Cornelius a Lapide

Ezechiel XXXVII


Index


Synopsis Capitis

Caput hoc ejusdem est argumenti, æque ac methodi cum præcedente; sed quod ibi plane, hic eleganter per parabolam describit. Nam sub typo ossium aridorum reviviscentium significat captivorum in Babylone liberationem: sub quo rursum symbolice ad litteram significat peccatorum, qui, quasi ossa arida sine spiritu et gratia, quæ est vita animæ, in peccato captivi tenentur, ut ex eo nulla vi naturali exsurgere possint, resuscitationem per afflatum spiritus et gratiæ Christi. Justificatio ergo est resurrectio. Hinc ait Apostolus, Rom. cap. vi, 4: Ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus. Et ad Coloss. III, 4: Si consurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, quæ sursum sunt sapite. Vide ibi dicta.

Nam ad Ecclesiam et Christum clare et diserte assurgit vers. 15, ubi asserit Israel et Juda olim ab invicem divisos, imo contrarios, in unam Ecclesiam conjungendos, ubi ab uno pastore Davide, id est Christo, pascentur et regentur, per quem novum fædus pacis sempiternum cum eis sanciet, ut sit eis Deus et sanctificator, ac ipsi sint ei populus sanctus. Itaque parabolam hanc ossium reviviscentium ad litteram spectare Christum et Ecclesiam patet, tum ex decursu capitis, præsertim vers. 15, usque ad finem; tum ex cap. præced. cui hoc connectitur. Hic enim explicat illud, quod ibi dixit, vers. 16: Dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri: et auferam cor (osseum, imo) lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum: et faciam ut in præceptis meis ambuletis, et salvabo vos, etc. Explicat, inquam, per parabolam ossium, quæ accepto spiritu vitali reviviscunt: ita enim peccatores accepto spiritu pœnitentiæ et gratiæ Christi redeunt ad vitam spiritalem.


Textus Vulgatae: Ezechiel 37:1-28

et vivetis, et scietis quia ego Dominus. 7. Et prophetavi sicut præceperat mihi: factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio: et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam. 8. Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt: et extenta est in eis cutis desuper, et spiritum non habebant. 9. Et dixit ad me: Vaticinare ad spiritum, vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum: Hæc dicit Dominus Deus: A quatuor ventis veni spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant. 10. Et prophetavi sicut præceperat mihi: et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt: steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde. 11. Et dixit ad me: Fili hominis, ossa hæc universa, domus Israel est: ipsi dicunt: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus. 12. Propterea vaticinare, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulcris vestris, populus meus: et inducam vos in terram Israel. 13. Et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulcra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, popule meus: 14. Et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis, et requiescere vos faciam super humum vestram: et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus. 15. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 16. Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum; et scribe super illud: Judæ, et filiorum Israel sociorum ejus: et tolle lignum alterum, et scribe super illud: Joseph ligno Ephraim, et cunctæ domui Israel, sociorumque ejus. 17. Et adjunge illa, unum ad alterum tibi in lignum unum: et erunt in unionem in manu tua. 18. Cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes: Nonne indicas nobis quid in his tibi velis? 19. loqueris ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israel, quæ sunt ei adjunctæ: et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum: et erunt unum in manu ejus. 20. Erunt autem ligna, super quæ scripseris in manu tua, in oculis eorum. 21. Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam filios Israel de medio nationum, ad quas abierunt: et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam. 22. Et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israel, et rex unus erit omnibus imperans: et non erunt ultra duæ gentes, nec dividentur amplius in duo regna. 23. Neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus suis, et cunctis iniquitatibus suis: et salvos eos faciam de universis sedibus, in quibus peccaverunt, et emundabo eos: et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus. 24. Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum: in judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea. 25. Et habitabunt super terram, quam dedi servo meo Jacob, in qua habitaverunt patres vestri: et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum, usque in sempiternum: et David servus meus princeps eorum in perpetuum. 26. Et percutiam illis fædus pacis, pactum sempiternum erit eis: et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum. 27. Et erit tabernaculum meum in eis: et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus. 28. Et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israel, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum.


The Hand Of The Lord

Manus Domini, — id est, operatio et afflatus prophetiæ. Ita Chaldæus. Secundo, proprie visa est Prophetæ ipsa manus Dei, quæ ipsum apprehendit et in campum ossibus plenum deduxit, uti eidem contigit cap. viii, 3: «Et emissa, inquit, similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei, et elevavit me inter terram et cœlum.» Ita Maldonatus. Tertio, manus Domini, id est, ipsum Dei Verbum, ait S. Hieronymus, quia per ipsum facta sunt omnia. Unde S. Augustinus in Psalm. civ: Christus, ait, se in Prophetis prædicabat, quoniam ipse est Verbum Dei: annuntiabant ergo Christum pleni Christo. Quarto, Theodoretus per manum accipit vim et impulsum Dei, quem præsentiebant Prophetæ antequam prophetarent, quaque quasi ad prophetandum impellebantur: manus enim est impellere. Hinc aliqui notant Prophetas nominare manum Domini, cum illustre quid dicturi sunt, quod manum, id est potentiam, Dei deceat. Quinto, Antonius Fernandius, visione XVII, sect. 1: Manus, inquit, sumitur pro locutione qua aliquid faciendum præcipitur; manu enim impellimus subditum eo quo volumus. Hæc omnia eodem redeunt. Proprie manus hæc sustulit Prophetam, et transtulit spiritaliter in campum plenum ossibus: videbatur enim sibi Propheta, se per manum hanc accipi eoque transferri: fuit enim hæc mentalis visio, non realis translatio. Unde sequitur:


Versus 5: I Will Put Into You Spirit

5. Ego intromittam in vos spiritum — vitalem. «Per resurrectionis parabolam de restitutione Israelis prophetat,» ait S. Hieronymus. Itaque grammatice, quasi in cortice litteræ significat resurrectionem mortuorum, et sub hac quasi parabola significat liberationem Judæorum e captivitate, in qua quasi ossa arida sine spiritu et vita, id est omni carentes consolatione et vigore, sine ulla spe inde evadendi jacebant. Qui enim in captivitate et miseriis vitam degunt, in sepulcris habitare perhibentur, ut Psalm. LXVII, 7: «Qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulcris.» Vere enim ait Poeta: «Non est vivere, sed valere, vita.» In jure quoque civili servitus censetur esse mors civilis, sicuti libertas censetur esse vita civilis.

Secundo, sub typo liberationis e captivitate Babylonica, quam perstringit et quasi præsupponit, proprie ad litteram intelligit peccatorum, qui, quasi ossa arida sine spiritu et gratia, quæ est vita animæ, in peccato captivi tenentur, ut ex eo nulla vi naturali exsurgere possint, resuscitationem per afflatum spiritus et gratiæ Christi. Est ergo gemina hic quasi parabola, id est geminus ejus sensus litteralis (illo enim involvit simul typum cum antitypo); sed unus alteri subordinatus, et quasi subalternus, uti explicui Canon. V. Itaque ex hoc loco et ex hac parabola recte probamus fore resurrectionem corporum, ut docet Tertullianus lib. De Resurr. carnis, cap. xxix: «Non enim, inquit, posset de ossibus figura (parabola) componi, si non idipsum et ossibus eventurum esset.» Sic et S. Ambrosius, lib. De Fide resurrectionis, Theodoretus, Justinus, Apol. II pro Christianis; Cyprianus, lib. III ad Quirinum cap. lxix; Cyrillus Hierosolymitanus, Catechesi 18; S. Augustinus, lib. III De Doctrina Christiana, cap. xxxiv, Irenæus, lib. V, cap. xv, et S. Hieronymus qui idipsum ita probat: «Nunquam enim poneretur similitudo resurrectionis ad restitutionem Israelitici populi significandam, nisi staret ipsa resurrectio, et futura crederetur, quia nemo de rebus non exstantibus incerta confirmat.» Hinc S. Ambrosius, lib. De Fide resurr., ossa hominum in sepulcris jacentia vocat semina æternitatis, quod ea post carnem consumptam supersint, sicut post pomum semina, ex quibus Deus hominem suscitabit, quasi novam arborem, qui in æternum vivat: ossa ergo reviviscentia, quasi semina repullulantia, florem Sanctis proferent immortalitatis: flos enim resurrectionis est immortalitas, inquit S. Ambrosius. Hinc S. Hilarius in Psalm. LII, 6: «Spes, ait, æternitatis in ossibus significari solet: ex quo dictum est: Hoc nunc os ex ossibus meis, quod B. Apostolus, quia magnum mysterium est, ad Christum et Ecclesiam refert, quæ ex Adam sui æternitate, æternitatis substantiam mutuatur, quod in Domini vulnerato licet corpore confixoque non frangitur: Os, inquit, ejus non conteretur: quia, cum fuerit vis passionis in carne, in æternam tamen divinitatis et impassibilem naturam nihil licuit passioni. Integram autem et incorruptam spem æternitatis significari in ossibus, etiam illic meminimus, ubi dicitur: Custodit Dominus omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur; quia secundum demonstratam Ezechieli resurrectionem, sacramentum ejus sub ossium significatione sit revelatum.» In ossibus ergo est quasi vis seminalis resurrectionis, non naturalis et physica, sed moralis et obedientialis: quia a Deo destinata et reservata sunt resurrectioni. Ita Franciscus Suarez, III part. disp. L, sect. IV. Rursum, ossa hæc inter se colligata, et congrue aptata erant quasi organa musica, quibus Deus flatum immisit ad reddendam vitæ harmoniam. Sic corpus Adami fuit quasi lyra, membra quasi fistulæ, in quæ Deus inspiravit spiraculum vitæ, ut convenientem Domino offerrent melodiam, ait S. Chrysostomus. Hinc inter omnia resurrectionis symbola quæ vera sunt (nam phœnix est fabula), nullum similius et significantius est hydrargyro, sive argento vivo. Hoc enim, si manu deducas (uti reipsa expertus sum) in minutissimas arenulas, et quasi atomos, ita ut in pulvisculos evanescere videatur; mox ut eos rursum manu associas et conjungis, in pristinam hydrargyri formam confluendo redeunt, et quasi reviviscunt. Notavit hoc Gabriel Fallopius, medicus Mutinensis in hydrargyro, et multis sæculis ante eum S. Gregorius Nyssenus, lib. De Creatione hominis, cap. xxviii.

Aliud symbolum resurrectionis est semen, quod in terram jactum moritur, sed in vere repullulat, novumque granum et semen producit, quod affert Apostolus I Cor. xv, 37. Verum non resurgit semen idem numero, sed idem specie: in hydrargyro autem idem numero quasi resurgit, sicut in resurrectione idem numero corpus quod vixit, resurget. Porro est hic hysterologia, sive ordo narrationis inversus: nam primo narrat quod factum est ultimo loco. Primum enim ossa juncta sunt, deinde nervis et carnibus tecta, postremo spiritum receperunt, ut patet vers. 8 et 9. Ita Maldonatus.


Versus 3: SON OF MAN, DO YOU THINK THESE BONES WILL LIVE?

3. Fili hominis, putasne vivent ossa ista? — Ad litteram ossa arida vocat Judæos in Babylone captivos, squalore confectos, et quasi aridos ac emortuos; eo quod non haberent spem reditus in patriam, ut patet vers. 11. Consequenter suscitationem et vitam eorum vocat liberationem a captivitate, quæ eis erat instar mortis. Est metaphora, vel potius parabola, aut ænigma sumptum ab ossibus hominum mortuorum, qui resurgent in die judicii. Rursum, per ossa hæc arida, puta per Judæos in Babylone quasi emortuos, intelligit peccatores, qui per peccatum perdiderunt animæ vitam, id est gratiam Dei. Unde his dicit: «Audite verbum Domini;» quia hi per prædicationem verbi Dei convertuntur, et a peccato resurgunt, uti jam plenius dicam.


And He Brought Me Out In The Spirit Of The Lord

Et eduxit me in spiritu Domini, — q. d. Non corporaliter, sed mente et spiritu raptus a Domino egressus sum in campum. Hoc est, non reipsa, sed per propheticam visionem ivi in campum. Secundo, «in spiritu,» id est, virtute et impulsu «Domini.»


And He Set Me Down In The Midst Of The Field

Et dimisit me in medio campi, — in campo Sennaar, sive Babylonis: ibi enim erant ossa arida, id est, Judæi in captivitate pene exsucci et emortui, uti mox fusius dicam. Hinc symbolice D. Soto, et ex eo Noster Joannes Salas, I II, Quæst. V, art. 4, tract. II, disp. 14, sect. vii, censent omnes homines resurrecturos in eodem loco et campo, puta in valle Josaphat, ubi fiet judicium: eo ergo singulorum ossa ex toto orbe transferenda esse ab angelis, ut ibi communiter omnes resurgant. Verum non minus probabiliter Richardus in IV, dist. xlviii, art. 1, Quæst. VII, et Franciscus Suarez tom. II, part. III, disp. L, sect. vii, censent quemque resurrecturum esse eo loco ubi fuerit cadaver, et ossa, aut major eorum pars: ibi enim per angelos adducendas alias partes; indeque singulos jam resuscitatos transferendos in vallem Josaphat, ad tribunal Christi. Illudque innuit hic Ezechiel, vers. 12, dicens: «Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulcris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israel.» Campus ergo hic fuit integra Babylonia ad litteram, qui symbolice significabat totum orbem. Hic enim per speciem hujus campi menti Prophetæ, per visionem elevatæ, objectus fuit quasi parvus quidam campus, huic similis: sicut S. Benedictus, mente elevatus, in Deo vidit totum orbem in specie globi. Idem significat Christus, Joan. v, 28: «Omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei: et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.»


Versus 7: And There Was A Sound

7. Factus est autem sonitus, — id est strepitus ossium, quæ movebantur et transferebantur, ac accedendo ad alia collidebantur, et edebant strepitum. Significat hic strepitus, primo, sonitum Judæorum, et jubilum exsultantium de sua liberatione et reditu, ad eumdemque se comparantium, et sua convasantium. Secundo, sub hoc typo significat peccatores concione commoveri ad scelerum detestationem, eaque plangere. Ingens enim in corde peccatoris fit commotio, et strepitus affectuum inter se colluctantium, dum convertitur.

Commotio significat attritionem, vel contritionem de peccatis in fieri, sive in actu inchoato. Tum enim necdum vivit, id est justificatur homo: sed cum ad eam quasi in facto esse infunditur gratia justificans. Grammatice significat motum, quo ab angelis ossa in resurrectione invicem unientur. Tunc enim ingens fiet tum terræ et sepulcrorum, tum ossium inde exeuntium, et ad se invicem accedentium commotio. Symbolice significat motum Judæorum in Babylone, qua quilibet ad juncturam suam, id est tribum et familiam, movebatur, ut ei adhæreret et cum ea rediret in Judæam. Docet ergo, ait Tertullianus loco citato, quod Judæorum populus «emortuus, exaridus, et dispersus in campo orbis recolligi habeat, et recompingi os ad os, id est tribus ad tribum, et populus ad populum, et recorporari carnibus facultatum, et nervis regni: atque ita de sepulcris, id est habitaculis captivitatis tristissimis atque teterrimis, educi, et refrigerii nomine respirare, et vivere exinde in terra sua Judæa.» Verum sub hoc quasi typo rursum intelligit compunctionem et commotionem peccatoris, dum convertitur, ut dixi.


Versus 9: From The Four Winds

9. A quatuor ventis, — quia in omnes plagas dispersi sunt mortui et captivi. Hinc exinde veni, o spiritus Dei tum essentialis, tum notionalis, id est o Spiritus Sancte! et affla eis spiritum vitæ, mortuis, ut resurgant; captivis spiritum, id est vires, animum et audaciam tribue redeundi; peccatoribus da spiritum gratiæ, ut justificentur. Apposite animam comparat vento: quia vento, id est spiratione et exspiratione, quam causat anima, vivimus. Porro animæ dicuntur ad corpus venturæ a quatuor ventis, tum quia ibi reliquerunt corpora sua, dum mortui sunt homines: anima enim videtur ibi esse, ubi remansit, dum suum destituit corpus; tum quia aliæ e cœlo venient, aliæ e purgatorio, aliæ e qualibet mundi plaga, puta animæ eorum qui morientur in die judicii in qualibet orbis parte. Hæ enim subito inde ad suum corpus revocabuntur, dum resurgent.


Versus 11: All These Bones Are The House Of Israel

11. Ossa hæc universa, domus Israel, — q. d. Ossa hæc significant domum Israel, quæ fuit in Babylone captiva, quasi in sepulcro fuisset mortua. Hic applicat parabolam Judæis in Babylone captivis, qui de se suoque reditu actum putabant; neque plus esse spei, ut in libertatem et patriam restituerentur, quam ut ossa illa reviviscerent.

Deus ergo ostendit se et hoc et illud efficere posse. Aruerunt ossa nostra, — q. d. Jamdiu mortui sumus, omnem vigorem, spiritum et fortitudinem perdidimus. Mystice S. Clemens, lib. V Const. Apost. cap. vi, censet Judæos hæc dixisse, eo quod non crederent futuram resurrectionem, quibus proinde respondet Deus, spondetque resurrectionem, dicens: «Ecce ego aperio sepulcra vestra, et educo vos ex eis,» etc.


Our Hope Has Perished

Periit spes nostra — in patriam revertendi. Abscissi sumus. — Sicut ramus a radice avulsus spem vitæ non habet, ut radici rursum jungatur: ita nos a patria avulsi non speramus reditum, ut ei jungamur. Sic peccator non sperat veniam, imo sæpe desperat, nisi a spiritu Dei spes ei affletur. Ossa ergo hæc arida symbolum sunt extremæ calamitatis, in qua omnia videntur homini naturæ vires metienti esse desperata; sed tunc Deus invocatus maxime adesse et opitulari solet, etiam supra naturam. Ita permisit Deus Judæos in Babylone atteri et consumi quasi usque ad ossa, ut eos doceret sperare in rebus desperatis, Deumque invocare, ac invocatus gloriose eos liberaret, et quasi a morte suscitaret. Hæc est quod ait Isaiæ xxvi, 19: «Vivent mortui mei, interfecti mei resurgent:» «mei,» hoc est meo imperio, nutui et virtuti subditi, ut eos a morte suscitem; hinc subdit Isaias: «Expergiscimini, et laudate qui habitatis in pulvere; quia ros lucis ros tuus,» q. d. Quam facile ros herbas aridas irrigando vegetat, et quasi vivificat: tam facile ego Deus, mea gratia et virtute vos aridos et mortuos ad vitam revocabo. Quare tunc beati dicent illud Psalm. LIV, 20: «Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi?»


Versus 12: I WILL OPEN YOUR GRAVES.

12. Aperiam tumulos. — Tumulos et sepulcra vocat carceres Chaldææ, et sub his carceres peccati: captivitas enim dicitur mors civilis, q. d. Ego vos liberabo a Babylonica servitute, ac pariter mundum eripiam a captivitate peccati.


Versus 14: Your Own Land

14. Humum vestram, — scilicet Judæam, et sub hac intelligit Ecclesiam.


Versus 16: TAKE ONE STICK.

16. Sume tibi lignum unum. — Chaldæus, tabulam; Septuaginta, virgam unam: resurrectionem et reditum a Babylone hactenus descripsit per parabolam ossium aridorum reviviscentium: nunc eadem describit per aliam, sed similem parabolam ramorum, sive lignorum aridorum in manu Ezechielis unitorum, et quasi reviviscentium, ut fiant velut una arbor. Illa ab animalibus sumpta est; hæc a plantis, quæ similem habent animam et vitam: habent enim suas venas, fibras, medullam, succum, ramos quasi membra, radices quasi cor et stomachum, folia quasi comam, fructus quasi proles, instar animalium. Unde homo vocatur arbor inversa. Rursum, semen in terra moriens et mox revirescens, ac arbor in hieme quasi moriens, in vere reviviscens, symbolum est resurrectionis, uti ex Apostolo et S. Augustino docui I Cor. xv, 36. Porro arbor hæc conflata ex duobus lignis, quasi ramis reviviscentibus, apposite significat Ecclesiam, quæ ex variis hominibus et gentibus, antea sceleratis, et per peccata mortuis, nunc per gratiam reviviscentibus, conflatur, et in Christo coalescit. Vide Origenem homil. 7 in cap. x Levit. Jubetur ergo hic Propheta a Deo sumere duo ligna, id est sceptra, scilicet unum Juda, cui adhæret Israel, id est tribus Benjamin et Levi; alterum Joseph, sive Ephraim, id est decem tribuum: hæcque duo in unum conjungere, ut fiat unum sceptrum, unum scilicet regnum, et una respublica. Nota: Sub duobus lignis significat duo regna, scilicet, unum Juda, alterum decem tribuum, quod vocat Samariam, Joseph et Ephraim: quia ex tribu Joseph, sive Ephraim (Ephraim enim fuit filius Joseph, et ab avo Jacob, Manassi fratri seniori prælatus, factus est primogenitus, Genes. xlviii, 20; quocirca tribus Joseph vocata est tribus Ephraim, Numer. I, 10) ortus fuit Jeroboam, primus rex Israelis, sive decem tribuum, rebellionis contra Judam et domum Davidis auctor.

Secundo, hæc duo ligna conjuncta sunt: quia e decem tribubus multi se junxerunt Judæ, cum sub Zorobabel, Esdra et Nehemia omnes e Babylone redierunt in Judæam, et coaluerunt in unam rempublicam.

Tertio, sub his significat unionem Judæorum et gentium in Ecclesia Christi. Christus enim «fecit utraque unum,» Ephes. II, 14, ut «in illo non sit Judæus, et Græcus, sed omnes sint unum,» Col. III, 11. Unde subdit: «Et erunt in unionem in manu tua,» id est, ita ea junges, junctaque manu gestabis, ac si unum esset lignum.


Joseph, The Stick Of Ephraim

Joseph ligno Ephraim, — id est, ut Chaldæus, quasi fugitivi, aut captivi, ibique aliarum gentium idola et peccata imbiberunt. Nam, ut ait Psalmista, Psalm. cv, 35: «Commixti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum.»

Joseph qui est tribus vel regnum Ephraim. Inde enim dictæ sunt duodecim vel tredecim tribus, quasi duodecim virgæ ex eodem trunco, scilicet patre Jacob, prodeuntes. Nomen enim שבט schebet virgam et sceptrum, indeque tribum significat: quæque enim tribus suam habebat virgam, ut patet Num. xvii, 2.


Versus 19: I Will Take The Stick Of Joseph

19. Assumam lignum Joseph (id est tribum et regnum Joseph, sive decem tribuum), quod est in manu Ephraim, — quia primus rex Israelis Jeroboam, et fere alii sequentes fuere ex tribu Ephraim. Unde Chaldæus vertit, quæ est tribus Ephraim. In manu ejus. — Ita Romana; «ejus,» scilicet Dei; hebraice, in manu mea, scilicet Dei: ego enim Deus hic loquor; Septuaginta, in manu Juda, q. d. Hominum malitia et æmulatione, cum unum esset regnum Judæorum, sub Roboam et Jeroboam scissum est in duo: mea vero potentia cum duo sint, aut potius nullum, rursum unum fient: sicut tu duo ligna in manu tua ita junxisti, ut unum esse videantur.

Hoc autem fecit Deus non tam per Zorobabel, quam per Christum. Hic enim sustulit æmulationem et contentionem inter Judæos et Samaritas, ac utrosque in sua Ecclesia Deo sibique conjunxit, uti ipse ait, Joan. IV, 21.


Versus 22: I Will Make Them One Nation

22. Faciam eos in gentem unam, — in unum populum fidelem et christianum. In montibus Israel, — in Ecclesia Catholica: hæc enim est vera Sion, et Israel. Vide dicta Isaiæ cap. II, 22.


And One King Shall Rule Over Them All

Et rex unus erit omnibus imperans, — puta, unus rex Christus. «Unum enim imperii corpus, unius animo regendum videtur,» ait Tacitus, lib. I Annal., sicut ab uno gubernatore una navis. Si plures des, turbas afferes, non aliter quam «si duo soles velint esse, periculum est, ne incendio omnia perdantur,» inquit Servinus. Hic legimus, imo ipsi vidimus, «discordantis sæpe patriæ non aliud remedium fuisse, quam si ab uno regeretur,» ait Tacitus lib. I. Nam, ut ait Plato in Polit.: ὁ βασιλεύς ὡς Θεός ἐξ ἀνθρώπων: rex, Deus quispiam humanus est. Et Callimachus: Ex Jove sunt reges. Unde et Homerus, διοτρεφέας βασιλῆας, a Jove educatos reges nuncupat. Et Livius, lib. XXVI: «Regnum (monarchia) ait, res inter deos hominesque pulcherrima.» Denique Homerus, Iliad. β:

Let there be one ruler, One king.

Let there be a single master, A single prince.


Versus 23: From All Their Dwellings

Εἷς κοίρανος ἔστω Εἷς βασιλεύς


Versus 24: David Shall Be King Over Them

Herus unicus esto, Unicus et princeps.


Versus 25: Their Prince Forever

23. De universis sedibus (id est habitaculis) suis, — in quibus vel habitarunt, vel dispersi fuerunt quasi fugitivi, aut captivi, ibique aliarum gentium idola et peccata imbiberunt.


Versus 26: A Covenant Of Peace

24. David rex super eos, — id est Christus filius Davidis erit rex et pastor omnium fidelium. Huc alludit Christus, Joan. x, 16, dicens: «Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et fiet unum ovile et unus pastor.» Unde de iis ait: «In judiciis,» id est præceptis, «meis ambulabunt super terram, quam dedi servo meo,» id est in Sion, id est in Ecclesia christiana.

25. Princeps eorum in perpetuum, — quia «regni ejus,» scilicet Christi, «non erit finis,» Luc. I, 33.

26. Fœdus pacis, — novum Testamentum quod nos Deo reconciliat, et totum spirat pacem, amorem, concordiam. Vide cap. xxxiv, 25. Porro ait, «percutiam fœdus,» id est sanciam, paciscar, condam: quia fœdera et pacta iniri solent stipulatione, id est mutua percussione manus; et quia sanciebantur percussione et mactatione victimarum fœderalium. Unde Poeta:


I Will Establish Them

Stabant, et cæsa firmabant fœdera porca.


I Will Set My Sanctuary

Inde phrasis, icere, id est percutere, fœdus.


Versus 27: AND MY TABERNACLE SHALL BE AMONG THEM.

Fundabo eos — in Ecclesia, quasi firma terra et fundamento, imo petra.


Versus 28: Sanctification

Dabo sanctificationem (id est sanctitatem) meam, — vel S. Eucharistiæ sacramentum, ait H. Pintus. Sed nota: Hebraice est מקדשי micdaschi, id est, sanctuarium, sive templum meum, ut vertit Chaldæus, q. d. Habitabo cum christianis in Ecclesia, uti cum Judæis olim habitabam in templo. Ita Vatablus. Hinc christiani sunt templum, in quibus habitat Deus, ut ait Apostolus, I Cor. III, 16, et II Cor. vi, 16. Vide ibi dicta. Septuaginta vertunt sancta, in plurali, eodem sensu: nam ita vocant sanctuarium, quod olim divisum erat in Sanctum, et Sanctum sanctorum; licet H. Pintus per sancta accipiat septem sancta Ecclesiæ Sacramenta.

27. Et erit tabernaculum meum in eis. — Nota: Ecclesiam vocat tabernaculum, uti paulo ante sanctuarium, vel templum vocavit. Ecclesia enim militans hic quasi degit in tabernaculo.

28. Sanctificatio. — Hebraice sanctuarium, scilicet templum, id est Ecclesia sancta, ut dixi vers. 26. Huc alludit S. Joannes, Apoc. xxi, 3, imo hæc ipsa Ezechielis verba citat, eaque adaptat Jerusalem cœlesti: in ea enim complebuntur, cum in terrestri, puta in Ecclesia militante, inchoentur, illudque innuit vox in perpetuum. Noster Turrianus, lib. De Eucharistia, hæc accommodat S. Eucharistiæ, in qua Deus, puta Christus, corporaliter residet, ac per eam in Ecclesia quasi in tabernaculo suo remanet et habitat.

Est hoc capite locus didacticus, æque ac moralis de futura omnium hominum resurrectione. Voluit enim Deus hoc schemate ossium reviviscentium acuere in Judæis, æque ac in Christianis, fidem et spem resurrectionis, quæ acer est stimulus ad omnem virtutem. Nam, ut ait Tertullianus: «Spes Christianorum, est resurrectio mortuorum.» Hac de causa eamdem Deus sæpius claris miraculis hominibus repræsentavit.

Primo, conservando corpora Sanctorum incorrupta. Hoc enim est specimen, et quasi præludium resurrectionis. Tempore Theodosii Imperatoris, anno Christi 430, cum, ut multi referunt (licet id neget Baronius), magna Constantinopoli esset de resurrectione mortuorum dissertatio, Deus miraculo rem definivit. Nam in lucem produxit septem fratres sanos et vegetos, qui Ephesi sub Decio fugientes persecutionem, in spelunca latuerant et dormierant a Decio usque ad Theodosium, id est annos 181. Unde Theodosius, ut eos videret, Ephesum profectus est: exstat eorum quasi Sanctorum, titulo Septem dormientium, memoria in Martyrologio 27 julii.

Testatur Metaphrastes in Vita S. Antonomi, Episcopi et martyris, se vidisse ejus reliquias in sepulcro integras et vividas post ducentos a morte annos, adeo ut etiam coma capitis esset illæsa, et formæ character consisteret integer, pelle firma et extensa, ne amissis quidem pilis labri superioris. Figura quoque corporis suam conservabat compagem, sine ulla partium a se invicem disjunctione.

Sumus supra annum 352, inquit Thomas Bozius, lib. XIII De Signis Ecclesiæ, cap. III, ex quo Ubaldus Episcopus Eugubinus e vita migravit, et tamen ego bis aspexi vivida immaculataque ejus membra, ac propius intuitus sum sacerdotum manibus attrectari, et in omnes partes versari, perinde ac si caro viva esset, non corruptioni obnoxia.

Ita anno Domini 771, Huberti Episcopi Leodiensis corpus, dum decimo septimo anno a morte ejus elevaretur, integrum illæsumque cum cæsarie, et mirifice fragrans repertum est, ut habet ejus Vita 3 novembris.

Ita S. Claudii Archiepiscopi Bisuntini corpus usque in præsens in S. Eugendi ecclesia, cunctis admirantibus incorruptum et integrum monstratur, innumeris coruscans miraculis, ut habet ejus Vita die 6 junii.

Ita anno Domini 1170, S. Sigeberti regis Francorum corpus integrum inventum est, ac si dormiens illic jaceret, cum jam 572 annos jacuisset in sepulcro, inquit Sigebertus monachus in Vita ejus 1 februarii.

S. Ferreolus martyr, sepultus Viennæ in Gallia, post multos annos inventus est integer et illæsus, ut videretur dormire, neque colore faciei demutatus, neque capillorum decisione turpatus, neque ulla putredine resolutus, inquit Gregorius Turonensis, De Miraculis S. Juliani, cap. II.

Ita et S. Xaverii corpus virgineum Deus ad hæc usque tempora integrum illæsumque conservat. Hæc sunt præludia resurrectionis.

Secundo, resurrectionem hanc futuram demonstravit Christus, ostendens se multoties post mortem in corpore glorioso: item Sancti apparentes post mortem. Ita S. Acholius Episcopus Thessalonicensis apparuit S. Ambrosio, dicens se in cœlo requiescere, uti ipse refert, lib. III, epist. 22.

Ita S. Eugenia matri mæstæ apparens habitu splendidissimo, cum multis virginibus: «Noli, ait, flere, sed lætare: nam ego, et pater Philippus vivimus in quadam ineffabili martyrum lætitia una cum Christo versantes, et conregnantes, qui te etiam non post multos dies ad hanc vitam evocabit. Meis autem fratribus conserva firmum ac stabile, quod est in Christo, signaculum, et assidue hortare, ut sint etiam mihi fratres animis, ut sic totum genus offeramus pulchrum donum Domino.» Ita habet ejus Vita, cap. xxxvii, apud Surium 25 decembris.

Ita S. Agnes post mortem parentibus apparuit, dicens: «Ne me quasi mortuam lugeatis; nam una cum his virginibus vivo apud illum in cœlis, quem in terris tota mente dilexi,» uti refert S. Ambrosius, serm. 90.

Tertio, per unionem membrorum abscissorum ad corpus, vel eorum gestationem. Scribit S. Gregorius, III Dialog. XIII, S. Herculani Episcopi et martyris caput, quo a Totila truncatus erat, quadragesimo post die in sepulcro inventum fuisse ita unitum corpori, ac si nulla ferri incisio illud tetigisset.

S. Wenceslaus Bohemiæ rex, ab iniquissimo fratre suo Boleslao interfectus, inventus est integer, discissaque auricula rursus capiti adhærebat. Ita Dubravius, lib. IV Histor. Bohem.

Memorabile, et pene inauditum est, quod legimus in Vita S. Stanislai, Episcopi Cracoviensis, celebrantque Poloni in Sanctorum suorum Breviario, nimirum Boleslaum regem trucidasse S. Stanislaum, mox ministros regis ex rabie corpus Sancti in partes 72 dissecuisse, easque canibus et avibus devorandas projecisse: verum cœlitus advolantes aquilæ, Sancti corpori custodes et tutores se præbuere. Post biduum clerus animos resumens, Episcopi sui membra requisivit et composuit. Res mira: Dei virtute factum est, ut illico ita simul concrescerent, ac si nunquam divulsa fuissent. Digitus unus deerat, sed ne istum quidem diu latere passus est Deus. Lucerna cœlestis digitum in vicinam piscinam conjectum, et a pisce devoratum demonstravit, quem exenterantes, digitum exemerunt, suoque loco restituerunt. Hoc est quod vidit hic Ezechiel, ossa ossibus, carnem carni, membra membris sociari; utique aperto symbolo et argumento resurrectionis futuræ. Nimirum Dominus custodit ossa Sanctorum suorum, unum ex his non conteretur. Quocirca S. Ambrosius in Natali S. Nazarii et Celsi: «Honoro ergo, inquit, in carne martyris exceptas pro Christi nomine cicatrices: honoro viventis memoriam in perennitate virtutis: honoro per confessionem Domini sacratos cineres: honoro in cineribus semina æternitatis: honoro corpus quod mihi Dominum meum ostendit diligere, quod me propter Dominum meum docuit mortem non timere. Cur autem non honorent corpus illud fideles, quod reverentur et dæmones? quod et afflixerunt in supplicio, sed glorificant in sepulcro. Honoro itaque corpus, quod Christus honoravit in gladio, quod cum Christo regnabit in cœlo.»

Non minus mirabile, magis etiam evidens resurrectionis argumentum, imo testimonium est, quod subjicio. Idem S. Stanislaus, cum a Boleslao rege urgeretur proferre tabulas vel testes venditionis agri, quem a Petro quodam ante triennium defuncto pro Ecclesia emerat, nec quisquam auderet pro eo testimonium ferre, omnibus regis iram metuentibus; ipse spiritu zeloque Dei correptus: «Quoniam, inquit, diminutæ sunt veritates a filiis hominum, de terra veritas oriatur, et justitia de cœlo prospiciat. In nomine Jesu Christi cui servio, et cujus Ecclesiam tueor, recipio me abhinc tertio die ipsum Petrum vivum, testem veritatis et æquitatis causæ meæ ad hoc tribunal adducturum.» Inde tres dies orationi et jejuniis vacans, adit Petri sepulcrum, eumque nomine Dei omnipotentis compellans: «Exi, inquit, foras, Petre, ac sepultæ a vivis veritati mortuus de sepulcro perhibe testimonium.» Prodit ille triennalis mortuus, quem dextra apprehensum Stanislaus ad tribunal regis adducit. Tum ille: «Ego sum, inquit, Petrus, qui testimonium veritatis redditurus ex quietis sedibus huc venio. Huic ego rus meum justo pretio vendidi, et addixi.» Regem deinde ac hæredes suos increpat, quod sancto viro negotium absque causa facessant. Ita habet ejus Vita et Breviarium Polonicum die 13 maii. Ecce hic in Petro redivivo non tantum caro carni, et ossa ossibus copulata fuerunt; sed et «ingressus est in ea spiritus, et vixerunt,» quod ait Ezech. vers. 10.

S. Dionysius Areopagita, capite plexus, se erexit, et resumptum caput ad duo fere milliaria portavit, uti refert Hilduinus in ejus Vita.

SS. Ursus et Victor martyres, cum sexaginta sociis Thebæis sub Diocletiano et Maximiano capite truncati, et in flumen projecti, flumine egressi sunt, capita in manibus portantes, et ad locum, ubi nunc in honore eorum fabricata est ecclesia, revenerunt. Mirabilia hæc, sed mirabiliora succedunt. Sancti enim martyres genua ad terram flectentes, quasi unius horæ spatio, priusquam corpora sua ad terram deponerent, cunctis cernentibus, orabant. Oratione facta, corpora sua ad terram dimiserunt, ac si dicerent: «Hæc requies nostra in sæculum sæculi.» Ita habet eorum Vita.

Anno Domini 306, sub Daciano, S. Lambertus ob Christi fidem ab hero capite truncatus est, qui mox, resumpto capite, ultra quatuor passuum millia profectus est ad locum, ubi multi jacebant martyres occisi; tum dixit: «Exsultabunt sancti in gloria,» responderunt illi: «Et lætabuntur in cubilibus suis.» Ita Vasæus.