Cornelius a Lapide

Ezechiel XXXV


Index


Synopsis Capitis

Prædicit excidium Idumæorum, eo quod Judæos semper divexarint, ac nominatim eo quod exultarint in Hierosolymæ excidio, ejusque cives a Chaldæis afflictos magis afflixerint, ac terram eorum invaserint. Idem est argumentum prophetiæ Abdiæ.


Textus Vulgatae: Ezechiel 35:1-15

1. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 2. Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi: 3. Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te mons Seir, et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum. 4. Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris: et scies quia ego Dominus. 5. Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremæ. 6. Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus: quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur: et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te. 7. Et dabo montem Seir desolatum atque desertum: et auferam de eo euntem, et redeuntem. 8. Et implebo montes ejus occisorum suorum: in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus interfecti gladio cadent. 9. In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuæ non habitabuntur: et scietis quia ego Dominus Deus. 10. Eo quod dixeris: Duæ gentes, et duæ terræ meæ erunt, et hæreditate possidebo eas: cum Dominus esset ibi. 11. Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos: et notus efficiar per eos cum te judicavero. 12. Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua, quæ locutus es de montibus Israel, dicens: Deserti, nobis ad devorandum dati sunt. 13. Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra: ego audivi. 14. Hæc dicit Dominus Deus: Lætante universa terra, in solitudinem te redigam. 15. Sicuti gavisus es super hæreditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumæa omnis: et scient quia ego Dominus.


Versus 3: BEHOLD, I AM AGAINST YOU (the Chaldean: Behold, I send

3. ECCE EGO AD TE (Chaldæus: Ecce ego mitto furorem meum super te), MONS SEIR, — id est Edom, vel Idumæa: Esau enim cultor Idumææ dictus est Edom, quia rufus; et Seir, quia pilosus, Gen. cap. XXXVI, 8 et 9.


Versus 5: BECAUSE, etc., YOU DELIVERED THE CHILDREN OF ISRAEL

5. EO QUOD, etc., CONCLUSERIS FILIOS ISRAEL. — quia, ut ait Abdias vers. 14, Idumæi fugientes a Chaldæis ad se Judæos occidebant, alios etiam persequebantur et capiebant: imo cum Chaldæis obsederunt et expugnaverunt Jerusalem. IN TEMPORE INIQUITATIS EXTREMÆ. — Hebræus: In tempore quo finem habuit iniquitas. Ita Vatablus et Pagninus, id est in tempore quo Deus finem dedit peccatis Judæorum, per eorum excidium: tunc enim Chaldæis se jungentes Idumæi Judæos afflixerunt et exciderunt. Alii, «iniquitatis,» id est punitionis, et calamitatis «extremæ.» Ita Maldonatus. Ut sit metonymia, qua iniquitas ponatur pro effectu et pœna iniquitatis. Hic sensus valde congruit Hebræo et præcedentibus. Alii, «iniquitatis extremæ,» non Judæorum, sed Idumæorum. Summum enim eorum scelus fuit, cum Chaldæis se jungere, ut populum Dei everterent.


Versus 6: I WILL GIVE YOU OVER TO BLOOD (that is, to

6. SANGUINI (id est cædi, vel cæsoribus et sanguinariis) TRADAM TE. — Hebræus ad verbum est, sanguinem faciam te, q. d. Ita vulnerabo et cruentabo te, ut videaris totus conversus esse in sanguinem, nec aliud esse quam sanguis. ET CUM SANGUINEM (id est cædem et occisores) ODERIS, — illi tamen persequentur te. Aliter hunc versum vertit et explicat Vatablus, nimirum, q. d. Feceram te sanguinem, id est consanguineum Hebræorum, quos odisti, cum eos amare debuisses: efficiam ergo ut sanguis, id est ultio sanguinis, vel sanguinarii te persequantur. Ita enim justa Dei ultio homicidas persequitur, ac si sanguis occisorum, ipsique occisi, aut occisorum larvæ vel furiæ eos persequerentur. Unde sæpe videntur sibi eos videre, semperque eorum phantasiæ observantur: nec eos quiescere sinunt, quasi eos insectentur, et ad necem adigant. Cujus rei illustria exempla recensui Genes. IX, 5, et Deut. XXI, 4.


Versus 8: Its Mountains

8. MONTES EJUS, — montes Seir, id est Idumææ, de qua nunc in singulari loquitur, nunc in plurali, intelligens ejus cives et incolas.


Versus 10: THE TWO NATIONS, etc., SHALL BE MINE (namely Israel and

10. DUÆ GENTES, etc., MEÆ ERUNT (scilicet Israel et Juda, q. d. O Idumæa! spe devoraveras totam Judæam et Samariam, dicebasque: Duæ hæ gentes, id est gentium regiones, scilicet Judæa et Israel sive Samaria, meæ sunt), CUM DOMINUS ESSET IBI, — id est ibi coleretur, essetque Judææ quasi præses, tutor et rex, q. d. Non es reveritus Dei præsentiam, et quasi, eo vidente et nolente, voluisti terram ejus occupare, et quasi Deum sua possessione depellere. Ita S. Hieronymus. Vide Jerem. XLIX, 1.


Versus 11: I Will Act According To Your Anger

11. FACIAM JUXTA IRAM TUAM, — id est, prout meretur tua ira, et, ut Septuaginta, inimicitia et zelus, id est, ut Chaldæus, æmulatio contra fratres tuos Judæos, q. d. Irascar tibi, sicut tu iratus es populo meo: iratusque tractabo te, sicut tu eum iratus tractasti; et gloriam meam ostendam, illos liberando, te puniendo, ait Maldonatus. JUDICAVERO, — puniero.


Versus 12: THEY ARE DESOLATE (namely the mountains of Judea, since the

12. DESERTI (scilicet montes Judææ, a Judæis jam occisis, vel abductis), NOBIS AD DEVORANDUM DATI SUNT.


Versus 13: You Rose Up Against Me

13. INSURREXISTIS SUPER ME, — contra me. Hebræus: Magnificastis os vestrum super me, id est superbe mihi insultastis. Sic dicitur Psalm. LXXII, vers. 8: «Posuerunt in cœlum os suum; et lingua eorum transivit in terra,» q. d. Nulli hominum, vel cœlitum pepercerunt, sed in omnes fuerunt maledici, contra omnes acuerunt et exseruerunt linguam suam virulentam. DEROGASTIS ADVERSUM ME VERBA VESTRA, — detraxistis mihi per verba vestra, quæ adversum me jactastis: iis enim meæ gloriæ derogastis. Simili phrasi dixit Seneca in Præfat. lib. I Natur. Quæstion.: «Derogare aliquid ex lege fatorum:» derogare, id est detrahere. Sic vulgo dicimus, «Derogare fidem,» vel, «gratiam alicui.» Et Tacitus, lib. I: «In commune, ait, nihil derogent.» Simili catachresi scripsit S. Polycarpus epist. ad Philippens.: «Si quis, inquit, deviaverit eloquia Domini ad propria desideria, et dixerit neque resurrectionem, neque judicium esse, hic primogenitus Satanæ est.» Deviaverit, id est detorserit, inflexerit, depravarit. Hebraice est העתרתם hatartem, id est efflagitastis, expostulastis, dura verba multiplicastis contra me, hoc est, superbe et impudenter multa aspera et contumeliosa jactastis contra me, atque gloriam meam. Septuaginta, vociferati estis contra me.


Versus 14: While The Whole Earth Rejoices

14. LÆTANTE UNIVERSA TERRA, — q. d. Sicut tu in vastatione Judææ lætatus es: ita faciam ut in tui vastatione aliæ gentes lætentur, gaudeant et exsultent. Æquum enim est, ut qua mensura mensus es aliis, eadem remetiatur tibi. Hoc excidium Idumææ factum est per Nabuchodonosor et Chaldæos, teste Josepho.