Cornelius a Lapide

Daniel V


Index


Synopsis Capitis

Balsasari temulento, et sacra vasa profananti apparet manus scribens in pariete. Secundo, vers. 13, vocatus Daniel scripturam legit: mane, tekel, phares; docetque per ea exitium regi portendi. Tertio, vers. 30, occiditur Balsasar, succedit ei Darius.

Nota: Hoc caput secundum ordinem temporum ponendum erat post cap. VII et VIII; sed Propheta, ut dixi Can. III, sæpe non servant ordinem. Nectit ergo Daniel hoc caput præcedenti, ut historiam, et finem similem regum Babyloniorum, scilicet Nabuchodonosoris patris, et Balsasaris filii, pertexat. Daniel enim hic primo historias omnes simul enarrat usque ad caput septimum: inde usque ad cap. XIII, visiones suas et prophetias simul ordine prosequitur.


Textus Vulgatae: Daniel 5:1-31

1. Balsasar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille: et unusquisque secundum suam bibebat ætatem. 2. Præcepit ergo jam temulentus ut afferrentur vasa aurea et argentea, quæ asportaverat Nabuchodonosor pater ejus de templo, quod fuit in Jerusalem, ut biberent in eis rex et optimates ejus, uxoresque ejus, et concubinæ. 3. Tunc allata sunt vasa aurea et argentea, quæ asportaverat de templo, quod fuit in Jerusalem: et biberunt in eis rex, et optimates ejus, uxores et concubinæ illius. 4. Bibebant vinum, et laudabant deos suos aureos et argenteos, æreos, ferreos, ligneosque et lapideos. 5. In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulæ regiæ: et rex aspiciebat articulos manus scribentis. 6. Tunc facies regis commutata est, et cogitationes ejus conturbabant eum: et compages renum ejus solvebantur, et genua ejus ad se invicem collidebantur. 7. Exclamavit itaque rex fortiter, ut introducerent magos, Chaldæos, et aruspices. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem ejus manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit. 8. Tunc ingressi omnes sapientes regis, non potuerunt nec scripturam legere, nec interpretationem indicare regi. 9. Unde rex Baltassar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est: sed et optimates ejus turbabantur. 10. Regina autem, pro re quæ acciderat regi, et optimatibus ejus, domum convivii ingressa est; et proloquens ait: Rex, in æternum vive: non te conturbent cogitationes tuæ, neque facies tua immutetur. 11. Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se: et in diebus patris tui scientia et sapientia inventæ sunt in eo; nam et rex Nabuchodonosor pater tuus, principem magorum, incantatorum, Chaldæorum et aruspicum constituit eum, pater, inquam, tuus, o rex: 12. quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum, inventæ sunt in eo, hoc est in Daniele: cui rex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit. 13. Igitur introductus est Daniel coram rege. Ad quem præfatus rex ait: Tu es Daniel de filiis captivitatis Judæ, quem adduxit pater meus rex de Judæa? 14. Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas: et scientia intelligentiaque ac sapientia ampliores inventæ sunt in te. 15. Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi, ut scripturam hanc legerent, et interpretationem ejus indicarent mihi: et nequiverunt sensum hujus sermonis edicere. 16. Porro ego audivi de te, quod possis obscura interpretari, et ligata dissolvere: si ergo vales scripturam legere, et interpretationem ejus indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris. 17. Ad quæ respondens Daniel, ait coram rege: Munera tua sint tibi, et dona domus

tua alteri da: scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem ejus ostendam tibi. 18. O rex, Deus altissimus, regnum et magnificentiam, gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo. 19. Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus, et linguæ tremebant et metuebant eum: quos volebat, interficiebat: et quos volebat, percutiebat: et quos volebat, exaltabat: et quos volebat, humiliabat. 20. Quando autem elevatum est cor ejus, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria ejus ablata est: 21. et a filiis hominum ejectus est, sed et cor ejus cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio ejus: fænum quoque ut bos comedebat, et rore cœli corpus ejus infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum: et quemcumque voluerit, suscitabit super illud. 22. Tu quoque filius ejus Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires hæc omnia: 23. sed adversum Dominatorem cæli elevatus es: et vasa domus ejus allata sunt coram te: et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ, vinum bibistis in eis: deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti: porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti. 24. Idcirco ab eo missus est articulus manus, quæ scripsit hoc quod exaratum est. 25. Hæc est autem scriptura, quæ digesta est: Mane, Thecel, Phares. 26. Et hæc est interpretatio sermonis, Mane: numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud. 27. Thecel: appensus es in statera, et inventus es minus habens. 28. Phares: divisum est regnum tuum, et datum est Medis et Persis. 29. Tunc jubente rege, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo ejus: et prædicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo. 30. Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chaldæus. 31. Et Darius Medus successit in regnum annos natus sexaginta duos.


Versus 2: Therefore, Now Drunken, He Commanded

BALSASAR REX FECIT GRANDE CONVIVIUM, — anno ultimo regni sui, quo et eversa Babylone, ut monarcha cœpit regnare Cyrus: fuit ergo hic annus primus monarchiæ Cyri, quo etiam ipse Judæos e Babylone liberos dimisit.

Quæres, quis fuit hic Balsasar? S. Hieronymus ex Beroso apud Josephum, Eusebio et Megasthene, putat in Babylone post Nabuchodonosorem regnasse filium Evilmerodach, post hunc filium Niglissar, post hunc filium Labosordach: deinde hujus filium Balsasar. Verum non potuerunt esse tot generationes tam paucis, puta 34 annis: tot enim tantum interfluxerunt a morte Nabuchodonosoris, usque ad mortem Balsasaris. Falsum ergo est quod scribit Josephus, lib. XI Antiq. XII, Nabuchodonosorem, cum post eversam Jerusalem regnasset annos 25, reliquisse regnum filio Evilmerodach, eumque regnavisse annis octodecim: post hunc Niglissar filium annis 40, post hunc Labosordach filium novem mensibus: huic successisse Balsasarem, cujus anno 17 Cyrus expugnarit Babylonem, Judæosque inde liberarit. Collige enim horum annos, invenies centum, quibus necesse est dicere duravisse captivitatem Babylonicam; cum ex Jeremia, cap. XXVII, et ex Daniele, cap. II, 2, constet eam tantum durasse 70 annis.

Secundo, Pererius, Maldonatus, Hugo et alii censent Balsasarem fuisse filium Evilmerodach, qui fuit filius Nabuchodonosoris, cujus proinde nepos fuerit Belsasar. Probant id, primo, quia Nabuchodonosori successit Evilmerodach, sicut patet IV Reg. xxv, 27; ergo Balsasar post Evilmerodach regnavit, ac consequenter fuit ejus filius. Secundo, quia Jerem. XXVII, 7, dicitur, quod Nabuchodonosori «servient omnes gentes, et filio ejus, et filio filii ejus.» Quis est filius ejus, nisi Evilmerodach; quis filius filii, nisi Balsasar?

Unde Franciscus Ribera et alii sic computant annos 70 captivitatis Babylonicæ: Nabuchodonosor, inquiunt, regnavit 45 annis; Evilmerodach 22, Balsasar tribus, qui simul juncti faciunt 70. Verum dici posset ad Jerem. XXVII, 7, ibi patrem esse Nabuchodonosorem seniorem, filium esse Nabuchodonosorem juniorem, qui et Magnus est dictus; filium filii esse Balsasarem: nam hæc verba dicta sunt Jeremiæ anno regni Joakim, quando adhuc regnabat Nabuchodonosor senior;

nam junior regnare cœpit anno quarto Joakim.

Tertio, alii censent Balsasarem hunc esse filium, non nepotem Nabuchodonosoris, esseque eumdem cum Evilmerodach. Hæc sententia valde conformis est verbis Danielis: primo, quia Daniel in chronicis hisce regum Babyloniorum, post gesta Nabuchodonosoris, transit statim ad Balsasar; ergo hic ei proxime successit. Secundo, quia semper hic vocat eum filium Nabuchodonosoris, ut patet vers. 11, 13 et 18. Idem facit Baruch, cap. I, 1. Tertio, quia a Jeremia, cap. L, 2, Balsasar vocatur Merodach, qui idem esse videtur cum Evilmerodach: idem a Beroso et Josepho vocatur Labonitus et Nabonitus: nam litteræ L et N commutantur, sicut L et R, utpote affines et liquidæ. Hinc pro Belial alii dicunt Beliar, pro Nabuchadneser (id est Nabuchodonosor) in Hebræo legitur Nebuchadreser. Juxta hanc sententiam Balsasari, sive Evilmerodach, dandi sunt anni regni 34 (anni enim quos alii seorsim dant Evilmerodach adjungendi sunt annis Balsasaris, cum fuerit unus idemque rex); hos enim si addas annos 36 Nabuchodonosoris, explebis annos 70 captivitatis, qui incipiunt ab anno 11 Joakim, qui fuit 8 Nabuchodonosoris, et terminantur in ultimo anno Balsasaris, qui fuit primus Cyri. Nabuchodonosor enim universim regnavit annos 44.

Convivium. — Chaldaice est lechem, id est panem, hoc est epulum. Sic enim panis in Scriptura per synecdochen significat quoslibet cibos et epulas. Græce δεῖπνον, id est cœnam. Veteres enim non prandebant, sed cœnabant, ut patet ex Athenæo in Dipnosophistis, sive De Cœnis sapientum. Hinc convivium quodlibet vocatum est cœna. Nota hic Balsasaris miram vecordiam, vel præfidentiam, quod hoste vicino, et urbe ab eo circumsessa, crapulæ indulgeat cum omnibus suis; unde juste in pœnam ebrietatis et sacrilegii, quo sacra vasa næusæ suæ adhibendo profanavit, eadem nocte et regno et vita spoliatus est.

Multi censent Balsasarem, præfisum suis viribus et copiis, ac urbis munitioni, obsessum a Cyro et Persis indulsisse genio, et agitasse convivia, ut ostenderet se Persas non timere, nec curare: quomodo Epaminondas, obsessus ab hostibus sibi insultantibus, jussit milites conviviis et ludis vacare, ut ostenderet se hostium sannas contemnere: testis est Diodorus, lib. XII. Idem fecisse Viriatum Lusitanum a Romanis obsessum narrat Florus.

UNUSQUISQUE SECUNDUM SUAM BIBEBAT ÆTATEM. — Quia quisque secundum ætatem accumbebat, et cyathum prius vel posterius accipiebat, puta digniores et seniores prius, juniores posterius. Erant enim ordine per mensas et classes ita distributi, ut rex singulis classibus ordine præbibere et propinare posset. Videntur enim hi satrapæ officio et dignitate fuisse pares, ita ut inter eos dignior tantum esset is qui erat senior. Simili enim modo Darius regnum divisit in 120 satrapias, et satrapas æquales, ut videtur. Nam eis omnibus tres tristatas præfecit, cap. VI, 1 et 2. Septuaginta, Pagninus, Vatablus et alii vertunt: Coram mille (magnatibus et ducibus) bibebat vinum; erat enim rex solus in una mensa, e regione illorum mille qui in altera mensa accumbebant. Nam Chaldæum אלפא alpha, et mille significat, et eum qui melior est, dignior, præcipuus, et sic accepit Noster. Unde sic ad verbum vertas: Bibebat quisque secundum quod erat alpha, id est senior et dignior. Porro Scholiastes explicat, q. d. «Cujusque ipsorum mille erat crater vini, et pincerna proprius. Hoc enim apud Persas solemne est.»


Versus 5: In that Same Hour There Appeared Fingers, as It were of a Man's Hand

2. PRÆCEPIT ERGO JAM TEMULENTUS. — «Tradunt Hebræi, ait S. Hieronymus, hujusmodi fabulam: usque ad septuagesimum annum, quo Jeremias captivitatem Judæorum dixerat esse solvendam, imperio suo timuit Balsasar; sed eo expleto, irrisam putans Dei pollicitationem, versus in gaudium, fecit grande convivium, insultans quodammodo spei Judæorum, et vasis templi Dei; sed statim ultio consecuta est,» dum in hoc convivio peremptus est Balsasar, et Babylon capta.

Vide hic quonam Balsasarem deduxerit temulentia. Audi S. Basilium, homil. De ebrietate: Aqua non ignem exstinguit, vinum exstinguit rationem: aqua maris naves, vinum vitis homines submergit: ebriorum animæ vino submersæ sunt. Vigilantia et sobrietas faciunt homines, ebrietas ex hominibus facit belluas. Hinc ait Isaias, cap. XXVIII, 7: «Absorpti sunt a vino.» Absorbent ebrii vinum, sed absorbentur a vino. Et Sapiens, Proverb. XXIII, 34: «Eris quasi sopitus gubernator, amisso clavo.» Ebrius enim rationis clavum amittit.

Secundo, ebrietas uti rationis usum exstinguit, ita pravas animi cupiditates excitat. Isaiæ V, 11: «Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis!» Septuaginta vertunt: Vinum enim succendet vel comburet eos. Vide ibi dicta. Unde S. Basilius ebrium vocat dæmonem voluntarium. Dæmone ergo pejor est ebrius, quia voluntarius est dæmon, cum dæmon involuntarie sit dæmon. A dæmone torquentur dæmoniaci, sed inviti et coacti: at ebrius ebrietate torquetur, quia placet.


Versus 8: They Could not Read the Writing

Tertio, ebrietas os, oculos, nares, omniaque sensuum organa facit amarissimas et fœdissimas voluptatis cloacas, ita ut ebrii non homines, sed sues sint, imo suibus tetriores. S. Augustinus, serm. 231 De Tempore, ebriosos ait similes esse paludibus sordidis, in quarum aqua sordida serpentes, ranæ vermesque nascuntur.

Quarto, S. Paulus ad Ephes. V, 18: «Nolite, ait, inebriari vino, in quo est luxuria.» S. Hieronymus, lib. II Contra Jovinianum, cap. VI: «Esus, ait, carnium, et potus vini, ventrisque saturitas, seminarium libidinis est;» nam «sine Cerere et Baccho friget Venus.» Audi exemplum horribile, quod refert auctor serm. ad Fratres in eremo, apud S. Augustinum, serm. 33: «Ecce, inquit, hodie ebrietatem perpessus matrem prægnantem nequiter oppressit, sororem violare voluit, patrem occidit, duas sorores vulneravit ad mortem.»

Quinto, quo magis repletur venter, eo magis sensus mentis obtunditur, homoque hebescit. Nam ex crasso ventre subtilis sensus gigni non potest. Rursum, ut ait S. Chrysostomus hom. 1 ad Popul.: «Non ita terræ natura vexata aquarum superabundantia continue dissolvitur, ut corporis via mollescit, diffluit, et exilis redditur vini potu continuo ingurgitata.»

Sexto, S. Augustinus supra: «Considerent, inquit, ebriosi, si non pejores animalibus judicandi sint. Cum enim animalia amplius quam eis opus est bibere nolint, illi et duplum et triplum quam expedit eis potum accipiunt.»

Septimo, ebrii ex crapula continuo dormitant, capite gravantur, oscitant, oculis caliginem, stomacho nauseam præ se ferunt. Et, ut ait S. Basilius: «Eos videre licet oculis liventibus, cute subpallida, spiritu gravi, lingua balbutiente, voce demissa et confusa, pedibus puerorum more infirmis et titubantibus.» Quare Anacharsis censult optimum remedium ebrietatis esse ebriorum indecoros et fœdos mores intueri, qui tales sunt, ut S. Chrysostomus, homil. 1 ad Popul., ebrietatem vocet humani generis opprobrium. Hinc Lacedæmones pueris ostendebant servos temulentos, ut viderent quam deforme sit spectaculum homo ebrius, quamque is insanienti sit similis.


Versus 10: The Queen, etc., Entered

Octavo, Athenæus, lib. XI, magnum poculum appellat argenteum puteum, in quem scilicet cadit ebrius, animam et rationem suffocans, seque et sua omnia demergens. Et S. Augustinus supra ebrietatem vocat puteum inferni. Vide plura de ebrietate notata Genes. XIX, in fine.

5. IN EADEM HORA APPARUERUNT DIGITI QUASI MANUS HOMINIS. — Lyranus ex voce quasi autumat manum hanc vere non exstitisse, sed tantum in phantasia regis, unde ab aliis non esse visam. Verum utrumque falsum est. Nam Scriptura ait hanc manum scripsisse in pariete mane, tekel, phares; ibique hæc scripta legisse Danielem; cum cæteri litteras viderent, sed eas legere et interpretari nequirent. Dicit ergo «quasi manus hominis,» quia vere non erat manus hominis, sed ei similis formata ex aere condensato, et assumpta ab angelo, qui per eam scribebat in pariete.

SCRIBENTIS CONTRA CANDELABRUM, — ut scilicet ex lumine vicini candelabri legi posset hæc scriptura: in cœna enim nocturna, candelabro et lumine erat opus. Ita S. Hieronymus. Porro manus scribentis apparuit, non ipse scribens, ut rex videret sibi parari insidias, et necem strui; at auctorem omnino ignoraret: et sic articulos tantum videret, manum non agnosceret, ait Pineda in Job cap. XVII, 10.


Versus 11: There is a man in the kingdom

AULÆ REGIÆ, — ut sciret rex, et convivantes hanc scripturam ad se pertinere, inquit S. Hieronymus. Hic verum fuit illud vulgare proverbium: «Ubi uber, ibi tuber; ubi mel, ibi fel;» quod Plautus in Amphytrione hisce verbis declarat: «Ita diis placitum est, ut ab eodem culmine voluptas et ei comes mæror sequatur.»

8. NON POTUERUNT NEC SCRIPTURAM LEGERE. — Quæres, cur? Respondent aliqui Hebræi, quia hæc scriptura erat Hebraica, non Chaldaica, unde a Chaldæis legi non poterat: sed ut demus fuisse Hebraicam, quis credat neminem Chaldæorum scivisse hebraice? præsertim cum Hebraica et Chaldaica tantum dialecto differant, sicuti Attica et Dorica. Secundo, respondet Rabbi Saadias, non potuisse eos legere, quia litteræ erant mutatæ, aut transpositæ: sed hoc uti fingitur, ita rejicitur. Tertio, alii respondent peregrinas hasce fuisse litteras extraordinarias et insolentes. Ita Pineda, lib. V De Rebus Salom. cap. XIII. Quarto, alii, a Deo fuisse impeditos Chaldæos, ut Danieli hæc gloria servaretur. Quinto, verisimilius Maldonatus et Antonius Fernandius, vision. XXIII, sect. 1, censent tantum litteras initiales singulorum verborum fuisse scriptas, scilicet M. T. P. Sic enim typographi hebræi initio operis versiculum aliquem psalmi, per litteras tantum initiales ascribunt, et sic conflatum est Machabi, id est Machabæus, ex initialibus litteris Exodi XV, 11: Mi camocha baelim Jehova, id est: Quis similis tui in fortibus, Domine? Hoc enim emblema, quasi insigne belli et victoriæ, castris suis prætulerunt Machabæi.


Versus 12: Of knotty problems

Ita et Valens Imperator sciscitatus a necromantico, quis post se regnaturus esset? Respondit magus fore illum cujus nominis primæ litteræ sunt THEOD. (indicabat dæmon Theodosium Imperatorem). Quare Valens omnes qui Theodori, vel Theodosii, vel Theoduli vocabantur, occidi jussit, ait Socrates, lib. IV, cap. XV.


Versus 17: Let your gifts be for yourself

Ita et Mauricio Imperatori (eo quod S. Gregorio restitisset, eique et Romæ ab Aistulpho obsessæ non succurrisset) divinitus revelatum est eum occidendum fore, et privandum imperio ab eo cujus nomen a PH. inchoabatur. Qua de causa Philippicus, sororis Mauricii maritus, in suspicionem affectati imperii adductus est. Sed mox in somnis per visionem intellexit Mauricius, se cum uxore et filiis a Phoca occidendum esse. Phocas ergo, ex milite creatus imperator, trucidavit Mauricium; sed patientem et gratias agentem Deo, quod se in hac vita potius quam in altera castigaret. Unde ad singulorum filiorum in conspectu suo trucidationem, exclamabat: «Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.» Ita Cedrenus, Nicephorus, et ex iis Baronius, anno Christi 602.

Sic urbi cum gentilis esset, quasi prophetice inditum est nomen Roma, in signum quod avaritia a Christo esset destruenda. Roma enim, si per singulas litteras explicetur, idem est quod radix occurrentium usurarum avaritia, inquit Alexander Angelus, doctor theologiæ, in Summa, part. VI, cap. XXXIII. Christus enim urbem et orbem gentilem, et bonis et terræ inhiantem evertens et convertens, docuit et inspiravit contemptum terrenorum, et amorem cœlestium, fecitque nos cives cœli, hospites et advenas terræ.

Sexto et genuine, Chaldæi et Hebræi scribebant solas litteras consonantes sine punctis, sive vocalibus. Unde Chaldæi nesciebant quæ puncta hic essent substituenda, scilicet an legendum esset mane, an mina, an meno, an tekel, an tokel, an takal. Rursum, licet possent singulis puncta aliqua substituere, itaque ea legere; tamen non poterant ea inter se connectere, ut sensum aliquem commodum et certum elicerent, præsertim quia singula verba per integram sententiam explicanda erant, uti ea explicat Daniel vers. 26.

10. REGINA, etc., INGRESSA, — puta mater Balsasaris, sive Laboniti, quæ sapientissima fuit femina, inquit Herodotus. Ita Origenes, Theodoretus et alii. Secundo, Josephus ait reginam hanc fuisse aviam regis. Tertio, alii censent reginam hanc fuisse uxorem regis. Loquitur enim quasi regina, id est quasi uxor.

Dices: Uxor assidebat regi in convivio vers. 2; quomodo ergo hic ingressa dicitur domum convivii? Respondeo separata fuisse in hoc convivio de more triclinia feminarum et virorum. Uxor ergo hæc non assidebat regi, sed ex triclinio feminarum surrexit, et ingressa est in triclinium regis et virorum, in quo apparuerat manus scribens in pariete.

Prima sententia videtur verior. Loquitur enim de gestis Danielis sub Nabuchodonosore, quasi senior et sapientior Balsasare, et quasi eorum testis et conscia. Nam ut ait S. Hieronymus: «Novit præterita quæ rex ignorat. Erubescat ergo Porphyrius, qui eam Balsasaris somniat uxorem; et illudit eam plus scire quam maritum.» Porro matres regum, quæ ante eos fuerunt reginæ, etiam filiis regnantibus, vocari solent reginæ.

11. Est vir in regno, — scilicet Daniel. Dices: Daniel hic quasi incognitus inducitur. Hoc autem non videtur verum. Nam erat notissimus ipse ex oraculis et somniis declaratis cap. II, III, IV, imo a Nabuchodonosore præfectus fuerat toti Babyloniæ. Respondeo: Jam ab eo tempore elapsi erant 34 anni, quibus oraculorum illorum irrepsit oblivio: præsertim, quia mortuo Nabuchodonosore, Balsasar succedens alios sibi familiares provexit, Danielem vero amovit a præfectura Babyloniæ. Unde Daniel tunc videtur hac præfectura fuisse defunctus. Id colligimus ex vers. 16 ubi rex promittit Danieli, quod faciet eum tertium in regno principem, si scripturam legere possit: ergo tum non erat princeps. Fuit tamen a rege ob sapientiam, et ob statum quem sub Nabuchodonosore habuerat, apud Balsasarem in honore, atque ejus conviva, et honoratus

super omnes amicos ejus, ut dicetur cap. XXV, 1: huic tamen ultimo et fatali regis convivio non interfuit: quia se subduxit prævidens hanc manum, et infelicem ejus exitum. Itaque disposuit res suas, deditque se orationi, ut cladem quam avertere non poterat, saltem mitigaret: atque ad excidium Babylonis, novorumque regum, scilicet Darii et Cyri adventum se comparavit. Notus itaque erat Daniel Balsasari, non ut propheta, sed ut vir prudentissimus, qui sub Nabuchodonosore patre suo rexisset totum imperium. His ergo regina eum ut prophetam regi innotescere facit.


Versus 21: His Heart was Made Like the Beasts

12. Ligatorum — secretorum, et explicatu difficilium: quæ enim ligata sunt, cognosci et pervideri nequeunt, nisi dissolvantur et explicentur. Hinc S. Chrysostomus in Psalm. XCV, Danielem vocat «spiritualem scripturarum librum,» eo quod ad litteras et res occultas explicandas non indigeret studio et lectione librorum; sed ipse in se ea contineret, et legeret quasi in libro.


Versus 23: Who has your breath (breathing, vital spirit, and life itself) in His hand

17. Munera tua sint tibi. — Ita Sancti munera, et omnia terrena contempserunt, ut ostenderent se non nisi Deum et divina spectare. Ita Elisæus noluit accipere munera Naaman, quem a lepra curaverat, IV Reg. V, 16.


Versus 24: Therefore from Him was Sent the Part of the Hand

Ita captiva mulier christiana inter Iberes, cum Christi virtute Iberum reginam a morbo curasset, a rege donis remunerari jussa, se divitiis minime indigere respondit, pietatem se habere pro divitiis asserens, regemque munus amplissimum recepturum, si Deum quem illa colebat, vellet agnoscere. Hæc locuta, dona remittit. Ita Socrates, lib. I Histor. cap. XVI.

Ita fecit S. Hilarion; Orionus enim vir primarius, et ditissimus urbis Ailæ, possessus a legione dæmonum, post aliquot menses a S. Hilarione, non sine miraculo curatus est: non post multum temporis cum uxore et liberis venit ad monasterium, plurimam quasi gratiam redditurus, dona afferens. Cui Sanctus: «Non legisti, inquit, quid Giezi, quid Simon passi sint? quorum alter accepit pretium, alter obtulit, ut ille venderet gratiam Spiritus Sancti, hic mercaretur?» Cumque Orionus flens diceret: Accipe et da pauperibus; respondit: «Tu melius potes tua distribuere, qui per urbes ambulas, et nosti pauperes; ego qui mea reliqui, cur aliena appetam? multis nomen pauperum occasio avaritiæ est; misericordia vero artem non habet. Nemo melius erogat, quam qui sibi nihil reservat.» Tristi autem et in terra jacenti: «Noli, inquit, contristari, fili; quod facio, pro me et pro te facio. Si enim hæc accepero, et ego offendam Deum, et ad te legio revertetur.» Alius dæmoniacus ab Hilarione curatus, simplicitate rustica decem auri libras offerens, ab eo panem hordeaceum accepit, dicente: «Qui tali cibo aluntur, aurum pro luto ducunt.» Ita D. Hieronymus in Vita S. Hilarionis.

Cum in Sicilia de primoribus quidam, tumens morbo intercutis, eodem die quo ad Hilarionem

venerat, sanatus esset, postea ei offerens infinita munera, audivit ab Hilarione dictum Salvatoris ad discipulos: «Gratis accepistis, gratis date.» Ita D. Hieronymus ibidem.


Versus 25: That was Set Down

Cum Eusebius eunuchus auri summam vim Liberio Pontifici Romano, a Constantio Cæsare exsulare jusso, ejusdem Cæsaris mandato, causa commentus attulisset, recusavit Liberius, addens: «Tu ecclesias orbis terræ expilasti, et jam mihi ut damnato et egenti affers eleemosynam? Abi primum, et christianus ipse fias.» Ita Theodoretus, lib. II Eccles. Histor., cap. XVI.

Cum Christi virtute domum quamdam a peste liberasset S. Martinus, centum argenti libras pro honorario munere obtulerunt: quas cum recipere detrectaret, discipuli ejus, id ægre ferentes, suæ dicebant inopiæ ea pecunia succurri potuisse, nec temere tantum munus egenis fuisse abjiciendum. Ad quæ respondit ille: «Ecclesia Christi nos vestit, et pascit. Gratis accepistis, gratis date.» Ita Severus Sulpitius, Dialog. III.

Rursum Daniel hic exemplum dedit consiliariis principum, ut munera contemnant. Felices principes qui tales vel habent, vel asciscunt consiliarios. Plato nullum præstantius prædiorum genus principibus esse dicebat, quam familiaritates eorum qui cauponari nescirent.

21. COR EJUS CUM BESTIIS POSITUM EST, — habuit cor, id est phantasiam, et appetitum non tam humanum, quam bestialem; ideoque fugiebat homines, et appetebat versari cum bestiis; unde de facto ad eas exivit, cumque iis versatus est.

23. Qui habet flatum (halitum, spiritum vitalem, ipsamque vitam) tuum in manu sua. — Quis ergo non timeat Deum, in cujus manu est halitus vitæ, anima, æternitas, salvatio et damnatio nostra?

24. IDCIRCO AB EO MISSUS EST ARTICULUS MANUS, — hoc est manus cum digitis et articulis se moventibus et scribentibus, ut dicitur vers. 5.

Nota: Chaldaice est pasa di ieda, id est particula, vel, ut Pagninus vertit, palma manus, scilicet truncata a brachio. Ita Vatablus. Alii per articulum manus accipiunt digitum, quasi in pariete non tota manus, sed solus digitus apparuerit scribens. Unde Syrus vertit: In eadem hora egressi sunt digiti manus hominis, et scribunt contra lucernam; et Arabicus Alexandrinus: In illa hora egressi sunt digiti manuum e pariete contra lucernam super calice, rege vidente ad palmam hominis scribentem. Ubi tamen ultimis verbis indicat fuisse integram palmam et manum, idque uti concinnius, ita et verius videtur, idque diserte asserit Arabicus Antiochenus: In illa hora, inquit, exiit palma manus, et digiti hominis e pariete, scribens ex adverso lucernæ. Idipsum clare dicitur vers. 5: «Et rex aspiciebat articulos manus scribentis.»


Versus 26: God Has Numbered Your Kingdom

Nota quod Syrus et Arabicus dicunt hos digitos et manum egressos e pariete aulæ et cœnaculi, in quo rex in sacris vasis potabat: inde enim egreditur pœna, ubi committitur culpa. Unde et Arabicus Alexandrinus addit, super calice, etc., scribentem.

Nota: Hæc manus significat justitiam Dei, quæ vigil cuique peccatori intendit et incumbit, atque Balsasarem vita, viribus et regno truncavit: hæc enim omnium operum hominis est conscia, judex et vindex, nihilque inultum relinquit, et tarditatem supplicii gravitate compensat. Symbolice, manus est synderesis, per quam Deus in cujusque conscientia propria peccata et pœnas ita describit, ut velit nolit ea videat. Quam verum fuit in Balsasare et Nabuchodonosore illud: «Fortuna vitrea est, dum splendet frangitur!»

25. QUÆ DIGESTA EST. — Chaldaice, quæ exarata est, ac consequenter ordinata, ut vertunt Septuaginta.

MANE, THECEL, PHARES. — Syrus vertit: Mno, Tekal, et Pharsin. Hæc est interpretatio verbi (sermonis) Mno: numeravit Deus ipsum regnum tuum, et tradidit illud. Tekal, appendit; appensus es in statera, et inventus es deficiens; Phras, divisit; divisum est (scissum est) regnum tuum, et datum est Mediæ et Persidi. Posset quoque verti, phras, id est expandit, et prædæ hostium exposuit. Vaticanus codex legit, mno mne, id est numeravit numeratum, quod Hebræi dicunt, numerando numeravit, id est plene planeque numeravit regnum tuum, ita ut ipsum omnino sit numeratum, nihilque ex eo numerandum supersit. Sic etiam hæc vox mno, in Arabico textu semper duplicatur et repetitur. Unde Arabicus Antiochenus sic habet: Computu numeratum est, et pondere appensum est, et divisum est. Et hoc modo est interpretatio: Numerando computatus est numerus, quia Deus comprehendit regnum tuum et tradidit illud. Et pondere appensus es in statera, et inventus es deficiens. Divisum est; divisum est regnum tuum, et datum est Mediæ et Persidi.

Arabicus Alexandrinus sic habet: Numeravit, numeravit Deus regnum tuum, appensum, numeratum. Et hæc est modo interpretatio: Numeratum equidem jam Deus tulit regnum tuum, et tradidit illud aliis præter te. Appensum vero: quia appensus es in statera, et inventus es minus habere de bono. Divisum est regnum tuum, et datum est Mediæ et Persidi. Porro ipsa originalis scriptura Chaldaica, sive ipsissima scripturæ verba sic habent: מניה מכר ופרסין mene mene, tekel, upharsin: numeravit, numeravit (id est exactissime et certissime numeravit), appendit, et dividentes, scilicet sunt, id est dividunt regnum tuum Persæ et Medi. Pro upharsin, vers. 28, habetur peres, id est divisit, hoc est jamjam certo dividet Deus regnum tuum, hocque aptius respondet duobus aliis præteritis.

Notat Fernandius, vision. XXIII, numeravit, innuere breves fore dies regis: ea enim quorum est copia, non solemus numerare, sed ea quorum est paucitas et inopia. Hinc illud: «Pauperis est numerare pecus.»

Secundo, verti potest per imperativum: numera; appende, et dividentes, scilicet sint.

Hæc enim manus dictat sententiam Dei. Unde imperat dicens: Numera, appende, divide. Verum quia sententia Dei est efficax, et mox sua jussa exsequitur; hinc numera idem est quod numeravit; appende, id est appendit; divide, id est divisit.

Nota: Upharsin verti potest primo, et dividentes; secundo, et Persæ; Pharsin enim sunt Persæ, q. d. Persæ instant tibi, o Balsasar! qui cum Medis dividunt regnum tuum. Ita Arias Montanus. Sic filius Judæ, frater gemellus Zaræ, ab obstetrice vocatus est Phares. Dixit enim eo nascente ante Zaran: «Quare divisa est propter te maceria?» Gen. cap. XXXVIII, 29.

26. Numeravit Deus regnum tuum (annos scilicet regni tui et imperii Chaldæorum, eosque numerando) complevit, — id est primo, deprehendit esse completos: hic enim est septuagesimus et ultimus annus imperio Chaldæorum præstitutus a Deo, per Jeremiam, cap. XXIX, 10. Secundo, «complevit,» id est suo decreto statuit ut jam compleantur et finiantur.


Versus 27: Tekel

Audi similia portenta. Judex quidam Antiochenus, pridie quam periret Julianus Apostata, juxta prætorium excubans, vidit congeriem stellarum, quæ litteras in hanc sententiam exprimebant: «Hodie Julianus in Perside occiditur.» Ita Zonaras.

Supra limen Adrianopolitani palatii inter alia signa hieroglyphica, inventus est versiculus, qui significaret quemdam ex Palæologorum familia brevi moriturum. Michael, Andronici imperatoris filius, paulo post ibidem mortuus est. Ita Gregoras, lib. VII.

Rursum, quod huc proprie pertinet, Dario Hystaspis Babylonem obsidenti, cum eam expugnare non posset, Zopyri mula peperit. Unde Zopyrus omen capiendæ urbis accepit: audierat enim a quodam Babylonio urbem expugnandam, cum mula pareret. Mutilavit ergo se fœde, itaque transfugit ad Babylonios, mentiens se a Dario ita mutilatum; quare dux exercitus et murorum custos ab eis creatus, urbem Dario tradidit. Ita Herodotus, lib. III.

Xerxe cum tot copiis Græciam invadente: «Equa leporem enixa est, quod facile erat ad conjectandum; fore enim ut Xerxes exercitum adversus Græciam cum maximo strepitu, et ambitiosissime duceret, rursusque pro seipso sollicitus ad eumdem locum fuga recurreret. Alterum ei quoque prodigium Sardibus exhibitum est: mula enim mulum edidit,» inquit Herodotus, lib. VII.

Ita Nero in Œdipode fabula, quam novissimam recitavit, in hoc versu decidit:

Jupiter himself holds up two scales with equal balance, And places in them the diverse fates of the two: Whom the struggle condemns, and toward whom death inclines by weight.

θανεῖν μ' ἄνωγε σύγγαμος, μήτηρ, πατήρ. Jussit mori me mater, uxor, et pater.

Nam et Œdipus patrem occiderat insciens, matrem uxorem duxerat: ita Nero sciens Claudium patrem occiderat, matrem constupratam interfecerat, et Octaviam uxorem indignis modis tractaverat. Ita Suetonius in Nerone.

Simile est, sed felicius quod narrat Plutarchus in Reg. Apophth. de Dionysio tyranno, quod, cum magistratus per litteras sorte crearentur, et ipsi contigisset littera u: dicenti cuidam per jocum μωρολογήσεις, id est stulta efferes, Dionysi; imo, inquit, μοναρχήσω, monarcha ero, et adeptus magistratum protinus electus est Imperator a Syracusanis. Magni animi erat, quod illo joco non offenderetur, contentus omen litteræ secus interpretari, hocque viam ei ad imperium stravit.

Simili modo, sed significatione et sorte meliore, S. Henrico Bavariæ duci, marito S. Cunegundis apparuit S. Wolfgangus, ac in pariete ei scriptum ostendit, Post sex. Henricus putans post sex dies, deinde post sex hebdomades, deinde post sex menses, demum post sex annos se moriturum, parabat se ad mortem. Verum eventus declaravit felicius aliquid ei portendi, scilicet imperium: nam post sex annos creatus est imperator. Ita habet Vita S. Henrici, cap. II, quam edidit noster Gretserius in Sanctis Bambergensibus.

27. Tekel. — Hebræi dicunt sakal, id est appendit, ponderavit: unde dictus est siclus. Veteres enim monetam appendebant ad pondus, uti siclus habebat pondus quatuor drachmarum. Chaldæi enim in multis nominibus Hebraicis pro schin substituunt tau, scilicet pro ש ponunt ת: ut pro sekel dicunt tekel, pro schelas telas.

APPENSUS ES IN STATERA, ET INVENTUS ES MINUS HABENS, — «Minus» scilicet dierum, quam ætas naturaque tua postulabant: ante diem enim naturalis mortis, in robore ætatis violenta morte abripieris, inquiunt S. Hieronymus et Maldonatus. Verum hæc ætas juvenilis non solet a Deo appendi in statera.

Dico ergo: Alludit ad monetam levioris ponderis, quæ rejici solet, q. d. Appensa sunt in statera, et, ut Chaldaice est, in bilance divinæ justitiæ et examinis, opera tua, bona et mala, o Balsasar! atque inventus es habere minus probitatis et bonorum operum; plurimum vero habere superbiæ, crapulæ, et iniquitatis; ergo non mereris amplius regnare, aut vivere. Unde Arabicus Alexandrinus vertit: Inventus es minus habere de bono.


Versus 28: Your Kingdom has been Divided

Notat Theodoretus nihil esse apud Deum, quod non ponderetur, adeoque Dei misericordiam et lenitatem certo pondere et mensura hominibus adhiberi. Unde dicitur Sapient. XI, 21: «Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti.» Proprie vero Deus in statera judicii sui, bene et male facta appendit. Unde Job cap. VI, 2: «Utinam, ait, appenderentur peccata mea, quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera!» Vide et Matt., cap. XXIII, vers. 32. Sic Virgilius, lib. XII Æneid., Jovem de Æneæ et Turni

fatis ac sortibus ita juste judicantem inducit:

Juppiter ipse duas æquato examine lances Sustinet, et fata imponit diversa duorum: Quem damnet labor, et quo vergat pondere lethum.

Jam in statera hac Dei sola virtus habet pondus: neque enim Deus ponderat, vel æstimat aurum, argentum, principatus, prælaturas, etc., quæ apud homines sunt in pretio, ab iisque ponderantur; sed solum ponderat justitiam, id est virtutes et bona opera: hæ enim æternum gloriæ pondus operantur. Unde Proverb. XVI, 2, dicitur: «Spirituum ponderator est Dominus.» In hac appendi optabat S. Job, dicens, cap. XXXI, 6: «Appendat me in statera justa,» hebr. justitiæ, «et sciat Deus simplicitatem meam.» Quocirca Balsasar, carens justitia et virtutibus, in statera Dei cum omni sua pompa et gloria appensus, inventus est minus habens, id est levis et vanus. Hinc regno et vita exclusus audit: «Divisum est regnum tuum,» quia ipse per impietatem a Deo se diviserat. Unde Psalm. LXI, 10, dicitur: «Mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum;» vel, ut alii vertunt: Mendaces filii hominum si ponantur in stateris, ipsi pariter leviores sunt vanitate, q. d. Illa est mortalium et mundanorum vanitas et fallacia, ut si in altera lance constituantur ipsi, in altera vero ipsissima vanitas et inanitas, ea sine dubio præponderabit.

Rursum statera hæc symbolum est exactæ æquitatis et justitiæ: hinc apud veteres Romanos æquitatis imago erat virgo quædam, tenens sinistra hastam, dextera justam stateram, ut videre est in nummis Galbæ, Vitellii et Vespasiani. Hi enim imperatores, ut significarent se esse æquitatis studiosos, eam in nummis suis sculpi curarunt. Sic ante Romanos Græci veteres pingebant justitiam quasi virginem, quæ sinistra bilancem, dextra gladium tenebat, quasi violatæ justitiæ vindicem. Unde Orpheus in hymnis apud Stobæum sic eam alloquitur: «O justissima dea mortalibus, beata, optabilis! quæ semper justis hominibus propter bonitatem gaudens, veneranda, felicissima, gloriosa justitia, quæ pura semper mente digna cuique distribuis, ut integra comminuis omnes, quotquot stateram tuam non subeunt, sed ultra ipsam lancibus duris inexplebiliter declinant. Hoc est quod ait Sapiens, Prov. XVI, 11: Pondus et statera judicia Domini sunt.» Et Isaias cap. XXVIII, 17: «Ponam in pondere judicium, et justitiam in mensura.» Et cap. XXVII, 8: «In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam.»

Deus ergo justissimam et fidelissimam habet stateram, in qua Balsasaris vitam et merita ponderavit, atque omnium nostrum ponderabit. Hinc Abbas Georgius apud Sophronium in Prato spirituali: «Væ, ait, nobis, fratres! quia nullam habemus compunctionem, sed in negligentia vivimus, cum ira Dei comprehendat nos, et intrusis simus ut judicemur; ac sequenti die apparuit ignis in cœlo,» index et minax hujus trutinæ.


Versus 29: Daniel was Clothed with Purple

Sic Petrus Telonarius æger in somnis vidit omnes actus suos in statera appendi a Mauris et Candidatis; cumque Mauri in unam lancem omnia ejus peccata, quæ a juventute commiserat, et quorum erat ille oblitus, imponerent; Candidati nihil invenientes aliud, unum panem, quem ipse indignans pauperi dederat, in alteram lancem imposuerunt: itaque æqualitas facta est; tuncque dixerunt ei: «Vade et auge ad panem hunc; nam vere Æthiopes isti apprehendent te.» Unde evigilans mutavit vitam, et ex avaro factus est summus eleemosynarius, ut etiam proprio corpori non parceret. Ita habetur in Vita S. Joannis Eleemosynarii scripta a Leontio.

Sic merita S. Henrici Imperatoris qui fuit maritus S. Cunegundis, cum eaque cælebs vixit, post mortem appensa sunt in statera inter angelos et dæmones, cumque lances alternatim attollerentur et deprimerentur ejus meritis et demeritis, supervenit S. Laurentius, qui litem diremit. Nam domo ab Henrico accepta, et suæ ecclesiæ collata, in lancem alteram meritorum ejus imposuit: quo factum est ut illa gravior effecta, alteram in altum efferret, eique præponderaret, atque hoc modo angeli victores evaserunt, animamque Henrici dæmonibus ereptam in suum consortium abduxerunt. Res hæc fuse narratur in Vita S. Henrici, cap. XXVIII.


Versus 30: That Same Night

Sed audi Caroli Magni merita in statera appensa. Rem narrat Joannes Turpinus, Archiepiscopus Rhemensis, in Vita Caroli, cap. XXXII: «Cum, inquit, apud Viennam in ecclesia ante altare, die quadam raptus in exstasi, precibus insisterem, tetrorum agmina innumerabilia militum ante me præterire, ac versus Lotharingiam tendere agnovi. Qui cum omnes pertransirent, intuitus sum quemdam illorum Æthiopi consimilem, retro lento gradu alios insequentem. Cui dixi: Quo tenditis? Aquisgranum, inquit, ad Caroli mortem tendimus, ut ejus spiritum ad tartara rapiamus. Cui dixi: Adjuro te per nomen Domini Dei nostri Jesu Christi, ut peracto itinere tuæ dispositionis, ad me reverti non renuas. Tunc modicum commorati, vix expleto psalmo, eodem ordine ad me redierunt, et dixi novissimo, cui prius locutus fueram: Quid egistis? Et dæmon: Gallicianus, inquit, sine capite, tot ac tantos lapides ac ligna basilicarum suarum in statera suspendit, quod magis appenderunt bona, quam ejus mala, et idcirco ejus animam a nobis abstulit. Et, his dictis, dæmon evanuit; itaque intellexi eadem die Carolum ex hac luce migrasse, et subsidiis B. Jacobi, cujus ecclesias multas ædificaverat, ad superna merito regna subvectum.»

Subdit deinde visionis confirmationem: «Transactis post ejus mortem diebus quindecim, per nuntium didici, ab ipso tempore, quo ab Hispania recesserat, usque ad diem mortis suæ illum assidue ægrotasse, atque eadem die et hora, qua visionem ego videram, scilicet quinto Kalendas februarii, anno Domini 814, ab hac vita migrasse, et apud Aquisgranum in B. Mariæ basilica rotunda, quam ipse ædificaverat, honorifice sepultum fuisse.» Ita auctor hic, penes quem sit fides; nam inscribit se Turpinum Rhemensem Archiepiscopum, utpote quem constat ante Carolum Magnum esse defunctum. Quocirca Papyrius Massonus censet libellum hunc ab homine otioso esse conscriptum in gratiam juventutis paulo post Carolum Calvum: ejus tamen versio servatur in Bibliotheca regia in Gallia. Hinc et Cardinalis Baronius, anno Christi 814, agens de morte Caroli Magni, Antonius Possevinus in Biblioth., in nomine Turpinus, et alii, eum vocant fabulosum, imo mendacii insimulant.

28. DIVISUM EST REGNUM TUUM, — jam jam, puta hac nocte: regnum tuum a te separatum et ablatum, dividetur inter Medos et Persas. Audite hæc, ebrii, audite, temulenti, qui assidetis mensis, gaudetis, ridetis, canitis, potatis; omnia vobis læta sunt, omnia jucunda: at non videtis extensam Dei manum super vos. «Mane,» numeravit Deus vitam tuam, et brevi complebit illam, forsan in hac hora, forsan in hac ebrietate tua. Deus ab æterno decrevit tibi diem et horam mortis: dixit: Ista hora, isto momento morieris: forte hæc ipsa est hora tua fatalis. «Tekel,» appensus es in statera, et inventus es habere minus sobrietatis, minus rationis, minus virtutis; multum vero crapulæ, multum amentiæ, multum vitiorum. «Phares,» divisum est regnum tuum, divisus es ipse tu; corpus tuum dabitur vermibus devorandum, anima dæmonibus: bona tua rapient vel hæredes perversi, vel exsecutores cupidi, vel superiores iniqui. Vide quibus corpus tuum saginasti; vide quibus tanto labore opes per fas et nefas coacervasti.

Tropologice, hæc tria, inquit Pererius, sunt peccatoribus horrenda: primo, «mane,» scilicet est numerus vitæ, id est mors; secundo, «tekel,» id est judicium; tertio, «phares,» id est infernus, quo a Deo, cœlo, Sanctis et vita æterna in æternum dividimur et separamur.

Hæc tria imminent cervici cujusque: interim cæci homines comessantur, luxuriantur, saltant, tripudiant; et hunc gladium capiti suo incumbentem non timent, quia non vident.

Narrat Gregorius Turonensis, lib. V Histor. Franc. in fine, S. Salvium sibi dixisse: «Videsne super hoc tectum quæ ego suspicio? cui ego: Video super tegulum quod nuper rex poni præcepit. At ille, alta trahens suspiria, ait: Video ego evaginatum iræ divinæ gladium super domum hanc dependentem. Nec eum visio fefellit; nam post dies viginti duo filii regis, quos superius mortuos scripsimus, obierunt.

Refert Cicero, V Tuscul., quod Dionysius tyrannus Damocli assentatori illius beatam fortunam sæpe commemoranti, declaraverit quantus terror semper regibus et tyrannis, etiamsi felicissimi esse videantur, impendeat, hac ratione: collocari jussit hominem in aureo lecto et pulcherrimis stragulis, abacosque complures ornavit argento auroque cælato: tum ad mensam eximia forma pueros delectos jussit consistere, eosque illi ad nutum ministrare: aderant unguenta, coronæ, incendebantur odores, mensæ conquisitissimis epulis exstruebantur. Fortunatus sibi Damocles videbatur. In hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari, seta equina appensum demitti jussit, ut impenderet illius beati cervicibus. Tum ille expavescere, et totus in gladium intendere: jam nec pulchros ministros aspiciebat, nec plenum artis argentum, nec manum porrigebat in mensam; jam ipsæ coronæ defluebant. Demum exoravit tyrannum ut abire liceret, quod jam beatus esse nollet. Hoc sibi applicent omnes voluptuarii, cumque in mediis sunt epulis et luxuriis, rhomphæam divinæ justitiæ ac gehennæ sibi impendentem intueantur: itaque discant voluptates noxias aspernari et frenare.

Denique ex eo quod Daniel «mane, tekel, phares,» sic est interpretatus, ut singula verba per singulas exponeret sententias, videntur Rabbini prisci cabalisticum interpretandi et scribendi modum adinvenisse, quo non tantum integras S. Scripturæ sententias explanant, sed etiam syllabas, et singulas quasque litteras separatim expendunt, quasi in singulis lateat aliquid mysterii; ita ut cabala sensim in superstitionem et odium abierit. Rursum modum scribendi per rasce tebot, id est per initia dictionum, ut v. g. bbe, idem sit quod beresent bara elohim, id est in principio creavit Deus. Hinc ab Hebræis idem accepisse Romanos, scilicet modum scribendi per notas (quibus notarii in tribunalibus scribebant singula dicta judicum et martyrum) censet noster Raderus in lib. XIV Martial. epigr. 202, et alii: non ergo Cicero, nec Mæcenas, ut aliqui volunt, sed longe ante eos Hebræi hujus scriptionis fuere inventores.

29. INDUTUS EST DANIEL PURPURA. — Purpura et torques aurea erant olim insignia regum, ut patet ex libris Machab. Honorat adeo Danielem rex, licet mali diei nuntium, vel quia putabat hanc cladem remotam, et diu differendam esse; vel ut per Danielem Deum placaret, clademque averteret. Ita S. Hieronymus.

QUOD HABERET POTESTATEM TERTIUS IN REGNO. — Scilicet primus in regno erat rex, secundus regina, tertius Daniel, inquit Maldonatus. Aliter S. Hieronymus, q. d. Fecit ut Daniel esset tristata, sive triumvir, puta ut esset unus e tribus regni principibus: sic enim paulo post Darius Medus tres toti regno præfecit, ut patet cap. VI, 2.


Versus 31: And Darius the Mede Succeeded to the Kingdom

30. EADEM NOCTE. — Non anni ejusdem, sed sequentis, inquit ex Guevara Alcazar in Apoc. XVI, vers. 12, not. 2. Quippe eadem nocte quotannis convivari consueverant Chaldæi, pervigilium agentes cuidam deorum; quale Livius, lib. XXIII, Campanos celebrasse commemorat, cum Gracchus eos invasit simul omnibus portis. Verum contextus ipse innuit, mox eadem nocte ejusdem anni captam esse Babylonem. To enim eadem nocte referendum est ad «Mane, Tekel, Phares,» q. d. Eadem nocte ejusdem convivii, qua rex vidit manum vindicem, contra se scribentem sententiam mortis, interfectus est. Nec enim solet sententia, præsertim adeo efficax et miraculosa, ad annum differri: nec verisimile est Cyrum cum tantis copiis per totum annum et amplius obsedisse Babylonem. Nec obstat, quod «prædicatum sit de eo (Daniele), quod potestatem haberet tertius in regno suo» (Balsasaris). Id enim inter magnates, qui mille in convivio aderant, ibidem eadem nocte jussu regis prædicatum et proclamatum est. Solent enim exemplares castigationes Dei, præsertim circa sacrilegos (qualis hæc erat), esse subitæ et repentinæ.

INTERFECTUS EST BALSASAR, — capta a Cyro Babylone. Falsum ergo est quod ex Beroso scribit Josephus, lib. I Contra Apion., Cyrum, capta Babylone, regem Balsasarem (quem ipse Nabonnedum vocat) benigne accepisse, eique ad habitandum Carmaniam assignasse.

Tradunt Xenophon lib. VII, et Herodotus lib. I, et ex eis Rupertus hic cap. XVIII, S. Thomas, Opusc. De Regim. princip. lib. III, cap. VII, Pererius hic, Guevara in Habacuc, cap. II, 7, Alcazar, Apoc. cap. XVI, 12, et passim Interpretes, Cyrum obsidentem Babylonem circa eam multas fossas fecisse, et eo die quo sciebat Babylonios festum acturos, et se inebriaturos, subito de nocte, compotantibus et bacchantibus Chaldæis, in eas fossas derivasse Euphratem, qui Babylonem interfluit, itaque per siccum jam Euphratis alveum Persas in urbem penetrasse. Non præcaverent id Babylonii, putantes hoc factu esse impossibile. Nam, ut ait Xenophon, «Euphratis latitudo est plusquam ad duo stadia, et profunditas tanta, ut nec duo viri alter super alterum stantes, super aquam emineant.» Ex alia parte Babylone innumerabilis erat propugnatorum multitudo: muri autem ipsi quinquaginta cubitos in latitudinem, ducentos in altitudinem patebant. Videns ergo Cyrus urbem terra esse inexpugnabilem, per flumen eam aggressus est die festo et convivali.

Quocirca potantes Chaldæos prævidens et irridens Isaias, cap. XXI, vers. 5, ait: «Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes, surgite, principes, arripite clypeum,» hostis adest, Cyrus urbem ingreditur. Addit Xenophon duos fuisse transfugas Babylonios apud Cyrum, Gadatam et Gobriam, quorum ductu Cyri milites in regiam noctu ducti sint, interfectis quicumque occurrebant, iis tantum servatis, qui syriace loquerentur (Judæis) trucidatisque primum regis custodibus, ipsum deinde regem interemisse. Ita cecidit Babylon illa inclyta: fuimus Troes, fuit Ilium, et ingens gloria Teucrorum.

Capta est Babylon anno primo monarchiæ Cyri, qui fuit annus mundi 3417. Illo ergo anno Balsasar fecit hoc convivium, vidit manum scribentem, occisus est, etc. Porro Cyrus ob hanc Danielis de se prophetiam præsentem, et aliam præcedentem ab Isaia, cap. XXV, 1, ante 200 annos de se editam, inquit Josephus, Judæos e Babylonica captivitate liberavit, I Esdræ 1, 1.

Nota: In hac urbis clade servatus est Daniel, tum Dei providentia, tum quia ejus virtus et sapientia jam ubique erant celebres, ut patet Ezech. cap. XXVIII, 3 (sic enim M. Marcellus in Syracusarum expugnatione, Archimedem nobilissimum mathematicum servari præcepit); tum quia illico percrebuit ejus vaticinium de nece Balsasaris, nec dubium quin id statim Darius et Cyrus intellexerint: jusserunt ergo eum quasi vatem suum servari, sicut Nabuzardan jussit servari Jeremiam, cap. XL, eo quod Judæorum excidium per Chaldæos prædixisset.