Cornelius a Lapide

Ezechiel XXXII


Index


Synopsis Capitis

Pergit in Pharaonis gloria et ruina ac clade prædicenda, eamque per lugubre carmen deplangit æque ac describit. Primo ergo tantam Ægyptiorum stragem fore asserit, ut omnes aves et feræ accurrant ad eos devorandum, utque sol, luna et stellæ obscurari videantur. Secundo, vers. 17, instaurans planctum, et carmen lugubre, dicit eos descensuros in imum inferni, ubi sepulti sunt Assyrii, Persæ, Idumæi, aliique tyranni, quorum descensum et sepulturam fuse et pathetice describit.


Textus Vulgatae: Ezechiel 32:1-32

1. Et factum est, duodecimo anno, in mense duodecimo, in una mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens: 2. Fili hominis, assume lamentum super Pharaonem regem Ægypti, et dices ad eum: Leoni gentium assimilatus es, et draconi qui est in mari: et ventilabas cornu in fluminibus tuis, et conturbabas aquas pedibus tuis, et conculcabas flumina earum. 3. Propterea hæc dicit Dominus Deus: Expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum, et extraham te in sagena mea. 4. Et projiciam te in terram, super faciem agri abjiciam te: et habitare faciam super te omnia volatilia cœli, et saturabo de te bestias universæ terræ. 5. Et dabo carnes tuas super montes, et implebo colles tuos sanie tua. 6. Et irrigabo terram fœtore sanguinis tui super montes, et valles implebuntur ex te. 7. Et operiam, cum exstinctus fueris, cœlum, et nigrescere faciam stellas ejus: solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum. 8. Omnia luminaria cœli mœrere faciam super te: et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus Deus, cum ceciderint vulnerati tui in medio terræ, ait Dominus Deus. 9. Et irritabo cor populorum multorum, cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis. 10. Et stupescere faciam super te populos multos: et reges eorum horrore nimio formidabunt super te, cum volare cœperit gladius meus super facies eorum: et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinæ tuæ. 11. Quia hæc dicit Dominus Deus: Gladius regis Babylonis veniet tibi, 12. in gladiis fortium dejiciam multitudinem tuam: inexpugnabiles omnes gentes hæ: et vastabunt superbiam Ægypti, et dissipabitur multitudo ejus. 13. Et perdam omnia jumenta ejus, quæ erant super aquas plurimas: et non

conturbabit eas pes hominis ultra, neque ungula jumentorum turbabit eas. 14. Tunc purissimas reddam aquas eorum, et flumina eorum quasi oleum adducam, ait Dominus Deus. 15. Cum dedero terram Ægypti, desolatam: deseretur autem terra a plenitudine sua, cum percussero omnes habitatores ejus: et scient quia ego Dominus. 16. Planctus est, et plangent eum: filiæ gentium plangent eum: super Ægyptum, et super multitudinem ejus plangent eum, ait Dominus Deus. 17. Et factum est in duodecimo anno, in quinta decima mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens: 18. Fili hominis, cane lugubre super multitudinem Ægypti: et detrahe eam ipsam, et filias gentium robustarum, ad terram ultimam, cum his qui descendunt in lacum. 19. Quo pulchrior es? descende, et dormi cum incircumcisis. 20. In medio interfectorum gladio cadent: gladius datus est, attraxerunt eam, et omnes populos ejus. 21. Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni, qui cum auxiliatoribus ejus descenderunt, et dormierunt incircumcisi, interfecti gladio. 22. Ibi Assur, et omnis multitudo ejus: in circuitu illius sepulcra ejus: omnes interfecti, et qui ceciderunt gladio. 23. Quorum data sunt sepulcra in novissimis laci: et facta est multitudo ejus per gyrum sepulcri ejus: universi interfecti, cadentesque gladio, qui dederant quondam formidinem in terra viventium. 24. Ibi Ælam, et omnis multitudo ejus per gyrum sepulcri sui; omnes hi interfecti, ruentesque gladio: qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam: qui posuerunt terrorem suum in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum. 25. In medio interfectorum posuerunt cubile ejus in universis populis ejus; in circuitu ejus sepulcrum illius: omnes hi incircumcisi, interfectique gladio; dederunt enim terrorem suum in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum: in medio interfectorum positi sunt. 26. Ibi Mosoch, et Thubal, et omnis multitudo ejus: in circuitu ejus sepulcra illius; omnes hi incircumcisi, interfectique et cadentes gladio: quia dederunt formidinem suam in terra viventium. 27. Et non dormient cum fortibus, cadentibusque et incircumcisis, qui descenderunt ad infernum cum armis suis, et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum: quia terror fortium facti sunt in terra viventium. 28. Et tu ergo in medio incircumcisorum contereris, et dormies cum interfectis gladio. 29. Ibi Idumæa, et reges ejus, et omnes duces ejus, qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio: et qui cum incircumcisis dormierunt, et cum his qui descendunt in lacum. 30. Ibi principes Aquilonis omnes, et universi venatores: qui deducti sunt cum interfectis, paventes, et in sua fortitudine confusi: qui dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio, et portaverunt confusionem suam cum his qui descendunt in lacum. 31. Vidit eos Pharao, et consolatus est super universa multitudine sua, quæ interfecta est gladio; Pharao, et omnis exercitus ejus, ait Dominus Deus: 32. quia dedi terrorem meum in terra viventium, et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis gladio: Pharao, et omnis multitudo ejus, ait Dominus Deus.


Versus 1: And It Came To Pass In The Twelfth Year

1. Et factum est duodecimo anno, — a transmigratione Jechoniæ. In una (id est prima die) mensis. 2. Assume lamentum, — id est carmen lugubre, quale assumpsisti super cladem regis Tyri, cap. xxvii, vers. 2, et Isaias super Baltassarem, cap. xiv, vers. 4. Fuit hic mos veterum tam fidelium, quam gentilium, ut lamento defunctis parentarent, et quasi justa persolverent: unde in eo solebant enarrare opes, virtutes et trophæa defuncti. Ita David, cæsis Saule et Jonatha, hoc carmine eos planxit, II Reg. I, 19: «Inclyti, Israel, super montes tuos interfecti sunt; quomodo ceciderunt

fortes? etc. Sagitta Jonathæ nunquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis. Saul, et Jonathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores.» Tale carmen sunt Threni Jeremiæ, quibus plangit ruinam Jerusalem. Tale etiam est Jerem. li, 41, quo plangit occasum Babylonis: «Quomodo capta est Sesach, et comprehensa est inclyta universæ terræ?» etc. Ita Romani defunctos in forum efferebant, ibique publice pro rostris funebri oratione laudabant. Cujus laudationis origo tribuitur Valerio Poplicolæ, qui primus Brutum mortuum pro rostris lau-

davit, teste Plutarcho, et Dionysio Halicarnassæo, lib. V. Alii tamen anterius, ad tempora regum hunc ritum referunt. Acer vetus Horatii interpres in Epod.: «Varro, ait, pro rostris sepulcrum Romuli dixit: ubi etiam in hujus rei memoriam, duos leones fuisse erectos constat; unde factum est, ut pro rostris mortui laudarentur.» Porro hæc elogia habebantur a proximis cognatis. Ita Fabium pro rostris filium laudasse, auctor est Plutarchus in ejus Vita; et de Tiberio ait Suetonius: «Novem annos natus defunctum patrem laudavit.» Audi et Appianum, lib. I: «Pro rostris in suggestu posito cadavere, funebrem orationem habuit vir ejus ætatis eloquentissimus, quod Faustus filius nondum esset maturus.»

Leoni gentium, — q. d. O Pharao! eras inter gentes, quod leo inter bestias, eisque ut leo dominabaris, imo cum lubebat eas devorabas. Et draconi, — ceto, sive balænæ. Unde Aquila vertit, Leviathan; unde sequitur: «Qui est in mari,» id est qui in mari dominatur, qui ingentes aquarum moles naribus exsufflat, et in altum jacit, totumque mare commovet: sic enim Pharao dominabatur in Ægypto, quæ septem rivis Nili, quasi maris brachiis circumdatur.

Ventilabas cornu. — Ita et Septuaginta vertunt, q. d. Agitabas cornu, id est potentiam et ferociam tuam in Ægypto. Legit Interpres הנח vattaggach, a radice נגש nagash, id est cornutare, cornu petere. Sic enim bestiæ majores et fortiores suis cornibus ventilant, fugant et sternunt minores et infirmiores in terra, æque ac crocodili pisces et bestias cæteras in Nilo, ac balænæ in mari. Sic Homerus, Iliade β: Τρώας κεράϊζε, Trojanos cornu ventilavit; hoc, uti et alia multa, ab Hebræis, sacrisque libris mutuatus. Jam legunt מם vattagach, id est, ut Vatablus, eduxisti, scilicet aquas per flumina tua, hoc est, deduxisti Nilum in multos rivulos, ut omnes campos irriget et fecundet. Alii, saltasti, lascivisti, in fluminibus tuis; alii, proserpis, proripis te, protrudis (uti pisces alii alios protrudunt) in fluminibus tuis. Hoc enim significat radix מי goach.

Et conturbabas aquas, — qui insanis bellis turbabas quasque gentes propinquas, et earum flumina, id est regiones conculcabas. Secundo, per conturbationem aquarum intelligitur turbulenta subditos gubernandi ratio: Pharao enim impius, immanis, discordiæ amantissimus omnia turbabat et miscebat. Alludit ad Nilum, qui turbidis est aquis, et, cum exundat, omnem terram operit et confundit.


Versus 3: I WILL SPREAD MY NET OVER YOU (I will capture

3. Expandam super te rete (te quasi feram, puta leonem, et quasi cetum sagena capiam) in multitudine populorum. — Solent enim multi ad capturam leonis, æque ac ceti, convenire, q. d. Ego te, o Pharao! per Chaldæos regno tuo extraham, et in terram projiciam (cetus enim et pisces aqua extracti, in terra moriuntur), ut te, id est tuum regnum et opes, «volatilia,» id est principes Chaldæorum, «et bestiæ,» id est milites, prædentur, lanient, devorent.

Symbolice, per rete significatur Deum facillime sua providentia omnia capere et comprehendere. Hinc proverbium: «Retibus urbes capit,» quod ænigmatice in eos dicitur, quibus in peragendis rebus est fortuna secunda; tractum, ut scribitur, a Timotheo Atheniensi, cui a bona fortuna κλευχή cognomen inditum est, cuique noctu dæmonis umbra apparuisse dicitur, quæ ad captandas urbes rete ei dabat: atque ideo ipse dictus retibus urbes capere. Id scribit Ulpianus in secunda Demosthenis Olynthiana, et Aristophanis interpres. Hunc ipsum quoque Timotheum pingi solitum a pictoribus ea effigie, Suidas et Ulpianus aiunt, ut illi dormienti fortuna urbes, quas ille caperet, retibus inclusas afferret. Verum cum insolentia quadam elatus diceret, non fortunæ nutu, sed propria virtute tantas se res gerere, ad summam redactus est inopiam. Lege Plutarchum.


Versus 5: I Will Fill Your Hills With Your Gore

5. Implebo colles sanie tua, — id est cadaveribus tui exercitus. Ita R. David. Pro sanie verti potest altitudine tua; id est alto cumulo cadaverum; Septuaginta, sanguine tuo. Pisces enim pro sanguine habent saniem.


Versus 6: STENCH.

6. Fœtore. — Hebraice צפה tsapha, potest primo, deduci a צוף tsuph, quod significat natare, inundare, q. d. Ut Ægyptus aquis, sic nunc sanguine occisorum inundabit; ita ut hic sanguis montes excedat. Secundo, si a radice צפה tsapha deducas, significat speculari, q. d. Terram e qua specularis, id est tuos montes, sanguine tuo rigabo.

Et valles implebuntur ex te, — ex sanguine tuo, id est tuorum militum, q. d. Natabunt valles et colles in cruore tuo. Est hyperbole. Vide Canon. XXXII.


Versus 7: I WILL COVER, ETC., THE HEAVENS, AND I WILL MAKE

7. Operiam, etc., cœlum, et nigrescere faciam stellas, — exstinguendo splendorem tuum, quo tu prius hæc omnia collustrare videbaris. Est hyperbole, et hypallage poetica. Nam acerbitatem doloris solet Scriptura exprimere per obscurationem solis, lunæ, stellarum; non quod vere hæc obscurata sint, sed quod tantus sit dolor, et mentis ac sensuum perturbatio in hominibus, ut eis sol et stellæ cadere, vel obscurari videantur. Simili schemate poetico dixit Poeta: Impiaque æternam timuerunt sæcula noctem. Pari modo hæc omnia a Propheta hic poetice

dicuntur et exaggerantur. Est enim hoc Pharaonis lamentum, id est lugubre carmen, uti dixit vers. 2. Allegorice, hæc vere et reipsa contingent in fine mundi, Matth. xxiv, 29. Tropologice, sol, luna et stellæ Ecclesiæ obscurantur cum principes Ecclesiastici, vel sæculares a justitia et sanctitate deficiunt ad improbitatem.


Versus 9: AND I WILL PROVOKE (that is, I will not so

9. Et irritabo (id est non tam ira, quam metu concitabo et percellam, ut patet ex sequentibus) cor populorum multorum, cum induxero contritionem, — id est cum te, o Ægypte! captivam duxero ad gentes tibi ignotas: vel, cum fecero ut contritio et clades tua gentibus ignotis innotescat per fugam tuam, cum ad eas cives tui vastati confugient.


Versus 10: WHEN MY SWORD SHALL BEGIN TO FLY (that is, to

10. Cum volare (id est stringi, et coruscare) cœperit gladius meus super facies eorum, — id est cum ipsi viderint fulgenti et districto gladio te cædi, contremiscent, existimantes rem suam agi, «paries cum proximus ardet.» Pro anima sua, — timentes animæ, id est vitæ suæ, ne eodem modo, quo tu, cædantur.


Versus 13: I Will Destroy All Its Cattle That Were Beside The Many Waters

13. Perdam omnia jumenta ejus, quæ erant super aquas plurimas, — id est quæ pascebantur in pratis et agris, qui, aquis ex Nilo diductis, indeque germine abundant. Non conturbabit eas pes hominis. — Tanta erit Ægypti vastitas et solitudo, ut non sint homines, qui aquas pedibus suis conturbent, ut in aquatione fieri solet.


Versus 14: Like Oil

14. Quasi oleum, — id est quietas, indeque puras, claras et limpidas sicut oleum. Loquitur poetice, uti dixi vers. 7. 15. Plenitudine, — habitatoribus: hi enim implent terram, ejusque sunt quasi plenitudo.


Versus 16: This Is A Lamentation

16. Planctus est, — id est erit: vel potius ex Hebræo, q. d. Hic est planctus. Hebraice קינה kina, id est lamentum, et carmen lugubre, quo, ut supra dixi, plangent Ægyptum. Filiæ (id est nationes, vel urbes) gentium. — Urbes enim ob pulchritudinem ab Hebræis vocantur filiæ; ut filia Sion, id est urbs speciosa Sion. Super Ægyptum, etc., plangent eum, — «eum» scilicet planctum. Sic dicimur flere fletum, ridere risum. Aliter Maldonatus: «Plangent eum,» id est «eam,» scilicet Ægyptum, ut sit enallage generis. Verum quia ait: «Plangent eum super Ægyptum,» hunc to eum, necessario planctum refert, non Ægyptum.


Versus 17: AND IT CAME TO PASS IN THE TWELFTH YEAR (the

17. Et factum est in duodecimo anno (eodem anno) in quinta decima mensis — ejusdem, id est duodecimi, ut dixerat vers. 1. Hoc est quatuordecim diebus postquam ei dictum fuit: «Assume lamentum.» Ita Maldonatus.


Versus 18: BRING DOWN (proclaim that Egypt is to be brought down)

18. Detrahe (prædic detrahendam Ægyptum) et filias (id est urbes aliarum) gentium (vicinarum) ad terram ultimam in lacum, — id est non in sepulcrum, ut vult Vatablus, sed in infernum.


Versus 19: HOW FAIR ARE YOU?

19. Quo pulchrior es? — Ita Hebræa et Romana, q. d. Cui te, o Ægypte, præfers? quo altior, speciosior es? Ecce quo altior tibi videris, eo fundius rues; quo speciosior, eo in tetriore locum cades: ob superbiam ergo tuam descende et dormi in sepulcro, et in inferno cum incircumcisis, et, ut Chaldæus, peccatoribus. Hoc est quod ait Christus de Capharnaum, Luc. x, 15: «Et tu, Capharnaum, usque ad cœlos exaltata es, usque ad infernum demergeris.» Septuaginta pro ממי mimmi, id est quo, alio puncto legentes ממים mimme, id est ex aquis, vertunt, ex aquarum pulchritudine, id est ex Ægypto, quæ Nilo pulchra fit et fecunda, descende.

S. Gregorius, lib. XXIV Moral. cap. iii, assecutus hæc legens, non interrogative, sic moraliter explicat: «Extollenti se animæ dicitur: Quam pulchrior es descende, et dormi cum incircumcisis. Omnis enim qui infirmitatis suæ fæditatem considerare negligit, sed per elationis fastum virtutis suæ gloriam attendit, unde pulchrior est inde descendit: quia extollendo se de suis meritis in ima deterius corruit, unde gloriosum se judicavit. Qui descendens cum incircumcisis dormit: quia in æterna morte cum cæteris peccatoribus deficit.»


Versus 20: THE SWORD IS GIVEN (to Nebuchadnezzar and the Chaldeans, and)

20. Gladius datus est (Nabuchodonosori et Chaldæis, et) attraxerunt eam, — scilicet Ægyptum, in os gladii, et in mortem. Pagninus vertit, gladio data est, scilicet Ægyptus.


Versus 21: They Shall Speak To It

21. Loquentur ei, — quasi gratulandi obsequio gaudebunt enim de ejus ad inferos descensu, uti dixit cap. præced. Verba quæ loquentur omitto, sed ea intellige ex Isaiæ xiv, 10, fore hæc vel similia: «Et tu vulneratus es, o Pharao! sicut et nos; descendisti ad inferos,» etc.


Versus 22: There Is Assyria

22. Ibi Assur, — rex Assyriorum, quem occidit, et cui regnum ademit Nabuchodonosor, adjutus a Cyaxare et Medis.


Versus 23: THEIR GRAVES ARE SET (that is, placed) IN THE LOWEST

23. Quorum data (id est posita) sunt sepulcra in novissimis laci, — id est in imo inferni, q. d. Qui ex summo regni et tyrannidis culmine descenderunt in imum gehennæ. Et facta est multitudo ejus; — q. d. Principes et milites Assur juxta regem suum sepulti sunt, cum in hac vita omnibus terrori essent. Vide quo evadat tyrannis, et tyranni. Hæc est justa et congrua merces, ut qui alios occiderunt, et miserunt ad tartara, et ipsi occisi eodem mittantur. To enim qui significat quia, ut patet vers. 26.

Nota: Impii in inferno dicuntur habere sepulcra, quia sunt in morte secunda. Sicut enim Lucæ cap. xvi, 22, dicitur sepultus in inferno.

Mystice S. Gregorius, lib. IX Moral. cap. xviii: Assur, ait, est superbus diabolus, qui multos ad culpam et pœnam secum pertrahit: «Qui nimirum, inquit, cum humana corda suscipit, ejus procul dubio sepulcra fiunt. Sed in circuitu illius sepulcra ejus sunt: quia in quorum mentibus nunc per desideria sepelit, hos sibi postmodum per tormenta conjungit. Et qui-

nunc in cametipsis reprobi malignos spiritus illicita perpetrando suscipiunt, tunc sepulcra cum mortuis (cum dæmonibus) ardebunt.» In terra viventium, — inter viventes in hoc mundo. Terram enim viventium opponit inferno, qui est terra mortuorum. Alii, «viventium,» id est justorum et fidelium, scilicet Judæorum, quos afflixit.


Versus 24: There Is Elam

24. Ibi Ælam — Persæ. Vide dicta Jerem. xlix, 34. Sepulcri sui, — id est sepulcri ejus, scilicet Ælam. Portaverunt ignominiam suam, — q. d. Tyranni, qui hic aliis terrori erant, gladio tandem cæsi, ignominiose mortui sunt, atque asportaverunt secum in infernum opera sua mala, et ignominiæ plena, indeque ignominiam et pœnam perpetuam.


Versus 25: THEY HAVE SET (namely the demons, who lead, or rather

25. Posuerunt (scilicet dæmones, qui tyrannos et impios ad inferos deducunt, imo pertrahunt) cubile ejus (scilicet Ælam, id est regis Persarum, infernale inter populos, qui ei in hac vita paruerunt, et) in circuitu ejus sepulcrum illius, — scilicet populi jam dicti. Nota enallagen numeri; jam enim populos vocat, jam populum. In Hebræo quoque est enallage generis. Jam enim de Ælam masculine loquitur, quasi de rege, jam feminine: intelligit enim ejus congregationem et multitudinem.


Versus 26: There Is Meshech

26. Ibi Mosoch, — id est Cappadoces. Et Thubal, — id est Hispani, vel Iberi. Ita Lyranus. Alii Italos accipiunt. Vide cap. xxvii, 13. Nota: Horum populorum regem intelligit. Unde sequitur: «In circuitu ejus,» scilicet regis, vel principis, «sepulcra ejus,» scilicet multitudinis, vel populi collocata sunt. Quia dederunt, — q. d. Quia alios gladio interemerunt, hinc et ipsi gladio interempti sunt. «Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt,» Matth. xxvi, 52.


Versus 27: And They Shall Not Lie

27. Et non dormient, — non morientur morte naturali, uti heroes, qui victores gloriose mortui cum armis, gladiis et pompa sepeliuntur: sed bello vincentur, ibique victi turpiter et violente occidentur. Comparat ergo eos, non cum justis, sed cum infidelibus, qui licet incircumcisi, gloriose tamen occubuerunt, q. d. Illis ergo hi infeliciores erunt; illi enim gloriose, hi autem ignominiose quasi victi et occisi descenderunt ad inferos.

Et posuerunt (id est poni præceperunt, vel, ut ponerentur, meruerunt) gladios sub capitibus suis (1). Et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum, — q. d. Ossa eorum projicientur insepulta ob iniquitates eorum, quibus ita imbuti sunt, ut illa adhuc videantur ossibus quasi inhærere. Aliter R. David, et ex eo Maldonatus, q. d. Qui gladio usque ad ossa confixi, iniquitatum suarum pœnas dederunt: de cætero vere honorifice et fortiter mortui sunt. Aut, ut alii, dederunt pœnas iniquitatum suarum, non ignominiose moriendo, sed in inferno intimis ossibus ardendo.


Versus 28: And You Therefore

28. Et tu ergo, — o Pharao! eris hisce tyrannis, et occisis æque in pœna, ac in culpa et tyrannide socius, cum eisque sepelieris in imo inferni.


Versus 29: There Is Edom

29. Ibi Idumæa, — in inferno erunt Idumæi, æque ac Assyrii, Ælamitæ, etc. Est repetitio poetica. Idem enim in singulis repetit et refricat more Hebræo, ad majus pathos.


Versus 30: There Are All The Princes Of The North

30. Ibi principes Aquilonis, — id est Babylonii, aliique Aquilonares tyranni, uti fuerunt Tyrii et Sidonii, etc. Et universi venatores, — id est tyranni, qui aliorum bona et corpora venantur, quorum pater fuit Nemrod, magnus venator coram Domino, Gen. x, 9. Chaldæus vertit, Sidonii: retinet enim verbum hebræum Sidonim, quasi proprium, quod Noster accepit ut appellativum: sic enim צדנים sidonim significat venatores.


Versus 31: Pharaoh Saw Them And Was Comforted

31. Vidit eos Pharao, et consolatus est, — cum videret se tot, tamque illustres asseclas et comites habere, quia per se levamen est pœnæ, in ea habere socium: esto aliunde ea crescat, dum ipsi invicem affligunt et maledicunt, uti faciunt damnati in inferno.


Versus 32: FOR I SPREAD MY TERROR.

32. Quia dedi terrorem meum. — Ita Hebræa, Septuaginta et Romana, q. d. «Quia,» id est, equidem ego Deus, uti olim dedi per eos terrorem Judæis, et aliis viventibus, quos afflixerunt: ita jam illos puniendo, et deturbando ad tartara, ipsum omnesque tyrannos pariter terrebo. Alii legunt: Quia dedit terrorem suum, q. d. Sicut ille sua crudelitate terruit omnes: ita ego illum puniendo, terrebo omnes impios, statuamque illum quasi speculum terroris mei, quo omnes gentes percellantur. Eodem redit uterque sensus.

Ita Virgilius, VI Æneid., describit Æneam descendentem ad inferos, vidisse ibi Agamemnonem, Didonem, Titanes, Cyclopes, aliosque principes et tyrannos: Inter quas Phœnissa recens a vulnere Dido Errabat sylva in magna. Et mox: Hic illi occurrit Tydeus, hic inclytus armis Parthenopæus, et Adrasti pallentis imago. At Danaum proceres, Agamemnoniæque phalanges, Ut videre virum, fulgentiaque arma per umbras, Ingenti trepidare metu. Pars vertere terga. Atque hic Priamidem laniatum corpore toto Deiphobum vidit. Et inferius: Hic genus antiquum terræ, Titania pubes, Fulmine dejecti, fundo volvuntur in imo.

a terra porrigi videbatur. Et cap. xxxvi narrat Petrum quemdam gehennæ supplicia vidisse, cumque in ea mergendus videretur, ab Angelo liberatum audivisse: «Regredere, et qualiter tibi posthac vivendum sit, cautissime attende.» Et cap. xxxviii narrat Chrysaorium in morte vidisse teterrimos spiritus sibi imminere, ut ad inferni claustra eum raperent. Et cap. liv narrat de tinctore quodam, qui sepultus in templo S. Laurentii, noctu e sepulcro clamavit: «Ardeo, ardeo,» cumque sepulcrum inspicerent, vestes ejus viderunt, at corpus non invenerunt.

Vidi et crudeles dantem Salmonea pœnas, Dum flammas Jovis et sonitus imitatur Olympi. Demens! qui nimbos, et non imitabile fulmen Ære et cornipedum pulsu simularat equorum. Et rursum: Saxum ingens volvunt alii, radiisque rotarum Districti pendent; sedet, æternumque sedebit, Infelix Theseus: Phlegyasque miserrimus omnes Admonet, et magna testatur voce per umbras: Discite justitiam moniti, et non temnere divos.

Sed audi certa et sacra. Ita Lazarus e sinu Abrahæ vidit divitem epulonem in gehenna cruciari, suamque et Abrahæ opem implorantem. Sed frustra; nam ab Abrahamo audiit: «Fili, recordare, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris,» Lucæ xvi, 25. Ita Eremita sanctus vidit Theodoricum regem discinctum, discalceatum, vinctisque manibus inter Joannem Papam et Symmachum patricium (quos injuste occiderat) duci et projici in ollam Vulcaniam, uti refert S. Gregorius, lib. IV Dialog. cap. xxx. Qui et cap. xxxi narrat Reparatum vidisse rogum parari cuidam scelerato, cujus cacumen in cœlum

Ita nuper consiliarius quidam Elisabethæ reginæ Angliæ, moriens vidit suam in gehenna sedem profundam, igneam, aliasque similes sedes eam suis collegis paratas, ut a viris omni fide dignis accepi. Hosce Deus mortalibus dedit tibicines, hosce siticines, qui jugiter mutis sed igneis vocibus, peccatoribus inclament: Sapite, nostro damno sapite. Hodie mihi, cras tibi. O vanas opes, o mendaces honores! Ambitio, avaritia et crapula duxerunt nos, vosque pariter ducent ad tartara. Quis poterit habitare cum igne devorante, commorari cum ardoribus sempiternis?