Cornelius a Lapide

Ezechiel XXXIV


Index


Synopsis Capitis

Pastores qui non gregem, sed seipsos pascunt, arguit, punit, officio privat. Inde, vers. 11, se gregem suum visitaturum; ac vers. 23, se verum Pastorem missurum promittit, Christum scilicet, qui dissipatum gregem colligat, pascat, et salvet (1).

Primo igitur, exagitat hoc capite Propheta, et punit illos qui, cum pastoris sibi nomen arrogent, nihil tamen


Textus Vulgatae: Ezechiel 34:1-31

1. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 2. Fili hominis, propheta de pastoribus Israel: propheta, et dices pastoribus: Hæc dicit Dominus Deus: Væ pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos: nonne greges a pastoribus pascuntur? 3. Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis: gregem autem meum non pascebatis. 4. Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod ægrotum non sanastis, quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quæsistis: sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia. 5. Et dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor: et factæ sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersæ sunt. 6. Erraverunt greges mei in cunctis montibus, et in universo colle excelso: et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei, et non erat qui requireret, non erat, inquam, qui requireret. 7. Propterea, pastores, audite verbum Domini: 8. Vivo ego, dicit Dominus Deus; quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor; neque enim quæsierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant. 9. Propterea, pastores, audite verbum Domini: 10. Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos: et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam. 11. Quia hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas. 12. Sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum: sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis, in quibus dispersæ fuerant in die nubis et caliginis. 13. Et educam eas de populis, et congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam: et pascam eas in montibus Israel, in rivis, et in cunctis sedibus terræ. 14. In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israel erunt pascua earum: ibi requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel. 15. Ego pascam oves meas: et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus. 16. Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam: et pascam illas in judicio. 17. Vos autem greges mei, hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego judico inter pecus et pecus, arietum et hircorum. 18. Nonne satis vobis erat pascua bona depasci? insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris: et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis. 19. Et oves meæ his, quæ conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur: et quæ pedes vestri turbaverant, hæc bibebant. 20. Propterea hæc dicit Dominus Deus ad vos: Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum: 21. pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras: 22. salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et judicabo inter pecus et pecus. 23. Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David: ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem. 24. Ego autem Dominus ero eis in Deum: et servus meus David princeps in medio eorum: ego Dominus locutus sum. 25. Et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra: et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus. 26. Et ponam eos in circuitu collis mei, benedictionem: et deducam imbrem in tempore suo: pluviæ benedictionis erunt. 27. Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore: et scient quia ego Dominus, cum contrivero catenas jugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi. 28. Et non erunt ultra in rapinam in gentibus, neque bestiæ terræ devorabunt eos: sed habitabunt confidenter absque ullo terrore. 29. Et suscitabo eis germen nominatum: et non erunt ultra imminuti fame in terra, neque portabunt ultra opprobrium gentium. 30. Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israel: ait Dominus Deus. 31. Vos autem greges mei, greges pascuæ meæ, homines estis: et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus.


Versus 2: Woe

2. VÆ, — id est, æternum exitium eis intento: «Tot mortibus, ait S. Gregorius, Prælati digni sunt, quot ad subditos suos perditionis exempla transmittunt.» PASTORIBUS, — tum laicis, uti sunt reges, principes, magistratus; tum sacris, uti in veteri Testamento erant pontifices, scribæ et sacerdotes: jam sunt episcopi et parochi (1). QUI PASCEBANT SEMETIPSOS — lacte et carnibus gregis mei, id est qui sua, non gregis, commoda et lucra quærebant; cum boni pastoris sit gregem sibi commissum, non seipsum, pascere. Unde explicans subdit:

Primo, exagitat hoc capite Propheta, et punit illos qui, cum pastoris sibi nomen arrogent, nihil tamen pastorale agunt, aut cogitant minus quam quod officium decet pastorale, primo, accusando neglectam ab iis subditorum curam, promotam autem propriorum commodorum curam, 1-4; secundo, exhibendo damnum hinc in rempublicam secutum, 5, 6; tertio, repræsentando hanc agendi rationem tanquam culpam, 7, 8; subjiciendo, in culpæ pœnam, exauctorationem et abolitionem horum magistratuum, 9, 10. Secundo, promissionem Dei nomine facit, primo, de populo Israelis, visitando, colligendo, reducendo, 11-16; pascendo, custodiendo et reparando, discriminando, malos ac noxios a bonis et innocentibus separando, 17-22; secundo, de Christo, tanquam pastore ac duce populi mittendo, 23, 24; tertio, de privilegiis una concedendis, cujusmodi sunt pax et securitas, 25; ubertas, libertas et tranquillitas, 26-29; gloria Dei in æstimationem populi redundans, 30, 31.


Versus 3: YOU ATE THE MILK AND CLOTHED YOURSELVES WITH THE WOOL.

3. LAC COMEDEBATIS, ET LANIS OPERIEBAMINI. — Per lac et lanam intelligit fruges et opes subditorum, quas exhauriebant falsi et ficti, imo picti pastores. Noster et Septuaginta legentes חלב chalab, vertunt lac; jam Hebræi aliis punctis legentes חלב cheleb, vertunt, adipem, sive pinguedinem, q. d. Pinguissima gregis vorabatis. Verum Noster melius legit chalab, id est lac: grex enim hæc tria præstare solet pastori, scilicet lac, lanam, carnes. Per lac apposite Maldonatus accipit stipendium pastorum; pastor enim suo jure lacte gregis vescitur, ut ait Apostolus I Cor. IX, 7 (1). Lana est quidquid præter sua salaria, spoliantes populum, accipiebant. Lana enim vel est ovium, vel heri et domini earum, non pastoris. Pastor ergo cum detondens, vel oves, vel herum re sua dispoliat. Carnes sunt hæreditates, quas per fraudes, iniqua judicia et homicidia captabant. Unde subdit: «Quod crassum erat occidebatis,» etc.

Audi S. Augustinum, tract. De Pastor. tom. IX, cap. II et III: «Accipiant, ait, pastores sustentationem necessitatis a populo, mercedem dispensationis a Domino. Non enim est idoneus populus reddere mercedem illis, qui sibi in charitate Evangelii serviunt: non exspectent illi mercedem, nisi unde et isti salutem. Quid ergo isti increpantur, unde arguuntur? quia cum lac sumerent, et lanis se tegerent, oves negligebant. Qui præbet lac, victum præbet; qui præbet lanam, honorem præbet. Ista sunt duo quæ a populis quærunt, qui seipsos pascunt.»

QUOD CRASSUM ERAT OCCIDEBATIS, — divitibus mortem inferebatis, ut eorum divitias raperetis. Audiant has Prophetæ minas Ecclesiastici, pastores et prælati illi, qui ex beneficiorum proventibus lucris inhiantes, arcarum opes quærunt, non animarum; qui beneficia beneficiis, pensiones pensionibus accumulantes, quæstuarii potius sunt, quam beneficiarii. Nonne hi detondent oves, tonsasque et nudas aliis misellis pascendas relinquunt, qui Pastoratus, Canonicatus, Episcopatus resignant in alios, ac fructus pene omnes sibi reservant; ut, si aureos mille annue det beneficium, ipsi ducentos vel trecentos cum eo resignent, sed octingentos cæteros sibi prætextu pensionis reservent. Nonne hos directe jaculo suo ferit et configit hic Deus, dicens: «Væ pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos: lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis?» Nonne in hos detonat Jeremias, cap. VI, 13: «A minore usque ad majorem omnes avaritiæ student, et a Propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum?» Et Isaias, cap. LVI, 11: «Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam, omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam.» Sanctio prisca Ecclesiæ est: «beneficium dari propter officium.» Quomodo ergo hi beneficii commoda et lucra captant, cum officium non præstant, sed illud in alium transferunt?

Hæccine fuit mens fundatorum Ecclesiarum, alere homines in ea nihil agentes et otiosos? Nonne, si ad nos redirent, protestarentur (imo jam in cœlo, aut in Purgatorio degentes protestantur) sua legata et testamenta everti, se sua bona legasse Ecclesiæ ad alendos pastores et ministros, qui reipsa per se fideles Christi docerent, pascerent, regerent, non ut iis alii, qui nihil Ecclesiæ suæ conferunt, fruerentur et contescerent? Nonne Dei hominumque fidem implorarent, ut hæc iis quibus ipsi ea legarunt, restituerentur?

Ingens sane hæc est iniquitas, primo in Deum et Christum: Christi enim patrimonium, Christi Ecclesiæ ministrantibus deputatum, ab iis avertitur, et in extraneos, non ministrantes transfertur. Secundo, in Ecclesiam quamque particularem, quæ hisce suis proventibus spoliatur; ac proinde doctos et insignes pastores et ministros nancisci nequit; sed pauperes, misellos, quin et ignorantes et inidoneos, qui quodvis stipendiolum acceptant, ut vivant. Quod si quando digniorem nanciscatur, illi pro dignitate officium administrare, imo vivere nequeunt. Tertio, in populum et fideles, qui ab hisce misellis ita erudiri, corrigi, formari et dirigi in vita christiana nequeunt, uti a doctis et cordatis erudirentur et dirigerentur. Quare multorum salus periclitatur, imo de facto multi pereunt et damnantur ministrorum Ecclesiæ ignorantia, inexperientia, incuria; qui salvati fuissent, si ministros dignos, quales poscebant opes Ecclesiæ, nacti fuissent. An non hasce animas Christus in die judicii requiret ab hisce lucrionibus?

Quarto, in ipsos fundatores, quorum ultima voluntas, ipsaque legata et donationes evertuntur, ut dixi. Ipsi enim rogati dicerent aliam prorsus fuisse suam mentem, nunquam se in hasce pensiones, imo lacerationes et distractiones suarum oblationum consensisse, nunquam consensuros. Quinto, in Canones omnes antiquos, qui has pensiones vetant, statuuntque ut non nisi justa et gravi de causa, præsertim bene de Ecclesia meritis et emeritis assignentur, idque, ut habet communis mos, ea proportione, ut tertiam fructuum beneficii partem non superent. Sexto, in Ecclesiam universalem, cui inde datur scandalum. Rident et subsannant hæretici, sicubi vident hasce avaritiæ in prælatis Ecclesiæ nundinationes. Gemunt fideles. Clerici imitantur, ut pastorum et prælatorum exempla sectentur, ac pensionibus similibus inhient. Septimo, in Episcopos et Patres omnes priscos et sanctos, quorum sanctiones, vita et exempla violantur. Hæc lucra, has pensiones non sectabantur

et altari non deserviunt, ex eo non edant, ex eo non vivant; nec deservientes stipendiis sibi constitutis defraudent, eaque ad se transferant. Apostoli, quorum hi sunt posteri, fidenter dicunt Christo, Matth. XIX: «Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te.» Quomodo hi relinquunt non omnia, sed sua, qui inhiant alienis? Actor. III, 6, S. Petrus ait claudo petenti eleemosynam: «Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do.» Ac per hoc meritus est id quod S. Augustinus in Psalm. CIII, dicens: «Prorsus totum mundum dimisit Petrus, et totum mundum Petrus accepit: quasi nihil habentes, et omnia possidentes.» Quomodo hæc dicent S. Petri asseclæ et discipuli, qui immodice aurum auro, pensionem pensioni, beneficium beneficio, ac quasi terram terræ accumulant? Merito de his questus est S. Bonifacius Germaniæ apostolus, et in Frisia martyr anno Christi 755, atque ex eo Concilium Triburiense, cap. XVIII, et habetur De consecr. dist. 1, cap. Vasa quibus: «Olim, inquit, sacerdotes aurei celebrabant in vasis ligneis, nunc sacerdotes lignei celebrant in vasis aureis.» Et S. Gregorius, hom. 17 in Evang.: «Pensate, ait, fratres, quanta damnationis est, sine labore percipere mercedem laboris: quanti criminis peccatorum pretia accipere, et nihil contra peccatum prædicando dicere.»

S. Hieronymus in illud Ezech. XXII: «Principes ejus in medio ejus, quasi lupi rapientes prædam, ad effundendum sanguinem, non corporum, ait, sed animarum; ut avare sectentur lucra, nequaquam illo contenti: qui serviunt altari, vivant de altari; sed postquam ad ministerium Dei accesserint, Crœsi divitias congregant.»

S. Bernardus, serm. 10 in Cant., acriter in eos invehitur, qui cum sint de Crucifixi patrimonio nimium incrassati, impinguati, dilatati, animarum salutem vel ruinam nihili æstimant: «Qui, inquit, Christi opprobria, sputa, flagella, clavos, lanceam, crucem et mortem, hæc omnia in fornace avaritiæ conflant, et profligant in acquisitionem turpis quæstus, et pretium universitatis suis marsupiis includere festinant.» Vide eumdem, epist. 2, ubi de his inter alia dicit: «Quidquid præter necessarium victum, ac simplicem vestitum de altari retines, tuum non est, rapina est, sacrilegium est.» S. Nazianzenus, Apolog. 1: «Spiritualis omnis præfecturæ, ait, finis est, privata utilitate neglecta commodis aliorum inservire.»

Hoc, ut alios taceam, præstitit hoc sæculo S. D. N. Gregorius XIII, qui opes Ecclesiæ in Ecclesiæ utilitatem et salutem animarum erogavit: excitavit et dotavit Collegia ad viginti; tot millia pauperum intra urbem et extra aluit, ut Cardinalis Baronius, tom. II, anno Christi 172, narret ei erectam a Romanis statuam in Capitolio, cum hac inscriptione: «Sestertium octingenties, singulari beneficentia in egenos distributum,» id est vicies centena aureorum millia. Alexander V, qui ex ordine S. Francisci evectus est ad Pontificatum, adeo liberalis et effusus in pauperes fuit, ut diceret «se divitem Episcopum fuisse, pauperem Cardinalem, mendicum Pontificem.» Vide S. Chrysostomum, homil. 38 in S. Matth.

Denique inter alia de pensionibus ita sancit Concilium Tridentinum, sess. XXIV, cap. XIII: «Omnes cathedrales Ecclesiæ, quarum redditus summam ducatorum mille; et parochiales, quæ summam ducatorum centum non excedunt, nullis pensionibus, aut reservationibus fructuum graventur.» Hinc a pari vel simili collige cætera: et Concilium Lateranense sub Innocentio III, cap. XXXII, graviter sancit, ut quibuslibet Ecclesiæ deservientibus, etiam vicariis, congrua fructuum portio assignetur, ex qua honeste juxta statum vivere possint. O æterna veritas, vera sanctitas, sancta felicitas! illumina tenebras nostras, aperi oculos mentis nostræ, ut nulla nos seducat, nulla inquinet, nulla condemnet philargyriæ vanitas. Eia aspiret dies et lux tua, ut inclinentur umbræ. Infunde cordi nostro justitiam, ut quæ Ecclesiæ sunt, Ecclesiæ; quæ Dei sunt, Deo reddamus. Infunde continentiam, ut modico (pro modica enim via hujus vitæ modico opus est viatico) victu et amictu contenti, sobrie, juste et pie vivamus in hoc sæculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriæ magni Dei. Infunde religionem et pietatem, ut non Mammonæ iniquo, sed tibi Domino nostro serviamus in sanctitate et justitia omnibus diebus nostris. Infunde charitatem, ut animam magis diligamus quam aream, ut pauperes et inopes magis amemus quam aurum et opes. Infunde sapientiam, ut veras divitias ambiamus et coacervemus, quæ nobiscum perennent in cœlis, non vanas et mox perituras in terris. Da nobis sic transire per bona temporalia, ut non amittamus æterna. Da ut domos, nomen et familiam construamus non apud homines brevi morituros, sed apud te et S. Angelos, beatos et gloriosos, quæ in omnia sæcula durent et æternent. Da ut simus sal terræ, et lux mundi: ut exemplo magis quam verbo omnes trahamus ad te, eosque doceamus reipsa contemnere terrena et amare cœlestia, ut in magno illo decretorio mundi die a te judice audire mereamur: Euge, serve bone, quia in pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in gaudium Domini tui. Amen.

care regnum cœlorum, quod Christus et Apostoli prædicarunt, ut scilicet homines a carne et terra ad spiritum et cœlum avocent, ut a superbia, gula, avaritia homines ad humilitatem, temperantiam, opum contemptum traducant. Jam quomodo prædicabunt opes cœlestes, qui toti terrestribus inhiant? Quomodo oppugnabunt avaritiam, qui non nisi pensionibus accumulandis student? Quomodo æternitatem et bona æterna inculcabunt, qui non nisi temporalia et caduca sectantur? S. Hilarius, Can. IV in Matth., explicans illud Christi: Vos estis sal terræ, ait, quod Apostoli, et eorum successores sint «rerum cœlestium prædicatores, et æternitatis velut satores, immortalitatem omnibus corporibus, quibus eorum sermo aspersus fuerit, conferentes. Merito igitur sal terræ sunt nuncupati, per doctrinæ virtutem saliendi modo æternitati corpora reservantes.» At quomodo «æternitatis erunt satores,» qui toti temporalium sunt messores? Quomodo erunt sal terræ, qui quasi sal infatuatum in terram et terrena conversi sunt? Qui, ut subdit S. Hilarius, «sensu accepti saporis amisso, vivificare corrupta non possunt, et projecti de Ecclesiæ promptuariis, cum iis quos salierint, pedibus incedentium proteruntur.»

Denique in hos graviter invehuntur S. Scriptura et Patres. Clamat Zacharias, cap. XI, 17: «O pastor et idolum, derelinquens gregem!» q. d. Videris esse populi pastor, sed revera es idolum et larva pastoris: es fictus et pictus, non vivus et verus pastor, qui gregem deseris et te pascis. «Pascentes semetipsos» culpat S. Judas. Lex Apostoli est: «Qui in sacrario operantur, quæ de sacrario sunt edunt; et qui altari deserviunt, cum altari participant,» I Cor. IX, 13. Qui ergo sacrario

est, imo in nullo suorum admisit S. Augustinus, qui, teste Possidonio, in episcopatu non opes, sed animas quæsivit, ideoque opes suas in pauperes erogavit. Non S. Gregorius, cujus liberalitatem et eleemosynas deprædicat Ecclesia Romana. Non S. Ambrosius, non S. Chrysostomus, non Basilius, non Nazianzenus, non Athanasius.

Patres in ea invehuntur, quasi in crimina, imo sacrilegia, eisque inhiantes sacrilegii accusant, tum quia patrimonium Christi diripiunt; tum quia indignos et inidoneos se faciunt suo gradu, dignitate et officio. Officium enim eorum est verbo et magis vita dicere: «Dominus pars hæreditatis meæ et calicis mei,» ille est «qui restituet hæreditatem meam mihi.» Clericus enim a κλῆρος, id est sors, dicitur; quod scilicet sortem non ambiat in terra, sed quod instar levitarum et sacerdotum veteris Testamenti, sors ejus sit Dominus, a quo hæreditatem exspectat in cœlo. Clericus ergo profitetur se non quærere opes in terra, sed in cœlo, se cor habere fixum in Deo. Jam si quis lucris terrenis studeat, contrarium profitetur: clamat enim reipsa cor suum non esse in æthere, sed in ære; sortem suam non esse Deum, sed mammonam. Rursum officium eorum est, prædicare regnum cœlorum,


Versus 4: What Was Weak

4. QUOD INFIRMUM, — in Hebræo hæc omnia neutra sunt feminina, scilicet infirmas, ægrotas, confractas, abjectas, errantes non reduxistis: intelliguntur enim oves. ABJECTUM, — hebraice נדחת niddachat, id est propulsum, vel dejectum, v. g. in fossam, vel in avia et devia: perditam et vagantem ovem intelligit. Unde Chaldæus et Septuaginta, errans non reduxistis. Vide hæc explicantem S. Gregorium, II part. Pastor. cap. VI, in fine, ubi sic ait: «Abjectum reducitur, cum quisque in culpa lapsus, ad statum justitiæ, ex pastoralis sollicitudinis vigore revocatur. Fracturam vero ligamen astringit,

CUM POTENTIA — sævitia, q. d. Tyrannice (1). 6. ERRAVERUNT GREGES MEI IN CUNCTIS MONTIBUS. — tum confugiendo ad idola in montibus; tum fugiendo sævitiam principum; tum quia desidia et malitia pastorum traditi sunt hostibus Chaldæis, a quibus partim abducti, partim dispersi sunt, fugientes et errantes per sylvas et montes.


Versus 10: BEHOLD, I MYSELF AM AGAINST THE SHEPHERDS (the Chaldean: I

10. ECCE EGO IPSE SUPER PASTORES (Chaldæus: Super gubernatores mittam furorem meum, vel super pastores, id est a pastoribus) REQUIRAM GREGEM MEUM (requiram, inquam) DE MANU EORUM, — q. d. Rationem exigam cur grex sit perditus et dispersus, ejusque necem et damna exigam a pastoribus. UT ULTRA NON PASCANT. — Scilicet per Esdram, Nehemiam, etc., at magis per Christum et per Apostolos, Deus veteres scribas et sacerdotes officio pascendi privavit. NON ERIT ULTRA EIS IN ESCAM, — ut devorent gregem meum.


Versus 11: BEHOLD I, etc., WILL VISIT (in Hebrew biccartim, that is

11. ECCE EGO, etc., VISITABO (hebraice בקרתים biccartim, id est quæram) EAS, — scilicet oves, nimirum Judæos in captivitate Babylonica vagantes et errantes quasi oves, per Zorobabel, Esdram, Nehemiam et alios in Judæam reducam, ut ibi eos pascant et regant juxta legem Mosis. Allegorice, fideles, quasi oves meas, pascam per Christum. Ad Christum enim sensim assurgit Propheta. Unde vers. 23 de eo ad litteram loquitur. Nota to visitabo. Nam pastorem et herum monet Sapiens, Prov. XXVII, 23, dicens: «Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera.» Refert Aristoteles, lib. I Œconom., Persam rogatum, quid maxime saginaret equum, respondisse: «Oculum domini.» Afrum vero rogatum, quodnam in agro esset stercus optimum, respondisse: «Domini vestigia,» id est in agro ambulatio et præsentia. Sic ad saginandas oves rationales, et fecundandum agrum Ecclesiæ, plurimum valent pastoris vestigia et oculus, id est cognitio et præsentia. Id significat ipsum nomen pastoris et Episcopi. Pastor enim a pascendo dicitur; ἐπίσκοπος idem est quod speculator. «Episcopus,» inquit Chrysostomus, hom. I in ad Timoth., «ex eo dicitur, quod omnes inspiciat, cunctaque speculetur.» Talis Episcopus et speculator hoc sæculo fuit S. Carolus Borromæus, qui diligentissime omnes suas parœcias et populos, etiam per rupium et montium abdita, hieme et æstate obivit et visitavit, cum singulis agens, singulos docens, instruens et dirigens in viam salutis. Vere dixit vir sapiens: «Præsul, ut præsit et prosit suis, ab iis non absit.» Ita luna, licet minima pene sit stellarum, præ omnibus tamen in terræ hæc influit, eaque moderatur, quia vicina et citima est terræ.


Versus 12: On A Day Of Clouds And Darkness

12. IN DIE NUBIS ET CALIGINIS, — id est tempore calamitatis et captivitatis (1). 13. EDUCAM EAS DE POPULIS, — ex captivitate Babylonica; item ex Ammon, Idumæa, Ægypto, Persia, Media, quo fugientes dispersi sunt, reducam eos per Esdram ad loca herbida, amœna et fructifera Judææ; et multo magis nationes omnes ex gentibus et gentilismo, per Apostolos Christi adducam ad pascua Ecclesiæ.


Versus 16: WHAT WAS BROKEN I WILL BIND UP.

16. QUOD CONFRACTUM FUERAT ALLIGABO. — Nota hic et vers. 26, omnia officia veri pastoris: primum, gregem pascere; secundum, facere eum accubare; tertium, infirmum consolidare; quartum, ægrotum sanare; quintum, confractum alligare; sextum, abjectum et errans reducere; septimum quod perierat quærere; octavum, leniter eis imperare; nonum, pascere gregem in judicio; decimum, pingue et forte custodire. Quæ omnia ad hoc unum principium rediguntur, nimirum: «Pastor primo pascat gregem, non seipsum.» Ita Adrianus Imperator, teste Spartiano, in concione sæpe dixit, «ita se rempublicam gesturum, ut sciret populi rem esse, non propriam.» Rex enim est pastor populorum, ait Homerus. Illos ergo, non se pascere debet (2).

PASCAM ILLAS IN JUDICIO, — id est pascam eas maturo judicio, sapientia, discretione, sciens et dans cuique id, quod ei convenit. Secundo, «in judicio,» id est juste, dans cuique quod suum est, quodque ei jure debetur.


Versus 17: BUT AS FOR YOU, MY FLOCK.

17. VOS AUTEM GREGES MEI. — Increpitis pastoribus, convertit se ad gregem, eumque increpat usque ad vers. 23; gregem, inquam, id est subditos, qui, cum laute vivant, alios opprimere et turbare nituntur. Dicit ergo se eos judicaturum, agnosque ad dextram, hircos ad sinistram collocaturum: uti Christus ex hoc loco se facturum promittit in extremo judicio, Matth. xxv, 33; unde explicans subdit: EGO JUDICO INTER PECUS ET PECUS, ARIETUM ET HIRCORUM. — Judico inter bonos et malos, ut bonos præmiem, malos puniam. Per arietes intelligit bonos: per hircos, malos, qui petulci aquas pedibus conculcant, id est pacem perturbant. S. Gregorius tamen hæc quoque accipit de pastoribus qui bene prædicant; sed pede, id est actione, aquam turbant. Grex enim sequitur opera, non verba. Hoc est, inquit S. Clemens, lib. II Constit. Apost. cap. XIX: «Judicabo Episcopum cum Episcopo comparans; judicabo item laicum cum laico, et magistratum cum magistratu conferens. Sunt enim hi oves rationis participes, item arietes; ne laicus dicat: Ego ovis sum, et non pastor, et nullam mei rationem habui; pastor viderit, ipse solus pœnas pro me dabit. Ut enim ovis, cum non sequitur bonum pastorem, lupis exposita est; sic rursum, cum malum pastorem sequitur, certus est ovis interitus a malo pastore, qui eam devorabit. Quare fugiendi sunt pastores interfectores.»


Versus 18: WAS IT NOT ENOUGH.

18. NONNE. — Alloquitur, ut dixi, non pastores, sed hircos, id est subditos malos et inquietos. Vere S. Gregorius, XXV Moral. XIV: «Certum, ait,

est, quod ita sibi invicem et rectorum merita connectantur et plebium, ut sæpe ex culpa pastorum deterior fiat vita plebium, et sæpe ex plebium merito mutetur vita pastorum.» Purissimam aquam. — Hebraice profundam: quæ enim profunda, etiam purissima est. Reliquam pedibus vestris turbabatis. — Notat divites, qui splendide viventes, ea quæ supererant perdere malebant, aut canibus et bestiis suis dare, quam pauperibus elargiri. Unum ergo peccatum immisericordiæ loco cæterorum ponit. Idem facit Christus Matth. XXV, 42: «Esurivi, ait, et non dedistis mihi manducare,» etc.


Versus 20: I JUDGE BETWEEN THE FAT SHEEP AND THE LEAN

20. JUDICO INTER PECUS PINGUE ET MACILENTUM. — «Pingue pecus» sunt divites, qui pauperes opprimunt; «macilentum,» sunt pauperes oppressi. Ita Chaldæus. Aliter Maldonatus, «Pecus, ait, pingue» sunt benefici et eleemosynarii, quibus Christus dicit: «Esurivi, et dedistis mihi manducare. Macilenti sunt avari et inopes bonorum operum, quibus Christus dicit: «Esurivi, et non dedistis mihi manducare.»


Versus 21: With Side And Shoulder

21. LATERIBUS ET HUMERIS, — toto corpore et conatu. Est metaphora a bobus pinguibus et fortibus, qui imbecilles lateribus, humeris et cornibus a pascuis expellunt. Significat divites omnia rapuisse, nec quidquam pauperibus reliquum fecisse.


Versus 23: And I Will Raise Up Over Them One Shepherd Who Shall Feed Them, My Servant David

23. ET SUSCITABO SUPER EAS PASTOREM UNUM, QUI PASCAT EAS, SERVUM MEUM DAVID, — id est Christum, cujus pater et figura fuit David, bonus pastor et rex, I Reg. XVII, 34, uti et Moses, Exod. XXXII, 11, et Jacob, Genes. XXXI, 38. Ita S. Ambrosius, lib. VII, epist. 47: «David, ait, utique rex jam defunctus erat; et ideo verus David, verus humilis, verus mansuetus, verus manu fortis, Dei Filius hoc annuntiatur nomine.» Ita et S. Augustinus, lib. De octo Dulcitii Quæstionibus, Quæstione V. Quin et Hebræi, teste R. David, per pastorem hunc intelligunt Messiam. Unde eum vocat, «pastorem unum.» Hunc enim unum opponit multis pontificibus veteris Testamenti, qui multi pari jure sibi invicem succedebant; in Ecclesia vero unus est pastor et pontifex Christus, cui Pontifices Romani, non pari, sed vicario jure succedunt, uti docet Apostolus, Hebr. VII, 25. Vide ibi dicta. Sic Isaias, cap. XL, 11, de Christo ait: «Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit, fœtas ipse portabit.» Hinc Christus, Joan. X, 11: «Ego, ait, sum pastor bonus, et cognosco oves meas, et cognoscunt me meæ.» Porro Christum vocari David non est novum. Sic enim vocatur apud Osee III, 5: «Post hæc revertentur filii Israel, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum.» Et Ezech. XXXVII, 24: «Servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum.» Et vers. 25: «David servus meus princeps eorum in perpetuum.» Nota: Christus dicitur servus Dei Patris, ratione

humanitatis assumptæ. Vide Franciscum Suarez, III part. Quæst. XX, art. 2, disp. XLIV, sect. 1. Denique Judæi moderni per David accipiunt Zorobabel, ducem Babylone redeuntium, sed licet eum alludat, et quasi obiter perstringat Propheta, tamen hæc tam augusta proprie soli Christo competunt.


Versus 25: I WILL MAKE WITH THEM A COVENANT OF PEACE

25. FACIAM CUM EIS PACTUM PACIS. — Id fecit Christus, cum dixit Joan. XIV, 27: «Pacem meam relinquo vobis;» cumque instituit novum Testamentum. Hoc enim totum est testamentum charitatis et pacis. ET CESSARE FACIAM BESTIAS PESSIMAS, — id est vitia, et hominum malorum ac dæmonum potestatem, q. d. Auferam dæmoni potestatem, quam habuit in homines.


Versus 26: I WILL MAKE THEM AND THE PLACES AROUND MY HILL

26. PONAM EOS IN CIRCUITU COLLIS (Chaldæus, sanctuarii, vel templi, id est Ecclesiæ) MEI BENEDICTIONEM — ut sint benedictio, id est benedicti, id est felices et fecundi. Faciam scilicet, ut omnia prospere, salutifere et feliciter eis succedant. PLUVIÆ BENEDICTIONIS (id est pluviæ fertilitatis et fecunditatis, id est utiles, non nocivæ) ERUNT. — q. d. Dabo eis doctrinam Evangelicam, quæ quasi pluvia animos, quasi arbores vel agros et terram, irrigabit, virtutum fructus producet et alet in æternitatem.


Versus 27: When I Have Broken The Chains Of Their Yoke

27. CUM CONTRIVERO CATENAS JUGI EORUM, — quas scilicet dæmon et peccatum imposuit hominibus. ET ERUERO EOS DE MANU IMPERANTIUM SIBI, — de potestate diaboli, carnis, mundi, peccati. Hebraice de manu Chaldæorum: atque eo alludit, ut dixi.


Versus 29: I Will Raise Up For Them A Renowned Planting

29. SUSCITABO EIS GERMEN NOMINATUM, — id est nobile; Septuaginta, plantam pacis; Chaldæus, plantationem ut permaneant, q. d. Suscitabo eis celebrem plantam, scilicet Christum et populum christianum; Hebræa, plantam in nomen, id est quæ pariet eis nomen et famam. Christum intelligit, a cujus nomine appellandi erant Christiani, qui toto orbe, scilicet in cœlo et in terra, futuri erant celebres in omne ævum. Planta significat Deum factum hominem, ait Vatablus. Sic Zach. III, 8, Christus vocatur «Oriens,» hebraice idem est tsemach, id est germen.

Nota: Germen hoc nominatum, quod ex imbre cœlesti et benedicto, uti præcessit, progerminat, est Christus; sed multipliciter. Nam, primo, ipse, irrorante Spiritu Sancto in Virgine, quasi germen purum conceptus et natus est; ut nos, quasi oves, seipso, quasi germine, pasceret. Hoc est quod canimus ex S. Ambrosio in Officio Ecclesiæ: Christusque nobis sit cibus, Potusque noster sit fides, Læti bibamus sobriam Ebrietatem spiritus. Secundo, in Eucharistia Christus nobis oviculis non tantum est pastor, sed et germen, id est cibus. Unde de eo ait Zacharias, cap. IX, 17: «Quid

enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines?» Tertio, Christus sua doctrina et gratia, quasi imbre suscitat in mente, id est in intellectu et voluntate nostra, pia et sancta germina, puta sanctas inspirationes virtutum, ut iis pasti et roborati nullam in spiritu famem sentiamus: sed nutriamur, crescamus, et proficiamus in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi. Quarto, Christi germina sunt Apostoli, Martyres, Virgines, quorum exemplis, quasi germinibus nos pascit, ut easdem virtutes zeli, patientiæ, martyrii, virginitatis et castitatis imbibamus, hauriamus et induamus. Horum enim exempla nobis sunt germina, id est nutrimenta et incitamenta virtutum. Ergo, Jesu pie, pastor bone, panis vere, Tu nos pasce, nos tuere, Tu nos bona fac videre In terra viventium.

NON ERUNT ULTRA IMMINUTI (id est consumpti) FAME IN TERRA, — q. d. In Ecclesia non deerit vera doctrina, quæ animam pascat, non erit fames verbi Dei, non minuetur propter hanc famem fidelium numerus, fame non morientur, uti ante Christum factum est. GENTIUM, — a gentibus.


Versus 31: But You

31. VOS AUTEM. — Est inversus ordo, sic in rectum invertendus: Vos, o homines! estis greges mei, et oves pascuæ meæ. Explicat superiorem allegoriam, q. d. Quæ dixi pecora, non bruta, sed homines sunt, et pastor vester ego sum Dominus Deus vester (1). Est hoc cap. locus moralis de pastorum Ecclesiæ munere, dignitate, virtutibus. De quibus audi, primo, Christum discipulos suos, futuros pastores formantem, Matth. V, 13: «Vos, inquit, estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Vos estis lux mundi, etc. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cœlis est.»

Secundo, S. Paulus vivam veri pastoris effigiem in seipso depingit octo virtutibus, quasi coloribus, I Thessal. II, ut ibi dixi in synopsi capitis. Idem facit Actor. XX, 28, et I Cor. II, 3 et seq., et epist. II, cap. I, vers. 2 et seq., item cap. IV ad Ephes., denique totis epistolis ad Timoth. et ad Titum.

Tertio, S. Petrus, epist. I, cap. V, vers. 2: «Pascite, inquit, qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie: neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo; et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.» Ex quibus verbis elicias hosce sex canones:


Versus 1: You who are a pastor, feed your flock willingly

I. Qui pastor es, gregem pascito spontanee. II. Pastor gregem non suum, sed Dei esse cogitato. III. Pastores non lucrum, sed animas quærunto. IV. Pastores alienum gregem non invadunto, nec in suum dominantor: obsequentes tuentor; rebelles resecanto. Nam, ut ait Poeta: Cuncta prius tentanda, sed immedicabile vulnus Ense recidendum, ne pars sincera trahatur. V. Pastores Ecclesiam verbo, et sanctæ vitæ exemplis gubernanto. VI. Pastores ideam veri pastoris Christi, et coronam ab eo promissam jugiter sibi proponunto.

Qui hæc non cogitant, nec curant, et tamen pastores esse, aliosque regere volunt, tam se quam suos agunt in ruinam et perniciem æternam. Repræsentarunt id gentiles historia, vel potius apologo Phaetontis, qui cum regendi avidus, supra vires posceret a Sole, patre suo, habenas et regimen currus solaris; respondit ei Sol pater: «Fili, pœnam pro munere poscis.» At cum filius urgere pergeret, tandem ei regimen currus sui cessit et concessit. Sed cum Phaeton eum regere nesciret et nequiret, eodem, utpote igneo, non tantum terram adussit, sed et ipse conflagravit, uti graphice describit Ovidius, lib. II Metamorph. Ita qui regere et dominari ambiunt, nec dotes viresque ad id necessarias habent, se suosque perdunt, et præcipitant in interitum. Hoc est quod Christus Jacobo et Joanni, primas in regno ejus ambientibus, respondit: «Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum?» Nimirum honos est onus, et cathedra pascendi est calix patiendi.

Quarto, Nazianzenus, orat. 21 in laudem S. Athanasii, in eo illustrem pastoris imaginem exhibet: «Athanasius, inquit, primo, vita sublimis erat, verum animo humilis; secundo, ea virtute præditus, ut nemo ad eam aspirare posset; tertio, ea comitate, ut ad ejus congressum facilis omnibus esset aditus; quarto, mansuetus, et ab ira alienus;

quinto, ad miserationem propensus; sexto, sermone jucundus, moribus jucundior; septimo, facie angelicus, animo magis angelicus; octavo, in increpando placidus, in erudiendo vim habens; sic utrumque temperans, ut increpatio paternam charitatem, et laudatio imperii gravitatem dignam obtineret; nec aut mollities dissoluta, aut severitas rigida et tetrica esset; quin potius illa facilitatis et benignitatis, hæc prudentiæ nomen haberet, utraque vero prudentiæ laudem consequeretur. Denique nono, ita se comparans, ut nec sermone, propter mores abunde ad instructionem sufficientes, magnopere opus haberet; nec rursum propter vim facultatemque dicendi, virga admodum egeret: sectione porro multo minus, ob virgam immoderate ferientem.

Quinto, S. Gregorius Pontifex scripsit librum De Pastorali cura in tres partes divisum, dignum qui a pastoribus Ecclesiæ sæpe legatur, in quo inter alia ait: «Ars artium est regimen animarum. Pastor ergo, primo, cogitatione sit mundus; secundo, operatione præcipuus; tertio, discretus in silentio; quarto, utilis in verbo; quinto, singulis compassione proximus; sexto, præ cunctis contemplatione suspensus; septimo, bene agentibus per humilitatem socius; octavo, contra delinquentium vitia per zelum justitiæ erectus; nono, internorum curam in exteriorum occupatione non minuens, et externorum providentiam in internorum sollicitudine non relinquens; decimo, ne placere suo studio hominibus appetat; sed tamen ad quid placere debeat intendat: hypocritas prudenter dignoscat; undecimo, in eo sit discretio correctionis, dissimulationis, fervoris et mansuetudinis; duodecimo, præcipue sacræ legis meditationibus intentus esto; decimo tertio, in applicatione verbi Dei erga oves Dei sibi commissas, totus esto; decimo quarto, sciat aliter admonendos esse viros, aliter feminas; aliter juvenes, aliter senes; aliter divites, aliter pauperes; aliter lætos, aliter tristes; aliter subditos, aliter prælatos; aliter servos, aliter dominos; decimo quinto, graviora vitia præcipue persequatur; decimo sexto, infirmis mentibus abstrusa non proponat; decimo septimo, et maxime, non voce tantum, sed et opere gregem in fide, spe et charitate contineat.»

Sexto, S. Bernardus in Vita S. Malachiæ, eum ut verum exemplar pastorum proponit; ubi inter cætera de eo ait: «A die primo conversionis suæ usque ad extremum vitæ, primo, sine proprio vixil, etiam in Episcopatu, adeoque domum propriam non habuit; secundo, incessanter circumibat parœcias omnes, Evangelio serviens, et de Evangelio vivens; tertio, frequentius ipsum Evangelium sine sumptu ponens, de laboribus suis suorumque vivebat; quarto, si interdum quiescere oporteret, in sanctis hoc faciebat locis, illorum se conformans moribus et observantiis, communi contentus vita et mensa; quinto, cum exiret ad prædicandum, cum peditibus pedes et ipse ibat Episcopus et Legatus.» Deinde illum comparans cum pseudopastoribus et mercenariis sui et hujus sæculi: «Illi, inquit, primo, dominantur in clero: iste dum esset liber ex omnibus, omnium se servum fecit. Secundo, illi, aut non evangelizantes manducant, aut evangelizant ut manducent: Malachias imitans Paulum manducat, ut evangelizet. Tertio, illi fastum et quæstum æstimant pietatem: Malachias hæreditatem sibi vindicat opus et onus. Quarto, illi felices se credunt, si dilataverint terminos suos: Malachias in dilatanda charitate gloriatur. Quinto, illi congregant in horrea, et dolia replent, unde onerent mensas: Malachias colligit in deserta et solitudines, unde impleat cœlos. Sexto, illi cum accipiant decimas, primitias et oblationes, insuper et de Cæsaris beneficio telonia et tributa, et alios redditus infinitos, solliciti nihilominus sunt quid manducent et bibant: Malachias nihil horum habens, multos tamen locupletat de promptuario fidei. Illis nec cupiditatis, nec sollicitudinis est finis: Malachias, cupiens nihil, non novit tamen cogitare de crastino. Septimo, illi a pauperibus exigunt, quod dent divitibus: iste sollicitat divites pro pauperibus sustentandis. Octavo, illi marsupia vacuant subditorum: iste pro peccatis eorum altaria cumulat votis hostiisque pacificis. Nono, illi alta palatia erigunt, turres ac mœnia ad cœlos levant: Malachias non habet ubi caput reclinet, et interim opus facit Evangelistæ. Decimo, illi equos ascendunt cum turba hominum gratis manducantium panem, et non suum: Malachias septus sanctorum Fratrum collegio pedes circuit, portans panes angelorum, quibus satiet animas esurientes. Undecimo, illi plebes ne agnoscunt quidem: iste erudit. Duodecimo, illi potentes et tyrannos honorant: iste punit.»

Denique S. Bernardus in Sententiis: «Pastori, ait, tria sunt necessaria: bonitas, disciplina, scientia. Bonitas attrahit, disciplina corripit, scientia pascit. Bonitas amabilem, disciplina imitabilem, scientia docibilem reddit.» Idem, epist. 245: «Præsis, ait, ut prosis verbo, exemplo, oratione; sed magis oratione, non plausu, sed planctu.»

Sic et S. Jordanes, secundus Generalis Patrum Prædicatorum, rogatus quodnam esset suorum officium, respondit trinum esse, illudque a Psalte Psalm. CXVIII, tribus verbis recenseri, cum ait: «Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me.» Ergo in pastore ante omnia requiritur vitæ probitas, qua suis exemplo virtutis præluceat. Est hoc S. Eucherii dogma et consilium in epistola parænetica: «Commendo, ait, animo tuo curam animæ tuæ.» Et S. Gregorius, lib. IV epist. 15: «Nomen nos pastoris, non ad quietem, sed ad laborem suscepisse, cognoscite. Exhibeamus ergo in opere, quod signamur in nomine.» Et Gregorius Nazianzenus, orat. 21, ineptissimos ad

regimen esse censet eos, «qui alios ante purgant, quam ipsi purgati fuerint. Duorum enim alterum peccant, vel, quia venia ipsi opus habent, ultra modum aliis ignoscentes, ut sic vitium non modo non reprimatur, sed etiam doceatur; vel, quia imperii acerbitate vitia sua obtegunt, ut non mores dignitati, sed dignitas moribus fidem astruat, ordine admodum præpostero.» Tertullianus, lib. De Patient.: «Dicta, ait, factis deficientibus, erubescunt.» S. Hieronymus, epist. 2: «Non confundant opera tua sermonem tuum, ne, cum loqueris, tacitus quilibet respondeat: Cur ergo hæc quæ dicis, ipse non facis?» Et epist. ad Princip.: «Erubescit quamvis præclara doctrina, quam propria reprehendit conscientia.» Rursum S. Gregorius Nazianzenus orat. 33: «Cur, inquit, manibus vinctis linguam armamus? Nec enim qui in sermone sapiens est, hic mihi sapiens est; sed is, qui pauca quidem de virtutibus verba jacit, cæterum per ea quæ agit, multa demonstrat: ac fidem et auctoritatem sermoni suo per vitam conciliat. Præstantior siquidem meo judicio est pulchritudo ea, quæ oculis cernitur, quam quæ sermone pingitur; et sapientia, quæ per opera demonstratur, quam quæ oratione nitet et splendescit.» Rursum S. Gregorius, lib. XXI Moral. cap. VIII, loquens de meretrice, quæ dormiens oppresserat filium,

quem vigilans lactaverat, III Reg. III: «Magistri, ait, vigilantes quidem scientia, sed vita dormientes, auditores suos, quos per vigilias prædicationis nutriunt, dum quod dicunt facere negligunt, per somnum torporis occidunt, et negligendo opprimunt, quos alere verborum lacte videbantur.» S. Paulinus, epist. ad Jovium, ei consulit: «Non tam lingua, ait, quam vita sis eruditus: non tam disseras magna, quam facias.» Licet enim subditis servandum sit illud Christi præceptum: «Omnia, quæ dixerint vobis, servate, et facite:» atque illud Eucherii documentum epistola parænetica jam citata: «Obsecro te, delictum alienum (etiamsi is superior sit) semper ut opprobrium respice, nunquam ut exemplum;» tamen infirmitas humana docet verissimum esse id, quod ait Abbas Cheremon apud Cassianum, Collat. XI, cap. IV: «Nunquam erit efficax instituentis auctoritas, nisi eam effectu operis sui cordi affixerit audientis.» Quocirca de S. Athanasio scribit Nazianzenus, orat. 21: «Ita se comparans, ut nec sermone, propter mores ad institutionem abunde sufficientes, magnopere opus haberet.» Et de S. Basilio idem dicit orat. 20: «Sermone ad animarum curationem haud multum indigens.» Cur? causam subdit: «Opere quam plurima perficiens.» Hinc «tonitruum ejus erat oratio, quia vita erat fulgur.»