentum ergo est Karthaginem dici a Kartha, id est taurinum tergus. Sic Hispani novam urbem quam condiderunt in India occidentali, vocarunt Carthaginem. Simili modo Dido Carthaginis conditrix, «vero nomine, ait Servius, Elissa ante dicta est: sed post interitum, a Phœnicibus Dido appellata fuit, id est virago, Punica lingua, sive dilecta;» et forte etiam ante interitum a דוד dod, id est dilectus: unde David, et illud Psalm. LXVII: «Rex virtutum dilecti, dilecti,» inquit P. Serarius in Josue II, Quæst. XXV, apud quem vide plura de nominibus hebræo-punicis.


Versus 13: GREECE.

13. GRÆCIA. — Hebr. יון javan, idem est mutatis punctis, quod Ionia, id est Græcia, dicta Javan, a Javan quarto filio Japhet. Javan, ait S. Hieronymus, significat, est, et non est, quales tropologice sunt fallaces hæreses. Ad litteram Vilalpando: Javan, inquit, id est est, et non est, sunt Græci mercatores, qui jam sunt in hoc portu, jam non sunt, sed alio discedunt. Addit Alcazar, Apocal. cap. XVII, 7, pag. 812, in fine, hoc nomine notari Græcorum omnium inconstantiam, non ingeniorum modo, sed et fastus ac potentiæ.

THUBAL, — id est Iberi, puta Hispani. Ita S. Hieronymus. Vide dicta Genes. X, 2. MOSOCH, — id est Cappadoces, quorum metropolis, quæ postea ab Augusto Cæsare Cæsarea appellata est, usque nunc lingua ipsorum Macaza dicitur; ita dicta a Mosoch, sexto filio Japhet, ait Josephus, I Antiq. VI.

ADVEXERUNT POPULO TUO. — Hebræa addunt benephesh, id est in animabus hominum, hoc est cum periculo animarum, id est vitarum hominum. Hæc enim pericula subeunt mercatores.


Versus 14: FROM THE HOUSE (that is, from the nation and people)

14. De domo (id est de natione et gente) Thogorma, — id est Phrygiæ, qui equitatu valent, adeoque bigas primum junxit Phrygum natio, ait Plinius, lib. VII, cap. XVI. Ita Theodoretus et Josephus, I Antiq. VI. Thogorma enim fuit filius Gomer, Genes. X, 3, ex quo Tigranæi, qui a Græcis Phryges dicuntur, appellati creduntur, et hebraico verbo corrupto Turcæ, ait Maldonatus. Unde nonnulli hic Turcas accipiunt. Alii Germanos esse credunt. Unde Chaldæus vertit, ex provincia Germaniæ, quasi per aphæresin primæ syllabæ The, Thogorma idem sit quod Germania.

Equos et equites. — Equites vocat tum milites, tum aurigas, et qui currus et equos regunt, quales erant Phryges, qui quasi servi et mancipia, magis aurigationi quam militiæ serviebant, et ad hoc in foro Tyri vendebantur. Ita Maldonatus. Secundo, Vatablus per equites accipit agitandorum equorum magistros, qui nobiles juvenes docent modum equitandi, quos Galli vocant les piqueurs: hi prostabant in foro Tyri, ut artis equestris avidis suam artem et operam locarent et venderent; uti in foro Romano prostat turba colonorum et rusticorum. Tertio, et melius, Marinus in Lexico, et Pineda, lib. V De Rebus Salom. IX: «Equos, ait, equites et mulos.» Hebr. susim, pharasim et peradim, quæ profecto sunt tria equorum genera, quæ Tyri vendi solebant. Primo, susim significat equos communes et curules; secundo, pharasim significat equos militares, acres et bellicosos; tertio, peradim, quod Noster vertit «mulos,» est equi genus proprium Syriæ, aptum ad bellum et velox ad cursum, de quo Aristoteles lib. VI Hist. anim. cap. XXIV et XXXVI. Unde eo vehebantur reges et principes; uti Absalon ejusque fratres, II Reg. XIII, 29, et XVIII, 9.

Hinc vocatur equus, quia generat: vocatur et mulus ab Aristotele, hebraice pered, id est separatus; quia separatum et peculiare est equorum genus, et quia mulo facie est simile, ut ait Aristoteles. Muli ergo hi Syriæ nostris sunt dissimiles, partimque equis, partim mulis nostris similes. Porro equitem subinde poni pro equo ipso docent Latini, idque facit Virgilius, III Georg.: Impositi dorso, atque equitem (id est equum) docuere sub armis / Insultare solo, et gressus glomerare superbos. Sic Salomoni dicuntur fuisse «mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum,» id est equorum militarium, qui hebraice pharasim vocantur, II Paralip. I, 14. Pharasim ergo nunc equum militarem, nunc equitem significat, qui פרט paras, id est calcaribus pungit et stimulat equum ad cursum.


Versus 15: THE SONS OF DEDAN.

15. FILII DEDAN. — Septuaginta, filii Rhodiorum. Ita et Polychronius, Theodoretus et Græci. Non quasi Septuaginta decepti sint similitudine litterarum Hebræarum resch et daleth, ut vult S. Hieronymus, sed quod a quarto filio Javan, Dedan dicto, dicta sit Dedan, quæ postea, corrupta voce, dicta est Rhodan, quam Græci suo idiomati aptantes, Rhodon, quasi rosæ hæc insula similitudinem habeat, vocaverunt. Maldonatus vult Dedan hic esse Idumææ, de qua Jerem. XXV, 23. Verum hæc Dedan alia est ab illa; nam hæc ponitur inter insulas; illa vero fuit in continenti, puta in Idumæa.

Insulæ multæ, negotiatio manus tuæ, — id est tecum negotiationem exercuerunt. Ita Septuaginta. EBENINOS, — factos ex ebeno, quod genus est ligni pretiosi; unde ex eo nunc fiunt rosaria pretiosa. Sola «India nigrum fert ebenum,» ait Virgilius II Georg. Sub India, ait Servius, et Æthiopiam, et vicinam Ægyptum Virgilius accepit. Ebenum est nigrum, solidum, pulchrum, nitore ac pondere lapidem referens: unde in aquis immersum mergitur, uriturque odore jucundo. Creditur esse tenuis substantiæ et abstergentis virtutis, ideoque oculorum caliginem discutere. Hinc priscis ebenum ita in pretio fuit, ut Neroni Imperatori ebenus quasi res rara allata sit. Herodotus scribit Æthiopes cum auro et ebore, centenas quoque phalangas ex ebeno, tertio quoque anno pensitasse. Ita ut in tributorum auctoritate tertia res fuerit ebenus, ait Plinius lib. XII, cap. IV. Chaldæus vertit, pavones.

COMMUTAVERUNT IN PRETIO TUO. — «In,» id est pro pretio tuo. 16. Syrus. — Hebraice Aram, Aram fuit filius Sem, nepos Noe, a quo culta et dicta est Armenia. Nisi malis dictam Aram ab altitudine: aram enim significat altum, excelsum. Ita S. Hieronymus; Armenia enim est omnium terrarum altissima. Argumento est, quod in ea primum resederit arca, finiente diluvio, Genes. VIII, 4. Olim Aram vocabatur omnis Syria eique vicinæ regiones. Sic Aram Dammesec est Syria Damasci, id est Cœlesyria, quæ est inter Libanum et Antilibanum. Aram naharaim est Mesopotamia, quæ est inter duos fluvios, Tigrim et Euphraten. Septuaginta vertunt, homo, forte pro Aram legentes Adam, ut vult S. Hieronymus, vel, ut Vilalpando, quia Aramæi, teste S. Hieronymo, mercaturæ addictissimi, Adamæi, id est terreni, et terræ lucra quærentes, nuncupantur.

OPERUM TUORUM, — puta mercium: vel, ut Septuaginta, mercatus tui; Chaldæus, divitiarum tuarum, q. d. Ut emerent res, quæ in te miro artificio fiebant, præsertim purpuram, omne genus mercium ad te convehebant. Gemmam. — Ita Romana: ergo Theodoretus et Maldonatus male legunt guttam, id est balsamum, vel guttam myrrhæ, id est stacten, ut habent Septuaginta; quanquam Maldonatus ex R. David guttam interpretetur genus lapidis pretiosi et nigri, quem S. Hieronymus alibi carbunculum vertit.

ET SCUTULATA, — id est vestes squamatas, et quasi scutis distinctas, puta Phrygias varie acupictas: hoc enim significat רקמה rikma. CHODCHOD, — id est onyx, ait Theodoretus. S. Hieronymus, Isaiæ LIV, 12, jaspidem vertit; Chaldæus, gemmas. Hebræi quasvis pretiosas merces hoc nomine intelligunt. Polychronius, alabandeum, id est carbunculum, sive rubinum, de quo Plinius lib. XXXVII, VII. Sic et Vilalpando et Vatablus.


Versus 17: In Wheat

17. IN FRUMENTO, — id est frumenta proposuerunt in nundinis tuis. Hebraice enim ב bet ponitur pro את et, præsertim in verbis contactus. Primo, — id est optimo, præcipuo.

Assignat hic Ezechiel opes variarum gentium. Simili modo signanter Sidonius Apollinaris, Panegyrico ad Majorianum Augustum, quid quæque gentes et regiones proferant, ita describit: Fert Indus ebur, Chaldæus amomum, / Assyrius gemmas, Ser vellera, thura Sabæus, / Athis mel, Phœnix palmas, Lacedæmon olivam, / Argos equos, Epirus equas, pecuaria Gallus, / Arma Chalybs, frumenta Libys, Campanus Iacchum, / Aurum Lydus, Arabs guttam, Panchaia myrrham, / Pontus Castorea, blattam Tyrus, æra Corinthus, / Sardinia argentum, naves Hispania defert. Sic et Pindarus in Pythiis, Lacedæmoni canes; Syriæ capras, Argis arma, Thebis currus, Siciliæ vehicula assignat. Et Virgilius, II Georg.: Sola India nigrum / Fert ebenum: solis est thurea virga Sabæis. / Quid nemora Æthiopum molli canentia lana, / Velleraque ut foliis depectant tenuia Seres? / Media fert tristes succos, tardumque saporem / Felicis mali. Et mox Italiam omnibus præferens, ejus opes et proventus ita enarrat: Sed gravidæ fruges, et Bacchi Massicus humor / Implevere: tenent oleæque, armentaque læta. / Hinc bellator equus campo sese arduus infert. / Hic ver assiduum, atque alienis mensibus æstas, / Bis gravidæ pecudes, bis pomis utilis arbos. / Hæc eadem argenti rivos, ærisque metalla, / Ostendit venis, atque auro plurima fluxit. / Hæc genus acre virum, Marsos, pubemque Sabellam / Extulit: hæc Decios, Marios, magnosque Camillos, / Scipiadas duros bello, et te maxime Cæsar. / Salve magna parens frugum Saturnia tellus, / Magna virum.


Versus 18: In The Multitude Of Your Works

18. In multitudine operum tuorum, — quia scilicet opera, v. g. vestes Tyrias, sive purpureas, quæ

Dedan hic esse Idumææ, de qua Jerem. XXV, 23. Septuaginta; quanquam Maldonatus ex R. David guttam interpretetur genus lapidis pretiosi et nigri, quem S. Hieronymus alibi carbunculum vertit.

faciebas, o Tyre, vendebas Damascenis. Ita Polychronius et Theodoretus. IN VINO PINGUI. — Aquila et Theodotion retinent vocem hebræam, vertuntque, in vino de Chelbon, quod Scholiastes censet esse urbem Malabam: unde videtur dicta Malvasia (vinum delicatissimum), sed Damascena, non Cretica: nam agitur hic de opibus Damasci Tyrum delatis. Colonis optimi. — Hebraice צחר tsachar, id est nifidi, splendidi.


Versus 19: Dan

19. Dan, — urbs in finibus Israel, I Reg. III, 20, quæ postea Paneas, et in gratiam Tiberii Cæsaris dicta est Cæsarea Philippi, a Philippo Tetrarcha, fratre Herodis. Mosel. — Loci nomen: ubi is sit necdum inveni, et nemo explicat. Vatablus accipit Mosel ut appellativam, et vertit, Græcus vagabundus, id est huc illucque currens mercatus causa. STACTE. — Myrrha stillatitia (oralias enim est stillare), quæ est purissima et optima. Hinc vocatur lacryma myrrhæ, uti lacryma vini præstantissima est et delicatissima. CALAMUS, — non est cinnamomum, sed aliud aroma odoratum, de quo Plinius lib. XII, XXII.


Versus 20: In Saddlecloths For Riding

20. In tapetibus ad sedendum, — quibus utebantur tum in cubiculis iis vestitis domi manentes, tum curru iis instrato vecti. Chaldæus vertit, vestibus pretiosis ad equitatum. Scilicet hæc stragula pretiosa erant, quibus currus et equos tegebant et ornabant. Septuaginta vertunt, jumentis electis ad currus.


Versus 21: Kedar

21. CEDAR, — Arabiæ regio, dicta a Cedar filio Ismaelis, ait S. Hieronymus. NEGOTIATORES MANUS TUÆ, — id est manu data stipulantes tecum: vel potius, q. d. Ad manum tibi erant, id est vicini, et propinqui afferentes hædos et agnos ad tuas nundinas: aut, ut Maldonatus, qui pro te negotiabantur, quasi pro manibus et ministris tibi essent, uti vers. 15, dixit: «Insulæ multæ negotiatio manus tuæ.»


Versus 22: YOUR MERCHANTS WITH ALL THE FINEST SPICES.

22. NEGOTIATORES TUI CUM UNIVERSIS PRIMIS AROMATIBUS. — Aromata vocantur non solum odores, sed et fructus odorati et medicati, sive omnes merces aromaticæ, ut cariophyllum, piper, cinnamomum, nux myristica, galbanum, stacte, thus, aloe, muscum, sandalum, mastix, ambra, balsamum, zinziber, cassia, etc., quæ olim ex Arabia et India Tyrum et Alexandriam, nunc Olysipponem devehuntur. SABA. — Unde Arabes Sabæi. RECHA, — urbs est Arabiæ Felicis.


Versus 23: Haran

23. HARAN, — id est Carrhæ Parthorum, ubi Crassus est cæsus. CHENE, — Theodoretus vult esse Chalne, vel Chalanne, ubi turris Babel ædificata est, ut decurtate et corrupte dicatur Chene pro Chalanne; aut certe Babel vocata est hebraice Chene, id est cognominata, celebris: Septuaginta vertunt, terram Chanaan. EDEN, — regio Syriæ amœnissima juxta Damascum, ut colligitur Amos I, 5, ex Hebræo, ubi adamum formatum, et paradisum fuisse multi putant. CHELMAD. — Chaldæus, Media.


Versus 24: IN MANY KINDS.

24. MULTIFARIAN. — Hebraice המכלים hemichlulim, id est in universitate, vel omnimoda varietate mercium, v. g. pannorum, quos involvebant pretiosis «involucris» ex hyacintho, et funiculis ex serico astringebant: tantus erat Tyri luxus, tantæ opes. Ita S. Hieronymus et Theodoretus.


Versus 25: THE SHIPS OF THE SEA WERE YOUR CHIEF CARRIERS IN

25. NAVES MARIS, PRINCIPES TUI IN NEGOTIATIONE TUA. — Hebraice naves tuæ sunt שרות sarot, id est præcipuæ, scilicet eminent inter omnes omnium gentium naves. Hinc Plinius, lib. V, cap. XIII, Phœnices, quorum caput erat Tyrus, laudat, quasi inventores artis, primo, nauticæ; secundo, bellicæ; tertio, siderum; quarto, litterarum. Noster vertit, «tui,» q. d. Principes tui sunt quasi naves, quia sua industria omnes merces et opes in urbem convehunt, id est convehi curant, q. d. Principes tui negotiantur navibus maris, iisque se ditant: vel, ut alii, q. d. Naves, quæ in mari pro te negotiantur, principes tui sunt, id est principum tuorum: hoc est negotiatores et nautæ tui non sunt pauperes aut plebeii, sed principes. Vel, ut Vilalpandus: Principes tui sunt quasi naves, quia sicut navis fert merces, quæ navi nihil conferunt, imo sæpe obsunt, et eam mergunt: sic principum divitiæ, honos, et reipublicæ administratio ipsis gravi ponderi, et sæpe exitio est, non levamini aut consolationi, Eccle. V, 12. Quinto et simplicissime, ac aptissime ad Hebræum, q. d. Naves tuæ sunt principes tui, id est principem primumque locum tenent in tua negotiatione, ut videantur esse principes tuæ mercaturæ.

GLORIFICATA ES, — potest ex Hebræo verti, aggravata es, scilicet quasi navis tuis mercibus et opibus, quibus gloriaris: unde iis demersa et oppressa naufragium fecisti, ut sequitur.


Versus 26: Your Rowers Have Brought You Into Many Waters

26. IN AQUIS MULTIS ADDUXERUNT TE REMIGES TUI, — q. d. Sicut triremis valde onerata, si in altum mare ducatur a remigibus, periculo exponitur ne vento, et fluctibus, et suo onere mergatur: ita tui, o Tyre, gubernatores volentes te in altitudinem gloriæ et opum evehere, exposuerunt te periculo excidii. Secundo, in aquas multas, scilicet calamitatum, vel populorum, et militum Nabuchodonosoris gubernatores te induxerunt; dum eos divitiarum suarum et rerum copia allexerunt ad tui obsidionem et expugnationem.

VENTUS AUSTER CONTRIVIT TE, — id est conteret te, quasi arborem in medio mari super rupem plantatam; in hanc enim sævit, imo furit auster. Hic est Nabuchodonosor, quem recte comparat austro, quia ipse ab expugnatione Jerusalem, quæ sita erat ad austrum, Tyrum venit. Secundo, auster procellosissimus apte procellas, tempestates et naufragia Tyri significat. Unde austrum ab hauriendis aquis dictum volunt. Ita Polychronius, Theodoretus et S. Hieronymus, qui ait: «Omnes divitiæ Tyri, flante austro, dispereunt.»


Versus 27: Your Wares

27. INSTRUMENTUM TUUM, — omnes sarcinæ tuæ, omnes capsæ mercibus plenæ, omnis supellex, ait Maldonatus. Vatablus vertit, omnis negotiatio tua, id est omnes merces et opes tuæ, quas negotiando acquisivisti.


Versus 28: At The Sound Of The Cry Of Your Pilots, The Fleets Shall Be Troubled

28. A SONITU CLAMORIS GUBERNATORUM TUORUM CONTURBABUNTUR CLASSES, — q. d. Just as when a ship perishes in shipwreck, the sailors and pilots cry out, so that other ships and fleets are disturbed, each fearing the same shipwreck for themselves: so at your disaster, O Tyre, and the wailing and clamor in that disaster, other cities and kingdoms were troubled. Secundo, proprie, q. d. Aliæ naves et classes, quæ ad te merces advehebant, videntes te everti, conturbabuntur et descendent e navibus suis ad terram, ut sequitur. Mystice S. Hieronymus: «Quidam, ait, ridicule gubernatores Episcopos hæreticorum, consiliarios presbyteros, proretas archidiaconos, remiges atque nautas diaconos interpretantur; rectores vero ad cunctum populum referunt: quod si addidissent nauclerum diabolum, implessent tragœdiam. Qui omnes ejulabunt pariter, postquam senserint naufragium navis suæ, et in terra steterint, omnemque decorem falsi nominis scientiæ amiserint, et pro gaudio atque lætitia, in cordis amaritudine pœnitentiam mœrore signaverint.»


Versus 31: They Shall Shave

31. RADENT, — radendo caput facient calvitium.


Versus 32: WHAT CITY IS LIKE TYRE?

32. Quæ est ut Tyrus? — Hoc est carmen lugubre; lugentes enim dicent: «Quæ est ut Tyrus?» q. d. Quæ urbs fuit olim tam gloriosa, et nunc est tam miserabilis, ac Tyrus? Quæ obmutuit, — quæ perdidit et vocem et vitam, quæ occisa est, id est excisa est, et periit, ut vix sit ejus vestigium aut memoria. Mortui enim vocantur silentes apud Hebræos et Latinos. Hinc hebraice דומה duma, id est silentium, vocatur infernus. Sic et Ovidius, V Fastor.: Mox etiam lemures animas dixere silentum. Hinc obmutescere et silere, idem est quod mori.


Versus 33: Which By The Going Forth Of Your Merchandise

33. Quæ in exitu negotiationum tuarum, — quæ in exportatione mercium per mare populos implebas. Ita Maldonatus.


Versus 34: Now You Are Broken By The Sea

34. NUNC CONTRITA ES A MARI, — q. d. In mari videbaris tibi esse firmissima, sed Chaldæi in mare tuos cives et opes conjecerunt. Unde subdit: «In profundis aquarum opes tuæ.»


Versus 35: AND ALL THEIR KINGS, STRUCK BY THE TEMPEST, CHANGED THEIR

35. ET REGES EARUM OMNES TEMPESTATE PERCULSI MUTAVERUNT VULTUS. — Tempestatem vocat cladem Tyri, utpote in mari sitæ, cujus fama vicinos reges quasi tempestas perculit et exterruit: tempestas enim cladem navibus et insulis adducit. Hebraice est: Reges earum horrore horruerunt, et vultu turbati sunt, ita Vatablus; Septuaginta: Reges earum stupore stupescent, et flebit facies eorum. Verum horror et stupor potest accipi horrenda et stupenda tempestas, ut vertit noster Interpres.


Versus 36: They Hissed

36. Sibilaverunt, — vel quasi stupentes, vel potius quasi irridentes: sicut qui hominem videt in lutum cadere, primo miseretur, deinde irridet. Similia sunt Jovis cap. XIX, 8, et XXIX, 17. AD NIHILUM DEDUCTA ES. — Vatablus vertit: Terror facta es, id est facta es speculum et exemplum iræ Dei, quo omnes gentes terreantur et percellantur.

NON ERIS USQUE IN PERPETUUM, — id est in longum tempus, scilicet ad 70 annos, ut dicitur Isaiæ XXIII, 15; vel, q. d. Nunquam ad pristinam gloriam et opes redibis. Vere S. Augustinus, in Sententiis, sent. 96: «Malorum, ait, impietatem perire necesse est, aut proprio judicio, aut sententia Dei. Nulla enim iniquitas permanet, cui finem aut correctio, aut damnatio facit.»

Nota: Hoc capite rempublicam comparat navi, gubernatores nauclero, opes mercibus: idque apposite ad regnum et rempublicam Tyri, quæ in mari sita, navibus, naucleris et mercibus abundabat: Tyrus ergo in mari eminebat quasi navis. Ita symbolice urbs quælibet potens speciem habet navis: utraque enim suis muris et vallis cingitur: utraque suas habet domos, cellas, tabulata, turres, speculas: utraque suos cives, milites, gubernatores, temones et gubernacula. Hinc Juvenalis: Aut de temone Britanno / Decidet Arviragus; significans Domitianum Britannia potiturum, expulso Arvirago, insulæ domino. Porro Suetonius in Nerone, cap. XLVI, narrat cum paucis diebus ante mortem vidisse per quietem sibi navim regenti extortum gubernaculum, trahique se ab Octavia in arctissimas tenebras: quod aruspices respondere, portendere eum administratione imperii dejiciendum, et miserrime moriturum.

Insuper in Tyriorum nummo veteri exstat navis cusa, nimirum ea de causa, quod Tyrii jactent se primæ navigationis esse auctores. Ita Pierius, hieroglyph. XLV, cap. X. In Jani nummis priscis visitur navis cum rectore hac inscriptione, Roma. Janus enim (quem multi putant fuisse Noe) navi appulit in Italiam. Unde Ovidius, I Fastor.: At bona posteritas puppim signavit in ære, / Hospitis adventum testificata Dei. Porro in Evangeliis Ecclesia per navim significatur, præsertim quia e navi Petri Christus concionatus est, docuitque turbas. Hinc Pontifex Romanus in annulo gerit navim cum piscatore Petro. Hic enim regit navim Christi, puta Ecclesiam: de qua proinde dicitur: Fluctuat, at nunquam mergitur illa ratis.

Meminerint ergo principes et magistratus se esse naucleros reipublicæ, ac rempublicam regere debere ea sollicitudine, vigilantia et industria, qua nauclerus regit navim. Sint ergo Argonautæ,

Theodoretus et S. Hieronymus, qui ait: «Omnes divitiæ Tyri, flante austro, dispereunt.»