Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Vaticinatur, Aegyptum, quae Judaeis Deo et Nabuchodonosori rebellandi fuit instigatrix et opitulatrix, Nabuchodonosori a Deo tradendam, pro mercede, qua in Tyro expugnanda et punienda pro Deo laboravit Nabuchodonosor. Aegypti ergo excidium per Chaldaeos praedicit, idemque prosequitur per tria sequentia capita, scilicet cap. XXX, XXXI et XXXII. Porro duas de hoc Aegypti excidio hoc cap. recenset visiones: unam, quam habuit anno decimo Sedeciae, vers. 1 et sequent.; alteram, quam habuit post 17 annos, vers. 17.
Textus Vulgatae: Ezechiel 29:1-21
1. In anno decimo, decimo mense, undecima die mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens: 2. Fili hominis, pone faciem tuam contra Pharaonem regem Aegypti, et prophetabis de eo, et de Aegypto universa: 3. Loquere, et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te Pharao rex Aegypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis: Meus est fluvius, et ego feci memetipsum. 4. Et ponam frenum in maxillis tuis: et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis: et extraham te de medio fluminum tuorum, et universi pisces tui squamis tuis adhaerebunt. 5. Et projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui: super faciem terrae cades, non colligeris, neque congregaberis: bestiis terrae et volatilibus coeli, dedi te ad devorandum: 6. Et scient omnes habitatores Aegypti, quia ego Dominus: pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israel. 7. Quando apprehenderunt te manu, et confractus es, et lacerasti omnem humerum eorum: et innitentibus eis super te, comminutus es, et dissolvisti omnes renes eorum. 8. Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam super te gladium: et interficiam de te hominem, et jumentum. 9. Et erit terra Aegypti in desertum, et in solitudinem: et scient quia ego Dominus: pro eo quod dixeris: Fluvius meus est, et ego feci eum. 10. Idcirco ecce ego ad te, et ad flumina tua: daboque terram Aegypti in solitudines, gladio dissipatam, a turre Syenes, usque ad terminos Aethiopiae. 11. Non pertransibit eam pes hominis, neque pes jumenti gradietur in ea: et non habitabitur quadraginta annis. 12. Daboque terram Aegypti desertam in medio terrarum desertarum, et civitates ejus in medio urbium subversarum, et erunt desolatae quadraginta annis: et disperdam Aegyptios in nationes, et ventilabo eos in terras. 13. Quia haec dicit Dominus Deus: Post finem quadraginta annorum congregabo Aegyptum de populis, in quibus dispersi fuerant. 14. Et reducam captivitatem Aegypti, et collocabo eos in terra Phathures, in terra nativitatis suae: et erunt ibi in regnum humile: 15. inter caetera regna erit humillima, et non elevabitur ultra super nationes, et imminuam eos ne imperent gentibus. 16. Neque erunt ultra domui Israel in confidentia, docentes iniquitatem, ut fugiant, et sequantur eos: et scient quia ego Dominus Deus. 17. Et factum est in vigesimo et septimo anno, in primo, in una mensis: factum est verbum Domini ad me, dicens: 18. Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversus Tyrum: omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est: et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus de Tyro, pro servitute qua servivit mihi adversus eam. 19. Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Aegypti: et accipiet multitudinem ejus, et depraedabitur manubias ejus, et diripiet spolia ejus: et erit merces exercitui illius, 20. et operi, quo servivit adversus eam: dedi ei terram Aegypti, pro eo quod laboraverit mihi, ait Dominus Deus. 21. In die illo pullulabit cornu domui Israel, et tibi dabo apertum os in medio eorum: et scient quia ego Dominus.
Versus 1: In the tenth year
1. In anno decimo — captivitatis Joachin, qui pariter fuit annus 10 Sedeciae. Nota: Praecedentes prophetiae contra Tyrum factae sunt posterius, scilicet anno 11 Sedeciae, ut patet cap. XXVI, 1; praeponuntur hic tamen, quia Tyri vastatio, quam minatur Propheta, prius contigit, quam Aegypti. Nam Chaldaeis ob eversam Tyrum, Aegyptus data fuit in praedam, ut dicitur vers. 18 et 19. Duas alias causas affert Maldonatus. Prior est, quod Tyrus vicinior sit Hierosolymae, quam Aegyptus; itaque maluit Propheta locorum quam temporum ordinem servare. Posterior, quod Ezechiel alteram prophetiam contra Aegyptum et Pharaonem post illam de Tyro, nimirum anno 27 captivitatis Joachin acceperit, ut constat vers. 17, et voluerit utramque conjungere.
Apposite Tyro conjungitur Aegyptus, ejusque vastatio, quia haec illi in moribus et vitiis erat similis. Unde hebraice utraque nomen habet affine, et quasi idem, ab eadem radice צור tsur, id est arctavit, angustiavit. Inde enim dicitur Tor et Tyrus, inde et dicitur מצרים mitsraim, id est Aegyptus. Mitsraim ergo idem est quod coangustans et tribulans eos qui sibi subditi sunt, ait S. Hieronymus.
Decimo mense — Adar, qui respondet februario: Judaei enim annum inchoabant a Paschate et mense Paschali, puta a Nisan, id est martio, ex decreto Dei, Exod. cap. XII, 1. Verum corrige hic, ac lege, «duodecimo mense,» id est in decembri. Ita Hebraea, Septuaginta, Romana.
Undecima die. — Hebraea habent, duodecima die.
Pharao. — Pharao non proprium, sed commune regum Aegypti erat nomen. Pharao enim aegyptice regem significat, uti ex Eusebio et Josepho docui Exodi I, 10; idque asserit hic S. Hieronymus, qui et exempla addit: «Sic, inquit, apud Romanos, Caesares et Augusti reges eorum appellantur a primo Caio Caesare, et secundo adoptivo ejus Octaviano, qui postea Augustus est nominatus; et apud Syros, Antiochi; apud Persas, Arsacidae; apud Philistiim, Abimelech; et post Alexandrum in Aegypto Ptolemaei usque ad Cleopatram; qua victa apud Actium, Aegyptus Romana est facta provincia.» Symbolice Pharao, si Hebraeum etymon spectes, interpretatur dissipagens, interfector videlicet et lacerator, et gladio cuncta concidens et dividens. Talis est diabolus, qui est rex Aegypti, id est mundi, qui tribulat eos qui sibi subditi sunt, eosque a Deo et coelo separat ac dividit, mittitque in gehennam et mortem aeternam. Ita S. Hieronymus.
Draco magne. — Nota: Pharaonem vocat draconem, scilicet marinum, id est cetum, sive balanam; vel potius fluviatilem, puta crocodilum, qui est in fluviis Aegypti, id est in Nilo qui in septem rivos, et quasi flumina sectus, septem ostiis mare Mediterraneum ingreditur. Aegyptus enim, Nilo exundante, tota pene quasi mari oppletur, ut ejus limo quasi stercoretur et fecundetur. Hinc apta metaphora regem Aegypti, quasi in Nilo regnantem, vocat cetum vel crocodilum. Unde ait: «Qui cubas in medio fluminum tuorum,» scilicet rivorum Nili; Syrus, qui cubas inter flumina; Arabicus, qui cubas in ventre (in medio) fluminum. Idem facit Psaltes Psalm. LXXIII, 14: Tu confregisti capita draconis in aquis.
Versus 3: Behold, I come against you
3. Ecce ego ad te, — scilicet veniam et mittam furorem ac vindictam meam. Ita Chaldaeus.
Draconis, id est Pharaonis. Pharaones enim et Aegyptii superbiebant Nilo, quasi nec coelo, nec Jove indigerent; sed Nilus eis tantam fertilitatem afferret, ut Aegyptus vocaretur horreum orbis. Audi Lucanum:
Terra suis contenta bonis, non indiga mercis, Aut Jovis: in solo tanta est fiducia Nilo.
Inde est ut nemo aratorum in Aegypto coelum suspiciat, ait Seneca; et Claudianus, epigram. 6:
Aegyptus sine nube ferax, imbresque serenos Sola tenet, secura poli, non indiga venti, Gaudet aquis quas ipsa vehit, Niloque redundat.
Rursum Nilus recedens majorem partem terrae Aegypto adjecit et aggessit, ut docet Plinius lib. II, cap. LXXXV: «Idem amnis unus omnium nullas exspirat auras,» ait idem lib. V, cap. IX. Insuper Nilus in septem rivos se findens, totidem quasi insulas facit et fecundat, totidemque ostiis in mare influit. Hinc teste eodem, tempore Romanorum ita superbiebant Aegyptii, ut dicerent in suis manibus esse vel abundantiam, vel famem victoris populi Romani. Ex copia ortus est luxus, fastus et nequitia. Unde Plinius in Panegyrico Trajani:
Nequitias tellus scit dare nulla magis.
Aegyptios inter malos medium tenere locum, docet vetus verbum: «Lydi mali, secundi Aegyptii, tertii Cares,» inquit Eustathius ad Dionysium.
Comparat ergo Pharaonem crocodilo, primo, quia, sicut crocodilus piscibus in Nilo, ita Pharao Aegyptiis in Aegypto dominabatur. Secundo, quia saevus erat et rapax ut crocodilus, de quo Plinius lib. VIII, cap. XXV: Crocodilum, ait, «habet Nilus, quadrupes malum et terra pariter ac flumine infestum. Unum hoc animal terrestre linguae usu caret. Unum superiore mobili maxilla imprimit morsum, alias terribile, pectinatim stipante se dentium serie. Parit ova quanta anseres; eaque extra eum locum semper incubat, praedivinatione quadam, ad quem summo auctu eo anno egressurus est Nilus.» Tertio, «nec aliud animal ex minori origine in majorem crescit magnitudinem; magnitudine excedit plerumque duodeviginti cubita.» Ita Pharao e parvo crevit adeo, ut aspiraret ad monarchiam orbis. Quarto, «unguibus hic armatus est, contra omnes ictus cute invicta. Dies in terra agit, noctes in aqua, teporis utrumque ratione.» Ita Pharao et terrae et aquis dominabatur, iisque ita cingebatur, ut videretur invictus, imo inaccessus. Quinto, subdit Plinius crocodilum tres habere hostes, primo, ichneumonem; secundo, delphinum; tertio, Tentyritas. Crocodilum, inquit, «saturum cibo piscium, et semper esculento ore in littore somno datum, parva avis, quae trochilos ibi vocatur, rex avium in Italia, invitat ad hiandum pabuli sui gratia, os primum ejus adsultim repurgans, mox dentes, et intus fauces quoque ad hanc scabendi dulcedinem quam maxime hiantes; in qua voluptate somno pressum conspicatus ichneumon, per easdem fauces ut telum aliquod immissus, erodit alvum. Verum in crocodilo major erat pestis, quam ut uno esset ejus hoste natura contenta. Itaque et delphini immeantes Nilo, quorum dorso tanquam ad hunc usum cultellata inest pinna, abigentes eos praeda ac velut in suo tantum amne regnantes, alioquin impares viribus ipsi, astu interimunt. In ventre mollis est tenuisque cutis crocodilo; ideo se ut territi immergunt delphini, subeuntesque alvum illa secant spina. Quin et gens hominum est huic belluae adversa in ipso Nilo Tentyritae, ab insula in qua habitat appellata. Flumini innatant, dorsoque equitantium modo impositi, hiantibus resupino capite ad morsum, addita in os clava, dextera ac laeva tenentes extrema ejus utrinque ut frenis in terram agunt captivos.» Ita Pharao tres habuit hostes, Aethiopes, Syros, Chaldaeos.
Haec symbolice facile est adaptare diabolo, qui insuper celer est ut crocodilus, quem ut fugiant canes, ex Nilo non stando, sed currendo, aquam lambunt, dum sitiunt. Denique crocodilus dicitur, eo quod crocum, ejusque odorem fugiat.
Ego feci memetipsum, — scilicet regem. Unde Chaldaeus vertit: Meum est regnum, et ego subjugavi illud, q. d. Qui superbis sicut rex Tyri, quasi a Deo non acceperis regnum; sed tuae prudentiae et fortitudini illud arrogas, quasi deus quidam.
Secundo, Septuaginta vertunt: Ego feci ea, scilicet flumina; et Vatablus: Ego feci mihi, scilicet Nilum, et Nili rivos et aggeres, ut totam Aegyptum partim sepiant et muniant, partim irrigent et fecundent. Sic enim gloriatur vers. 9, q. d. Regnum Aegypti tam potens, tam fertile per aquae ductus ego feci. Et sic haec versio et explicatio consentit cum priore.
Porro hic superbus Aegypti rex fuit Pharao cognomento Ephree, vel Apries, de quo scribit Herodotus lib. II: «Sibi, ait, persuasit, quod nullus hominum vel deorum sibi regnum adimere posset, quod ita stabilivisset.» Vide dicta Jeremiae XLIV, 30.
Ita Niobe Thebarum regina, septem filiorum et totidem filiarum mater, jactabat se invictam et felicissimam, ideoque Latona in eam exardescens, movit Apollinem, ut septem ejus filios totidem jaculis configeret. Audi Ovidium, VI Metamorphos.:
Felicissima matrum Dicta foret Niobe, si non sibi visa fuisset.
Dicebat enim:
Sum felix, quis enim neget hoc? felixque manebo. Hoc quoque quis dubitet? tutam me copia fecit. Major sum quam cui possit fortuna nocere.
Imo vero, «inopem te copia fecit,» felicitas infelicem, superbia abjectam.
Ita Capaneus apud Statium, Theb. II, superbe ait:
Virtus mihi numen, et ensis Quem teneo.
Idem, lib. X:
Ades, o mihi dextera tantum! Tu praeses bellis, et inevitabile numen, Te voco, te solam superum contemptor adoro.
Et Mezentius, Aeneid. X:
Dextra mihi Deus, et telum quod missile libro.
Et Flaminius consul apud Silium, V Punic.:
Divus sat magnus in hostem, Auspicium Latio, quod in armis dextera praestat.
Et Alcmena apud Senecam in Hercule Oetaeo, filium pro Jove sibi fuisse asserit:
Quidquid negaret Juppiter, daret Hercules.
Et Caeneus, a quo proverbium, Caenei hasta, eo quod et ipse eam pro deo haberet, et alios cogeret adorare. Sed horum omnium impia ora Deus contundit. Nam Capaneum Jupiter fulmine desideravit, Mezentium Aeneas trucidavit, Flaminius eo praelio a Poenis est occisus, Hercules ab uxore ignara, Nessi fraude, interemptus occubuit, Caeneus a Centauris truncis arborum oppressus interiit. Ita et Pharao hic a Deo, per Chaldaeos regno et vita mulctatus est.
Symbolice nota: Mundus est mare, homines quasi pisces, piscatores sunt Christus et diabolus: Christus hamo piscatur, quia paucos; diabolus, quia multos, reti, cujus ingressus amplissimus est, sed exitus angustus et difficilis, instar nassae. Unus homo hic alium, quasi piscis piscem devorat: esca diaboli est voluptas (haec enim est esca malorum, ait Plato), potentia, opes, deliciae: Christi esca aspera est, mortificatio, humilitas, abstinentia, patientia. Sic S. Bernardus: «Monasteria, ait, sunt vivaria, in quae conjicit Christus pisces, quos traxit ex mari mundi;» ut ibi eos in sanctitate et quiete custodiat ac gratia sua nutriat, ac provehat ad gloriam. Piscator dum magnum piscem inescavit, non statim violenter eum attrahit, ne ille mole sua setam abrumpat, vel elabatur et diffugiat; sed lactat eum, sinitque setam eum sequi, donec ille unco plane se induat, ut evadere non possit: ita facit et daemon. Item potiori jure faciat concionator, et quicumque animas piscari et lucrari Deo satagit.
Versus 4: I will put a hook in your jaws
4. Ponam frenum in maxillis tuis, — ut quasi equum effrenem te freno, id est calamitate, domem, et in gyrum rationis, ac meae voluntatis agam et inflectam.
Secundo, ex Hebraeo Chaldaeus et Vatablus vertunt: Ponam hamum in ore tuo, ut te capiam, ut quasi cetum, aut potius crocodilum, ex aquis, puta ex Aegypto regno tuo, te extraham et gravissime affligam. Hamum autem vocat Chaldaeos, per quos Aegyptus capta et vastata est.
Et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis, — ut scilicet, subditi tibi Aegyptii, tam principes quam cives et plebeii, tibi jungantur in clade et captivitate, quam inferent tibi Chaldaei. Alludit ad pisces gregales, qui suum regem habent, eumque sequuntur, et cum eo capiuntur, uti sunt haleces.
Versus 5: I will cast you into the desert
5. Projiciam te in desertum, — q. d. Sicut pisces capti projiciuntur in terram, ibique moriuntur (piscium enim elementum, et locus naturalis est aqua, extra quam vivere nequeunt): sic te in terram prosternam et collidam, ut moriaris. Forte etiam praelium in deserto commisit Pharao cum Chaldaeis, ubi occubuit: aut certe, ut Maldonatus, in aridam terram Babylonis ductus est Pharao; ibique mortuus, insepultus projectus fuit bestiis et avibus devorandus. Vatablus vertit: Deseram te in deserto.
Non colligeris — insepultus jacebis, erisque praeda ferarum.
Versus 6: Because you were a staff of reed to the house
6. Pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israel, — quia Israelitas concitasti, ut rebellarent Chaldaeis, fisi tua ope et viribus, fuisti eis «baculus,» id est sustentaculum in promissione, sed in solutione «arundineus,» id est infirmus, vacuus, inanis et fallax, quia promissis non stetisti; imo causa fuisti cur Judaei a Chaldaeis, utpote tuis aemulis gravius sint afflicti, ut patet Isaia XXXVI, 6. Apposite Aegyptios comparat arundini, tum quia Aegyptus in longum excurrit secus Nilum, estque instar longae arundinis; tum quia Aegyptus arundinibus tam papyriferis quam aliis abundat, uti docet Plinius lib. XIII, cap. XI; tum quia arundo omnis non solum ploia, quae debilior, sed etiam characia, quae solidior, cassa, inanis, fragilis et infirma est. Ita Delrio, adag. 215.
Sic omnis mundi spes et promissa sunt baculus arundineus, Jerem. XVII, 3 et seq. Vide ibi dicta: «Causa ergo irae Domini contra Aegyptum illa est, quod populum Dei suo deceperit auxilio, ne speraret in eum, itaque Deum ad iracundiam provocarit,» ait S. Hieronymus.
Versus 7: They (namely the Jews) took hold of you (as a
7. Apprehenderunt (scilicet Judaei) te (quasi baculum) manu, — ut se et suum regnum sustentarent.
Confractus es, — caesus a Chaldaeis, aut eorum vires metuens rediisti in Aegyptum, Jerem. cap. XXXVII, 7.
Et lacerasti omnem humerum eorum, — id est fregisti omnes Judaeorum vires, q. d. In causa fuisti, ut altera pars Judaeorum, quae, Jechonia in Babylonem ducto, in Jerusalem remanserat, quasi alterum eorum brachium, a manu usque ad humerum, id est a minimo usque ad maximum, puta usque ad regem Sedeciam, vel occideretur, vel in captivitatem abduceretur. Ita Maldonatus.
Et dissolvisti renes eorum. — «Renes,» id est vires. Qui enim renibus dolent, non possunt sine baculo stare, et, baculo eliso, concidunt: ita Judaei, subducentibus se Aegyptiis, conciderunt. Videntes enim Judaei Aegyptios, in quibus confidebant, caesos a Chaldaeis, animos et vires amiserunt. Pro dissolvisti Hebraeus et Chaldaeus habent העמדת haamadta, id est, stare facies eos super lumbos suos, ut sibi solis nixi, ultra tibi (utpote a te decepti) non nitantur. Sed noster Interpres pro עמד amad, id est stetit, legit per metathesin מעד maad, id est dissolvit, mutavit, ruinam minatus est. Imo R. David putat hic amed pro maad, per litterarum transpositionem positum esse.
Versus 9: I made it
9. Ego feci eum, — scilicet Nilum, ut esset tutor et fecundator Aegypti; quia eum per fossas in omnes Aegypti regiones derivavi, ut dixi vers. 3.
Similiter, sed modestius, Vespasianus, cum recens auctus imperio lustraret Aegyptum, fertur Aegyptiis pro concione dixisse: «Haurite a me tanquam a Nilo.» Ita refert Philostratus, lib. V De Vita Apollonii, cap. X. Nilus enim, in agros exundans, significat reges debere se in publicam utilitatem effundere. Talis fuit Manuel Comnenus, nimirum «mare magnificentiae, abyssus misericordiae, morum suavitate congressuque facilis, sed regia virtute inimitabilis,» ait Nicetas in ejus Vita.
Versus 10: From the tower of Syene
10. A turre Syenes, — id est a principio usque ad finem. Syene enim initium erat Aegypti inter mare Rubrum et Nilum, ait Solinus cap. XI. Aethiopia vero erat terminus Aegypti versus Occasum.
Versus 12: In the midst of lands
12. In medio terrarum, — id est similem aliis terris desertis faciam Aegyptum. Idem hebraismus est vers. 7, et Lucae XXII, 27: «Ego, ait Christus, in medio vestrum sum,» id est similis vobis, «sicut qui ministrat.» Nam qui in medio aliorum turba est, illis similis est, ait Maldonatus.
Erunt desolatae (Hebraice Erunt ipsa desolatio) quadraginta annis. — De his annis, quando scilicet, quomodo, et a quo restituta sit Aegyptus, nec in Scriptura, nec in Josepho, nec in aliis historicis quidquam legimus. Verisimile est Cyrum, cum expugnavit Babylonem anno 1 monarchiae suae, solvisse captivitatem tam Aegyptiorum quam Judaeorum. Nam, paulo post, filius Cyri Cambyses Aegyptum jam tum rursum potentem et florentem invasit et subjugavit, uti S. Hieronymus, Justinus et alii passim tradunt. Confirmatur: nam Aegyptus expugnata fuit a Nabuchodonosore anno regni ejus 35, uti ostendam vers. 17. Numera ab hoe anno 35 annos 43, praecise pervenies ad annum primum Cyri, quo ipse e Babylone Judaeos, Aegyptios, aliasque gentes ibi captivas liberavit. Porro dicit Ezechiel fuisse 40 annos, cum praecise fuerint 43, quia solent scriptores minutias numerorum praeterire, et solidos integrosque numeros consignare.
Versus 14: I will bring back the captivity
14. Reducam captivitatem, — id est captivos Aegypti.
Versus 15: And Egypt shall no longer exalt itself above the nations.
15. Et non elevabitur (Aegyptus) ultra super nationes. — «Ultra,» scilicet per longum et immemoriale tempus. Nam, post ducentos annos, rediit Aegyptus ad pristinam potentiam et gloriam sub Ptolemaeis, qui cum Antiochis regibus Asiae de imperio concertarunt.
Versus 16: And they shall no longer be for the house of
16. Neque erunt ultra domui Israel in confidentia, — q. d. Frangam vires Aegyptiorum, qui Judaeos docent idololatriam, aliasque iniquitates, ut Israelitae in eis amplius non confidant, nec ad eos confugiant.
Versus 17: And it came to pass in the twenty-seventh year
17. Et factum est in vigesimo et septimo anno, — non a Tyri eversione, ut vult Hector Pintus, sed a transmigratione Joachin, seu ab initio regni Sedeciae.
Duodecim; a transmigratione enim Joachin hactenus annos suos consignavit Ezechiel. Ubi nota Nabuchodonosorem coepisse regnare anno 3 Joakim: inde post 8 annos occidit Joakim, et paulo post Joachin filium ejus in Babylonem abduxit. Haec est transmigratio Joachin, a qua annos suos numerat Ezechiel. Annus ergo hic 27 transmigrationis Joachin est 35 regni Nabuchodonosoris, quo paulo post hanc prophetiam expugnavit Aegyptum. Nam anno regni sui 18, expugnavit Jerusalem: inde, teste Josepho, 5 anno invasit Ammon, Moab, et 13 annis obsedit et expugnavit Tyrum; mox, scilicet anno 35 regni, invasit Aegyptum, qua subacta, factus est monarcha: ac post biennium suae monarchiae, vidit idem Nabuchodonosor somnium de arbore succidenda, quae significabat ipsum regno suo ejiciendum et relegandum ad bestias: inde 12 mense regno reipsa ejectus est: deinde septem annos cum bestiis quasi fera vixit. Menti postea et regno redditus, paulo post mortuus est, scilicet anno regni sui 45, qui fuit monarchiae ejus, seu ab Aegypto subacta annus decimus. De quo plura Daniel. IV.
Dico ergo Nabuchodonosorem sub annum regni non 20, nec 25, uti volunt aliqui ex Josepho, sed 35, expugnasse Tyrum, et paulo post Aegyptum. Id ita esse probatur primo, quia hic annus 35 Nabuchodonosoris est 27 transmigrationis Joachin, quo vastandam Aegyptum a Chaldaeis praedicit hic Ezechiel; ergo tunc needum vastata erat, sed paulo post vastanda. Paulo ante Aegyptum excisam esse Tyrum, patet ex hoc eodem loco. Nam Deus hic eodem anno jam dicto, promittit Chaldaeis ob labores, quos recenter impenderant in expugnatione Tyri, vice mercedis spolia Aegypti: ergo mox illa eis contulit: Deus enim promissa sua statim explere solet. Nam ulterius non posse differri expugnationem Aegypti, patet ex eo quod post, scilicet post biennium, Nabuchodonosor ob monarchiam superbiens, ejectus sit ad bestias per septem annos, ac restitutus, mortuus est anno regni sui 45. Jam ab his annis 45, deme annos 7 ejectionis, et biennium ante eam, pervenies ad annum 35 jam dictum. Secundo, si 20, aut 25 anno Nabuchodonosoris capta fuisset Tyrus, deberet obsidio ejus inchoata esse anno ejusdem 7, aut 12, ac proinde fuisset ipsa ante obsidionem et expugnationem Jerusalem, quae facta est anno ejusdem 18. Hoc autem falsum esse patet tum ex Josepho, tum ex Ezechiele, cap. XXVI, vers. 2 et 7, ubi minatur Tyro adventum et obsidionem Chaldaeorum, eo quod ipsa exsultarit in excidio Jerusalem: ergo hoc excidium Jerusalem praecessit obsidionem Tyri. Quare anno 18 Nabuchodonosoris needum obsessa erat Tyrus; cumque Nabuchodonosor post Jerusalem expugnarit Ammon, Moab aliasque vicinas gentes per 5 annos; videtur sub annum 6, qui erat regni ejus 35, inchoasse obsidionem Tyri, ac post 13 annos eam expugnasse anno regni 35, atque hoc est quod ait Josephus, lib. I Contra Apionem, ex Beroso, scilicet Nabuchodonosorem Tyrum, ejusque regem Thobatum coepisse obsidere anno regni sui 7 (inchoante), scilicet computando annos regni ejus ab expugnata Jerusalem. Nam ante eam non potuisse illum obsidere Tyrum, liquet ex dictis. Et consentiunt fere omnes eum anno regni sui 7, proprie sumpto, non obsedisse Tyrum. Hinc sequitur 70 annos, quibus desolatam fore Tyrum praedict Isaias, cap. XXIII, vers. 15, non esse 70 annos captivitatis Babylonicae, ut aliqui autumant. Hi enim inchoantur anno 11 Joakim, qui fuit annus 4 transmigrationis Joachin, et 8 regni Nabuchodonosoris; atque finiuntur anno 1 monarchiae Cyri: eo enim Cyrus Judaeos Babylone liberavit. Anni vero 70 desolationis Tyri incipiunt anno 27 transmigrationis Joachin, qui fuit annus regni Nabuchodonosoris 35, unde consequens est eos finiri 27 annis post primum annum monarchiae Cyri. Id ita esse liquet rursum ex eo, quod paulo ante vers. 12, dixerit Ezechiel de Aegypti captivitate et vastitate (quae, uti jam ostendi, coepit paulo post captivitatem Tyri, ac soluta est a Cyro anno 1, quo ipse solvit captivitatem Judaeorum), eam duraturam non 70, sed 40 tantum annis. Ergo a vastatione Tyri usque ad Cyrum non sunt 70, sed 40, aut praecise 43 anni, uti jam ostendi, ac proinde 70 anni desolationis Tyri finiuntur 27 annis post Cyrum.
Nota rursum non servari hic ordinem temporis in prophetia: nam cap. seq. vers. 20, et cap. XXXI, vers. 1, affert prophetias habitas anno 11, a captivitate Joachin, cum haec habita sit anno 27. Videntur ergo hae prophetiae sparsae fuisse per schedas, atque ex iis collectae ordine subinde non servato, ut dixi initio Jeremiae et Canon. L. Haec ergo est altera prophetia contra Aegyptum, quam Ezechiel 17 annis post primam accepit, aiunt S. Hieronymus et Maldonatus. Aliter respondet Scaliger, scilicet hunc annum 27 esse jubilei; ab uno enim jubilaeo usque ad alium computabant annos 50. Sed cum Ezechiel semper utatur eadem aera, scilicet numerando annos a transmigratione Joachin, quorsum hic solum aliam jubilei ponerent?
In primo (mense), in una mensis, — id est primo die mensis. Sic «una sabbati,» vocatur prima dies septimanae, Luc. XXIV, 1.
Versus 18: Every head was made bald and every shoulder was peeled
18. Omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus, — scilicet ex gestatione galearum et onerum continua per tredecim annos obsidionis Tyri, caput Chaldaeorum militum erat decalvatum, et humeri eorum depilati et attriti ex gestatione saxorum, lignorum ac terrae, ad implendum maris alveum, ut eo impleto et siccato, Tyrum in mari sitam sicco pede aggredi et oppugnare possent.
Et merces non est reddita ei, — quia Tyrii praevidentes excidium, furtim impositas navigiis suas res et merces evexerant; et civitas usque adeo deleta est, ut ex antiquo splendore et frequentia
nihil fuerit reliquum praeter limpidissimam petram. Unde S. Hieronymus in Ezech. XXIII, ait Tyrios cum viderent nullam salutis sibi superesse viam, conscensis navibus, abiisse Carthaginem, et ad alias insulas Ionii atque Aegei pelagi, idque se in antiquis historiis Assyriorum legisse.
Qua servivit mihi. — Hinc videtur Dei instinctu, et vel Jeremiae et Prophetarum monitu, Nabuchodonosor Tyrum invasisse bello justo. Unde Deus pro hoc obsequio moraliter bono, infideli et alias impio Nabuchodonosori dat mercedem non ex condigno, sed ex congruo, scilicet spolia Aegypti. Ita Hector Pintus et Emmanuel Sa. Notent milites, qui regi fideliter in bello justo serviunt, se Deo servire, etiamsi id expresse non cogitent; Deus enim omnis justitiae est praeses. Unde S. Hieronymus ex hoc loco colligit Deum etiam infidelium bona opera remunerare. Verum verius videtur, quod Nabuchodonosor inscius materialiter tantum serviverit Dei providentiae, et justae vindictae in vastanda Tyro: formaliter vero, et ex intentione obsecutus sit suae superbiae et ambitioni regnandi. Dicitur ergo merces ei data a Deo, non proprie, sed materialiter, id est voluit Deus et statuit, ut ipse, quia voluntatem suam in Tyro punienda compleverat, ornaretur et honoraretur regno Aegypti. Vide Can. XXXV et XXXVI.
Voluit Deus hic ostendere quam sancta, ipsique chara sit scelerum et sceleratorum vindicta; utpote qui eam licet materialem tantum, in Chaldaeis tam ampla mercede, scilicet spoliis Aegypti, et monarchia sit remuneratus. Chaldaei enim materialiter tantum impleverant vindictam et voluntatem Dei, quia scilicet materialiter fecerunt volitum Dei, sive id quod volebat et optabat Deus, nimirum ut Tyrus puniretur et vastaretur; cum formaliter non intenderent Dei, sed suam implere voluntatem dominandi. Sicut ergo improprium fuit hoc eorum meritum, et impropria adimpletio voluntatis divinae: ita et impropria fuit eorumdem merces: proprie enim fuit donum Dei, non merces. Simili paenasi Chaldaeos ad excidium Moab hortatur Deus, dicens Jerem. XLVIII, 10: «Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter;» opus Domini vocat vindictam et excidium Moab. Unde explicans subdit: «Maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine,» ne occidat Moabitas. Vide ibi dicta.
Perperam ergo aliqui apud S. Hieronymum haec referunt ad Cambysem, Cyri filium, «qui Aegyptum usque ad Aethiopiam vastavit, ita ut Apis interficeret, et omnia eorum simulacra deleret. Quam ob causam putant eum versum in amentiam ex casu equi, et proprio pugione confossum,» uti narrat Herodotus,» inquit S. Hieronymus. «Expresse enim non de Cambyse, sed Nabuchodonosore, ait Propheta, quod Deus pro labore obsidionis Tyri, dabit ei in mercedem Aegyptum.»
Versus 19: He shall take its multitude
19. Accipiet multitudinem ejus, — populum in servitutem rediget.
Operi. — Septuaginta, ministerio.
Versus 21: In that day
21. In die illo, — id est vastata Aegypto, faciam, ut cornu, id est regnum Israelis, reflorescat, scilicet anno decimo a vastata Aegypto Evilmerodach, filius Nabuchodonosoris, solium regis Joachin prae aliis regibus erexit, IV Reg. cap. ult. Et paulo post Cyrus Judaeos patriae restituit. Cornu enim symbolum est roboris, gloriae, potentiae et regni.
Tibi dabo os apertum, — id est libertatem loquendi. Cum enim viderint omnia quae praedixeras accidisse, credent tibi, poterisque aperte et libere, non per parabolas, uti hactenus fecisti, illis loqui. Hoc enim promisit ei Deus, cap. XXIV, vers. 27. Huc alludit Apostolus, Ephes. VI, 19, cum jubet pro se orari: «Ut detur, inquit, mihi sermo in apertione oris cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii.»
Allegorice, expugnata Aegypto, id est eversa mundi idololatria, pullulabit fortitudo credentium, et Christi regnum fide, spe, charitate, miraculis et virtutibus florebit, atque tunc apertum erit os Christi et Apostolorum evangelizantium; vel, q. d. Tunc aperta erit, et omnibus manifesta haec de Christo prophetia mea, ut sciant eam esse completam in ipso. Unde S. Hieronymus: «Dei, inquit, misericordia est, ut mundi hujus pereat abundantia, et Aegypti fluenta siccentur, imo terra eorum sit in solitudines, et sententia Domini dilatetur a turre Syenes (quae interpretatur gyrus, nihil in se recti habeat), usque ad terram Aethiopum, qui humiles appellantur; ut videlicet omnis superbia, quae se contra Dei scientiam erexerat, destruatur et humilietur in salutem suam, habitetque in terra Phathures, quae interpretatur latitudo conculcata, ut nequaquam ultra eleventur in superbiam, sed sint in regnum humile, scientesque in quem peccaverint.»