Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Docet officium speculatorum, id est Prophetarum et prædicatorum, esse, præmonere populum de imminente clade. Secundo, vers. 10, invitat ad pœnitentiam, docens et promittens quod impius, si se convertat, vivet; justus, si a justitia deficiat, morietur; idque esse æquum et justum. Tertio, vers. 21, in Babylone existens edicit Jerusalem a Chaldæis jam esse captam et vastatam, quod postridie nuntius ex Judæa veniens confirmavit esse verum. Inde Judæis in Judæa reliquis superbientibus, quasi ipsi soli Judæam essent possessuri, cædem intentat. Denique, vers. 30, iis qui oracula Prophetæ, quasi carmen musicum audiebant et irridebant, stragem eis comminatam certo obventuram denuntiat (1).
Textus Vulgatae: Ezechiel 33:1-33
1. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 2. Fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos: Terra cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terræ virum unum de novissimis suis, et constituerit eum super se speculatorem: 3. et ille viderit gladium venientem super terram, et cecinerit buccina, et annuntiaverit populo: 4. Audiens autem, quisquis ille est, sonitum buccinæ, et non se observaverit, veneritque gladius, et tulerit eum: sanguis ipsius super caput ejus erit. 5. Sonum buccinæ audivit, et non se observavit, sanguis ejus in ipso erit: si autem se custodierit, animam suam salvabit. 6. Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus se non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram. 7. Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel: audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me. 8. Si me dicente ad impium: Impie, morte morieris: non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua: ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. 9. Si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua: ipse in iniquitate sua morietur: porro tu animam tuam liberasti. 10. Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israel: Sic locuti estis, dicentes: Iniquitates nostræ et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus: quomodo ergo vivere poterimus? 11. Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus: nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis: et quare moriemini, domus Israel? 12. Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Justitia justi non liberabit eum in quacumque die peccaverit: et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua: et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit. 13. Etiamsi dixero justo quod vita vivat, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem: omnes justitiæ ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua, quam operatus est, in ipsa morietur. 14. Si autem dixero impio: Morte morieris: et egerit pœnitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam, 15. et pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitæ ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum: vita vivet, et non morietur. 16. Omnia peccata ejus, quæ peccavit, non imputabuntur ei: judicium et justitiam fecit, vita vivet. 17. Et dixerunt filii populi tui: Non est æqui ponderis via Domini: et ipsorum via injusta est. 18. Cum enim recesserit justus a justitia sua, feceritque iniquitates, morietur in eis. 19. Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque judicium et justitiam, vivet in eis. 20. Et dicitis: Non est recta via Domini. Unumquemque juxta vias suas judicabo de vobis, domus Israel. 21. Et factum est in duodecimo anno, in decimo mense, in quinta mensis transmigrationis nostræ, venit ad me qui fugerat de Jerusalem, dicens: Vastata est civitas. 22. Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere, antequam veniret qui fugerat: aperuitque os meum donec veniret ad me mane, et aperto ore meo non silui amplius. 23. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 24. Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israel, loquentes aiunt: Unus erat Abraham, et hæreditate possedit terram: nos autem multi sumus, nobis data est terra in possessionem. 25. Idcirco dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Qui in sanguine comeditis, et oculos vestros levatis ad immunditias vestras, et sanguinem funditis: numquid terram hæreditate possidebitis? 26. Stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluit: et terram hæreditate possidebitis? 27. Hæc dices ad eos: Sic dicit Dominus Deus: Vivo ego, quia qui in ruinosis habitant, gladio cadent: et qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum: qui autem in præsidiis et speluncis sunt, peste morientur. 28. Et dabo terram in solitudinem, et in desertum, et deficiet superba fortitudo ejus: et desolabuntur montes Israel, eo quod nullus sit qui per eos transeat. 29. Et scient quia ego Dominus, cum dedero terram eorum desolatam et desertam propter universas abominationes suas, quas operati sunt. 30. Et tu fili hominis: filii populi tui, qui loquuntur de te juxta muros, et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum,
loquentes: Venite, et audiamus quis sit sermo egrediens a Domino. 31. Et veniunt ad te quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus: et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos: quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum. 32. Et es eis quasi carmen musicum, quod suavi dulcique sono canitur: et audiunt verba tua, et non faciunt ea. 33. Et cum venerit quod prædictum est (ecce enim venit), tunc scient quod prophetes fuerit inter eos.
Versus 2: To The Children Of Your People
2. AD FILIOS POPULI TUI, — ad Judæos populares tuos, q. d. Hactenus contra gentes jussi te vaticinari, nunc redi ad tuos, eisque quasi speculator scelera, ob eaque clades imminentes speculare, et annuntia.
TERRA. — Est hebraismus. Sensus est, q. d. Cum super terram gladium induxero. Hebræi enim ponunt antecedens cum relativo.
Versus 3: The Sword
3. GLADIUM, — id est hostes. Nota metaphoram, vel allegoriam. Sensus enim est, q. d. Sicut tempore belli solet in urbe ex novissimis, id est infimis et plebeiis, constitui speculator, qui cives admoneat de hostium adventu; qui si idipsum non fecerit, illi mors et cædes civium imputabitur: sin ipse buccinando præmoneat, et aliquis ab hoste sibi non caveat, sanguis ejus super ipsum erit, id est ipse sibi est causa mortis, ipse suam mortem imputet sibi: ita speculator spiritualis, id est Propheta et prædicator (qualis ego sum, non ex plebeio et infimo; sed ex nobili, puta ex sacerdotali, genere a Deo electus et constitutus, ut libentius et attentius a vobis audiar), si minas Dei, ac pœnas præsentes et futuras peccatoribus non denuntiet, ipsi peccatorum mors imputabitur: sin denuntiet, et aliquis non caveat sibi, sua mors et perditio eidem imputabitur.
Unde S. Clemens, lib. II Constit. Apost. cap. vi, docet Episcopum debere prædicare Evangelium. Hoc est enim tuba qua canit: «Gladius, inquit, judicium est, tuba vero sacrum Evangelium; speculator autem Episcopus, qui præest judicio et Ecclesiæ, quem oportet prædicando testari et affirmare de judicio. Si enim non denuntiatum et testatum populo erit, peccatum ignorantium ascribetur vobis.» Hinc moraliter S. Bernardus: «Sollicitudo, ait, officium Prælati est, non celsitudo.» Et Chrysostomus in epist. ad Hebr.: «Miror, ait, si quem ex his qui obtinent principatum, contigerit salvari in tanta eorum desidia, et in tot Dei adversus eos comminationibus.»
Præclare S. Gregorius, homil. 17 in Evangel.: «Vos estis sal terræ. Quasi ergo inter bruta animalia petra salis debet esse sacerdos in populis. Curare namque sacerdotem necesse est, quæ singulis dicat, unumquemque qualiter admoneat, ut quisquis sacerdoti jungitur, quasi ex salis tactu æternæ vitæ sapore condiatur. Sed tunc vere aliis recta prædicamus, si dicta rebus ostendimus, si nos ipsi divino amore compungimur, et humanæ vitæ, quæ sine culpa transiri nequaquam potest, quotidianis lacrymis maculas lavamus. Tunc autem de nobis vere compungimur, si studiose patrum præcedentium facta pensamus, ut ex conspectu illorum gloriæ, in nobis nostris oculis nostra vita sordescat.» Et infra, gemens queritur, seque cum cæteris accusans, ait: «Ad exteriora negotia delapsi sumus, et aliud ex honore suscipimus, aliud ex officio exhibitionis exhibemus. Ministerium prædicationis relinquimus, et ad pœnam nostram, ut video, Episcopi vocamur, qui honoris nomen, non virtutem tenemus. Hi qui nobis commissi sunt quotidie per multas nequitias pereunt, et eos ad interiora tendere negligenter videmus. Sed quomodo nos vitam corrigere valemus alienam, qui negligimus nostram? Curis enim sæcularibus intenti, tanto insensibiliores intus efficimur, quanto ad ea quæ foris sunt studiosiores videmur. Unde bene Ecclesia de membris suis infirmantibus dicit: Posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi. Vineæ quippe nostræ actiones sunt, quas usu quotidiani laboris excolimus. Nullum, puto, fratres charissimi, ab aliis majus præjudicium, quam a sacerdotibus tolerat Deus, quando eos quos ad aliorum correctionem posuit, dare de se exempla pravitatis cernit; quando ipsi peccamus, qui compescere peccata debuimus. Nulla animarum lucra quærimus, ad nostra quotidie studia vacamus, terrena concupiscimus, humanam gloriam intenta mente captamus. Et cum sanctitatis accipimus, et terrenis actibus implicamur. Impletum est in nobis: Et erit sicut populus, sic sacerdos. Sacerdos enim non distat a populo, quando nullo merito vitæ suæ vulgum transcendit actionem. Imploremus Jeremiæ lacrymas, consideret mortem nostram, et dejicerans dicat: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum?»
Subdit deinde hac de causa Deo vindice a barbaris eversa esse templa et monasteria, depolitas urbes, agros vastatos. Ac rursum exhortans, ait: «Pensemus ergo qui unquam per linguam nostram conversi, qui de perverso suo opere nostra increpatione correpti, pœnitentiam egerunt, quis luxuriam ex nostra eruditione deseruit, quis avaritiam, quis superbiam declinavit? Pensemus quod lucrum Deo fecimus, nos qui accepto talento, ab eo ad negotium missi sumus; etergo dicit: Negotiamini dum venio. Quale ei animarum lucrum de nostra negotiatione monstrabi-
mus? Ponamus ante oculos nostros illum tremendum districtionis diem, quo judex veniet, et rationem cum servis suis quibus talenta sua credidit ponet. Ecce in majestate terribili, inter Angelorum atque Archangelorum choros videbitur. Ibi Petrus cum Judæa conversa, quam post se traxit, apparebit. Ibi Paulus conversum, ut ita dixerim, mundum ducens. Ibi Andreas post se Achaiam, ibi Joannes Asiam, Thomas Indiam, in conspectu sui judicis conversam ducet. Ibi omnes Dominici gregis arietes cum animarum lucris apparebunt, qui sanctis suis prædicationibus Deo post se subditum gregem trahunt. Cum igitur tot pastores cum gregibus suis ante æterni Pastoris oculos venerint, nos miseri quid dicturi sumus, qui ad Dominum nostrum post negotium vacui redimus; qui pastorum nomen habuimus, et oves quas ex nutrimento nostro debemus ostendere, non habemus? Ingrediuntur electi, sacerdotum manibus expiati, cœlestem patriam: et sacerdotes ipsi per vitam improbam ad inferni supplicia festinant. Cui ergo rei, cui similes dixerim sacerdotes malos, nisi aquæ baptismatis, quæ peccata baptizatorum diluens illos ad regnum cœleste mittit, et ipsa postea in cloacas descendit?» Hæc et plura Gregorius lectu dignissima, et factu necessaria.
Versus 5: His Blood Shall Be Upon Himself
5. Sanguis ejus in ipso erit, — id est ipse causa erit suæ mortis, nec in alium eam poterit conferre (1).
Versus 6: A PERSON (that is, a man
6. ANIMAM (id est hominem. Est synecdoche, q. d. Si aliquem ex eis hostis occiderit), ILLE QUIDEM IN INIQUITATE (id est ob iniquitatem et scelera sua, punietur et morietur; quia Deus hostes non immittit nisi ob peccata populi; tamen) SANGUINEM EJUS DE MANU SPECULATORIS REQUIRAM, — id est puniam speculatorem ut homicidam; quia mortem alterius imminentem, quam prædicere, quemque præmonere debebat, prædicendo et præmonendo, quantum in se erat, non impedivit.
Versus 7: I Have Made You A Watchman
7. SPECULATOREM DEDI TE, — o Ezechiel! Accommodat thesin ad hypothesin, ut et Ezechiel Judæis prophetet, et Judæi eum audiant, eique credant. S. Clemens, lib. II Constit. Apost. cap. vi, ex doctrina S. Petri et Apostolorum ita sancit de Episcopo: «Vos Episcopos speculatores populi esse oportet, quod vos quoque speculatorem habeatis Christum. Et vos igitur estote boni speculatores populi Dei. Ait enim Dominus unicuique nostrum per Ezechielem: Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel,» etc.
Audi S. Prosperum, lib. I De Vita contemplat. cap. xx: «Speculatorem dedi te, hoc, inquit, est dicere, si ei peccata sua non annuntiaveris, si eum non argueris, ut ab impietate sua convertatur et vivat: et te, quia non increpasti; et ipsum, qui te tacente, peccavit, flammis perennibus perdam. Quis tam saxeus, tam ferreus erit, quem sententia ipsa non percellat?» Et S. Augustinus, homil. 7, inter 50: «Si diligenter, ait, attenditis, omnes sacerdotes in grandi periculo esse cognoscetis. Ipsis enim contestatur Spiritus Sanctus dicens, Isaiæ LVIII: Clama, ne cesses. Et Ezech. XXXIII: Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram. Et Apostolus, Hebr. XIII: Ipsi pervigilant tanquam rationem reddituri pro animabus vestris.» Si quisque pro se vix poterit rationem reddere in die judicii, quid faciet pastor, a quo omnium subditorum animas requiret Deus?
Egregie quoque Origenes, homil. 7 in Josue: «Tu, inquit, qui Ecclesiæ præsides, corporis Christi es oculus: vide ergo ut omnia circumspicias, omnia circumlustres, etiam ventura prædicas. Pastor es, vides oviculas Domini ignaras periculi ferri ad præcipitia, et per prærupta pendere, nec occurris? non revocas? non saltem voce cohibes, et correptionis clamore deterres? sic memor es Dominici sacramenti, ut, cum ille derelictis nonaginta novem in cœlestibus, propter unam oviculam, quæ erraverat in terras descenderit, et inventam vectaverit humeris suis ad cœlum, nos in nullo prorsus in curandis oviculis magistri pastoris sequamur exemplum?»
Rursum S. Bernardus in Sententiis: «Pastorum est, inquit, vigilare super gregem propter tria necessaria: videlicet, ad disciplinam, ad custodiam, ad preces. Ad disciplinam, propter morum correctionem, ne grex commissus propria molestia deficiat. Ad custodiam, propter diabolicam suggestionem, ne hostili seducatur calliditate. Ad preces, propter tentationum instantiam, ne vincatur a pusillanimitate. In disciplina rigor est justitiæ, in custodia spiritus consilii, in prece affectus compassionis.»
Hinc secundo, disce hic quam Deus velit principes et prælatos sollicite monere et libere redarguere peccantes: ni enim id faciant, eis mortem intentat. Quocirca Nehemias, cap. v, audiens clamorem populi propter gravamina, quæ patiebatur a divitibus, increpavit optimates et magistratus. Idem fecit pro eo quod multi portando onera, diem sabbati profanabant.
Daniel discrete, sed libere arguit regem Baltasar exemplo patris sui. Rex eum patienter audivit: imo licet ei Daniel exitium intentaret, magnifice tamen eum honoravit, Daniel v.
S. Joannes Baptista miro fervore corripuit pharisæos, dicens: «Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?» Matth. cap. III.
S. Stephanus in concilio Judæos acriter reprehendit, dicens: «Dura cervice et incircumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis: sicut patres vestri, ita et vos,» Actor. VII.
S. Paulus intuens Elymam magum, qui nitebatur avertere Paulum proconsulem a fide, dixit illi: «O plene omni dolo, et omni fallacia, fili diaboli, et inimice omnis justitiæ, non desinis subvertere vias Domini rectas.»
S. Macedonius Anachoreta jussit judices Imperatoris ex equo descendere, ac renuntiare Imperatori: sciret se esse hominem, ac ejusdem naturæ cum aliis; quare non tam crudeliter curaret e medio tolli homines, qui sunt vivæ et spirantes Dei imagines, præsertim cum ipse Imperator tam ægre tulerit conjugis suæ imaginem æneam contumelia affici, ut propterea tot homines trucidare velit. Ita Theodoretus in ejus Vita, et Baronius, anno Christi 388.
Isaacius monachus Valentem Imperatorem proficiscentem ad bellum libere redarguit, eique interitum prædixit. Cumque Valens eum capi et custodiri juberet, donec a bello victor rediret, dixit Isaacius: «Eneca etiam, inquit, si mendacia deprehenderis verba mea.» Et vere: nam Valens a Gothis victus in casa ab eis combustus est: atque Isaacius absens in carcere suis nuntiavit diem et horam necis ejus; quin et nidore assarum carnium ejus repletus est. Ita Nicephorus, lib. XI, cap. L.
S. Amandus Episcopus, Romæ in ecclesia S. Petri pernoctans, vidit S. Petrum, qui ei jussit ut ad Dagobertum regem Francorum pergeret, eumque de suis peccatis corriperet, quod et fecit, ideoque regia extrusus est. Sed tandem resipiscenti Dagoberto Amandus gratus fuit. Ita habet ejus Vita.
Verum advertat Prælatus, et monitor, quod correctio non debeat esse nimis severa et ultrix; sed mansueta, et talis, ut ex charitate proficisci videatur; alioqui noxia est.
Nota est visio S. Carpi anno Domini 59, qui in nimis indignans in Gentiles, quod fidelem quemdam a fide averterant, optansque eos ad tartara detrudi, vidit Christum eis manum porrigentem, ac dicentem Carpo: «Percute adversum me: paratus enim sum iterum pro salvandis hominibus pati: tu autem inspice an tibi utile sit, hanc in gehenna mansionem præferre Dei et angelorum consortio.» Rem fuse narrat S. Dionysius, epist. ad Demophilum.
Cum Ameras Tharsi, dux Saracenorum, contra Romanos cum exercitu profectus esset, atque in Herculis vicum milites deprædatum misisset, quidam presbyter Themel nomine, sacrificium incruentum peragens, ut agnovit Saracenorum irruptionem, relicto sacrificandi munere, ita ut erat indutus, manibus gestans Ecclesiæ mysterium, sic eos qui invaserant propulsavit, et multos vulneravit; non paucos interfecit, reliquis in fugam versis. Cum vero Episcopus idcirco ei sacris interdiceret, interdicti relaxationem petiit: postquam non impetravit, ad Agarenos se contulit, et christianam fidem ejuravit, atque cum ipsis egressus non solum Cappadociam, et finitima loca
vexavit, sed etiam usque ad Asiam, quæ minor dicitur, pervenit: et quanta detrimenta intulerit, nec scribere quidem nobis fas est, inquit Curopalates, et ex eo Baronius, anno Christi 957. Quanto præstitisset Episcopum leniter cum eo egisse, vel pœnitenti et petenti interdictum relaxasse?
Versus 10: Our Sins Are Upon Us
10. PECCATA NOSTRA SUPER NOS SUNT, — nos gravant, et ducunt ad mortem.
Versus 11: I DO NOT DESIRE THE DEATH OF THE WICKED
11. NOLO MORTEM IMPII. — «Nolo,» scilicet antecedenter, et quantum est ex parte mea: quia, ut sequitur, volo ut convertatur impius a via sua, et vivat; ideoque te, Ezechiel, aliosque Prophetas et prædicatores ad eos mitto, eisque sub pœna mortis præcipio, ut eos moneant, arguant, ac ad pœnitentiam invitent. Atque sicut exterius per prædicatores, ita et interius per sanctos gratiæ impulsus, perque terrores et consolationes, quos eis immitto, ad eamdem illos invito. Sine his enim frustranea et inanis foret omnis exterior prædicatio. Quod si tot modis a me excitati, ipsi aures obturent, et converti nolint: tunc ego consequenter volam et decernam eorum mortem, quasi meritum eorum supplicium, quo cæteri terreantur. Non ergo per Deum, sed per peccatores stat, quod ipsi in peccatis maneant, pereant et damnentur. Hoc est quod ait Sapiens Eccli. xv, 11: «Non dicas: Per Deum abest; quæ enim odit ne feceris.» Vide dicta cap. XVIII, vers. 23 (1).
Respondent Deus (vers. 11) non velle se mortem, sed ut revertatur et vivat. Et apostrophen facit ad desperantes, «convertimini,» etc. Atque ut ostendat qui sunt impii ad quos loquitur, sequens sermo demonstrat (vers. 11): «quare moriemini, domus Israel?»
Atque succurrere volens Dominus, «illis qui spe periclitantur dicit Eccli. V: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem: subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te. Illis qui desperatione periclitantur quid dicit? In quacumque die impius conversus fuerit, omnes iniquitates ejus obliviscar. Propter illos ergo, qui desperatione periclitantur, proposuit indulgentiæ portum: propter illos, qui spe periclitantur, et dilationibus illuduntur, fecit diem mortis incertum. Quando veniat ultimus dies, nescis. Ingratus es, si eum exspectas, quia hodiernum habes in quo corrigaris.»
Versus 12: THE WICKEDNESS OF THE WICKED MAN SHALL NOT HARM HIM
12. IMPIETAS IMPII NON NOCEBIT EI, IN QUACUMQUE DIE CONVERSUS FUERIT AB IMPIETATE SUA. — Prudenter S. Augustinus, tract. 33 in Joannem, in hominum vitia invehens, tom. IX: «Homines, ait, periclitantur, et sperando, et desperando. Sperando, dum dicunt: Bonus est Deus, faciam quod mihi placet, quod libet: desperando,» dum ob gravia peccata quæ fecerunt, «dicunt: Jam damnandi sumus, quare non quod volumus facimus? Metuendum est ne te occidat spes, et, cum multum speraveris de misericordia incidas in judicium. Metuendum est rursus ne te occidat desperatio,» etc. Hinc
Versus 23: With Blood
23. IN SANGUINE, — cum sanguine comeditis carnem. Sanguinis enim esus lege vetitus erat, Levit. XIX, 26. Alii exponunt, q. d. Qui inter comedendum de sanguine proximi fundendo cogitatis: aut, postquam sanguinem innocentem fudistis, cruentis adhuc manibus cibum securi sumitis, quasi nihil mali fecissetis. Ita Maldonatus.
OCULOS LEVATIS AD IMMUNDITIAS VESTRAS, — cum amore, reverentia, spe, veneratione, affectu, desiderio respicitis ad idola vestra. Levare ergo oculos ad idola, symbolum erat et signum adorationis eorum. Ita Chaldæus, Vatablus et alii. Vel proprie, q. d. Respicitis ad libidines et turpitudines vestras.
Versus 26: You Have Stood Upon Your Swords
26. STETISTIS IN GLADIIS, — cum gladiis vestris, quasi parati ex habitu et consuetudine occidere innocentes. Ita R. David. Vel, stetistis innixi gladiis vestris, quasi iis confisi, ac dicentes: «Manus nostra excelsa, et non Dominus fecit hæc omnia.» Unde Chaldæus vertit: Stetistis in fortitudine vestra.
Versus 27: THOSE WHO DWELL IN THE RUINS (in the ruins of
27. QUI IN RUINOSIS (in ruinis Jerusalem) HABITANT. GLADIO CADENT. — Godolias enim cum suis occisus est ab Ismaele, et post eum alii multi a Chaldæis.
EO QUOD (ita ut) NULLUS SIT.
Versus 30: Who Speak About You
30. QUI LOQUUNTUR DE TE, — qui obloquantur, et irrident te, uti otiosi et sanniones in foro facere solent.
Versus 31: As If The People Were Entering
31. QUASI SI INGREDIATUR POPULUS, — id est sicut solet populus ingredi, scilicet confertim, et multi simul. Ita Septuaginta.
IN CANTICUM, — id est rident, contemnunt, vertunt in jocum et canticum tuas minas et conciones.
Versus 32: And You Are To Them Like A Musical Song
32. ET ES EIS QUASI CARMEN MUSICUM, — q. d. Audiunt te voluptatis et recreationis ergo, non doctrinæ, ut vitam corrigant, quasi audirent te scite pulsantem instrumentum musicum, solo concentu delectati. Septuaginta, et es eis quasi vox psalterii; Chaldæus, quasi canticum organorum; Vatablus, velut canticum amorum, vel amatorium: canticum, id est canens amatoria, q. d. Tu es illis ludibrio, rident te, quasi histrio eorum esses. Sic Quintilianus, lib. I, cap. x, ait: «Assignare carmen allectationi, et carmen componere ad lyram.» Hinc et proverbium: «Musice vivit,» id est otiose et voluptuarie vivit: sed horum musica fit «Bœotica cantilena,» id est per luctum et funebre carmen convertitur, dum extrema gaudii luctus occupat, et sanniones sentiunt minas Dei, quas ante riserant. Narrat Herodotus, lib. II, Cyrum, cum Iones pacis conditiones quas prius repudiarant, ab eo reposcerent, dixisse eis apologum tibicinis, qui ad alliciendos pisces tibia cecinerat, sed cum nihil proficeret, sagenam misit in mare, multosque pertraxit: quos cum palpitantes intueretur: «Temperate, ait, jam a saltationibus, quia, me canente, noluistis saltare.» Ita Deus,
Versus 13: Even If I Say To The Just Man That He Shall Surely Live
13. ETIAM SI DIXERO JUSTO QUOD VITA VIVAT, — scilicet, si permanserit in justitia sua.
Versus 14: He Does What Is Right And Just
14. FECERIT JUDICIUM ET JUSTITIAM, — innocenter et juste vixerit.
Versus 15: The Commandments Of Life
15. MANDATIS VITÆ, — quæ ducunt ad vitam præsentem et æternam.
Versus 17: AND THEY SAID, etc
17. ET DIXERUNT, etc. NON EST ÆQUI PONDERIS, — id est æqua; Septuaginta, recta, id est non est æquo pondere rationis et justitiæ librata, q. d. Non æque, non recte nobiscum, puta cum piis et impiis, agit Deus. Vide dicta cap. XVIII, sub finem.
Et (id est cum) ipsorum via injusta — iniqua, prava et detorta sit.
Versus 18: In Them
18. IN EIS, — propter eas.
Versus 21: AND IT CAME TO PASS IN THE TWELFTH YEAR, etc.
21. ET FACTUM EST IN DUODECIMO ANNO, etc., TRANSMIGRATIONIS NOSTRÆ. — Hinc patet Ezechielem annos suos consignare per æram transmigrationis Jechoniæ, uti sæpe superius dixi.
VENIT AD ME QUI FUGERAT, — expugnata jam urbe Jerusalem; uti prædixerat illi Deus, cap. XXIV, vers. 23. Expugnata enim fuit Jerusalem anno undecimo, mense quarto, die quinta, Jerem. cap. XXXIX, vers. 2; facile ergo spatio sesquianni potuit Ezechiel in Babylone accipere nuntium de ejus expugnatione: imo potius mirum est, quod non citius eum acceperit. Verum in tanta vastitate, et paucitate eorum qui cladem Hierosolymæ effugerant, atque in tanta locorum intercapedine, id mirandum non est, cum quisque de se et vita sollicitus, parum de clade hac in Babylone nuntianda cogitaret.
Versus 22: THE HAND OF THE LORD (that is, the power, efficacy
22. MANUS DOMINI (id est virtus, efficacia et operatio Domini) afflaverat me pridie spiritu prophetico, ut aperte prædicarem in Babylone excidium Jerusalem nuper factum, et non silerem quod postridie nuntius adveniens reipsa completum, et verum esse nuntiavit. Hoc enim est, quod ait:
APERUITQUE (Dominus) OS MEUM, — id est dedit mihi loquendi libertatem et audaciam.
Versus 24: In These Ruins
24. IN RUINOSIS HIS, — in ruinis Jerusalem et Judææ a Chaldæis eversæ, q. d. Hi relicti a Chaldæis in Judæa cum dolere deberent, gaudent, quod pauci ipsi totam Judæam sint possessuri, dicuntque id non esse mirum, eo quod uni Abrahæ Deus illam promiserit: illi autem pro Abrahamo sint multi.
Judæis tibiam Ezechielis et Prophetarum respuentibus, hamum Chaldæorum immisit, quo capti et necati sunt. Hinc Themistocles in regendo duo adhibenda esse numina dicebat, πείθω καὶ βίαν, ut qui illius suavitatem contempserint, hujus stimulos sentiant. Id declararat apologus (nostro huic antistrophus et dissimiliter similis) Phædri, lib. III, cap. XV, de cicada, quæ rogata a noctua ut taceret, nec somnum impediret, cum illa nollet, invitata a noctua ad Palladis nectar, ut sitim canendo contractam exstingueret, veniens ab ea occisa est. «Sic viva quod negarat, tribuit mortua.» Ita impii qui viventes noluerunt obsequi Deo et Prophetis, moriendo obsequentur. Canunt illi suas cantilenas lascivi, silere nolunt, jubente Deo, qui proinde morte eos puniens silentium eis indicit.
Tales et hodie sunt multi, qui prurientes auribus conciones serias et efficaces fastidiunt, elegantes et curiosas sectantur; similes Atheniensibus tempore S. Pauli, qui ad nihil aliud vacabant, nisi ut aliquid novi dicerent, vel audirent, Actor. XVII. Verum Dei præco propterea animum non despondeat, nec a concione cesset, nec rursum modum concionis mutet, ut eorum auribus se accommodet easque scalpat; sed perstet in suo munere, gradu et spiritu, nec dubitet Deum copiosum ex hoc labore et ministerio fructum esse collecturum. Et esto paucos converteret, tamen nec concio fructu, nec ipse mercede sua condigna frustrabitur. Unius enim animæ conversio et salus, condignum omnis laboris est pretium. Refert Cicero, lib. De Claris Orat., Antimachum nobilem poetam, cum convocatis auditoribus, legeret eis suum carmen, eumque loquentem omnes præter unum Platonem reliquissent, dixisse: «Legam nihilominus, Plato enim unus mihi instar est omnium.»