Cornelius a Lapide

Ezechiel XL


Index


Synopsis Capitis

decimo morieris.» Eo enim anno Narses exarchus ab Imperatore missus Gothos praelio cecidit, et Totilam interfecit. Vide S. Gregorium, III Dialog. xii et xiii, et lib. II, cap. xv.

fonte, Copronymus est dictus, juratus B. Virginis et SS. imaginum hostis, ac monachorum exterminator, cum 33 annos in hac saevitia regnasset, ardentissimis correptus febribus, desperabundus clamabat, vivum sese adhuc igni inexstinguibili traditum esse, postulavitque ut B. Dei genitrici (quam toties blasphemiis impetierat) suus restitueretur honos.

Julianus Apostata Galilaeorum (ita Christianos vocabat) hostis, coelesti telo ictus, interiit, clamans: «Vicisti, Galilaee, vicisti.»

Quantas clades fidelibus intulerint Wandali ariani, eorumque rex Hunericus, videre est apud Victorem Uticensem tribus libris, quos de persecutione Wandalorum scripsit. At quis finis? Hunericus diu Sanctorum sanguine pastus, tandem a daemone correptus, propriis se morsibus laniavit, a. Gregorius Turonensis, atque, ut auctor est Victor Uticensis, patefacto in secretioribus partibus corpore, scatens vermibus exspiravit.

Aistulphus, Longobardorum rex, graviter diuque vexavit Ecclesiam, fideles occidit, destruxit templa, fidem datam rupit, minatus est se omnes Romanos uno gladio jugulaturum: minatus est et Stephano Papae ac Pipino, tandem Romam obsedit. At quis finis? Audi Anastasium: «Infelix, ait, Aistulphus quodam loco in venationem pergens, divino ictu percussus defunctus est» anno Domini 756.

1. In vigesimo quinto anno transmigrationis nostrae, in exordio anni, decima mensis, quarto decimo anno postquam percussa est civitas: in ipsa hac die facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc. 2. In visionibus Dei adduxit me in terram Israel, et dimisit me super montem excelsum nimis: super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad Austrum. 3. Et introduxit me illuc: et ecce vir, cujus erat species quasi species aeris, et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensurae in manu ejus: stabat autem in porta. 4. Et locutus est ad me idem vir: Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia, quae ego ostendam tibi: quia ut ostendantur tibi adductus es huc: annuntia omnia, quae tu vides, domui Israel. 5. Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique, et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum, et palmo: et mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno. 6. Et venit ad portam, quae respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus ejus: et mensus est limen portae calamo uno latitudinem, id est limen unum calamo uno in latitudine: 7. et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum: et inter thalamos, quinque cubitos: 8. et limen porta juxta vestibulum portae intrinsecus, calamo uno. 9. Et mensus est vestibulum portae octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis: vestibulum autem portae erat intrinsecus. 10. Porro thalami portae ad viam orientalem, tres hinc et tres inde: mensura una trium, et mensura una frontium ex utraque parte. 11. Et mensus est latitudinem liminis portae, decem cubitorum: et longitudinem portae, tredecim cubitorum: 12. et marginem ante thalamos cubiti unius: et cubitus unius finis utrinque. thalami autem, sex cubitorum erant hinc et inde. 13. Et mensus est portam a tecto thalami, usque ad tectum ejus, latitudinem viginti quinque cubitorum: ostium contra ostium. 14. Et fecit frontes per sexaginta cubitos: et ad frontem atrium portae undique per circuitum. 15. Et ante faciem portae, quae pertingebat usque ad faciem vestibuli portae interioris, quinquaginta cubitos. 16. Et fenestras obliquas in thalamis, et in frontibus eorum, quae erant intra portam undique per circuitum: similiter autem erant et in vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum. 17. Et eduxit me ad atrium exterius, et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum: triginta gazophylacia in circuitu pavimenti. 18. Et pavimentum, in fronte portarum, secundum longitudinem portarum erat inferius. 19. Et mensus est latitudinem a facie

portae inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus, centum cubitos ad Orientem, et ad Aquilonem. 20. Portam quoque, quae respiciebat viam Aquilonis atrii exterioris, mensus est tam in longitudine, quam in latitudine. 21. Et thalamos ejus tres hinc, et tres inde: et frontem ejus, et vestibulum ejus secundum mensuram portae prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum. 22. Fenestrae autem ejus, et vestibulum, et sculpturae secundum mensuram portae, quae respiciebat ad Orientem: et septem graduum erat ascensus ejus, et vestibulum ante eam. 23. Et porta atrii interioris contra portam Aquilonis, et Orientalem: et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos. 24. Et eduxit me ad viam australem, et ecce porta, quae respiciebat ad Austrum: et mensus est frontem ejus, et vestibulum ejus, juxta mensuras superiores. 25. Et fenestras ejus, et vestibula in circuitu, sicut fenestras caeteras: quinquaginta cubitorum longitudine, et latitudine viginti quinque cubitorum. 26. Et in gradibus septem ascendebatur ad eam: et vestibulum ante fores ejus: et caelatae palmae erant, una hinc, et altera inde in fronte ejus. 27. Et porta atrii interioris in via australi: et mensus est a porta usque ad portam in via australi, centum cubitos. 28. Et introduxit me in atrium interius ad portam australem: et mensus est portam juxta mensuras superiores. 29. Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus eisdem mensuris: et fenestras ejus, et vestibulum ejus in circuitu, quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis viginti quinque cubitos. 30. Et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum. 31. Et vestibulum ejus ad atrium exterius, et palmas ejus in fronte: et octo gradus erant, quibus ascendebatur per eam. 32. Et introduxit me in atrium interius per viam orientalem: et mensus est portam secundum mensuras superiores. 33. Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus sicut supra: et fenestras ejus, et vestibula ejus in circuitu, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum. 34. Et vestibulum ejus, id est atrii exterioris: et palmae caelatae in fronte ejus hinc et inde: et in octo gradibus ascensus ejus. 35. Et introduxit me ad portam, quae respiciebat ad Aquilonem: et mensus est secundum mensuras superiores. 36. Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, et fenestras ejus per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum. 37. Et vestibulum ejus respiciebat ad atrium exterius: et caelatura palmarum in fronte ejus hinc et inde; et in octo gradibus ascensus ejus. 38. Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum: ibi lavabant holocaustum. 39. Et in vestibulo portae, duae mensae hinc, et duae mensae inde: ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato, et pro delicto. 40. Et ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portae, quae pergit ad Aquilonem, duae mensae: et ad latus alterum ante vestibulum portae, duae mensae. 41. Quatuor mensae hinc, et quatuor mensae inde: per latera portae octo mensae erant, super quas immolabant. 42. Quatuor autem mensae ad holocaustum, de lapidibus quadris exstructae: longitudine cubiti unius et dimidii: et latitudine cubiti unius et dimidii: et altitudine cubiti unius: super quas ponant vasa, in quibus immolatur holocaustum, et victima. 43. Et labia earum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum: super mensas autem carnes oblationis. 44. Et extra portam interiorem gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portae respicientis ad Aquilonem: et facies eorum contra viam australem, una ex latere portae orientalis, quae respiciebat ad viam Aquilonis. 45. Et dixit ad me: Hoc est gazophylacium, quod respicit viam meridianam; sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi. 46. Porro gazophylacium, quod respicit ad viam Aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris; isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei. 47. Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum; et altare ante faciem templi. 48. Et introduxit me in vestibulum templi: et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc,

et quinque cubitis inde: et latitudinem portae trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde. 49. Longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum, et octo gradibus ascendebatur ad eam. Et columnae erant in frontibus: una hinc, et altera inde.

Ab hoc cap. usque ad finem libri tanta est obscuritas, et quasi inexplicabilis urbis et templi labyrinthus, quia inextricabilis, ut S. Hieronymus, de ejus intelligentia et explicatione desperans, manum hic de tabula tulerit, et commentarium suum hic abrupisset, nisi S. Eustochium eum pergere compulisset. Quocirca ipse hic sic orditur: «Trepidationem meam in explanatione templi Ezechielis, imo tacendi perseverantiam, tum, filia Eustochium, preces, et Domini promissa superarunt, dicentis: Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Et qua nos excusatione usi sumus, ut in calce anterioris voluminis diceremus: Melius est nihil quam parum dicere: tu eam vertisti in contrarium, ut referre putes saltem parum, quam nihil dicere: quia in altero prompta voluntas, in altero totius operis desperatio est.» Subdit: «Illud lecturo tota libertate denuntio, ut, si veritatem desiderat, eam quaerat ab aliis. Nos autem ea quae in opere difficillimo suspicari possumus, simpliciter confitemur atque dictamus.» Et S. Gregorius, initio lib. II in Ezechielem: «Duo sunt, ait, quae in hac re perturbant animum meum: unum, quod haec eadem visio tantae obscuritatis nebulis tegitur, ut vix in ea aliquid intellectui interlucente videatur.» Et inferius: «Obscurum quidem valde opus est, quod aggredimur; sed ponamus in animo, quia nocturnum iter agimus. Restat ergo ut hoc palpando carpamus.» Oremus igitur: «Revela, Domine, oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.» Abyssus enim ignorantiae et miseriae nostrae, abyssum sapientiae et felicitatis tuae invocat. Hoc ergo capite ad finem usque libri, per novem capita, vidit Ezechiel ideam templi et urbis, in eoque ordinem et officia Levitarum, ritus et victimas a Deo praescribi, terramque Israel per tribus dividi.

Quaeres, quaenam est haec fabrica, quod templum, quae civitas? Rabbini et Judaei, praesertim Romae, accipiunt augustissimum templum et urbem aedificandam a Messia, quem ipsi exspectant: unde ipsi inferunt Messiam necdum venisse, quia necdum tertium hoc templum apparuit, necdum nova urbs eis a Messia reaedificata est. Verum errare eos toto coelo, patet primo, quia Daniel cap. ix, in fine, diserte docet eversionem et desolationem templi factam a Tito et Romanis, ob occisum a Judaeis Christum, duraturam usque ad finem mundi: frustra ergo Messiam exspectant, qui hoc templum eis reaedificet. Rursum experientia constat Judaeos sub Juliano Apostata, et alias

saepius voluisse reaedificare hoc suum templum ac semper coelitus a Deo fuisse prohibitos et impeditos. Signum ergo est, eos a Deo esse rejectos eique exosos, una cum suo templo et sacrificiis. Secundo, quia Aggaeus, cap. II, 8 et 10, praedixit desideratum cunctis gentibus, hoc est Messiam, in templo illo quod tempore Aggaei a Zorobabele restaurabatur, versaturum, nimirum docturum et facturum miracula; ac proinde majorem fore gloriam domus istius posterioris, puta templi Zorobabelis, quam fuerit primae, puta templi Salomonis. Ergo Messias jampridem venit, versatusque est in templo Zorobabelis, quod eversum est a Tito. Quocirca frustra exspectatur a Judaeis Messias, quasi adhuc venturus, qui jam a 1600 annis venit.

Tertio, visionem hanc templi, et urbis novae habuit Ezechiel anno 14 ab excidio Hierosolymae et templi facto per Chaldaeos, uti patet vers. 1, idque ad consolandum Judaeos in Babylone captivos spe restaurationis Hierosolymae et templi: ergo potius ejus restaurationem per Zorobabelem post paucos annos futuram, hic prophetat, quam futuram post duo et plura annorum millia a Messia, quem ipsi exspectant: illa enim vicina erat, instabatque, quam proinde ipsimet captivi eorumque filii, erant visuri, eaque fruituri: haec vero nec ipsi, nec filii, nec nepotes, nec abnepotes usque ad vigesimam generationem erant visuri. Quorsum enim Propheta praetervolaret et omitteret restaurationem templi instantem sub Zorobabele, quae Judaeis afflictis erat futura summae consolationi, et, ea neglecta, avolaret ad restaurationem templi tam remotam, obscuram et incertam, quam afflicti Judaei non erant conspecturi, ac proinde parvam de ea consolationem

laetitiam accepturi? Accedit quod Isaias, Jeremias, Ezechiel aliique Prophetae soleant consolari Judaeos in Babylone captivos, promittentes eis liberationem vicinam per Cyrum, avolare ad Christum. Ergo idem facit hic Ezechiel.

Quarto, haec non posse accipi de templo corporali et judaico, nec de Jerusalem terrestri, patet ex multis. Primo, quia cap. xlv et xlviii, docet hoc templum fore extra urbem, et ab ea remotum fore quindecim millibus calamorum, id est viginti septem millibus passuum; ergo non agit hic de templo Hierosolymitano, cum templum hoc a Jerusalem distet viginti septem milliaribus. Secundo, quia novae hujus urbis accolas fore tam decem tribus quam duas, id est tam Samaritas quam Judaeos, fuse docent cap. xlvii et xlviii; atqui constat decem tribus ex captivitate Assyriaca nunquam rediisse, nec unquam redituras, sed solum duas, uti Rabbini fatentur, omnesque Judaei, quibus Samaritae ab olim sunt exosi: ergo haec de Jerusalem terrestri, et de duodecim tribubus Israelis carnalis intelligi nequeunt. Tertio, cap. xlvii, vers. 8, docet Ezechiel aquas e templo egredi, easque ita crescere, ut transvadari nequeant, ac intrare in mare Mortuum, ejusque salsedinem edulcorare: atqui in Jerusalem et templo hae aquae nunquam visae sunt, imo esse nequeunt: quae enim aquae edulcorarent totum mare Mortuum, quod de facto totus Jordanis in illud influens, dulcorare non potest? Similia sunt quae cap. xliv, 2, de porta orientali semper clausa, de arboribus utrinque ad aquas dispositis, et per singulos menses fructus proferentibus, aliisque plurimis hisce octo capitibus dicuntur, quae clarum est corporaliter, et, ut sonant, accipi non posse.

Quinto, hanc novam civitatem fore novi Testamenti, non veteris, docet diserte Jeremias cap. xxxi, conferendo versum 31 cum vers. 37. Unde et Ezechiel eam non vocat Jerusalem, sed «nomen civitatis ex die illa, Dominus ibidem,» ait ipse cap. xlviii, vers. ult., quod proprie et plene soli Ecclesiae christianae competit.

Sexto, idipsum tandem rationibus hisce aliisque convicti fatentur ipsimet Rabbini, et nominatim R. Abba, et R. Salomon, teste Galatino lib. V, cap. xii, et Adriano Fino, lib. II Flagelli Judaeorum, cap. viii, qui et novam rationem afferunt: quia, inquiunt, alioquin sequeretur Jerusalem majorem fore toto orbe. Talis enim erit haec Ezechielis urbs. Nam de ea dicitur cap. xlviii, 35, quod erit octodecim millium, scilicet leucarum, uti ipsi et Judaei subaudiunt, de quo cap. xlvii, 22, et cap. xlviii, 33.

Denique passim Rabbini dicunt initium prophetiae Ezechielis, aeque ac finem de novo templo et urbe, esse arcana, inexplicabilia, et a nemine intellecta; unde ipsi suis lectionem horum capitum interdicunt. Quomodo ergo ipsi haec inexplicabilia de templo materiali a Messia aedificando explicare audent? Quomodo ex re obscura, quam se non intelligere fatentur, argumentum pro suo judaismo contra Christum formare praesumunt? Nimirum caeci sunt, et duces caecorum: caeca ergo eorum argumenta caecis relinquamus. Judaeis itaque confutatis et rejectis:

Respondet S. Hieronymus templum hoc Ezechielis esse Ecclesiam: «Nec hoc, inquit, de illo tempore dicitur, quod quidam imperiti Judaeorum volunt, quando sub Zorobabel, et sub Jesu filio Josedec sacerdote magno templum exstructum est. Hoc enim templum, quod nunc describitur, et ordo sacerdotii, terraeque divisio, et fertilitas multo augustius est, quam fuit quod Salomon exstruxerat. Illud autem quod aedificatum est sub Zorobabel, in tantum parvum erat, et prioris comparatione nihili, ut qui prius templum viderant, ac postea hoc aspiciebant, ejularent, doloreque suum lacrymis testarentur, et multo major esset clamor ululantium, quam clangor tubarum.» Et inferius: «Mihi legenti descriptionem templi mystici, quod Judaei secundum litteram in adventum Christi sui, quem non esse Antichristum comprobamus, putant aedificandum, et nos ad Christi Ecclesiam referimus, et quotidie in sanctis ejus aedificari cernimus, accidit,» etc. Et S. Gregorius hom. 13 et sequent., et Maldonatus, Pintus, Dionysius, Isidorus Viegas in Apocal.

cap. xii, Comm. III, sect. xxii, Barradius lib. II Proleg. cap. vi, et Antonius Fernandius, visione XVIII, sect. iv, ubi docet, per templum et urbem Ezechielis significari duplicem in Ecclesia Christi principatum, Ecclesiasticum et saecularem.

Unde Alcazar, in Apocal. iii, vers. 12, notat. 2, pag. 308, plane contendit hoc templum Ezechielis aliud esse a Salomonico (licet eo alludat) esseque mysticum et spiritale. Nam hoc Ezechieli cap. xlv et xlviii, visum fuit extra urbem quindecim millibus calamorum, quae faciunt viginti septem passuum millia, atque in eo commutatur sors Judae, Benjamin et aliarum tribuum. Itaque censet ipse Judaeam hic esse Ecclesiam: urbem, quam in ea vidit Ezechiel, esse Romam, non Jerusalem; unde ejus nomen est: «Dominus ibidem» est, scilicet in suo vicario Romano Pontifice: templum, esse monasteria, virosque religiosos, qui a Roma separati sunt, non tam loco quam mente, actione et contemplatione, ut se totos Deo consecrent.

Nihilominus respondeo, et dico primo, post captam a Chaldaeis Jerusalem, et exustum templum Salomonis, quae hucusque partim praedixit, partim jam facta enarravit Ezechiel, hoc cap. et seq. illud idem templum describit, ut patet cap. xli, 1, 4 et sequent.: «Hoc est, ait, Sanctum sanctorum,» etc. Unde et hoc Ezechielis templum eamdem habet figuram et dimensionem (licet id negare videatur S. Hieronymus in cap. xliii) cum templo Salomonis, scilicet Sanctum sanctorum utrobique longum, latum et altum est cubitis 20; Sanctum, latum 20, longum 40; vestibulum, longum 20, latum 11; atrium populi undique ambiens atrium sacerdotum et Sanctum, ac Sanctum sanctorum, 500 erat cubitorum longitudine, et 500 in latitudine, atrium voco murum extimum atrii. Sic murus atrii Gentium erat 600 cubitorum. Quocirca cap. xl, 1, de veteris urbis eversione mentionem facit, ab eaque hujus prophetiae exordium sumit, quasi significare volens se de ejus restauratione agere. Unde et eodem loco, id est in monte Sion, templum hoc suum collocat. Denique ita urbem Jerusalem, Sanctum, Sanctum sanctorum, atrium triplex, exedras, gazophylacia, sacerdotes, levitas, oblationes, victimas depingit, et minutatim dimetitur, idque tam fuse, operose et exacte, ut non aliud quam templum Hierosolymitanum hic agnoscere possimus.

Nota: Apposite Ezechiel uti coepit a templo, ita finit in templo. Coepit enim a visione currus Cherubim: vidit enim, cap. i, Deum prodeuntem e templo suo coelesti, et vectum curru Cherubico pergere ad excidium urbis Jerusalem et templi: hic vero videt eumdem eadem restaurare, ac novum templum condere, tum materiale per Zorobabel, tum potius spiritale et mysticum (puta Ecclesiam) per Christum. Quocirca currus Cherubim speciem habebat templi: solium enim repraesentabat propitiatorium cum arca: utrique enim insidebat Deus; qui proinde ante se habebat aru-

lam cum igne, uti in templo habebat ante se altare thymiamatis, ejusque ignem et incensum: Cherubini utrobique iidem sunt.

Hoc ergo templum Salomonis ostensum est hic Ezechieli describendum, primo, ad hoc, ut moveret populum ad paenitentiam, ob cujus peccatum templum hoc erat eversum, ut patet cap. xliii, vers. 40. Secundo, ut eos in captivitate tot aerumnis afflictos consolaretur, et in spem erigeret templi reaedificandi, ac consequenter reipublicae et Ecclesiae ac religionis restaurandae. Hinc Leviticam hierarchiam, ritus sacrificiorum, et Judaeae divisionem praescribit et instaurat, cap. xliv et seq. Tertio, ut ejus jam prorsus aboliti et eversi septuaginta annis (ita ut nemo superesset, qui ejus formam mente retineret, ut eam architectis plane et plene delineare posset) ideam, et quasi ex prototypo paragogum praescriberet, ut patet cap. xliii, 13; quam ideam secuti sunt Zorobabel, Aggaeus et Zacharias, cum illud reaedificarunt. Id ita esse diserte docet ipse Ezechiel, cap. xliii, ubi, postquam fabricam templi tribus praeced. cap. descripssisset, et dimensus esset, subdit vers. 7, se audisse a Deo in templo hoc consistente: «Fili hominis, locus solii mei (supple hic est), et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel in aeternum; et non polluent ultra domus Israel nomen sanctum meum.» Et vers. 9: «Nunc ergo repellant procul fornicationem suam, et ruinas regum suorum a me; et habitabo in medio eorum semper. Tu autem, fili hominis, ostende domui Israel templum, et confundantur ab iniquitatibus suis, et metiantur fabricam (ut eam reaedificando templum sequantur, et fabricando reipsa exprimant): figuram domus, et fabricae ejus exitus, et introitus, et omnem descriptionem ejus, etc., ostende eis, et scribes in oculis eorum, ut custodiant (in ejus reaedificatione) omnes descriptiones ejus.» Quid clarius? Ita veteres Hebraei, Theodoretus et fuse Vilalpando, et Ribera, lib. I De Templo, cap. xxvii, quin et S. Chrysostomus, homil. 17 in epist. ad Hebraeos, ac Richardus Victorinus, lib. De Ezechielis templo, item Lyranus, Hugo Cardinalis et alii, ac Torniellus in Chronol. anno mundi 3460.

Dices primo: Templum Zorobabel non fuit tam augustum quam Salomonis, ut patet Aggaei ii, 3 et lib. Esdrae III, 11. Ita S. Hieronymus. Respondeo: Fuit tam augustum quoad figuram, dispositionem, fabricam, quae sola hic describuntur, non autem quoad materiam auri, lapidum, omnemque ornatum.

Dices secundo: Salomonis templum altum fuit cubitis 120, ut patet II Paralip. iii, 4; Zorobabelis vero tantum cubitis 60, ut patet I Esdrae vi, 3. Respondeo illam fuisse Cyri dispositionem, cui Judaei ejus offensam verentes, non contradixerunt, et hac parte non assecuti sunt ideam Salomonis et Ezechielis; uti nec ornatum, magnificentiam, opulentiam. Verebatur enim Cyrus ne Judaei arcem facerent ex templo, et res novas molirentur ac rebellarent. Herodes tamen, qui Zorobabelis templum restauravit, fecit illud 120 cubitorum in altitudine, teste Josepho, lib. XV Antiq. cap. xiv. Aliam causam dat Lyranus in fine libri: ait enim Deum non omnia explesse, quae in hac idea praescribit: quia haec promissio templi et urbis reaedificandae facta fuit sub conditione, hac videlicet, si Judaei servirent Deo ut debebant: hoc autem illi non praestiterunt. Nam multi manserunt in Babylone, nolentes reverti in Judaeam: alii duxerunt uxores alienigenas, I Esdrae ix; alii deflexerunt ad idololatriam sub Antiocho Epiphane, ut patet ex libris Machab. Quocirca Deus quoque non explevit hanc perfectam suae ideae fabricam. Sicut primitus sub Josue Hebraeis non dedit totam terram promissam, sed tum ob peccata eorum, tum ut eos in armis jugiter exerceret, reliquit in terra eis a se promissa complures Amorrhaeos et Chananaeos hostes. Voluit ergo Deus hic per Ezechielem dare et describere perfectam ideam templi, urbis et reipublicae Israeliticae, uti fecit Plato in libris De Republ., esto sciret quod ipsi eam per omnia assequi et exsequi non possent; quia per eam symbolice nobiliorem Ecclesiae fabricam, in qua haec omnia mystice perficienda forent, adumbrare et delineare volebat. Unde:

Dico secundo: Licet ad litteram, ut dixi, describatur hic templum Salomonis magnifice restaurandum per Zorobabel; tamen magis allegorice significatur restaurandam Synagogam Judaeorum per Ecclesiam Christi. Una enim est Ecclesia, quae olim fuit Judaeorum, jam est Christianorum. Sed haec illa amplior est, augustior, operosior, gloriosior, perfectior, pulchrior, gratiosior; quia summe perfecta, aeterna, coelestis est et divina. Unde ad hoc symbolice significandum, voluit Deus vetus templum Salomonis per hoc Ezechielis idem plane reaedificari, et stare donec conderetur Ecclesia a Christo hoc templo praesignata, ut notant S. Chrysostomus, hom. in Psalm. xiv, tomo I, et Athanasius, orat. 3 Contra Arianos. Ecclesia autem condita, templum vetus fuit dirutum, et fundamenta evulsa; imo ipse mons cui insidebat, teste Josepho, abscissus est, ut Judaei nullam haberent spem ejus reaedificandi. Atque hac de causa quaedam augustiora de hoc templo hic dicuntur, quam ut templo Salomonis, vel Zorobabelis conveniant; ut quod templum Zorobabelis fuerit in urbe, Ezechielis vero extra eam, imo semotum 27 milliaribus. Simile est de porta templi orientali semper clausa: «Quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam,» cap. xliv, 2. Rursum quod inter templum et civitatem Propheta hic cap. xlviii, describit partem quamdam portionis sacerdotum, et totam portionem levitarum. Quod ibidem terram Israel distribuit duodecim tribubus, cum constet duas tantum ex captivitate rediisse, decem vero in ea mansisse.

Ad haec quod cap. xlvii, 8, dicit de aquis e templo egredientibus, et in mare Mortuum intrantibus, ejusque aquas salsas edulcorantibus. Item de arboribus fecundissimis, quae singulis mensibus uberrimos fructus proferebant, aliisque similibus. Solent enim Prophetae a typo ad antitypum, a littera ad allegoriam avolare, ac subinde ea commiscere: unde licet ad litteram de typo agant, quaedam tamen immiscent quae magis antitypo conveniant, ut significent se magis antitypum, quam typum spectare; uti dixi Canon. IV et V. Et hoc videntur voluisse S. Hieronymus, Gregorius et alii, dum negant hic templum Zorobabelis delineari: quia scilicet mystice magis hic delineatur Ecclesia Christi, quam templum hoc. Porro, quia Ezechiel, cap. xlvii et xlviii, templum hoc a civitate et civibus secernit; hinc praecise et distincte per templum accipiendus est status sacerdotalis apud christianos, ejusque templa: item Roma, ut ait Alcazar, in qua est apex sacerdotii, templorum et sacrorum. Per civitatem vero intelligendus est status fidelium laicorum, et regimen politicum, de quo plura cap. xlvi, 6, et cap. xlviii, 45.

Jam vero quae sit Ecclesiae longitudo, id est quot saeculis sit in hoc orbe duratura: quae sit latitudo, id est quas regiones, nationes, hominesque usque ad orbis finem sit complexura: quae altitudo charitatis et meritorum: quae profunditas humilitatis: quae rectitudo operum: quis ordo lapidum, id est pontificum, regum hominumque caeterorum: quinam superiori, qui inferiori aedificii loco sint collocandi; ille novit, qui ejus est architectus, quique totam fabricam funiculo calamoque suo, id est infinita sapientia, metitur et explorat.

Rursum allegorice, haec templi reaedificatio significabat mortui Christi resurrectionem: ejus enim mors fuit mors Synagogae; ejus resurrectio fuit resurrectio et instauratio Ecclesiae, Joan. ii, 19. Et sic illud Amos ix, 11: «In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit; et reaedificabo aperturas murorum ejus, et ea quae corruerant instaurabo; et reaedificabo illud sicut in diebus antiquis;» non tantum de Ecclesia, sed et de Christo interpretantur B. Cyrillus lib. IV in Joannem xxxv, Theodoretus et S. Hieronymus in Amos ix, imo S. Petrus Actor. xv, 16.

Ubi nota omnem architectandi rationem ex hominis symmetria, tanquam ex perfectissimo naturae aedificio, desumptam fuisse censet Vitruvius, et ex eo Vilalpando, pag. 471; quocirca assumpta a Verbo humanitas singulis fere templi mensuris indicatur. Nam, si quamlibet porticum 50 cubitis latam, centum vero longam consideres, ejusque latitudinem in tres dividi ambulationes animadvertas, longitudinem praeterea in octo intercolumnia sive vestibula partiri invenies partitiones has omnes humanae staturae mira proportione conformari, uti in imagine spectandum exhibet Vilalpando, pag. 472. Homo enim, ut docent Vitru-

vius et alii, sex pedibus altus est, tantumdemque brachia ejus extensa protenduntur. Quod si brachia a medio pectore ita complicentur, ut apex longioris digiti dextrae manus apicem etiam medii digiti sinistrae manus attingat, certe a cubito ad cubitum tres pedes latus erit homo: quorum medius pes pectori datur, reliqui utrinque brachiis ab humeris ad summos cubitos assignantur: qua ratione porticus dividitur in tres aequas ambulationes, pectori et brachiis respondentes. Haec et plura Vilalpando loco citato.

Anagogice, describitur hic Ecclesiae in coelis triumphantis gloria, et mira amplitudo, ubi Beati pulcherrimis ornamentis redimiti et communiti, ac coelestibus et inexplicabilibus gaudiis magnificentissime cumulati, Deum ipsum intuentur, et sempiterna Dei visione fruuntur. Intuetur ergo et describit hic Ezechiel coelestis Jerusalem, et templi Beatorum mensuras, de quibus ait Apostolus, Ephes. iii, 18: «Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum.» Id ita esse patet ex eo, quod ita Ezechielem anagogice explicet ejus assecla, imitator et interpres S. Joannes in Apocalypsi. Hanc enim ipse, secutus Ezechielem, post enarratam cap. xviii, Babylonis, et cap. xix, Gog, Magog, Antichristi, mundique totius stragem et excidium, concludit, cap. xxi et xxii, descriptione novae Jerusalem. Ergo, cum ipse explicet eam esse coelestem, sequitur illam quoque, vel maxime in sensu anagogico spectasse Ezechielem. Hinc et fluvium illum suum coelestem, utrinque consitum arboribus vitae, quae fructus suavissimos per singulos menses proferunt, Apocal. xxii, 1, S. Joannes plane mutuatus est ab Ezechielis cap. xlvii, 5. Ad hanc urbem et templum suspirabat Psaltes, dicens Psalm. cxxxvi: «Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea. Adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui.» Et Psalm. xli: «Memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico. Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam.» Utinam mihi in hac lacrymarum valle, tui memoria semper oculis mentis obversetur! Utinam pectus meum sit oratorium, in quo teipsum, o Christe! exsculpas, ut aurea tua imago sit in terreo altari cordis mei, ut te semper intuear, ac tanta sit amoris tui vis et flamma, ut me transformet in te a claritate in claritatem! ut tandem ab hoc exsilio in patriam, ab hospitio in domum me reducas, ubi te laudem, te amem, te fruar in omne aevum: «Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit et deficit anima mea in atria Domini.»

Tropologice, templum hoc est anima fidelis et sancta. «Caste et pie viventes templum sunt Spiritus Sancti,» aiebat S. Lucia ad tyrannum. Porro qua ratione anima fiat templum Dei, ita describit S. Hieronymus, ad Celantiam epist. 14: «in omni actu atque verbo quieta mens et placida servetur, semperque cogitationi tuae Dei praesentia occurrat; sit humilis animus ac mitis, et adversus sola vitia erectus. Nunquam illam aut superbia extollat, aut avaritia inflectat, aut ira praecipitet. Nihil enim quietius, nihil purius, nihil denique pulchrius ea mente esse debet, quae Dei habitaculum praeparanda est; quem non aurea templa fulgentia, non gemmis altaria distincta delectant, sed anima ornata virtutibus. Ideo templum Dei Sanctorum corda dicuntur, affirmante Apostolo, qui ait I Cor. cap. iii: Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.» Plura vide apud S. Bernardum, tract. De Interiori domo. Quocirca S. Chrysostomus, orat. Contra Judaeos, in fine, docet non tam gratum esse Deo excitare templum Salomonico majus et illustrius, quam convertere animas, easque erigere in templum gratiae viventi Deo. Et S. Gregorius hic, hom. 12, asserit nullum sacrificium esse Deo acceptius animarum zelo.

Hoc ergo capite xl, atriorum templi Hierosolymitani mensuras, illuc spiritu raptus, Angelum calamo definientem videt et describit Ezechiel, nimirum mensuras longitudinis, latitudinis et altitudinis portarum, thalamorum, fenestrarum, vestibulorum, cubiculorum, graduum et totius denique aedificii. Itaque Angelus hic, primo, portam orientalem, et caeteras exteriores atrii laicorum dimetitur. Inde vers. 17, atrium laicorum ingressus, illud ipsum cum suis porticibus, thalamis, portis et vestibulis, a porta in portam per partes sigillatim mensurat. Tertio, ingressus atrium sacerdotum vers. 28, illud pari modo metitur. Denique vers. 39, describit mensas in quibus mactantur victimae, ac cubicula tam laicorum quam sacerdotum.

Nota: Tabernaculum Mosis, et templum, quod illius adinstar fabricavit Salomon, proprie habebat duas partes, scilicet Sanctum, et Sanctum sanctorum. In Sanctum ingrediebantur soli sacerdotes: in Sanctum sanctorum solus Pontifex, idque semel in anno. Ante Sanctum erat atrium idque duplex: primum, et proximum Sancto erat atrium sacerdotum: in hoc atrio erat altare holocaustorum: ibi enim sub dio mactabantur et cremabantur victimae, ut fumus in aerem ascenderet ibique evanesceret. Circumcirca hoc atrium erat porticus (vulgo galeria) columnis innixa, in qua erant gazophylacia, sive exedrae, et pastophoria, id est cubicula sacerdotum. Alterum atrium erat Israel, id est laicorum: hoc enim ipsorum erat templum, eratque ingens, utpote pro toto Israele; unde vocatur basilica grandis, I Paral. iv, 9. Porro divisum erat ab atrio sacerdotum per septum, sive murum altum tres cubitos, ita ut laici ex suo atrio possent videre sacrificia quae fiebant in atrio sacerdotum, non tamen illud ingredi. Ita Ribera, Abulensis, Azor, Barradius,

Cajetanus, Salmeron, quin et Theodoretus ac Procopius. Verum rident hoc Vilalpando et Pineda, lib. V De Rebus Salomonis, cap. v, ac demonstrant murum cingentem atrium sacerdotum in altitudine parem et similem fuisse muro qui cingebat atrium laicorum, ac consequenter habuisse tres contiguationes ex lapide polito, et quartam summam ex cedro: tot enim habebat murus atrii Israel. Inter atrium sacerdotum et templum interjectum erat spatium, sive platea 20 cubitorum, ut patet cap. xli, 10, in quo spatio erat locus orationis sacerdotum. Ergo atrium sacerdotum, puta peribolus, sive murus atrii sacerdotum, distabat a templo, sive a vestibulo Sancti et Sancti sanctorum, 20 cubitis, idque ad reverentiam Dei ejusque templi. Utrumque hoc atrium septum erat porticibus, ut sub eas Judaei se reciperent tempore pluvio, vel urente sole, earumque fornice se tegerent. Porticus omnes atrii interioris pares erant porticibus exterioris. Rursum, porticus in ternas ambulationes erant divisae. Adhaec, atrium interius in quavis dimensione 100 habebat cubitos, dimidium ejus 50. Altaris vero quadrata forma 20 cubitorum fuit. Fuit autem altare positum in medio atrii. Quare supersunt ab altari usque ad peribolum, id est murum occidentalem atrii cubiti quadraginta: inter peribolum porro et vestibulum templi platea erat 20 cubitos lata: ex quo fit ut spatium omne inter vestibulum et altare relictum fuerit cubitorum 60, fere triplo majus eo quod assignatur a Rabbinis in secundo templo: huic enim ipsi dant 22 cubitos.

Atrium vero laicorum, utpote totius populi, tam in longitudine quam in latitudine habebat quingentos cubitos. In utroque atrio erant cubicula sacerdotum, janitorum, cantorum et aliorum templi ministrorum, quae variis nominibus appellantur. Nam primo, vocantur thalami; secundo, gazophylacia; quia gaza, id est opes et supellex templi, in iis custodiebatur; tertio, vocantur exedrae; non eo quod essent extra aedem, id est templum, uti aliqui volunt; sed a sessione, quod in iis sacerdotes mactando, et sacra obeundo fessi sederent et requiescerent. Exedra enim graece sessionem vel sedem significat: ita Pollux, lib. I, cap. iv. Unde et Cicero, lib. III De Orat., indicat exedram esse locum, in quo, posito lectulo, meridie requiescant; quarto, vocantur pastophoria; πάστος enim Graecis thalamum significat, aut velum. Velo enim prisci gentilium quoque sacerdotes caput obnubebant. Unde Virgilius:


Textus Vulgatae: Ezechiel 40:1-49

Et capite ante aras Phrygio velatus amictu.


Versus 1: In the twenty-fifth year of our captivity, at the beginning of the

Hinc sacerdotes vocabantur pastophori, sicut et πυροφόροι, id est ignifera, eo quod ignem ante alios sacrificiis inferrent, teste Giraldo, syntagm. 17.

Ridiculum ergo est quod affert Abulensis in lib. III Reg. cap. vi, Quaest. xxi, scilicet pastophoria fuisse loca separata ad comedendum, ut in eis sacerdotes comederent partes sacrificiorum sibi ex Dei lege obvenientes, et inde dici pastophoria a pastu et foris. Alio quoque sensu παστοφόρος corrupte dicitur a Clemente Alexandrino, lib. V Strom., Sacerdos vel aedituus, pro ναστοφόρος, id est templi custos, ait Nicolaus Causinus, Elect. symbol. pag. 200.

Denique in atrio laicorum facta sunt omnia, quae in Evangeliis legimus de Christo, scilicet quod in templo docuerit, quod ex eo ejecerit ementes et vendentes, quod dixerit illud esse domum Dei, et locum orationis, etc. Haec enim omnia in atrio laicorum, quod eorum erat templum, facta sunt. Nec enim Christus ulterius, in atrium scilicet sacerdotum, ingredi poterat, cum non esset sacerdos de tribu Levi.

Utrumque atrium septum erat porticibus, ut sub eas Judaei se reciperent tempore pluvio, vel urente sole, earumque fornice se tegerent. Porticus omnes atrii interioris pares erant porticibus exterioris. Rursum, porticus in ternas ambulationes erant divisae. Adhaec, atrium interius in quavis dimensione 100 habebat cubitos, dimidium ejus 50.

Porro atrium universum stratum erat pretioso marmore. Censet Ribera, lib. I De Templo, cap. xvi, atrium utrumque, scilicet tam sacerdotum quam populi Israel, tantum fuisse ab Oriente templi, cui favet Josephus, lib. VI De Bello, cap. vi: verum Cassiodorus, Lyranus, Dionysius, Azor, Vilalpando et Montanus, quos citat et sequitur Pineda, lib. V De Templo, cap. v, § 20 et 21, melius censent utrumque atrium cinxisse totam domum. Sic enim castra Israel (quae repraesentabat hoc atrium) cingebant tabernaculum undique ad quamlibet mundi plagam, ut patet Num. ii, 2. Et quia vocatur «atrium majus rotundum,» quia in orbem, id est circumcirca, totum templum ambiebat, III Reg. vii, 12; alioqui enim atrium hoc figura quadratum erat, non rotundum. Sed ita haec intellige, ait Pineda, ut, quoniam Sanctum cum Sancto sanctorum et atrio sacerdotum, multo longiora erant quam lata, ex latere occidentali sacerdotum nulla esset area hypaethra, id est subdialis; sed tantum «tres» illi «ordines lapidum politorum per circuitum,» de quibus III Reg. vii, 12, id est porticus triplex.

In atrio hoc tres erant portae, Orientalis, Australis et Aquilonaris; ad Occidentem enim nulla erat porta, eo quod id exigeret dignitas et reverentia Sancti sanctorum, quod illi parti occidentali proximum erat, sola porticu interjecta. Ita Josephus, lib. VI De Bello, cap. vi. Plura de templo dixi Exodi xxv et seq., ac III Reg. vii. Hic enim fere tantum ejus mensurae describuntur.

Horum atriorum, porticuum et exedrarum dimensionem et ichnographiam in tabulis ad oculum expressam, vide apud Vilalpando, pag. 144 et seq.


Versus 1: In the twenty-fifth year of our captivity, at the beginning of the

1. IN VIGESIMO QUINTO ANNO TRANSMIGRATIONIS NOSTRAE, — qua scilicet Ezechiel cum Joachin rege anno 1, mense 3 regni ejus traductus est a Nabuchodonosore in Babylonem: Joachino successit Sedecias, cujus 11 anno eversa est urbs, et regnum; ergo ab hac eversione anno 14, vidit haec Ezechiel, scilicet templi, et urbis nuper eversae, restaurationem. Quocirca haec visio, a visione capitis primi, qua anno 5 transmigrationis vidit Deum iratum imminere et intentare urbi ac templo vastationem, distat et posterior est viginti annis. Quapropter Hebraei hos 20 annos addentes 30, de quibus cap. i, 1 (quos illi computant a jubilaeo, ut ibi dixi), ita ut fiant 50, censent hunc annum fuisse 50, id est jubilaeum: in jubilaeo ergo vidisse Prophetam novae urbis, et novi templi fabricam; estque probabile, licet alii aliunde illos 30 annos cap. i, 1, computent, ut ibi dixi.

IN EXORDIO ANNI, DECIMA DIE MENSIS, — id est 10 die Nisan, quo Hebraei Exod. xii, jubentur tollere agnum, cumque servare ad diem 14, ut, eo oblato, liberentur ex Aegypto: itaque hic eodem die videt Ezechiel templi et populi e Babylone restitutionem, quo idem olim ex Aegypto, ejusque servitute liberatus est. Ita Christus eodem die asello vectus, quasi agnus paschalis ingressus est Hierosolymam, Ecclesiam et populum Dei restituturus. Aliter Hebraei: cum enim putent hic notari annum jubilaeum, censent pariter primum mensem fuisse septimum. A Tisri enim, id est a mense 7, incipiebat jubilaeum.

QUARTO DECIMO ANNO, — ab excidio urbis et templi, uti jam exposui.


At The Beginning Of The Year, On The Tenth Day Of The Month

Mystice, S. Hieronymus censet hic significari quatuordecim generationes a Davide ad Christum, qui templum, id est Ecclesiam, reaedificavit.


In The Fourteenth Year

IN IPSA HAC DIE, — scilicet, decima jam dicta; non autem «ipsa die,» scilicet, qua eversa est Jerusalem, uti S. Gregorius videtur interpretari. Eversa est enim non decima, sed nona die mensis quarti, Jerem. xxxix, 2.

FACTA EST SUPER ME MANUS DOMINI. — «Manus» dicitur hebraice יד iad, quasi projiciendi instrumentum, vel quia emissa, et manans a brachio: radix namque ידא iada significat projicere, emittere. Manus ergo hic est virtus, potentia, efficacitas, operatio manans a Deo in Ezechielem, id est spiritus prophetiae promittens populo libertatem et felicitatem. Vel manus est Spiritus Sanctus, qui a Patre Filioque quasi manus et digitus (uti vocatur Exodi viii, 19), dimanat, q. d. Spiritus Dei, sive Spiritus Sanctus rapuit me in spiritu illuc, scilicet in Jerusalem.


On This Very Day

2. IN VISIONIBUS DEI. — Rapuit me non corporaliter, sed mentaliter per visionem, eamque sublimem, mirabilem et divinam. Theodoretus «Dei» explicat, q. d. In similitudinem Dei. Sicut enim Deus ut in aliquo loco operetur, non seipsum illo transfert, sed efficacitatem spiritus sui omnia permeantis ibi ostendit et exerit: ita et mens Prophetarum uno loco cum corpore substantialiter existens, alio per visiones vi spiritus rapiebatur. Habet enim spiritus noster quamdam quasi immensitatem participatam a Dei spiritu; ut sicut hic substantialiter ubique praesens est, sic noster intellectualiter ubique praesentem quasi se sistat. Hoc est quod ait Christus Joan. iii, 8: «Spiritus ubi vult spirat; et nescis unde veniat, aut quo vadat,» q. d. Non intelligis, o Nicodeme! quomodo tua mens et spiritus sua cogitatione discurrat nunc per Europam, nunc per Asiam, nunc per aerem, nunc per coelos, nunc per infernos, ibique quasi praesentem se sistat, ac mox transvolet: non cognoscis hos discursus et volatus animae tuae, quomodo in momento eat et redeat, ac totum oberret mundum: mirum ergo non est quod non capias vim et operationem Spiritus Sancti, qua facit ut vetus homo renascatur, totusque renovetur in baptismo. Ita Fernandius, visione xxv, sect. 1.


THE HAND OF THE LORD WAS UPON ME.

ET DIMISIT ME SUPER MONTEM — Moria, ubi aedificatum olim, et jam rursum reaedificandum erat templum. Templum ergo erat in monte sublimi,


Versus 2: IN VISIONS OF GOD.

hic, inquiunt, est Christus, qui novae Ecclesiae partes describit, distribuit, aedificat, aeque ac veteris fuit quasi custos, quando inde ejecit vendentes et ementes, et non permisit vas per templum transferri. Unde stat in porta: «Quia per ipsum ad Patrem ingredimur, et sine ipso civitatem Dei intrare non possumus. Stat ergo in porta, ut dignos suscipiat, indignos abjiciat. In porta quoque judicium est,» ait S. Hieronymus; significat ergo judiciariam Christi potestatem. Denique «stat in porta,» quia laeto hilarique vultu omnes venientes excipit, ducit, in Ecclesiam introducit.


And He Set Me Down Upon A Mountain

QUASI SPECIES AERIS, — scilicet politi et splendentis. Significatur pulchritudo et fortitudo angelorum, de quo cap. i, 7: «Aes enim, ait S. Hieronymus, cunctis metallis vocalius est, et tinnitu longe resonat. Unde et in Daniel. cap. ii, in imagine, quae erat ex auro, argento, aere ferroque compacta, regnum Alexandri atque Graecorum in aeris similitudine demonstratur, ut Graecae linguae eloquentia signaretur.» Additque aes significare «adhuc eos indigere doctrina, qui spiritualiter aedificandi necdum plene novere mysteria.» Aliter Alcazar in Apoc. xxi, 1, pag. 560: «Aes, inquit, significat fortitudinem Christi, qua calamum sive virgam, id est passionem, et crucem sex cubitorum, id est magnam et ingentem, fortissime toleravit; atque per hanc erexit atque dimensus est fabricam templi, id est Ecclesiae suae.»

FUNICULUS LINEUS, — Septuaginta, funiculus caementariorum, quo scilicet, ait Gregorius, exploretur aequalitas, vel rectitudo surgentis parietis, ut si lapis intus est, foris educatur; si nimis exterius prominet, interius revocetur.


Like The Appearance Of Bronze

Mystice, caementarii sunt Angeli, vel Apostoli: hi enim aedificant templum, id est Ecclesiam Dei; ait S. Hieronymus.


A Linen Cord

CALAMUS, — Hebraice קנה kane, id est cana mensoria. Similis visio est Zachar. ii, 1, et Apoc. xxi, 15, in fabrica novae et coelestis Jerusalem.

Mystice S. Hieronymus: «Calamus est gratia prophetalis, de qua Psalm. xliv: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis.»


A Reed

tam quia ipsum civitatis erat quasi caput, tum quia ipsum erat quasi coelum terrenum, in quo sacerdotes et Israelitae erant quasi astra. Ita Pineda, lib. V De Rebus Salom. cap. v.

SUPER MONTEM EXCELSUM NIMIS, — super Sion.

SUPER QUEM ERAT QUASI AEDIFICIUM CIVITATIS, — scilicet ipsa urbs Jerusalem, ait Lyranus, vel potius ipsum templum: ad hoc enim inductus est Ezechiel. Ita Fernandius, visione XVIII, sect. v.


Upon A Very High Mountain

Nota: Templum erat quasi civitas, quia undique cinctum erat muris et portis: atria habebat, quasi plateas; gazophylacia, quasi domos; unde Angelus ostendit ei quasi aedificium civitatis, id est quasi civitatem aedificatam: aut quia adhuc aedificabatur, juxta viri, qui aedificationi praeerat, dimensiones, ut sequitur. Ait ergo «quasi;» quia nondum nova urbs, aut potius templum, de quo agit, erat aedificatum: sed solum prima ejus apparebant lineamenta et ichnographia. Dicit autem: «Vergentis ad Austrum:» quia venienti Ezechieli ab Aquilone, scilicet e Babylone, Judaea et templum erant ad Austrum. Ita Apollinaris. Sic templum et monasterium regium S. Laurentii juxta Madritum, S. Benedicti Cassinense, Fuldense, aliaque plura sunt instar urbium.


Upon Which Was As It Were The Structure Of A City

Symbolice, significatur hac fabrica in monte Ecclesia super montem, id est altissime, aedificata a Christo Matth. v, 14, de qua Isaias, cap. ii, 1: «Erit, etc., mons in vertice montium.» Unde S. Chrysostomus, in Matth. v, ait montem esse insigne divinae potentiae, quae vi sua divina Ecclesiam sustinet, ut portae inferi ei praevalere non possint.

Secundo, S. Gregorius hic: Quem, inquit, significat mons excelsus nimis, nisi Christum, qui novae Ecclesiae

quae in terrarum profunda defossae ex utraque parte ingredientium per parietes habent corpora sepultorum; et ita obscura sunt omnia; ut prope illud Prophetae compleatur: Descendant ad infernum viventes; et raro desuper lumen admissum, horrorem temperet tenebrarum, ut non tam fenestram, quam foramen dimissi luminis putes; rursumque pedetentim acceditur, et caeca nocte circumdatis illud Virgilianum proponitur:

Horror ubique animos, simul ipsa silentia terrent.

Hoc mihi dictum sit, ut prudens lector intelligat quam habeam sententiam super explanatione templi Dei in Ezechiele, de quo scriptum est: Tenebrae latibulum ejus.»

Nota: Tribus muris circumdatum erat templum. Primus murus erat periboli extimi, hic hoc vers. 5 describitur; secundus, atrii exterioris; tertius, atrii interioris. Primus murus, qui omnia templi aedificia et atria complectebatur, significat Dei custodiam quae ambit totam Ecclesiam, juxta illud Psalm. cxxiv, 2: «Dominus in circuitu populi sui,» ideoque, ut praeccessit, «non commovebitur in aeternum qui habitat in Jerusalem.» Secundus murus significat custodiam angelorum, de quibus ibidem dicitur: «Montes in circuitu ejus.» «Montes,» id est Angeli, ait ibidem S. Augustinus qui montana proceritate sanctitatis, ut ait S. Hieronymus, ambiunt Ecclesiam. Tertius murus repraesentat custodiam sacerdotum, ac Praelatorum Ecclesiae, de quo dicitur Ezech. xiii, 5: «Non opposuisti murum pro domo Israel.» Per hos tres muros ad templum ibatur tribus portis, ad tres orbis plagas spectantibus, scilicet Orientem, Septentrionem et Austrum: quae significatur a tribus praecipue partibus homines venturos ad Ecclesiam, nimirum ab Asia quae est ad Orientem, ab Africa quae est ad Austrum, ab Europa quae est ad Septentrionem respectu Asiae et Africae. Tres portae, in singulis muris sibi obversae, significant tres gradus venientium ad fidem, incipientium, proficientium, perfectorum, quos per tria sponsi oscula significari pulchre docet S. Bernardus serm. 4 in Cant. Ita Antonius Fernandius, visione XVIII, sect. viii.

CALAMUS MENSURAE SEX CUBITORUM. — Hebraice, sex cubitorum in cubito, id est certo, justo ac vero cubito, q. d. Sex cubitorum justae mensurae.

ET PALMO. — Non quasi eo manu teneretur calamus, ut vult Richardus Victorinus. Sed palmus hic est pars mensurae, ut patet ex verbis, et ex ipsa dimensione quae sequitur. Palmus, qui graece dicitur palaisté, ait S. Hieronymus est sexta pars cubiti, puta quaterni manus digiti juncti. Differt ergo palmus a palma, quae graece dicitur spithamé, estque spatium, quod extensa manu, diductisque digitis, interjacet inter ultimum pollicis et extremum minimi digiti. Porro Hebraei, et ex eis Maldonatus sic interpretantur: «Sex cubitorum et palmo,» id est sex cubitorum, et sex insuper palmorum; sex cubitorum, et uno amplius palmo addito ad singulos cubitos, q. d. Sex cubitorum sacrorum. Nam cubitus communis constabat quinque palmos, sacer sex, ut tradunt. Hebraice enim est, sex cubitorum in cubito, et palmo, id est sex cubitorum ex cubitis, quorum unusquisque continet communem cubitum et palmum. Sic et Septuaginta ac Chaldaeus. Favet id quod dicitur cap. xlv, 13: «Istae autem mensurae altaris in cubito verissimo, qui habebat cubitum et palmum.» Cubitum enim verissimum vocat cubitum sacrum, qui communes cubitos uno palmo superat. Calamus ergo mensorius, quem Angelus hic manu tenebat quasi architectus, habebat sex cubitos sacros, septem vero communes, et unum insuper palmum. Ita S. Hieronymus, Vatablus, Maldonatus, Hebraei, et Alcazar, tractat. De Mensuris, propos. ix: «Sex cubitorum et palmo, id est inquit, sex cubitorum, non quorumcumque, sed eorum, qui vulgarem cubitum superant uno palmo.» Vilalpando tamen hic part. II, lib. III, cap. xii, contendit hunc calamum fuisse sex cubitorum, et unius palmi tantum; sed sic potius dicendum fuisset, et palmi, non et palmo, uti urget Alcazar.


A MEASURING REED OF SIX CUBITS.

Porro, ruente hac calami Vilalpandi mensura, ruit pariter magna pars dimensionum ejus in templo, quae calamo hoc mensuratur.


AND A HANDBREADTH.

Tropologice, S. Gregorius: «Sex, ait, cubiti sunt vita activa, quia sexto die perfecit Deus opera sua. Palmus vero, qui super sex cubitos est, jam de septimo est; ipse tamen cubitus non est, significat vitam contemplativam, quae quasi in sabbato quietem agit in Dei contemplatione.»

Rupertus vero per sex cubitos, et palmum qui septimus est, accipit septem dona Spiritus Sancti: «Palmus, ait, est sapientia, quasi quiescentium merces, reliqua sex operantium sunt instrumenta.»

ET MENSUS EST LATITUDINEM, ALTITUDINEM QUOQUE CALAMO UNO, — id est calamo uno mensus est omnes aedificii partes, non pluribus, ait H. Pintus. Secundo et melius, ex Septuaginta, q. d. Tam latitudo, quam altitudo hujus extimi muri, de quo vers. 5, erat unius calami: erat enim reliquis muris inferior. Hinc a Septuaginta vocatur, proteichisma, id est antemurale et peribolus, id est ambitus, vallum, septum. Itaque latitudo et altitudo muri extimi erat aequalis, sex nimirum cubitorum, id est 36 palmorum, ait Maldonatus.

Tropologice, S. Gregorius: «Tam latitudo, quam altitudo muri sunt calami unius; quia quaeque anima quam lata fuerit in amore proximi, tantum et alta erit in cognitione Dei. Dum enim se per amorem juxta dilatat, per cognitionem superius exaltat.» Et S. Hieronymus: «Calamus, ait, habens sex cubita, et palmum unum, significat ideo notam esse conversationem nostram, quae in sex diebus in quibus mundus factus est, continetur. Et notam esse rationem operum sin-


And He Measured The Breadth And Also The Height, One Reed

gulorum, ut aliud ad opera pertineat, aliud ad mentem; unde et latitudo aequa est altitudini, quorum latitudo ad opera, uti diximus, altitudo refertur ad animum, qui ad alta festinat.

6. ET VENIT AD PORTAM, QUAE RESPICIEBAT VIAM ORIENTALEM, — id est ad portam atrii Israel: eamque Orientalem, utpote nobilissimam, per quam rex intrabat, et qua sola cernebatur gratissima Sancti et Sancti sanctorum facies. Facies enim domus, ait cap. xlvii, 1, respiciebat ad Orientem.

Petes: Cur non metitur prius ipsum atrium Gentium quod erat omnino extimum? Respondeo: Quia proprie metitur hic templum et atrium populi Dei, id est Judaeorum, non Gentium. Mystica causa est, ut significet ad Ecclesiam Christi gentiles innumerabiles venturos, quasi atrium hoc eos non capiat, sitque quasi immensum. Unde de ea dicitur Psalm. xxxv, 7: «Homines et jumenta salvabis, Domine,» ut ibidem explicat S. Augustinus.


Versus 6: And He Came To The Gate That Looked Toward The East

ASCENDIT PER GRADUS EJUS. — Hinc sequitur aream atrii Israel fuisse altiorem atrio Gentium: alioqui enim eo non oportuisset per gradus ascendere. Sic atrium sacerdotum altius erat atrio Israel, id est populi, sive laicorum Judaeorum. Septuaginta addunt fuisse septem gradus, idque patet ex vers. 22, et tot erant ad alias portas: ex atrio ergo Gentium ad atrium Israel ascendebatur septem gradibus. Inde ad atrium sacerdotum gradus erant octo, ut patet vers. 31; inde ad Sanctum erant gradus decem. Erant ergo 25 gradus ab atrio Gentium usque ad Sanctum: sed usque ad atrium sacerdotum erant 15, in quibus decantabant quindecim psalmos graduum, sive Graduales, ut tradunt Hebraei, S. Hieronymus et alii.

ET MENSUS EST LIMEN. — Hebraice סף saph, tam limen superius et inferius, quam duos postes, qui ex duobus lateribus portam efficiunt, significat: unde Aquila vertit prothyron; Noster, limen; R. David, postes. Sed eadem videtur fuisse postium et liminum crassities: ex uno ergo alterum intellige.


HE WENT UP BY ITS STEPS.

ID EST LIMEN UNUM CALAMO UNO IN LATITUDINE, — subaudi consequenter, et limen alterum calamo uno in latitudine, id est, ut Vatablus, tam unus postis portae, qui erat ad Austrum, quam alter qui erat ad Aquilonem, crassus erat uno calamo: erat enim aeque crassus ac murus, cujus crassitudo erat calami, ut patet vers. 5. Itaque uterque postis latus erat 36 palmos.


AND HE MEASURED THE THRESHOLD.

7. ET THALAMUM, — id est unumquemque thalamum. Sex enim erant, tres ex una parte portae, et tres ex altera, ut patet vers. 12. Porro thalami hic vocantur parva cubicula, in quibus templi custodes habitabant, qualia nunc in portis urbium conspicimus. Haec enim hebraice vocantur תאים thaim, a radice תאח taa, id est designare, definire, circumscribere, q. d. Conclave sua mensura designatum et circumscriptum: quia hi thalami postibus terminabantur et fulciebantur, unde ejusdem cum iis erant mensurae: quantum enim hi thalami a thalamo, tantum postes unius a postibus alterius distabant. Jam Hebraeum thaim retinentes Septuaginta vertunt theim, quod librarii corruperunt in ailam. Erant ergo thalami ad portam cubicula janitorum, scilicet levitarum, ut impuros, et alios quibus fas non erat ingredi, templo arcerent. Symmachus vertit, parastades, id est postes ex utraque parte.


That Is, One Threshold, One Reed In Breadth

ET INTER THALAMOS QUINQUE CUBITOS, — id est inter unum cubiculum et alterum intererat murus quinque cubitorum. Ita Chaldaeus.


Versus 7: And Each Chamber

8. LIMEN PORTAE JUXTA VESTIBULUM PORTAE INTRINSECUS. — Id est porta interior habebat limen mensurae calami, aeque ut exterior, vers. 6. Erant ergo duae portae quadrato epistylio tectae et conjunctae, uti portae urbium fornice junguntur. Itaque vestibulum hoc fuit intra duas portas: duabus enim portis intercipiebatur. Et in hoc vestibulo erant sex thalami, id est cubicula janitorum, puta levitarum qui custodiebant portas, scilicet tria in uno latere, et tria ex altero, quorum eadem erat mensura, scilicet unius calami in longum, et alterius in latum, ut dicitur vers. 7. Porro vestibulum vocatur pars illa ante domum, quae perviae relinquitur, de qua Vitruvius, lib. VI, cap. x. Dicitur vestibulum, ait Gellius, lib. XVI, cap. v, quasi venientium statio, aut stabulum; aut, ut Servius, quod vestiat januam, quasi camera duabus sustentata columnis; vel quia Vestae consecratum est. Unde novae sponsae olim limen non tangebant. Hinc Lucanus, lib. II:


And Between The Chambers Five Cubits

Translata vetuit contingere limina planta.


Versus 8: THE THRESHOLD OF THE GATE BY THE VESTIBULE OF THE GATE WITHIN.

Hebraice vestibulum vocatur אול ulam, a radice אל alam, id est colligavit, q. d. Vinculum, colligatio, nexus postium, id videlicet omne quo postes desuper vinciuntur, sive fornix sit, sive rectae trabes, sive tectum. Hinc non raro significat ipsam postium et fornicum seriem, quin et spatium sub fornice relictum, atque alias ipsos postes sive fornice, sive muro, sive alio modo junctos. Ita Vilalpando. Hinc et Symmachus vertit, propylaeum, id est locus ante domum, puta ante domus portam. S. Hieronymus vocat tectum atrium. Talia vestibula videmus Romae in omnibus pene basilicis.

Jam in ipso vestibulo, imo in porta, transversim ad latera faciebant veteres cubicula pro janitoribus et famulis, ut teste Vitruvio, lib. VI, cap. x. Unde et talia erant in hoc Ezechielis templo sive atrio. Hinc Graecis vocantur thyroréion, id est janitoris locus.

Denique vestibulum hoc erat coeli symbolum: hoc enim est quod ait Josephus, lib. VI Belli, cap. vi: «Neque fores habebat; coelum enim undique conspicuum, lateque patens significabat.» Ut horum ideam concipias, scito templum, id est Sanctum et Sanctum sanctorum, situm fuisse ad Occidentem: ante se habebat atrium, primum sacerdotum, deinde laicorum. Ingressus ergo et portae utriusque atrii erant externis lateribus, puta versus tres mundi plagas, scilicet ad Orientem, ad Aquilonem et ad Meridiem (Judaei itaque orantes conversi ad templum spectabant Occidentem, non Orientem, uti Christiani); erant ergo tres portae in atrio sacerdotum juxta tria latera, et tres mundi plagas; et totidem in atrio laicorum prioribus directe obversae, et respondentes. In singulis erant tres thalami, id est cubicula janitorum a parte dextra, et totidem a sinistra. Hae portae habebant sua vestibula: de hisce omnibus sigillatim hic agitur. Vide ichnographiam templi, atriorum, porticuum, portarum, thalamorum, et vestibulorum apud Vilalpandum, figura IX.

Mystice, porticus significant subsidia, et quasi umbracula, quibus Deus fovet et tegit laborantes in opere virtutum. Exedrae, sive gazophylacia, in quibus thesauri domus Dei servantur, et sacerdotes hebdomadarii manent, significant, per haec Dei praesidia, et per hanc protectionem esse in nobis conservarique thesauros gratiae atque virtutum et donorum, magis quam per nostram industriam; et per eadem effici, ut nos Deo ministeremus, et ei per paenitentiam et bona opera sacrificium cordis contriti et humiliati offeramus. Ita Ribera, lib. I De Templo, cap. xxv.

9. ET MENSUS EST VESTIBULUM PORTAE OCTO CUBITORUM. — Dices: Quomodo vestibulum potuit esse 8 cubitos longum, cum thalamus in medio ejus positus longus fuerit unum calamum, id est sex cubitos, ut superius dictum est? Respondet Vilalpando postes vestibulum, id est ejus fornicem, sustinentes, a sese invicem distabant cubitis octo; thalami vero inter postes medii tantum habebant calamum, sive sex cubitos longitudinis, quia duos fere cubitos occupabant postes, eorumque ornamenta, puta stylobatae, et spirarum projecturae.

ET FRONTEM EJUS. — Per frontem multi intelligunt appendicem, quae ex porta superne exstabat ad arcendam pluviam. Alii, ut Maldonatus, per frontem intelligunt postes, id est turres in quibus cochlea erat, qua gradatim ascendebatur, et fenestellae, ut dicitur vers. 16; murus ergo turris cochleam circumcingens, spissus erat duos cubitos. Optime Vilalpando per frontem accipit columnas, seu potius semicolumnas vestibuli. Has ait fuisse duorum cubitorum in latitudine, sive crassitie.


Versus 9: AND HE MEASURED THE VESTIBULE OF THE GATE, EIGHT CUBITS.

Tropologice, frontes sunt viri eminentes et fortes, qui palam intrepide docent ea quae sunt salutis, uti Apostoli, Martyres et Doctores. Rursum frons seu facies Ecclesiae, est charitas: ex hac enim illa, ejusque decor agnoscitur, uti docet Cyrillus Alexandrinus, explicans illud Christi «In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem,» Joan. xiii, 35.


AND ITS FRONT.

11. ET MENSUS EST LATITUDINEM LIMINIS PORTAE, — id est latitudinem vestibuli dicti, quod erat inter duas januas, quod habebat suas trabes quasi limina, quae vestibulum, id est spatium inter portas, operiebant. Haec ergo vestibuli latitudo erat 10 cubitorum. Nam, ut recte docet Vilalpandus, mensus est Angelus latitudinem ejus spatii quod reliquum est inter semicolumnas, quae a postibus thalamorum exstabant, ac reperit ibi 10 cubitos: latitudo enim liminis portae, quam aliqui putarunt hoc loco Angelum metiri, dimensa jam fuerat octo cubitis. Cum enim in limine portae triplicem liceat observare dimensionem: latitudinem, id est crassitudinem, muri, quae erat unius calami, ut dixit; et longitudinem quantum nimirum postis distabat a poste, quae erat 8 cubitorum; et altitudinem, quam paulo post dicet 13 fuisse cubitorum; nihil superest in limine portae 10 cubitis metiendum. Quapropter ultra parietem exteriorem ingressum fuisse Angelum dicere cogimur, et utroque pariete dimisso, spatium, quod Graeci θυρωρείον vocant, mensum fuisse juxta latitudinem, a meridie ad aquilonem, ac reperiisse 10 cubitos.

ET LONGITUDINEM (id est altitudinem) PORTAE, TREDECIM CUBITORUM. — Ita Lyranus et Vilalpandus.


Versus 11: And He Measured The Breadth Of The Threshold Of The Gate

12. ET MARGINEM. — Hebraice גבול gebul, id est terminum. Alii putant sic vocari sedile, quod ante thalamos erat; alii spatium ad ambulandum: Maldonatus et alii melius per terminum accipiunt spatium, quod erat inter portam et unum ordinem thalamorum, id est cubiculorum una ex parte adhaerentium, et alterum ex altera, quod unius cubiti fuisse dicit.


And The Length

ET CUBITUS UNUS FINIS UTRINQUE. — «Finis,» id est terminus, q. d. Cubitus unus utrinque terminabat thalamos, id est cubicula, eaque ab invicem separabat. Terminum hunc, sive marginem clare in ichnographia spectandum exhibet Vilalpandus.


Versus 12: AND THE BORDER.

THALAMI AUTEM SEX CUBITORUM ERANT HINC ET INDE, — scilicet tres hinc, tres inde, id est tres ex una parte et tres ex altera.


AND ONE CUBIT WAS THE LIMIT ON EACH SIDE.

Mystice S. Hieronymus: «Hoc, ait, significat quod tam littera quam spiritus, et utraque intelligentia et historiae et tropologiae ad Trinitatis sacramenta pertingant.»


And The Chambers Were Six Cubits On This Side And On That

13. Et mensus est portam. — Portam vocat non solum introitum, ut vers. 11, sed introitum et totum aedificium, quod porta ornabat, ait Maldonatus, in quo et ipsa porta, et thalamorum latitudo continebatur: quod totum aedificium a tecto unius thalami, id est ab extremitate unius cubiculi usque ad extremitatem ultimam alterius cubiculi e regione respondentis, viginti quinque cubitorum fuisse asserit. Nam quisque thalamus habebat sex cubitos. Itaque uterque thalamus, scilicet unus ex una, et alter ex altera parte, illiusque portae oppositus, habebat 12 cubitos.

Porta vero habebat decem, et margo ac terminus utrinque duos simul, ut dixit vers. 11 et 12, qui omnes juncti faciunt cubitos 24. Videtur autem tectum thalamorum eminuisse tribus palmis, id est dimidio cubito. Itaque in duobus thalamis est unus cubitus, suntque universim cubiti 25. Sic et Vilalpandus, cap. xxi: «Haec, ait, mensura thalamos, frontes, et introitum portae jam ante dimensa complectitur; ejus tamen per partes dimensio alia est a jam dicta, uti eodem capite est videre.» Sensus ergo est, q. d. A tecto thalami, quod est ad aquilonem portae, ad tectum thalami, quod est in meridie, id est ut sequitur, latitudinem, sive transversam distantiam unius lateris tecti ab altero, mensus est 25 cubitorum.


Versus 13: AND HE MEASURED THE GATE.

OSTIUM CONTRA OSTIUM, — id est ducendo mensuram per, vel supra ostium unius thalami ad ostium alterius, quod ex adverso per rectam lineam illi opponitur, sicut videmus in monasteriis monachorum cubicula et ostia esse disposita, et sibi invicem ex adverso opposita. Ita Lyranus.

14. ET FECIT FRONTES. — «Fecit,» id est metiendo designavit, ipsaque mensura ostendit frontes fuisse altitudinis 60 cubitorum. Frontes vocat columnas, sive postes et limina. Ita R. Salomon, Vatablus, Isidorus Clarius, et Vilalpandus. Tales columnarum frontes videmus hic Romae in magnifica S. Petri basilica Vaticani, quae vere est orbis miraculum, et novum novi Salomonis templum, in quo et ipsissimae templi Salomonici columnae visuntur. Alii per frontes cubicula intelligunt, de quibus seq. cap. vers. 1. Erant enim circum templum cubicula ejusdem longitudinis cum templo: templum autem longum erat 60 cubitis. Unde Symmachus vertit, parastaseis, id est circumstantias; Aquila vero prósópon, id est frontem, uti et noster Interpres. Porro S. Hieronymus haec sic explicat: «Puto autem, inquit, inter murum templi extrinsecus per circuitum, et ipsam aedem in atrio, hoc est in medio, quaedam fuisse propter ornatum posita, quae Symmachus interpretatur circumstantias, id est stantia quaedam, et terrae solo erecta in sublime, et haec sexaginta cubitorum obtinere spatium. Rursumque egredientibus de porta interiori ad faciem vestibuli, quod respiciebat portam exteriorem, quinquaginta cubitos obtinuisse locum; in quibus fenestrae erant obliquae, quas Septuaginta absconditas, Symmachus toxikás vocat. Et hae fenestrae erant in thalamis, hoc est, in cubiculis singulis, et porticibus, quae ante cubicula tendebantur, obtinentes cubitos quinquaginta. Quae fenestrae obliquae, sive toxikaí, idcirco a sagittis vocabulum perceperunt, quod instar sagittarum angustum in aedes lumen immittant et intrinsecus dilatentur, omniaque per circuitum plena erant hujuscemodi fenestris. Et ante frontes, inquit, porticuum pictura, sive caelatura palmarum; per quae ostenditur in introitu portae statimque ingredientibus murum, sexaginta occurrere cubita cum variis ornamentis.»


Door Against Door

ET AD FRONTEM ATRIUM PORTAE UNDIQUE PER CIRCUITUM, — q. d. Aequali fronte, id est altitudine columnarum cinctum erat undique atrium, id est par mensura columnarum ordinibus erat, atrium cingentibus.


Versus 14: AND HE MADE THE FRONTS.

15. ANTE FACIEM, — id est ab ante faciem, id est a facie anteriori portae, usque ad faciem interiorem alterius portae vestibuli, totum interjectum spatium erat cubitorum 50, quos ita computat Maldonatus. Inter unam et alteram portam erant terni hinc inde thalami, quorum quisque sex cubitorum erat, ut dictum est vers. 7. Ter sex sunt octodecim. Inter thalamum et thalamum erat spatium 5 cubitorum, et erant 4 talia spatia: quater quinque sunt 20, quos si addas prioribus 18, efficies 38. Rursum, utraque porta habebat limen latum sex cubitos, ut dixi vers. 6; hi geminati faciunt duodecim: qui si addantur 38, efficient 50. Aliter eos computat Vilalpandus, cap. xxiii, sed obscurius, et juxta suam calami mensuram, in qua ab aliis passim dissentit, ut dixi vers. 3.


And Before The Front Was The Court Of The Gate All Around

16. ET FENESTRAS OBLIQUAS. — De his nonnulla paulo ante dixi ex S. Hieronymo; plura dicam cap. xli, 26.


Versus 15: Before The Face

Deinde has parastases, thalamos et fenestras obliquas ita mystice interpretatur: «Haec, ait, referentur ad conditionem mundi, et ex creaturis Creator intelligatur, et omnia ordine et ratione currentia, ostendant mundi varietatem; qui apud Graecos κόσμος ab ornatu nomen accepit, et in sex diebus factus est, ut per singulos dies decades singulae supputentur, quem perfectum numerum supra diximus. Post haec ingredientibus nobis atrium interius, occurrunt ante ipsum vestibulum portae interioris thalami cum obliquis fenestris, quinquaginta cubitorum tenentes spatium, qui et ipse sacratus est numerus. Et post septem hebdomadas plenas festivitatis et gaudii, ogdoadis prima incipit dies, quae est resurrectionis, et introducit nos ad viciniam templi. Cum enim omnia fecerimus, agentes prioris erroris poenitentiam, tunc vicini et proximi efficimur Deo; ut in exteriori atrio, notitiam Creatoris creaturarum ordo nos doceat atque constantia; et in interiori, verus jubilaeus, in quo omnia nobis debita dimittuntur, instruat fictionem, et introducat ad Sancta sanctorum. Notandum quoque, quod interius atrium plures fenestras habeat non directas et aequales, sed obliquas, et angustas exterius, et se intrinsecus dilatantes; ut per parva quaedam foramina possimus ad interiora penetrare, et ad clarissimi luminis, quod versatur in templo, plenitudinem pervenire. Denique post sexaginta et quinquaginta cubitos, et thalamos, et porticus, et frontes porticuum, fenestras plurimas per circuitum, palmarum nobis caelatura vel pictura monstratur, ut de mundo victoriam possidentes, digni efficiamur plagas (puto legendum palmas) videre virtutum.»


Versus 16: AND OBLIQUE WINDOWS.

17. ET EDUXIT ME, — id est, et e porta quidem egressum induxit me in atrii exterioris orientalem aream subdialem: quam ingressus animadverti eam porticibus undique cinctam fuisse, tessellatis pavimentis affabre elaboratis: quibus gazophylacia imminebant in singulis intercolumniis singula, erantque omnia circumcirca triginta. Unde patet to per circuitum, ad gazophylacia, non ad pavimentum referendum esse. Non enim sensus est, pavimentum fuisse stratum per circuitum; sed gazophylacia fuisse per circuitum atrii, uti statim explicatur.

GAZOPHYLACIUM — est exedra, id est locus ubi considetur, vel ubi residet et quiescit homo. Ita Pollux, lib. I, cap. iv. Scilicet erant haec cubicula, ubi quiescebant et se recipiebant sacerdotes et levitae, resque et supellectilem, opesque templi reponebant. Unde vocatur «gazophylacium et pastophorium,» ut dixi initio capitis. Ita S. Hieronymus, Ribera, Vilalpando, Maldonatus et alii. Porro «ante gazophylacia erant porticus, et in frontibus porticuum columnae per ordinem porticus sustinentes,» ait S. Hieronymus.


Versus 17: And He Brought Me Out

Tropologice, gazophylacium Ecclesiae est traditio Patrum. Rursum gazophylacia sunt memoriae Sanctorum in quibus thesauri coelestium asservantur, de quibus dicitur Psalm. cxxxv, 7: «Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt.» Tale passionis Christi gazophylacium erat memoria sponsae, Cant. i, 12, dicentis: «Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.» Hanc imitatus S. Bernardus ibidem fatetur, se a puero fasciculum passionum Christi collegisse, et in mente recondidisse.


Treasury

PAVIMENTUM STRATUM LAPIDE IN ATRIO. — Hebraeum רצפה ritspa significat prunas, et pavimentum stratum lapide prunas referente, id est lapide porphyretico. Hoc ergo durissimo, expolitissimo et pretiosissimo lapide stratum videtur fuisse pavimentum atrii (uti eodem, aliisque aeque pretiosis lapidibus stratum videmus Romae pavimentum templi S. Agnetis, aliaque nonnulla: in templo enim Salomonis nihil videri poterat praeter cedrum, aurum, argentum, et marmor, lapidesque pretiosos), de quo S. Hieronymus: «Pavimentum, inquit, quod stratum erat lapidibus, et ante porticus atrii tendebatur, inferius erat in ascensione porticuum, et eamdem habebat longitudinem quam thalamorum aedificatio possidebat.» Quod deinde mystice explicans: «Pavimentum, ait, stratum erat lapide, ne luto, et terra, et pulvere peccatorum habitantium polluerentur vestigia, sed ut super vivos incederent lapides, quibus aedificatur templum Dei.» Eodem modo, sed clarius, Vilalpando hunc versum explicat.

18. IN FRONTE PORTARUM. — Hebraice ad latus portarum. Portas intelligit non gazophylaciorum, sed ipsius atrii exterioris, sive laicorum, quae duae erant, quibus ex atrio exteriori in atrium interius ingressus erat, ad quas portas per gradus ascendebatur: quia cum templum esset in monte, ab omnes portas et vestibuli et atrii per gradus ascendendum erat. Hoc est quod dicit: «Secundum longitudinem portarum erat inferius,» id est tanta erat pavimenti inferioris porta, quanta erat altitudo graduum, quibus ad portam ascendebatur. Hanc enim altitudinem, longitudinem portarum vocat, ut supra vers. 11, ait Maldonatus. Melius, S. Gregorius, homil. 18, et Vilalpando longitudinem hic non pro altitudine, sed proprie sumunt sensumque dant, q. d. Altitudo porticuum, quae utrinque procurrebat a lateribus portarum, erat 50 cubitorum, quanta nimirum erat longitudo portarum. Harum vero porticuum, longe major erat longitudo, scilicet 500 cubitorum. Complebant enim totam latitudinem atrii Israelis. Metitur hic atrium exterius, sive atrium Israelis, puta laicorum, per partes, puta per areas varias, quae a porta una usque ad aliam interjacebant; quae areae erant quasi parva atria, et porticus totius atrii, et porticus Israelis, quod erat ingens et vastum, utpote capax totius populi.


THE PAVEMENT LAID WITH STONE IN THE COURT.

19. ET MENSUS EST LATITUDINEM (latitudinem vocat aream, sive spatium: qua enim alia ratione ad Orientem et ad Aquilonem latitudinem posset metiri? aream, inquam, quae erat, vel intercurrebat) A FACIE PORTAE INFERIORIS, — id est a principio portae Orientalis (quam mensus est vers. 6), quae extrinsecus prospiciebat: hanc enim vocat faciem portae. Inferiorem autem nuncupat respectu portae atrii secundi, quae erat superior, uti et ipsum ejus atrium. Nam a primo atrio ad secundum per octo gradus ascendebatur. — USQUE AD FRONTEM ATRII INTERIORIS (id est usque ad frontem, sive initium atrii sacerdotum) EXTRINSECUS, — q. d. Mensus est extra atrium interius spatium, quod erat inter illud et primam portam Orientalem, et invenit ejus latitudinem, id est spatium et capacitatem, puta tam ejus «longitudinem,» quae spectatur ab Occidente «ad Orientem,» quam «latitudinem» proprie dictam, quae spectatur a Meridie «ad Aquilonem,» esse 100 cubitorum. Erat ergo spatium hoc atrii non quadrangulum, sed quadratum omnibus suis lateribus et costis par et aequale. Ita Lyranus et Maldonatus et Vilalpando, qui hunc vers. 19 paraphrastice ita explicat: «Et mensus est latitudinem orientalis areae atrii exterioris, a facie portae exterioris nuper dimensae, usque ad frontem atrii interioris, centum cubitis ab Oriente ad Occidentem, ac longitudinem totidem a Meridie ad Aquilonem: et mensus est aream subdialem inter exteriorem et interiorem portam jacentem, exclusis portis, latitudinis et longitudinis centum cubitorum.»


Versus 18: IN FRONT OF THE GATES.

20. PORTAM QUOQUE, — q. d. Angelus me ex porta Orientali, quam hactenus mihi ostendit, et dimensus est, deduxit ad portam Aquilonarem ejusdem atrii exterioris, et mensus est singularum ejus partium longitudinem et latitudinem, invenitque illam per omnia Orientali esse simile et aequale, ut


Versus 19: And He Measured The Breadth

bus versibus seq., eadem quae de Orientali dixerat, iterando enarret. Transit enim hic ad dimensionem portae Aquilonaris, sub qua et ejus vestibulum et thalamos adjunctos comprehendit.


Versus 20: And Also The Gate

23. ET PORTA ATRII INTERIORIS, — id est his duabus portis atrii exterioris, Orientali et Aquilonari, quas delineavi, respondebant ex adverso aliae duae portae in atrio interiori. Idemque de aliis portis intelligendum est. Ita Maldonatus.

24. AD VIAM AUSTRALEM. — Dimetitur hic portam Australem eodem plane modo, quo reliquas jam dictas. Omittit hic dimensionem portae Occidentalis, quia in atrium exterius tribus tantum portis extrinsecus erat ingressus. Nam quarta porta quae erat ad Occidentem, communis erat atrii exterioris et interioris, qua ab uno in aliud transibatur.


Versus 23: And The Gate Of The Inner Court

28. ET INTRODUXIT ME IN ATRIUM INTERIUS. — Transit a dimensione atrii exterioris, sive laicorum, quod dicebatur atrium Israelis, ad dimensionem atrii interioris, sive sacerdotum, illudque dimetitur eadem figura et mensura, qua exterius usque ad vers. 32.


Versus 24: TOWARD THE SOUTH.

29. THALAMUM EJUS. — Hebraice תאו taav, id est thalamos ejus. Ita Septuaginta; plures enim erant, ut patet ex vers. 10.


Versus 28: AND HE BROUGHT ME INTO THE INNER COURT.

30. ET VESTIBULUM. — Hebraice אלמו elammav, id est, vestibula ejus per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum. Ita Romana, Hebraea, S. Hieronymus, Vatablus et alii passim. Male ergo Vilalpando legit: Quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis viginti quinque cubitos. Dices: Vestibula omnia erant aequalia; atqui caetera erant longa 50 cubitos, lata 25; ergo et hoc. Respondet S. Hieronymus: «Hanc ambiguitatem tollit illud quod sequitur: Et vestibulum ejus ad atrium exterius, et palmas ejus in fronte, ut scilicet hoc atrium quod habebat in longitudine viginti quinque cubitos, et in latitudine quinque, non interioris, sed exterioris atrii sit, ut prioris atrii longitudinem, id est viginti quinque cubitos, exterioris atrii possideat longitudo, et in latitudine quinque cubitos teneat.»


Versus 29: ITS CHAMBER.

Secundo, Maldonatus elammim vel ulamoth, inquit, id est vestibula, vocantur illa quatuor spatia vacua, quae inter thalamos magni vestibuli erant, quorum unumquodque 5 habebat cubitos latitudinis, ut dixit vers. 7, longitudinis autem 25; haec enim erat latitudo magni vestibuli. Vocat autem hic vestibulum spatium, quod constabat ex duobus oppositis collibus, qui inter thalamos erant, alter ex una, alter ex altera parte, et praeterea ex spatio vacuo magni vestibuli.


Versus 30: AND THE VESTIBULE.

Symbolice, quid significent hae mensurae et numeri, puta 25, 50, 60, 100, etc., vide apud Riberam, lib. I De Templo, cap. xx, ac apud Petrum Bongum Bergomatem, lib. De Numer. mysteriis, quo singulorum numerorum in S. Scriptura celebrium symbola et significationes fuse persequitur.

32. ET INTRODUXIT ME IN ATRIUM INTERIUS, — non in aliud, sed in illud idem atrium sacerdotum, quod interiorem portam egressus paulo ante ingressus fuerat, ait Vilalpando.

33. THALAMUM EJUS ET FRONTEM EJUS. — Hebraice, tholomos et frontes ejus, uti et vers. 29, et vers. 36.


Versus 32: And He Brought Me Into The Inner Court

35. ET INTRODUXIT ME AD PORTAM — Septentrionalem ejusdem atrii. Nota: Quidquid in una porta mensuratur, id aliis omnibus est commune. Ita Vilalpando.


Versus 33: ITS CHAMBER AND ITS FRONT.

38. ET PER SINGULA GAZOPHYLACIA OSTIUM IN FRONTIBUS PORTARUM: IBI LAVABANT HOLOCAUSTUM, — id est ad sena (tot enim erant thalamorum ostia), quae erant inter frontes interiores portarum, lavabantur holocausta. Ita Vilalpando, q. d. Singuli thalami, sive gazophylacia habebant sua ostia, per quae ex atrio victimae immolandae in illa inferebantur, ut in ipsis earum intestina et carnes lavarentur ante earum oblationem et concremationem. Ad hoc enim exstructa erant haec gazophylacia.


Versus 35: And He Brought Me To The Gate

39. ET IN VESTIBULO (interiori) PORTAE, DUAE MENSAE HINC, ET DUAE MENSAE INDE. — Vestibulum portae vocat, quod portae eminentia tegitur; quod duplex erat, alterum interius, alterum exterius: in utroque quaternae erant mensae, id est universim octo, ut ait vers. 41, q. d. In ipso vestibulo interiori portae, erant duae mensae hinc ad binos postes, et duae mensae illinc ad totidem similes postes: super quibus expansae pecudes jugulabantur in holocaustum, vel pro peccato, vel pro ignorantiae delicto. Ita Vilalpando.


Versus 38: AND IN EACH TREASURY THERE WAS A DOOR IN THE FRONTS OF THE GATES:

40. ET AD LATUS EXTERIUS (vestibuli), QUOD ASCENDIT AD OSTIUM PORTAE, QUAE PERGIT AD AQUILONEM, — q. d. Cum primum quis, ascensis gradibus, ostium ingreditur vestibuli exterioris per portam Aquilonarem, duae erant mensae ab uno latere, et duae ab altero, id est universim 4, aeque ac in interiori vestibulo, uti dixi vers. praecedenti; unde subdit:


Versus 39: And In The

41. QUATUOR MENSAE HINC (id est intra portam vestibuli) ET QUATUOR INDE, — scilicet extra portam, ita ut in totum essent octo mensae, super quibus jugulabantur victimae.


Versus 40: And On The Outer Side

42. QUATUOR AUTEM MENSAE AD HOLOCAUSTUM (non aliae, sed eaedem jam dictae: nam et priores fuisse ad holocausta dixit vers. 39. Repetit ergo hasce mensas, ut earum materiam et quantitatem describat, scilicet quod fuerint) DE LAPIDIBUS QUADRIS EXSTRUCTAE, LONGITUDINE CUBITI UNIUS ET DIMIDII: ET LATITUDINE CUBITI UNIUS ET DIMIDII: ET ALTITUDINE CUBITI UNIUS. — Quod mystice explicans S. Hieronymus: Longitudo, ait, habet cubitum et dimidium, itidem et latitudo, «quae simul juncta tres cubitos faciunt: qui tres cubiti habent in altitudine cubitum unum, ut mysteria Trinitatis unius cubiti, hoc est divinae Majestatis mensura conservet, dicente Domino: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Nomen autem Dei, quasi unius altitudinis cubitus est, qui tres complectitur proprietates, et holocausta oblationum nostrarum semper assumit.»


Versus 41: Four Tables On This Side

Super mensas autem ponuntur vasa in quibus immolatur holocaustum martyrum, de quibus dicitur: Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus: et eorum victimae, qui continentia, et corporis sanctitate animas suas immolant Domino; mensarumque istarum nomina puto in Matthaeo, et Luca, et Marco, et Joanne Apostolis contineri;» Quadratae mensae significant firma proposita virtutis conceptae, et mente destinatae, de quibus ait S. Augustinus in Psalm. lxxxvi: «In omni opere bono conquadramini, ad omnes tentationes parati, quidquid impulerit, non vos evertat.» Talis quadratura charitatis Christi erat in Paulo, cum diceret, Roman. viii, 35: «Quis nos separabit a charitate Christi? etc. Certus sum quia neque mors, neque vita,» etc.


Versus 42: And Four Tables For The Holocaust

SUPER QUAS PONANT VASA, IN QUIBUS (id est quibus: est enim Hebraeum beth, id est in, instrumenti) IMMOLATUR HOLOCAUSTUM. — Talia vasa erant cultri, phialae, quibus sanguis victimarum excipiebatur; acetabula et scutellae, quibus thus, simila et sal, quibus aspergenda erat victima, imponebantur, de quibus dixi Exodi xxv, 29.

43. ET LABIA EARUM. — Legit שפתים sephataim, per sin, id est labia: jam legunt schephataim per schin, vertuntque tripodes, quibus imponuntur ollae: ita R. David, aut uncinos ferreos, quibus suspendi solent carnes. Ita Chaldaeus, R. Salomon, Pagninus, Pineda, lib. V De Rebus Salomonis, cap. x, et Maldonatus. Unde Vatablus vertit: Et clavi palmares applanati fuerant in ea domo per circuitum. Verum melius Noster legit per sin, vertitque labia. Nam ita quoque verterunt Septuaginta: jam labia earum vocat cymatia mensarum, sive earum additamenta, et ornamenta superiora, quae idcirco erant reflexa. Haec enim erant palmi unius. Ita Vilalpandus. Dicuntur cymatia a Graeco κῦμα, id est unda: undae enim speciem haec ornamenta habebant.


Upon Which They Placed The Instruments With Which

44. EXTRA PORTAM INTERIOREM (id est, atrii interioris, quasi dicat: Atrium interius ingressus, vidi) GAZOPHYLACIA (id est cubicula) CANTORUM. — Erant in atrio quolibet tres portae, praeter Occidentalem, qua ingressus erat in Sacrarium. Ad singulas hasce tres portas erant decem gazophylacia, id est cubicula, puta quinque ad unum latus, quinque ad alterum, ita ut universim essent 30, ut dixit vers. 17. In hisce habitabant levitae aliique templi ministri, juxta cujusque gradum, ordinem et officium. In iis ergo quae erant ad Aquilonem, dicit habitasse cantores.


Versus 43: AND THE RIMS OF THEM.

UNA EX LATERE PORTAE. — Hebraice אחד echad, id est unus, scilicet ordo cubiculorum erat versus illud latus portae Orientalis quod Aquilonem spectat: alter autem ordo cubiculorum erat versus Occidentem. Hic ergo respiciebat Orientalem portam, ille Occidentalem. Ita Maldonatus.


Versus 44: Outside The Inner Gate

45. HOC EST GAZOPHYLACIUM, — id est, hic est alter cubiculorum ordo qui respicit Aquilonem: hic erit pro habitaculo sacerdotum, qui custo-


ONE ON THE SIDE OF THE GATE.

diunt et curant res altaris, puta qui sacrificant.


Versus 45: This Is The Treasury

46. GAZOPHYLACIUM QUOD RESPICIT AD VIAM AQUILONIS, SACERDOTUM ERIT, QUI EXCUBANT AD MINISTERIUM ALTARIS. — Hebraice, qui custodiunt altare, puta ignem altaris perpetuum. Ex quo suas custodias Vestalis ignis per virgines Vestales, quasi Vestae sacerdotes, mutuata est delusa antiquitas; de quo Virgilius, Aeneid. iv:

Vigilemque sacraverat ignem, Excubias divum aeternas.


Versus 46: THE TREASURY THAT FACES TOWARD THE NORTH SHALL BE FOR THE PRIESTS WHO

ISTI SUNT FILII SADOC, — qui illustris fuit Pontifex tempore Salomonis, primusque in ejus templo sacrificavit, et munia sacra obivit, ac Salomonem in regem unxit et consecravit.

And she had consecrated a watchful fire, Eternal vigils of the gods.

QUI ACCEDUNT DE FILIIS LEVI, — id est qui sunt Levitae, sive posteri Levi, quos Deus sibi elegit ut accedant ad templi ministeria, in eisque ei serviant et ministrent.


Who Come Near From Among The Sons Of Levi

47. ET MENSUS EST ATRIUM (interius, quod interiorem portam egressus paulo ante ingressus fuerat, ait Vilalpando) LONGITUDINE CENTUM CUBITORUM, ET LATITUDINE CENTUM — Erat ergo atrium hoc sacerdotum non quadrangulum, sed quadratum, omnibus lateribus isopleuron et aequale. Audi S. Gregorium, hom. 22, hoc atrium describentem: «In parte autem superiore (inquit) tres portae descriptae sunt, id est, Orientis, Austri et Aquilonis: ac deinde porta atrii interioris dicta est, in qua mensae de quadris lapidibus exstructae memorantur: et porta, quae respiciebat ad Aquilonem, in qua mensae essent ad sacrificium, non ad holocaustum, etc. Sed, his expletis, rursus Propheta incipit interiorem portam, atque tres alias, id est Aquilonis, Austri et Orientis describere, et in earum atrio interiori, quod erat extra portam interiorem, esse gazophylacia, cantores, sacerdotes, templum, altare, sacrificia perhibet.» Haec S. Gregorius, qui sex duntaxat portas recensens, tres scilicet exteriores et tres interiores, cum Scriptura plures videatur recensere, easdem repetitas esse docet. Atrium ergo, quod situm erat inter portas tres interiores, nunc metitur Angelus, longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum.


Versus 47: And He Measured The Court

Audi et S. Hieronymum: «Iste autem vir, inquit, qui introduxit Ezechielem in atrium interius, et, ut ita loquar, ad Sancta sanctorum, mensus est ipsum atrium, in quo erant duae exedrae, sive gazophylacia custodum templi, sive altaris habitaculis delegata: et reperit longitudinis et latitudinis per quadrum centenos cubitos, ut sacerdotes ministerio Dei servientes, qui per arctam et angustam viam intraverant, habeant deambulacra latissima, et in perfecto consummatoque virtutum numero commorentur.»

ET ALTARE ANTE FACIEM TEMPLI. — Templum hic proprie dictum, scilicet sacerdotum, non laicorum accipe, puta Sanctum et Sanctum sanctorum. Ante Sanctum enim in atrio sacerdotum, sub dio erat altare holocaustorum. Unde de eodem subdit:


AND THE ALTAR BEFORE THE FACE OF THE TEMPLE.

48. ET INTRODUXIT ME IN VESTIBULUM TEMPLI. — Transit ab atrio ad domum, puta ad templum; unde hic ejus mensuras inchoat a vestibulo, quod Symmachus propylaeon, et Vitruvius pronaon vocat. Erat enim ante fores templi, et superne tectum, ut templo exeuntes ibi degere possent, tutique esse a pluvia, grandine, aestu, etc., qualia vestibula Romae in plerisque templis videmus.


Versus 48: AND HE BROUGHT ME INTO THE VESTIBULE OF THE TEMPLE.

Nota: Inter atrium sacerdotum et templum intererat platea 20 cubitorum, quae circumquaque templum proxime cingebat, de qua cap. xli, 10. Post hanc plateam erat vestibulum, sive porticus templi, plane adhaerens templo, ejusque portae, ut ea aperta statim esset ingressus in templum. De eo hic agitur, ut, eo mensurato, incipiat mensurare ipsum templum, uti facit cap. sequent. Vestibulum hic ergo non aream subdialem, nec atrium sacerdotum, uti alibi; sed ipsa templi adyta, puta locum ante templum superne tectum, ita ut templi ipsius pars et initium esse videatur, significat. In hoc vestibulum, uti et in templum nulli laico, sed solis sacerdotibus fas erat ingredi. In hoc ergo vestibulum nunquam Christus ingressus est, nec Apostoli, quia ipsi non erant sacerdotes levitici. De vestibulo plura dixi vers. 8. Ibi enim dimensus est vestibulum atrii, sicut hic dimetitur vestibulum templi.

ET MENSUS EST VESTIBULUM QUINQUE CUBITIS. — «Vestibulum» hic non accipit totum et integrum: hoc enim fuit longum viginti cubitis, latum undecim; ut sequitur: sed murum quo utrinque claudebatur vestibulum, quod Vilalpandus vocat postem vestibuli; Chaldaeus et R. David, frontem vestibuli. Hujus muri utrinque crassitiem hic describit, scilicet quod utrinque fuerit crassus quinque cubitis.


AND HE MEASURED THE VESTIBULE, FIVE CUBITS.

ET LATITUDINEM PORTAE. — Ita vocat latera post portam, quae utrinque habebant tres cubitos, id est universim sex: quos si demas a viginti cubitis, quibus longum erat vestibulum, ut sequitur, remanebunt 14 cubiti, quibus lata erat porta. Ita R. David et Vilalpandus.


AND THE BREADTH OF THE GATE.

49. LONGITUDINEM AUTEM VESTIBULI VIGINTI CUBITORUM. — Nota: Latitudo templi erat viginti cubitorum; longitudo autem templi ab Oriente in Occidentem tendebatur: vestibulum autem hoc, sive porticus, situm erat ab Oriente templi, eratque longum cubitos 20 quanta erat latitudo domus: ita ut ex aequo responderet longitudini vestibuli domus, quod justa fabricae proportio exigebat. Ita Vilalpandus.


Versus 49: AND THE LENGTH OF THE VESTIBULE WAS TWENTY CUBITS.

Ejusdem mensurae fuit porticus templi Salomonis, ad cujus ideam facta est haec fabrica templi Ezechielis. De illa enim sic dicitur III Reg. vi, 3: «Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis.» Sed difficultas est in eo quod ibidem sequitur: «Et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi.» Nam hoc Ezechielis dicitur hic non 10, sed 11 habuisse cubitos. Respondet Vilalpandus, part. II, lib. III, cap. xlvi, fuisse praecise 10 cubitos cum dimidio; unde liberum fuit scriptori vel a minori nominare, ut fecit historicus lib. III Reg. decem scribendo; vel a majori, ut fecit Ezechiel, undecim numerando, quoniam aeque distat ab utroque.

Porro latitudo porticus erat centum viginti cubitorum, uti asserit Scriptura, II Paral. iii, 4, et Josephus, lib. VIII Antiq. cap. ii. Haec porticus alia fuit ab illa quae in Evangelio vocatur porticus Salomonis, in qua docebant Christus et Apostoli, Actor. v, 12, de qua vide Vilalpandum et Pinedam, lib. V De Rebus Salom. cap. v, § 19. In hanc enim soli ingrediebantur sacerdotes Aaronici.

Mystice, longitudo viginti cubitorum significat longanimitatem et patientiam electorum: erat juxta latitudinem templi, in qua designatur latitudo charitatis: quia quanta est latitudo charitatis, quae in amicos et in inimicos extenditur, tanta debet esse longanimitas et patientia in operibus poenitentiae et aliarum virtutum, ut tam suavia quam insuavia amplectatur, et nullo tempore desit, nulla difficultate vincatur, juxta illud: «Patientia opus perfectum habeat.» Ita Ribera, lib. I, cap. xx.

ET COLUMNAE ERANT IN FRONTIBUS, — similes illis duabus aereis quas fecit Salomon, ac nominavit Booz et Jachin, id est fortitudinem et firmitatem, vel directionem, q. d. Utinam Deus diutissime hoc templum servet, dirigat et confirmet! Porro columnas has singulas in circumferentia fuisse sex cubitorum, in altitudine viginti; coronamenta vero, id est epistylia, zoophoros, coronices, simul sumpta fuisse alta quinque cubitis, docet Vilalpandus.


And There Were Columns In The Fronts

Mystice, hae duae columnae, scilicet una ad dexteram, altera ad sinistram, significant fortitudinem et perseverantiam tam in prosperis quam in adversis. Vide de his columnis dicta III Reg. vii, 15.

Scripsit S. Gregorius in hoc caput totum Librum II in Ezechielem, puta a Homilia XIII usque ad XXII et ultimam; Homilias decem, in quibus fuse aeque ac pulchre haec in sensu morali explicat. Contraham verba ejus in pauca, sed ita, ut ipsis ejus verbis utar; sic porro ait:


Expositio Mystica Capitis XL, ex S. Gregorio.

1. FACTA EST SUPER ME MANUS DOMINI. — « Manus in visione est virtus in contemplatione. »


Synopsis Homiliae XIII.


Versus 1: THE HAND OF THE LORD CAME UPON ME.

2. Dimisit me super montem excelsum nimis. — « Mons hic est Christus, mediator Dei et hominum: excelsus est, quia Deus est et homo; quia etsi de terra est per substantiam humilitatis, incomprehensibilis tamen est ex altitudine divinitatis. »

SUPER QUEM ERAT QUASI AEDIFICIUM CIVITATIS VERGENTIS AD AUSTRUM. — « Dicit quasi, quia cor audientium ad spiritualem fabricam mittit, de qua Psalm. cxxi: Jerusalem quae aedificatur ut civitas. Jam enim illa internae pacis visio ex sanctorum civium congregatione construitur, Jerusalem coelestis ut civitas aedificatur. Quae tamen in hac peregrinationis terra dum flagellis percutitur, tribulationibus tunditur, ejus lapides quotidie quadrantur. Et ipsa est civitas, scilicet sancta Ecclesia, quae regnatura in coelo, adhuc laborat in terra. Cujus civibus Petrus dicit: Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini. Et Paulus ait: Dei agricultura, Dei aedificatio estis. Quae videlicet civitas habet hic in Sanctorum moribus magnum jam aedificium suum: in aedificio quippe lapis lapidem portat, quia lapis super lapidem ponitur; et qui portat alterum, portatur ab altero. Sic itaque, sic in sancta Ecclesia unusquisque et portat alterum, et portatur ab altero. Nam vicissim se proximi tolerant, ut per eos aedificium charitatis surgat. Hinc enim Paulus admonet, dicens: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. Cujus legis virtutem denuntians, ait: Plenitudo legis charitas. Si enim ego vos portare negligo in moribus meis, et vos me tolerare contemnitis in moribus vestris, charitatis aedificium inter nos unde surgit, quos vicaria dilectio per patientiam non conjungit? Omne autem pondus fabricae fundamentum portat, et ipsum ab aliis non portatur; quia Redemptor noster omnia nostra tolerat, sed in ipso malum non fuit, quod tolerari debuit. »

SUPER MONTEM (« ergo, id est super Christum ») ERAT QUASI AEDIFICIUM CIVITATIS, — « quia mores et culpas nostras solus ille sustinet, qui Ecclesiae fabricam portat. Et notandum, quod civitatem ad Austrum vergentem vidit. Auster enim symbolum Spiritus Sancti, aquilo diaboli, quia et ille relaxat in calore, et iste constringit in frigore; de illo dicitur Psalm. cxxv: Converte, Domine, captivitatem nostram sicut torrens in Austro. Captivitas enim nostra, quae torporis frigore ad sequendum Deum pigra remanserat, per calorem Spiritus Sancti relaxatur, ut currat in amorem Dei. Unde et valido amore succensus contemplator dicebat: Anima mea exsultavit in Domino, delectabitur super salutari suo; quia inde gaudium in mente conceperat, unde per amorem fortiter ardebat. Prior ergo illa civitas, scilicet Synagoga, in infidelibus suis ad Aquilonem stetit, quia frigore perfidiae duravit. Sancta vero Ecclesia, quia charitatem fidei concepit, per calorem ad Austrum vergit, et quasi calido vento innititur, quia non in sui fiducia, sed in dono spiritalis gratiae laetatur. »


Upon The Mountain

3. ET INTRODUXIT ME ILLUC. — « Coelestis civitatis aedificium ille intrat, qui in sancta Ecclesia bonorum vias imitando considerat, v. g. conjugatus, qui suis rebus contentus est, et quidquid potest indigentibus largitur, ac peccata sine quibus quotidiana vita conjugalis duci non potest, flere non negligit. Ille vero jam cuncta quae mundi sunt deseruit, qui solius contemplationis exercitationi pascitur, spe praemiorum coelestium cum fletibus laetatur, transcendit praesentia, quotidianum colloquium cum Domino habere secretum quaerit, nulla ejus animum praetereuntis mundi cura perturbat, mentem semper in exspectatione coelestium gaudiorum dilatat. »


Versus 3: AND HE BROUGHT ME IN THERE.

ET ECCE VIR, CUJUS ERAT SPECIES QUASI SPECIES AERIS. — « Ipse signatur in viro, qui figuratur in monte (scilicet Christus), quia et ipse omnia intra Sanctam Ecclesiam judicando disponit, et ipse eamdem portat, et portando ad coelestia sublevat. Habet speciem aeris, quod durabile est et sonorum; quia formam servi accipiens, fragilitatem nostram cum onere humanae naturae, per resurrectionis suae gloriam vertit in aeternitatem; quia in ea caro facta est jam sine fine durabilis, ac per eamdem insonuit omnibus gloria majestatis suae, quia Deus mundo innotuit ex carne. Solus enim torcular, ut ait Isaias (cap. LXIII) in quo calcatus est, calcavit, qui sua patientia, quam pertulit, passionem vicit. »


AND BEHOLD A MAN, WHOSE APPEARANCE WAS LIKE THE APPEARANCE OF BRONZE.

FILI HOMINIS, VIDE OCULIS TUIS, ET AURIBUS TUIS AUDI. — « Propheta vocatur filius hominis, ut memoretur semper quid sit ex infirmitate, ne extollatur de contemplationis magnitudine. Hinc post contemplationem et compunctionem saepe sequitur tentatio, quatenus tentatio aggravet, ne contemplatio inflet; et item contemplatio elevat, ne tentatio demergat. Sic mira dispensatione in quodam medio anima libratur, ut neque in bonis superbiat, neque in malis cadat. Unde et per B. Job dicitur: Et aquas appendit in statera. »


Synopsis Homiliae XIV.


SON OF MAN, SEE WITH YOUR EYES, AND HEAR WITH YOUR EARS.

Annuntia omnia quae tu vides. — « Quia quisquis spiritualia videndo proficit, oportet loquendo etiam haec aliis propinet. »

5. ET ECCE MURUS FORINSECUS IN CIRCUITU DOMUS UNDIQUE. — « Murus est Christus, qui nos undique custodiendo circumdat, estque forinsecus; murus enim nobis intus est Deus, murus vero foris est Deus homo; idque in circuitu, quia qui sursum est firmitas angelorum, ipse deorsum factus est redemptio hominum, qui ut nos perfecte custodiret, omnia quae docuit ostendit, nimirum despicere nos bona transitoria docuit, et mala temporalia non timere. Suscepit mortem, ne mori timeremus: ostendit resurrectionem, ut nos resurgere posse crederemus. »


Versus 5: AND BEHOLD A WALL ON THE OUTSIDE ALL AROUND THE HOUSE ON EVERY SIDE.

ET IN MANU VIRI CALAMUS MENSURAE SEX CUBITORUM, ET PALMO. — « Calamus mensurae est S. Scriptura, quia in ipsa omnem vitae nostrae actionem metimur, ut videamus quantum proficimus, vel a profectu distamus. Est in manu viri, id est in potestate Christi, qui quod scribi voluit operando complevit. Per sex cubitos quid aliud quam vita activa exprimitur? quia sexto die perfecit Deus omnia opera sua. Contemplativa significatur per palmum, quia de ea etiam cum cor tendimus, vix parum aliquid attingere valemus. De septimo ergo cubito palmum tangimus, qui in hac vita positi contemplationis intimae sola initia degustamus; ea ergo hic incipitur, ut in coelesti patria perficiatur. »


AND IN THE MAN'S HAND A MEASURING REED OF SIX CUBITS AND A

ET MENSUS EST LATITUDINEM AEDIFICII CALAMO UNO, ALTITUDINEM QUOQUE CALAMO UNO. — « Primo, Deus qui nec in magnis tenditur, nec in minimis angustiatur, sic de tota Ecclesia loquitur, ac si de una anima loquatur. Latitudo ergo pertinet ad charitatem proximi. Nil enim latius quam omnes in sinu amoris recipere, et nullas odii angustias sustinere. Altitudo pertinet ad intelligentiam contemplationis. Sed latitudo et altitudo aedificii uno calamo mensuratur: quia unaquaeque anima, quantum lata fuerit in amore proximi, tantum et alta erit in cognitione Dei. Secundo, altitudo est angelica natura, latitudo humana; quia ista adhuc in imis degit, illa vero in sublimibus permanet. Sed uno calamo mensuratur utraque, quia humilitas hominum quandoque ad aequalitatem perducetur angelorum. »

ET FUNICULUS LINEUS IN MANU EJUS. — « Septuaginta habent: Funiculus camerariorum. Quid aliud camerarios, quam sanctos doctores accipimus, qui loquendo spiritalia ad coeleste aedificium vivos lapides, id est electorum animas, componunt? Funiculus lineus est praedicatio subtilis, quae non tantum opera externa, uti lex Judaica, sed etiam mentem audientis ligat, ne se vel in misera cogitatione dissolvat. Funiculus in manu est praedicatio in operatione; ipse enim ostendit omne quod docuit. Coepit enim Jesus facere et docere. »


AND A LINEN CORD IN HIS HAND.

ET CALAMUS MENSURAE IN MANU EJUS. — « Per hunc calamum occultas esse dispositiones ejus agnoscimus. Nam per incomprehensibile ejus judicium, et alter inter mensuram electorum mittitur, et alter foras relinquitur. Redemptor enim noster alios a suis iniquitatibus educit, alios in sua iniquitate derelinquit. Potest etiam calamus mensurae S. Scriptura pro eo intelligi, quod quisquis hanc legit, in ea semetipsum metitur, quantum in spirituali virtute proficit aut deficit. »

STABAT AUTEM IN PORTA. — « Quia redemptor noster incarnatus per humanitatem visibilis apparuit, et sese invisibilem per divinitatem servavit. Qui enim in porta stat, ex quadam parte foris, ex quadam vero parte intus videtur. Unde de eo dicitur (Cant. II): En ipse stat post parietem nostrum, quia humanitatis naturam quam assumpsit ostendit, et divinitatis naturam humanis oculis occultavit. Respiciens per fenestram, prospiciens per cancellos, ut Deus et appareret ex miraculis, et lateret ex passionibus: et homo cerneretur ex passionibus; sed tamen esse ultra hominem ex miraculis agnosceretur. In porta ergo facie interius, et tergo exterius stetit, cujus oculi aedificium suum semper aspiciunt; quia quantum quisque in virtutibus proficiat indesinenter attendunt. Propheta vero ad portam respicit, quia qui verba Dei audit, semper oculos cordis ponere ad exitum debet, et sine cessatione meditari quomodo a praesenti vita exeat, atque ad aeterna gaudia pertingat. Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. »


AND HE WAS STANDING IN THE GATE.

4. ET LOCUTUS EST AD ME IDEM VIR. — « Christus enim in ipso quoque passionis suae tempore praecepta vitae discipulis dedit, ut si qui in eum credunt ad portam semper respiciant, et passionem ejus sollicita consideratione pensantes, a suo quoque exitu oculos mentis non avertant; quia dum a sacramentis temporalibus transire ad aeterna cupimus, quasi jam praesenti vitae terga dedimus, et cordis faciem in desiderio nostri exitus habemus. Portae igitur intendit, qui verae libertatis suae gaudia conspicit, jamque exire concupiscit, sed adhuc non valet. Ibi enim stamus, ubi oculos mentis figimus. Unde Elias ait: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto. Ibi utique stabat, ubi cor fixerat. »


Versus 4: AND THE SAME MAN SPOKE TO ME.

6. ET VENIT AD PORTAM QUAE RESPICIEBAT VIAM ORIENTALEM. — « Christus est vir, est et porta. Ipse enim in suis membris (fidelibus) est qui intrat, ipse est et caput ad quod intrantia membra perveniunt. Ipse enim nobis est via qui dicit: Ego sum via, veritas et vita. Ipse etiam orientalis via, de qua scriptum est (Zachar. VI): Ecce vir, Oriens nomen ejus. Porta ergo viam orientalem respicit, quia illum signat, qui nobis iter ad ortum fecit luminis. Potest etiam portae nomine unusquisque praedicator intelligi: quia quisquis nobis januam regni coelestis ore suo aperit, porta est. »


Synopsis Homiliae XV.


Versus 6: AND HE CAME TO THE GATE THAT LOOKED TOWARD THE EAST.

ET ASCENDIT PER GRADUS EJUS. — « Quid sunt gradus portae, nisi merita et incrementa virtutum? de quibus dicitur Psalm. LXXXIII: Ambulabunt de virtute in virtutem. Aliud namque sunt virtutis exordia, aliud profectus, aliud perfectio. Christus ergo in nobis ascendit; quia tanto ipse sublimior nobis ostenditur, quantum noster animus a rebus infimis separatur. »

ET MENSUS EST LIMEN PORTAE CALAMO UNO LATITUDINEM. — « Si porta est Dominus, quis hujus portae limen est, nisi illi antiqui patres, ex quorum progenie Dominus incarnari dignatus est? Quia ergo eorum vitam in unitatem fidei, et perfecta operatio, et inchoata contemplatio sublimem reddidit, in uno calamo mensura liminis fuit. »


AND HE MEASURED THE THRESHOLD OF THE GATE, ONE REED IN WIDTH.

7. ET THALAMUM UNO CALAMO IN LONGUM, ET UNO CALAMO IN LATUM. — « Qui sunt in sancta Ecclesia thalami, nisi eorum corda, in quibus animae per amorem sponso invisibili junguntur, ut ejus desiderio mens ardescat, nulla jam quae in mundo sunt concupiscat, praesentis vitae longitudinem poenam deputet, exire festinet, et amoris amplexu in coelestis sponsi visione requiescere? Longitudo ad longanimitatem exspectationis pertinet, et latitudo ad amplitudinem charitatis; quia quantum amorem habuerit ad colligendum proximum, tantum et longanimitatem exhibet ad exspectandum Deum, et patienter portat moras longitudinis: quia se in profectu proximi dilatat amplitudo charitatis; quia quantum lata mens fuerit per amorem, tantum erit et patiens per longanimitatem. »

ET INTER THALAMOS, QUINQUE CUBITOS. — « Quia quae adhuc ad intellectum mysticum non assurgunt, dum inter eos sunt, qui spiritu amoris fervent, velut manentes inter thalamos, in fidei constructione proficiunt, et a mensura coelestis aedificii disjuncti non sunt: quia vapore charitatis animantur. Hoc est quod Cant. III, dicitur: Ferculum sibi fecit rex Salomon, etc., ascensum purpureum; quia maxima multitudo fidelium in exordio nascentis Ecclesiae, per martyrium pervenit ad regnum. Verum quia nos ascensus purpureus non sumus, hinc media charitate constravit. Habe quippe charitatem, et ibi sine dubio pertines, ubi et columna argentea erigitur, et ascensus purpureus tenetur. »

8. ET LIMEN PORTAE JUXTA VESTIBULUM PORTAE INTRINSECUS CALAMO UNO. — « Duo limina, scilicet exterius et interius, sunt patres veteris, et patres novi Testamenti: quia qui Christum praedicare, et in eo sperare meruerunt, cunctis ad eum venientibus aperuerunt aditum fidei: sin per portam accipias S. Scripturam, limen exterius est littera, interius allegoria. Limen ergo calamo uno mensuratur: calamus autem in sex cubitis et palmo tenditur: quia videlicet in S. Scriptura doctrina perfectae operationis, et initium supernae contemplationis invenitur. Sin vero porta hoc loco unusquisque praedicator accipitur, limen exterius in porta est vita activa, limen vero interius vita contemplativa. Per istam quippe ambulatur in fide, per hanc vero festinatur ad speciem. »


Versus 8: AND THE THRESHOLD OF THE GATE NEXT TO THE VESTIBULE OF THE GATE ON

9. ET MENSUS EST VESTIBULUM PORTAE OCTO CUBITORUM, ET FRONTEM EJUS DUOBUS CUBITIS: VESTIBULUM AUTEM PORTAE ERAT INTRINSECUS. — « Quid per interius vestibulum, nisi aeternae vitae latitudo designatur? Ad atrium (id est vestibulum) ergo per portam tenditur, quia ad latitudinem solemnitatis pertingitur ab angustia confessionis. Vestibulum octo cubitis dicitur mensuratum. Ibi enim omnes recipiendi sunt, qui nunc in exercitio operis laborant, et ad aeterna gaudia per contemplationis gratiam suspirant: quia septem diebus universum tempus evolvitur. Aeterna enim dies, quae expleta septem dierum vicissitudine sequitur, octava est. Christus enim sexta feria passus est, sabbato quievit in sepulcro, Dominico die resurrexit a morte. Praesens ergo vita nobis adhuc est sexta feria, quia in doloribus ducitur, et in angustiis cruciatur. Sed sabbato quasi in sepulcro quiescimus; quia requiem animae post corpus invenimus. Dominico vero die, videlicet a passione tertio, a conditione octavo, jam corpore a morte resurgemus, et in gloria animae etiam cum carne gaudebimus. Quod ergo mire Salvator noster fecit in se, hoc veraciter significavit in nobis, ut nos dolor in sexta, et requies in septima, et gloria excipiat in octava. Octo itaque cubitis vestibulum mensuratur intrinsecus; quia per lucem quae post septem dies sequitur, latitudo nobis aeternitatis aperitur. »


Synopsis Homiliae XVI.


Versus 9: AND HE MEASURED THE VESTIBULE OF THE GATE, EIGHT CUBITS, AND ITS

ET FRONTEM EJUS DUOBUS CUBITIS. — « Frons portae est boni meritum vitae praesentis. Frons ergo portae duobus cubitis mensuratur: quia quisquis hic dilectionem Dei et proximi servare studuerit, ipse ad aeternitatis atrium pertingit. »


AND ITS FRONT, TWO CUBITS.

10. PORRO THALAMI PORTAE AD VIAM ORIENTALEM TRES HINC, ET TRES INDE, ET MENSURA UNA TRIUM. — « Primo, thalami juxta viam orientalem sunt corda ferventium in amore Dei, q. d. Dum inter veteres et novos patres Dominus incarnari dignatus est, quasi in medio thalamorum via orientalis apparuit, qui thalami ad veram speciem ex SS. Trinitatis sunt cognitione decorati.

Secundo, tres thalami sunt tres virtutes, fides, spes et charitas, q. d. Eadem fides, spes et charitas in antiquis patribus quae in novis doctoribus fuit. Tertio, tres thalami sunt tres fidelium status, scilicet praedicantium, continentium, conjugatorum (quos repraesentavit Noe, Daniel et Job, uti dixi cap. XIV) tam qui in veteri, quam qui in novo Testamento Deo famulati sunt. Trium una mensura est, quia etsi in eis meritorum magna est diversitas, tamen distantia in fide, in qua tenduntur, non est: vel certe quia in retributione ultima, quamvis eadem dignitas omnibus non sit, una tamen erit omnibus vita beatitudinis. Nam etsi dispar erit meritum singulorum, non erit diversitas gaudiorum: quia etsi alter minus, alter amplius exsultat, omnes tamen unum gaudium de conditoris sui visione laetificat. »

ET MENSURA UNA FRONTIUM. — « Quia patres nostri vel prius a veteri, vel nunc a novo Testamento venientes, in una mediatoris fide conveniunt. Qui, pro eo quod charitate pleni sunt, carnem suam abstinentia edomant, corda audientium praedicationis lumine illustrant, signa faciunt, virtutes operantur. Per hoc quod eorum bona nobis foris innotescunt, non immerito hujus coelestis aedificii frontes vocantur. »

11. ET MENSUS EST LATITUDINEM LIMINIS PORTAE DECEM CUBITORUM, ET LONGITUDINEM PORTAE TREDECIM CUBITORUM. — « Longitudo portae altitudo dicitur: latitudo fuit lex veteris, longitudo fuit gratia novi Testamenti, q. d. Durus ille Judaeorum populus decalogum solum tenebat in fide, et serviens in mandatorum latitudine, et legem SS. Trinitatis nesciens: sed per Testamentum novum in corde fidelis populi super mandata decalogi, quem verius custodit, cognitio SS. Trinitatis crevit. Quia quanto mundus ad extrema ducitur, tanto nobis aeternae scientiae aditus largius aperitur. »


Versus 11: AND HE MEASURED THE WIDTH OF THE THRESHOLD OF THE GATE, TEN CUBITS

12. ET MARGINEM ANTE THALAMOS CUBITI UNIUS. — « Margo ante thalamos est fides ante ardorem charitatis: quia nisi ea, quae audis, credideris, ad amorem eorum quae audieris nullatenus inflammaris. Margo est cubiti unius: quia tunc fides corda audientium in amore copulat, quando per errores et schismata diversa non est, sed in unitate perdurat. »

ET CUBITUS UNUS FINIS UTRINQUE. — « Quia Christus, quem lex praedixit, in carne apparuit, et ipse quem nunc novum Testamentum loquitur, in gloria majestatis apparebit. Et tunc utrorumque finis erit, cum visus in divinitatis suae praesentia, omnia quae sunt praedicta compleverit. Visio enim divinitatis, quae una est in Patre, Filio et Spiritu Sancto, est quasi visio cubiti unius. Sic et arca Genes. VI, id est Ecclesia, quia ad unum hominem (Christum) qui est sine peccato, colligitur, quasi in uno cubito consummatur, ad quem omnes proficiunt qui se esse peccatores noverunt. Cubitus ergo unus finis utrinque est: quia unius Domini et Salvatoris visio in electis suis fidem finit, et charitatem perficit. »

THALAMI AUTEM SEX CUBITORUM. — « Palmus hic deest, qui superius in mensura calami dicebatur adesse (calamus enim continebat sex cubitos et palmum). Calamo ergo mensurantur thalami, id est fideles ita in amore perfecti, ut sex cubitos operationis, et palmum contemplationis possideant. Alii palmo carent, id est contemplari nesciunt. Hi sex cubitos habent, et palmum non habent; quia Deo per amorem juncti sunt, sed ex contemplatione disjuncti, » hinc et inde, « id est collecti ex Judaeis et Gentilibus. »


Synopsis Homiliae XVII.


BUT THE CHAMBERS WERE OF SIX CUBITS.

13. ET MENSUS EST PORTAM A TECTO THALAMI USQUE AD TECTUM EJUS, LATITUDINEM VIGINTI QUINQUE CUBITORUM. — « Porta accipi potest, vel fides, vel Christus, vel S. Scriptura. Habet ergo thalamus tectum, quia Scriptura tota quidem propter nos scripta est, sed non tota intelligitur a nobis, ut ad humilitatem magis, quam ad intelligentiam proficiamus. Coelestia enim quae in ea dicuntur, solis supernis coeli civibus patent; in his tamen, ad quae intelligendo pervenimus, dilatari per bonam operationem debemus, ut pertingamus ad latitudinem 25 cubitorum quia in exteriore quinque sensuum multiplici operatione (quinque enim multiplicata per semetipsa, id est per quinque, faciunt 25) probatur et cognoscitur, quae intrinsecus largitas bonitatis habeatur. Potest et porta aditus regni coelestis intelligi. Habet nunc thalamus tectum, habet et porta tectum; quia et quanta sit nostra charitas inter Deum et proximum non cognoscitur, et quando de hocce saeculo ad aeternae vitae requiem introducamur ignoratur. Esse enim nobis Conditor noster diem mortis nostrae incognitum voluit, ut, dum semper ignoratur, semper esse proximus credatur, et tanto quis ferventior sit in operatione, quanto et incertus est de vocatione. »

OSTIUM CONTRA OSTIUM. — « Quia per aditum fidei aperitur aditus visionis Dei. Secundo, quia anima a cognitione sui ascendens, ac sensus et sensibilia omnia transcendens, tendit ad cognitionem Dei, de quo ait Psaltes, Psalm. CXXXVIII: Mirabilis facta est scientia tua ex me. Anima enim in corpore vita est carnis: Deus vero qui vivificat omnia, vita est animarum. »

14. ET FECIT FRONTES PER SEXAGINTA CUBITOS, ET AD FRONTEM ATRIUM PORTAE UNDIQUE PER CIRCUITUM. — « Senarius numerus perfectus est, non quia (ut volunt arithmetici) suo ordine numeratus perficitur, ut cum unus, duo, tres dicuntur, senarius impleatur: vel quia in tribus partibus dividitur; id est sexta, tertia et dimidia, videlicet in una, duobus et tribus; sed quia sexto die perfecit Deus opera sua, Gen. I. Quoniam vero peccatori homini legem dedit, quae in decem praeceptis scripta est, et sex in decem ducta in sexagenarium surgunt, recte per sexaginta cubitos bonorum operum perfectio designatur. Unde in parabola seminantis, Matth. cap. XIII, unum afferebat triginta, et unum sexaginta, et unum centum; scilicet triginta, cum mens perfectionem fidei, quae est in Trinitate, conceperit: sexaginta, cum bonae vitae opera perfecte protulerit: centum, cum ad aeternae vitae contemplationem profecerit. Fecit itaque frontes per sexaginta cubitos. Quid enim per sexagenarium numerum, nisi perfectio; quid per frontes aedificii, nisi ipsa opera designantur, quae exterius videntur? Praedicationis enim verbum tribuere, alimenta esurientibus, vestimenta algentibus dare, et pro bono opere patienter adversa tolerare, quid aliud quam frontes sunt aedificii coelestis? Quia pulchritudo operum exteriorum ornat habitaculum Dei, quod adhuc latet intrinsecus. Sed istae frontes habent atrium undique per circuitum; quia in hoc magna sunt opera, si haec in mente dilatet amplitudo charitatis, de qua scriptum est Psalm. CXVIII: Latum mandatum tuum nimis. Via enim Dei et incipientibus angusta est, ut ait Christus, Matth. VII, et proficientibus et amantibus lata fit, ut pro amore ejus etiam persecutio placeat, et omnis pro eo afflictio in mentis dulcedine veniat, dum scit animus se pro temporalibus doloribus gaudia aeterna recipere, itaque incipit quod affligitur amare: idque undique per circuitum, ut videlicet homo per omne quod agit, semper se in charitatis amplitudine dilatet, ne hanc aut timor, aut gaudia angustent. Si quis ergo de verbo Dei loquitur, et charitatem quam praedicat, in mente non servat, aedificii frontem habet, sed atrium ante frontem non habet. Sic est et qui illatas a proximo contumelias tolerat, sed in mente dolorem tenet, nec amat eum quem sustinet. Patientia enim vera est, quae et ipsum amat quem portat, ac lucrari ad tranquillitatem mansuetudinis etiam ipsum, qui male excesserat, quaerit. Nam tolerare, sed odisse, non est virtus mansuetudinis, sed velamentum furoris. Hoc atrium portae dicitur, quia in quantum quis amat Deum et proximum, in tantum ad ingressum regni coelestis propinquat; quod licet adhuc contingere non possumus, jam tamen per desiderium intramus. »


Versus 14: AND HE MADE FRONTS OF SIXTY CUBITS, AND BEFORE THE FRONT AN ATRIUM OF

15. ET ANTE FACIEM PORTAE, QUAE PERTINGEBAT USQUE AD FACIEM VESTIBULI PORTAE INTERIORIS, QUINQUAGINTA CUBITOS. — « Per locum hunc spes nostra signatur, quae dum aeternam requiem (hanc enim significat numerus quinquagesimus: hic enim est anni jubilaei) quaerit, mentem ad vestibulum portae interioris ducit: signetur ergo per portam fides, per atrium charitas, per locum ducentem ad vestibulum spes; quia per desideria atque suspiria introducit animum ad secreta gaudia quietis. »


Versus 15: AND BEFORE THE FACE OF THE GATE, WHICH EXTENDED TO THE FACE OF THE

16. Et fenestras obliquas in thalamis. — « Quia exiguum valde est, quod de aeternitate mentes contemplantium vident, sed ex ipso exiguo laxatur sinus mentium in augmento fervoris et amoris. Et inde apud se amplae sunt, unde ad se veritatis lumen, quasi per angustias admittunt. »


Versus 16: And oblique windows in the chambers.

ET IN FRONTIBUS EORUM, QUAE ERANT INTRA PORTAM UNDIQUE PER CIRCUITUM, — « scilicet erant fenestrae hae obliquae: quia quisquis cor intus habet, ipse quoque lumen contemplationis suscipit: dum enim sola visibilia cogitantur, lumen invisibile ad mentem non admittitur. Rursum obliquae significat contemplationi studentem debere esse humilem. Per obliquas enim fenestras lumen intrat, et fur non intrat: quia qui vere speculatores sunt, semper sensum in humilitate deprimunt, atque ad earum mentes intelligentia contemplationis intrat, sed jactantia elationis non intrat. Et patent itaque fenestrae, et munitae sunt, idque per circuitum, quia gratiam contemplationis saepe summi, saepe minimi, saepius remoti, aliquando etiam conjugati percipiunt, ne quis de ea, quasi privato dono glorietur, dum saepe alter est ditior, quem habere apud se bonum aliquod non putat. »

SIMILITER AUTEM ERANT ET IN VESTIBULIS FENESTRAE PER GYRUM INTRINSECUS. — « Fenestrae in vestibulis est donum contemplationis in fidelibus, qui humanis oculis despecti videntur, sed apud se sapientiae studiis vacant, ad coelestia anhelant, atque in quantum praevalent, quae sint gaudia aeterna, considerant. Bene autem dicitur in gyrum, quia Sanctorum vitam omniaque circumspiciunt, ut in moribus proficiant. »


AND LIKEWISE IN THE VESTIBULES THERE WERE WINDOWS ALL AROUND ON THE

ET ANTE FRONTES PICTURA PALMARUM. — « Quid per palmas, nisi praemia victoriae designantur? Unde de iis qui in certamine martyrii hostem antiquum vicerant, scriptum est Apocal. VII: Et palmae in manibus eorum. Palmas quippe in manibus tenere, est victorias in operatione tenuisse. Dicitur autem pictura palmarum, non palmae, quia sanctos viros aspicimus mira agere, leprosos mundare, daemones ejicere, futura praedicere. Sed cuncta haec nondum palmae sunt, sed pictura palmarum. Nam et haec aliquando dantur reprobis. Unum vero signum electionis est, sola ditas charitatis: mira enim, quae electi faciunt ex charitate, haec reprobi student agere per elationem. In hac ergo vita Sanctis non dantur palmae, sed pictura et ostensio palmarum, quas a Deo accipient in futuro. Ibi enim eis palma erit, ubi jam mortis contentio non erit, cum fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus? I Corinth. XV. »

17. ET ECCE GAZOPHYLACIA, ET PAVIMENTUM STRATUM LAPIDE IN ATRIO PER CIRCUITUM. — « Quia graece cultivas servare dicitur, et gaza persice divitiae vocantur, gazophylacium locus appellari solet, in quo divitiae servantur. Quid itaque per gazophylacia designatur, nisi corda doctorum sapientiae ac scientiae divitiis plena? Qui igitur bene vivit, et prudenter praedicat, gazophylacium spiritualis aedificii est: quia ab ejus ore coelestes divitiae dispensantur, juxta illud Proverb. XXI: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis. Habent ipsa gazophylacia pavimentum per circuitum, quia eis adhaeret ac subjacet humilitas auditorum: quod pavimentum recte stratum lapide in atrio dicitur, quia in latitudinem charitatis vicissim sibi junctae sunt animae fideles: quae et lapides appellantur pro fortitudine fidei, et stratae in pavimento sunt in compage humilitatis. »


Synopsis Homiliae XVIII.


Versus 17: AND BEHOLD TREASURIES, AND A PAVEMENT LAID WITH STONE IN THE COURT

TRIGINTA GAZOPHYLACIA IN CIRCUITU PAVIMENTI. — « Denarius significat perfectionem, quia in decem praeceptis legis custodia, ac vita activa et contemplativa continetur. Sunt ergo gazophylacia triginta, ut cum denarius ter ducitur, vita et lingua doctoris in fide SS. Trinitatis solidetur. In circuitu pavimenti. Gazophylacia ergo fuerunt inter pavimentum, et vicissim pavimentum inter gazophylacia. Habet enim pavimentum in circuitu gazophylacia; quia vitam audientium erudit quotidie et custodit lingua doctorum. Sed habent ipsa quoque gazophylacia in circuitu pavimentum; quia saepe etiam doctorum cor vitiorum tentationibus, elationis, irae, etc., tangitur; sed eis magna custodia est vita venerabilis auditorum: quia erubescunt pulsantibus vitiis non resistere, qui contra vitia alios armaverunt. »

18. ET PAVIMENTUM IN FRONTE PORTARUM SECUNDUM LONGITUDINEM PORTARUM ERAT INFERIUS. — « Quid est, quod pavimentum cum portis longum similiter erat, sed aequale non erat, nisi quod longe distat vita populorum a vita docentium? Quia etsi ad regna coelestia tendentes eamdem longanimitatem spei habeant, eadem tamen vivendi studia non habent. Pavimentum enim inferius jacet, ut omnes auditores praedicatores suos longe suis meritis antecedere cognoscant. Rursum, tanto pavimentum jacet inferius, quanto unaquaeque porta surgit in altitudinem: quia quanto sanctior est vita doctoris, tanto fit humilior sensus audientis. »


Versus 18: AND THE PAVEMENT IN FRONT OF THE GATES ALONG THE LENGTH OF THE GATES

19. ET MENSUS EST LATITUDINEM A FACIE PORTAE INFERIORIS, USQUE AD FRONTEM ATRII INTERIORIS EXTRINSECUS, CENTUM CUBITOS AD ORIENTEM, ET AD AQUILONEM. — « Porta inferior fides est, atrium vero interius contemplatio: per centenarium magna perfectio designatur. Ait ergo: Mensus est latitudinem, etc. Quia Redemptor noster quotidie per magistros et doctores, in mensura perfectionis metitur vitam fidelium, vel in specie boni operis per fidem, vel in sanctis desideriis per contemplationem. Centum ergo cubitis mensuratur is, cujus bona operatio recta intentione utitur. Sunt enim qui ab alimentis abstinent, carnem cruciant; sed tamen si palpati fuerint, cognoscuntur quia ad mundi gloriam anhelent. Isti frontem atrii interioris ostendunt, sed per centum cubitos non mensurantur. Porro extrinsecus porta mensuratur, quia per hoc quod videmus, cognoscimus operantis animum et perfectionem, quam non videmus. Cum enim alios conspicimus largiri eleemosynam, afflicto occurrere, oppresso subvenire, nihil in hoc mundo gloriae quaerere, nullis hujus mundi compendiis inhiare: atque alios videmus carnem domare, lacrymis insistere, verbis coelestibus occupari, nihil transitorii honoris appetere, quid aliud debemus, nisi eos perfectos esse credere, sanctos aestimare? »


Versus 19: AND HE MEASURED THE WIDTH FROM THE FACE OF THE LOWER GATE TO THE

AD ORIENTEM ET AD AQUILONEM. — « Id est ex Judaeis (ibi enim ortus est sol justitiae Christus), et ex Gentibus: hi enim fuerunt Aquilo, qui diu perfidiae suae frigore torpuerunt. Aut Oriens sunt justi, Aquilo peccatores, quos Dei misericordia ad poenitentiam revocat, compunctione et lacrymis lavat, virtutibus ditat, et usque ad perfectionis gloriam sublevat. »

20. PORTAM QUOQUE, QUAE RESPICIEBAT VIAM AQUILONIS ATRII EXTERIORIS, MENSUS EST TAM IN LONGITUDINE QUAM IN LATITUDINE. — « Porta viam Aquilonis respicit, cum praedicator quisque viam peccatoris (hic enim est ad Aquilonem, quia frigore peccati torpet) agnoscit, eique interiora vitae per verbum praedicationis aperit. Exterius quippe atrium est vita praesens, in qua omne quod corporaliter agitur, corporaliter etiam videtur, quae tam in longitudine, quam in latitudine mensuratur: quia cum ad fidem peccator ducitur, necesse est ut ejus doctor consideret, vel quantum in longitudinem spei, vel quantum in latitudinem charitatis ex ejus admonitione proficiat. Cum enim conversus quisque aeternae vitae gaudia longanimiter sperat, proximorum molestias cum charitate tolerat, et ea quae non habet, concupiscere contemnit, longitudinem et latitudinem porta habet, quia gloria praedicatoris est profectus auditoris. »


Synopsis Homiliae XIX.


Versus 20: HE ALSO MEASURED THE GATE THAT LOOKED TOWARD THE NORTH IN THE OUTER

21. ET THALAMOS EJUS TRES HINC, ET TRES INDE. — « Quia omne quod per Testamentum novum de Trinitate conditor loquitur, hoc etiam de Testamento veteri ostendit. Et cor audientium in amore coelestis patriae perficit, ut anima inhaerens Deo, quasi sponsa cum sponso in quodam jam thalamo sedeat, atque se a terrenis desideriis funditus avertat. Praedicator ergo cum ad supernam patriam auditorem provocat, et novos patres et veteres anhelasse coelesti desiderio demonstrat. »

ET FRONTEM ET VESTIBULUM EJUS. — « Porta habet frontem, quia sunt in praedicatoris vita aperta opera, quae videntur. Hinc et ante frontem vestibulum: quia priusquam bona opera insinuet, praedicat fidem, per quam anima humiliter vaniens ad bonorum actuum altitudinem sublevetur. »

QUINQUAGINTA CUBITORUM LONGITUDINEM EJUS. — « Quia ad quinquagenarium jubilaei, id est ad aeternam requiem, pervenire non potest, nisi qui ad eam spem suam modo tendere longanimiter potest. »


FIFTY CUBITS IN LENGTH.

ET LATITUDINEM VIGINTI QUINQUE CUBITORUM. — « Cuncta bona opera per quinque sensus exhibentur. Quinarius vero per semetipsum ductus ad 25 pervenit, q. d. Bona opera cum agi coeperint, per fervorem animum ad augmentum excitant, et per semetipsa multiplicantur: unde et latitudinem menti faciunt, ut non sit angusta per teporem, sed expansa in bonis actibus per charitatem. Omnis enim torpor teporis angustia est; omnis vero benignitas charitatis magna latitudo. Nam etsi res desunt quae proximo indigenti praebantur, ampla est substantia voluntatis bonae. »

22. FENESTRAE AUTEM EJUS, ET VESTIBULUM, ET SCULPTURAE SECUNDUM MENSURAM PORTAE, QUAE RESPICIEBAT AD ORIENTEM. — « Porta ad Aquilonem ea omnia habere perhibetur, quae porta ad Orientem, fenestras scilicet contemplationis, vestibulum humilitatis, sculpturam bonae operationis. Innocentes enim habent portam ad Orientem, poenitentes ad Aquilonem: quia eis etiam post peccati frigus, regni aditus per misericordiam patet. »


Versus 22: AND ITS WINDOWS, AND VESTIBULE, AND SCULPTURES, ACCORDING TO THE

SEPTEM GRADUUM ERAT ASCENSUS EJUS, ET VESTIBULUM ANTE EAM. — « Quia per septiformem gratiam aditus nobis regni coelestis aperitur. In mente enim nostra primus ad coelestia ascensionis gradus est timor Domini, secundus pietas, tertius scientia, quartus fortitudo, quintus consilium, sextus intellectus, septimus sapientia, Isaiae XI, 2. Vestibulum ante gradus est fides: neque enim quis potest bona agere, nisi prius credat. Per fidem enim homo venit ad opera, sed per opera solidatur in fide. »

23. ET PORTA ATRII INTERIORIS CONTRA (id est recte obversa rectaque tendens ad) PORTAM AQUILONIS ET ORIENTALEM. — « Quia non solum his qui in innocentia permanent (qui pertinent ad Orientem), sed etiam peccatoribus (quos denotat Aquilo) peccata sua poenitendo damnantibus, aperiuntur interioris atrii gaudia, ut ineffabilia mysteria patriae coelestis agnoscant, agnoscendo sitiant, sitiendo currant, currendo perveniant. Haec aeterni gaudii secreta cognoverat, qui dicebat: Sitivit anima mea ad Deum vivum: quando veniam, et apparebo ante faciem Dei? Praedicator gentium ad hunc aditum regni coelestis anhelabat, dum dicebat: Cupio dissolvi, et esse cum Christo. Quid ergo restat, nisi ut se ad perfectioris vitae cursum dirigant omnes, qui illa gaudia patriae coelestis agnoscunt? »


Versus 23: And The Gate Of The Inner Court Was Opposite

ET MENSUS EST A PORTA USQUE AD PORTAM CENTUM CUBITOS. — « Centenarius, quia decies per denarium ducitur, perfectionem denotat. Is itaque qui aditum atrii interioris videt, profecto necesse est ut per viam perfectionis currat, et a porta inchoationis usque ad consummationis ingressum perveniat. Sunt enim multi, qui jam in septem gradibus aditum portae exterioris intraverent per timorem Dei humiles, per pietatis studium misericordes, per scientiam discreti, per mentis fortitudinem liberi, per consilium cauti, per intellectum providi, per sapientiam maturi; sed adhuc quibusdam necessitatibus obligati, hujus mundi curis inserviunt; licet inviti: his vera gaudia quae cognoverunt, amare non licet tantum quantum libet: hi plerumque a jugo mundi collum mentis excutiunt, omnia deserunt, terrenae curae pondera deponunt, atque ut ad coeleste desiderium latius animi sinum laxent, vitam remotam petunt, et in ea sanctis precibus et sacris meditationibus intenti, quotidiano se fletu afficient, et vetustatem cordis igne amoris conflant, atque ad coeleste gaudium accendendo se innovant. Hi plerumque in ipso suo desiderio accensi, exire jam de carne concupiscunt, atque ad vitam praesentem redire post fletum nolunt: sed tamen differuntur, ut dilatus amor ex ipsa sua dilatione proficiat, et ardenti desiderio quasi quod negatur crescat. Quibus saepe evenit ut, cum se viderint magno coelestis gratiae munere compunctos, jam se perfectos existiment, et obedientes putent; sed quia nullus est, qui dura praecipiat, patientes esse se credant; sed quia nemo eos per contumelias et adversitates pulsat. Et plerumque contingit ut spirituale ministerium vel inviti suscipiant, atque ad gubernationem fidelium deducantur. Qui cum magnis tribulationibus fuerint hinc inde pulsati, turbati mente, sese imperfectos inveniunt; qui non pulsati perfectos se esse crediderunt. Qua ex re agitur, ut se ad semetipsos colligant, et apud se opprobrium suae infirmitatis erubescant, atque ex ipsa sua confusione roborati, contra adversa patientiam opponant, et ex tribulatione proficiant, qui prius in otio ex ipsa sua securitate torpebant. Et veraciter esse tales incipiunt, quales se esse prius inaniter putaverunt. Per quotidiana enim desideria in mente perfici, quasi centum est cubitis interius atrium mensurari. »

24. ET EDUXIT ME AD VIAM AUSTRALEM: ET ECCE PORTA QUAE RESPICIEBAT AD AUSTRUM, etc. — « Cuncta haec in Orientis et Aquilonis porta jam dicta sunt. Ad Orientem sunt innocentes; ad Aquilonem poenitentes; ad Austrum spiritu ferventes. Rursum porta in Oriente est fides, quia per ipsam lex vera nascitur in mente. Porta ad Aquilonem est spes, quia unusquisque in peccatis positus, si de venia desperaverit, funditus perit; sed per spem misericordiae reviviscit. Porta ad Meridiem est charitas, quia igne amoris ardet. Tribus igitur portis ad atrium interius tenditur: quia per fidem, spem atque charitatem ad gaudia secreta pervenitur. »


Versus 24: AND HE LED ME TOWARD THE SOUTH: AND BEHOLD A GATE THAT LOOKED TOWARD

26. ET CELATAE PALMAE ERANT, UNA HINC, ET ALTERA INDE, IN FRONTE EJUS. — « Qui in vita sua impressa esse sancta opera demonstrant, palmas in fronte caelatas habent: quia quanta illos in posterum victoria sequatur, jam nunc in sanctis suis operibus ostendunt. In Orientis porta est pictura, in Aquilonis vero et Meridiei est caelatura palmarum: quia signum victoriae, quod inchoantibus ostenditur, hoc in revertentibus atque ferventibus jam solidius et robustius tenetur. »


Versus 26: AND THERE WERE CARVED PALMS, ONE ON THIS SIDE AND ANOTHER ON THAT

UNA HINC, ET ALTERA INDE. — « A dextro palmam habet is, quem prospera non extollunt: a sinistro, quem adversa non dejiciunt. Quasi ex utraque parte Paulus portabat palmam, cum diceret: Per arma justitiae a dextris, et a sinistris; per gloriam, et ignobilitatem; per infamiam, et bonam famam; ut seductores, et veraces; quia et in adversitate fortis, et in prosperitate humilis permanebat. Ut ergo hinc et inde palma gestetur in fronte, adesse semper nostris mentibus debet et in adversis fiducia, et in prosperis timor. Hinc est quod idem egregius praedicator dicebat: Scio et humiliari, scio et abundare. Quem ergo nec abundantia in superbiam elevat, nec in necessitate cupiditas irritat, novit abundare, novit penuriam pati. Si enim aeternitatem diligimus, cuncta temporalia usu, non in affectu possidemus. Ita S. Job carnis vulneribus jacens, mentis robore stans, contra desperationis impulsum reduxit ad memoriam bona quae egerat: Oculus, ait, fui caeco, et pes claudo, etc. Et qui in prosperitate humilis fuit, revocatis bonis suis ad memoriam, infractus in adversitate permansit. Sic impletur quod scriptum est Eccli. XI: In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum. »

ET SEPTEM GRADIBUS ASCENDEBATUR AD EAM. — « Quia per octo gradus interioris portae vestibulum habent, quae viginti quinque cubitis in longitudinem metiuntur. Si enim octo ter ducimus, ad viginti quatuor perducimus: cui unus additur, ut viginti quinque teneamus. Auditores enim boni, qui quasi quaedam vestibula sunt portarum, aeternae spei longanimitatem tenent, octavum diem in Trinitatis fide sustinent. Quae Trinitas quia unus est Deus, octo quidem per tria ducunt, sed in unius Dei confessione solidantur. Plana sunt vestibula, quia humilia sunt corda bonorum auditorum. Habent longitudinem, quia in spei perseverant longanimitate. Ergo habent viginti quinque cubitos in longitudine, quia resurrectionem carnis in octava per Trinitatem credunt, et eamdem Trinitatem unum Deum esse fatentur. Habent quoque quinque cubitos in latitudine, quia per vitam simplicem, quae quinque sensibus ducitur, circa amorem proximi dilatantur. Intus ergo sunt in spirituali aedificio per amorem, et quasi foris respiciunt per simplicitatem. »


AND IT WAS ASCENDED TO BY SEVEN STEPS.

27. Et porta atrii, etc. — « Cuncta haec superius exposita sunt. Nam versu sequenti metitur atrium interius ad portam Australem, et vers. 23, idem ad portam Orientalem, et vers. 35, idem ad portam Aquilonarem, singula eadem mensura. Praedicatores portae nobis sunt tam exteriores quam interiores: quia nos et in primo aditu fidei, spei atque charitatis instituunt; et cum jam proficientibus coelestis regni mysteria praedicant, per subtiliorem sensum nos ad interiora perducunt. Unde et per septem gradus prius ascensus earum describitur, et postmodum per octo. Septem enim gradus sunt: quia timorem Domini, pietatem, et scientiam, et fortitudinem, et consilium, et intellectum, et sapientiam suis auditoribus praedicant. Sed cum jam dimitti praecipiunt, cum nihil in hoc mundo diligi admonent, nil per affectum teneri, vim contemplationis coelestis patriae intendi, atque in ejus suadent mysteriis delectari; gradum addunt, et ad interiora trajiciunt. Iste gradus a Christo ostenditur juveni praecepta servanti, Matth. XIX, cum ei dicitur: Adhuc unum tibi deest. Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo: et veni, sequere me.


Synopsis Homiliae XX.


Versus 27: And the gate of the court, etc.

Rursum per octavum numerum et dies aeterni judicii, et carnis resurrectio designatur. Habent autem interiores portae vestibula, quae viginti quinque cubitis in longitudinem metiuntur. Si enim octo ter ducimus, ad viginti quatuor perducimus: cui unus additur, ut viginti quinque teneamus. Auditores enim boni, qui quasi quaedam vestibula sunt portarum, aeternae spei longanimitatem tenent, octavum diem in Trinitatis fide sustinent. Quae Trinitas quia unus est Deus, octo quidem per tria ducunt, sed in unius Dei confessione solidantur. Plana sunt vestibula, quia humilia sunt corda bonorum auditorum. Habent longitudinem, quia in spei perseverant longanimitate. Ergo habent viginti quinque cubitos in longitudine, quia resurrectionem carnis in octava per Trinitatem credunt, et eamdem Trinitatem unum Deum esse fatentur. Habent quoque quinque cubitos in latitudine, quia per vitam simplicem, quae quinque sensibus ducitur, circa amorem proximi dilatantur. Intus ergo sunt in spirituali aedificio per amorem, et quasi foris respiciunt per simplicitatem. »

38. ET PER SINGULA GAZOPHYLACIA OSTIUM IN FRONTIBUS PORTARUM. — « Gazophylacia sunt corda doctorum, quae scientiae divitias servant. Frontes autem portarum sunt opera et verba praedicatorum, in quibus eos foris agnoscimus, quales apud se intrinsecus vivant. Est autem ostium per gazophylacia singula in frontibus portarum; quia unusquisque doctor in corde auditoris intellectum aperit in dictis et operibus patrum. »

IBI LAVABANT HOLOCAUSTUM. — « Qui se per fidem in conversione sancta Domino devoverunt, holocaustum Domino facti sunt, v. g. quis pro timore Domini patiens esse devovit, nulli convicium pro convicio reddere, omnia aequanimiter tolerare; et tamen cum hunc contumelia ab ore proximi illata percusserit, turbatur, forte aliquid loquitur quod loqui non debuit. Certe iste jam holocaustum est, sed adhuc inquinatum. Fortasse contra illatas contumelias patientiam exhibuit, tacitus permansit; sed tamen contra easdem contumelias, quas portat, dolore tangitur, ejusque animus in charitate sauciatur. Hic itaque in cogitatione sua se judicat, reprehendit semetipsum, quia dolet, nec tamen apud se praevalet obtinere ne doleat. Jam ergo per bonam voluntatem holocaustum est, sed tamen per dolorem quo tangitur, adhuc inquinatum.


THERE THEY WASHED THE BURNT OFFERING.

Alius decrevit indigentibus cuncta tribuere; forte surrexit cogitatio: Unde vives si cuncta dederis? nec tamen desistit tribuere; sed quod laetus dare coeperat, postmodum tristis praebet. Quid hujus mens, nisi misericordiae holocaustum est? sed tamen per tristitiam cogitationis inquinatum. Aut enim deliberare summa non debuit, aut post deliberationem nullo modo dubitare. Alius, contempta mundi superbia, ultimum appetit inter homines locum; sed cum subito a proximo se despici agnoscit, dedignatur cur despicitur. Vult quidem esse in loco humili, sed tamen attendi contemptibilis non vult. Hunc jam devotio elevat, sed adhuc infirmitas gravat; holocaustum est, sed inquinatum. Hi vero cum per verba doctorum dicta Patrum intelligunt, et in quanta culpa jaceant agnoscunt, seque ipsos poenitentiae lamentis afficiunt, holocaustum in ostio portarum lavant.

Porro sacrificium est, cum quis aliquid Deo vovet, aliquid non vovet; aliquid dat pauperibus, aliquid sibi servat. Holocaustum vero sunt, qui sibi nihil reservant, sed sensum, linguam, vitam atque substantiam, quam perceperunt, omnipotenti Deo immolant. Pinguedo est devotio et compunctio, de quibus Psaltes Psalm. LXV: Holocausta medullata offeram tibi. Qui enim bona operatur, et visioni jam Creatoris sui inhiat, atque ad aeterna contemplationis gaudia pervenire festinat, seque ipsum ex amore, quo accenditur, in fletibus mactat, holocausta Domino medullata dedit. Cum ergo nostro bono operi admixtum aliquid malitiae, vel pravae delectationis agnoscimus, redeamus ad lacrymas, lavemus holocaustum. Sunt autem quidam, qui in magnis actionibus se Domino devoverunt, atque ad tantam perfectionem perveniunt, ut ab eis nulla unquam difficultate flectantur. Nam quando per suggestionem caro pulsat, surgere non permittitur, quia vigore judicii calcatur. In deliberatione quoque patientiae nec sermo inordinatus ab ore prodit, nec dolor tacitus animum premit; in largitate eleemosynae nulla inopiaa suspicio tristitiam generat; in deliberatione humilitatis nullus despectus animum mordet. Sed cum jam in his, quae recte devoverunt, sese fortiter exhibent, priora tamen peccata, quae ab ipsis ante bonam deliberationem perpetrata sunt, ad memoriam reducunt et plangunt. Hi per vitam quam tenent holocaustum sunt, sed per vitam quam ante tenuerunt, inquinatum. Lavent ergo et ipsi lamentis suum holocaustum. Magnus est enim Creatori nostro ad recipiendos fletus humilium misericordiae sinus. »

39. ET IN VESTIBULO PORTAE DUAE MENSAE HINC, ET DUAE MENSAE INDE, UT IMMOLETUR SUPER EAS. — « Binae mensae in quibus immolamus bona opera, sunt charitas Dei, et dilectio proximi; quia in dilectione Dei necessario est tenenda fides et vita, in dilectione autem proximi debet summopere patientia et benignitas custodiri. Charitas enim patiens est, benigna est, etc., I Corinth. XIII. Patiens scilicet, ut illata a proximis mala aequanimiter portet: benigna, ut sua bona proximis desiderabiliter impendat. Rursum, in veteri lege patribus binae mensae erant, doctrina et prophetia; populo vero, circumcisio et sacrificium. Erant ad Aquilonem, quia lex sub timore mortis frigidi Judaici populi corda constringit. »


Synopsis Homiliae XXI.


Versus 39: AND IN THE VESTIBULE OF THE GATE THERE WERE TWO TABLES ON THIS SIDE

41. QUATUOR MENSAE HINC, ET QUATUOR MENSAE INDE, PER LATERA PORTAE. — « Dum enim vita, fides, doctrina et prophetia in bonorum mentibus custoditur, porta nostra, id est intellectus sacri eloquii, quatuor ex latere mensas habet. Cumque in proficientibus populis sancta praedicatio patientiam et benignitatem servat, quae prius in carnalibus circumcisionem et sacrificium custodiebat, mensae quoque quatuor quasi ex alio latere monstrantur. »


Versus 41: FOUR TABLES ON THIS SIDE AND FOUR TABLES ON THAT SIDE, ALONG THE

42. QUATUOR AUTEM MENSAE AD HOLOCAUSTUM, DE LAPIDIBUS QUADRIS EXSTRUCTAE. — « Quia fides et vita, patientia et benignitas de quadris lapidibus exstructae, id est de vita Sanctorum, in exemplum datae sunt sequentibus populis, ut jam vestibulum mensas habeat, id est virtutes vitae popularis teneat, in quibus Deo orationis sacrificium in ara sui cordis incendat. Quisquis enim Sanctus in prosperitate non extollitur, in adversitate non frangitur, suasionibus ad malum non trahitur, vituperationibus a bono opere non revocatur, lapis quadrus est. Et quasi ex omni latere statum habet, qui casum in qualibet permutatione non habet. Talis lapis quadrus erat, qui dicebat: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Vultis vitam cognoscere? Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Vultis patientiam audire? Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et colaphis caedimur, etc.; maledicimur, et benedicimus; persecutionem patimur, et sustinemus. Vultis benignitatem cognoscere? Ego libentissime impendar, et superimpendar pro animabus vestris, licet plus vos diligens minus diligar. »

« Rursum, verba sacrae Scripturae lapides quadri sunt, qui ubique stant, quia ex nullo latere reprehensibilia inveniuntur. Ex his construuntur mensae ad holocaustum; quia qui Dei verba semper cogitant, semetipsos Domino a carnali vita in cogitatione mactant. »

LONGITUDINE CUBITI UNIUS ET DIMIDII, ET LATITUDINE CUBITI UNIUS ET DIMIDII. — « Longitudo pertinet ad longanimitatem spei, latitudo ad charitatis amplitudinem. Tendantur ergo in longanimitate spei corda Sanctorum, tendantur in perfectione quam habent cubito uno. Sed quia adhuc plene videre non possunt, ubi spei oculum mittunt, hoc quod super unum cubitum habent, in dimidio cubito recidatur, quatenus in hac vita semper se imperfectos aspiciant, et ardentius ad perfectionem currant. Habent quoque latitudinem cubiti unius et dimidii; quia Sanctorum corda in charitatis amplitudine dilatata, proximum quem vident perfecte diligendo, habent cubitum unum; sed Deum, quem medullitus diligunt et sequuntur, tantum diligere non possunt quantum debent, quia adhuc non valent videre quem diligunt; et mensura amoris minor est, ubi adhuc mensura minor est cognitionis. Super unum ergo cubitum dilectionis proximi habent dimidium dilectionis Dei. »

ALTITUDINE CUBITI UNIUS. — « Quae est enim altitudo Sanctorum, nisi fides invisibilium? Per fidem enim creditur quod non videtur, atque ideo per hanc justorum mensa ad altitudinem ducitur, ut cuncta visibilia despiciat in terra, et ea quae audit invisibilia sequatur in coelo. Sed unum cubitum habet altitudo mensae, quia unitas est fidei in corde omnium Sanctorum. »


OF ONE CUBIT IN HEIGHT.

SUPER QUAS PONANT VASA IN QUIBUS IMMOLATUR. — « Quid enim sunt animae fidelium, nisi vasa sancta, quae verba pietatis capiunt, ut ex eorum mentibus holocaustum vitae atque orationis immoletur? Sic de Paulo dixit Christus: Vas electionis mihi est. Et pastoribus dicitur: Mundamini, qui fertis vasa Domini. »

HOLOCAUSTUM ET VICTIMA. — « Quia et perfecti (hi enim sunt holocaustum), cum omnia deserunt, totum cor in amore Domini accendunt; et imperfecti (qui sunt victima simplex) sacrificium offerunt quod ex parte devoverunt. »

43. ET LABIA EORUM PALMI UNIUS, REFLEXA INTRINSECUS PER CIRCUITUM. — « Quid est quod labia palmo metiuntur, nisi quod in palmo manus tenditur, et sancti patres ac doctores ea praedicant, in quibus auditorum opera tenduntur? Quasi enim manum extendimus, cum opera nostra dilatamus. Doctor ergo dum cor audientis ad bona opera distendit, palmum se habere in labiis ostendit. In palmo digitus major ac minimus tenditur, quibus magna et minima actio designatur. Sic enim auditor magna opera, quae audivit et didicit, faciat, ut agere et minima non omittat; sic minimis intentus sit, ut piger in agendis majoribus non sit. Unde per Evangelium Veritas dicit: Vae vobis, scribae et pharisaei! quia decimatis mentam, et anethum, et cyminum, et relinquitis quae graviora sunt legis, judicium, misericordiam et fidem. Haec oportuit facere, et illa non omittere. »


Versus 43: AND THEIR EDGES WERE OF ONE HANDBREADTH, TURNED INWARD ALL AROUND.

PALMI UNIUS. — « Quia ex doctorum praedicatione sicut unitas tenetur in fide, ita quoque unitas mentium servari debet in opere, ne per bonum opus, quod alter agit, alter ad discordiae malum prorumpat. Ita enim bona opera agere debemus, ut per haec quoque cum his cum quibus vivimus, unanimitatem recte ut possumus, conservemus, id est non deserendo quod agimus, sed praeveniendo bonis persuasionibus malum discordiae quod timemus. »

Reflexa intrinsecus per circuitum. — « Tunc enim mensarum labia intrinsecus reflectuntur, quando doctores ad conscientiam revocant tacita cogitatione omne quod dicunt, quando semetipsos subtiliter perscrutantur, si faciunt omne quod loquuntur; ne, si praedicantes bona facere dissimulant, sui vastatores sint, cultores alieni.

O doctor! ecce jam mensa es, jam vasa portas, jam in vasis fidelibus pondus holocausti et victimae sustines; sed intus reflecte labium, id est ad cor revoca sermonem; audi quae dicis, operare quod praedicas. Si enim negligis implere quod doces, aliis messem seminas, et ipse a frumenti participatione jejunas. Doctrina viri per patientiam noscitur; tanto ergo quis doctus ostenditur, quanto patiens fuerit. Nec tamen si quaedam sibi deesse videt, a praedicatione contirescat. Saepe enim quod vivendo nescimus, compulsi loqui doctrinam loquendo discimus; ut, dum de cogitationis nostrae pigritia reatus nascitur in mente, eamdem mentem subito compunctio oborta transverberet, et sua voce excitata evigilet in opere, quae prius torpebat in otio sine voce. »

SUPER MENSAS AUTEM CARNES OBLATIONIS. — « Doctores enim sancti, cum pro compunctis peccatoribus atque confitentibus Deo preces fundunt, per hoc, quod ad veniam pro carnali eorum vita postulant, mensae Domini carnes oblationis portant. Quod quoties agunt, et in hoc pro alienis peccatis interveniunt, sua autem fletu oculos amplius detergant; quia ea ipsa charitate se justificant, qua mira pietate pro alienis iniquitatibus se in lamentis mactant. Nec laboriosum debet esse doctori, pro conversis peccatoribus lacrymas fundere, quando et ipse, qui omnia creavit, homo factus, pro nostris iniquitatibus in cruce sanguinem fudit. »


AND UPON THE TABLES, THE FLESH OF THE OFFERING.

44. ET EXTRA PORTAM INTERIOREM, GAZOPHYLACIA CANTORUM IN ATRIO INTERIORI. — « Atrium hoc interius erat respectu portarum externarum quibus concludebatur. Idem erat exterius respectu atrii et portarum intimarum. Sancta enim Ecclesia duas vitas habet, unam, qua laborat in terra; aliam, qua remuneratur in coelo; atque in utraque offert sacrificium: hic videlicet sacrificium compunctionis, et illic sacrificium laudis. In utroque autem carnes efferuntur; quia hic oblatio carnis est maceratio corporis, ibi oblatio carnis est in laude Dei gloria resurrectionis. Tunc quippe illi quasi in holocaustum caro offertur, quando in aeterna incorruptione permutata, nil contradictionis, nil mortalitatis habuerit; quia tota simul amoris ejus ignibus accensa, in laude sine fine permanebit. Quid sunt autem gazophylacia cantorum, nisi sancta desideria amantium? Qui praecepta divina, quasi quasdam divitias, custodiunt in mente, quas cantando servant; quia mandata Dei non ex timore, sed ex amore perficient. Valde cor justi, quasi cujusdam cantoris, gazophylacium audire? Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco incolatus mei, Psalm. CXVIII. Audi aliud: Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; in reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex, II ad Timotheum, cap. IV. Annon hic impletur illud: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine?


Synopsis Homiliae XXII.


Versus 44: AND OUTSIDE THE INNER GATE, TREASURIES OF SINGERS IN THE INNER COURT.

Eorum ergo corda, qui adventum justi judicis diligunt, gazophylacia cantorum sunt, quia per praesumptionem gratiae et vitae, per virtutes sancti desiderii cantant justi judicium, quod omnes injusti pertimescunt. Haec gazophylacia inter portam Orientis et Aquilonis esse memorantur, atque ad viam australem respicere; quia corda Sanctorum inter fidem et spem posita australem viam respiciunt, quoniam sanctae charitatis ignibus inardescunt. Orientis porta viam Aquilonis respicit, cum vita nostra perceptam fidem, adhuc aliquatenus in frigore culpae torpescit. In multis enim offendimus omnes. Ergo ad australem viam facies intendamus, exerceamus nos in ardore charitatis, et ibi tendamus oculos cordis, ubi accendamur ignibus amoris. Annon quasi calore meridiani fervoris ardebat, qui aestuabat, dicens: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Sitivit anima mea ad Deum fortem vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Hoc quoque ardore succensus fuerat, qui dicebat: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace: quia viderunt oculi mei salutare tuum.

Habeant ergo sancta gazophylacia hinc Orientis portam, et inde Aquilonis; quia inter ipsa redemptionis suae mysteria, quae sequuntur, et carnales quosdam, quos et intra sanctam Ecclesiam tolerant, multi in Deum forti amore proficiunt, virtutibus excrescunt, aeterni judicis adventum quaerunt, et inter ea quae amant, atque ea quae tolerant, quasi quaedam gazophylacia divitias spiritus in mente servant. Nec inter Sacramenta quae diligunt, et quae jam contraria portant, deficiunt, quia ad australem viam facies intendunt. Quid enim patimur, quod patres nostri pro amore Domini antea non pertulerunt? Rursum per portam ad Aquilonem accipi potest Gentilitas, per portam ad Austrum Judaea, per Orientalem portam Christus, cujus nomen est Oriens, q. d. Una est via et illis qui ab Austro sunt, et his qui ab Aquilonis porta respiciunt; quia electis Judaeis et Gentibus Dominus ac Redemptor noster, expulsa poena formidinis, ad Patrem factus est iter amoris, atque adjutorium perventionis. »

45. HOC EST GAZOPHYLACIUM, QUOD RESPICIT VIAM MERIDIANAM; SACERDOTUM ERIT, QUI EXCUBANT IN CUSTODIIS TEMPLI. — « Qui sunt sacerdotes, qui templum Dei custodiunt, nisi qui orando, praedicando, spiritualibus actibus vigilando, sanctam Ecclesiam a malignorum spirituum immissionibus, a pravorum suasionibus, ab haereticorum erroribus defendunt? An non custos templi fuerat, qui labores passionis suae enumerans dicit: In labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, etc. Praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum? Laborat, luget, esurit, sitit, alget, jejunat, vigilat; et tamen vigilando de Ecclesiarum omnium sollicitudine cogitat. Ne quis in perfidiam, ne quis in superbiam, ne quis in rapinam, vel immunditiam labatur, exquirere atque compescere, hoc est templum Dei, id est Ecclesiam, custodire. Sunt autem minoris ordinis sacerdotes, qui excubant ad ministerium altaris, vers. 46, qui videlicet in adjutorio majorum peccata delinquentium subtiliter investigant, et vitam carnalium corrigunt, atque ad lamenta poenitentiae perducunt. Ab his quasi in altari jam caro incenditur, ut in conspectu Dei inde sacrificium redoleat, unde prius culpa displicebat.


Versus 45: THIS IS THE TREASURY THAT LOOKS TOWARD THE SOUTH; IT SHALL BELONG TO

Porro gazophylacium sacerdotum majoris ordinis, qui excubant in custodiis templi, solum respicit viam meridianam: quia hi solis studiis spiritalibus occupati, semper his quae amoris Dei sunt, sollicite intendunt. Sacerdotes autem minoris ordinis, qui discutiendis peccatis delinquentium praesunt, etiam ad viam Aquilonis oculos reflectunt, ut in mentibus peccantium, quae sint opera frigoris videant, et haec verbis correptionis usque ad poenitentiae gemitus perducentes, quasi carnes in altari Domini incendant. Respiciunt etiam cum magnis sacerdotibus ad meridianam viam: quia quantum ad semetipsos est, fervent igne charitatis, et succensi sunt flammis amoris Dei. »

46. ISTI SUNT FILII SADOC, QUI ACCEDUNT DE FILIIS LEVI AD DOMINUM, UT MINISTRENT EI. — « Sadoc latine dicitur justus. Quis autem justus est, nisi ipse cui dicitur: Justus es, Domine, et rectum judicium tuum? Qui vero sunt filii justi, nisi hi, de quibus scriptum est: Quotquot autem crediderunt in eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri? Levi autem interpretatur assumptus. Quis autem assumptus est, nisi populus fidelis, qui per sacramenta fidei est a perfidis segregatus? Omnes ergo, qui perseverantes spiritalibus actibus intendunt, filii sunt justi. Et de filiis populi assumpti accedunt ad Dominum, ut ministrent ei: quia de ipsis fidelibus eliguntur, qui ad Dei ministerium veniant, et coelestibus studiis pro eruditione populi intendant. Sed qui sunt, qui Domino ministrant? De quibus Dominus per Psalmistam dicit Psalm. C: Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat. Habet enim maculam in via, qui in bono opere, quod agit, terrenae gloriae sibi praemium proponit; quia speciem boni operis foedat per maculam pravae intentionis. Fortasse quis disciplinae studio intentus culpas delinquentium resecat: qui tamen si ad hoc non Dei amore, sed zelo proprio ducitur, sibi in his, et non Domino ministrat. Alius ne asper esse videatur, multa leniter tolerat, quae prava perpetrantur. Iste itaque quia videri pro Domino districtus non vult, per lenitatis suae studium sibi et non Domino ministrat. Restat ergo ut, sive in Dei ministerio fatigemur, sive indigentibus nostra largiamur, sive per abstinentiam carnem domemus, sive zelo moveamur, sive per patientiam


Versus 46: THESE ARE THE SONS OF ZADOK, WHO FROM AMONG THE SONS OF LEVI APPROACH

aliquando leniter prava toleremus: nos summopere debeamus intentionem nostram discutere, quatenus omne quod facimus, non nostro, sed Dei zelo faciamus, ne in his quae agimus, nobis potius quam Domino ministremus. Nam, ut ait Paulus: Omnes quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi. Idem vero Paulus cum coelestis fratribus, non sibi ministrare, sed Domino, et vivendo, et moriendo festinabat, dicens: Nemo nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. Sive enim vivimus, Domino vivimus: sive morimur, Domini sumus. Sibi enim Sancti nec vivunt, nec moriuntur. Sibi non vivunt, quia per omne quod agunt ad lucra spiritalia anhelant; atque orando, praedicando, sanctis operibus insistendo, coelestis patriae cives multiplicare desiderant. Sibi minime moriuntur, quia in conspectu hominum Deum sua morte glorificant, ad quem pervenire etiam moriendo festinant. »

47. ET MENSUS EST ATRIUM LONGITUDINE CENTUM CUBITORUM, ET LATITUDINE CENTUM CUBITORUM PER QUADRUM. — « Quid est atrium spiritalis aedificii, nisi amplitudo fidelium populorum? Ipsa autem longanimitas spei, et latitudo charitatis vacua in cordibus fidelium non est. Nam per fidem, quidquid valet, operatur. Si ergo in vita fidelium, juxta quemdam modum, per singulos perfecta est longanimitas spei, perfecta latitudo charitatis, perfecta certitudo fidei, perfectum studium operationis, atrium templi per quadrum centum cubitos habet. Centenarius enim symbolum est perfectionis. Metiantur ergo fideles populi virtutes in quadrum; quia quisque tantum credit, quantum sperat et amat; et tantum operatur, quantum credit, amat et sperat. Quia itaque S. Ecclesiae populi multi sunt, et robusti per fidem, et longanimes per spem, et ampli per charitatem, et efficaces per operationem, atrium templi centum cubitis in quadro mensuratur. Rursum quadrum fidelium sunt prudentia, justitia, fortitudo, et temperantia; quae ita in quadro esse debent, ut una aliam non excedat. Magna quippe est prudentia: sed si minus est a voluptatibus temperans, si vincitur delectatione, si minus in periculis fortis, si minus in operationibus justa, profecto minus est prudens. Magna est temperantia: sed si minus intelligit unde se temperat, si adversa sustinere per fortitudinem minus valet, atque in timore animum dejicit, si per praeceptionem suam aliquando ad injustitiae opera prorumpit, minus est temperans. Idem est de fortitudine et de justitia. Mensuretur ergo vita perfectorum per quadrum: et tantum habeat spiritalis aedificii latus unum, quantum latera singula, quia quisque tantum prudens est, quantum temperans; et tantum est justus, quantum prudens, temperans et fortis fuerit. »


Versus 47: AND HE MEASURED THE COURT, ONE HUNDRED CUBITS IN LENGTH AND ONE

ET ALTARE ANTE FACIEM TEMPLI. — « Quid est templum, nisi fidelis populus? Quid altare Dei, nisi mens bene viventium? ubi ex compunctione ignis ardet, et caro consumitur. Altare ergo ante faciem templi est, cum multi in sanctae Ecclesiae conspectu sunt propositi, qui aeterni judicii memores, semetipsos quotidie Deo sacrificium in lamento compunctionis mactant, quia corpora castigant, quatenus illud magistri gentium impleant: Ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. Hostia quippe occiditur, ut offeratur; sed hostia vivens est corpus Domino afflictum; quod et hostia dicitur, et vivens; quia vivit in virtutibus, et est a vitiis occisum: vivit ergo, quia cuncta quae praevalet bona operatur. Duo erant altaria, unum aureum ante arcam, alterum aeneum in atrio. In hoc cremantur carnes, in isto incenduntur aromata, quia duo sunt compunctionis genera. Alii enim per timorem, peccatorum suorum memores, dum supplicia aeterna pertimescunt, carnalia opera plangunt, et quotidianis se lacrymis affligunt. Alii vero a carnalibus vitiis liberi, aut longis jam fletibus securi, amoris flamma in compunctionis lacrymis inardescunt, coelestis patriae praemia cordis oculis aspiciunt, supernis jam civibus interesse concupiscunt. Dura eis apparet servitus longitudo peregrinationis suae. Regem in decore suo videre desiderant, et flere quotidie ex ejus amore non cessant. Quid isti, nisi altare sunt aureum? Est hoc altare ante arcam, ejusque velum, quia Sanctorum corda quae cum magnis virtutibus in Dei amore succensa sunt, per sanctum desiderium in illo ardent, quem adhuc revelata facie videre non possunt. Arca enim intra velum est noster Redemptor in coelo. Talis erat sponsa de qua dicitur Cant. III: Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii? Nam S. Ecclesia dum ab hoc mundo in sanctis precibus ardenti amore se erigit, per desertum quod deserit, ascendit. Fumus ex aromatibus est compunctio orationis, concepta ex virtutibus amoris: quae tamen oratio virgula fumi dicitur, quia dum sola coelestia postulat, sic recta progreditur, ut ad terrena petenda minime reflectatur; nec virga, sed virgula nuncupatur, quia interdum in compunctionis ardore tantae subtilitatis est vis amoris, ut hanc nec ipse animus possit comprehendere. Myrrhae et thuris sacrificium offerunt, qui et carnem affligunt, ne eis corruptionis vitia dominentur, et redolentem in conspectu Domini amoris sui hostiam incendunt, seque ipsos Deo in sanctis virtutibus exhibent.


AND THE ALTAR BEFORE THE FACE OF THE TEMPLE.

Pulvis pigmentarii est virtus bene operantis. Nemo autem me reprehendat, si post hanc locutionem cessavero, quia, sicut cernitis, undique gladiis circumfusi sumus. Alii detruncatis manibus ad nos redeunt, alii captivi, alii interempti nuntiantur. Jam cogor linguam ab expositione retinere, quia taedet animam vitae meae. Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium. Quid ergo restat, nisi ut inter flagella quae ex nostris iniquitatibus patimur, cum lacrymis gratias agamus? Sit itaque gloria Omnipotenti Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat cum Patre, in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. »

Hucusque S. Gregorius pene ad verbum.

Hic ergo ipse ob clades Longobardorum, et imminentem ab eis Romae obsidionem ingemiscens, manum de tabula tulit, ac calamum et linguam stitit.

Aliam magis particularem, magisque distinctam et distributam singularum templi partium explicationem afferam ex Lyrano in fine capitis XLII.

I shall present another more particular, and more distinct and distributed explanation of the individual parts of the temple from Lyranus at the end of chapter 42.