Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Promittit se Israel e Babylone reducturum et restauraturum; ac ejus antitypo per Christum a captivitate peccati et diaboli eum redempturum; atque daturum ei spiritum novum, et vitam novam, sanctam et divinam per baptismum. Ubi adverte: Propheta, more suo, res sui populi, scilicet captivitatem et liberationem pertractat: sed sub his potius spectat, aciemque mentis defigit in Christum quasi prophetiæ suæ scopum: unde clare et diserte ad eum assurgit, vers. 25. Vide Canon. IV et V.
Textus Vulgatae: Ezechiel 36:1-38
1. Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israel, et dices: Montes Israel, audite verbum Domini: 2. Hæc dicit Dominus Deus: Eo quod dixerit inimicus de vobis: Euge, altitudines sempiternæ in hæreditatem datæ sunt nobis: 3. propterea vaticinare, et dic: Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum, et facti in hæreditatem reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguæ, et opprobrium populi: 4. propterea, montes Israel, audite verbum Domini Dei: Hæc dicit Dominus Deus montibus, et collibus, torrentibus, vallibusque, et desertis, parietinis, et urbibus derelictis, quæ depopulatæ sunt, et subsannatæ a reliquis gentibus per circuitum. 5. Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus, et de Idumæa universa, quæ dederunt terram meam sibi in hæreditatem cum gaudio, et toto corde, et ex animo: et ejecerunt eam ut vastarent: 6. idcirco vaticinare super humum Israel, et dices montibus et collibus, jugis et vallibus: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego in zelo meo, et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium sustinueritis. 7. Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Ego levavi manum meam, ut gentes quæ in circuitu vestro sunt, ipsæ confusionem suam portent. 8. Vos autem, montes Israel, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israel: prope enim est ut veniat: 9. Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos, et arabimini, et accipietis sementem. 10. Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israel: et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur. 11. Et replebo vos hominibus et jumentis: et multiplicabuntur, et crescent: et habitare vos faciam sicut a principio, bonisque donabo majoribus, quam habuistis ab initio: et scietis quia ego Dominus. 12. Et adducam super vos homines, populum meum Israel, et hæreditate possidebunt te: et eris eis in hæreditatem, et non addes ultra ut absque eis sis. 13. Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod dicunt de vobis: Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam: 14. Propterea homines non comedes amplius, et gentem tuam non necabis ultra, ait Dominus Deus: 15. Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium, et opprobrium populorum nequaquam portabis, et gentem tuam non amittes amplius, ait Dominus Deus. 16. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 17. Fili hominis, domus Israel habitaverunt in humo sua, et polluerunt eam in viis suis, et in studiis suis; juxta immunditiam menstruatæ facta est via eorum coram me. 18. Et effudi indignationem meam super eos pro sanguine, quem fuderunt...
Versus 1: Prophesy Over The Mountains
runt super terram, et in idolis suis polluerunt eam. 19. Et dispersi eos in gentes, et ventilati sunt in terras: juxta vias eorum, et adinventiones eorum judicavi eos. 20. Et ingressi sunt ad gentes, ad quas introierunt, et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis: Populus Domini iste est, et de terra ejus egressi sunt. 21. Et peperci nomini sancto meo, quod polluerat domus Israel in gentibus, ad quas ingressi sunt. 22. Idcirco dices domui Israel: Hæc dicit Dominus Deus: Non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus, ad quas intrastis. 23. Et sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum: ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis. 24. Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram. 25. Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. 26. Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri: et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. 27. Et spiritum meum ponam in medio vestri: et faciam ut in præceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis et operemini. 28. Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris: et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. 29. Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris: et vocabo frumentum, et multiplicabo illud, et non imponam vobis famem. 30. Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus. 31. Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum: et displicebunt vobis iniquitates vestræ, et scelera vestra. 32. Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis: confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Israel. 33. Hæc dicit Dominus Deus: In die, qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris, et inhabitari fecero urbes, et instauravero ruinosa, 34. et terra deserta fuerit exculta, quæ quondam erat desolata in oculis omnis viatoris, 35. dicent: Terra illa inculta, facta est ut hortus voluptatis: et civitates desertæ, et destitutæ atque suffossæ, munitæ sederunt. 36. Et scient gentes quæcumque derelictæ fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus ædificavi dissipata, plantavique inculta, ego Dominus locutus sim, et fecerim. 37. Hæc dicit Dominus Deus: Adhuc in hoc invenient me domus Israel, ut faciam eis: multiplicabo eos sicut gregem hominum, 38. ut gregem sanctum, ut gregem Jerusalem in solemnitatibus ejus: Sic erunt civitates desertæ, plenæ gregibus hominum: et scient quia ego Dominus.
Versus 2: Because The Enemy Has Said
1. Propheta super montes (de montibus) Israel, — id est de restauratione montium Judææ, ac consequenter totius Judææ, quæ magna ex parte montosa est. Est synecdoche. Montes Israel. — Est prosopopœia. Montes enim quasi homines alloquitur: vel «montes,» id est incolæ montium, ut sit metonymia.
Versus 3: AND TRAMPLED ON EVERY SIDE.
2. Eo quod dixerit inimicus, — Idumæus, Ammonita, Moabita, ut dixit cap. xxv, vers. 3. Altitudines (id est montes Judææ) sempiternæ (hebraice sæculi, id est quæ ab initio sæculi et mundi fuerunt, et in sæculum, id est semper, durabunt: vel, quas semper fore nostras putamus) in hæreditatem datæ sunt nobis, — q. d. Gloriantur Idumæi se Judæam a Chaldæis vastatam possidere et possessuros semper successione et jure quasi hæreditario. Sunt enim ipsi Judæorum affines et cognati: nam Esau parens Idumæorum fuit frater Jacob parentis Judæorum: Ammon vero et Moab fuerunt filii Lot, nepotis Abrahæ, qui fuit avus Jacobi: ergo Judæis e Judæa abductis, putant se in Judæam, quasi hæreditatem suam debere succedere. Vide Jerem. XLIX, 1.
Versus 4: Ruined Walls
3. Et conculcati per circuitum. — Hebraice, et absorbuerunt vos vicinæ gentes. Ascendistis super labium linguæ, — facti estis fabula populi, dicterium et opprobrium, juxta id quod minatus est vobis Jeremias, cap. xxiv, 9.
Versus 5: IN THE FIRE OF ZEAL.
4. Parietinis, — muris et parietibus dirutis.
Versus 6: IN MY ZEAL, ETC., I HAVE SPOKEN (the Chaldean: in indignation)
5. In igne zeli. — Chaldæus, ultionis; Septuaginta, furoris, q. d. In ardore iræ et indignationis minatus sum Idumæis excidium, quia ipsi in clade Judæorum exsultarunt, ac Judæam quasi suam invaserunt et occuparunt. Ejecerunt eam (id est habitatores ejus) ut vastarent, — id est diriperent eorum æque ac terræ spolia; Vatablus, ut ejicerent eam in prædam.
Versus 7: I Have Raised My Hand
6. In zelo meo, etc., locutus sum (Chaldæus, in indignatione), eo quod confusionem gentium sustinueritis, — quia a gentibus probris et injuriis affecti estis, o Judæi, qui estis populus meus: hinc ego ad consolationem vestram ulciscar vos, et gentibus talionem reddam. Hinc præclare S. Augustinus in Sententiis, sent. 207: «Melior, ait, est tristitia iniqua patientis, quam lætitia iniqua facientis.»
Versus 8: For It Is Near That He Should Come
7. Levavi manum meam, — juravi quasi elata manu, q. d. Sancte juro quod faciam ut gentes vobis hostiles, etiam suam ferant ignominiam, et dent pænas opprobrii quod intulerunt vobis, o Judæi!
Versus 9: Behold, I Am For You
8. Prope enim est ut veniat, — q. d. Tempus imminet ut redeat, scilicet e Babylone, populus Israel ad vos, o montes Judææ! incipite ergo frondescere, et fructus illis præparare. Hinc Chaldæus vertit: Prope est ut veniat dies redemptionis.
Versus 11: And I Will Bestow Greater Goods
9. Ecce ego ad vos, — scilicet, o Judæi! veniam; et, ut Chaldæus, apparebo, non quasi ultor, sed quasi beneficus pater, ut omnia necessaria vobis suppeditem, uti explicat vers. 15.
Versus 12: I WILL BRING MEN UPON YOU.
11. Bonisque donabo majoribus, — scilicet spiritalibus tempore Christi: Christus enim in Judæa vixit, docuit, miracula fecit. More enim suo Propheta assurgit et avolat ad Christum, uti dixi in Synopsi capitis. Nam Judæi sub Davide, Salomone, Josue, etc., majora habuerunt bona temporalia, quam post reditum e Babylone habuerint. Ergo non illa, sed spiritalia Christi hic accipienda sunt.
YOU SHALL NO LONGER BE WITHOUT THEM.
12. Adducam super vos homines. — Septuaginta: Generabo super vos homines pro populo meo Israel, q. d. Ego, o Christiani, o Ecclesia mea! pro populo Israel olim fideli, generabo tibi apostolos, viros apostolicos, et fidelium ex omnibus gentibus immensum numerum.
Versus 13: and 14: Devourer
Non addes ultra ut absque eis sis. — Loquitur non tam de terrena Judæa, nam illa postea vastata est omnino a Tito, quam spiritali, id est Ecclesia Christi, ut dixi: eo enim assurgit et rapitur more Prophetarum. Ecclesia enim in æternum durabit, et suos semper habebit cives.
Versus 17: and 18: Their Way Before Me Was Like The Uncleanness Of A Menstruous Woman
13 et 14. Devoratrix (Est enallage generis et numeri: hactenus enim populo in plurali locutus est, nunc vero in singulari loquitur terræ, quasi mulieri infami, quæ accusatur, quod filios suos comedat, aut in lecto suffocet, q. d. Hactenus, o Judæa! perdidisti habitatores tuos peste, fame, dissidiis, bello: sed) non comedes amplius, — id est ego efficiam ut hoc probrum tibi amplius non objiciatur; quia non patiar habitatores in te devorari, id est occidi.
Versus 20: And They Went To The Nations
17 et 18. Juxta immunditiam menstruatæ facta est via eorum (q. d. Uti maritus uxorem in menstruis sordidam et fætentem abominatur: ita ego abominatus sum Israelem propter ejus menstrua, id est sordes idololatriæ, homicidiorum, et aliorum scelerum, inquit Theodoretus, uti explicat vers. seq. ait enim): Pro sanguine (id est propter sanguinem), et in idolis. — Repete causalem pro, id est propter, quæ præcessit, q. d. Odivi eos propter sanguinem, quem effuderunt: et propter idola, puta, quia «in idolis suis polluerunt» terram. Cur scelera comparentur menstruis, dixi Jerem. II, 24.
Versus 21: And I Had Pity On My Holy Name
20. Et ingressi sunt ad gentes (gentium, ad quas ducti sunt, vitiis et idololatriæ adhæserunt, sicque polluerunt nomen Dei, id est ansam dederunt, cur gentes blasphemarent Deum Israelis, dicerentque): Populus Domini iste est, — q. d. Judæi sunt populus Domini, et tamen e Judæa expulsi, ac in Babyloniam abducti sunt: ergo Dominus vel negligit, et non curat eos; vel non potest eos conservare et protegere: frustra ergo colunt eum, et sperant in eo.
Versus 23: When I Shall Have Been Sanctified In You
21. Et peperci nomini sancto meo, — statui parcere nomini meo, id est facere ne illud amplius a gentibus rideatur: sed potius illud sanctificabo, id est sanctum et admirabile illud ostendam, non propter merita vestra, sed propter nomen meum.
Versus 25: I WILL POUR UPON YOU WATER.
23. Cum sanctificatus fuero in vobis, — ostensa scilicet sancta mea justitia, per vestram punitionem et captivitatem: et jam misericordia, per vestri liberationem. Cum enim vos pœnitentes Deum invocaveritis, ac vitia et idola repudiaveritis; tunc Deus vos e captivitate liberabit, et intelligent gentes Dei potentiam, justitiam et misericordiam hæc omnia juste et concinne disposuisse et ordinasse.
25. Effundam super vos aquam. — Judæi per aquam intelligunt temporalium bonorum abundantiam ac nominatim pluviam, quæ segetes riget et fecundet. Sed hæc non emundat peccata, ut sequitur, imo sæpe auget.
Aqua ergo hæc est gratia, et bonorum spiritalium abundantia, quæ a Christo per Sacramenta dimanat: sed propriissime est aqua baptismi, peccata omnia emundans; de qua ait Apostolus ad Ephes. v, 26: «Mundans eam (Ecclesiam) lavacro aquæ in verbo vitæ.» Ita Patres passim: quin et Chaldæus et R. David; licet baptismum non agnoscant, tamen censent hic agi de remissione peccatorum. Quocirca has omnes promissiones ad novum Testamentum pertinere docet S. Augustinus, lib. III De Doctr. Christiana, cap. xxxiv, et alii passim. Præclare S. Clemens, lib. VI Constit. Apost. cap. xxvi: «Omnis, inquit, secundum veritatem baptizatus, a spiritu quidem diabolico separatus est, intra Sanctum vero Spiritum consistit: et in eo quidem qui honestis actionibus studet, permanet Spiritus Sanctus, eumque implet sapientia et intellectu, neque malum spiritum sinit prope accedere, cujus incursus et aggressiones observat.»
Sin perishes, but life returns; the old Adam dies, And the new is born under eternal rule.
Audi quid de efficacia baptismi, suaque per eum immutatione scribat S. Cyprianus, lib. II, epist. 2 ad Donatum: «Uti ego quam plurimis vitæ prioris erroribus implicatus tenebar, quibus exui me non posse crederem: sic vitiis obsecundans eram, et desperatione meliorum malis meis velut jam propriis ac vernaculis favebam. Sed postquam undæ genitalis auxilio superioris ævi labe detersa, in expiatum pectus ac purum desuper se lumen infudit, postquam cœlitus spiritu hausto, in novum me hominem nativitas secunda reparavit; mirum in modum protinus confirmare se dubia, patere clausa, lucere tenebrosa; facultatem dare, quod prius difficile videbatur; geri posse, quod impossibile putabatur ut esset; agnoscere terrenum fuisse, quod prius carnaliter natum deliciis obnoxium viveret; Dei esse cœpisse, quod jam Spiritus Sanctus animaret.» Deinde subdit: «Scis ipse profecto, et mecum pariter recognoscis quid detraxerit nobis, quidve contulerit mors ista criminum, vita virtutum.» Ubi nota: Baptismus est «mors criminum,» et «vita virtutum,» quod eleganter carmine expressit S. Paulinus, epist. 12 ad Severum:
Versus 26: I Will Take Away The Heart Of Stone
Culpa perit, sed vita redit; vetus interit Adam, Et novus æternis nascitur imperiis.
Idipsum in sua conversione et baptismo expertum se esse fatetur S. Augustinus, lib. IX Confess. cap. xii et seq. Hanc baptismi vim etiamnum experiuntur Indi, etiam feri et barbari, qui per baptismum, et Christi gratiam eo acceptam, ita sæpe mutantur, idque subito, ut ex bestiis in homines transformari videantur, ipsique suam mutationem admirentur et stupeant. Ut alios taceam, nota est Japonum conversio, fides, sanctitas et martyria, quæ cum primis Ecclesiæ martyriis ac martyribus certant, si non superant.
And I Will Give You A Heart Of Flesh
26. Auferam cor lapideum, — id est durum et in vitiis obfirmatum, quod nullam piæ ac salubris doctrinæ impressionem admittit.
Nota hic novem dona ingentia, quæ Ecclesiæ, et cuique fideli ac justo per Christum promittit hic Deus, quæque Christi baptismus et gratia cuilibet sancto confert et inoperatur. Primum est: «Mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris;» secundum: «Dabo vobis cor novum;» tertium: «Auferam cor lapideum, et dabo vobis cor carneum;» quartum: «Spiritum meum ponam in medio vestri;» quintum: «Faciam ut in præceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis, et operemini,» ideoque abundetis bonis operibus, virtutibus et meritis gloriæ cœlestis; sextum: «Habitabitis in terra quam dedi patribus vestris,» q. d. In pace, gaudio et abundantia bonorum spiritalium habitabitis in Ecclesia, uti Patriarchæ in ea habitaverunt in Chanaan; septimum: «Eritis mihi in populum;» octavum: «Ego ero vobis in Deum,» q. d. Ero vester protector, provisor, nutritor, promotor, gubernator, ductor, justificator, glorificator et omne bonum. Hoc enim suis est Deus. Unde sequitur: «Vocabo frumentum, et multiplicabo illud.» Hoc est quod Deus Abrahæ, et in eo cuique sancto, qui spiritalis est Abrahæ filius, promisit Genes. xv, 1: «Noli timere, ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.» Et Zachar. II, 8: «Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei.» Et Ps. xc, 1: «Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cœli commorabitur.» Et Psal. xxxii, 16: «Oculi Domini super justos; et aures ejus in preces eorum. Multæ tribulationes justorum: et de omnibus his liberabit eos Dominus,» etc. Nonum: «Terra» olim «inculta» erit «hortus voluptatis,» uti ait vers. 35.
Et dabo vobis cor carneum, — id est, ut S. Hieronymus, Theodoretus et alii, molle, docile, tractabile, persuasibile; et, ut S. Augustinus legit, obediens, et, ut Chaldæus, timens me, quod faciat voluntatem meam. Nota, metaphorice cor lapideum dici voluntatem liberam, sed vitiis assuetam: unde illam aufert Deus, non aliam potentiam, aut libertatem indendo; sed, ut sequitur, «dando spiritum novum,» scilicet mulcendo et molliendo eam suis minis, promissis, consolationibus aliisque sanctis inspirationibus, quibus, allecta ipsa, corroborata ac elevata libere se flectit ad Dei nutum. Hoc ergo modo Deus etiam rebelles hominum voluntates ad se compellit, non vi cogendo, sed suadendo; non tantum per leges et concionatores exterius, ut volebat Pelagius, sed etiam interius mentem vel terrendo, vel suaviter alliciendo, ac affectiones pias ei indendo: itaque facit ut in præceptis suis ambulent, itaque operatur in nobis velle et perficere, ut ait Apostolus Philip. II, 13. Vide ibi dicta.
Nota: Cor in Scriptura significat mentem et voluntatem. «Cor» ergo «novum» est voluntas, gratia et spiritu Dei innovata, quæ veteri vitæ, et conversationi terrenæ moriens, vivit Deo et cœlo, pro qua orat David, Psalm. L, dicens: «Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.»
«Cor lapideum» est voluntas in impietate et peccatis obstinata et indurata ut lapis, qualis fuit Judæorum: sic cor hirsutum et pilosum reipsa habuisse Hermogenem, Leonidam, Aristomenem Messenium, Lysandrum, esseque hominum durorum, asperorum et crudelium, tradunt Plinius, lib. XI, xxxvii, Plutarchus in Parallel., et Rhodiginus lib. IV, cap. xvi. «Cor carneum,» læve et tersum, est voluntas facilis, obsequens et flexilis ut caro, quæ Dei instinctus, legem et impressiones statim excipit, sibique imprimit, et opere exsequitur. Ratio hujus phrasis est, prima, quia, sicut cor est principium vitæ naturalis: sic voluntas est principium vitæ piæ vel impiæ. Cor, inquit Plinius, lib. XI, xxxvii, «primum nascentibus formari in utero tradunt, deinde cerebrum, sicut tardissime oculos; sed hos primum mori, cor novissime.» Alii tamen dicunt primum in corpore formari hepar, non cor: sed cor primo animari, et ultimo mori, uti docet Franciscus Valesius, lib. II Controvers. medic. vi. Unde cor vocatur «primum vivens et ultimum moriens;» sicut ex adverso oculi sunt ultimum vivens, et primum moriens, quia longissime a corde, quod est vitæ principium, distant. Quocirca notarunt historici, quod Julio Cæsari dictatori, eo die quo primum in purpura processit, et in aurea sella sedit, sacrificanti bis in extis victimæ cor defuit. Helvio quoque Pertinaci eo die quo occisus est, cum sacrificaret, cor in hostia non comparuit: quod malum mortis omen interpretati sunt.
Secunda, quia, sicut cor est officina spirituum, quos toti corpori subministrat, per eosque est principium et causa omnis motus et actionis animalis: ita voluntas est officina virtutis et vitii, meriti et demeriti, omnisque actionis bonæ vel malæ. Tradunt physici quatuor partes esse vitales, quibus maxime vita constat et conservatur, cor, cerebrum, hepar, pulmonem. Cor enim calorem et spiritus corpori subministrat; hepar sanguinem, quo corpus nutritur; cerebrum spiritus animales, quibus sensatio, intellectio et motio localis conficitur; pulmo quasi follis cordi dat refrigerium: ita vita spiritalis constat recta voluntate quasi corde; prudentia, quasi cerebro; justitia, quasi hepate, sanguinis decorisque effectore; continentia, quasi pulmone, affectus moderante et refrigerante.
Tertia, quale est cor, talis est spiritus, talis est et habitus corporis: sic qualis est voluntas, talis est et homo. Hinc jubemur diligere Deum ex toto corde, Matth. xv, 8. Et cor sibi poscit Deus, Prov. xxiii, 26: «Præbe, fili mi, cor tuum mihi:» qui enim dat cor Deo, dat arborem cum fructibus.
Quarta, sicut corpus animæ, ita cor voluntati subservit: unde passiones corporales in corde, v. g. ira, quæ est ebullitio sanguinis circa cor, iram similem, id est indignationem, et cupidinem vindictæ excitat in voluntate. Quocirca B. Catharina Senensis, ut habet ejus Vita, lib. II, cap. xvi, a Christo sponso suo petiit auferri sibi suum cor, ac dari cor Christi: annuit Christus, ac cor vere illi exemit, et post aliquot dies quibus illa corde caruit, aliud, scilicet suum, id est a se factum, sibique conforme illi indidit: unde illa deinceps orans ad Christum aiebat: «Commendo tibi, Domine, tuum cor, non meum:» cor enim est symbolum et sedes amoris. Quocirca Nyssenus et S. Thomas dicunt Spiritum Sanctum Ecclesiæ quasi cor a Deo fuisse datum in Pentecoste.
Quinta, physici nonnulli censuerunt sensum communem esse in corde: licet alii melius censeant esse in cerebro; sed cor ejus esse originem. Unde vulgo dicitur: «Cor sapit, et pulmo loquitur.» Hinc Salomon orat: «Dabis servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit,» III Regum, III, 9. Hinc et veteres cordatum, solertem et sapientem vocabant corculum; uti Nasica ob prudentiam vocatus est corculum, teste Plinio, lib. De Viris illustr. cap. xliv. Perinde ac Judas Thaddæus cognominatus est Lebbæus, id est corculum. Hinc et Ecclesiasticus xxi, 29, ait: «In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientium os illorum,» q. d. Fatui nil reticere possunt, sed quidquid in buccam venit eloquuntur: sapiens vero nil eloquitur, nisi prius in corde examinatum, ponderatum et præmeditatum.
Sexta, corde sano sanum est corpus, gaudente gaudens, dolente dolens. Hinc intimus summusque dolor a Plauto et aliis vocatur cordolium: unde ænigma Pythagoræ: «Cor ne edas,» id est animum curis ne affligas, nec lancines: ita sana voluntate sana est mens, lætante læta, mœrente mœrens. Quocirca Sapiens, Proverb. cap. IV, 23: «Omni, ait, custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.»
Septima, cor hominis substantia sua est solidum firmumque, ait Galenus, lib. VI De Usu part. II, complexione igneum, figura pyramidale; sed situ inverso: nam superne ad cœlestia est amplum et cavosum; inferne ad terrena in cuspidem desinit. Significat ergo voluntatem hominis solido amore ferri debere in cœlestia, eaque pleno sinu haurire et excipere; terrena vero vix, et quasi in puncto tantum attingere. Addit Galenus cor situm esse in medio hominis, ut repræsentet animum et voluntatem rectam in medio vitiorum consistentem, nec ad dexteram, nec ad sinistram declinantem. Hæc nimirum est voluntas amore Dei et virtute imbuta: virtus enim consistit in medio.
Octava, cor inquietum est, et continua agitatione movetur a seipso, quasi solitarium animal. Nam vel per diastolen extenditur, ad recipiendum ea quæ homini sunt utilia: vel per systolen contrahitur, ad expellendum ea quæ noxia: ita et voluntas nostra.
Unde S. Augustinus, I Confess. 1: «Fecisti, ait, me, Deus, ad te, et inquietum est cor meum donec requiescat in te.» Et S. Bernardus, tract. De interiori domo, cap. lv: «Mens, ait, desideriis suis circumagitata nunquam requiescit: idcirco in æternitatis desiderio immobiliter figi debet.»
Versus 28: You Shall Dwell In The Land That I Gave To Your Fathers
Nona, cor est in homine quod sol in universo, scilicet fons lucis et vitæ; imo Stoici solem proprie esse cor mundi censebant: putabant enim mundum esse animal magnum, sensu et ratione præditum. Unde Plutarchus, tract. De facie in orbe lunæ: Stellæ, ait, sunt oculi lucentes in facie universi: sol vi præditus cordis: ut hoc sanguinem et spiritum, sic sol diffundit ex se vegetantem calorem et lucem. Terra et mari mundus, ut animal, quasi ventre et vesica utitur. Luna inter solem et terram, ut inter cor et ventrem, velut jecur, aut aliud molle viscus est. Igitur quod in cœlo est sol, hoc in homine est cor, id est in corpore ipsum cor, in anima ipsa voluntas: quæ proinde suum opificem, æque ut sol, jugiter respiciat oportet. Ita S. Paulus jugiter habebat Jesum Christum in ore, jugiter in corde. Ita S. Ignatius assidue Jesum vocabat amorem suum, nec aliud fere sonat tota epistola ad Romanos: unde et Deifer et Christifer est cognominatus: atque inde putant nonnulli manasse id quod vulgo dicitur, Jesu nomen post mortem in corde ejus litteris aureis inscriptum inventum esse, qua phrasi significatur, ipsum assidue hoc nomen in corde et ore habuisse. Nam alioqui veteres, et ex iis Baronius, tom. II, anno Christi 110, tradunt eum a leonibus usque ad ossa, uti exoptaverat, devoratum esse. Etsi id neget Ado in Martyrologio, qui vere Jesu nomen in corde ejus repertum scribit, quem S. Thomas, S. Antoninus et alii plures secuti sunt.
Versus 29: I Will Call For The Grain
Decima, cor est sedes animæ, voluntatis et amoris, ac consequenter Dei, qui animam sui similem nobis inspirat. Quocirca symbolici cor, per singulas sui litteras ita interpretantur, quasi dicas: camera omnipotentis regis, puta acropolis divinitatis. Unde S. Augustinus, sermone De Redempt.: «Corda, inquit, fidelium cœlum sunt, quia in cœlum quotidie eriguntur.» Nam, ut ait Christus: «Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.» Hinc David dicitur fuisse vir secundum cor Dei, I Reg. XIII, 14; ac «cor regis in manu Domini» esse dicitur, Proverb. xxi, 1. Rursum S. Augustinus describens, lib. IX Confess. cap. II, miram sui suæque voluntatis cœlitus a Deo factam conversionem: «Sagittaveras, inquit, tu, Domine, cor nostrum charitate tua, et gestabamus verba tua transfixa visceribus; et exempla servorum tuorum, quos de nigris lucidos, et de mortuis vivos feceras, congesta in sinu cogitationis nostræ, urebant et absumebant gravem torporem.» Sagitta et nos, o Domine! vulneraque cor nostrum igneo amoris tui jaculo, ut cor nostrum algidum et crystallinum accendas, faciasque carneum, purpureum, flammeum: da quod jubes, et jube quod vis, ut te unum toto corde ardenter amemus, tibi uni placere satagamus, tuam sanctissimam legem et voluntatem per omnia ad amussim compleamus. Quotidie ergo oremus, dicamusque ex intimo cordis affectu: «Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium, tuique amoris ignem in eis accende: lava quod est sordidum, riga quod est aridum, sana quod est saucium, flecte quod est rigidum, fove quod est frigidum, rege quod est devium, infirma nostri corporis virtute firmans perpetui.» Da ut in cordis medullis sentiamus, quod sentiebat cor sponsæ a te accensum in Cant., ac cum ea jubilantes canamus: «Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia, donec aspiret dies, et inclinentur umbræ: fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Quid enim mihi est in cœlo, et a te quid volui super terram? defecit caro mea, et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum. Deus cordis mei,» imo jam non mei, sed tui; posside cor meum, imo tuum. «Deus cordis mei,» imple et satia cor meum, quod a nullo alio impleri aut satiari potest. «Deus cordis mei,» quem unum cor meum amat, sitit et ambit, da ut totum cor meum totis viribus te diligat, totum tui amore ardeat, totum tuo igne ignescat, liquescat, et a se deficiens in te transeat, tuque sis Deus meus, amor meus et omnia.
And I Will Not Lay
28. Habitabitis in terra, quam dedi patribus vestris, — in Judæa; vel potius in Ecclesia quæ cœpit in Judæa. Hanc patribus «dedi,» id est dare promisi. To enim dedi significat actum non completum, sed inchoatum et destinatum; quomodo Apostolus II Timoth. I, 9, dicit quod Deus dedit nobis gratiam per Christum ante tempora sæcularia: «dedi,» i. e. dare decrevit et prædestinavit.
Versus 30: I Will Multiply The Fruit Of The Tree And The Produce Of The Field
29. Vocabo frumentum, — q. d. Ad jussum meum, ad unam vocem; imo nutum, veniet abundantia frumenti non tam corporei quam spiritalis, q. d. Dabo vobis copiam gratiæ, Sacramentorum, ac præsertim Eucharistiæ, quibus anima pascatur et delicietur.
That You May No Longer Bear The Reproach Of Famine Among The Nations
Et non imponam (Hebraice, non dabo, non inducam) famem.
Versus 31: Your Iniquities Shall Displease You
30. Multiplicabo fructum ligni, et genimina agri, — id est multiplicabo omnes herbas, fruges et fructus, non tam corporis quam animæ, ut dixi.
Versus 32: Not For Your Sake
Ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus, — ut gentes deinceps vobis exprobrare nequeant quod fame affligamini, aut moriamini.
Versus 33: And I Shall Have Rebuilt The Ruins
31. Displicebunt vobis iniquitates vestræ, — Hebraice ונקטתם unecototem, quod Vatablus vertit: Pudebit vos in facies vestras iniquitatum vestrarum; alii: Nauseabitis, fastidietis, tabescetis, intra vos super iniquitates vestras; alii: Litigabitis intra vos contra flagitia vestra; Septuaginta: Et abominationi habebimini ante facies vestras, in iniquitatibus vestris; Chaldæus: Ingemiscetis ob peccata vestra.
Versus 35: Fortified, They Sit
32. Non propter vos, — non vestris meritis, sed mea misericordia, et propter nomen meum, ut dixit vers. 22.
Versus 36: I Have Spoken And Have Done It
33. Instauravero ruinosa, — domos et urbes dirutas Judææ, scilicet per Zorobabel: et potius, per Christum «instauravero» animas, quæ in peccata corruerunt, tunc «dicent: Terra illa inculta, facta est ut hortus voluptatis;» hebraice עדן eden, q. d. Est instar paradisi terrestris, de quo Genes. cap. II, 8.
Versus 37: That I May Do For Them
35. Munitæ sederunt, — i. e., munitæ sedent, i. e., munitæ sunt et tutæ: qui enim tuti sunt, sedent. Unde Septuaginta vertunt, munitæ apparuerunt; Chaldæus, inhabitantur. Sic et Hebræus ac Vatablus. Quare perperam aliqui legunt, munitæ sederunt.
I Will Multiply Them Like A Flock Of Men
36. Ego locutus sim, et fecerim, — id est, scient gentes quod, sicut locutus sum vobisque promisi, sic et reipsa feci et præstiti.
Versus 38: Like The Flock Of Jerusalem At Her Solemn Feasts
37. Ut faciam eis — quæ sequentur: vel ea quæ optant et petunt, ait Maldonatus.