Cornelius a Lapide

Ezechiel XLVII


Index


Synopsis Capitis

Videt Propheta aquas ex templo manantes. Deinde, vers. 13, dividitur terra inter duodecim tribus.


Textus Vulgatae: Ezechiel 47:1-23

1. Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad Orientem: facies enim domus respiciebat ad Orientem: aquae autem descendebant in latus templi dextrum ad Meridiem altaris. 2. Et eduxit me per viam portae Aquilonis, et convertit me ad viam foras portam exteriorem, viam quae respiciebat ad Orientem: et ecce aquae redundantes a latere dextro. 3. Cum egrederetur vir ad Orientem, qui habebat funiculum in manu sua, et mensus est mille cubitos: et traduxit me per aquam usque ad talos. 4. Rursumque mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad genua: 5. et mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille, torrentem, quem non potui pertransire: quoniam intumuerant aquae profundi torrentis, qui non potest transvadari. 6. Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis. Et eduxit me, et convertit ad ripam torrentis. 7. Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte. 8. Et ait ad me: Aquae istae, quae egrediuntur ad tumulos sabuli Orientalis, et descendunt ad plana deserti, intrabunt mare, et exibunt, et sanabuntur aquae. 9. Et omnis anima vivens, quae serpit, quocumque venerit torrens, vivet: et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aquae istae, et sanabuntur et vivent omnia, ad quae venerit torrens. 10. Et stabunt super illas piscatores, ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit: plurimae species erunt piscium ejus, sicut pisces maris magni, multitudinis nimiae: 11. in littoribus autem ejus, et in palustribus non sanabuntur, quia in salinas dabuntur. 12. Et super torrentem orietur in ripis ejus ex utraque parte omne lignum pomiferum: non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus ejus: per singulos menses afferet primitiva, quia aquae ejus de sanctuario egredientur: et erunt fructus ejus in cibum, et folia ejus ad medicinam. 13. Haec dicit Dominus Deus: Hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israel: quia Joseph duplicem funiculum habet. 14. Possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus: super

quam levavi manum meam ut darem patribus vestris: et cadet terra haec vobis in possessionem. 15. Hic est autem terminus terrae: ad plagam septentrionalem, a mari magno via Hethalon, venientibus Sedada, 16. Emath, Berotha, Sabarim, quae est inter terminum Damasci et confinium Emath, domus Tichon, quae est juxta terminum Auran. 17. Et erit terminus a mari usque ad atrium Enon terminus Damasci, et ab Aquilone ad Aquilonem: terminus Emath plaga septentrionalis. 18. Porro plaga orientalis de medio Auran, et de medio Damasci, et de medio Galaad, et de medio terrae Israel, Jordanis disterminans ad mare Orientale, metiemini etiam plagam Orientalem. 19. Plaga autem australis meridiana, a Thamar usque ad aquas contradictionis Cades: et torrens usque ad mare magnum: et haec est plaga ad meridiem australis. 20. Et plaga maris, mare magnum a confinio per directum, donec venias Emath: haec est plaga maris. 21. Et dividetis terram istam vobis per tribus Israel: 22. et mittetis eam in haereditatem vobis, et advenis, qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum: et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israel: vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israel. 23. In tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus.


Versus 1: TO THE GATE OF THE HOUSE

1. AD PORTAM DOMUS, — id est templi. Maldonatus per domum accipit Sanctum sanctorum. Porta haec erat Orientalis, ut patet ex sequentibus. ET ECCE AQUAE EGREDIEBANTUR. — Quaeritur, quaenam hae aquae? Respondet Vilalpando fuisse aquas subterraneas templi, quae per canales ductae in atrium sacerdotum effluebant, quia tum victimae, tum ipsum lanienae solum assidue lavabatur. De quibus S. Hieronymus in cap. XL Ezech. 41: «Ad latus exterius, inquit, juxta Septuaginta, erat rivus fabrefactus, qui holocaustum, cineres, et carnium virulentias efferebat exterius.» Sanguis enim, aliique humores et excrementa tot victimarum quotidie, faetorem intolerabilem creavissent, nisi his aquis abluta per canales et aquaeductus foras propulsa fuissent.

ECCE AQUAE REDUNDANTES. — Illae ipsae quas viderat vers. 1, per dextrum templi latus defluentes, templum circumambientes, ad portam Orientalem redibant. Non enim quatuor erant rivi, ut nonnulli putarunt, sed unus tantum ad dextrum latus fluens, ait Maldonatus; sed hic rivus variis locis per canales et epistomia erumpebat. Unde Hebraei et Vatablus putant Prophetam vidisse primo aquam exorientem e limine, postea ex loco, qui suberat lateri domus. Alii dicunt Prophetam vidisse aquam scaturientem e limine, quod erat prope latus parietis domus.

De hisce aquis et aquaeductibus ita scribit Aristeas, oculatus testis, lib. De LXX Interpret., sub initium. Erant in templo occulta receptacula aquarum, quae ad diluendum sanguinem jugulatarum hostiarum funduntur, quarum fluxus tam assiduus est, ut perennis fons videatur. Et ad hoc sunt juxta arae basin frequentes aperturae, solis ministris cognitae. Sed mirabilis est, et fere inenarrabilis subterraneorum conceptaculorum magnitudo, quae ad quinque usque stadia per circuitum templi cuncta penetrat. Plumbeae ad ea fistulae quacumque per muros, et templi solum, quibus omnia abluantur mundenturque, descendunt.

Tales aquaeductus et subterraneos et supraterraneos videmus Romae, ac imprimis S. D. N. Sixti V in Quirinali, et Pauli V in Janiculo, sive Montorio. Plinius hosce aquaeductus vocat orbis miracula. Unus eorum ab eo sic describitur, lib. XXXVI, cap. XV: «Vicit antecedentes aquarum ductus novissimum impendium operis inchoati a Caio Caesare, et peracti a Claudio: quippe a quadragesimo lapide ad eam excelsitatem, ut in omnes urbis montes levarentur: influxere Curtius, atque Caeruleus fontes. Erogata in id opus sestertium ter millies.

Quod si quis diligentius aestimaverit aquarum abundantiam in publico, balneis, piscinis, domibus, euripis, hortis, suburbanis villis, spatioque advenientis exstructos arcus, montes perfossos, convalles aequatas, fatebitur nihil magis mirandum fuisse in orbe terrarum.» Porro aquaeductus Salomonis hisce Romanis fuisse mirabiliores docet Vilalpando, pag. 565. Hisce adhuc Roma plena est, ideoque in singulis pene plateis exstant foricae et ostiola, quibus sordes in hosce aquaeductus et cloacas subterraneas, tandemque in Tiberim devolvantur, adeo ut Roma in imo videatur concava, et stare in fornicibus, mirumque sit eam hiatibus et terrae motibus saepius non concuti, imo conquassari.

Allegorice et potius, hae aquae significant tum aquas baptismi, quae e limine templi, id est a Christo, qui est via et veritas; et ab altari crucis, puta e latere Christi, profluxerunt, omniaque gratiarum genera, quae ex illis emanarunt; tum Evangelicam doctrinam, ait S. Hieronymus, de qua dixit Propheta, cap. XXXVI, 25: «Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris.» Et Zacharias, cap. XIV, 8: «Et erit in illa die: Exibunt aquae vivae de Jerusalem: medium earum ad mare novissimum: in aestate, et in hieme erunt.» Nam, ut ait Isaias, cap. II, 3: «De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.» Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Vatablus, Maldonatus, Pintus et alii, q. d. Per totum orbem dispergentur doctrina, baptismus, lex et gratia Christi. Nominat duo maria, Orientale, scilicet Mortuum; et Occidentale, scilicet Mediterraneum, quia haec erant limites Palaestinae, et populi Dei; ac per illa quaevis alia intelligit. Ita S. Cyrillus ibid.

De his aquis ait Christus, Joan. VII: «Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem dixit de spiritu, quem accepturi erant credentes in eum.»

Et Psaltes, Psalm. XXII: «Super aquam refectionis educavit me.» Et Isaias, cap. XII: «Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris.» Et cap. XXXV, 6: «Scissae sunt in deserto aquae, et torrentes in solitudine. Et quae erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum.» E contrario Jeremias, cap. II, juxta Septuaginta, increpat Judaeos, quod eant ad aquas Aegypti: «Quid vobis, ait, et viae Aegypti, ut bibatis de aquis Geon?» qui hebraice dicitur שיחור sichar, id est turbidus atque coenosus; hic est Nilus. Tales aquae sunt dogmata haereticorum, inquit S. Hieronymus.


Versus 2: HE BROUGHT ME OUT BY THE WAY OF THE NORTH GATE

2. EDUXIT ME PER VIAM PORTAE AQUILONIS. — «Per viam portae,» id est per portam: Hebraei enim nomen viae addunt per pleonasmum, q. d. Angelus me circumduxit per portam atrii utriusque, ut totum templum circumambularem. ET CONVERTIT ME AD VIAM FORAS. — Clare vertit Vatablus: Circuire me fecit in viam foras ducentem ad portam exteriorem (scilicet Aquilonarem) in viam quae tendit in Orientem. Reductus est ergo hic Propheta ad portam Orientalem templi, ad quam primo ductus fuerat, cap. XL, 6.

2. ET ERIT EX OMNI PARTE SANCTIFICATUM. — Clare vertit Vatablus: Inde (id est ex hac prima parte oblationis) spatium quadratum quoquoversus quingentorum calamorum cedet sacratiori loco, id est erit pro sanctuario. Ex toto sacerdotum loco decerpit et designat hic templum.

CUM INGREDIENTIBUS INGREDIETUR, — id est eodem tempore, quo alii ingrediuntur, in medio eorum, uti jam dixi, ipse ingredietur; et eodem tempore, quo alii egrediuntur, egredietur ipse.


Versus 3: AND HE MEASURED

3. ET MENSUS EST. — To «et» redundat per hebraismum: alioqui enim pendet sententia.


Versus 5: WATERS OF THE DEEP TORRENT

5. AQUAE PROFUNDI TORRENTIS. — Hebraice: Aquae natationis torrentis, qui non poterat transvadari, id est quae ita intumuerant, ut non nisi natando transvadari possent. Ductus est Propheta ad aquas sensim profundiores, scilicet primo, profundas usque ad talos; unde Chaldaeus vertit, usque ad aquas talorum; deinde, usque ad genua; tertio, usque ad femora et renes; quarto, excedentes staturam hominis, ut natando transeundae forent.

Symbolice, hae aquae sensim crescentes significabant res Judaeorum Babylone redeuntium, post templi reaedificationem, ex parvis initiis ingens incrementum accepturas. Aquae enim bonorum affluentiam significant, ut patet vers. 8 et 9. Isai. LXVI, 12: «Ecce, inquit, ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis.»

Allegorice et potius, significabant, ait Maldonatus, Ecclesiam, et Evangelicam doctrinam parvo sumpto initio, ab Jerusalem per totum terrarum orbem longe lateque propagandam, donec dominaretur Christus «a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum,» Psal. LXXI, 8; omnesque gentes, ad quas ea destricta pervenerit, a corruptione morum, errorumque pravitate curandas.

Aut, primi mille cubiti primum Christianorum ordinem denotant, qui incipientium appellatur, qui minore gratiarum copia perfunditur (nempe usque ad talos), id est donec in mandatis Dei ambulent, ut Scriptura loqui solet, consilia vero non servent. Alii mille cubiti, proficientes significant, qui ad praecepta consilia etiam Evangelica adjungere conantur; sed nondum ad perfectionem pervenerunt. Alii mille, perfectos, quibus usque ad lumbos aqua circumfluit, id est tantum gratiae accipiunt a Deo, ut perfectam castitatem servare possint ac velint, qua homines angelorum vitam imitantur. Postremi, Beatorum statum, qui transvadari non potest; quia oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum, Isaia LXIV, 4, et I Corinth. II, 9.

Sic fere et Theodoretus. Hinc Eccli. XXIV, 40, sapientia, quae primo erat exigua, quasi dioryx, id est aquaeductus, dicitur crevisse in fluvium immensum: «Ego, inquit Sapientia, quasi trames aquae immensae de fluvio.» Et rursum: «Et ecce factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare.»

Sic quoque has dimensiones explicat Antonius Fernandius, visione XX, sect. II, ubi et addit, quod aqua primo, genua superans, significabat Christi doctrinam, quae paulatim pervasit et persuasit ut omnes curvarent sibi genu; secundo, pertingens ad renes, significabat quod illa carnem et concupiscentias (harum enim sedes sunt renes) latius restringeret, ac ad virginitatem et caelibatum multos impelleret; tertio, quod jam transvadari non potuerit, sed nando fuerit transmittenda, significabat christianos, praesertim perfectos, in Ecclesia Deique gratia quasi pisces natare.

Porro hae aquae egrediuntur e sanctuario, hoc est e Spiritu Sancto, qui totius sanctitatis est auctor, item e Christo: erat enim corpus Christi templum Dei, juxta illud Joan. II, 19: «Solvite templum hoc.» Ergo pectus sive cor Christi erat velut sanctuarium, ex quo haec aqua divina scaturivit.

Simili modo explicat S. Gregorius, lib. XXII Moral. cap. XIV: «Aqua, ait, usque ad talos venire, est jam nos per acceptam sapientiam desideratae rectitudinis vestigia tenere. Qui rursum mille metitur, et Propheta usque ad genua per aquam ducitur: quia, cum bonorum operis plenitudo tribuitur, ad hoc usque nos sapientia augetur, ut in pravis jam actibus minime flectamur. Qui iterum metitur mille, et Propheta per aquam usque ad renes ducitur: quia videlicet tunc in nobis plenitudo operis excrescit, quando in nobis percepta sapientia omnem quoque, in quantum est possibile, delectationem carnis exstinxerit. Qui adhuc mensus est mille, torrentem videlicet quem Propheta pertransire non potuit. Percepta namque perfectione operis, ad contemplationem ducitur, in qua mens sublimata in Deo non potest penetrare quod videt.»

Audi et S. Ambrosium in Apocal. XXI, 1: «Per torrentem, inquit, Scripturam divinam intelligere debemus, quae de templo, id est de Ecclesia, egreditur, ab ore scilicet praedicatorum; Angelus vero Dominum significat. Angelus itaque Prophetam mille cubitos ducit, cum Dominus alicui fideli suo desiderium largitur intelligendi Scripturas. Propheta namque typum tenet eorum, qui divinas Scripturas ad hoc discere volunt, ut ipsi in eis proficiant, et alios per earum scientiam instruant. Millenarius vero numerus perfectionem alicujus rei saepe demonstrat. Et prima transductio ad historiae intelligentiam, secunda ad moralem, tertia pertinet ad spiritualem. Angelus igitur transducit Prophetam usque ad talos, cum ei historiae intelligentiam tribuit. Quisquis enim moralem et spiritualem intelligentiam in divinis Scripturis investigare desiderat, necesse est ut historiae intelligentiam prius possideat. Secundo, Angelus Prophetam mille cubitos ducit, cum Dominus fidelem suum ad moralem intelligentiam percipiendam accendit; per quam usque ad genua cum transducit, cum moralis scientiae sensus ei manifestat. Torrentemque non potuit transvadare, quia profunditatem divinorum coelestiumque mysteriorum nullus sciens est, perscrutari potest. Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus, sicut dicit Apostolus: Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Et iterum: Videmus nunc per speculum in aenigmate; tunc autem facie ad faciem. Hunc torrentem idem Paulus transmeare se non posse considerans, dicebat: O altitudo divitiarum sapientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus!»

Mirabilem visionem de hisce aquis oblatam Alberto Magno, nimirum quod ipse torquens se in explicandis quibusdam locis difficilibus S. Dionysii, a S. Paulo ad eas ductus sit, et ad domum Aaronis, cumque Apostolo eas sicco pede transcunte, ipse ab eo invitatus, sequi, easque tranare non posset; tum acceperit ab eo resolutionem dubiorum occurrentium in Ecclesiastica Hierarchia S. Dionysii; ipsiusmet Alberti verbis recenset gravis auctor Ferdinandius Castiglius in Historia Ordinis S. Dominici, part. I, lib. III, cap. XLVII.


Versus 6: SURELY YOU HAVE SEEN

6. CERTE VIDISTI. — Hebraice הראית haraita, an vidisti? q. d. Si non bene vidisti, plenius vide et observa; si satis vidisti, audi mysterium pariter et usum, fructumque harum aquarum, scilicet «ligna multa,» id est arbores multas, quas aquae hae irrigando producunt et nutriunt. Mystice, ligna sunt christiani aquis baptismi loti et rigati, ut proferant poma, id est virtutum fructus, de quibus dicitur Psalm. XCV: «Tunc exsultabunt omnia ligna sylvarum a facie Domini, quia venit.» Et Matth. III: «Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.»

Rursum magis apposite (quod tamen eodem redit) ligna sive arbores, sunt fides, spes, charitas aliaeque virtutes habituales. Hae enim ex terra cordis nostri aquis Evangelii irrigata nascuntur, ac proferent fructus bonorum actuum (sicut enim fructus ex arbore, sic actus ex habitu proficiscuntur) sibi similium; et folia modestiae, pietatis, decoris et omnis honestatis externae. Quocirca anagogice ex hisce rursum enascuntur dotes habituales et actuales beatitudinis, uti mox dicam. Nam gratiae et virtutibus respondet et datur gloria beatifica, ejusque dotes, sicut semini respondet messis, merito merces, victoriae praemium.


Versus 8: TO THE HILLS OF SAND TO THE EAST

8. AD TUMULOS SABULI ORIENTALIS. — Ex Hebraeo גלילה gelila, verti quoque potest, ad Galilaeam Orientalem. Ita Septuaginta, Hebraeus et Vatablus. Tradunt Hebraei amnem hunc in duos rivos fuisse divisum, unum Orientalem, alterum Occidentalem; per quae Latini Orientalem et Occidentalem Ecclesiam intelligunt, aiunt Vatablus, Pintus et alii. Prior ergo, inquiunt, fluebat in mare Galilaeae, puta Tiberiadis, aut in mare Mortuum sive Sodomorum, quod orientale erat; alter in mare Mediterraneum, quod erat occidentale. Licet Maldonatus per mare Orientale accipiat sinum Persicum; sed hic nimis remotus est a Jerusalem et templo.

Idem quod Ezechiel hic ait, dixit Zacharias, cap. XIV, 8, verbis paulo ante citatis. Noster melius vertit, «ad tumulos sabuli.» Hujus enim convolutiones et tumulos significat Hebraeum gelila, ut recte docet S. Hieronymus in Comment.

Sadoc, qui interpretatur justus: et per hoc designatur, quod Ecclesiae ministri debent esse per imitationem specialem filii Christi, qui dicitur antonomastice Justus, Isai. XLV: «Rorate, coeli, desuper, et nubes,» etc. Unde Joannes Apostolus de se, et sibi similibus dixit I epist. cap. III: «Videte qualem charitatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur, et simus.»

Jam sensus est, q. d. Hae aquae quae ex limine sanctuarii egredientes fluunt versus Orientem, suoque cursu vehementi trahunt arenas, eriguntque tumulos earum in alveo suo, et descendunt ad planitiem solitudinis, ingredientur mare Mortuum, et exibunt ab eo, ita ut maris aquae hujus fluminis ingressu sanentur, et quae prius amarae erant, dulcescant, quaeque prius in eo mortua erant, reviviscant. Alludit ad Jordanem: hic enim ingreditur una parte, et alia egreditur mare Mortuum, ejusque aquas ex parte dulcorat; convolvit quoque efficitque tumulos arenarum, q. d. Aquae hae, quae fluunt in Jordanem, postea in mare Mortuum introibunt.

Porro ad litteram aquae hae parum sanabant, id est corrigebant, salsedinem maris Mortui, aut torrentium in illud influentium: magis ergo mysticas et antitypas hic aquas intelligere debemus, scilicet aquas baptismi; et per torrentes tendentes in mare Mortuum, perque ipsum mare Mortuum accipere infideles et peccatores mortiferis peccatis obsitos, qui hisce aquis recipiunt salutem et vitam, ac virtutum fructus ferunt uberrimos et laetissimos, ut qui antea erant vitiorum vorago, lacus libidinum faetidus, et mare sceleribus amarum ac mortuum, ubi nihil erat vitae, nihil gratiae, nihil verae dulcedinis, in fluvium amoenum, suavem, et salutarem, ac piscibus abundantem, convertantur, de quibus sequitur.

Mali ergo, utpote mortui, Christo virisque piis debent quod sint et vivant.


Versus 9: AND EVERY LIVING CREATURE THAT CREEPS (in Hebrew אשר ישריץ ascer iasrits, that is, that crawls or

9. ET OMNIS ANIMA VIVENS, QUAE SERPIT (hebraice אשר ישריץ ascer iasrits, id est quae reptat vel natat, puta pisces) VIVET. — Rursum iasrits, id est quae ebullit, multiplicatur, scaturit instar ranarum et piscium. Nam, ut ait Plinius lib. II, cap. II, in mari plura et majora animantia nascuntur, quam in terra ob humoris luxuriem. Hac de causa Propheta Ecclesiam comparat mari, fideles piscibus; quia multi sunt, et virtutibus meritisque magni. Unde explicans, subdit:

ET ERUNT PISCES MULTI. — Pisces sunt christiani, qui renati aquis baptismi vitam gratiae consequuntur. «Baptismus enim corpus tangit, et cor abluit,» ait S. Augustinus tract. 80 in Joannem. Hinc Christus dictus est ἰχθύς, id est piscis. Si enim vocis ἰχθύς initiales litteras exponas, idem erit quod Ἰησοῦς Χριστὸς Θεοῦ Υἱὸς Σωτήρ, id est Jesus Christus Dei Filius Salvator. Ita S. Augustinus, lib. XVIII De Civit. cap. XXIII.

Haec enim admirabilis mutatio, puta maris Mortui, id est peccatoris vivificatio, provenit ex aquis manantibus a limine et ostio Sancti sanctorum, id est a Christo qui est porta coeli, fluuntque in latus dextrum, id est per Christi crucifixi latus dextrum lancea apertum et vulneratum: ex eo enim sanguis et aqua, atque Ecclesiae Sacramenta fluxerunt, ait S. Augustinus.

Ubi nota: Communis veterum sententia est, latus Christi in cruce a milite perfossum, fuisse dextrum, idque putant aliqui hic praedici ab Ezechiele, cum ait vers. 2: «Et ecce aquae redundantes a latere dextro.» Ex hoc ergo latere Christi exivit sanguis et aqua, primo, ut quasi duplicem ex se Christus emanaret baptismum, scilicet aquae in Sacramento, et sanguinis in martyrio: illum enim fidelibus omnibus, hunc martyribus collaturus erat. Ita Cyrillus Hierosolymitanus, catech. 13; Tertullianus, lib. De Baptismo.

S. Hieronymus, epist. 83 ad Oceanum: «Latus, inquit, Christi percutitur lancea, et baptismi atque martyrii pariter Sacramenta funduntur.» Secundo, ut hac re significaretur quod baptismus aquae ex sanguine Christi haberet vim et efficaciam abluendi peccata. Unde S. Ambrosius, De Benedict. cap. IV: «Aqua, inquit, ad lavacrum, sanguis ad pretium.» Tertio, ut significaretur quod ex latere Christi fluerent quasi Sacramenta, quibus formanda et nutrienda erat Ecclesia. Unde Patres latus Christi vocant januam baptismi et caeterorum Sacramentorum: adduntque ex latere Christi dormientis in cruce formatam esse Ecclesiam, sicut ex latere Adae dormientis formata est Eva. Ita S. Cyprianus et Tertullianus, lib. De Baptismo.

Hinc et S. Chrysostomus, in cap. XIX Joan. 34, et ibid., S. Cyrillus per aquam intelligunt baptismum, per sanguinem calicem Eucharistiae: illo enim generamur, hoc nutrimur. Denique S. Cyprianus, serm. De Resurrect. Christi: «Ex hoc, ait, fonte non solum ablutionis primae undas haurimus, sed et compunctionis et poenitentiae perennes effluunt rivi, misericordiarum et totius pietatis affectus.»

ET SANABUNTUR. — In baptismo Christi sanata sunt aquae: quia per contactum vivificae carnis Christi, vim vivificandi acceperunt, ait S. Augustinus, serm. 36 De Tempore.

Anagogice, fluunt hae aquae ad latus dextrum, id est ad beatitudinem, et sortem locumque electorum. Hos enim Christus in judicio statuet a dextris; reprobos vero a sinistris. Unde sequitur:


Versus 10: FISHERMEN SHALL STAND UPON THEM

10. STABUNT SUPER ILLAS PISCATORES. — Apostoli scilicet qui audierunt a Christo: «Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.» Nota: Apostoli vocantur piscatores, potius quam venatores: quia ipsi non violentis codicibus, sed dulcibus sermonibus et moribus suaviter traxerunt homines ad se, et ad Christum; ac sensim sine sensu eos in retia Ecclesiae compulerunt, ut vivos caperent et ad meliorem vitam transferrent. Esca eorum fuit promissio vitae coelestis. Denique obedientia vocatorum et captorum ostendit quam dulcis fuerit eorum piscatio.

Note: The Apostles are called fishermen rather than hunters: because they drew men to themselves and to Christ not by violent compulsions, but gently by sweet words and manners; and gradually, imperceptibly, they drove them into the nets of the Church, so as to catch them alive and transfer them to a better life. Their bait was the promise of heavenly life. Finally, the obedience of those who were called and caught shows how sweet their fishing was.

AB ENGADDI USQUE AD ENGALLIM, — ab uno termino usque ad alium. Engaddi civitas est juxta mare Mortuum, alio nomine dicta Asasonthamar, id est urbs palmarum; eo quod floreret palmis et balsamis. Unde ibi erat hortus, sive vinea balsami, quod pene ibi tantum, non alibi in toto orbe, reperiebatur. Hunc hortum seu vineas balsami, tempore Herodis Magni, Cleopatra Aegypti regina, concedente Antonio amasio, invidens tantam felicitatem Herodi, transtulit in Aegyptum, teste Josepho, lib. I Belli, cap. XIII, Burchardo Saligniaco et aliis in descriptione Terrae Sanctae.

Engallim vicus vel urbs erat in principio maris Mortui, ubi scilicet Jordanis influit in mare. Atque ex hoc loco tendebant retia sua piscatores ad siccandum, usque ad Engaddi, uti ait hic Ezechiel. «Engallim, ait S. Hieronymus, est in principio maris Mortui, ubi Jordanis ingreditur. Engaddi vero, ubi finitur atque consumitur. Engaddi fontem haedi, Engallim fontem vitulorum sonat.»

SICCATIO SAGENARUM ERIT. — Piscatores sortes retiaque abluunt aqua marina, deinde ea ad solem exponunt et exsiccant: ita qui piscatur animas, humorem et sordes mundanae vanitatis, quas conversando cum hominibus contraxit, abluat amaritudine poenitentiae, mentemque ad se, et ad Deum revocet per meditationes, examina et similia exercitia spiritalia; ut ita a sole illo divino calore gratiae ipsius exsiccentur; ipseque aptus fiat ad novam animarum piscationem. Hoc significat Engaddi, id est fons haedi; et Engallim, id est fons vitulorum. Haedus enim et vitulus, utpote victimae pro peccato, sunt symbolum poenitentiae et mortificationis.


Versus 11: BUT ON ITS SHORES AND IN ITS MARSHES THEY SHALL NOT BE HEALED

11. IN LITTORIBUS AUTEM, ET IN PALUSTRIBUS NON SANABUNTUR. — Ad litteram, ait S. Hieronymus, hoc verum est in mari Mortuo; nam in eo, ejusque paludibus nullus piscis, aliudve animal nasci, aut aliunde illatum vivere potest; unde et vocatur mare Mortuum. Audi S. Hieronymum: «Nihil quod spiret et possit incedere, prae amaritudine nimia, in hoc mari reperiri potest. Nec cochleolae quidem, parvique vermiculi, et anguillae, et caetera animantium sive serpentium genera, quorum magis corpuscula possumus nosse, quam nomina.»

Symbolice, palustria sunt homines in segnitiem prolapsi: lacunae sunt ii qui in superficie versantur, ac sola praedicatione induti, v. g. praedicatores lingua, non vita, quales nostrum sunt plurimi, ait Theodoretus. Hi difficile sanantur.

Allegorice, extra has aquas baptismi, id est extra Ecclesiam, in qua est baptismus, non est salus, omnisque gentilium et haereticorum doctrina salsa est et amara, utpote coenosa et palustris: «quia in salinas dabuntur,» quia dum Deus deteget eorum falsitatem, eosque puniet, erunt aliis sal, ut scilicet alii eorum exemplo sapiant et caveant, juxta illud quod scriptum est Proverb. XIX: «Pestilente flagellato, stultus sapientior erit,» ait S. Hieronymus.

Audi et P. Barradium, tom. I, lib. II, cap. VI, ubi templum hoc Ezechielis mystice explicat, sed salinas aliter, imo contrarie interpretatur: «Mundi typus, ait, est mare Mortuum; hoc sanant Evangelii aquae, in illud influentes; Jordanis aquae in mare Mortuum influebant, sed sanare illud non poterant; eumdem in modum Mosis doctrina in mundum illabebatur, at sanare illum nequibat: influxit Evangelii unda salutifera, et sanavit. Sanari autem dicuntur aquae, cum a salsedine, amarore et sterilitate ad dulcedinem fecunditatemque transferuntur. Unde Elisaeus IV Reg. II: Sanavi (inquit) aquas has, et non erit ultra in eis mors, neque sterilitas. Sanavit ergo Deus aquas maris Mortui, id est mundi, quia salsedinem, amarorem, infecunditatem et mortem ejus cum dulcedine, et fecunditate, et vita, influentibus Evangelii aquis commutavit. Unde mare illud quod ne piscem quidem unum gignebat, jam nunc tot gignit, ut adjungat vates: Plurimae species erunt piscium ejus, sicut pisces maris magni, multitudinis nimiae.»

Hoc de sorte duodecim tribuum verum est, non de urbe, ut cap. XLVIII, patebit. Ita videmus in regnis bene ordinatis, reges in medio regni residere, esseque quasi centrum in circulo, ut et undequaque facile et aequaliter a subditis adiri, et ipsi eos adire possint, utque uno quasi intuitu omnes regni sui fines circumspiciant, singulisque provideant, utque omnes regiones in medio sibi quasi uniant et connectant. Regnum enim quo magis sibi regique suo unitum est, eo validius est et firmius. Repraesentavit hoc Calanus philosophus Alexandro Magno in corio sicco: illi enim in limitibus dum insisteret, subsiliebat; dum vero in medio illud calcabat, totum quiescebat. Ita Plutarchus in Alexandro.

«Ait praeterea Ezechiel, relinquendas salinas aliquot; has ego Religiosorum familias academiasque esse existimo; quemadmodum enim in salinis, ita in coenobiis et academiis sal efficitur, de quo Christus, Matth. V: Vos, inquit, estis sal terrae. Jam vero piscatores, quorum eodem loco Propheta meminit, quid nisi concionatores adumbrant, quos Dominus hominum vocavit piscatores? Siccatio vero sagenarum illud indicat, debere concionatores sagenas suas, id est conciones, prius quam in mare jaciant, solis, id est Christi, radiis exponere, ejusdem solis calore incendere, atque ab omni humanae cupiditatis humore desiccare.»


Versus 12: AND UPON THE TORRENT

12. ET SUPER TORRENTEM, — q. d. Fideles (eorum fides et virtutes) qui irrigantur aquis doctrinae christianae et S. Scripturae, erunt sicut arbores frondentes semper, et fructificantes, ut singulis mensibus, id est perpetim, congruis scilicet temporibus novos bonorum operum fructus afferant.

PER SINGULOS MENSES AFFERET PRIMITIVA. — Primitiva reddere, est primitivum fervorem initio mensis cujusque resumere: quod viri pii et sui profectus studiosi faciunt. Estque valde utile, imo saepe necessarium. Mens enim humana, ut ait S. Gregorius, lib. XXII Moral, cap. II, «dum igne amoris excoquitur, semper in se servat claritatem pulchritudinis quotidiana innovatione fervoris; nescit enim mens per torporem veterascere, quae studet per desiderium semper inchoaere.»

ET ERUNT FRUCTUS EJUS IN CIBUM. — Fructus virorum justorum sunt virtutes, quae sunt cibi quibus animus alitur ad aeternitatem: «Unicuique sua cultura fructus donat,» ait S. Ambrosius in cap. VII Luc. Quantum enim quisque se mentemque excolit, in tantum fructus fert: caeremoniae sunt folia conferentia salutarem instructionem et medicinam. Ita Alcazar in Apocal. XXII, in Luc. Adhaec fructus sunt opera, folia sunt verba salutaria, quibus alios instruimus, docemus, consolamur, excitamus, etc. Nam, ut ait S. Basilius: «Verba perfectorum sunt verba vitae, et incolumitas animae.»

Rursum S. Hieronymus: S. Scriptura, ait, est haec sacra arbor, sive lignum vitae, cujus historicus sensus nobis est cibus, quia eo fidem nostram pascit: allegoricus et moralis est «in medicinam,» quia eo mores corriguntur.

Huc alludit, imo hunc locum anagogice (nam ad litteram loquitur Ezechiel de Ecclesia crescente et militante) citat S. Joannes, Apoc. XXII, 1, dum ait: «Ostendit mihi fluvium aquae vitae, splendidum tanquam crystallum, procedentem de sede Dei, et Agni (sicut hic vers. 1, videtur procedere a limine domus Dei). In medio plateae ejus, et ex utraque parte fluminis lignum vitae

afferens fructus duodecim; per menses singulos reddens fructum suum, et folia ligni ad sanitatem Gentium;» ubi «fluvius aquae vitae» vel est visio beatifica, de qua ait Psaltes: «Fluminis impetus laetificat civitatem Dei;» «lignum vitae» est Christus, sive Christi humanitas, qui beatis sua visione et fruitione dat vitam immortalem, estque eis quasi in cibum et voluptatem recentem «per duodecim menses,» id est perpetuo in omnia saecula, in omnem aeternitatem; «folia ligni» sunt verba Christi, quibus beatos omnium gentium mulcebit et consolabitur.

Audi et S. Ambrosium, in Apoc. XXII, 1: «Duae ripae, ait, duo testamenta significant. Inter has duas ripas magnus torrens Scripturarum, qui a sanctis Patribus editus est, decurrit; per ligna vero Doctores Ecclesiae designantur, qui in utrisque ripis, id est in doctrina veteris et novi Testamenti, plantati esse dicuntur; unde aquas verae scientiae trahentes, et fructus gignunt et folia. Per fructus namque opera bona; per folia autem, verba praedicationis designantur: fructus in cibum, et folia ad medicinam proficiunt; quia unusquisque doctor languenti animae medicinam verborum salutiferam tunc ministrat, cum eam prius exemplis bonorum operum paverit. Ecce Ezechiel torrentem de templo exiisse se vidisse dixit; Joannes autem non torrentem, sed fluvium a sede Dei et Agni procedentem sibi ostensum fuisse dicit. Torrens ex nimio ardore solis solet siccari, fluvius vero nullo ardore siccatur. Non inconvenienter ergo per torrentem divina Scriptura exprimitur, quae veniente sole, id est Domino ad judicium, siccabitur; quia post resurrectionem divina Scriptura necessaria non erit. Porro per fluvium, qui nullo ardore solis exsiccatur, gloria Sanctorum perpetua intelligitur: qui a sede Dei et Agni procedere dicitur; quia ab illo fluvius gloriae Sanctorum procedet, a quo illis in carne positis processit rivus omnium bonorum; qui fluvius splendidus tanquam crystallus esse dicitur.»


Versus 13: THIS IS THE BORDER BY WHICH YOU SHALL POSSESS THE LAND

13. HIC EST TERMINUS, IN QUO POSSIDEBITIS TERRAM. — Cap. XLV, coeperat Propheta dividere terram Israel; sed interpositis quibusdam incidentibus divisionem istam intermiserat; nunc ad eam perficiendam redit. Antequam vero terram dividat per sortes, distinguit ejus terminos ex omni parte, scilicet ad quamlibet mundi plagam.

QUIA JOSEPH DUPLICEM FUNICULUM HABET. — «Funiculum,» id est sortem, sive portionem haereditariam. Olim enim funiculis agros et haereditates dimetiebantur; hinc funiculus per metonymiam idem est, quod sors vel pars haereditaria, ut Psal. XV, 6: «Funes ceciderunt mihi in praeclaris;» quod explicans subdit: «Etenim haereditas mea praeclara est mihi.» Dat causam, cur jusserit terram dividi per duodecim tribus, cum seclusa tribu Levi, quae partem terrae non accepit (eo quod ejus pars esset Dominus, id est Domini oblationes), tantum restarent undecim tribus. Causa haec est, quod Joseph a patre Jacob duplicem acceperit sortem in terra Chanaan. Jacob enim, Gen. XLVIII, 13, adoptavit sibi in filios immediatos et proximos, filios Joseph, Ephraim et Manasse, nepotes suos, ad hoc, ut uterque tribum unam constitueret, ac in Chanaan pari sorte et jure cum aliis tribubus, puta cum immediatis filiis Jacob, qui fratres erant Josephi (hi enim singuli singulas tribus constituebant) succederent, terramque dividerent. Tribus ergo Joseph, cum esset una, in duas fuit divisa; ita ut, secluso Levi, remanerent adhuc duodecim tribus, quia posteri Joseph successerunt in locum Levi, ut dicitur Josue cap. XIV, vers. 4.


Versus 14: AND YOU SHALL POSSESS IT

14. POSSIDEBITIS AUTEM. — Jubet hic terram aequaliter dividi inter duodecim tribus, cum secus factum esset sub Josue: tunc enim major tribus majorem, minor minorem terrae partem accepit.

SUPER QUAM LEVAVI MANUM MEAM, — quam elata quasi manu, uti homines faciunt dum jurant, juravi me patribus vestris vobisque daturum.

ET CADET, — sortitione, non cujusquam electione, ut dixi cap. XLV, 1.


Versus 15: AND THIS IS THE BOUNDARY

15. HIC EST AUTEM TERMINUS, — q. d. Hi sunt termini, hi fines Chananaeae inter duodecim tribus dividendae. A MARI MAGNO, — scilicet ab ea parte maris Mediterranei, quae ad Aquilonem vergebat; eam enim hic disterminat.

HINC ET INDE, — ex utroque latere, scilicet, ab Oriente et Occidente; vel ad Meridiem, et ad Aquilonem.

VIA HETHALON, — id est veniendo ab Hethalon in Sedada: utraque enim urbs erat in limitibus tribus Juda. Nota: Divisio Chananaeae ter in Scriptura describitur: primo, a Mose, Numer. XXXIV; secundo, a Josue, cap. XV; tertio, hoc loco.


Versus 16: HAMATH, BEROTHAH

16. EMATH, BEROTHA. — Repete veniendo ab Hethalon in Emath, Berotha, etc. Alii exponunt, q. d. In hac parte et plaga erunt haec oppida, Emath, Berotha, etc. Porro Emath est urbs, quae ab Antiocho Epiphane dicta est Epiphania, ait S. Hieronymus, eratque terminus Terrae Sanctae septentrionalis et orientalis, Josue XIII, 1.

QUAE EST INTER TERMINUM DAMASCI, — id est, quod sita est inter fines Damasci, ut vertit Vatablus. Chananaea enim Hebraeis a Deo destinata et data, pertingebat usque ad fines Damasci. DOMUS TICHON. — Hisce duabus vocibus quasi proprio nomine vocabatur hic locus, vel urbs, scilicet hebraice חצר התיכון chatser hatticon, quod Septuaginta vertunt, atrium Tichon.

ET IN POSTIBUS PORTAE ATRII INTERIORIS. — Atrium interius erat atrium sacerdotum, ut dixi, cap. XLII, 3. Minus recte R. David per atrium exterius accipit atrium feminarum, per interius virorum.


Versus 17: AND THE BORDER FROM THE SEA

17. ET ERIT TERMINUS A MARI, — q. d. Atque ita terminus, id est mensura, plagae aquilonaris erit a mari Mediterraneo usque ad Chatser Enon, id est atrium Enon, uti vertunt Septuaginta, qui est terminus Damasci, id est locus vel urbs prope Damascum, eratque alter terminus Terrae Sanctae ex altera parte, ad radices Antilibani. AB AQUILONE AD AQUILONEM TERMINUS EMATH, — Ad Aquilonem una parte terminus Chananaeae erit Chatser Enon, uti praecessit; altera ex parte terminus erit Emath, id est Epiphania. Hi sunt ergo limites totius plagae septentrionalis.

1. PORTA ATRII INTERIORIS, — id est atrii sacerdotum. Haec est porta clausa, de qua dixit cap. XLIV, vers. 2 et 3. Hanc jubet hic aperiri principi in Sabbatis et Calendis.


Versus 18: FROM THE MIDST OF HAURAN

18. DE MEDIO AURAN, — quasi dicat: Limes Orientalis Chananaeae erit linea, quae deducetur inter Auran, Damascum, Galaad, et terram Israel. Ita Vatablus. AD MARE ORIENTALE, — id est ad mare Mortuum; alii, ad mare Galilaeae, sive Tiberiadis; Jordanis enim ab uno mari in alterum fluens, terminabat Chananeam ad Orientem: utrumque mare ponitur terminus Chananaeae Orientalis, Num. XXXIV, 3 et 11.

20. ET PLAGA MARIS, — id est hic est limes plagae occidentalis (mare enim magnum erat ad Occidentem Terrae Sanctae), nempe mare magnum, id est Mediterraneum. A CONFINIO PER DIRECTUM, DONEC VENIAS EMATH, — id est, qua parte mare hoc per sua confinia directe respicit et tendit in Emath. Unde Vatablus vertit: Qui, scilicet limes, est e regione introitus Emath.


Versus 19: AND THE SOUTHERN SIDE TOWARD THE SOUTH

19. PLAGA AUTEM AUSTRALIS MERIDIANA, — q. d. Limes Chananaeae Australis versus meridiem, erit ab urbe quae vocatur Thamar, id est palma, quia palmis abundat. USQUE AD AQUAS CONTRADICTIONIS CADES, — id est usque ad Cades, qui locus ob Judaeorum murmur dictus est aquae contradictionis, uti dixi Numer. XX, 1 et seq.

JUXTA MENSURAM CORI ERIT AEQUA LIBRATIO, — id est aequa ad pondus divisio et ad corum accommodatio, q. d. Utrumque ad rationem cori exigetur, scilicet ut ephi et batus sint decima pars cori. Ita Vatablus.

Nota: Thamar a palmetis dicta est Palmyra, urbs quam aedificavit Salomon, quae postea ab Adriano Imperatore instaurata, dicta est Adrianopolis. Ager, in quo sita est, dives est et ferax, qui vasto undique ambitu arenis includitur. Sola Palmyra ex vicina solitudine, quae inde Palmyrena vocatur, fontibus et puteis abundat. Ita Adrichomius. Quocirca Thamar, sive Palmyra, non est Jericho, uti aliqui putant, quod Jericho quoque vocetur civitas Palmarum. Nam Jericho in tribu Benjamin, Palmyra in tribu Manasse sita erat.

ET TORRENS, — scilicet terminus erit. Hic est torrens Aegypti, qui juxta Rhinocoruram in mare influit, de quo Numer. XXXV, 5; ibi enim iidem termini Chananaeae nominantur, qui hic, scilicet torrens Aegypti, Enan, Sephama, Emath, Sedada, mare, etc.


Versus 20: AND THE WESTERN SIDE

10. PRINCEPS AUTEM IN MEDIO EORUM, — id est princeps per portam ingredietur, quae media est inter Meridionalem et Aquilonarem, quibus populus ingreditur: sic enim quasi in medio populi, utroque ex latere intrantis, ingrediebatur princeps.

A LATERE MARIS USQUE AD MARE, — id est, ut Vatablus, a plaga Occidentali in Occidentem (Hebraeis enim «mare» est Occidentale, hinc per «mare» significant Occidentem), et a plaga Orientali in Orientem. Explicat quod dixit superius: «Hinc et inde,» q. d. Metieris terminos principis utrinque tam versus Occidentem, quam Orientem.


Versus 22: YOU SHALL CAST LOTS FOR IT AS AN INHERITANCE

22. MITTETIS EAM IN HAEREDITATEM, — id est missis sortibus, eam dividetis, et haereditabitis. ET ADVENIS, — proselytis. Jubet hic Deus terram dividi tam proselytis e gentilismo ad judaismum conversis, quam ipsis originariis Judaeis, ut una ex utrisque coalesceret Ecclesia et respublica.

Nota: Aliqui per principem accipiunt pontificem; ei enim dari jubet primitias, vers. 16 et 17 et sequent. Jubet hunc principem facere, id est sacrificare victimas: erat ergo sacerdos, non laicus. Ratio est, quia post captivitatem Judaei caruerunt rege et principe saeculari, ac Pontifices praefuerunt populo tam in politicis, quam in sacris, uti patet de Machabaeis: unde et mox jubet hunc principem, id est Pontificem, populum non gravare tributis, ac curare ut justa sint pondera. Respicit enim praecipue Messiam, sive Christum, qui fuit princeps tam saecularis, quam sacer, uti docent Hebraei et S. Hieronymus. Verum cap. XLVI, 2 patebit principem hic saecularem intelligi, non pontificem.

Quod cum ab Esdra et Nehemia factum non legamus, imo Esdras a sacerdotio ejecerit alienigenas Judaeis admixtos, I Esdrae II, 62, potius haec ad Ecclesiam Christi referenda sunt, in qua aequalem sortem habent Gentiles et Judaei; ut merito Ephesiis gentilibus scribat Paulus, cap. II, 19: «Jam non estis hospites et advenae, sed estis cives Sanctorum, et domestici Dei.»

Pari modo templum hic describitur, quasi situm extra civitatem, ubi licet alludatur ad arcem et montem Sion, in quo erat templum (hic enim mons erat extra urbem Jerusalem, id est extra civitatem populi, quae erat in valle monti Sion subjecta: unde Sion vocabatur civitas David, Jerusalem vero civitas populi); tamen nec distantiam utriusque tantam, nec habitacula sacerdotum et levitarum circa templum tanta, nec magnificentiam tantam, quanta hic describitur, in templo et urbe Hierosolymitana, post reditum e Babylone exstitisse legimus. Esto sensim creverit post Esdram numerus et opes, tum civium, tum urbis; adeoque Herodes, ut haberetur Messias, permagnificum exstruxerit templum, priori Zorobabelis diruto, quod cum Salomonico certaret.

Haec ergo omnia Ezechielis programmata, potius idea sunt perfectae Ecclesiae et reipublicae, qualis fuit apud Christianos, non apud Judaeos, ac praesertim qualis erit in Jerusalem coelesti, ut dicam in fine cap. XLVIII. Nam, ut alia taceam, nusquam legimus portionem sacerdotum habuisse 25 millia calamorum in longitudine, et totidem sortem Levitarum.

Pro quo nota: Quinque pedes faciunt passum, passus 125 faciunt stadium, octo stadia faciunt milliare: milliare enim sunt mille passus. Porro calamus sacer, uti dixi cap. XLI, 5, continet sex cubitos, id est sexies pedem cum dimidio (cubitus enim est pes cum dimidio). Calamus ergo sacer continet 9 pedes. Igitur calamus continet duos passus, excepto uno pede: quare cum mille passus faciant milliare, sequitur quod mille calami faciant duo milliaria, exceptis mille pedibus, qui faciunt ducentos passus: et 500 calami faciant unum milliare, exceptis 500 pedibus, qui faciunt centum passus. Ergo 25 millia calamorum faciunt 50 milliaria, exceptis 25 millibus pedum, qui faciunt 5 millia passuum, puta 5 milliaria. Ergo 25 millia calamorum faciunt praecise 45 milliaria.

Ubi, et quando sacerdotes possederunt spatium 45 milliarium? Rursum murus urbis, cap. XLVIII, in fine, dicitur habuisse 18 millia calamorum, id est 32 milliaria et 400 passus. Quis unquam vidit tantos muros, tantam urbem?