Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Praescribit sacrificia principi, et vers. 16, legem fert de donis et legatis principis, denique, vers. 19, praescribit locum et culinas victimarum.
Textus Vulgatae: Ezechiel 46:1-23
1. Haec dicit Dominus Deus: Porta atrii interioris, quae respicit ad Orientem, erit clausa sex diebus, in quibus opus fit: die autem sabbati aperietur, sed et in die Calendarum aperietur. 2. Et intrabit princeps per viam vestibuli portae deforis, et stabit in limine portae: et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus: et adorabit super limen portae, et egredietur: porta autem non claudetur usque ad vesperam. 3. Et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in sabbatis, et in Calendis, coram Domino. 4. Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino; in die sabbati sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum. 5. Et sacrificium ephi per arietem: in agnis autem sacrificium quod dederit manus ejus: et olei hin per singula ephi. 6. In die autem Calendarum vitulum de armento immaculatum: et sex agni et arietes immaculati erunt. 7. Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium: de agnis autem, sicut invenerit manus ejus: et olei hin per singula ephi. 8. Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portae ingrediatur, et per eamdem viam exeat. 9. Et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in solemnitatibus: qui ingreditur per portam Aquilonis, ut adoret, egrediatur per viam portae Meridianae: porro qui ingreditur per viam portae Meridianae, egrediatur per viam portae Aquilonis: non revertetur per viam portae, per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur. 10. Princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur, et cum egredientibus egredietur. 11. Et in nundinis, et in solemnitatibus erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem: agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus ejus: et olei hin per singula ephi. 12. Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino: aperietur ei porta, quae respicit ad Orientem, et faciet holocaustum suum, et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati: et egredietur, claudeturque porta postquam exierit. 13. Et agnum ejusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino: semper mane faciet illud. 14. Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similae: sacrificium Domino legitimum, juge atque perpetuum. 15. Faciet agnum, et sacrificium, et oleum cata mane mane: holocaustum sempiternum. 16. Haec dicit Dominus Deus: Si dederit princeps donum alicui de filiis suis: haereditas ejus, filiorum suorum erit, possidebunt eam haereditarie. 17. Si autem dederit legatum de haereditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem: haereditas autem ejus, filiis ejus erit. 18. Et non accipiet princeps de haereditate populi per violentiam, et de possessione eorum: sed de possessione sua haereditatem dabit filiis suis: ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua. 19. Et introduxit me per ingressum, qui erat ex latere portae, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, quae respiciebant ad Aquilonem: et erat ibi locus vergens ad Occidentem. 20. Et dixit ad me: Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato, et pro delicto: ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus. 21. Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii, et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii. 22. In quatuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum: mensurae unius quatuor erant. 23. Et paries
per circuitum ambiens quatuor atriola: et culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum. 24. Et dixit ad me: Haec est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini victimas populi.
Versus 1: THE GATE OF THE INNER COURT
1. PORTA ATRII INTERIORIS, — id est atrii sacerdotum. Haec est porta clausa, de qua dixit cap. XLIV, vers. 2 et 3. Hanc jubet hic aperiri principi in Sabbatis et Calendis.
Mystice S. Hieronymus: «Sex diebus, ait, quibus operamur in mundo, porta Orientalis atrii interioris clausa nobis est. Postquam autem venerimus ad diem septimum, id est ad diem sabbati, in quo aeterna requies est: sive ad diem Calendarum, quando post caecam noctem, et horribles tenebras lucis exordium est, aperitur nobis porta Orientalis: si quis nostrum per merita virtutum ducis nomen et dignitatem fuerit consecutus, per viam vestibuli portae deforis, hoc est mundi hujus labores et portam Ecclesiae, quae adhuc in terrenis finibus posita est, ingredietur, non interius atrium (hoc enim in praesenti loco scribitur), sed ad limen portae interioris, et stabit in ea.»
Versus 2: THE PRINCE SHALL ENTER BY WAY OF THE VESTIBULE OF THE OUTER GATE (that is, of the exterior gate, as
2. INTRABIT PRINCEPS PER VIAM VESTIBULI PORTAE DEFORIS (id est exterioris, ut vertunt Chaldaeus et Tigurina, quae scilicet erat in atrio laicorum): ET STABIT IN LIMINE PORTAE, — interioris, inquit S. Hieronymus, quae scilicet erat in atrio sacerdotum, q. d. Princeps intrabit per portam atrii laicorum, pergetque usque ad portam atrii sacerdotum, ut inde spectet sacrificia, quae per sacerdotes offert in ipsorum atrio. Sicut enim nemo laicus, sic nec princeps poterat ingredi atrium sacerdotum, sed soli sacerdotes: princeps tamen proxime ad illud accedebat, adeoque consistebat in porta atrii sacerdotum, ibique sedem regalem habebat, in qua sederet si vellet, aut juxta eam staret, si mallet: «stabit» enim praesentiam et consistentiam significat, non situs qualitatem: stabit ergo, id est eo loco consistet et deget, sive stando, sive sedendo, sive genuflectendo.
Sedem hanc regis juxta atrium sacerdotum graphice repraesentat Adrichomius in effigie Hierosolymae et templi, num. 95. Simili modo olim reges christiani prohibebantur ingredi chorum sacerdotum, et cogebantur ante chorum in templo cum populo consistere, uti Theodosium consistere coegit S. Ambrosius. Idem etiamnum servant Graeci, qui chorum in quo Missas celebrant, undique clausum, nec ulli, nisi sacerdoti ejusque ministris, pervium habent. Discant hic principes ex sanctione Dei, quantam modestiam exhibere in templo, quamque sacerdotes, quasi Dei ministros, venerari debeant.
PORTA AUTEM NON CLAUDETUR USQUE AD VESPERAM. — Causam dat S. Hieronymus: «Ut post principem, inquit, omnis populus terrae adoret contra ostium portae illius; adoret autem in Sabbatis et in Calendis, quando aperitur porta.»
ET FACIENT, — id est offerent, sacrificabunt.
Versus 3: AND THE PEOPLE OF THE LAND SHALL WORSHIP AT THE ENTRANCE OF THE GATE
3. ET ADORABIT POPULUS TERRAE AD OSTIUM PORTAE, — scilicet foris post principem: princeps enim in ipso limine portae consistebat et adorabat.
Versus 5: AND THE SACRIFICE
5. ET SACRIFICIUM. — Hebraice, mincha, id est sacrificium, sive libamen similae erit mensura ephi. IN AGNIS AUTEM SACRIFICIUM QUOD DEDERIT MANUS EJUS, — q. d. Libamen et mensuram similae ad agnos, quos immolabit princeps, non praescribo: det ipse tantum, quantum volet; ita tamen ut olei hin per singula ephi similae, quae dare voluerit, addat et misceat. In omnibus enim victimis animalium addenda erant simila, oleum, sal et thus, quasi libamina et condimenta sacrificii, uti dixi saepius in Levitico.
JUXTA MENSURAM CORI ERIT AEQUA LIBRATIO, — id est aequa ad pondus divisio et ad corum accommodatio, q. d. Utrumque ad rationem cori exigetur, scilicet ut ephi et batus sint decima pars cori. Ita Vatablus.
Versus 6: A CALF FROM THE HERD
6. VITULUM DE ARMENTO. — Hebraice בן בקר ben bacar, id est filium bovis, sive vaccae, id est vitulum juvenem et tenerum, qui adhuc matrem, puta vaccam, sequitur.
Versus 7: AND AN EPHAH OF (flour) FOR THE RAM HE SHALL OFFER AS A SACRIFICE
7. EPHI QUOQUE (similae) PER ARIETEM FACIET SACRIFICIUM. — Hebraice, mincha, q. d. Ad quemlibet arietem offeret ephi similae pro mincha, id est sacrificio, sive libamine farreo. Passim enim hic, uti et Levitic. II, sacrificium; hebraeum mincha, vocatur similae oblatio et libatio.
SICUT INVENERIT MANUS EJUS, — sicut dare potuerit et voluerit. Vide dicta vers. 5.
Versus 8: AND WHEN THE PRINCE ENTERS, BY WAY OF THE VESTIBULE OF THE GATE
8. CUMQUE INGRESSURUS EST PRINCEPS, PER VIAM VESTIBULI PORTAE — Orientalis, ut dixit vers. 2. Duo hic sanciuntur, duplexque statuitur discrimen inter principem et populum. Primum, ut princeps solus per portam Orientalem ingrediatur, eaque alias clausa, illi ingredienti aperiatur, et eo egresso claudatur ad vesperam: populus vero per portam Meridionalem et Aquilonarem ingrediatur et egrediatur, ut dicitur versu seq. Secundum, ut princeps per eamdem portam ingrediatur et egrediatur: populus vero per unam ingressus, per alteram et adversam egrediatur, uti statuitur vers. 10. Ita S. Hieronymus, Vilalpando, Maldonatus et alii.
SED TERRAM DABUNT. — q. d. Terram reliquam populi distribuent.
censent tantam fuisse, quanta erat sors sacerdotum et Levitarum: Hebraei vero, quibus favet S. Hieronymus, censent tertiam laicorum sortem fuisse partitam in tredecim partes aequales; ex quibus una principi, caeterae duodecim in totidem tribus Israel fuerint distributae.
Hinc recte infert Vilalpando, pag. 396, in fine, id multo potiori jure sacerdotibus in altari et templo ministraturis licuisse, quod principi licebat. Nam a sacerdotibus sanctitas, sapientia, divini cultus observantia, atque religio major exigebatur, quam a saeculari principe, cui maximi privilegii loco dabatur, ut usque ad limen (vel postem) interius adoraturus ingrederetur, ulterius progredi omnino prohibebatur: cujus quidem contemptae legis severissimas poenas luit Ozias rex, percussus lepra a Deo, II Paral. XXVI, vers. 16 et 19.
Moralis causa erat, ut significaretur principem, aeque ac sacerdotes, aliam decere viam, id est vitam et mores, quam populum, puta peculiares et sanctiores.
Aliter R. Salomon, R. David, et Hebraei: censent enim hic statui legem tantum de Sabbatis et Calendis, ut scilicet hisce festis tam princeps quam populus una porta ingredi, altera vero egredi debeat: idque putant sanciri vers. 9 et 10. Verum prior sententia verior est.
Versus 9: WHEN THE PEOPLE ENTER
9. CUM INTRABIT POPULUS. — Statuitur hic ut populus per portam, non Orientalem, sed Meridionalem ingressus, Aquilonari egrediatur; ingressus vero Aquilonari porta, per adversam, scilicet Meridionalem, egrediatur.
Causam dant Hebraei, ne finita oratione quae fiebat in medio atrii Orientali coram Domino, converteretur adorans contra templum, ad eamdem portam reversurus, itaque dorsum obverteret templo: quod rusticum fuisset et incivile. Verum aequa erat conversio, scilicet lateralis, sive per eamdem, sive per diversam portam quis egrederetur; tamque tergum, aut potius latus obvertebat ingrediens per unam portam, et egrediens per alteram, quam ingrediens et egrediens per unam eamdemque. Verior ergo causa fuisse videtur, ut in tanta populi turba facilior esset transitus. Si enim eadem porta, qua ingressi erant, egressi fuissent, occurrissent venientibus et intrantibus, itaque invicem sese in transitu impedivissent, dum hi volunt ingredi, illi egredi, quod vitatur, si hi, qui una porta ingrediuntur, alia egrediantur. Id experimur hic Romae in Basilicis Apostolorum et Martyrum, dum sunt stationes solemnes.
Tropologice, significatur in via et cultu Dei non esse egrediendum, sed progrediendum, ut cum Apostolo, quae retro sunt obliviscentes, in priora nos extendamus, ait S. Hieronymus.
Versus 10: AND THE PRINCE IN THEIR MIDST
10. PRINCEPS AUTEM IN MEDIO EORUM, — id est princeps per portam ingredietur, quae media est inter Meridionalem et Aquilonarem, quibus populus ingreditur: sic enim quasi in medio populi, utroque ex latere intrantis, ingrediebatur princeps.
CUM INGREDIENTIBUS INGREDIETUR, — id est eodem tempore, quo alii ingrediuntur, in medio eorum, uti jam dixi, ipse ingredietur; et eodem tempore, quo alii egrediuntur, egredietur ipse.
Versus 11: AT THE FAIRS
11. IN NUNDINIS. — Hebraice בחגים bechaggim, id est in festis.
Versus 12: AND WHEN THE PRINCE OFFERS
12. CUM AUTEM FECERIT PRINCEPS, — cum obtulerit per sacerdotes, uti dixit vers. 2. SPONTANEUM HOLOCAUSTUM, — aut spontaneas victimas pacificas, vel Eucharisticas, q. d. Princeps, cum praeter sacrificia, quae hic in festis ei praescribuntur, voluerit aliis diebus sponte sua sacrificium offerre, aperietur illi porta Orientalis, sicut in festis. Ita Hebraea, Maldonatus et alii.
ET OMNE VOTUM. — Hebraice כל חרם col cherem, id est ut Aquila, Symmachus et Theodotion, omne anathema. Vide de cherem et anathemate dicta Levit. XXVII, 28.
Versus 14: EVERY MORNING
14. CATA MANE MANE, — id est singulis diebus mane. Est graecismus: κατὰ enim Graecis idem est, quod secundum, per: geminatio vero significat distributionem universalem, q. d. Per singula mane.
Versus 16: HIS INHERITANCE (that of the prince's son) SHALL BELONG TO HIS SONS
16. HEREDITAS EJUS (filii principis) FILIORUM SUORUM ERIT, — q. d. Transmittet filius ad posteros suos hanc haereditatis partem, a patre principe dono acceptam. Loquitur de parte bonorum regalium, ut patet ex vers. seq.
Versus 17: A BEQUEST (in Hebrew מתנה mattana, that is, a gift, as preceded) UNTIL THE YEAR OF RELEASE
17. LEGATUM (hebraice מתנה mattana, id est donum, uti praecessit) USQUE AD ANNUM REMISSIONIS, — scilicet jubiliaei, de quo dixi, Levit. XXV, 13; illo enim possessiones venditae ad primos venditores, sive dominos, revertebantur. Statuitur hic discrimen inter dona, quae princeps dat filiis, et ea quae dat servis, scilicet, ut servis, id est subditis, data revertantur ad principem in Jubilaeo, filiis vero data non revertantur. Hoc enim est, quod ait: «Haereditas autem ejus, filiis ejus erit,» quod clarius dicunt Hebraea: «Verumtamen haereditas ejus filiorum ejus (id est filiis ejus ab eo dono data) ipsorum erit.»
Hinc docet S. Hieronymus (qui per principem intelligit pontificem) sacerdotes filiis non debere relinquere bona Ecclesiastica, sed tantum haereditaria: «Suggillat, inquit, non solum illius temporis sacerdotes et principes, sed nostri quoque, qui ditiores fiunt sacerdotes dignitate, et praeter ea, quae sibi Domini dispositione debentur, tollunt a pauperibus per violentiam; vel sub honoris nomine divites spoliant, ut ipsis quoque filiis suis, quibus paterna debetur haereditas, nil debeant derelinquere nisi quod sibi a parentibus derelictum est. Ergo qui ditior est sacerdos, quam venit ad sacerdotium, quidquid plus habuerit, non filiis debet dare, sed pauperibus, et sanctis fratribus, et domesticis fidei, qui vincunt merita liberorum: ut reddat ea, quae Domini sunt, Domino suo, qui loquitur in Evangelio: Quidquid uni istorum fecistis, mihi fecistis. Ipse enim in pauperibus suscipitur hospitio, visitatur in carcere, nudus tegitur, sitiens bibit, saturatur esuriens.
UT NON DISPERGATUR POPULUS MEUS: dispergit ergo populum Dei, et aufert ab eo possessionem fidei sempiternam qui aliena dona, vel bona, vel rapina, vel adulatione, vel blanditiis, vel praetextu religionis filiis fratribusque et consanguineis derelinquit.» Haec S. Hieronymus. Vide dicta cap. XLIV, 23.
Versus 18: BY VIOLENCE
18. PER VIOLENTIAM. — Vatablus vertit: Ut per vim et oppressionem de ipsorum possessione eos dejiciat.
Versus 19: AND HE BROUGHT ME THROUGH THE ENTRANCE, etc
19. ET INTRODUXIT ME PER INGRESSUM, etc. — Vatablus vertit: Porro introduxit me per ingressum, qui erat in latere portae (Orientalis atrii sacerdotum) ad exedras sanctas, quae versae erant ad Aquilonem.
Versus 20: AND THE PEOPLE MAY BE SANCTIFIED
20. ET SANCTIFICETUR POPULUS, — contactu aut praesentia carnium sanctificatarum: quidquid enim sanctum tangebat, sanctum putabatur. Simile dixit de vestibus sacris cap. XLIV, 19. Sancit Deus res sanctas, uti victimas, loco congruo et sancto asservari, ne in profano inter laicos vilescerent, aut minus reverenter haberentur. Unde S. Hieronymus: «Significat, inquit, ne facile non sanctificatis sancta tribuamus, nec mittamus juxta Evangelium margaritas ante porcos, nec demus sanctum canibus.»
Versus 21: HE BROUGHT ME OUT INTO THE OUTER COURT
21. EDUXIT ME IN ATRIUM EXTERIUS, — scilicet in atrium populi, uti paulo ante dixit: interius enim atrium erat sacerdotum. Hinc ergo videtur, quod in atrio laicorum per quatuor ejus angulos fuerint atriola separata, et pariete sive muro circumsepta, ut dicitur vers. 23, in quibus erant culinae ad coquendas partes victimarum pacificarum, laicis offerentibus ex lege debitas, quas deinde in eodem atrio comedebant epulantes, et gaudentes coram Domino: atrium enim sacerdotum non suffecisset omnibus hisce coquendis, cum partes sacerdotum et Dei ibi coquendae essent. Deinde molestum fuisset, praesertim in hieme et frigore, singulas laicorum carnes coctas ex uno atrio in aliud transferre, et singulis suas reddere et distribuere in tanta populi turba.
Aliter Maldonatus; putat enim atrium hoc exterius fuisse in eodem atrio sacerdotum, dicique exterius, quia erat extra gazophylacia.
Versus 22: THE FOUR WERE OF ONE MEASURE
22. MENSURAE UNIUS QUATUOR ERANT, — q. d. Quatuor haec atriola culinarum, in quatuor angulis atrii magni laicorum posita, erant unius et ejusdem mensurae, scilicet singula erant longa quadraginta cubitos, lata triginta, ut praecessit. Ita Vatablus.
Versus 23: AND KITCHENS WERE BUILT UNDER THE PORTICOS
23. ET CULINAE FABRICATAE ERANT SUBTER PORTICUS. — Porticus hae innitebantur parietibus, sive muris atrium ambientibus, de quibus jam dixi. In hisce porticibus dicit aedificatas fuisse culinas ad coquendas victimas. Aliter vertit Vatablus, scilicet sub muris, vel foraminibus foci erant circumcirca; sicque explicat: In parte, ait, muri superiore erant foramina, quibus ollas imponebant, inferne autem alia foramina ad subjiciendum ignem.
Versus 24: IN WHICH THE MINISTERS OF THE HOUSE OF THE LORD SHALL COOK THE VICTIMS OF THE PEOPLE
24. IN QUA COQUENT MINISTRI DOMUS DOMINI VICTIMAS POPULI. — Sicut victimae, utpote sanctae, a solo sacerdote mactabantur, ita et earum carnes a solis templi ministris, puta a Levitis, coquebantur etiam in atrio laicorum.