Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Hactenus Daniel res suas, et gesta ac somnia regum Babyloniorum enarravit: hic vero et deinceps visiones suas enarrat. Itaque hic proprie incipit prophetia Danielis. Hoc ergo capite videt Daniel quatuor bestias, quæ significant quatuor monarchias, et regnum Antichristi. Secundo, vers. 9, videt Deum Patrem, quasi senem, judicantem de Antichristo et de Christo, qui Christo causam et regnum adjudicat. Tertio, vers. 21, describit regnum Antichristi. Quarto, vers. 27, describit regnum Christi et Sanctorum, quod omnibus aliis succedet, eritque gloriosum et æternum.
Textus Vulgatae: Daniel 7:1-28
1. Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit: visio autem capitis ejus in cubili suo: et somnium scribens, brevi sermone comprehendit: summatimque perstringens, ait:
2. Videbam in visione mea, nocte, et ecce quatuor venti cœli pugnabant in mari magno. 3. Et quatuor bestiæ grandes ascendebant de mari diversæ inter se. 4. Prima quasi leæna, et alas habebat aquilæ: aspiciebam donec evulsæ sunt alæ ejus, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit, et cor hominis datum est ei. 5. Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit: et tres ordines erant in ore ejus, et in dentibus ejus, et sic dicebant ei: Surge, comede carnes plurimas. 6. Post hæc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quatuor super se, et quatuor capita erant in bestia, et potestas data est ei. 7. Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis, atque mirabilis, et fortis nimis, dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans: dissimilis autem erat cæteris bestiis, quas videram ante eam, et habebat cornua decem. 8. Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum: et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus: et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia. 9. Aspiciebam donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit: vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda: thronus ejus flammæ ignis: rotæ ejus ignis accensus. 10. Fluvius igneus, rapidusque egrediebatur a facie ejus. Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei: judicium sedit, et libri aperti sunt. 11. Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur: et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus ejus, et traditum esset ad comburendum igni: 12. aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitæ constituta essent eis usque ad tempus et tempus. 13. Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus cœli quasi filius hominis veniebat, et usque ad Antiquum dierum pervenit: et in conspectu ejus obtulerunt eum. 14. Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient: potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur: et regnum ejus, quod non corrumpetur. 15. Horruit spiritus meus, ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me. 16. Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem quærebam ab eo de omnibus his. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me: 17. Hæ quatuor bestiæ magnæ, quatuor sunt regna, quæ consurgent de terra. 18. Suscipient autem regnum Sancti Dei altissimi: et obtinebunt regnum usque in sæculum et sæculum sæculorum. 19. Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quæ erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis: dentes et ungues ejus ferrei: comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat, 20. et de cornibus decem, quæ habebat in capite: et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua; et de cornu illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia, et majus erat cæteris. 21. Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et prævalebat eis, 22. donec venit Antiquus dierum, et judicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti. 23. Et sic ait: Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod majus erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam. 24. Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt: et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit. 25. Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret: et putabit quod possit mutare tempora, et leges, et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. 26. Et judicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem. 27. Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter omne cælum, detur populo sanctorum Altissimi: cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient. 28. Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me: verbum autem in corde meo conservavi.
Versus 1: In the first year of Balsasar
1. Anno primo Balsasar. — Ergo haec visio Danieli objecta est in captivitate Babylonica, anno 97 ab eversa Jerusalem et templo, ut patet ex dictis cap. V, 1.
Versus 2: The four winds of heaven strove upon the sea
2. Quatuor venti coeli pugnabant in mari. — Per mare accipe mundum, qui agitatur, et salsis amarisque fluctibus abundat ut mare, in quo superbia tumidi tolluntur in altum, ut profundius ruant. Ita S. Hieronymus et Rupertus. Per quatuor ventos, vel cum S. Hieronymo, accipe angelos quatuor regnorum, de quibus sequitur, praesides; sunt enim angeli ut venti, invisibiles et celeres. Unde ait Psaltes: «Qui facit angelos suos spiritus.» Quomodo inter se pro suis regnis pugnent angeli, videbimus cap. X, 13. Vel potius cum Theodoreto accipe tumultus, commotiones et perturbationes, quae in exordio singulorum horum quatuor regnorum exstiterunt. Porro hae omnes simul hic in visione Danieli repraesentantur, uti et quatuor monarchiae, licet reipsa illae non simul, sed vicissim et successive exstiterint. Venti etiam notant horum regnorum inconstantiam, fugacitatem et vicissitudinem. Hinc saepe singulis saeculis, sive centum annis, videmus singula regna in aliam familiam aut gentem transferri, vel valde immutari. Cum angelis ergo e coelo despice hos ventos.
Denique Orosius, lib. II Hist. cap. 1, et lib. VII, cap. II, censet quatuor hasce monarchias fuisse sitas in quatuor ventis, id est plagis mundi. Ait enim Romanum imperium esse occidentale; Babylonicum orientale; Macedonicum septentrionale; Carthaginense (haec enim cum Africano pro Persico substituit, aitque durasse septingentos annos) meridionale: subditque Romanum ab Occidente consurgens hereditate Orientis fuisse nutritum, et Macedonicum ac Carthaginense partes tutoris et curatoris tenuisse: omnia enim imperia in Romanum desierunt et transierunt. Verum de Carthaginensi nulla hic est mentio.
Versus 3: Four beasts
3. Quatuor bestiae. — Hae significant quatuor regna, ut patet vers. 17. Notant Durandus, Pighius, Briedo, et ex iis Ludovicus Molina, De justitia, tract. II, disp. XXIV, haec imperia assimilari bestiis, non hominibus, quia magna ex parte fuerunt injuste et tyrannice acquisita, aeque ac gubernata: «Commune enim vitium monarchiae est tyrannis,» ait Elias Cretensis in Apolog. Nazianz. orat. 1. Et S. Augustinus, lib. IV De Civit. cap. IV et VI, talia regna vocat magna latrocinia. Monarchae ergo olim erant magni latrones. Unde piratae capti ab Alexandro Magno, et rogati quidnam agerent, responderunt se una navi agere cum paucis in parte maris, quod Alexander cum multis agebat in toto mundo; se esse parvos latrones, Alexandrum esse magnum latronem, uti ibidem refert Augustinus. Dicuntur tamen subinde haec imperia a Deo fuisse data et concessa: primo, quia Deus ea permisit; secundo, quia iis usus est ad Judaeorum, et aliarum gentium pu-
nitionem; tertio, nominatim de Cyro dicitur, quod eum Deus creaverit regem; quia eum direxit ad imperium hoc fine, ut ille Judaeos e Babylone liberaret.
Versus 4: The first was like a lioness
4. Prima quasi leaena. — Haec significat primam monarchiam, scilicet Chaldaeorum; et praesertim regnum Nabuchodonosoris, qui mire illud auxit: hic dicitur leaena ob potentiam et ferociam. Leaena enim leone est ferocior, maxime cum catulos nutrit. Item ob libidinem: leaena enim, testibus Aristotele et Plinio, semper gestit ad coitum; nec leone contenta, etiam cum hyaena et pardo miscetur: inde enim nascuntur leopardi. Sic Jeremias eundem vocat leonem, cap. IV, 7: «Ascendit, inquit, leo de cubili suo, et praedo gentium se levavit;» et Isaias, cap. V, 29: «Rugitus, inquit, ejus ut leonis.» Huc spectat elegans et acutum aenigma, vel potius epigramma asini:
By hoof he is reckoned a horse, by ear a hare, by voice a lion, and by color a wolf, But by his whole head he is an ass.
Unque equas, aure lepus, leo voce, lupusque colore Censetur, toto sed capite est asinus.
Et alas habebat aquilae. — Rex hic fuit quasi monstrum; partim enim fuit leo ob saevitiam, partim aquila ob celeritatem in bellis conficiendis: nam leo fortissimus est, sed aquila velocior; aquila velocissima est, sed leo fortior. Sic Jeremias cap. IV, 13, de eodem ait: «Velociores aquilis equi illius,» et cap. XLVIII, 40: «Ecce quasi aquila volabit.» Ita Maldonatus.
Versus 5: And behold another beast like a bear
Evulsae sunt alae ejus. — First, S. Hieronymus et Theodoretus haec tribuunt Balsasari. Huic enim evulsae sunt alae, cum occisus est, tumque apparuit non esse leo, sed habere cor hominis, id est esse imbecilis ac mortalis. Secundo, genuine et proprie haec referenda sunt ad Nabuchodonosorem: huic enim evulsae sunt alae, cum ipse spoliatus imperio ad bestias missus est; sed sibi restitutus, rursumque factus homo debilis, stetit erectus, qui ante curvabatur ut bestia: habuitque cor hominis, quia suam agnovit infirmitatem; humanamque egit vitam, cum antea instar ferae ageret, et saeviret ut leo. Licet enim Nabuchodonosor jam esset mortuus (hoc enim somnium habuit Daniel anno primo Balsasaris, qui fuit ejus filius), tamen sub ejus persona vaticinatur de futura regni translatione; eo quod illi primum regni translatio per statuam quadriformem, cap. II, et per arborem succisam, cap. IV, praesignificata fuerit.
5. Et ecce bestia alia similis urso. — Secunda haec monarchia est Persarum; et, ut Syrus ac Arabicus vertunt, Medorum. Illa comparatur urso: primo, quia ursi patientissimi sunt laborum, et tolerantissimi inediae; nam, ut docet Aristoteles, lib. VIII Histor. animal. cap. XVII, ursi magnam hiemis partem sine ullo pastu cibatuque transigunt, et solo suctu priorum pedum vivunt. Idem ab ursa fieri, quoties plus nimio pinguescit, tradit Aelianus, quo, pinguedine concocta, fiat agilior. Unde illa, auctore Eustathio, in Athenienses emissa fames ab irata Diana, quod ursam quae in Munichio ejus sacello nata fuerat, occidissent, ut ita per inediam affligerentur, quia animal inediae patientissimum sustulissent. Tales quoque fuerunt veteres Persae, teste Xenophonte, et S. Hieronymo hic, scilicet laboriosi, et solo pane ac cardamomo victitantes.
Secundo, quia ursus est infirmo capite et visu: hinc si urgente vi eum praecipitare se ex rupe contingat, capite pedibus cooperto se dejicit: saepe autem in arena colapho impacto capiti ursorum, eos exanimatos fuisse tradit Plinius, lib. VIII, cap. XXXVI. Ubi et addit oculos in ursis saepe hebetari; ideo eos alvearia expetere, ut convulneratum os ab apibus levet sanguine gravedinem. Insuper eos somno ita gravari interdum, ut ne vulneribus quidem concisi excitentur; mire autem eo veterno pinguescere, uti et glires dormiendo pinguescunt. Ita et Persae, non tam prudentia, solertia, vigilantia aut robore, quam innumerabili hominum turba, aut ex ignavia hostium eis praevaluerunt.
Tertio, ursi foetus, inquit Plinius, deformis est, videturque tantum esse caro alba et rudis, sine pilis, sine oculis, sine cruribus; sed mater lambendo sensim eum ita conformat, ut perfectum et formosum reddat. Sic Cyrus, Persas viles et rudes exercendo, per suam prudentiam et artem militarem eos sensim ad imperium provexit.
Quarto, ursus saevus est, uti omnes norunt: tales fuerunt et Persae, utpote barbari. Negat hoc Pererius, sed asserunt S. Hieronymus et Theodoretus. Idque patet ex eorum suppliciis in reos, et in hostes. Nam vel ipsa coria hominibus detrahebant, et membratim corpora secando, lenta et acerba morte necabant. Quam crudeles fuerint Sapores, Isdegerdes, et alii Persarum reges in christianos, docet Theodoretus, lib. V, cap. XVIII, et Socrates, lib. VII, cap. XVIII. Denique Tomyris, Cyro occiso, exprobravit aviditatem sanguinis, uti mox dicam.
In parte stetit. — Clare Syrus: Ad unum latus stetit, q. d. Ad latus unum tantum irruit, scilicet in Babylonios: iis enim a Cyro superatis, Persae potiti sunt imperio. Ita Vatablus. Jam etiam a pluribus saeculis Persarum regnum in parte stat, quia tantum Persidem, Mediam, Assyriam, et pauca alia imperio suo continet. Aliter Hebraei, q. d. Cyrus stetit, id est benignus fuit in unam gentem, puta Hebraeos, cum in alias ferox irrueret. Aliter et Theodoretus, q. d. Regnum Persarum ab Alexandro eversum est; stetit tamen in parte, quia postea sub Romanis caput erexit, stetitque in sola Perside. Verum haec hoc loco sunt impertinentia. Agitur enim de exordio et incremento regni Persarum.
Tres ordines erant in ore ejus. — S. Hieronymus vertit, tres versus; Theodotion, tria latera; Theodoretus, tres alas; alii, tres costas in ore inter dentes ejus: ita Syrus et Arabicus; Vatablus, tres boli. Significat enim hunc ursum tres ordines non dentium, ut aliqui putant, quasi per eos significetur maxima potentia; sed carnium vel escarum habuisse in ore, quas dentibus (unde Chaldaeus, Graeca et Vatablus habent, inter dentes), manderet. Unde sequitur: «Surge, comede carnes plurimas.» Hebraei putant hic significari tres fore reges Persarum, sed falluntur; multo enim plures fuerunt. Dico ergo, hi tres ordines sunt tria imperia, scilicet Babylonicum, Medicum, Persicum, quae in secunda monarchia a Cyro conjuncta, et in unum redacta sunt. Ita S. Hieronymus. Hinc et Theodoretus tres mundi plagas hic intelligit: Cyrus enim domuit Orientem, Cambyses Austrum, puta Aegyptum et Aethiopiam, Darius Hystaspis Septentrionem, puta Scythas.
Comede carnes plurimas, — plurimos interfice. Hinc Tomyris regina Scytharum, caeso Cyro, caput ejus in saccum sanguine plenum injiciens insultansque dixit: «Satia te, Cyre, sanguine quem sitiisti, et cujus insatiabilis fuisti.»
Symbolice, et quasi allegorice, Optatus Milevitanus, lib. III Contra Parmen., per leonem accipit persecutionem fidelium sub Decio et Valeriano imperatoribus, per ursum eam quae fuit sub Diocletiano et Maximiano: «Omnibus, ait, notum
est quid eorum operata sit artificiosa crudelitas. Omnis locus templum erat ad scelus (idololatriae), inquinabantur prope morientes, ignorans polluebatur infantia, a matribus parvi liberi portabantur ad nefas, parentes incruenta parricidia facere cogebantur, alii cogebantur templa Dei vivi subvertere, alii Christum negare, alii leges divinas incendere, alii thura ponere.»
Versus 6: And behold another like a leopard
Tropologice, ursus, qui mellis est avidus, effigiem habet libidinis, quae voluptates corporis consectatur. Carnes comedit plurimas, id est carnales homines plurimos. Tres habet dentium ordines, quoniam adolescentes, viros et senes dilaniat, quorum cani sunt, non sensus, sed capilli tantum. Comedit laniatque carnales, molles luxu, non asperos poenitentia, non castitate et pudicitia armatos. Illi enim dentes ejus non metuunt.
6. Et ecce alia quasi pardus. — Tertia haec est monarchia Graecorum et Alexandri, qui pardo comparatur. Nota: Licet Solinus, cap. XXI, pardum et pantheram censeat esse duas et diversas animalium species, tamen Aristoteles, Plinius, Dioscorides, Gaza et alii dicunt esse eamdem speciem, idemque animal. Pardus ergo est panthera aut potius πανθήρ (panthera enim saepius feminam, pardus et panther marem significant), id est plane ferus et saevus. Unde et aconitum παρδαλιαγχές vocatur, eo quod pantheras enecet. Pardus ergo primo, est maculosus et varius, ut ait Jeremias cap. XIII, 23. Secundo, ait hic S. Hieronymus, est «velocissimus, praecepsque fertur ad sanguinem.» Tertio, est astutus, et oculis ac tota pelle distinctus; itaque partim pellis varietate et pulchritudine, partim odore, ut ait Plinius, animalia ad se allicit (occultans interim caput turpe et horridum) ac devorat, praesertim hinnulos, simias, dorcades et capras sylvestres. Ita Aelianus, Aristoteles, Volaterranus et Gesnerus in Panthera.
Quarto, pardales vino delectantur: unde forsitan Poetae fabulantur, eas olim mulieres Bacchi nutrices fuisse; quocirca vino inebriatae etiam capiuntur. Ita Oppianus et Gesnerus. Quinto, pardus est superbus, aliasque bestias prae se contemnit. Plutarchus, in Moral., refert apologum de pardo: Cum, inquit, pardus aliquando vulpem prae se contemneret, quod ipse pellem haberet omnigenis colorum maculis variegatam; respondit vulpes sibi id decoris in animo esse, quod illi esset in cute: neque vero paulo satius esse ingenio praeditum esse vafro, quam cute versicolore.
Sexto, esto pardi sint saevi et celeres, ac, ut Claudianus ait Panegyr. VIII, fulminei, tamen ubi venatorem aut hostem sentiunt viribus sibi parem, sunt meticulosi. Unde pantherae cor maximum (qui enim parvum habent cor, sunt animosi; qui magnum, timidi) est proportione, ut et reliquis timidis, propter metum maleficii, inquiunt Aristoteles, Plinius et Gesnerus. Animalia enim furacia et rapacia, esto sint audacia in praedam, tamen in venatores sunt timida, ob maleficii, puta furti et rapinae, conscientiam.
Talis per omnia fuit Alexander, nimirum pardus, sive pardalis, ut vertit Theodotion, primo, varius et maculosus, vitiis et virtutibus; secundo, saevus et acer in praeliis; tertio, sagax et astutus; quarto, vinolentus; quinto, arrogans; sexto, mixtum audaciae habuit pudorem et timorem, mixtos quoque habuit fortunae casus. Nam vivens victoriis fuit felix, moriens vero infelix; utpote qui a suis cum tota sua stirpe sit exstinctus.
Quatuor alae significant tum celeritatem victoriarum: nam ipse sex annis totam Asiam, magnamque Africae et Europae partem subegit; tum animi magnitudinem, vigorem et ingenium quasi ignivolucre, quod Julio Caesari dat Plinius, lib. VII, cap. XV; tum ambitionem, qua ut deus quasi filius Jovis Hammonis, coli voluit. Unde et a sacerdote Jovis Hammonis per adulationem, salutatus est, ὦ παῖ Διός, id est o fili Jovis! pro eo quod dicere debuisset, ὦ παιδίον, id est o filiole! ait Plutarchus. Qui et addit eum, cum sagitta saucius ingenti dolore cruciaretur, exclamasse: «Hic sanguis, amici, qui fluit est humanus, non talis diis ut solitus manare beatis.» Adulabantur ei in hac sua ambitione Hages et Cleo, inquit Curtius, lib. VIII, qui coelum illi aperiebant, Herculemque et Liberum, et cum Polluce Castorem novo numini cessuros esse jactabant. Obstitit eis Callisthenes dicens: «Hominem consequitur aliquando, nunquam comitatur divinitas. Prius ab oculis mortalium amolienda est natura, quam in coelum fama pervehat. Fac aliquem regem, si deum potes facere: facilius enim est imperium dare, quam coelum.» Quocirca tandem Callisthenes ab Alexandro occisus est. Quin et moriens Alexander hunc divinitatis fumum ambivit, uti dicam cap. VIII, 8.
Porro Alexandri virtutes cum vitiis ita describit et comparat Curtius, lib. X: «Liquet bona naturae ejus fuisse vitia vel fortunae vel aetatis; vis incredibilis animi; laboris patientia propemodum nimia; fortitudo non inter reges modo excellens, sed inter illos quoque, quorum haec sola virtus fuit; liberalitas saepe majora tribuentis quam a diis petuntur; clementia in devictos, tot regna aut reddita quibus ea dempserat bello, aut dono data: mortis, cujus metus ceteros exanimat, perpetua contemptio: gloriae laudisque ut justo major cupido, ita ut juveni, et in tantis admittenda rebus: jam pietas erga parentes, quorum Olympiada immortalitati consecrare decreverat, Philippum ultus erat: jam in omnes fere amicos benignitas, erga milites benevolentia; consilium par magnitudini animi, et quan-
tam vix capere poterat ejus aetas, solertia: modus immodicarum cupiditatum: veneris intra naturale desiderium usus; nec ulla nisi ex permisso voluptas, ingentes profecto dotes erant.»
Vitia ejus deinde subnectit: «Vitia fortunae, diis aequare se, et coelestes honores accersere, et talia suadentibus oraculis credere; et dedignantibus venerari ipsum vehementius quam par esset irasci: in externum habitum mutare corporis cultum: imitari devictarum gentium mores, quas ante victoriam spreverat. Nam iracundiam et cupidinem vini sicuti juventa irritaverat, ita senectus mitigare potuisset. Fatendum est tamen, cum plurimum virtuti debuerit, plus debuisse fortunae.» Annon ergo pardus varius et maculosus fuit Alexander? Annon chamaeleon qui colorem, habitum et mores gentium a se victarum induit?
Pulchre Tertullianus, lib. De Pallio: «Vicerat, ait, Alexander Medicam gentem (Persas), et victus est Medica veste: triumphalem cataphractem amolitus, in captiva sarabara processit: pectus squamarum signaculis desculptum, textu pellucido tegendo nudavit, anhelum adhuc ab opera belli, et ut mollius ventilante serico exstinxit. Non erat satis animi tumens Macedo, nisi illum etiam vestis inflatior delectasset.» Hinc purpureum diadema albo distinctum, quale Darius gestaverat, capiti circumdedit, et vestem Persicam induit, ait Curtius.
Denique in pardo notatur ingens gloria Alexandri, quam sibi ex tot gentium subjugatione comparavit: hanc enim figurat variegata, et ocellis quasi interstincta pardi pellis, «quae facit eas bestias memorabiles,» ait Solinus cap. XXI. Sicut ergo inter aves pavo ob caudam versicolorem et ocellatam, inanem mundi gloriam mire exprimit: ita inter feras eamdem optime repraesentat pardus ocellis variegatus. Et sicut pavo in pennis superbit, in pedibus se dejicit: ubi enim suos despicit pedes, speciosum plumarum orbem deprimit, expansumque contrahit: sic et pardus in ocellis superbit; at ubi pedes bestiales intuetur, fastum ponit. Ita et Alexander animos et cristas dejecit, cum pedes hominis intuitus, fragilem sese et mortalem in morte agnovit. Ita Alcazar in Apocal. cap. III, 12, pag. 685.
Et quatuor capita. — Hi sunt quatuor praecipui Alexandri duces, quibus ille imperium divisit, scilicet Philippus, cui cessit Macedonia; Antigonus, cui cessit Asia Minor; Seleucus, cui Syria; Ptolemaeus Lagi, cui Aegyptus. Ita S. Hieronymus et passim alii.
Versus 7: And behold a fourth beast, terrible and wonderful
Et potestas data est ei. — Indicat Alexandrum non tam suis viribus, quam Dei dono suam monarchiam constituturum.
7. Et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis. — Est haec quarta Romanorum monarchia. Vidit Daniel certam bestiam, sed nobis incognitam, quia eam non exprimit, idque ut significet incomparabilem potentiam et ferociam Romanorum, cui significandae nulla species bestiae nobis cognitae satis idonea reperiretur. Quare more suo divinant, imo nugantur Rabbini, dum hanc bestiam volunt fuisse aprum illum de quo Psal. LXXIX, 14: «Exterminavit eam aper de sylva, et singularis ferus depastus est eam.» Quo loco praedici putant excidium Judaeae per Romanos sub Vespasiano, ut is ipse sit aper; sylva autem sit Roma, quam ante conversionem ad Christum recte S. Leo in serm. De S. Petro, vocat sylvam frementium bestiarum. Verum errant: nec enim aper saevior est leaena, urso et pardo.
Porro Daniel quartae hujus bestiae speciem et nomen non exprimit, quia varia fuit et monstrosa: ut significaret Romanorum regimen fore novum et varium. Primo enim reges illud administrarunt; secundo, consules; tertio, decemviri; quarto, rursus consules, additusque dictator; quinto, imperatores, consulibus et tribunis remanentibus. Itaque una monstrosa respublica ex monarchia, aristocratia et democratia conflata est, quae non unum imperium, sed omnia orbis imperia complexa est, ita ut «Roma esset quasi compendio mundus,» ut ait S. Cyprianus, epist. 45.
Talis bestia, sed fabulosa est illa apud Lucretium, lib. V:
Prima leo, postrema draco, media ipsa chimaera.
'Or when suddenly it becomes a bristling boar, a black tiger, A scaly dragon, and a lioness with tawny neck.'
Et illa apud Virgilium, IV Georg.:
'She too, seeking mates through a triple riddle, Who would be two-footed, four-footed, and three-footed, all things alone: Affrighted Aonia — a bird, lion, maiden in triple form: The sphinx, a bird in wings, a beast in feet, a girl in face.'
Aut ubi fit subito sus horridus, atraque tigris, Squamosusque draco, et fulva cervice leaena.
Talis fuit et sphinx, cujus speciem triformem, aeque ac aenigma ab ea propositum ita describit Ausonius in Grypho ternario:
Illa etiam thalamos per trina aenigmata quaerens, Qui bipes, et quadrupes foret, et tripes, omnia solus: Terruit Aoniam volucris, leo, virgo triformis: Sphinx volucris pennis, pedibus fera, fronte puella.
Versus 8: And behold another little horn sprang out of the midst of them
Porro hoc sphingis aenigma Oedipus solvit:
Homo, ait, significatur, qui primum infans manibus pedibusque repit, ut quadrupes: firmior deinde et grandior, incedit bipes: demum senex et imbecillis, tanquam tripes, baculo innixus graditur. Homo ergo mane est quadrupes, meridie bipes, vesperi tripes.
Nota: Daniel hanc bestiam, puta Romanorum monarchiam, vocat primo, terribilem; secundo, «mirabilem,» id est stupendam et horribilem; hoc enim est Chaldaeum אמתני emtani; unde et Theodotion vertit, φοβερὸν καὶ ἔκθαμβον; tertio, valde fortem; quarto, ait eam habuisse dentes ferreos et magnos, id est magnos fortesque exercitus: bestiae enim arma sunt dentes. Quinto, vocat bestiam comedentem, atque comminuentem, id est discerpentem; quod homines quasi devorare videretur. Sexto, dicit eam reliqua quae non comedit et discerpsit, pedibus conculcasse, ut faciunt bestiae, quae homines non comedunt, nec occidunt, sed conculcant: quo significat fore ut Romani, quos non occiderint, tributis subigant. Septimo, dicit eam decem cornua habuisse, id est decem reges potentes (uti ait angelus vers. 24, et S. Joannes, Apocal. XVII, 12), qui erunt sub finem mundi ante judicium, uti innuit angelus, vers. 26 et vers. 9 ac 13. Vide dicta Apocal. XVII, 12.
8. Et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum. — Primo, Porphyrius apud S. Hieronymum, censuit hoc cornu fuisse Antiochum Epiphanem; sed hic in tertia fuit Graecorum monarchia: Daniel vero modo agit de quarta Romanorum.
Secundo, Judaei volunt hoc cornu esse Christum, qui tribus annis cum dimidio praedicavit; hic bellum fecit cum Sanctis, inquiunt, quia legem Mosis et Judaeorum evertit. Sed haec blasphemia est, stolida aeque ac impia. Nam si ita est, cur ergo post mortem Christi non regnant Judaei? hoc enim de Sanctis contra quos cornu illud pugnavit, asserit hic Daniel, vers. 18 et 27. Imo vero cur post necem Christi Judaei a Tito sunt excisi? Cur Christi regnum post ejus necem magis floruit, totumque orbem sibi subegit? contrarium enim plane prophetat de cornu hoc Daniel.
Tertio, Lutherani per hoc cornu accipiunt Romanum Pontificem; sed insulse et absurde, ut fatetur ipse Calvinus: necdum enim decem cornua, et multo minus hoc undecimum, nata sunt; sed adhuc nascitura exspectantur.
Quarto, per hoc cornu Vatablus et alii intelligunt Turcam, qui parvis initiis crescens, duo cornua, id est duo regna, puta Constantinopolitanum, et Aegypti, superavit; superest tertium cornu ei superandum. Aut tria haec regna sunt Asiae, Africae et Aegypti, quae ipse jam occupavit.
Huc pertinet Joannis Anni et Hectoris Pinti sententia, cornu hoc esse Mahometem. Verum nec Turca, nec Mahomet decem cornua evertit, nec tantum tribus annis cum dimidio regnavit, sed pluribus; nec adhuc nasciturus, sed jam pridem natus est.
«Ergo dicamus, ait S. Hieronymus, quod omnes scriptores ecclesiastici tradiderunt, in consummatione mundi, quando regnum Romanum destruendum est, decem futuros reges,» quasi decem cornua, qui orientur quidem ex Romano imperio, sed non erunt Romani imperatores, «qui orbem Romanum inter se divident,» tumque «undecimum» cornu parvum, id est «regem parvulum surrecturum» (scilicet Antichristum) obscuro loco natum, et plebeium, «qui» sensim crescens, «tres reges de» illis «decem superaturus est,» scilicet «regem Aegypti, regem Africae, et regem Aethiopiae, quibus interfectis etiam reliqui septem reges illi victori colla submittent,» ut dicitur vers. 24. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Irenaeus, lib. V, et Lactantius, lib. VII, cap. XVI, Josephus Acosta, lib. II De Tempor. noviss. cap. IX, Ribera, et passim Interpretes tam hic quam Apocal. XIII et XVII. Unus dubitat S. Augustinus, lib. XX De Civit. XXIII, an decem reges non vocentur omnes reges; ut numerus finitus ponatur pro indefinito; eo quod suo tempore distinctio et divisio imperii, tantum
Porro dicitur rex ille habiturus «oculos hominis,» ne diabolum fore putemus, uti aliqui putarunt; sed hominem, in quo totus Satanas habitaturus est corporaliter. Ita S. Hieronymus. Secundo et melius, oculi hominis significant humanam sapientiam et prudentiam Antichristi, qua multos seducet, inquit Theodoretus; item humanitatis virtutisque simulationem, qua multos alliciet. Maldonatus vero putat per oculos notari superbiam Antichristi: haec enim in oculis maxime apparet. Habebit etiam «os loquens ingentia,» quia erit homo peccati, filius perditionis, ita ut in templo Dei sedere audeat, faciens se quasi Deum. Mystice vide S. Gregorium, lib. XXXII Moral. cap. XII.
Versus 9: I beheld till thrones were placed
Hinc patet Antichristum nondum venisse, tum quia haec decem cornua, quorum tria a cornu parvulo contrita sint, nondum visa sunt; tum quia Angelus, vers. 26, indicat eum venturum in fine mundi, et per Christum occidendum esse, «ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem.» Unde S. Paulus ait quod Christus eum interficiet spiritu oris sui. Vide dicta II Thessal. II, 3 et sequent.
Orientis et Occidentis, a Caesaribus facta esset: erant enim duo tantum orbis imperatores, et quasi reges. Unde verebatur Augustinus ne forte in his decem regibus eos exspectantes falleremur; quia videbatur ei Antichristus non longe abesse; nec videbat quomodo tam cito duplex regnum in decuplex scinderetur. Verum hoc jam vereri non debemus, cum de facto idipsum videamus, atque in orbe facile decem, imo plures reges absolutos, nullique subjectos numeremus.
Hinc rursum sequitur errare eos, qui per decem reges accipiunt decem imperatores romanos, qui olim persecuti sunt Ecclesiam, scilicet Neronem, Domitianum, Trajanum, Antoninum, Severum, Aurelianum, Decium, Maximianum, Valerianum et Diocletianum. Nam hi decem reges erunt in fine mundi, et tres ex eis occidet Antichristus, mox reliqui septem territi ei se subdent. Explicari enim nequit quomodo Nero, Decius, Severus, aut quis alius illorum decem primorum imperatorum ab Antichristo conterendus sit. Jam, an Roma a decem regibus evertenda sit ante Antichristum, an sub Antichristo, disserui et resolvi Apocal. cap. XVII, 16.
9. Aspiciebam donec throni positi sunt. — Nota: Post quatuor monarchias Daniel hic, aeque ut cap. II, 44, describit regnum Christi, quod illis succedet in fine mundi: depingit ergo Daniel hic Dei majestatem, quasi de Christo et Antichristo judicantem, causamque Christo adjudicantem, illique regnum tradentem: regnum, inquam, non tantum spirituale, uti cap. II, 44, sed et corporale, puta gloriosum, quando post quatuor monarchias, et regnum Antichristi eversum, Christus in die judicii hostibus, puta reprobis, in ignem aeternum retrusis, accipiet a Patre regnum stabile, quo in coelo et in terra in omnem aeternitatem regnabit.
Symbolice, thronus significat Dei primo, majestatem; secundo, regnum et imperium; tertio, potestatem judiciariam; quarto, immobilitatem et immutabilitatem, uti docet S. Dionysius, De Divin. Nomin. cap. IX.
Nota: Illi throni ponuntur Deo Patri; ipse enim est hic judex: plures autem sunt, ut ipse in aliis Christum regem quasi inaugurandum, ejusque Apostolos constituat; aut potius, ut per plures thronos major sanctiorque majestas Dei judicis repraesentetur: hoc enim fit cum judex multos, quasi consiliarios, aut rex plures principes circumsedentes habet, quam cum ipse solus sedet. Simile est Apoc. IV et V. Angeli ergo quasi consiliarii Dei hic in thronis consident, ut regna inter homines distribuant. Sic enim cap. IV, 17, angeli quasi judices in causa Nabuchodonosoris, de regno ei auferendo inducuntur: «In sententia, inquit, vigilum decretum est.» Ita Maldonatus.
Antiquus dierum sedit, — non Christus, ut vult S. Hieronymus, sed Deus Pater: Christus enim hic potius est judicandus, quam judex. Sedet ergo hic Deus Pater in tribunali, Filius vero ad eum quasi causam acturus adducitur (simile est Apoc. cap. IV et V). Certat enim cum Antichristo de regno, quod Pater illi attribuit. Unde patet, directe et proprie non agi hic de ultimo judicio (uti nonnulli censent), quo Christus corporaliter et visibiliter judicabit vivos et mortuos; sed de alio spirituali et invisibili, quo Deus Pater sub idem tempus Antichristum, omnesque ejus asseclas Christi hostes conteret Christoque subjiciet: sicuti simili judicio sibi subjecit et prostravit Antiochum, Nabuchodonosorem, aliosque tyrannos. Recte tamen haec omnia adaptes diei judicii: ejus enim praeludium et inchoatio hic describuntur. Erit enim hoc Dei judicium, extremo judicio Christi simile, vicinum et praevium, ad illudque viam sternet, creando Christum judicem.
Nota: Majestas Dei Patris hic describitur, dicendo primo, quod sit Antiquus dierum, tum quia ipse plenus est dierum; tum quia fuit ante omnes dies et tempora; tum quia conditor est omnis temporis, atque in se, suaque aeternitate eminenter continet omnem temporis antiquitatem. Unde S. Dionysius, cap. X De Divinis Nom.: «Dierum, ait, antiquus laudatur Deus, propter hoc quod omnium ipse est et aevum, et tempus, et ante dies, et ante aevum, et tempus et diem; sicut existens intransmutabilis et immobilis, et in hoc quod semper movetur manens in seipso, et sicut aevi et temporis et dierum causa.» Tum quia Filio suo antiquior est, id est prior origine, qua Filius est Deus; et etiam prior tempore, qua Filius est homo; tum denique quia immensam habet sapientiam et experientiam: haec enim in judice maxime requiritur, estque in senibus; nam, ut dicitur Eccli. cap. XXV, vers. 8: «Corona senum
multa peritia;» et Job XII, 12: «In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.» Aliqui, teste Theodoreto, pro Antiquus dierum, vertunt, antiquans dies; quod videlicet sua aeternitate transcendat omnes dies et tempora, eosque quasi se inferiores antiquet, abroget, aboleat; cum ipse stabilis maneat et vegetus, expers omnis mutabilitatis, successionis et defectus.
Sic veteres, poetae praesertim, finxerunt Saturnum, Jovis deorumque patrem, esse senem, annisque saturum, indeque vocari Saturnum. Audi Ciceronem, lib. II De Natura Deorum: «Saturnum eum esse voluerunt, qui cursum et conversionem spatiorum ac temporum contineret; qui Deus graece idipsum nomen habet. Kronos enim dicitur, qui est idem χρόνος, id est spatium temporis: Saturnus autem est appellatus, quod saturetur annis. Ex se enim natos comesse fingitur solitus; quia consumit aetas temporum spatia, annisque praeteritis insaturabiliter expletur.» Alii Saturnum censent dici Kronon, velut a satietate intellectus: graece enim κόρος est satietas, νοῦς mens et intellectus. Saturnus ergo, inquiunt, est nomen compositum ex prima parte Latina, posteriore Graeca, estque idem quod saturitas mentis, quam solus praestat Deus.
Secundo, dicitur sedisse, per catachresin, id est summa tranquillitate, auctoritate et majestate exercuisse judicium, quo Filio traderet meritum ab eo regnum.
Tertio, capillos habet candidos, id est comas, «quasi lana munda,» id est alba, quae nullo nisi nativo colore est tincta, quia senum est canities. Rursum capilli lanae similes innuunt, in divinis judiciis, etiam in extremo illo die, multum mollitudinis et clementiae admixtum iri: Deus enim faecem rigoris sui nunquam exhaurit, ait Antonius Fernandius, visione XXIV, comment. II, sect. II.
Quarto, vestimenta habet candida; quia purissimus est: est enim ipsa aeterna et increata lux; unde Psalm. CIV, 2, dicitur: «Amictus lumine sicut vestimento:» quia enim candor inter omnes colores maxime refert lumen, et plurimum habet lucis; hinc alba vestis semper Deo tribuitur, quae ejus claritatem et gloriam significat.
Exstat hac de re priscorum magorum aenigma: «Est res undique lucida, est res undique obscura; est partim lucida, partim obscura,» scilicet in ordine corporum, res undique lucida est stella quaelibet supra lunam: obscurus est undique aer: partim lucet, partim obscuratur luna. In ordine vero spirituum, res undique lucida est Deus et mens divina: anima irrationalis est undique obscura: partim lucida, partim obscura est intellectus et ratio. Hinc Apostolus, I Corinth. III, 13, ait quod dies Domini (puta dies extremi judicii) in igne revelabitur, in igne, inquam, tum proprio, quo mundus conflagrabit; tum metaphorico, qui erit clarum et exactum, ac quasi igneum examen operum cujusque. Unde Cajetanus ibidem
Versus 10: A swift stream of fire
Thronus ejus flammae ignis, — thronus ejus est flamma, imo flammae multae. Flammeus thronus Dei Patris significat primo, ejus gloriam inaccessam et immensam; secundo, sinceritatem et manifestationem publicam divini ejus judicii; tertio ejusdem efficaciam, et Antichristi ac reproborum punitionem per ignem gehennae. Hinc a Paulo Deus vocatur ignis consumens. Ita S. Hieronymus.
Rotae ejus ignis accensus. — Septuaginta, ignis ardens; Vatablus, ignis flagrans. Thronus hic habet rotas, sive quia tales erant olim regum throni; unde Vatablus: Solia, inquit, regum olim erant versatilia, et uti currus triumphales exstruebantur: sive ut significet Dei tum gloriam, tum providentiam, quae quasi curru rotisque vecta per omnia discurrit. De qua re dixi in curru Cherubim, Ezechiel. I, 15. Significatur ergo hic, quod Deus Pater quasi immobilis secundum naturam quidem in throno consideat; secundum tamen rotas suae potestatis et efficacitatis per omnia quae in coelo et in terra sunt, permeet efficacissime et celerrime, ideoque rotae sunt igneae. Confirmatur ex hoc loco usus ecclesiasticus pingendi Deum: cur enim quem Scriptura verbis pingit, imo qui seipsum imagine hac sui in phantasia Danielis depinxit, nobis simili imagine et coloribus pingere non liceat? non enim per imaginem conamur Dei naturam exprimere, utpote quae neque coloribus, neque verbis, neque cogitatione pingi potest; sed ut ejus effecta et proprietates hac ratione, qua una id possumus, exprimamus, quemadmodum angelos, justitiam, prudentiam caeterasque virtutes pingere solemus. Ita Maldonatus. Quod enim describitur, idem et pingitur, cum sit eadem ratio utriusque, styli nimirum et penicilli. Hinc Spiritus Sanctus pingitur specie columbae, quia hac descendit in Christum; et specie linguarum ignearum, quia hac illapsus est in Apostolos die Pentecostes.
Allegorice Rupertus: Thronus, inquit, Dei est Ecclesia et singuli Sancti, perinde ut inter angelos ordo Thronorum dicitur ex eo, quod ipsi sint quasi throni Dei. Thronus ergo Dei est S. Petrus, S. Paulus, S. Franciscus, etc. Nix et lana munda est gratia et remissio peccatorum. Fluvius igneus est Spiritus Sanctus, datus in Pentecoste: tunc Ecclesia habuit rotas igneas, id est praedicatores amore Dei succensos. Hi enim vocantur rotae igneae: «Quia cum ex Dei desiderio per varia loca discurrent, unde ipsi ardent, alios accendunt,» inquit S. Gregorius, hom. 5 in Ezechiel. Unde tunc millia millium hominum, id est innumerabiles, coeperunt ministrare Deo per vitam activam, et alii eidem assistere per vitam contemplativam.
10. Fluvius igneus rapidusque. — Quasi ex igneo fonte (instar Aetnae) Deo, fluvius igneus emanat, qui significat sententiam ejus, utpote summi
judicis efficacissimam et celerrimam, inquit S. Hieronymus. Hic ergo fluvius est gladius anceps utrinque acutus et scindens, quem procedere de ore Christi judicis vidit Joannes, Apocal. I, 16, de quo et Moysi dixit Deus, Deuter. XXXII, 41: «Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea.» Idem ergo est fluvius igneus rapidusque, quod gladius fulgurans, ac rapide vibratus in judicium, qui instar citatissimi fluminis Antichristum aliosque hostes Christi prosternet, afflabit et in tartarum praecipitabit. Alii per hunc fluvium igneum accipiunt ignem conflagrationis mundi, de quo dicitur Psalm. XCVI, 3: «Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.» Verum hic judicium non Christi, sed Dei Patris pro Christo contra Antichristum describitur, ut dixi vers. 9. Prior ergo sensus est genuinus.
Symbolice S. Dionysius, lib. De Caelest. Hierarch. cap. ult., has rotas, currus et flumen adaptat angelis Dei: «Ignea, inquit, flumina divinos significant latices, largissimam angelis atque indeficientem inundationis copiam largientes, vitalisque fecunditatis altores: currus autem conjunctam similium et aequalium societatem signant: rotae vero quae altae quidem sunt, caeterum in anteriora semper absque ulla conversione, in nullam partem declinando, incedunt, vim profecto actionis angelicae, quae rectam semper viam atque arduam pergunt, insinuant. Quippe omnis illorum cursus, spiritualisque rotatus, ad viam illam erectam atque arduam coelesti intentione dirigitur.» Deinde alium rotarum affert sensum: «Est enim, inquit, eis, ut Propheta (Daniel) ait, cognomen inditum galgil, quod Hebraeorum voce revelationes ac revolutiones significat: igneae namque et divinae rotae regyrationes quidem habent, quod sempiterno motu circa summum idem versenter bonum: revelationes autem, quod occulta sacramenta revelent, et humiliores quosque promoveant, sublimesque divini fulgoris radios in inferiora agmina descendendo transfundant.»
Millia Millium. — Septuaginta, χίλιαι χιλιάδες, id est millies millia, id est millio, puta decies centena millia. Secundo et melius, millies millia, id est plurima millia Angelorum ministrabant Deo: non enim certum ministrantium numerum designat, sed tantum significat eum esse maximum. Tertullianus, Contra Praxeam, legit: «Millies centies centena millia assistebant ei, et millies centena millia apparebant ei.» Praeclare S. Sophronius Archiepiscopus Hierosolymae, tomo II Biblioth. SS. Patrum, orat. 6 De Angelorum excellentia, eos ita compellat et invocat: «Vos omnium regis estis administri, vos venti, et spiritus, et aquae, et principes, et equi, et exercitus, et diaconi, et apostoli, et praedicatores, et prophetae, et evangelistae, et rerum divinarum interpretes, et custodes, et praesides, et conservatores, et abactores, et conductores, et viae duces, et inquisitores, et libripendes, et calculatores, et curatores, et illuminatores, et opum datores, et luminaria, et lampades, et montes, et colles, et nubes, et judices, et susceptores, et relatores, et defensores, et decertatores, et propugnatores, et divina specula, et simulacra, et imagines, et nautae, et naves, et gubernatores. Vos ii estis qui coelum cursu expeditissimo transmittitis, qui Creatoris voluntatem indefesse perficitis, qui mentes Deique tabernacula appellamini, qui carbones, et turbines, et flammae nominamini; conservate vitam meam inoffensam, spem infractam, dilectionem erga Deum et proximum integram.»
Et decies millies centena millia, — id est mille milliones. Errant ergo in computu, qui putant esse tantum centies centena millia, id est decem milliones, cum sint mille. Syrus et Arabicus: Myriades myriadum stant coram eo. Sic et graece est μύριαι μυριάδες, id est decies millies dena millia, id est centum milliones. Verum, ut dixi, non significatur hic numerus certus, sed indefinitus, isque maximus. Myriades ergo myriadum, idem est quod plurimae myriades. Unde Cyrillus Hierosolymitanus, catechesi 15, notat longe plures esse angelorum myriades; Danielem tamen has tantum consignare, quia majorem numerum, quem homines mente concipere possent, exprimere nequibat. Sensus ergo est, q. d. Plurimi, et quasi innumerabiles angeli assistebant ei. Hinc S. Dionysius et theologi docent numerum angelorum proprie quidem non esse infinitum, sed limitatum et finitum; eumdem tamen esse plurimum, et hominibus incomprehensibilem, ac superare numerum rerum corporearum, adeo ut S. Dionysius, Caelest. Hierarch. XIII et XIV, asserat eum soli Deo esse cognitum. S. Ambrosius explicans parabolam ovis centesimae perditae et reductae a Christo, Lucae XV, innuit omnes homines esse centesimam portionem numeri angelorum. Vide Gabrielem Vasquez, I part., Quaest. LIII, disp. 180.
Rursum, ex hoc loco S. Dionysius, D. Thomas, I part., Quaest. CXII, art. 2 et 3, et ejus asseclae ibidem, distinguunt angelos ministrantes, qui scilicet a Deo in terram, et ad homines mittuntur, ab assistentibus, qui Deo semper assistunt; adduntque quatuor supremos ordines, scilicet Seraphim, Cherubim, Thronos et Dominationes esse assistentium, reliquos quinque inferiores esse ministrantium, illosque his longe esse numerosiores.
Verum ad Hebr. I, 14, docui omnes angelos esse ministrantes. Nam, ut ait Apostolus, «omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi:» esto alii, ut inferiores, crebrius mittantur; alii, ut superiores, rarius, Deoque fere semper assistant: et hac ratione hi assistentes, illi ministrantes dici possunt.
Adde hoc loco non esse diversa angelorum officia, assistere, et ministrare; sed unum idemque: est enim posterius prioris repetitio, juxta Canon. XXV; solent enim qui ministrant astare Domino.
«Sedendo, et quiescendo, anima fit prudens;» quia hoc situ anima quiescit, nec distrahitur mens ad alia agenda, aut cogitanda. Porro judicium hoc est Dei Patris, ut dixi, quod tamen perficiet et complebit Christus in die judicii, damnando impios.
Et libri aperti sunt. — Per libros accipe non hominum conscientias, «quae scriptae sunt non atramento,» sed «flagitiorum inquinamento,» inquiunt S. Ambrosius in Psalm. I, et Theodoretus (nec enim Antichristus, ejusque conscientia in hoc Dei Patris judicio comparuit); neque librum vitae et mortis, ut S. Hieronymus; neque Vetus et Novum Testamentum, ut alii; sed accusatorum objectiones, et defendentium patronorum responsiones. Tria enim librorum genera in Dei judicio sunt: unus liber est angelorum, aut daemonum accusantium; alter angelorum defendentium; tertius liber vitae, ex quo judex profert quodammodo sententiam. Id colligitur ex Apoc. cap. XX, 12: «Libri, inquit, aperti sunt, et alius liber apertus est qui est vitae.» Vide ibi dicta. Significat ergo hic Daniel, in divino judicio astantibus angelis, de quarta bestia, deque ejus undecimo cornu, id est de Romano imperio, et Antichristo disputatum esse, librosque tam accusantium quam defendentium apertos fuisse, id est expositas fuisse in utramque partem rationes, ac praesertim quod jam impleta esset mensura peccatorum Antichristi, omniumque ejus asseclarum. Denique examine adhibito pronuntiatam esse sententiam,
quartam bestiam de medio tollendam, regnumque aeternum Christo tradendum esse. Est catachresis. Ita Maldonatus. Dogmatice libris hisce apertis significatur, judicis esse diligenter jura, causaeque acta evolvere, ne parti faciat injuriam. Nam «ignorantia judicis plerumque est calamitas innocentis,» ait S. Augustinus, lib. XIX De Civit. VI.
Moraliter, vide quid hic agas: quidquid enim egeris, in libris hisce scribitur, qui hic clausi sunt, sed pandentur et legentur in die judicii. Audi S. Basilium, lib. De Vera virg.: «Quae prius corpore, quasi veste contecti, minime habere putabamur, ea nudata se omnium oculis ingerent, nullusque jam vel negationi, vel defensioni erit locus, quando ipsa cernentur opera in suo auctore conspicua. Non enim confuse, sed singula per partes, ut sese habeant, velut in pictura noscentur.» Et S. Ephrem, lib. De Vera poenit. cap. IV: «Unusquisque cernet ante faciem suam exposita opera sua, sive bona illa, sive mala praemisit. Formidabiles libri aperientur, in quibus scripta sunt opera nostra, et actus, et verba, et quaecumque egimus in hac vita: nec solum actus, sed et cogitationes et intentiones cordis.» Et S. Chrysostomus, hom. 5 in epist. ad Rom.: «Quid, inquit, tunc nobis miseris fiet, cum omnia orbi universo palam facta in tam aperto, tamque illustri thea-
ait: «Erit dies ille claritas omnium operum; quia in igne metaphorico rigorosi examinis revelabitur.»
Judicium sedit. — «Judicium,» id est judex, vel judices, sive tota judicum corona et ordo, ut ait Glossa, scilicet Deus Pater, ejusque assessores angeli visi sunt mihi sedere in thronis. Sic dicimus: Magistratus sedit, vel decrevit hoc aut illud, id est ii qui sunt e magistratu sederunt vel decreverunt. Congruum est ut judices sedeant, tum ad auctoritatem, tum ad tranquille et sedate judicandum. Nam, ut ait Aristoteles, lib. VI Physic.:
infentosque in illum oculos habere; nec aliter eos omnes ministrare videre potuit Daniel. Ita Gabriel, qui est ex assistentibus, ut patet Lucae I, 19; est etiam ex ministrantibus qui foras mittuntur; nam missus est ad Danielem, cap. VIII, 16, et ad B. Virginem, Lucae I, 26. Ita Michael, qui angelorum, et consequenter Seraphinorum, Deo assistentium est primus, ministrat, et pugnat pro Ecclesia et fidelibus, Daniel. X, 13, et cap. XII, 1. Ita septem spiritus, id est principes angeli, qui in conspectu throni Dei sunt Apocal. I, 4, ideoque sunt ex assistentibus, dicuntur «missi in omnem terram,» cap. V, 6. Iidem ergo sunt assistentes, qui et ministrantes: quia quocumque mittantur, semper vident faciem Patris, ut ait Christus, Matth. cap. XVIII, 10. Proprie tamen dicuntur assistere, cum Deo astant in coelo empyreo; ministrare vero, cum foras mittuntur. Ita Molina, I part., Quaest. CXII.
Versus 11: I beheld because of the voice of the great words
Quod vero numerus posterior major sit priore, id tantum confirmationis et auxesis causa fit, ad declarandam angelorum innumerabilitatem. Sic enim cum maximum numerum militum vidimus, dicimus nos vidisse decem millia, moxque resumpto spiritu, cum putamus nos nimis parum dixisse, addimus, dicimusque nos vidisse viginti, imo triginta millia. Ita Maldonatus. Tropologice, S. Clemens, lib. V Constit. Apost. cap. XIV, hanc numerum refert ad homines fideles et electos. Hi enim, inquit, sunt «plenitudo numeri eorum qui salvi fiunt, millia millium, et decies millia centena millium.»
Versus 12: The power of the other beasts also was taken away
Moraliter, dum psallis cogita: «In conspectu angelorum,» imo cum angelis, «psallam tibi;» dum oras, haec tibi sit compositio loci, ut cogites te coram Deo consistere, cui tot myriades angelorum ministrant: dum doces, dum studes, dum operaris, cogita: Illi, et in ejus praesentia doceo, studeo, operor, cui millia millium ministrant, et decies millies centena millia assistunt. «Quanta ergo cum reverentia, quanto timore, quanta illuc humilitate accedere debet a palude sua procedens et repens ranuncula vilis (qualis est omnis homo, etiam reges, ut Alexander et Darius, cap. VIII, 3)! Quam tremebundus, quam supplex, quam denique humilis et sollicitus et toto intentus animo majestati gloriae, in praesentia angelorum, in concilio justorum, et congregatione assistere poterit miser homuncio? In cunctis igitur actionibus nostris multa opus est animi vigilantia, sed praecipue in oratione,» ait S. Bernardus, serm. De quatuor modis orandi.
tro denudata, hominum partim nobis cognitorum, partim incognitorum oculis subjicientur?» Tunc, ut ait Isaias, cap. XXIV, 23: «Erubescet luna, et confundetur sol.» Et S. Ambrosius in Apologia David: «Vae, ait, mihi, quia latere cupio, et latere non possum: quomodo enim latebo, qui inscripta in pectore meo gero meorum indicia peccatorum?» Et S. Augustinus in Psalm. XLIX, 21, ad illa verba «Arguam te, et statuam contra faciem tuam»: «Ordinabuntur, ait, ante infelicem animam peccata sua, ut et eam convincat probatio, et confundat agnitio.» Et S. Bernardus in tract. De Convers. ad Cleric. cap. II: «Aperitur, ait, conscientiae liber, revolvitur miserae vitae series, tristis quaedam historia replicatur, illuminatur ratio, et evoluta memoria velut quibusdam ejus oculis exhibetur. Utraque vero non tam ipsius est animae, quam anima ipsa, ut eadem sit et inspiciens et inspecta, contra suam statuta faciem, et a violentis quibusdam apparitoribus, immissarum utique cogitationum, judicanda cogitur assistere tribunali.»
Versus 13: One like the Son of Man came with the clouds of heaven
Symbolice S. Gregorius, XXXIII Moral. VI, Christum visum in judicio vocat librum vitae: «Liber, inquit, vitae est ipsa visio advenientis judicis, in quo quasi scriptum est omne mandatum; quia quisquis eum viderit, mox, teste conscientia, quid non fecit intelliget.» Et S. Anselmus in Elucidario, librum vitae ait esse vitam Jesu, quae omnibus est norma vivendi, et quasi lex per quam omnes judicabuntur.
11. Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, — q. d. Spectabam quem exitum habitura essent verba illa, superbiae et contumeliae in Deum plena, quae quartae bestiae cornu undecimum, puta Antichristus, loquebatur; ac paulo post vidi bestiam ipsam interimi et igni tradi, id est vidi Romanum imperium prorsus aboleri, et quasi in cinerem redigi.
12. Aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, — q. d. Vidi etiam tria priora imperia, puta Babyloniorum, Persarum et Graecorum periisse.
Et tempora vitae constituta essent eis usque ad tempus, et tempus. — Chaldaeus עד זמן ועדן ad zeman veiddan, id est usque ad tempus, et definitam periodum a Deo; qua evoluta, vidi ea occidere et everti: nec enim positos a Deo terminos excedere potuerunt.
13. Cum nubibus coeli quasi filius hominis veniebat. — Nota to quasi, q. d. Visus sum mihi videre in somnis aliquem instar hominis, vel habentem formam et speciem hominis, advenientem ad judicem, scilicet Deum Patrem, qui sedebat in throno: non enim videbat veram hominem, sed tantum hominis speciem, et phantasma a Deo sibi objectum. Adde: Christus, qui notatur, necdum factus erat, sed adhuc futurus erat homo; hoc innuit to quasi. Tertio, Maldonatus censet to quasi, non significare Christum non fore verum hominem, sed eum fore plusquam hominem, itaque in tempore praestituto demissam fuisse divinitatem in illo, ut cum verus sit Deus, sic tamen appareret quasi tantum esset homo. Unde S. Paulus, Philip. II, 7, ait: «Exinanivit semetipsum formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.» Hic sensus sublimior est, prior vero planior et solidior. Unde Cyrillus, lib. II in Joan. cap. LXXIII, ex hoc loco probat Christum non qua Deus, sed qua homo est, fore judicem hominum.
Versus 14: And He gave Him power
Nota primo: Pro quasi filius hominis, chaldaice est כבר אנש kebar enos, id est quasi filius hominis miseri, aerumnosi, mox morituri, obliviosi, et oblivioni tradendi: haec enim omnia significat enos. Unde Psaltes admirans Dei in homines benignitatem: «Quid est, inquit, homo (hebraice enos), quod memor es ejus?» Hic ergo titulus, filius enos, est titulus summae dignationis, quem in incarnatione assumpsit Christus, dum noster frater et consanguineus ita arcte fieri voluit, ut simul nostras aerumnas suscipere et sentire voluerit, ut eas in se expiaret, itaque eas in nobis curaret et aboleret. Haec est philanthropia (id est singularis et mirificus ille in homines amor), quam admirans Apostolus ait ad Titum, cap. III, 4: «Apparuit benignitas et humanitas (graece φιλανθρωπία) Salvatoris nostri Dei.» Hoc est «magnum pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne,» etc., I Tim. cap. III, 16, nimirum quod «Verbum factum est caro:» Verbum, inquam, illud aeternum, omniscium, omnipotens, Deo consubstantiale, ipseque Deus, de quo paulo ante dixerat Joannes, cap. I, 1: «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.» Hoc Verbum factum est caro, id est homo carneus, fragilis, vilis et miser. Rursum «filius hominis,» id est homo. Dicitur tamen filius, ut nova significetur dignatio ipsius, qua non a Deo creari, uti creati sunt Adam et Eva; sed ex homine, puta ex virgine, nasci dignatus est, ut idem esset virginis et Dei filius, virgini quasi matri subditus et obediens. Quocirca merito exclamat S. Bernardus, serm. I super Missus est: «Utrinque stupor, utrinque miraculum; et quod feminae Deus obtemperat, humilitas absque exemplo; et quod femina principatur Deo, sublimitas sine socio. Erubesce, cinis: Deus se humiliat, et tu te exaltas?» Atque ob hanc Christi immensam demissionem Deus in immensum exaltavit illum, fecitque eum qua homo est, regem angelorum, hominum et totius mundi, principem et judicem omnium, ut ait hic Daniel; et S. Joannes, cap. V, 27: «Potestatem, ait, dedit ei judicium facere, quia filius hominis est.»
Nota secundo: Loquitur hic Daniel non de Christi ascensu ad coelum, ut volunt aliqui, sed de adventu ejus ad judicium. Veniet enim in nubibus coeli, Matth. XXIV, 30, sed antequam descendat ad judicium, ducitur hic ad Patrem, ut subjec-
Versus 15: My spirit trembled
Prorsus horreo incidere in manus Dei viventis: illi hostes, puta Antichristum, aliosque infideles et improbos, utque illi omnem potestatem judicandi tradat. Porro nubes lucida et gloriosa symbolum est et velamentum Divinitatis. Qua de re dixi Ezech. I, 4.
Obtulerunt eum. — Chaldaice est הקרבוהי hacrebuhi, id est adduxerunt eum: haec verba ergo non vim, sed honorem significant; scilicet quod Christus accinctus ad judicium, multis angelis comitantibus ac deducentibus, adierit Patrem; indeque, accepta potestate, cum eis descenderit ad judicium, ut dicitur Matth. XVI, 27. Angeli ergo obtulerunt Christum Patri. Unde Tertullianus, lib. III Contra Marc. VII, et S. Justinus, Contra Tryphon., legunt: Et qui assistebant ei, adduxerunt eum; et S. Cyprianus, lib. II Testim.: Et qui assistebant ei, obtulerunt eum.
Versus 17: These are four kingdoms
14. Et dedit ei potestatem — judicandi et regnandi: licet enim eam habuerit Christus a primo instanti conceptionis suae in actu primo, tamen in die judicii eamdem a Patre accipiet in actu secundo, sive quoad exercitium, ut scilicet eamdem actu exerceat, et reipsa judicium peragat.
Et omnes populi, tribus et linguae ipsi servient. — S. Justinus et S. Cyprianus loco jam citato legunt: Omnes reges terrae per genus, et omnis claritas (omnes clarissimi) servient ei.
Versus 18: But the Saints of the Most High God shall receive the kingdom
15. Horruit spiritus meus. — Chaldaice est excisus, vel abbreviatus est spiritus meus, Danielis, inquam, in medio vaginae ejus. Vagina animae est corpus, q. d. Deliquium animi passus sum prae turbatione, et animo fui destitutus, ac quasi exanimatus. Quis non horreat haec omnia, ac praesertim rigidum Dei judicium considerans, in quo impiis omnia erunt terribilia? A dextris erunt peccata, a sinistris daemonia, subtus horrens infernus, supra judex iratus, foris mundus ardens, intus conscientia urens: ubi justus vix salvabitur, miser impius quid faciet? latere erit impossibile, apparere intolerabile, inquit S. Bernardus, tract. De Inter. domo, cap. XXXVIII: «Judicaturo Domino, inquit S. Hieronymus ad Heliodorum, lugubre mundus immugiet, tribus ad tribum pectora ferient, potentissimi quondam reges nudo latere palpitabunt.» Merito ergo monet S. Bernardus, serm. 55 in Cant.: «Time scrutinium judicis, time illum qui per Prophetam dicit: Scrutabor Jerusalem in lucernis; acuto visu est, nihil inscrutatum relinquet oculus ejus.» Audi voces judicatorum et damnatorum, Sap. V, 3: «Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam: ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter Sanctos sors illorum est. Ergo erravimus a via veritatis, et Sol intelligentiae non est ortus nobis.» Quid hic consilii? audi et fac quod suggerit S. Bernardus loco citato: «Unum est, si nosmetipsos dijudicaverimus, non utique dijudicabimur: bonum judicium, quod me illi districto divinoque judicio subducit et abscondit.
volo vultui irae judicantis praesentari, non judicandus. Judicabo proinde mala mea, judicabo et bona: scrutabor vias meas, et studia mea, quo is, qui scrutaturus est Jerusalem in lucernis, nihil inscrutatum in me, nihil indiscussum inveniat.» Idem consilium dat S. Augustinus, serm. 181 De Tempore. Hac de causa Jabbus patriarcha Hierosolymorum, qui deinde Pontifex, Urbanus IV est appellatus, symbolum praeferebat, cor hominis palpitans in spineto, cum epigraphe: «Recordare novissimorum,» uti refert Sadoletus in Symbol. tom. II, pag. 78.
17. Quatuor sunt regna. — Chaldaice, quatuor sunt reges; sed reges pro regnis accipit: non enim hic de personis, sed de rebus et regnis agitur.
Versus 19: Concerning the fourth beast
Consument — tria ultima; nam primum, scilicet Chaldaeorum, regnum jam surrexit.
18. Suscipient autem regnum Sancti Dei altissimi. — Ita vertunt et Septuaginta, Vatablus et alii. Perperam ergo vertit Calvinus, suscipient, scilicet quatuor regna jam dicta, regnum Sanctorum, id est Sanctis debitum, q. d. Haec quatuor regna in terra regnabunt, et occupabunt regnum, quod occupare deberent Sancti. Perperam, inquam; nam quatuor haec regna non regnarunt in saeculum, et in saeculum saeculorum; quod tamen hic dicitur. Significatur ergo hic regnum felix et beatum, quod post quatuor regna inibunt Sancti in die judicii, qui tum resurgent, et tam corpore quam animo beabuntur, regnabuntque cum Christo in aeternum. Hinc patet Sanctos omnes in coelo fore reges coelestes et aeternos, qui coelo totique orbi dominabuntur. Unde Apocal. V, 10, canunt: «Fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabimus super terram.» Idque meruerunt tum sua humilitate, qua in hac vita fuerunt viles, despecti, et vexati ab impiis et antichristianis; unde Christus id eis promisit, dicens, Matth. cap. V: «Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum;» tum sua fortitudine, qua sensibus, concupiscentiis, membris, opibus, honoribus, crucibus et morti dominati sunt.
Versus 22: He gave judgment to the Saints
Sancti Dei altissimi. — Chaldaice est קדישי עליונין kaddische elionin, id est Sancti altissimorum, id est Sancti Dei altissimi: intelligitur enim elohim, quod quia est plurale, hinc etiam ejus epithetum elionin, id est altissimorum, est plurale.
Aliter Maldonatus: censet enim Beatos vocari Sanctos altissimorum, eo quod locorum et bonorum altissimorum in coelis haeredes sint, habitatores et possessores; eo quod hic altiorem in terris vitam egerint, dicentes cum Paulo: «Nostra conversatio in coelis est;» et cum Isaia: «Sustollam te super altitudines terrae.»
Versus 25: And he shall crush the Saints of the Most High
19. De bestia quarta. — Haec est quarta monarchia Romana. Cornua decem sunt decem reges futuri; cornu undecimum erit Antichristus, ut dixi vers. 7; hoc praevaluit Sanctis, donec venit
Antiquus dierum, ejusque tyrannidem condemnavit, atque regnum tradidit Christo, et Sanctis ejus, uti in sequent. explicat Daniel.
22. Judicium dedit Sanctis. — «Judicium,» id est potestatem et auctoritatem judicandi; quia Sancti, praesertim Apostoli, eorumque sequaces, judicabunt cum Christo, I Cor. VI, 3; Matth. XIX, 28.
Aliter Maldonatus: «Judicium dedit Sanctis,» id est, inquit, sententiam protulit secundum Sanctos, aut in favorem Sanctorum, adjudicavit Sanctis regnum coeleste, sicut dicitur Psalm. LXXXI, 3: «Judicate pupillo et viduae,» id est in favorem pupilli et viduae.
25. Et sanctos altissimi conteret. — Chaldaice est יבלא ieballe, id est veterascere faciet, atteret, consumet, ut vestes vetustate consumuntur. Unde Septuaginta vertunt, παλαιώσει, id est veterascere faciet: pro quo alii corrupte legunt μαξιών, id est seducet; S. Augustinus, Contra Tryph. ζαρασ-τρέψει, id est evertet; alii, ταπεινώσει, id est humiliabit.
Et putabit quod possit mutare tempora et leges. — «Tempora» Chaldaice זמנין zimnin, quod idem est cum Hebraeo מועדים moedim, id est statuta tempora, puta stata festa, ut Paschae, Pentecostes, Dominicae, etc.; «et leges,» Chaldaice דת vedat, id est, et legem, scilicet Evangelicam, q. d. Antichristus abolebit festa omnia, omnemque legem tam Christi, quam Mosis, novamque suam sectam et religionem in mundum inducet.
Aliter Maldonatus: «Tempora,» ait, sunt praescripti a Deo singulis regnis termini: «leges» sunt Dei decreta, quibus constitutum est ut hoc regnum tantum, illud tantum temporis duret: quia, inquit, hic agitur de regnis et de judiciis divinis. Verum hoc remotius et obscurius est: prior ergo sensus est planior et germanior.
Versus 26: The judgment shall sit
Usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. — Hic non est zimnin, vel zeman, ut paulo ante, sed עדן iddan, quod respondet Hebraeo עת et, id est tempus. Calvinus vult per haec non certum, sed incertum tempus, quo regnabit Antichristus, id est Pontifex Romanus, significari. Verum S. Hieronymus, Theodoretus, Vatablus hic, S. Augustinus, lib. XX Civit. XXV, Irenaeus, lib. V, cap. XXX, Cyrillus, cateches. 25, Hippolytus, De Consummat. saeculi, et passim veteres, per tempus accipiunt annum, per tempora duos annos, per dimidium temporis dimidium annum; indeque communiter docent Antichristum ut monarcham regnaturum tres annos cum dimidio. Probatur id primo, quia ita se explicat Daniel cap. XII; cum enim vers. 7, dixisset desolationem Antichristi duraturam in tempus, et tempora, et dimidium temporis, mox ea vers. 11 explicat, dicens: «A tempore quo ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta,» qui circiter tres annos cum dimidio efficiunt. Secundo, quia ita explicat S. Joannes, Apocal. XII, 6, cum ait mulierem, id est Ecclesiam, tempore Antichristi fugisse in solitudinem per dies 1260, qui faciunt tres annos cum dimidio; et rursus vers. 14, ait datas esse mulieri alas, ut volaret in solitudinem usque ad tempus et tempora, et dimidium temporis; et cap. XIII, vers. 5, datam esse ait potestatem Antichristo per menses 42, qui pariter tres annos cum dimidio efficiunt. Tertio, quia erit tunc acerrima persecutio: unde Deus illi breve tempus constituit, ne in errorem inducantur electi, qui utique caderent, si illa diutius duraret, ut ait Christus, Matth. XXIV, vers. 22. Quarto, quia decet ut Antichristus non permittatur diutius regnare et praedicare quam Christus, qui tres annos cum dimidio evangelizavit.
Versus 27: The Greatness of the Kingdom
Hinc patet perperam nonnullos hos tres annos cum dimidio referre ad persecutionem Antiochi; praesertim quia post hos annos mox «judicium sedebit, ut regnum detur populo Sanctorum» in coelis, uti subdit Daniel. Pejus alii referunt hos annos ad tempus, quo Nero aliique Imperatores Romani persecuti sunt Ecclesiam.
Nota: Pro Chaldaeo עדנין iddanin, id est tem-
mora, forte legendum est in duali עדנין iddanain, id est duo tempora, quanquam iddanain plurale etiam pro duali ponatur: quia Chaldaei rarius duali, plerumque vero plurali, etiam pro duali, utuntur, uti docet Guido Fabricius in Grammat. Syrochaldaea.
Versus 28: Hitherto is the end of the word
26. Judicium sedebit. — Judices sedebunt, puta Deus Pater ejusque angeli, qui auferent potentiam Antichristi, et dabunt regnum aeternum populo Sanctorum, uti dixi vers. 10, ibi enim figuram, sive symbolum a se visum narravit; hic vero illud explicat.