Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Pergit atrocitatem cladis Gog describere. Asserit ergo exercitum Gog cædendum in montibus Israel tanta strage, ut Judæi per septem annos ejus hastas et arma comburant, ab eaque vocetur vallis multitudinis Gog, et civitas vicina Amona, id est turba, sive multitudo. Hinc secundo, vers. 17, omnes gentes et feras invitat ad epulum tot cadaverum, quasi ad victimam suam sanctam. Denique, vers. 25, cæso Gog, et Antichristo, Judæos ad Christum convertendos vaticinatur.
Textus Vulgatae: Ezechiel 39:1-29
1. Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego super te Gog principem capitis Mosoch et Thubal: 2. et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de lateribus Aquilonis: et adducam te super montes Israel. 3. Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam. 4. Super montes Israel cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui, qui sunt tecum: feris, avibus, omnique volatili, et bestiis terræ dedi te ad devorandum. 5. Super faciem agri cades: quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. 6. Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter: et scient quia ego Dominus. 7. Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israel, et non polluam nomen sanctum meum amplius: et scient gentes quia ego Dominus sanctus Israel. 8. Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus: hæc est dies, de qua locutus sum. 9. Et egredientur habitatores de civitatibus Israel, et succendent, et comburent arma, clypeum, et hastas, arcum, et sagittas, et baculos manuum, et contos: et succendent ea igni septem annis. 10. Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus: quoniam arma succendent igni, et deprædabuntur eos, quibus prædæ fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus. 11. Et erit in die illa: Dabo Gog locum nominatum sepulcrum in Israel: vallem viatorum ad orientem maris, quæ obstupescere faciet prætereuntes: et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus, et vocabitur vallis multitudinis Gog. 12. Et sepelient eos domus Israel ut mundent terram septem mensibus. 13. Sepeliet autem eum omnis populus terræ, et erit eis nominata dies, in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus. 14. Et viros jugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ, ut emundent eam: post menses autem septem quærere incipient. 15. Et circuibunt peragrantes terram: cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog. 16. Nomen autem civitatis Amona, et mundabunt terram. 17. Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus: Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israel: ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem. 18. Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terræ bibetis: arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium. 19. Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem, de victima, quam ego immolabo vobis: 20. et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus. 21. Et ponam gloriam meam in gentibus: et videbunt omnes gentes judicium meum, quod fecerim; et manum meam, quam posuerim super eos. 22. Et scient domus Israel, quia ego Dominus Deus eorum, a die illa, et deinceps. 23. Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israel, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis:
Versus 1: Above
et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi. 24. Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis. 25. Propterea hæc dicit Dominus Deus: Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israel: et assumam zelum pro nomine sancto meo. 26. Et portabunt confusionem suam, et omnem prævaricationem, qua prævaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter neminem formidantes: 27. et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum. 28. Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi. 29. Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israel, ait Dominus Deus.
1. Supra, — contra te scilicet veniam, ut te puniam.
Versus 2: I will turn you about.
Principem capitis, — id est summum principem. Aliter Vatablus, q. d. Qui es caput Mosoch, id est Cappadociæ, et Thubal, id est Italiæ. Vide cap. præced., vers. 2.
2. Circumagam te. — Vatablus, frangam, vel conteram te; Pintus, in frusta, vel scintillas redigam te.
Versus 3: I will strike the bow from your left hand
Educam te. — Pintus, succidam te; Chaldæus, errare faciam te; hebraice est ששאתיך scisseticha, id est sextabo te, quod exponit Pagninus, q. d. Relinquam sextam partem ex te, id est ex tuo exercitu, quia scilicet reliquas quinque interficiam. Melius R. Joseph, R. David, Vatablus et Maldonatus exponunt: sextabo te, id est sex plagis afficiam te, scilicet peste, sanguine, imbre, lapidibus grandinis, igne et sulphure, ut dixi cap. præced., vers. 22. Agit enim de pleno Gog excidio et interitu.
Versus 4: On the mountains of Israel.
3. Percutiam arcum in sinistra tua, — omnem potentiam et vires tibi auferam. Solent enim sagittarii arcum sinistra, sagittas dextra gestare. Unam speciem pro toto armorum genere ponit, q. d. Exarmabo te, excutiam arma e manibus tuis.
Versus 6: I will send fire (lightning and fires from heaven) upon Magog
4. Super montes Israel. — Hinc videtur quod contra Gog rex aliquis, vel plures principes christiani ingentem exercitum educent, et cum Gog in Judæa confligent, eumque cædent, ita ut cæsorum cadavera insepulta fiant præda avium et ferarum. Magis tamen id fiet armis Dei, quam fidelium: hoc est enim quod dicitur Apoc. xx, 9: «Et descendit ignis a Deo de cœlo, et devoravit eos.» Et Apoc. xix, 14: «Exercitus qui sunt in cœlo sequebantur eum,» Christum scilicet euntem ad bellum contra Gog.
6. Immittam ignem (fulmina et ignes de cœlo) in Magog, — id est, in regionem et terram, æque ac in exercitum regis Gog: et in insulas, scilicet subjectas, vel confœderatas Magog.
Versus 7: I will not allow My holy name to be profaned (I will not permit it to
Mystice, significat fore ut totum Antichristi regnum evertatur.
Versus 8: Behold, it comes, and it is done
7. Non polluam (non permittam pollui, id est profanari et blasphemari) nomen sanctum meum amplius, — ut per Gog et Antichristi victorias et impietatem hactenus pollui permisi.
Versus 9: And the inhabitants shall go forth from the cities of Israel
8. Ecce venit, et factum est, — q. d. Quod dico instat, et tam certo ac cito fiet, ac si jam factum esset. Nimirum mille anni apud Deum sunt, sicut dies una, II Petr. III, 8. Unde et S. Joannes, epist. I, cap. II, 18, hanc ultimam mundi ætatem vocat horam novissimam.
9. Et egredientur de civitatibus Israel, — q. d. Cæso Antichristo, Gog omnique ejus exercitu, tanta erunt cæsorum spolia, hastæ et arma, ut Judæi ex omnibus urbibus confluant, ut ea diripiant, et septem annis sat habeant ad ea comburendum, nec alio ligno e regione et sylvis egeant. Vide Apoc. xix, 17 et seq.
Hinc apparet post mortem Antichristi dandos
non tantum 45 dies, ut aliqui male colligunt ex Daniel. xii, 12, sed plures annos, ut ii, qui lapsi sunt sub Antichristo pœniteant, tumque post summam persecutionem erit summa Ecclesiæ pax. Ita H. Pintus, Ribera in Apoc. xx, num. 72, Lessius lib. XIII De Attribut. divinis, cap. xix, sub finem, et alii. Non enim ait Ezechiel quod Judæi comburere poterunt, sed quod comburent de facto arma exercitus Gog cæsi, per septem annos. Rursum vers. 12 et 13, ait: «Post menses septem quærere incipient» reliquias cadaverum Gog, ut eas sepeliant. Ratio est: nam, ut ait Apostolus Roman. xi, 25, tunc «omnis Israel salvus fiet:» ad hoc autem plus temporis requiritur. Adde, verisimile est tunc in Judæa rursum fundandas esse Ecclesias, et in Jerusalem tunc christiana tam Judæos quam gentiles Christum culturos, uti expresse docent Venerabilis Beda in Luca xxi, et Dionysius Carthusianus hic. Idque insinuatur Apoc. xx, 8. Lege ibi Pannonium. Denique Lyranus in I Thessal. v: «Doctores, inquit, et Sancti communiter dicunt quod, mortuo Antichristo, et falsitate ejus manifeste detecta, omnes gentes convertentur ad Christum.» Unde Sebastianus Barradius tom. III, lib. IX, cap. vii, concludit aliquot annos superfuturos esse ab Antichristi nece usque ad judicium. Deus enim Judæis, æque ac Gentibus tempus concedet ad conversionem, et ad fundationem Ecclesiarum, ut religio christiana apud eos stabiliatur. Quot autem præcise futuri sint anni, an septem, an plures, vel pauciores, non constat; præsertim cum per septem hosce annos Maldonatus et aliqui alii, non præcise septem, sed indefinite multos intelligant, ut numerus certus et definitus ponatur pro indefinito. Tantum enim per hæc omnia figurate significari putant, insignem fore stragem hostium et victoriam. Et sic sæpe alibi septenarius numerus tantum significat copiam et multitudinem. Sic ait vers. 12, «septem,» id est multis, «mensibus.»
Quocirca Sibylla, lib. III Oracul., docet, post mortem Antichristi, regnaturam feminam viduam, quæ aurum, argentum, æs et ferrum in mare projiciet, tumque secuturum finem mundi et diem judicii.
Versus 10: Nor shall they cut down from the forests.
Fuit error Chiliastarum, sive Millenariorum, qui docebant quod post Antichristi persecutionem justi soli resurgerent, ut cum Christo regnarent mille annis in terra, et post hosce mille annos venturos Gog et Magog, ac bellum Ecclesiæ illaturos, atque tandem fore generalem resurrectionem et extremum judicium. Quin vero nonnulli Catholici, etsi Chiliastarum errori non subscribant, tamen quod attinet ad mille annorum designationem post mortem Antichristi, consentiunt cum Chiliastis. Inter eos est Joachimus Abbas, Ubertinus de Cassalis, Seraphinus de Fermo, Pannonius, atque aliqui alii scribentes in Apoc. xx, 6, ubi agitur de hisce mille annis. Verum hæc sententia improbabilis est, et caret fundamento, uti ostendam Apoc. xx.
Versus 11: A noted place.
10. Neque succident de saltibus. — Ita legendum cum Romanis, et hoc significat Hebræum יחטב yaḥtab. Corrupte ergo hic legunt nonnulli succendent.
11. Locum nominatum. — Legit Hebræus מקום שם mecom scem, id est locum nominis, id est nominatum. Sic et Septuaginta. Jam male aliis punctis legunt שם scam, id est ibi, q. d. Hic locus ex strage et multitudine hominum, quæ cum illo ibidem sepelietur, erit nominatus et celebris: vocabitur enim polyandrion, sive vallis multitudinis Gog. Syrus vertit: Et vocabitur vallis (vel torrens) interitus (perditionis) Gog; Arabicus: Et vocabitur vallis perditionis Agog.
Vallem viatorum ad orientem maris, — q. d. Sepelietur superbus Gog veniens ex montibus, in valle Judææ frequenti et celebri, ut a quamplurimis sepulcrum ejus videatur, nimirum in valle, quia viatores venientes ab Oriente eunt ad mare, scilicet Mortuum, vel Tiberiadis potius. Hoc enim proprie dicitur mare Judææ. Ita Chaldæus, qui vertit, ad mare Genesareth; quod alio nomine, ab urbe vicina in honorem Tiberii Cæsaris ædificata, vocatur Tiberiadis.
Allegorice, hæc vallis est infernus, qua multi viatores, qui latam ineunt viam, pergunt. Hæc est ad orientem maris, quia ex ea oritur amaritudo, et in ea fons est amarissimus dolorum omnium.
Versus 12: To cleanse the land
Quæ obstupescere faciet, — ob copiam sepulcrorum et sepultorum. R. David vertit: Quæ vallis obturare faciet nares prætereuntium, ob intolerabilem putorem cadaverum.
12. Ut mundent terram, — scilicet a fœtore cadaverum.
Versus 13: And it shall be to them a noted day, on which I was glorified
Mystice, q. d. Laborabunt septem, id est multis mensibus, Catholici in opprimenda Antichristi et hæreticorum hæresi, ut Ecclesiam expurgent. Ita Maldonatus, licet ipse velit hunc sensum esse litteralem.
Versus 14: After seven months
13. Et erit eis nominata dies, in qua glorificatus sum, — cædendo scilicet tantum exercitum Gog et Antichristi. Hic ergo dies celebris erit christianis, quia simul cum eo ejus hæreses et vitia exstirpabunt et sepelient fideles et prælati.
Versus 15: And when they see a human bone, they shall set up a marker beside it
14. Post menses septem, — quibus cadavera sepelient, ut ait vers. 12, incipient quærere num quæ sepelienda restent.
15. Cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, — ut ex eo, quasi signo cognoscant esse os hominis, non bestiæ, illudque sepelient.
Pollinctores, — id est qui curant funera, et cadavera sepeliunt: de quibus Martialis lib. X:
Versus 16: The name of the city (near which Gog and his followers will be
Jam scrobe, jam lecto, jam pollinctore parato.
16. Nomen civitatis (juxta quam sepelietur Gog cum suis, vocabitur) Amona, — id est multitudo ejus. Septuaginta vertunt, πολυανδρείον, id est cœmeterium, vel multitudo virorum sepultorum, ait S. Hieronymus. Scilicet ab hac cæsorum multitudine vocabitur urbs vicina «Amona;» sicut vers. 11, dixit: «Vocabitur vallis multitudinis Gog.» Aliqui putant hanc urbem esse Jerusalem. Syrus vertit: Et vocabitur nomen civitatis, fortis (munita).
Versus 17: A sacrifice.
Hebræum enim אמן aman (unde Amona) significat firmare, munire, confirmare: unde amen est nota confirmationis. Arabicus Antiochenus: Et vocabitur nomen civitatis, fortis (gloriosa, illustris).
Versus 18: And of bulls and fatted animals.
17. Victimam. — Victimam vocat Deus magnam hostium stragem, quam justitiæ suæ quasi immolavit.
Versus 20: At My table.
18. Taurorumque et altilium. — Hebraice, taurorum et boum Basan, id est qui in pingui regione Basan aliti, saginati et impinguati sunt. Ita Vatablus, qui per hos accipit magistratus, et eos qui aliquo publico officio functi erant in exercitu Gog. Sed hoc mysticum videtur, prius litterale.
Versus 21: And I will set (display) My glory (among the nations) and My hand;
20. Super mensam meam. — Mensam suam vocat Deus vallem illam plenam cadaveribus Gog.
Versus 23: And they shall know that because of their iniquity (for their
21. Et ponam (ostentabo) gloriam meam (inter gentes) et manum; — id est potentiam et vindictam meam, qua eos cecidi.
Versus 25: I will be zealous
23. Et scient quoniam in iniquitate (propter iniquitatem suam, qua Christum occidit, capta et eversa sit) domus Israel, — id est Judæa per Titum, manseritque eversa et desolata usque ad Antichristi interitum, post quem videntes Judæi se ab eo jactante se esse Messiam delusos, omnes ad Christum convertentur. Et hoc est quod ait vers. 25: «Nunc reducam captivitatem Jacob;» licet aliqui putent, quod ibi redeat ad liberationem e captivitate Babylonica. Sed prior expositio est genuina, et communior, quam et sequitur Adrianus Finus, lib. VII Flagelli Judæorum, cap. xv. Frustra ergo hoc loco abutuntur Judæi, ut suum judaismum tueantur. Objiciunt enim Catholicis: Promittit hic Deus nobis Judæis reditum e captivitate post casum Gog et Magog: ergo tunc veniet Messias noster, qui Judæos et judaismum restituet. Respondeo negando consequentiam. Messias enim jampridem venit, et judaismum abolevit, ac novum Testamentum veteri surrogavit, uti ostendi Daniel. ix, 23, ex 70 hebdomadibus; et Jerem. xxxi, 31, ubi hoc novum Christi Testamentum promittitur; et Gen. xlix, 10, ubi Jacob prædicit Messiam venturum, cum defecerit sceptrum de Juda: hoc autem deficit sub Herode; et alibi. Ad hæc, captivitas hæc romana Judæis accidit, ob spretum et occisum ab eis Christum, uti ostendi in Daniele, loco citato; ergo ut ab ea liberentur et redeant, debent prius per pœnitentiam redire ad Deum, et ad Christum ab eo missum, fierique christiani: quod facient in fine mundi. Deus enim pœnam non aufert, nisi prius auferatur culpa, quæ ejus est causa. Quamdiu ergo Judæi in judaismo, et in odio Christi manent, manent in culpa, ac consequenter manent in sua captivitate, quam non evadent nisi, relicto judaismo, Christum et christianismum amplectantur, quod fiet post cæsum a Christo Antichristum: tunc enim reliquiæ Israel ab eo deceptæ se videntes, convertentur ad Christum, itaque salvæ fient. Et hoc est quod ait Daniel: «Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus, et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Et civitatem, et sanctuarium dissipabit populus (exercitus Titi) cum duce venturo; et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio, etc., et in dimidio hebdomadis (qua occident Christum), deficiet hostia et sacrificium: et erit in templo abominatio desolationis: et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio» templi, ac consequenter et judaismi. Adde hanc libertatem fore «in novissimo annorum,» uti dicitur cap. xxxviii, 8. Erit ergo, non terrena, ut volunt Judæi, sed spiritalis et cœlestis, scilicet quæ hic inchoetur per gratiam, et mox in cœlo perficiatur per gloriam.
Versus 26: They shall bear their confusion
25. Assumam zelum, — zelabor populi mei Judaici salutem, non propter eorum merita, sed propter me et nomen meum, ut nominer fidelis et misericors pater.
Versus 27: I shall have brought them back from the peoples
26. Portabunt confusionem suam, — quando cogitabunt se Christum occidisse, eum contumeliis et injuriis affecisse in judaismo, jam conversi ad Christum confundentur.
27. Reduxero eos de populis, — inter quos Judæi fuerunt dispersi tum per Titum, tum per Antichristum, reducam eos ad suas sedes, et ad Judæam, tum corporalem, tum potius spiritalem, id est ad Ecclesiam Christi.
Versus 29: My Spirit
Et sanctificatus fuero in eis, — cum sanctam meam misericordiam, uti ante justitiam, in eos ostendero et exercuero, itaque declaravero me esse Deum, cujus proprietas est esse sanctum. Quocirca Deum sanctificari in Scriptura est Deum ostendere se esse Deum: Deus enim est sanctus et sanctitas ipsa infinita et increata per essentiam.
29. Spiritum, — gratiæ, justitiæ, sanctitatis. Chaldæus, Spiritum Sanctum; Septuaginta vero furorem, scilicet quem effudi in Judæos, ob eorum scelera.
Ex his duobus capitibus, et ex cap. xix Apoc. vers. 11 et seq., et cap. xx, vers. 9, hæc certo colligimus de Gog et Magog:
Primo, eos fore exercitum Satanæ et Antichristi qui pugnabit contra Christum et christianos. Hoc enim est quod dicitur Apoc. xix, 19: «Et vidi bestiam (id est Antichristum), et reges terræ, et exercitus eorum (Gog et Magog) ad faciendum prælium cum illo, qui sedebat in equo (id est cum Christo, ut patet ibid. vers. 13) et cum exercitu ejus.» Et cap. xx, 7: «Solvetur Satanas, et seducet gentes, quæ sunt super quatuor angulos terræ, Gog et Magog, etc., et circuierunt castra Sanctorum.»
Secundo, fore plurimos, et quasi innumerabiles. Hoc est enim quod dicitur Apoc. xx, 7: «Quorum numerus est sicut arena maris.» Rursum fore feros, et venturos ab Aquilone, ut dicitur Ezech. xxxviii, 15, idque in fine mundi. Hoc est enim quod ibidem ait Ezechiel, vers. 8: «In novissimo annorum veniet;» et S. Joannes, Apoc. xx, 7: «Post mille annos solvetur Satanas, et seducet Gog.»
Tertio, Jerusalem tunc redituram ad pristinum splendorem, et regni, et fidei, ita ut in ea plurimi sint fideles et christiani: quocirca in ea regiam sibi constituet Antichristus, ibique contra eum certabunt et prædicabunt Elias et Henoch, ut patet Apoc. xi, 8, ad quorum prædicationem multi confluent Hierosolymam, ac cum eis constanter, instar Machabæorum, opponent se Antichristo, qui suo exercitu Gog et Magog eos cinget, ut disperdat juxta Jerusalem: ibique Antichristus, Gog et Magog divinitus cædentur. Hoc est enim quod dicitur Apoc. xx, 8: «Et ascenderunt (Gog et Magog) super latitudinem terræ, et circuierunt castra Sanctorum (Christianorum) et civitatem dilectam. Et descendit ignis de cœlo, et devoravit eos.»
Quarto, quod Deus e cœlo pluet in exercitum Gog et Magog lapides grandinis, pestem, ignem et sulphur, quibus eum conficiet, uti expresse dicitur Ezech. xxxviii, 22. Rursum mittet in eos terræ motum horribilem, item terrorem et furorem panicum, ut se invicem mutua cæde trucident, ut ibidem dicitur vers. 21.
Quinto, tantam fore stragem Gog et Magog, ut arma eorum Judæis fidelibus pro lignis ad comburendum per septennium sufficiant, utque omnes aves et feræ eorum cadaveribus se pascant.
Sexto, quod ipsi cædendi et sepeliendi sunt juxta civitatem Amona, in valle multitudinis Gog, ut patet Ezech. xxxix, 11 et 16.
Septimo, quod in hoc prælio cædetur ipse Antichristus, ejusque præcursor, sive pseudopropheta, ac uterque cœlitus deturbabitur ad tartara. Hoc est enim quod Apoc. xix, 19, de hac pugna dicitur: «Et apprehensa est bestia (id est Antichristus), et cum eo pseudopropheta, etc., vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure.»
Octavo, quod post cædem Antichristi, Gog et Magog, Judæi ad Christum convertentur; et christiani lapsi in persecutione Antichristi ad Christum redibunt, tumque florebunt Christi fides et religio. Hoc est enim quod dicitur hoc cap. xxxix, 25: «Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israel, et assumam zelum pro nomine sancto meo,» etc.
Ex dictis patet, minus probabile videri, quod docet Pererius, Prologo in Apoc. disp. v, scilicet Gog et Magog fore post Antichristum; sextam enim persecutionem Ecclesiæ inferendam fore ab exercitu Antichristi: septimam vero ab Antichristi reliquiis, scilicet Gog et Magog. Scriptura enim significat ultimam fore persecutionem Antichristi, et in ea socios ei adjungit Gog et Magog.
Mystice, Gog et Magog, et Antichristi præcursores fuerunt hæretici, qui Ecclesiam oppugnarunt: ac proinde similiter ac illi a Deo puniti perierunt.
Arii et Arianorum ac maxime Constantii Imperatoris quantus in orthodoxos fuerit furor, tum S. Athanasius et alii, tum S. Hilarius scribens ad eum, ita enarrat: «Sacerdotes, ait, carceribus continentur, plebs in custodiam catenati ordinis constricta disponitur, virgines nudantur ad pœnam, sacrata Deo corpora publico exposita conspectui, ad fructum spectaculi et quæstionis aptantur. Cogunt nempe, non ut christiani omnes simus, sed ut ariani.» Quocirca Arius, vindice Deo, viscera sua (quibus alii in matris utero continentur, eo quod ipse in Filium Dei impius fuisset et blasphemus) in latrinis cum anima effudit.
Constantius mœrore pene periit, cum a Juliano Apostata cognato suo, quem Cæsarem constituerat, imperio et vita sensim se excludi videret.
Valens Arianus, magnus Homousianorum persecutor, a Gothis rebellantibus victus, et in fuga graviter saucius, tugurium forte obvium ingressus, igne ab hostibus injecto vivus est concrematus: dignum profecto accipiens temporarii incendii ab hæreticis exitum, quibus conciliarat æternum. Nam ipse Gothos antea a se debellatos fecerat Arianos.
Theodoricus, Gothorum rex arianus, Symmachum patricium, et Boetium senatorem, viros catholicos et virtute præstantes gladio trucidavit; quare moriens visus est sancto cuidam eremitæ discinctus et discalceatus, vinctusque manibus inter eos duci, ac projici in vicinam Vulcani ollam, ut ab illis significaretur in æternum missus ignem, quos hic iniquissimis judiciis oppresserat, uti narrat S. Gregorius in Dialog.
Totila, Gothorum rex, invasit Italiam et Siciliam, sævus nimisque, et sui in Ecclesiasticos crudelissimi undique passim vestigia relinquens: unde et Carbonium Populonii Episcopum, quod milites Catholicorum excepisset hospitio, domique a supervenientibus Gothis occultasset et conservasset, ursis immanissimis objici jussit in theatro, in quo rex ipse spectator consedit. Deinde Perusium cepit, moxque tale sævitiæ præfecto suo dedit mandatum: «Episcopo (erat is S. Herculanus) prius a vertice capitis usque ad calcaneum e cute corrigiam tolle, et tum caput amputa: omnem vero populum, qui illic repertus fuerit, gladio perimito.» Quare merito a S. Benedicto audivit: «Multa mala facis, multa mala fecisti, jam ab iniquitate conquiesce. Equidem mare transiturus es, Romam ingressurus, novem annos regnabis, decimo morieris.»
Eo enim anno Narses exarchus ab Imperatore missus Gothos prælio cecidit, et Totilam interfecit. Vide S. Gregorium, III Dialog. xii et xiii, et lib. II, cap. xv.
Julianus Apostata Galilæorum (ita Christianos vocabat) hostis, cœlesti telo ictus, interiit, clamans: «Vicisti, Galilæe, vicisti.»
Quantas clades fidelibus intulerint Wandali ariani, eorumque rex Hunericus, videre est apud Victorem Uticensem tribus libris, quos de persecutione Wandalorum scripsit. At quis finis? Hunericus diu Sanctorum sanguine pastus, tandem a dæmone correptus, propriis se morsibus laniavit, ait Gregorius Turonensis, atque, ut auctor est Victor Uticensis, patefacto in secretioribus partibus corpore, scatens vermibus exspiravit.
Constantinus, qui ex fœdato, cum baptizaretur, fonte, Copronymus est dictus, juratus B. Virginis et SS. imaginum hostis, ac monachorum exterminator, cum 33 annos in hac sævitia regnasset, ardentissimis correptus febribus, desperabundus clamabat, vivum sese adhuc igni inexstinguibili traditum esse, postulavitque ut B. Dei genitrici (quam toties blasphemiis impetierat) suus restitueretur honos.