Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Satrapæ invidentes Danieli præfecturam, ei dolum struunt per edictum regis. Unde Daniel, vers. 16, quia Deum adorat, in lacum leonum mittitur, sed manet illæsus: hinc rex, vers. 24, accusatores Danielis in eumdem lacum conjici jubet, sancitque ut omnes paveant Deum Danielis.
Textus Vulgatae: Daniel 6:1-28
1. Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas centum viginti, ut essent in toto regno suo. 2. Et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat: ut satrapæ illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam. 3. Igitur Daniel superabat omnes principes et satrapas: quia spiritus Dei amplior erat in illo. 4. Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum: unde principes et satrapæ quærebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis: nullamque causam et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa et suspicio non inveniretur in eo. 5. Dixerunt ergo viri illi: Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte in lege Dei sui. 6. Tunc principes et satrapæ surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei: Dari rex, in æternum vive: 7. consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus, et satrapæ, senatores, et judices, ut decretum imperatorium exeat, et edictum: Ut omnis qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine, usque ad triginta dies, nisi a te, rex, mittatur in lacum leonum. 8. Nunc itaque, rex, confirma sententiam, et scribe decretum, ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis, nec prævaricari cuiquam liceat. 9. Porro rex Darius proposuit edictum, et statuit. 10. Quod cum Daniel comperisset, id est constitutam legem, ingressus est domum suam: et fenestris apertis in cœnaculo suo contra Jerusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo, sicut et ante facere consueverat. 11. Viri ergo illi curiosius inquirentes invenerunt Danielem orantem et obsecrantem Deum suum. 12. Et accedentes locuti sunt regi super edicto: Rex, numquid non constituisti, ut omnis homo, qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum? Ad quos respondens rex, ait: Verus est sermo, juxta decretum Medorum atque Persarum, quod prævaricari non licet. 13. Tunc respondentes dixerunt coram rege: Daniel de filiis captivitatis Juda, non curavit de lege tua, et de edicto quod constituisti: sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua. 14. Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est: et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat ut erueret illum. 15. Viri autem illi intelligentes regem, dixerunt ei: Scito, rex, quia lex Medorum atque Persarum est, ut omne decretum, quod constituerit rex, non liceat immutari. 16. Tunc rex præcepit, et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: Deus tuus, quem colis semper, ipse liberabit te. 17. Allatusque est lapis unus, et positus est super os laci: quem obsignavit rex annulo suo, et annulo optimatum suorum, ne quid fieret contra Danielem. 18. Et abiit rex in domum suam, et dormivit incœnatus, cibique non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo. 19. Tunc rex primo diluculo consurgens, festinus ad lacum leonum perrexit: 20. appropinquansque lacui, Danielem voce lacrymabili inclamavit, et affatus est eum: Daniel, serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus? 21. Et Daniel regi respondens, ait: Rex, in æternum vive: 22. Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi: quia coram eo justitia inventa est in me; sed et coram te, rex, delictum non feci. 23. Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem præcepit educi de lacu: eductusque est Daniel de lacu, et nulla læsio inventa est in eo, quia credidit Deo suo. 24. Jubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem: et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum: et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt. 25. Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus, et linguis, habitantibus in universa terra: Pax vobis multiplicetur. 26. A me constitutum est decretum, ut in universo imperio et regno meo, tremiscant et paveant Deum Danielis. Ipse est enim Deus vivens, et æternus in sæcula: et regnum ejus non dissipabitur, et potestas ejus usque in æternum. 27. Ipse liberator, atque salvator, faciens signa, et mirabilia in cœlo et in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum. 28. Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii, regnumque Cyri Persæ.
Versus 2: And over them Three Princes
Ut essent in toto regno suo — distributi per suas satrapias et provincias. Notat S. Hieronymus ex Josepho Darium, victa Babylone, rediisse in Mediam cum Daniele, ibique hæc quæ sequuntur esse gesta: eodem anno mortuus est Darius; unde Daniel ex Media mox videtur remigrasse Babylonem, et ad Cyrum jam monarcham factum, se contulisse.
Versus 3: A More Ample Spirit of God was in Him
2. ET SUPER EOS PRINCIPES TRES. — Olim apud Medos et Babylonios, Ægyptios et alios, summi post regem erant שלישים schalischim, id est tristatæ, sive triumviri, puta tres principes, qui omnibus aliis minoribus principibus præerant: inter hos unus a Dario Medo constitutus fuit Daniel, æque ut a Balsasare constitutus fuerat, cap. V, 29, ut esset tertius in regno.
Versus 4: To find occasion against Daniel from the side of the king
3. SPIRITUS DEI AMPLIOR ERAT IN ILLO. — «Spiritus,» tum sapientiæ, tum prudentiæ, tum prophetiæ, tum orationis, tum justitiæ, tum zeli, aliarumque virtutum. Tales quærant reges et principes, quos provinciis præficiant: præses enim et rector sine sapientia et spiritu, est quasi sol sine luce, quasi avis sine pluma, quasi gubernator navis sine gubernaculo. Hinc Sapiens, cap. VI, 22: «O reges populi, inquit, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis;» et paulo post: «Rex sapiens populi stabilimentum est.»
4. Ut invenirent Danieli ex latere regis. — Ita legunt Romana; sed Chaldæa habent מלכותא malcuta, id est regni. Jam primo, Hebræi crasse, latus regis, inquiunt, est regina quæ ad regis latus recumbit, quasi hi satrapæ Danielem apud regem suspectum de adulterio cum regina efficere conati sint. «Quærebant ergo occasionem, si in sermone, tactu, nutu, internuntio accusare possent Danielem. Sed nullam causam et suspicionem reperire potuerunt, quia eunuchus erat; unde eum in re stupri arguere non potuerunt,» inquit ex mente Hebræorum S. Hieronymus. Qui et subdit: «Pro suspicionem Theodotion et Aquila ψυσμὸν interpretati sunt, quæ chaldaice dicitur essattha, aut potius scetita: cumque ab Hebræo quærerem quid significaret? respondit vim verbi sonare salsas, quam nos illecebram, sive opalam, hoc est errorem dicere possumus.»
Secundo, Hector Pintus sic exponit, q. d. Quæsierunt occasionem ut Danielem removerent, et ejicerent a latere regis. Unde aliqui codices hic legunt: Quærebant occasionem ut auferrent Danielem a latere regis.
Tertio, Vatablus: Ex latere, inquit, id est ex parte regni, ut scilicet accusarent Danielem, ut reum læsæ majestatis, quasi male administrasset regnum, et edicta regia violasset, ita S. Hieronymus; aut quod mala fide regiam pecuniam tractasset, inquit Maldonatus.
Versus 5: We Shall Not Find Any Occasion Against This Daniel
Verum dico esse hebraismum: nam esse ex latere, idem est quod insidiari; ex insidiis, quasi a latere, aliquem aggredi et prosternere: qui enim insidiantur alteri, ad latus se collocant, ut alterum non advertentem occulte feriant, capiant, vel supplantent, q. d. Hi satrapæ quærebant occasionem, ut invenirent modos insidiandi Danieli, eumque apud regem calumniandi, et præfectura hac regni dejiciendi. Vide hic quam virtutis comes sit invidia, feriantque summos fulmina montes. Rursum quam verum sit illud: «Omnes qui pie volunt vivere, persecutionem patientur.»
5. NON INVENIEMUS DANIELI HUIC ALIQUAM OCCASIONEM, NISI FORTE IN LEGE DEI SUI. — Nota hic miram integritatem Danielis, qua ita circumspecte fideliter et perfecte regni gubernacula tractabat, ut ejus æmuli nihil in eo vel in speciem possent calumniari. Quare Abbas Pastor in Vitis Patrum rogatus a quodam: «Quomodo debet homo conversari?» respondit: «Vidimus Danielem, quia non est inventa accusatio ejus, nisi de servitio quod exhibebat Deo suo.» Rursum vide hic in Daniele, quam in aulis regnet æmulatio, præsertim in eos quos princeps evehit. Exempla hoc sæculo multa vidimus, imo hoc anno 1618, apud omnes fere reges, principes summos gratia et gradu suo excidisse cernimus. Quocirca recte Pythagoras hoc suis documentum dedit: «Quæcumque invidiam pariunt, vitanda putato.» Ita habent aurea ejus carmina, quæ edidit et explicuit Hierocles ejus discipulus. Rursum in Daniele verum est illud Publii: «Fortunam citius reperias quam retineas.»
Respect fortune reverently, whoever you are who have risen suddenly from a lowly place to riches.
Sapientes sunt, qui præstant illud S. Hieronymi ad Heliodorum: «Nepotianus, ait, primam curam habuit, ut humilitate superaret invidiam; inter comæquales primus in opere, extremus in ordine.» Aulicus ille rogatus: «Quomodo in aula consenvisset? Omnibus,» ait, «cedendo, et injurias quaslibet tolerando, imo gratias injuriantibus agendo.» Præclare monet Ausonius, Exhort. ad modestiam:
Versus 6: They came stealthily to the king
Fortunam reverenter habe quicumque repente Dives ab exili progrediere loco.
Quocirca sapiens ille dicebat accedendum esse ad reges et principes, sicut accedimus ad ignem, moderate nimirum. Si enim propius ad ignem accedas, ab eo adureris: si remotius consistas, non calefies. Hac de causa Ptolemæus mathematicorum princeps, invitatus a rege ad prandium, excusavit se, dicens: «Regibus contingit fere quod considerantibus picturas, quæ cum videntur eminus, placent, propinque vero, non dulcescunt.» Ita refertur in ejus Vita, quæ habetur initio Almagesti.
Versus 7: That Whoever Shall Make Any Petition to Any God, etc., Except to You, O King
6. Surripuerunt regi, — regas hebraice significat tremere; chaldaice vero, significat primo, astare, congregari; unde Septuaginta et Vatablus vertunt: Congregati sunt ad regem; Syrus et Arabicus: Accesserunt ad regem; secundo, tumultuari, tertio, fremere: unde Joannes et Jacobus vocantur Boanerges, id est filii fremitus, sive tonitrui, Marci III, 17; quarto, persuadere, præsertim dolose et insidiose, quod est surripere. Surripuerunt ergo, id est insidiose suggesserunt regi. Perperam ergo Pintus pro surripuerunt, corrigendum vult surrexerunt.
Versus 10: Toward Jerusalem
Discant hic reges et principes bene examinare, penetrare et pervidere, tum suorum consiliariorum animos, consilia et intentiones; tum leges et decreta, quæ illi suggerunt, an sint justæ et utiles bono, non suggerentis, sed publico; nec credant iis, qui ob privata commoda vel odia, suggerunt ea, quibus regi dedecus, aliis perniciem creant. Discant vicissim consiliarii malum consilium consultori esse pessimum. Ita hi satrapæ in Danielem hanc fabam cudentes in seipsos eamdem cuderunt. Discant viros probos et quietos non impune tangi. «Cave quiete sedentem in aulæis,» inquiebat Sfortia, qui et hoc in insigni gestabat: «Quietum nemo impune lacessit.» Aurea est Plinii vox in Panegyr. Trajani: «Discimus, inquit, experimento fidissimam esse custodiam principis ipsius innocentiam. Hæc arx inaccessa, hoc inexpugnabile munimentum munimento non egere. Frustra se terrore succinxerit, qui septus charitate non fuerit; armis enim arma irritantur.» Denique audiant consiliarii id quod Alfonsus Aragoniæ rex dicebat, si sibi contigisset nasci temporibus Romanorum, se constructurum fuisse contra curiam templum Jovi positori, in quo priusquam venirent in senatum Patres conscripti, odium, amorem, ac privatos omnes affectus deponerent: hi enim sunt qui urbes, reges et regna evertunt ac pessumdant. Ita Panormitanus in Alfonso.
7. UT OMNIS QUI PETIERIT ALIQUAM PETITIONEM A QUOCUMQUE DEO, etc., NISI A TE, REX. — Nota adulationem, ut injustum et impium decretum a rege extorqueant. Suadent enim regi, ut Divinitatis nomen et munus sibi arroget, ut, deo omni excluso, ipse quasi deus solus supplicum vota excipiat, nec patiatur alium deum adiri vel invocari. Juris enim naturæ est, ut quisque, præsertim egens vel afflictus, Deum invocare possit, imo debeat; et barbarum, imo diabolicum esset hoc vetare. Dum ergo alium deum hic invocari prohibent, ipsum regem pro deo colendum et invocandum censent. Sic deus haberi voluit Domitianus Imperator, quem irridens Philostratus: «Cum, ait, alius propterea se accusatum quereretur, quod Tarenti, ubi dominabatur, sacrificans, publicis precibus non addidisset, Domitianum Palladis filium esse: At enim, inquit, arbitraris fortasse Palladem non peperisse, cum semper habita sit virgo. Ignorabat autem (ut opinor) deam ipsam draconem quandoque Atheniensibus peperisse. Nimirum draco erat Domitianus.» Idem narrant Quintilianus, lib. III, cap. IX; Suetonius, in Domitiano, cap. III; Martialis sæpe, et alii, cum illud ejus solitum programma irrident: «Edictum domini deique nostri.»
10. CONTRA JERUSALEM. — Hoc, ait S. Hieronymus, est Dei præceptum, Deuter. XII, 11, et Salomonis consilium, III Reg. VIII, 44, qui contra templum orandum esse admonuit. Sic Ezechias, Isaia XXXVIII, 2: «Convertit faciem suam ad parietem (qui erat versus templum), et oravit ad Dominum.» Sic David, Psalm. LXII, 3: «In terra, ait, deserta, et invia, et inaquosa: sic in Sancto (sicut in sanctuario et templo) apparui tibi,» q. d. Ego David in deserto profugus, ex eo te, Domine, in templo habitantem contemplor, et ad templum conversus te in eo præsentem et præsidem adoro.
Ergo videtur Salomon fabricans templum in Jerusalem (quæ in medio terræ habitatæ erat sita, ut ait Ezechiel, cap. V, 5), Deum quasi centrum mundialis sphæræ, et omnium animorum constituisse, ut lineæ et orationes ab hominibus ducerentur, etc.
templum, ubicumque ipsi existerent; et Deus in templo tanquam in centro præsentem se exhibens, singulorum precibus intendebat, audiebat, exaudiebat, uti notavit noster Pineda, lib. V De Rebus Salomonis, cap. V, num. 35. Templum ergo erat quasi centrum orbis, uti Deus centrum est mundi, hominum et angelorum. Vide hic et imitare constantem pietatem et libertatem Danielis, qui pro ea statum et vitam periculo fidenter exposuit. Merito Aristoteles, I Ethic. X, hominem constantem vocat quadratum, quia ad omnem fortunæ jactum impulsumque firmus solidusque in sapientia et virtute consistit, cum alii leves rotentur ut globi.
TRIBUS TEMPORIBUS IN DIE FLECTEBAT GENUA. — Tria tempora quibus Deo flectenda sunt genua, tertiam, sextam et nonam Ecclesiastica traditio intelligit, eaque colliguntur ex Actor. II, 15, et cap. III, 1 et cap. X, 9. Tribus horis, inquit Pintus, orabant Judæi in die, scilicet hora tertia, sexta et nona. Tertia, quia tunc data est lex in Sina: et eadem hora orat Ecclesia, quia tunc datus est Spiritus Sanctus in Pentecoste. Sexta, quia tunc erectus fuit serpens æneus in deserto: eadem orat Ecclesia, quia tunc crucifixus est Christus. Nona, quia tunc petra dedit aquas in Cades; uti et Christi latus in cruce tunc perforatum, sanguinem dedit et aquam.
Addit noster Lorinus in Actor. III, 1, Judæos orasse hora sexta, quia tunc lapsus est Adam, ut colligitur ex eo, quod Dominus post meridiem venisse dicitur, ut puniret Adamum. Addunt Hebræi, quia tunc perambulat dæmonium meridianum, quod hominem ad intemperantiam et choleram fervente sole sollicitat, unde in meridie Judæi solent contra illud recitare, Psalm. XC: «Qui habitat in adjutorio Altissimi,» ut ab illo liberentur, scilicet «ab incursu et dæmonio meridiano,» ut dicitur vers. 6 illius psalmi.
Porro tertia, sexta, nona, computantur ab ortu solis: Hebræi enim diem, uti Romani noctem, dividebant in quatuor horas, et quasi vigilias. Prima erat ab ortu solis usque ad tertiam: durabant ergo hæ horæ tres nostras horas. Prima enim incipiebat ab hora quinta vel sexta (sequor hic computum Belgarum et Transalpinorum), et durabat ad horam nostram nonam: hora nostra nona incipiebat earum tertia, et durabat usque ad nostram duodecimam: tunc enim incipiebat eorum sexta, quæ durabat usque ad nostram tertiam pomeridianam, a qua incipiebat nona eorum, et durabat usque ad vesperam. Unde Lyranus per tria tempora intelligit mane, meridie et vespere.
Versus 15: Understanding the King
Audi et S. Hieronymum: «Daniel regis jussa contemnens, et in Deo habens fiduciam, non erat in humili loco, sed in excelso; et fenestras aperit contra Jerusalem, ubi erat visio pacis. Tria autem sunt tempora, quibus Deo flectenda sunt genua: tertiam, sextam et nonam Ecclesiastica traditio intelligit. Denique tertia hora descendit Spiritus Sanctus super Apostolos. Sexta volens Petrus comedere, ad orationem ascendit in cœnaculum. Nona Petrus et Joannes pergebant ad templum.»
Verum de his alibi. Audi et S. Augustinum in Sententiis, num. 203: «Vigor, ait, fidei christianæ tribus temporibus initiatur, vespere, mane, meridie. Vespere enim Dominus in cruce, mane in resurrectione, meridie in ascensione: unum ad patientiam occisi, aliud ad vitam resuscitati, tertium pertinet ad gloriam majestatis in Patris dextera considentis.» Et S. Cyprianus, tract. De Orat. Domin., per ternarium horarum putat designari SS. Trinitatem, quam totidem horis colimus et adoramus.
15. INTELLIGENTES REGEM, — regis voluntatem et intentionem; Chaldaice est: Congregaverunt se supra regem, id est quasi facta manu omnes simul regem aggressi sunt, ac pene tumultuati contra eum: hoc enim est regas, de quo dixi vers. 6.
Moraliter vide hic in Daniele, quam difficile sit servire aulæ terrestri simul et cælesti, placere principi et aulicis, et non displicere Deo et angelis: «Nemo, ait Christus, potest duobus dominis servire.» Et: «Non potestis Deo servire et mammonæ,» Matth. VI, 24. Scripsit Æneas Sylvius, qui, postea creatus Pontifex, vocatus est Pius II, ad quemdam aulicum librum De Miseria curialium, id est aulicorum, in quo ostendit quanta in aulis sit vanitas, ambitio, invidia, hypocrisis, impuritas: quot curæ, distractiones, servitutes, sollicitudines, metus: quanta inconstantia, mutabilitas, casus, ruinæ, pericula corporis et animæ. Ac tandem ita concludit: «Quæ cum ita sint, relinquamus hoc pelagus inquietum, nosque in aliam vitam redigamus. Nam si pacem cupimus, si otium diligimus, si nobis vivere volumus, si salutem animæ quærimus, fugienda nobis sunt atria regum, et aulici tumultus, in quibus nec requies, nec bonarum artium exercitatio, nec virtutis amor aliquis regnat; sed avaritia tantum, libido, crudelitas, crapula, invidia et ambitio dominantur. Quibus vitiis qui sit deditus, nullo se poterit argumento tueri, quin apud viros doctos malus esse convincatur et stultus. Vale, vir, nisi ex curialibus unus esses, meo judicio prudens. Anno salutis 1445.»
Præclare Polybius, lib. V: «Sicut, ait, calculi modo ærei sunt, modo aurei: sic et aulici ad nutum regis nunc beati sunt, nunc miseri.» Quocirca Agrippa de duobus admonebat virum, qui in aula salvus vivere cuperet. Primo, ut difficultatem rerum ipse susciperet. Secundo, ut gloriam aliis concederet. Ita Dionysius, lib. XLIX. Notissima est vox ejus, qui rogatus, quomodo rarissimam rem in aula consecutus esset senectutem: «Injurias, inquit, accipiendo et gratias agendo.» Ita Seneca, lib. II De Ira, cap. XXXIV. Diogenes, audiens Callisthenem beatum dici quod esset amicus Alexandri: «Imo, ait, infelix
est qui tum prandet ac cœnat, cum Alexandro videtur.»
Whoever loves the golden mean Is safely free from the squalor of a shabby roof, and soberly lacks an enviable palace.
Constantinus Imperator eunuchos similesque aulicos vocabat «tineas et serices palatii,» ait Nicephorus, lib. VIII, cap. XIV. Sicut enim muscæ ad mel, ita isti ad opes et delicias aularum advolant.
Live for yourself, and as much as you can, flee the conspicuous life; A savage thunderbolt comes from a lofty citadel.
Quocirca sapienter Horatius, lib. II Carminum, ode X:
Auream quisquis mediocritatem Diligit, tutus caret obsoleti Sordibus tecti, caret invidenda Sobrius aula.
Et Ovidius, lib. III Tristium, eleg. IV:
Let whoever wishes stand powerful On the slippery summit of the court; Let sweet quiet satisfy me. Placed in an obscure spot, Let me enjoy gentle leisure.
Vive tibi, quantumque potes prælustria vita; Sævum prælustri fulmen ab arce venit.
No one (such is the nature of a powerful court) Has his own character, but a courtier has his master's.
Seneca in Hippolyto:
Fraus sublimi regnat in aula.
Et in Thyeste:
The vain court is said to bind the palace clients it nurtures with gilded shackles.
Stet quicumque volet potens Aulæ culmine lubrico; Me dulcis saturet quies. Obscuro positus loco, Leni perfruar otio.
Versus 16: He will Deliver You
Martialis, Epigram. lib. IX:
Versus 17: Which the King Sealed with His Own Ring
Nemo suos (hæc est aulæ natura potentis), Sed domini mores Cæsareanus habet.
Versus 22: He shut the mouths of the lions
Prudenter ergo monet Æneas Sylvius, lib. I De Gestis Alfonsi: Illi, ait, aulici plurimum sapiunt, qui, accepto aliquo beneficio vel mediocri, aulæ valedicunt. Ostendunt enim animum suum expletum esse, et periculo se subducunt, in quod curiales frequenter incidunt, qui veluti sues, ubi saginati sunt, in cœnam domini mactantur.
«Est apud Indos, inquit Plinius, herba quædam præcipui odoris, referta minutis serpentibus, quorum ictu protinus moriendum sit. Ita habent principum aulæ quod allectet, sed occultant lethale venenum ni caveas.» Rursum: «Indicæ testudines, meridiano tempore blandiente, gaudent toto dorso per tranquilla fluitare, donec oblitæ sui, solis vapore siccetur cortex, ut mergi nequeant, jamque invitæ natent opportunæ venantium prædæ. Ita quidam, spe rerum magnarum allecti, in principum aulas sese conjiciunt, et adeo deliniuntur aulæ deliciis, donec imprudentes eo redigantur, ut non possint, etiamsi velint, in suum otium se recipere.» Ita Plinius, lib. IX, cap. X.
Exstat emblema Alciati, numero 86:
Vana palatinos quos educat aula clientes, Dicitur auratis nectere compedibus.
Ita lusus et ludibrium fortunæ fuerunt in aula Davidis Joab, Saulis Abner, Artaxerxis Aman, Tiberii Sejanus, Constantini Ablavius, Theodosii Ruffinus, Arcadii Eutropius, Honorii Stilico. Denique Antonius in Melissa, serm. 59: «Sicut, ait, qui valde febricitant, appetitum et robur amittunt: sic qui principum aulas inhabitant, mentem et bonos mores perdere solent, nisi frequenter animo repetant hoc dictum: Nosce teipsum.»
16. LIBERABIT TE. — Dicit hoc rex Danieli, tum ut eum consoletur, tum ut se excuset: sperabat ergo Deum illi affore, ut affuerat tribus ejus sociis in fornace Babylonia. Quocirca Rabbini in Midras Tehillim in illud Psalm. CXLII: «Exaudi, Deus, orationem meam, cum deprecor: a timore inimici eripe animam,» de hac Danielis tutela dicunt: Venit leo, et liberavit leonem de ore leonis. Leo enim est Deus, de quo Amos, III, 8: «Leo rugiet, quis non timebit?» Hic liberavit leonem, id est Danielem, qui descendit ex Juda, de quo dixit Jacob, Gen. XLIX: «Catulus leonis Juda.» Ita refert Galatinus, lib. V, cap. VIII.
17. QUEM OBSIGNAVIT REX ANNULO SUO, ET ANNULO OPTIMATUM SUORUM, NE QUID FIERET CONTRA DANIELEM. — Chaldæus et Septuaginta, ne mutaretur res in Danielem; Vatablus, ne mutaretur voluntas in Danielem, id est ne rex, mutata voluntate, Danielem e lacu extraheret. Utrumque videtur verum, scilicet primo, quod rex obsignarit lapidem annulo suo, ne optimates, mutata voluntate, Danielem occiderent, præsertim si viderent leones ei parcere, quod futurum timebant. Ita S. Hieronymus et Theodoretus. Secundo, quod optimates quoque obsignarint lapidem annulo suo, ne rex Danielem e lacu eriperet.
Who snatched Thecla from death and from condemned peril? Who bound the mighty claws and the fury of beasts? Her virginal — O thing admirable in every age! Her virginal power was able to soothe raging lions.
22. Conclusit ora leonum. — Notat ex Aristotele, Plinio et Gellio Pererius, leonem naturaliter homini non nocere, primo, si leoni irruenti caput aut oculos pallio aut veste cooperiat. Secundo, si leo sit satur. Tertio, si sit cicur. Quarto, si in eum fueris beneficus. Quinto, si supplex et prostratus jaceas. Adde sexto, si ei ignem aut flammam ostentes: hisce enim percellitur leo. Causam affert Nicolaus Leonicus, Quæst. natural. Quæst. XX: «Leonum, ait, vis omnis in oculis esse creditur: quamobrem levi etiam cujusque panni conjectu, operto capite, tanta illa feritas torpescit illico, devinciturque non repugnans. Quo etiam modo a Lysimacho Alexandri jussu simul incluso strangulatum fuisse leonem ferunt. Ignis autem splendore suo, cum omnium peculiariter perstringit et hebetat oculos, tum eorum maxime qui eos calidiores siccioresque habent, cujusmodi sunt leones.» Denique leonem «terrent rotarum orbes circumacti, currusque inanes, et gallinaceorum cristæ cantusque,» ait Plinius lib. VIII, cap. XVI; perinde ut, visa vipera fugit cervus, audita voce porci fugit elephas, ait Horus, hieroglyph. 82 et 83, lib. II. Hinc Megarenses porcos pice oblitos, et mox igne flammatos, in Antipatri elephantos immiserunt, ait Ælianus, lib. XVI, cap. XXXVI. Ita res magnæ a parvis percelluntur, humiliante Deo, et ferinam phantasiam edomante.
Verum quod Danieli non nocuerint leones, fuit miraculum, quia, ut hic dicitur: «Angelus conclusit ora leonum,» et rictum, ait S. Hieronymus, et ungues; scilicet primo, vi sua ea continendo et comprimendo, ne Danielem mordere possent. Sicut Raphael ligavit in deserto Ægypti Asmodæum, scilicet vim aliquam detentivam ei imprimendo: sicut enim corpori aut dæmoni imprimi potest vis motiva, quæ eum e loco suo protrudat et expellat; sic et detentiva, quæ eum in loco suo detineat, eique quasi affiget et affigat. Secundo, continuit angelus ora leonum, adimendo eis famem, et cibi Danielisque fastidium in eis concitando. Tertio, mutando leonum phantasiam, ut apprehenderent Danielem quasi amicum, vel ut quid formidabile: sicut Aristoteles et Plinius docent leones terreri ad rotas et sonitum curruum, ad galli cristas et cantum; et maxime ad fulgentes ignes. Ecce hic in Daniele verum est illud Hebr. XI, 33: «Obturaverunt ora leonum.»
Hoc miraculum castitati Danielis adscribunt, et acceptum referunt S. Hieronymus Contra Jovinian., Epiphanius et Dorotheus in Vita Danielis, et Damascenus, licet S. Basilius illud attribuat ejus jejunio. Ut dixi in Proœmio, Danielis corpus virginitate ita obduratum est, ut ferarum dentes ei infigi nequiverint, inquit Damascenus, lib. IV De Fide, cap. XXV.
Versus 23: Because he trusted in his God
Ita leæna S. Malcho ejus speluncam ingredienti, ob pudicitiam pepercit, imo pro eo dimicavit contra ejus heram et servum, eam persequentes, utrumque occidendo. Testis est S. Hieronymus in Vita S. Malchi, qui ait cum pudicitiæ tantum conscientia pro muro fuisset septum, ne a leæna læderetur: «Ut sciant virgines et casti, inter gladios, et inter deserta, et bestias, pudicitiam nunquam esse captivam; et hominem christianum posse mori, non posse superari.»
Ita hyæna Pachonem castum servavit et circumlinxit. Testis est Palladius in Lausiaca, cap. XXIX. Ita S. Daria, uxor S. Chrysanthi, in lupanar detrusa, a leone propugnata est, ut habet ejus Vita 25 octobris.
Ita S. Thecla tauris, equulis aliisque feris objecta, ab omnibus illæsa permansit, tutante eam, et feras mansuefaciente ejus castitate. Ita plurimæ aliæ virgines, leonibus et feris objectæ, intactæ ab iis evaserunt. Castitas ergo leones, æque ac ignem, domat et cicurat.
Versus 24: By the King's Command
Quocirca merito de B. Thecla virgine ignes et leones superante, ita cecinit S. Gregorius Nazianzenus in Præconio ad virtutem:
Quis Theclam necis eripuit damnataque periclo? Quis validos ungues vinxit rabiemque ferarum? Virgineus, O res omni admirabilis ævo! Virgineus luctos potuit sopire leones.
S. Ambrosius, lib. II De Virgin.: «Thecla, inquit, copulam fugiens nuptialem, et sponsi furore damnata, naturam etiam bestiarum, virginitatis veneratione mutavit. Namque parata ad feras, cum aspectus quoque declinaret virorum, ac vitalia ipsa sævo offerret leoni, fecit ut qui impudicos detulerant oculos, pudicos referrent. Cernere erat lingentem pedes bestiam, cubitare humi muto testificantem sono, quod sacrum virginis corpus violare non posset.» Audi majora: «Adorabat ergo prædam suam bestia; et propriæ oblita naturæ, naturam induerat quam homines amiserant. Videres quadam naturæ transfusione, homines feritatem indutos, sævitiam imperare bestiæ: bestiam exosculantem pedes virginis, docere quid homines facere deberent. Tantum habet virginitas admirationis, ut eam etiam leones mirentur! Docuerunt religionem, dum adorant martyrem; docuerunt etiam castitatem, dum virgini nihil aliud nisi plantas exosculantur, demersis in terram oculis, tanquam verecundantibus ne mas aliquis vel bestia virginem nudam videret.»
Denique, missus est Daniel in lacum leonum, anno primo Darii; ergo Daniel tunc erat annorum 98. Patet ex dictis cap. I, 1 et 4.
QUIA CORAM EO (Deo) JUSTITIA INVENTA EST IN ME. — Nota hic in Daniele fuisse justitiam veram: talis enim est quæ est coram Deo, sive in oculis Dei, qui lucidissimi sunt; non falsam et imputatam, qualis est Novantium. Respondent illi justitiam hic non generalem, sed particularem accipiendum esse, q. d. Daniel: Ego nihil defraudavi, sed summa fide pecuniam et negotia regis tractavi. Verum hanc justitiam non hisce, sed sequentibus verbis statuit Daniel; ait enim: «Sed et coram te, rex, delictum non feci.» Huc alludit Ezechiel, cap. XIV, 16, cum ait quod Noe, Job et Daniel in justitia sua liberabunt animas suas.
23. Quia credidit Deo suo, — quia confisus fuit Deo, ejusque providentiæ et omnipotentiæ se totum commisit. Alii, quia fidelis fuit Deo suo.
Versus 27: In heaven and on earth
Vere S. Augustinus, tract. 8 in Epist. S. Joann. tom. IX: «Subdere, inquit, ei qui supra te est, et infra te erunt illa quibus præpositus es. Quia vero per peccatum homo deseruit eum sub quo esse debuit, subditus est eis supra quæ esse debuit. Intendite quid dicam, Deus, homo, pecora: supra te, Deus, infra te pecora. Agnosce eum qui supra te est, ut agnoscant te quæ infra te sunt: ideoque, cum Daniel agnovisset supra se Deum, agnoverunt illum supra se leones. Si autem non agnoscis illum qui supra te est, superiorem contemnis, subderis inferiori. Propterea superbia Ægyptiorum unde domata est? de ranis et muscis,» Exodi VIII.
Ita S. Pontianus martyr sub Antonino Imperatore, Spoleti objectus leonibus rugientibus, orans cum Christo illud Psalm. XXI: «Salva me ex ore leonis, ut enarrem nomen tuum,» eos cicuravit, ut ei blandirentur: ac deinde equuleos, flagra, carceres, longam mediam, ignes illæsus superavit, dicens: «In Domino confido, non timebo quid faciat mihi homo.» Ita habent ejus Acta 19 januarii. Hac de causa Gentiles olim contra Christianos judicibus succlamabant: «Ad lenonem, non leonem» damnetur virgo christiana: sed illæ eadem spe et ope Dei qua leones, etiam lenones superarunt, teste Tertulliano in Apolog., et testes sunt S. Agnes, Lucia, Dorothea, Susanna aliæque plurimæ.
24. JUBENTE REGE. — Rex hic exercet talionis pœnam, quæ summo jure æquissima est. Hic enim examinata, intellexit rex hostes Danielis sibi imposuisse, et dolose edictum extorsisse, ut Danielem sibi fidissimum et utilissimum e medio tollerent.
ET FILII, ET UXORES — Quia illi parentes et hæ maritos ad scelus excitarant, adjuverant, aut consenserant, inquit Pintus: alias enim barbarum hoc fuisset regis edictum. Solus enim Deus filios innoxios, ob peccata parentum morte punire potest: unde solos barbaros id olim fecisse, et etiamnum facere legimus.
Addit Josephus, X Antiq. XI, Danielis accusatores regi dixisse leones fuisse saturos, ideoque a Daniele abstinuisse; regem vero, cum plurimum carnis leonibus datum esset, præcepisse ut illi eis objicerentur, ut non alieno, sed suis corporibus experirentur, an leones saturitate retardati, an divina potentia impediti, a Daniele abstinuissent. Verum nil tale habet Scriptura. Unde videtur Josephus more suo, suæ gentis historiam narratione, si non vera, verisimili saltem exornare voluisse, inquit Maldonatus.
DONEC, — id est priusquam. Ita Chaldæus, Vatablus et alii.
25. Linguis, — nationibus: singulæ enim nationes singulas habent linguas.
26. PAVEANT DEUM DANIELIS. — Hinc videtur Darius vere ad Deum fuisse conversus: plus enim præcepit, quam præceperit Nabuchodonosor, cap. III, 98. Ille enim tantum voluit, ne quis Deum Hebræorum blasphemaret. Ita Maldonatus.
27. In cœlo et in terra. — Qui enim miracula facit in terra, potest similia facere in cœlo: hoc enim miraculo ostendit se esse Deum, ideoque Dominum cœli et terræ.
28. Perseveravit usque ad regnum Darii. — Chaldaice est natslach, prospere egit, id est in magno honore fuit, quamdiu Darii et Cyri regnum duravit, quamdiu regnaverunt Darius et Cyrus. Ita Chaldæus, Septuaginta, Vatablus et alii. Dicit hoc Daniel, ut historiæ finem faciat, ordiaturque prophetiam: nam hæc sex prima capita magis historica sunt quam prophetica; quæ vero cap. VII et deinceps sequentur, proprie prophetica sunt.
Vide hic quam felices et gloriosos efficiat constantia in fide et cultu Dei. Ita enim felix et gloriosus evasit hic Daniel et tres pueri, cap. III, Eleazarus, et Machabæi, II Machab. cap. VI et VII.