Cornelius a Lapide

Ezechiel XXXI


Index


Synopsis Capitis

Sub parabola cedri, Assyrii, id est Ægyptii, regis gloriam, superbiam, ac, vers. 10, casum et clades describit.


Textus Vulgatae: Ezechiel 31:1-18

1. Et factum est in anno undecimo, tertio mense, una mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens: 2. Fili hominis, dic Pharaoni regi Ægypti, et populo ejus: Cui similis factus es in magnitudine tua? 3. Ecce Assur quasi cedrus in Libano, pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine, et inter condensas frondes elevatum est cacumen ejus. 4. Aquæ nutrierunt illum, abyssus exaltavit illum: flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus, et rivos suos emisit ad universa ligna regionis. 5. Propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis: et multiplicata sunt arbusta ejus, et elevati sunt rami ejus præ aquis multis. 6. Cumque extendisset umbram suam, in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia cœli, et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiæ saltuum, et sub umbraculo illius habitabat cœtus gentium plurimarum. 7. Eratque pulcherrimus in magnitudine sua, et in dilatatione arbustorum suorum: erat enim radix illius juxta aquas multas. 8. Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei, abietes non adæquaverunt summitatem ejus, et platani non fuerunt æquæ frondibus illius: omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi, et pulchritudini ejus. 9. Quoniam speciosum feci eum, et multis condensisque frondibus: et æmulata sunt eum omnia ligna voluptatis, quæ erant in paradiso Dei. 10. Propterea hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod sublimatus est in altitudine, et dedit summitatem suam virentem atque condensam, et elevatum est cor ejus in altitudine sua: 11. Tradidi eum in manu fortissimi gentium, faciens faciet ei: juxta impietatem ejus ejeci eum. 12. Et succident eum alieni, et crudelissimi nationum, et projicient eum super montes, et in cunctis convallibus corruent rami ejus, et confringentur arbusta ejus in universis rupibus terræ: et recedent de umbraculo ejus omnes populi terræ, et relinquent eum. 13. In ruina ejus habitaverunt omnia volatilia cœli, et in ramis ejus fuerunt universæ bestiæ regionis. 14. Quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum, nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa; nec stabunt in sublimitate sua omnia, quæ irrigantur aquis: quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam, in medio filiorum hominum, ad eos qui descendunt in lacum. 15. Hæc dicit Dominus Deus: In die quando descendit ad inferos, induxi luctum, operui eum abysso: et prohibui flumina ejus, et coercui aquas multas: contristatus est super eum Libanus, et omnia ligna agri concussa sunt. 16. A sonitu ruinæ ejus commovi gentes, cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum: et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Libano, universa quæ irrigabantur aquis. 17. Nam et ipsi cum eo descendent in infernum ad interfectos gladio, et brachium uniuscujusque sedebit sub umbraculo ejus in medio nationum. 18. Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis? Ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam: in medio incircumcisorum dormies, cum eis qui interfecti sunt gladio: ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus, dicit Dominus Deus.


Versus 1: In The Eleventh Year

1. In anno undecimo, — a capto et abducto Jechonia. Tertio mense. — Hanc ergo prophetiam duobus mensibus post eam quæ præcessit, accepit Ezechiel. Una (id est prima die) mensis.

æternitas. Itaque et simulacra deorum ex ea fecitaverunt. Cedrinus est Romæ in delubro Apollo Sosianus, Seleucia advectus.» Et Virgilius VII Æneid.: Quin etiam veterum effigies ex ordine avorum Antiqua ex cedro. Hanc æternitatem spectabat Pharao. Quarto, cedro in sacris utebantur. Nam, ut ait Plinius, lib. XIII, cap. I: «Iliacis temporibus nec thure supplicabatur; cedri tantum et citri in sacris fumo convolutum nidorem verius, quam odorem noverant.» Rursum, cedrus montes amat, ut idem ait lib. XVI, cap. xviii. Adhæc, cedro folia non defluunt, ut idem ait ibidem cap. xxi, qui et cap. xxiv. asserit ea esse capillata. Quinto, cedrus picem fundit, ut idem ait lib. XIV, cap. xix. Adhæc, «in Ægypto et Syria reges, inopia abietis, cedro ad classes feruntur usi,» ait idem lib. XVI, cap. xi. Cedro ergo abundabat Pharao, et cedrinis classibus gloriabatur. Sexto, cedrus fructum fert suavem, «novusque fructus in ea cum annotino pendet,» ait Plinius, lib. XVI, cap. xxvi. Ita Pharao fruges Ægypti toti orbi ostentabat. Septimo, pix cedri dolores dentium sedat. «Cedri semine serpentes fugari certum est. Cedrides, id est fructus cedri, tussim sanant, urinam cient, alvum sistunt,» ait Plinius, lib. XXIV, cap. v. Ita Pharao jactabat se Judæorum infirmitatem et clades sanaturum.


Versus 2: TO WHOM ARE YOU LIKE?

2. Cui similis factus es? — tum reipsa, tum opinione tua, q. d. Cui te comparasti, o Pharao? In magnitudine tua. — Chaldæus, in fortitudine; Septuaginta, in celsitudine.


Versus 3: Behold Assyria

3. Ecce Assur, — q. d. Ecce Sennacherib rex Assyriorum gloriosus fuit ut tu, o Pharao! attamen postea a filiis suis cæsus est: ita ergo et tu cæderis a Deo. Ita Maldonatus. Aut, ut S. Hieronymus, q. d. Non mirum si tu, o Pharao! a Chaldæis vincendus et vastandus sis, cum ab iisdem victi sint et subacti Assyrii, qui te erant potentiores. Sed verius est ipsum Pharaonem et Ægyptios vocari hic Assur, uti et Isaiæ lii, 4; idque quia Ægyptii ab Assyriis erant oriundi; vel potius, quia gloria, potentia et regno se jactabant pares regibus Assyriorum; et quia æque ac Assyrii a Chaldæis erant vastandi. Assur enim fuit exemplar tyrannorum, ideoque quosvis tyrannos significat, uti dixi Isaiæ viii, 4. Porro per Assur, intelligi hic Pharaonem, patet ex eo, quia toto hoc cap. prophetans contra Pharaonem, continue agit de hoc Assur: ergo Assur est Pharao.

Secundo, postquam egit fuse de Assur, non explicat, nec comparat eum Pharaoni; ergo quæ de Assur dicit, ea de Pharaone intelligenda relinquit. Tertio, quia Pharaonem non tam comparat Assyrio, quam cedro, uti patet in sequentibus. Unde concludens vers. 18: «Cui, ait, assimilatus es, o inclyte atque sublimis! inter ligna voluptatis? Ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam.» Pharaonem ergo vocat Assur et cedrum, eo schemate, quo cap. xxviii, 14, regem Tyri vocavit Cherub; et Isaias, cap. xiv, 12, Baltassarem vocavit Luciferum. Quare hoc schema eodem modo explicandum est, quo ibidem explicui.

Ecce Assur quasi cedrus in Libano, — sicut cedrus alias Libani arbores altitudine superat: ita Assur, id est Pharao, gloria, divitiis, potentia omnia anteibat. Simili ratione Daniel, cap. iv, 7, Nabuchodonosorem comparat arbori præcelsæ et ingenti. Comparat ergo Pharaonem cedro, primo, ob amplitudinem ramorum, id est provinciarum; item ob animi altitudinem et fastum; ab ea enim cedrus a Poëta ardua vocatur. Secundo, quia cedrus est odorata. Unde Virgilius, III Georg.: Disce et odoratam stabulis accendere cedrum. Et lib. VII Æneid.: Tectisque superbis Urit odoratam nocturna in lumina cedrum. Hosce odores et honores ambiebat Pharao. Tertio, quia cedrus cariem non sentit: unde «cedro digna» dicuntur, quæ promerentur immortalitatem, et æternæ posteritati consecranda sunt. Hinc et cedri succo libros illinebant, ne tineas sentirent; hosce libros Plinius, lib. XIII, cap. xiii, vocat cedratos, qui et cap. v: «Materiæ, inquit, ipsi (cedro)

Pulcher ramis (id est filiis ornatus), et frondibus nemorosus, — id est magnatibus et principibus multis. Regem vocat cedrum, filios ramos, principes frondes, aut potius ramos vocat extensionem et amplitudinem imperii ejus, ejusque opes et potentiam; frondes vero, ejusdem gloriam et pompam. Unde sub ramis ejus, ait vers. 6, nidificasse omnes volucres cœli.


Versus 4: THE WATERS NOURISHED IT (that is, her, namely the cedar

4. Aquæ nutrierunt illum (id est illam, scilicet cedrum: sed dicit «illum,» quia intelligit Assyrium: et) abyssus. — Per aquas, abyssum et flumina intelligit Nilum, qui in rivos et fossas deductus, omnes Ægypti agros irrigat et fecundat. Sed sub his symbolice intelligit copiam divitiarum et militum, quæ a rege ad vicinas arbores, id est non tantum ad homines Pharaoni subditos, etiam viles et plebeios; sed etiam ad Judæos aliasque gentes vicinas et amicas dimanabat.


Versus 5: Above All The Trees Of The Region

5. Super omnia ligna regionis, — q. d. Pharao factus est potentior aliis regibus. Multiplicata sunt arbusta (id est, ut Hebræa et Septuaginta, rami) ejus, et elevati sunt rami ejus, — id est extensi sunt fines imperii ejus, longe lateque propagati, hoc est, extensum et exaltatum est regnum ejus. Alii, q. d. Filii ejus et nepotes opibus et gloria multiplicati et exaltati sunt; idque «præ aquis,» id est propter aquas Nili, scilicet opum ac militum copias jam dictas.


Versus 6: THE BIRDS (Note: By birds he means the nobles

6. Volatilia (Nota: Per volatilia intelligit magnates;

per bestias saltus, plebem et gentes maxime feras et barbaras, quas Pharao domuit et subjecit: unde has nidificabant, id est degebant) in ramis ejus, — id est sub ejus potestate et protectione. Simile est Daniel, cap. iv, 18.


Versus 7: And It Was Most Beautiful

7. Eratque pulcherrimus, — id est pulcherrima cedrus; sed dicit masculine «pulcherrimus,» quia per cedrum hanc intelligit Assyrium, id est Pharaonem. 8. Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei. — Id est nullus rex potentia par fuit Assyrio, id est Pharaoni; nullus, inquam, rex, etiamsi videretur esse in paradiso Dei, id est in omnium deliciarum, voluptatum et opum affluentia. Abietes, etc., platani, etc., omne lignum. — Per hæc intelligit principes, civites et potentes, quorum nullus Pharaoni par fuit in imperii magnitudine et gloria. Hi enim comparantur primo, platano, quia platanus late spargit ramos, indeque platanus dicitur, quasi πλατύς, id est lata: hinc sub ea, utpote opaca et umbrifera, convivari solebant: unde ab Ovidio, X Metamorph., platanus vocatur genialis. Et Virgilius, IV Georg.: Jamque ministrantem platanum potantibus umbras.

Platanus ergo divites, splendidos et geniales repræsentat. Secundo, Plinius, lib. XII, cap. 1: «Quis, ait, non jure miretur arborem umbræ gratia tantum ex alieno petitam orbe! Platanus hæc est, per mare Ionium in Diomedis insulam, ejusdem tumuli gratia primum invecta, inde in Siciliam transgressa, atque inter primas donata Italiæ. Dionysius prior Siciliæ tyrannus Rhegium in urbem transtulit eas, domus suæ miraculum.» Addit: «Tantumque postea honoris increvit, ut mero infuso enutriantur: compertum id maxime prodesse radicibus.» Quin et «gentes vectigal pro umbra (platani) pendunt.» Licinius consul epulatus est intra platanum cum octodecim convivis, «large ipsa toros præbente fronde, ab omni afflatu securus, optans imbrium per folia crepitus, lætior quam marmorum nitore, picturæ varietate, laquearium auro, cubans in eadem.» Sic et Caius princeps in Veliterno rure cum quindecim convivis in platano cœnavit, «quam cœnam appellavit ille nidum. Commendatio (platani) non alia major est, quam solem æstate arcere, hieme admittere.»

Porro umbra platani jucunda est, quanquam crassa, ait idem lib. XVII, cap. xii. Idem, lib. XV, cap. vii, tradit ex platani baccis aqua et sale maceratis oleum fieri luminum causa. Idem, lib. XVI, cap. xliv, ait: «Sunt auctores qui Delphicam platanum Agamemnonis manu satam» asserunt. Quin et stolidus Persarum rex Xerxes, in Lydia cum vidisset proceram platanum, diem solidum ad eamdem exegit, et castra tota circa eam posuit, quin et ramos ejus veneratus est, torques armillasque ex eis suspendens: denique curatorem ei reliquit quasi custodem et propugnatorem. Ita Ælianus, lib. II, cap. xiv. Themistocles com-

parabat se cum platanis, ad quas ingruente pluvia confugiunt, mox serenitate reddita, viatores vellicant et insectantur. Platanus est vir potens; tempestas, calamitas; serenitas, prosperitas; vellicatio platani, vexatio viri, de quo bene meriti sumus. Ita Causinus, lib. X Parallel. Histor. cap. lxii.

Rursum comparat Pharaonem abieti, quæ vulgo sapinus dicitur, cujus folia sunt instar pectinum, ait Plinius, et nunquam decidunt, estque arborum altissima, valide pondus sustinens, et antennis utilis. Rursum «firmissima ad tectum abies. Eadem valvarum repagulis, et ad quæcumque libeat intestina opera aptissima, sive Græco, sive Campano, sive Siculo fabricæ artis genere spectabilis, ramentorum crinibus pampinato semper orbe se volvens ad incitatos runcinarum raptus. Eadem et curribus, maxime sociabilis glutino, in tantum, ut findatur ante quam solida est.» Ita Plinius, lib. XVI, cap. xiii. Abies enim procera est, enodis, crispa, longa, amans alta; unde Virgilius, ecloga vii: Populus in fluviis, abies in montibus altis. Hinc in Apologis abieti proceram illam suam staturam et pulchritudinem intemperantius jactanti inculcat rubus: Nunc læta quidem bona sola fateris Et nostris frueris imperiosa malis: Sed cum pulchra minax succidet membra securis, Quam velles spinas tunc habuisse meas! Ita Avianus, fab. xix. Quocirca abies symbolum est ambitiosi et jactabundi, cujus fastus et pompa mox sternitur et evanescit. Ex abiete fiunt hastæ longæ, item naves; unde Claudianus: Apta fretis abies, bellis accommoda cornus. Hinc abietis epithetum est audax. Audi Statium, lib. VI Thebaidæ: Hinc audax abies, et odoro vulnere pinus.

Quid enim audacius navibus, quæ fiunt ex abiete? Quocirca Virgilius, II Georg., ait: Abies casus visura marinos. Hasce ob causas principibus et urbibus magnificis in deliciis est abies. Ita juxta Norimbergam, densam ex abietibus sylvam, quæ per aliquot milliaria protenditur, cum voluptate spectavi.

Hasce ergo abietes, platanos, etc., ait non potuisse æquari cedro, id est Pharaoni, tum ob causas jam dictas; tum quia proprium cedro est, ut «clavum,» si quis ei infigatur, «non teneat,» ait Plinius, lib. XVI, cap. xl. Ita Pharao, septus Nilo, omnem hostium vim respuebat, omnium regum arma quasi securus eludebat et repellebat.

Rursum Plinius, lib. XXIV, cap. v: «Cedrus, inquit, defuncta corpora incorrupta ævis servat, viventia corrumpit: mira differentia, cum vitam auferat spirantibus, defunctis pro vita sit: vestes

quoque corrumpit et animalia necat.» Ita Pharao principum erat pestis et internecio: mortuorum vero, id est sibi subactorum, erat vita et rerum copia. Adde, Ægyptios cadavera condire incorruptioni, uti caromomia testantur.

Symbolice et antitypice perstringit hic decorem et gloriam Luciferi, qui fuit in paradiso, id est, cœlo, cui nulli cedri, abietes et platani, id est nulli angeli in scientia et gratia, ac potentia, comparari potuerunt. Ita S. Gregorius, XXXII Moral. XVIII. Sic et Rupertus, lib. I De Victoria verbi Dei, cap. viii, per cedros, abietes et platanos accipit reliquas angelorum dignitates, tanquam si in tribus illis cœlestium spirituum hierarchiis, nihil esset cum Luciferi sublimitate conferendum. Pari ratione adaptes hæc dotibus et gratiis Adami, quas habuit in statu innocentiæ et paradiso.


Versus 9: ALL THE TREES ENVIED IT (all kings and princes envied

9. Æmulata sunt eum (inviderunt ei omnes reges et principes, qui) erant in paradiso Dei, — id est qui florebant divitiis et honoribus, omnique felicitate et gloria, ac si fuissent in paradiso. Est catachresis. Ita Vatablus.


Versus 10: And Set Its Top Green And Thick

10. Et dedit summitatem suam virentem atque condensam, — id est, ut Vatablus vertit: Posuit, scilicet ex superbia, fastigium suum inter condensa, id est stipatus erat densa multitudine regum et nobilium.


Versus 11: I DELIVERED (that is, I will deliver) IT INTO THE

11. Tradidi (id est tradam) eum in manu fortissimi gentium, — i. e. in manu Nabuchodonosoris. Faciens faciet ei, — id est, quod libuerit faciet ei; erit enim in ejus manu et potestate.


Versus 12: Strangers Shall Cut It Down, The Most Cruel Of Nations

12. Succident eum alieni, et crudelissimi nationum, — puta Chaldæi crudeles præ aliis gentibus: quocirca in Scriptura crudelitatis epitheto denotantur. Hæc et plura habet quoque Isaias, cap. xix, 4. Vide ibi dicta. Recedent de umbraculo ejus omnes populi, — q. d. Populi Pharaoni antea subditi, vel confœderati, jam videntes eum cæsum, ab eo ejusque imperio se subducent.


Versus 13: UPON ITS RUIN (upon the trunk of this prostrate cedar)

13. In ruina ejus (in trunco hujus cedri prostratæ) habitaverunt (id est habitabunt) volatilia (id est magnates et principes Pharaoni subditi aut confœderati), et in ramis ejus bestiæ, — id est plebeii et populi eorumdem, q. d. Prius aves et bestiæ erant sub ramis ejus; postquam autem corruerit, sedebunt super eam, id est conculcabunt eam. Significat fore, ut gentes, quæ prius in Pharaonis tutela erant, eo a Chaldæis prostrato, contra eum convertantur eumque dispolient. Persistit semper in metaphora arboris cedri. Ita Maldonatus.


Versus 14: For Which Reason

14. Quam ob rem, — q. d. Hoc Pharaonis exemplo perculsi, sapient alii principes, ut non superbiant, ne pari modo a Deo dejiciantur. Omnia ligna aquarum, — quæ aquis abundant, hoc est omnes principes divitiis abundantes. Quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam. — Hebraice infimam, id est ad sepulcrum et infernum relegati sunt. Unde explicans, addit:

In medio filiorum hominum, — id est cum aliis vel instar aliorum hominum communium, plebeiorum et ignobilium. Vide dicta cap. xxix, 11. Hebræi enim filios viri vocant nobiles: filios vero hominum vocant plebeios et viles. Ad eos qui descendunt in lacum, — id est in infernum.


Versus 15: IN THE DAY WHEN IT WENT DOWN (that is, will

15. In die quando descendit (id est descendet) ad inferos, induxi (id est inducam) luctum, — q. d. Ob cædem Pharaonis omnibus ejus amicis et toti ejus regioni planctum inducam. Operui eum abysso, — id est multitudine calamitatum, ipsaque abysso, id est inferno. Hebræi et Vatablus vertunt: Operui super eum abyssum, q. d. Abyssus illa aquarum, quæ vers. 4 cedrum, id est Pharaonem, exaltavit, mœsta fuit ejus casu, id est opes illæ destitutæ suo rege, videbuntur lugere, q. d. Mortuo rege, exhaurietur ejus ærarium, ita ut ipsum squalere et lugere videatur. Unde apte sequitur: «Prohibui flumina ejus.» Septuaginta vertunt: Luxit eum abyssus, id est multitudo gentium Pharaoni subditarum.

Prohibui flumina ejus, — de quibus vers. 4, ne scilicet hanc cedrum rigarent, q. d. Desiccabo eam, arefeci et privavi omnibus bonis. Contristatus est super eum Libanus. — Hebraice est אקדיר ardir, id est, pulla et lugubri veste indui Libanum. Per Libanum intelligit Judæam, Phœniciam et Syriam, vicinas Ægypto eique confœderatas regiones, q. d. Hæ regiones lugebunt Pharaonis et Ægypti cladem, et «omnia ligna agri,» id est omnes populi, audita hac strage, timore concutientur.


Versus 16: AND ALL THE TREES WERE COMFORTED IN THE LOWEST PARTS

16. Et consolata sunt in terra infima (id est in inferno consolationem acceperunt, id est accipient) omnia ligna, — id est nobiles et reges jam vita functi, qui in hac vita et mundo excellebant quasi cedri in Libano: quia videlicet gaudebunt se jam Pharaonem habere socium in clade et pœna.


Versus 17: FOR THEY ALSO (Vatablus and Emmanuel Sa read: but they

17. Nam et (Vatablus et Emmanuel Sa legunt: sed et) ipsi cum eo descendent. — Aliqui legunt, descenderant. Sic enim habent Hebræa. Utrumque est verum: tyranni enim præteriti descenderunt, futuri descendent in tartara. Et brachium uniuscujusque sedebit sub umbraculo ejus, — q. d. Sicut fessi sedent sub arbore umbrosa, ibique refocillantur innixi brachio, id est cubito: ita alii reges et principes in inferno sub pœna Pharaonis quasi refocillabuntur, videntes se minus, illum gravius puniri. Aliter Vatablus et alii, q. d. Sed et ipsi descenderunt cum eo ad inferos, qui sub umbra brachii ejus sederunt in medio gentium, id est socii et adjutores Pharaonis, qui securi inter alias gentes habitabant, eo quod eis faveret et protegeret Pharao. Et sic nostrum Interpretem accipiunt aliqui, ut sedebit, sit idem quod sedebat.


Versus 18: TO WHOM ARE YOU LIKENED?

18. Cui assimilatus es? — q. d. Voluisti, o Pharao! assimilare te Assyrio et cedro: sed neutrius

gloriam assecutus es, et cum utroque ruente corruisti. Cum lignis voluptatis, — cum aliis regibus. In medio incircumcisorum (id est more infidelium; Chaldæus, peccatorum) dormies — in morte somnum æternum apud inferos. Ipse est Pharao, — q. d. Hæc quæ hactenus dixi, de Pharaone et ejus populo intelligo. Vel, hic finis et tristis exitus erit Pharaonis, principum et omnis populi ejus. Sic Ecclesiastes, cap. xii, vers. 13, suam de vanitate rerum omnium, quæ in mundo sunt concionem concludit, dicens: «Hoc est enim omnis homo.» Sic et Virgilius, lib. II Æneid., Trojæ casum concludit, dicens: Hic finis Priami fatorum, hic exitus illum Sorte tulit.

Vide hic rursum mundi inconstantiam. Audi Ovidium, lib. X Metamorph.: Paulumque morati Serius aut citius sedem properamus ad unam. Tendimus huc omnes. Hæc est domus ultima, vosque, (o inferi), Humani generis longissima regna tenetis. Idem, lib. XV Metamorph.: Tempus edax rerum, tuque invidiosa vetustas Omnia destruitis, vitiataque dentibus ævi, Paulatim lenta consumitis omnia morte. Idem, lib. III Metamorph.: Este, precor, memores, qua sitis stirpe creati. Et rursum lib. XV: Nihil est toto quod perstet in orbe: Cuncta fluunt, Ipsa quoque assiduo labuntur tempora motu, Non secus ac flumen: sed, ut unda impellitur unda, Urgeturque eadem veniens, urgetque priorem: Tempora sic fugiunt pariter, pariterque sequuntur, Et nova sunt semper.