Cornelius a Lapide

Daniel VIII


Index


Synopsis Capitis

Anno I Balsasaris vidit Daniel visionem cap. praeced. de quatuor monarchiis; hic anno tertio Balsasaris videt ea, quae in secunda et tertia monarchia futura sunt. Haec ergo visio, licet sit alia, est tamen reipsa pars superioris prophetiae: describit enim hircum cum ariele, id est, Alexandrum cum Dario, Graecos cum Persis de Imperio decertantes. Secundo, vers. 9, describit unum cornu hirci, id est, unum e successoribus Alexandri, puta Antiochum Epiphanem, ejusque potentiam et impietatem in Judaeos. Tertio, vers. 15, Gabriel eo modo quo jam dixi, visionem Danieli interpretatur.


Textus Vulgatae: Daniel 8:1-27

1. Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel post id quod videram in principio: 2. vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Aelam regione: vidi autem in visione esse me super portam Ulai. 3. Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Postea 4. vidi arietem cornibus ventilantem contra Occidentem, et contra Aquilonem, et contra Meridiem, et omnes bestiae non poterant resistere ei, neque liberari de manu ejus: fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est. 5. Et ego intelligebam: ecce autem hircus caprarum veniebat ab Occidente super faciem totius terrae, et non tangebat terram: porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos. 6. Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suae. 7. Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem; et comminuit duo cornua ejus, et non poterat aries resistere ei: cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu ejus. 8. Hircus autem caprarum magnus factus est nimis: cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quatuor cornua subter illud per quatuor ventos coeli. 9. De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum: et factum est grande contra Meridiem, et contra Orientem, et contra fortitudinem. 10. Et magnificatum est usque ad fortitudinem coeli: et dejecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas. 11. Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est: et ab eo tulit juge sacrificium, et dejecit locum sanctificationis ejus. 12. Robur autem datum est ei contra juge sacrificium propter peccata: et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur. 13. Et audivi unum de Sanctis loquentem: et dixit unus sanctus alteri nesciocui loquenti: Usquequo visio et juge sacrificium, et peccatum desolationis, quae facta est: et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur? 14. Et dixit ei: Usque ad vesperam et mane, dies duo millia trecenti: et mundabitur sanctuarium. 15. Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam: ecce stetit in conspectu meo quasi species viri. 16. Et audivi vocem viri inter Ulai: et clamavit, et ait: Gabriel, fac intelligere istam visionem. 17. Et venit, et stetit juxta ubi ego stabam: cumque venisset, pavens corrui in faciem meam, et ait ad me: Intellige, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio. 18. Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram: et tetigit me, et statuit me in gradu meo, 19. dixitque mihi: Ego ostendam tibi quae futura sunt in novissimo maledictionis: quoniam habet tempus finem suum. 20. Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum. 21. Porro hircus caprarum, rex Graecorum est, et cornu grande, quod erat inter oculos ejus, ipse est rex primus. 22. Quod autem fracto illo surrexerunt quatuor pro eo: quatuor reges de gente ejus consurgent, sed non in fortitudine ejus. 23. Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones. 24. Et roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis: et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum Sanctorum 25. secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu ejus: et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos: et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur. 26. Et visio vespere et mane, quae dicta est, vera est: tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit. 27. Et ego Daniel langui, et aegrotavi per dies: cumque surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur.


Versus 1: I, Daniel, after that which I had seen in the beginning

1. Ego Daniel, post id quod videram in principio, — q. d. Post primam visionem quatuor bestiarum, de qua cap. praeced. Innuit hanc visionem pertinere, et quasi continuare praecedentem, ut dixi.

2. Cum essem in Susis castro. — Daniel non erat Susis, sed in Babylone apud Balsasarem: sed per visionem videbatur sibi esse Susis. Ita Theodoretus. Unde ex Hebraeo ita vertit Vatablus: Et in visione circumspiciens, visus sum mihi esse in Susis castro. Sic Ezechiel cap. XI, 1, in spiritu fuit in Jerusalem, ibique multa vidit. Visus est autem sibi esse Susis: quia inde Cyrus, qui Babylonem caperet, et Balsasarem occideret, erat venturus. Susae enim fuerunt regia Persarum. Ita ex Aben-Ezra Maldonatus.

Nota: Susae non est vox Graeca, uti censuit Aristoxenus, et Chares; sed Hebraea, Chaldaea et Persica, ita dicta a liliorum fertilitate et copia, ut habet Etymologicum magnum. Susan enim et Susanna hebraice significat lilium, a radice שש ses, id est sex: lilium enim est hexaphyllon, hoc est sex habet folia. Sic Rhodus, id est rosa, dicta est insula, quia habet speciem rosae.

Nota secundo: Susae fuit urbs maxima, hic tamen dicitur castrum; quia undique validissimis moenibus et turribus instar castri erat munita. Ita S. Hieronymus.

1. Ego Daniel, post id quod videram in principio, — q. d. Post primam visionem quatuor bestiarum, de qua cap. praeced. Innuit hanc visionem pertinere, et quasi continuare praecedentem, ut dixi.

2. Cum essem in Susis castro. — Daniel non erat Susis, sed in Babylone apud Balsasarem: sed per visionem videbatur sibi esse Susis. Ita Theodoretus. Unde ex Hebraeo ita vertit Vatablus: Et in visione circumspiciens, visus sum mihi esse in Susis castro. Sic Ezechiel cap. xi, 1, in spiritu fuit in Jerusalem, ibique multa vidit. Visus est autem sibi esse Susis: quia inde Cyrus, qui Babylonem caperet, et Balsasarem occideret, erat venturus. Susae enim fuerunt regia Persarum. Ita ex Aben-Ezra Maldonatus.


Versus 3: Behold, one ram

Nota: Susae non est vox Graeca, uti censuit Aristobulus, et Chares; sed Hebraea, Chaldaea et Persica, ita dicta a liliorum fertilitate et copia, ut habet Etymologicum magnum. Susan enim et Susanna hebraice significat lilium, a radice שש sees, id est sex: lilium enim est hexaphyllon, hoc est sex habet folia. Sic Rhodus, id est rosa, dicta est insula, quia habet speciem rosae.

Nota secundo: Susae fuit urbs maxima, hic tamen dicitur castrum; quia undique validissimis moenibus et turribus instar castri erat munita. Ita S. Hieronymus.

In Aelam. — Aelam regio est Persidis: unde Aelamitae sunt dicti. Planius respondet noster Antonius Fernandius tract. De Vision. veter. Testam. visione XXV, tempore Danielis Susan tantum fuisse castrum: sed postea amplificatas adeo esse res Susanorum, ut Susan fuerit metropolis Persiae. Unde Plinius, lib. VI, cap. xxvii, Susianos ab Alamitis disterminat intermedio Eulaeo flumine. Sicut ergo tunc una provincia erat Elamitica, ita altera erat Susiana.

Super portam Ulai, — super portam urbis Susarum, quae dicebatur Ulai. Vatablus et Pagninus vertunt, super, id est juxta, flumen Eulaeum: hoc enim Susas praeterlabitur, de quo Plinius lib. VI, cap. xxvii, et forte ab hoc flumine porta urbis dicta est Ulai; unde et Symmachus vertit: Super paludem Ulai: et sic noster Interpres vertit vers. 3. Utrumque est probabile: nam Daniel super portam, juxta fluvium positus in spiritu, vidit hircum in campo adjacente cum ariete pugnantem. Septuaginta, Theodotion, Aquila retinent vocem Hebraeam, vertuntque: Super Ubal Ulai, quasi Ubal sit nomen proprium; cum Noster vertat, portam; alii, fluvium; Scholiastes graecus censet Ubal esse nomen montis Persici, ad quem in spiritu raptus Daniel.

3. Ecce aries unus. — Hic est rex Medorum et Persarum, uti explicat angelus vers. 20. Causa est: Primo, quia aries, dux ovium, suo ductu et incessu magnifico refert ducem et regem. Unde ait Sapiens Proverb. xxx, 29: «Tria sunt quae bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter. Leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum, gallus succinctus lumbos, et aries: nec est rex qui resistat ei.»

Secundo, quia aries repraesentat pugnas et praelia Cyri et successorum. Aries enim simul ut cornua creverunt, fit pugnacissimus. Quocirca Romani, cuipiam bellum illaturi, arietem per fecialem praemittebant, quem in hostium fines immitteret, qui eos quasi capite et cornibus impeteret et arietaret. Inde et machina bellica muros olim quatiens dicta est aries. Trabs enim erat aduncum in capite habens ferrum, instar cornu arietis, quod vi in muros adigebatur, ac more arietum retrocedebat, ut cum impetu vehementius feriret, inquit Vegetius lib. IV, cap. xiv.

Hac forte de causa, inquit Pererius hierogl. 10, cap. viii, coelestis aries Marti est dedicatus; et si qua planetis in humano corpore vis, fel (quod et irae et bilis est sedes) a Marte regi dicitur. Unde Origenes, in Levitici cap. 11, docet Hebraeos immolasse Deo arietes, ut per eos significarent nos iracundiam jugulare debere. Hinc Ammianus celebrat Saporis regis gestamen, aureo capitis arietini figmento elaboratum: et Belgae insigne militaris nobilisque sodalitatis, a Philippo cognomine Bono, Burgundiae duce, habent aureum arietis caput. Unde vocatur vulgo l'Ordre de la Toison d'or, id est ordo aurei velleris, et capitis arietini.


Versus 4: Pushing against the West

Tertio, et magis apposite ad hunc locum, aries notat Darium Codomannum, ejusque regnum: quia, ut ait Theodoretus, sicut aries et propter lanam et propter carnes neci datur; ita ipse, et cum eo regnum Persarum ob nimiam opum et deliciarum abundantiam quasi praegravatum, tandem corruit, et a Graecis occupatum est. Fassus est id ipsum Darii legatus apud Alexandrum, qui ut ei pacem persuaderet, utque cum Dario imperium divideret: «Periculosum, ait, est praegrave imperium, difficile est continere quod capere non possis. Videsne ut navigia, quae modum excedunt, regi nequeant? Nescio an Darius ideo tam multa amiserit, quia nimiae opes magnae jacturae locum faciunt. Facilius est quaedam vincere quam tueri.» Ita Curtius, lib. IV.

Porro lana significari opes docet Plinius, lib. IX, cap. xlvii; veterum enim opes erant in ovibus earumque lanis et velleribus, ut patet in Absalone, II Reg. cap. xiii, 23, et in Job. cap. 1, 16, et in muliere illa prudente quam describit Sapiens, Prov. xxxi, 13: «Quaesivit, inquit, lanam et linum.» Addit Fernandius, vis. XXV, sect. II, arietem significare Medos et Persas, eo quod in illis regionibus insignes gignantur arietes, praegrandibus ac pinguibus caudis; cruribus autem ita praecelsis, et toto corpore sic obeso et forti, ut ephippiis impositis, frenisque adhibitis, pueri iis inequitent.

Stabat ante paludem. — Hebraice, stabat ante האבל haubal, id est ante portam, aut ante fluvium, ubi Daniel se fuisse dixit vers. praecedenti.

Habens cornua excelsa, et unum excelsius altero, atque succrescens. — Hebraea: Et unum excelsius secundo, et excelsius ascendebat in novissimo. Sic et Septuaginta: Et quod excelsius ascendebat super novissima. Aries hic habet duo cornua (ut habent Hebraea, et patet ex sequent.), id est duos fundatores, Darium Medum, et Cyrum, qui fuit excelsior, inquit S. Hieronymus. Aut, ut Theodoretus, duas regales familias, scilicet unam Cyri, quae duravit usque ad Cambysem; alteram Darii Hystaspis, quae amplior et excelsior duravit usque ad ultimum Darium qui victus est ab Alexandro. Aut potius duo cornua sunt Medi et Persae; Persarum autem cornu, id est imperium, fuit excelsius, et utrumque contrivit Alexander, ut dicitur vers. 7. Ita Pererius, Fernandius et alii.

4. Ventilantem contra Occidentem. — Quia Cyrus ejusque successores, in Babylonia, Asia minore, Graecia, aliisque regionibus, quibus Persia orientalis est, gessit bella: et ad aquilonem, quia Ponticas gentes: et ad meridiem, quia Aegyptum, Aethiopiam et Libyam Cambyses aliique invaserunt.

Vers. 5. Hircus. — Nota primo, cum S. Hieronymo et aliis passim: Hircus hic est rex Graecorum, ut patet vers. 21, maxime Alexander, qui et cornu insigne dicitur; nam post eum plura, sed minora cornua, id est reges Graecorum, regnaverunt. Hircus enim quasi dux praeit et ducit capras, uti aries ducit oves, nimirum «dux gregis ipse caper,» puta hircus.

Nota secundo: Vocatur hircus, primo, quia hircus fortior est ariete; sic Alexander vicit Darium. Equidem hircus barba et villis hirsutus, longis cornibus armatus, capite erectus, fronte torvus, oculis acer, ad vivum repraesentat Alexandrum animosum, acrem, hirsutum, pugnacem et cataphractum. Hircipili, ait Festus, vocantur densorum pilorum homines. Et Plautus in Pseudol.: «Deus tu, ait, qui cum hirquina stas barba, responde quod rogo.» Talis hircipilus fuit Alexander ob fervidam et igneam complexionem: haec enim non tantum os et barbam, sed et totum corpus facit hirsutum. Addunt Hermolaus, Gesnerus in Hirco, et alii, hircino sanguine, utpote calidissimo, emolliri duritiem adamantis, utpote frigidi et sicci, ut scalpi et sculpi possit, etsi gemmarii nostri id falsum et ridiculum existiment: ita nil tam forte et durum fuit, quod non fregerit Alexander. Hisce de causis, heroibus hirco, aeque ac tauro et ariete olim litabant, ut id ex Homero docent Giraldus et Gesnerus in Hirco. Hircus ergo notat Alexandrum qui heroum fuit heros et princeps.

Secundo, Alexander vocatur hircus, quia princeps erat Graecorum, qui capris comparantur ob animi mobilitatem et sagacitatem, atque ob acumen ingenii. Nam, ut docet Plinius, lib. VIII, cap. l, caprae sagacioris sunt ingenii, acutioris visus, et ad motum agiliores, quam sint oves. Tales fuere Graeci prae Persis. Acumen probet vel unus Aristoteles ingeniorum apex, quem Plinius, lib. XVIII, cap. xxxiv, vocat immensae subtilitatis virum: «Graecis ingenita levitas animorum est, et erudita vanitas,» ait Cicero pro Flacco.

Tertio, Alexander vocatur hircus ob faetorem vinolentiae suae, et ob libidinem Graecorum, inquit Rupertus, Graecorum dico, successorum Alexandri. Nam Alexander ipse in venerem non adeo fuit proclivis, eo quod esset vinolentus: idque Theophrastum dixisse narrat Athenaeus lib. X. Docet enim Aristoteles immodicam vini potionem facere ineptos ad venerem: eo quod per illam diluatur vis seminalis, ac sensus appetitusque obruantur et hebetescant. Ita Aristoteles, in Quaestion. physic. Quaest. XI et XXXII, sect. III.

Quarto, vocatur hircus caprarum, tum quia juvenis erat, puta annorum viginti, cum coepit regnare: solent enim Hebraei animalia juvenilia exprimere per genitivum matris. Sic ergo hircus caprarum vocatur haedus, qui adhuc sequitur et sugit capram matrem suam. Sic vocantur agni ovium, id est agni teneri et novelli. Tum potius, quia, sicut hircus dux est caprarum, sic Alexander princeps fuit Graecorum. Tum denique quia «hircus caprarum» notat Alexandri natales spurios, scilicet eum ex matre adultera fuisse genitum. Hircum enim olim vocabant, et etiamnum vocant eum, qui conjugem habet adulteram. Hircus ergo fuit Philippus: hircus vero caprarum, sive haedus, fuit Alexander spurius. Unde adagium ferebatur in spurios, ut, si de patre eorum quispiam quaereret, responderent eum esse filium matris instar caprae; eo quod matrem haberet certam, patrem incertum. Caprarum enim natura instabilis, lubrica et mobilis admodum est, ac variis cum maribus congrediuntur: quare haedus in caprilibus a matre tantum dignosci potest. Ita Pierius hierogl. 40. Quamobrem Alexander, ut patris adulteri nomen et probrum aegeret, imo in decus verteret, finxit se filium Jovis Hammonii.

Hinc quinto, Alexander vocatur hircus, quia voluit haberi et coli ut filius Hammonis, qui hirci specie figurabatur: Hammon enim aegyptiace hircum significat. Unde et Pyrrhus rex in galea gestabat cornua hirci, uti mox dicam, quia ipse quoque jactabat se filium Jovis Hammonii. Esto enim Diodorus Siculus, lib. IV, in fine, Servius in IV Aeneid., Herodotus, Festus, et alii, Hammoni arietis formam et cornua (quibus significabatur, involuta esse ejus responsa, ait Servius) attribuant; alii tamen ei dant speciem et cornua hirci, sive quia cornua ejus retrorsum erant reflexa, non anterius arcuata, uti sunt bovis), ut eminus aspiciens, an hircina essent, an arietina, distinguere non posset: sive potius quod Aegyptii suum Jovem, id est Hammonem, colebant tam specie hirci, quam arietis: tam enim caprum, quam arietem adorabant. Nam a pastoribus, qui tam capras quam oves pascunt, Hammon in deum consecratus est, teste Pausania in Messeniacis. Adeoque Aegyptii hircum deificarunt, ait Diodorus Siculus, qui et addit Hammonis uxorem fuisse Amaltheam, ex qua Proverbium: «Amaltheae cornu,» significans cornucopiam, et rerum abundantiam. Haec autem Amalthea fuit capra nutrix Jovis, uti omnes Gentiles asserunt. Si Hammonis uxor fuit capra; ergo ipse fuit caper, vel certe capri speciem assumpsit.

Hinc sexto, in hirco alluditur ad Panem deum Aegyptiorum, qui universam mundi machinam repraesentabat, uti docet Giraldus in Pane. Pan enim erat specie hirci, teste Suida, Herodoto et Diodoro. Erat enim capripes, hirsutus et cornutus ut hircus. Unde Propertius in Tertio:

Capripedes calamo Panes hiante canent.

Et Ovidius in Fastis:

Crop the vines, he-goat, yet when you stand at the altars, There will be something to pour upon your horns.

Sunt oculis Nymphae semicaperve deus.

For no other crime is the he-goat slain to Bacchus At every altar.

Hircus ergo hic notat Alexandrum instar Panis fore mundi dominum, ac ut deum colendum.

Septimo, hircus brevis est aevi; nam ante sex annos consenescit, quia libidine vires exhaurit, uti tradunt Columella, Palladius, et ex iis Gesnerus in Hirco: significat ergo brevem vitam, et breve regnum Alexandri. Rursum hircorum oculi ob libidinem, in transversum aspiciunt, indeque hircus nomen accepit. Nam hirci vel hirqui, teste Suetonio, Isidoro et Gesnero, vocantur oculorum anguli. Unde Virgilius: «Transversa tuentibus hircis.» Transverso obtutu fuit quoque Alexander, eo quod capite esset, non directo, sed in humerum sinistrum inclinante, et sursum aspiciente, ut si quem coram se consistentem intueri vellet, limis et transversis oculis eum intueri deberet. Ita Plutarchus, Curtius et alii. Unde priscam Alexandri statuam Romae in Quirinali, hunc ejus situm repraesentare videmus.

Octavo, hircus notat Alexandri gulam et aviditatem tum bibendi, tum carpendi, et praedandi gentes et regna. Capri enim et caprae omnia depascentur, indeque caper graece vocatur τράγος a voracitate. Nam τρώγειν et τραγεῖν edere significat. Hinc Ovidius, I Fastor.:

Rade, caper, vites, tamen hinc cum stabis ad aras, In tua, quod spargi cornua possit, erit.

And to outstrip the winds in the race of feet; She would fly over the tops of the untouched Corn-stalks, nor in her course would she harm the tender ears: Or through the midst of the sea, suspended on the swelling wave, She would make her way, nor wet her swift feet on the surface.

Quod acute et salse Romani in Domitianum Imperatorem, teste Suetonio in ejus Vita, transtulerunt: «Vel si me ad radicem comederis, tantum tamen vini producam, quantum immolando Caesari posset infundi.» Quod enim supra vitis capro minitabatur, hoc eadem nunc minitatur Domitiano tyranno, vites succidi jubenti. Hinc et capri vocantur, quasi carpi, quod omnia carpant. «Capra, inquit Varro lib. De Lingua Latina, quasi carpa»: a quo scriptum «omnicarpae caprae.» Hinc Baccho, vini praesidi, litabatur caper, quasi vitis vastator. Unde Virgilius, II Georg.:

The trumpet had given the signal, when from the starting-gate each Darts forward, and with swift foot skims the surface of the sand.

Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris Caeditur.

Nono, solent hirci cum arietibus cornutare et duellare, uti Alexander cum Dario decertavit. Qui ergo hinc duelli exemplum sumpserit, sciat se hircum esse et hircizare. Nec Alexander cum Dario duellum iniit, sed bellum. Prudenter et magnanime Antigonus, rex Macedoniae, Pyrrho regi Epiri per caduceatorem provocanti ad singulare certamen, ut eo secum de regno decerneret, respondit, «dictum suum non armorum magis quam temporum esse; Pyrrho, si vitae paeniteret, multas ad interitum patere vias.» Sic et Fabius Maximus Cunctator provocatus ab Annibale ad pugnam respondit, a se pugnam initurum cum sibi, non hosti, commodum videretur: se pugnae tempus dare, non ab hoste accipere.» Et Augustus Caesar Antonio provocanti ad duellum respondit: «Si Antonius perire velit, habet sat multos necis modos.» Idem respondeant, qui hodie a stultis duellatoribus ad duellum provocantur, hosce imitentur. Hi enim fuerunt prudentes, generosi, magnanimi, et rerum domini, qui hoc suo prudenti responso hostem fregerunt et supplantarunt. Auctor est Plutarchus in eorum Vita.

Denique Eusebius in Chron. olymp. 47, anno mundi 4610: Hoc, inquit, tempore «certantibus in agone τράγος, id est hircus, in praemio dabatur; unde aiunt Tragoedos nuncupatos.» Ita et Alexander certans cum Dario, eumque vincens hirci nomen quasi victoriae praemium, vel omen accepit.

Porro hircus hic venit ab occidente; quia Macedonia, unde venit Alexander, occidentalis est respectu Persiae et Asiae, quas sibi subjecit. Rursum, «non tangebat terram,» id est, summa utebatur celeritate in conficiendis bellis et victoriis, instar fulminis, quod cito penetrat ab ortu ad occasum, sed et cito disparet. Nullam, ait Curtius, lib. V, virtutem regis istius magis quam celeritatem laudaverim. Sex enim annis Persas, Medos, Babylonios, Aegyptios et vicinas gentes debellavit; ut cum Caesare, imo prae Caesare, dicere potuerit: «Veni, vidi, vici.»

Nota: Sicut bos figens in terra pedem symbolum est tarditatis, ita non tangere terram symbolum est agilitatis. Hinc Virgilius Camillae celeritatem describens, ita canit:


Versus 6: In the fury of his strength

Cursuque pedum praevertere ventos; Illa vel intactae segetis per summa volaret Gramina, nec teneras cursu laesisset aristas: Vel mare per medium fluctu suspensa tumenti Ferret iter, celeres nec tingeret aequore plantas.


Versus 7: And He Struck the Ram

Eadem phrasi Homerus, Iliad. xx, utitur, ut exprimat velocitatem equorum regis Erichthonii. Et Ovidius de Atalanta ita canit, lib. X Metamorph.:

Signa tubae dederant, cum carcere pronus uterque Emicat, et summam celeri pede libat arenam.

Simile de Lada veloci cursore narrat Solinus, cap. vii; adeo ut in arenis nulla indicia relinqueret vestigiorum. Porro in Alexandro verum fuit istud: «Quod cito fit, cito perit.» Et istud Senecae in Consol. ad Marciam: «Non durat, nec ad ultimum exit, nisi lenta felicitas.» Et merito Paulus Orosius Alexandrum vocat magnum miseriarum gurgitem, et totius Orientis atrocissimum turbinem.

Porro hircus habebat cornu insigne. — Hircus sunt reges Graecorum in confuso: cornu hoc proprie est Alexander. Erat hoc inter oculos, quia animalia unicornia cornu habent inter oculos, idque ut significet Alexandri ingenium, prudentiam, sagacitatem. Ita Theodoretus.

Nota: Cornu fuit insigne regum; reges enim gestabant cornu quasi symbolum regni. Hinc est quod Plutarchus de Pyrrho: «Agnitus, inquit, fuit ipse eximia crista et cornibus hircinis.» Sic et Virgilius, Aeneid. XII, Aeneae quasi regi dat,

Ensemque clypeumque et rubrae cornua cristae.

Ea imago Tryphonis habet galeam, cui infixum est cornu, uti videre est in effigie quam edidit Vilalpando in Apparat. templi, pag. 337. Hinc Psalm. cxxxi, 17, de rege David dicitur: «Illic producam cornu David.» Cornu enim est symbolum roboris, significatque decus et majestatem regiam. Hinc illud aenigma (cujus meminit Strabo) Demetrii Phalerei ad Philippum patrem hujus Alexandri: «Utroque cornu bovem continebis,» hoc est, occupabis duas arces, scilicet Acrocorinthum et Ithomen; his enim occupatis, facile totam Peloponesum occupabis; duas ergo arces duo cornua, Peloponesum vero bovem nuncupabat.

6. In impetu fortitudinis suae, — impetu fortissimo et vehementissimo: Hebraice est בחמת כחו bechemat cocho, in ira roboris sui, id est in ira robusta et forti, ira robur augente, aut robore irae accenso.

7. Et percussit arietem (Alexander occidit Darium regem Persarum), et comminuit duo cornua (duo regna, scilicet Persarum et Medorum). Et conculcavit, — id est subjecit et vectigalia fecit, uti dixi cap. praeced. vers. 7.

8. Magnus factus est, — et re et nomine; nam a rerum gestarum gloria vocatus est Alexander Magnus.

Cumque crevisset. — Alexander enim mortuus est, cum ad summum aetatis et imperii robur pervenisset, cum nec mori, nec vinci posse videretur. Nam paulo ante mortem pro deo habitus est: subornarat enim Jovis Hammonis sacerdotes, ut rogati cujus filius esset Alexander (erat enim ex adulterio natus) responderent, Jovis Hammonis. Ita Justinus lib. XI.

Fractum est cornu magnum. — To fractum significat violentam mortem Alexandri, quia Alexander in flore aetatis, scilicet cum vixisset 32 annos, et octo menses; atque 12 annos, et octo menses regnasset in summa felicitate et gloria, violenta morte vel crapula, ut vult Athenaeus, vel veneno, ut volunt alii, Babylone decessit, anno 1 olymp. 114, ut docent Curtius, Josephus et alii.

Nota: Natus est Alexander anno 1 olymp. 106, et anno urbis Romae conditae 393, die 6 mensis Hecatombaeouis, quo die deflagravit Ephesi templum Dianae, vaticinatique sunt magi magnum eo die natum esse Asiae incendium; is fuit Alexander.

Alexander, annos natus quindecim, a patre in disciplinam Aristoteli traditur, ab eoque per quinquennium in litteris et doctrinis rege dignis institutus est. Patre occiso annum agens vigesimum, regnum adiit.

Anno I regni sui, Illyricum, Thraciam et Graeciam perdomuit.

Anno 2, primum praelium cum ducibus Darii ad Granicum flumen inivit, victorque Asiae rapuit imperium.

Anno 3, ipsum Darium cum exercitu profligavit.

Anno 4, venit in Phoeniciam, Aegyptum et Judaeam, atque Tyrum expugnavit, et Alexandriam condidit. Jerusalem quoque venit, et pontificem Jaddo adoravit, Deoque sacrificavit, atque vaticinium hoc Danielis ante ducentos annos ab eo de se editum, quod scilicet ipse Persarum imperium everteret, laetus gaudensque audivit, et fidens certusque de victoria perrexit contra Darium.

Audi Josephum, lib. XII, cap. viii: «Alexander, ait, solus ad eum (Jaddum pontificem) accedens, nomen illud (tetragrammaton Dei, quod pontifex in lamina tiarae affixa incisum gestabat) adoravit, et primus salutavit pontificem. Syriae reges et reliqui obstupuerunt; solus Parmenio propius accedens rogavit quid ita, cum ipse adoraretur ab omnibus, nunc adoraret pontificem Judaeorum? At ille non hunc se adorasse respondit, sed Deo, cujus pontifex esset, honorem eum exhibuisse. Hunc enim, inquit, vidi, et antea hoc ipso habitu, cum adhuc essem in Dio Macedoniae, qui me deliberantem quomodo Asiam possem subigere, hortatus est forti esse animo, et sine mora exercitum trajicere: nam suo ductu potiturum me Persarum imperio. Quapropter quia nunc primum talem habitum vidi, agnoscens hunc, et visionis memor, quae me ad hanc expeditionem impulit, puto me non sine numine in Darium exercitum ducere, et brevi fore victoriae compotem.»

Haec locutus ad Parmenionem, et comiter complexus pontificem, deducentibus sacerdotibus in urbem pervenit; et cum ascendisset in templum, immolavit Deo ex sacerdotis praescripto, ac pontifici quoque suum honorem exhibuit.» Subdit deinde de hac Danielis prophetia illi exhibita: «Ostensoque sibi Danielis libro, in quo Graecum quemdam Persas debellaturum significabat, hunc ipsum se esse interpretatus, laetus dimisit multitudinem. Sequenti vero die vocatis eis, jussit ut quidquid vellent peterent. Pontifice autem petente ut patriis legibus vivere sibi liceret, utque septimo quoque anno concederetur eis tributorum immunitas, concessit omnia. Et cum fecisset eis potestatem, si qui vellent, salvis suis ritibus, sequi ejus militiam, multi in eam expeditionem dederunt nomina.»

To the son-in-law of Ceres (Pluto) without slaughter and blood few Kings descend, and few tyrants die a bloodless death.

Anno regni sui 6, Alexander tertio praelio plane cecidit Darium Calendis octobris, Darioque a suis occiso, Persarum imperium adeptus, atque Asiae imperator salutatus est. Ubi nota cum Ruperto exemplum illustre, quam instabilis sit status hujus saeculi, et infida fiducia mundi: Darius ecce victus, et a suis derelictus, imo sauciatus ad mortem, sitibundus et moribundus, oblatam a milite aquam hausit, eumque misit ad Alexandrum ut haec ei referret: Felicius te hostem, quam cognatos, propinquosque meos sortitus sum: matri quippe et liberis meis a te hoste vita data est, mihi a cognatis erepta, quibus et vitam dedi et regna. Audiens haec Alexander, visoque corpore defuncti, tam indignam illo fastigio mortem lacrymis prosecutus est, corpusque regio more sepeliri jussit.

Reliquis sex regni vitaeque annis, Alexander plurimas gentes usque ad Gangem fluvium et Indicum Oceanum subjugavit. Ita ex Justino, Curtio, Diodoro et aliis Pererius.

Praesagia mortis Alexandri haec recenset Plutarchus. Primum, Chaldaei monebant Babylone ut abstineret. Secundum, cum ad muros Babylonis pervenit, corvorum examen vidit certantium, et se mutuo caedentium, quorum aliquot juxta ipsum sunt delapsi. Tertium, aruspex in hostia trunca exta deprehendit. Quartum, leonem grandissimum et speciosissimum eorum qui ibi alebantur, domesticus asinus adortus calce interfecit. Quintum, hominem contemplantur tacitum in solio sedentem, diademate et amictu regio ornatum, qui rogatus diu non reddidit vocem. Vix tandem, cum ad se redisset, dixit ita sibi jussum a Serapi.

Porro mortem ejus ita describit Justinus, lib. XII: «In comessatione, accepto poculo media potione, repente veluti telo confixus ingemuit. Quarto die indubitatam mortem sentiens, agnoscere se fatum domus majorum ait; nam plerosque Aecidarum intra trigesimum annum defunctos. Tumultuantes deinde milites, insidiis perire regem suspicantes, sedavit, osculandamque dexteram suam flentibus porrexit. Cum lacrymarentur omnes, ipse non sine lacrymis tantum, verum etiam sine ullo tristioris mentis argumento fuit, ut quosdam impatientius dolentes consolaretur. Quibusdam mandata ad parentes eorum dedit, adeo, sicut in hostem, ita et in mortem invictus animus fuit. Dimissis militibus, amicos circumstantes percunctatur, videanturne similem sibi reperturi regem? Tacentibus cunctis, tunc ipse, ut hoc nesciat, ita illud scire vaticinarique se, ac pene videre oculis dixit, quantis caedibus mortuo sibi sit parentatura Macedonia. Ad postremum corpus suum Hammonis templo condi jubet. Cum deficere eum amici viderent, quaerunt quem imperii faciat haeredem? Respondit: Dignissimum. Hac voce veluti bellicum inter amicos cecinisset, aut malum discordiae misisset, ita omnes in aemulationem consurgunt. Sexto die, praeclusa voce, exemptum annulum digito Perdiccae tradidit.»

Eadem habet Curtius, lib. X, in fine, qui addit eum maerentibus militibus dixisse: «Invenietis cum excessero, dignum talibus viris regem. Rursus, Perdicca interrogante quando coelestes honores haberi sibi vellet? dixit tum velle, cum ipsi felices essent. Suprema haec vox fuit regis, et paulo post exstinguitur. Ac primo ploratu tota regia personabat, quin et indignantium voces audiebantur, tam viridem et in flore aetatis fortunaeque invidia deum ereptum esse rebus humanis.» Subdit deinde ingentia lamenta matris, uxoris et filiarum Darii, imo matrem se inedia confecisse: «Magnum profecto indulgentiae in eam Alexandri documentum, quae, cum sustinuisset post Darium vivere, Alexandro esse superstes erubuit. Septimo demum die in summo aestu, curare corpus exanimum amicis vacavit, nulla tabe, nec livore quidem corruptum videre, qui intraverant. Vigor quoque non deseruerat vultum. Itaque Aegyptii jussi corpus curare, primo non sunt ausi admovere velut spiranti manus. Deinde precati ut jus fasque esset mortalibus attrectare eum, purgavere corpus, repletumque est odoribus. Aureum solium, et capiti adjecta fortunae ejus insignia.»

Vide hic in Alexandro quam sit verum illud Sapientis: «Omnis potentatus vita brevis.» Tantum enim duodecim annis regnavit, in ipso flore aetatis et regni exstinctus. «Quomodo recidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas omnes gentes?» Habuit hic ipse, uti et Salomon, suas opes, delicias, veneres, victorias, et quidquid mortalis optare potest; sed quam modico tempore! habet nunc suas miserias, inopiam, vermem et ignem gehennae; sed quanto tempore! Habuit ea jam per duo millia annorum, habebit ea per centum millia, per mille milliones annorum, habebit ea in omnem aeternitatem. O quam male, quam misere divisa fuit sors Alexandri! Sors hujus vitae felix fuit ad momentum; sed alterius vitae est infelicissima in aeternum. Vide ergo quisquis hic dives, potens, felix es et deliciaris, ne et tibi tua felicitatis sors hic detur, et in futuro sors altera infelicitatis tibi obveniat, ne audias illud Abrahae ad Epulonem: «Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.»


Versus 10: And it was magnified even to the strength of heaven

Et orta sunt (loco insignis illius cornu jam fracti, ut habent Hebraea) quatuor cornua subter illud, — puta quatuor Alexandri duces: scilicet Antigonus, qui imperavit Asiae; Philippus sive Aridaeus, qui Macedoniae; Seleucus, qui Syriae; Ptolemaeus, qui Aegypto. Licet enim Arianus et Curtius numerent decem Alexandri successores: hi tamen quatuor fuerunt omnium principes. Ita S. Hieronymus.

O one too greatly beloved by God, for whom heaven fights, And the conspiring winds come at the trumpet's call!

Vide hic novam Alexandri miseriam, et mundi fallaciam. Nam ab iis quos ipse aluerat et evexerat, stirps ejus funditus excisa est. Curtius enim, cum eum veneno necatum ab Antipatro, ejusque filiis Cassandro et Jolla narrasset, subdit: «Haec utcumque sunt tradita, eorum, quos rumor asperserat, mox potentia exstinxit. Regnum enim Macedoniae Antipater, et Graeciam quoque invasit. Soboles deinde excepit, interfectis omnibus quicumque Alexandrum etiam longinqua cognatione contigerant.» Clarius id narrat Justinus, qui, cum lib. XII narrasset venenum ei datum a Cassandro, lib. XV, tradit ab eodem Cassandro Alexandri matrem Olympiadem, et filium Herculem quatuordecim annorum, item alterum ejus infantem cum matre Roxane interemptos esse. Ita libido dominandi caedibus sibi regnum parare putat, sed parat interitum. Pari enim modo Cassander ab aliis regni aemulis interemptus est, nimirum:

Ad generum Cereris (Plutonem) sine caede et sanguine pauci Descendant reges, et sicca morte tyranni.

Per quatuor ventos coeli, — per quatuor mundi plagas.


Versus 11: And even to the prince of the strength

9. De uno autem ex eis (de Seleuco) egressum est cornu unum modicum. — Hoc cornu est Antiochus Epiphanes, qui octavo loco descendit a Seleuco.

Nota: Post mortem Alexandri anno duodecimo Seleucus imposuit sibi diadema Syriae, ac consequenter Judaeae, et victo Antigono, totius Asiae. Hinc ab anno hoc 12, qui fuit primus Seleuci, numerat auctor libri Machabaeorum annos Graecorum, sive Seleucidarum, qui prae aliis in Judaeos imperium usurparunt. Unde eis fortissime restiterunt Judas, Jonathas et Simon Machabaei.

Porro Antiochus Epiphanes vocatur «cornu modicum;» quia minor natu fuit filius Antiochi Magni, qui cum Annibale contra Romanos dimicans, sed victus fususque pacem cum Romanis iniit, obsidemque Romanis misit filium hunc Antiochum Epiphanem, qui paulo post, mortuo fratre Seleuco Philopatore, qui patri in regno successerat, Roma fugiens, ejecto fratris filio Demetrio, per vim regnum Syriae invasit, quod contigit post mortem Alexandri, anno 150. Itaque hic Antiochus dictus Epiphanes, id est illustris, a rerum gestarum gloria, primo, ad orientem Artaxiam regem Armeniae devicit, mox ad meridiem profligavit Ptolemaeum Philometorem regem Aegypti, atque Alexandriam obsedit, eamque obtinuisset, nisi a Romanis coactus fuisset abscedere. Missus enim ab eis Popilius Laenas, Antiochum virga per circulum circumscripsit, dicens: «Non excedes hoc circulo, nisi respondeas: Jubet populus Romanus te Aegypto, utpote eis amica, abscedere.» Respondit Antiochus: «Parebo;» unde fremens frendensque discessit, omnemque deinde iram suam in Judaeos vicinos effudit, ut patet ex libris Machab. Porro Antiochus hic regnavit 12 circiter annos, ut patet I Machab. 1, 11, collato cum cap. VI, vers. 15.


Versus 12: And Strength Was Given to Him

Et factum est grande. — Hebraeus, crevit valide, vel excellenter; Septuaginta, ἐμεγαλώνθη περισσώς, magnificatum est valde.

Et contra fortitudinem. — Hebraice est צבי tsebi, quod Noster vertit, fortitudinem; et vers. 12, robur; cap. vero xi, 16 et 41 vertit, terram inclytam. Alii vertunt, militiam, ut tsebi sit idem quod צבא tseba, id est exercitus. Proprie tsebi significat rem tumidam, plenam, turgidam, eminentem, crassam, pinguem, quae alios in sui amorem et desiderium allicit. Hinc ulterius per catachresin tsebi significat id quod est pulchrum, amabile et inclytum, puta decus, gloriam, decorem, jucunditatem, delicias et capreolum, qui homini est in deliciis. Unde tsebi vel tsebia, et syriace tabita, vocatur δορκάς, id est dama, vel caprea; quomodo vocata est illa pia matrona quam S. Petrus a morte suscitavit, Actor. ix, 30. Tsebi ergo est epithetum Judaeae et Jerusalem. Sensus ergo est, q. d. Antiochus pugnabit contra tsebi, id est contra Judaeam, quae est terra Deo amabilis, decora, excellens, fertilis et desiderabilis: et contra Israel, qui est tsebi, id est populus praestans et charus caelitibus, eorumque decus et gloria, quique Dei et angelorum vallatur praesidio, ideoque est fortissimus. Ita S. Hieronymus.

10. Et magnificatum est usque ad fortitudinem coeli. — Pro fortitudinem Hebraice non est tsebi, sed tseba, id est exercitus, militia, fortitudo militaris. Ad verbum ergo Hebraice est: Et magnificatum est usque ad militiam coeli, id est usque ad Judaeos: hi vocantur militia, vel fortitudo caeli; quia, Deo duce invocato et adjuvante, feliciter bella gerebant, ut patet ex libris Machab. Hinc de illis dici potuerit, quod de Theodosio Imperatore, ope Dei devincente, cecinit Claudianus:

O nimium dilecte Deo, cui militat aether, Et conjurati veniunt ad classica venti!


Versus 13: And I heard one of the holy ones

Significat ergo Daniel, quod Antiochus Judaeos devicerit, idque ob eorum peccata, qui antea erant invincibiles; cum Hierosolyma ob templum esset quasi arx Dei, et caeli columna.

Et dejecit de fortitudine. — Hebraice de exercitu, scilicet Judaeorum, multos prostravit. Est hoc loco gradatio hyperbolica, q. d. Antiochus non solum praevalebit contra tsebi, id est contra Jerusalem pulcherrimam et potentissimam; sed etiam tsaba, id est exercitus non terrestres, sed coelestes, ipsumque coelum et ejus militiam lacesset et invadet; dejiciet stellas et sidera, eaque dejecta pedibus proteret. Unde sequitur:

Et de stellis. — Stellas vocat Judaeos illustres nobilitate, doctrina et pietate, quos Antiochus vel minis a patria lege abduxit, vel constantes in ea necavit. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Vatablus et S. Gregorius, XXXII Moral. XII, ubi totum hunc locum explicat. Unde huc alludens S. Joannes, Apocal. cap. xii, 4, dicit quod draco, id est diabolus, per Antichristum (cujus praecursor et typus fuit hic Antiochus) trahet post se in fine mundi tertiam partem stellarum, id est Sanctorum illustrium, quos vel per falsa miracula, vel per promissa opum et honorum, vel per tormenta et minas a Christo ad se apostatare faciet Antichristus. Sic cap. XII, 3, audiemus: «Qui ad justitiam erudiunt multos,» fulgebunt «quasi stellae in perpetuas aeternitates.» Et Apocal. 1, 16, de Christo dicitur: «Habebat in dextera sua stellas septem.» Et I Corinth. xv, 41, ait Paulus: «Stella a stella differt in claritate; sic erit et resurrectio mortuorum.»

11. Et usque ad principem fortitudinis. — Ausus est Antiochus pugnare contra Deum ipsum, eumque bello lacessere, et quasi ad duellum provocare: Deum, inquam, qui erat princeps militiae et fortitudinis populi sui Judaici: Antiochus enim idolum Jovis Olympii in templo Hierosolymitano collocavit, et ab eo illud nominari voluit, itaque Deum quasi de loco suo dejecit, aliumque deum in ejus possessionem induxit: imo ipse prae fastu deum quasi se reputabat. Nam «sibi videbatur fluctibus maris imperare, et montium altitudines in statera appendere, et sidera coeli contingere,» (et hac de causa hic stellas dejecisse dicitur) uti habetur II Machab. IX, 8 et 10.


Versus 14: And he said to him: Until evening and morning, two thousand three hundred days

Et ab eo tulit juge sacrificium. — Vetuit Deo sacrificari agnum mane et vespere, quod erat juge sacrificium; sub quo caetera omnia intelligit: omnia enim sustulit Antiochus.

Et dejecit locum sanctificationis ejus. — Antiochus non combussit, nec diruit templum: sed illud «dejecit» de suo gradu et honore, ne esset templum Dei, quia illud profanavit et Jovi dedicavit: unde in altari carnes suillas, in legis et Judaeorum opprobrium immolari jussit: prohibuit circumcisionem, sacros libros combussit, Judaeos ad Graecorum religionem compulit; Eleazarum, septem fratres, aliosque id recusantes occidit. Hinc Nazianzenus, orat. 22 De Machabaeis, Antiochum vocat daemonem, eumque comparat daemoni, qui adolescentes tentat, et impellit ad peccata.

12. Robur autem datum est ei (Antiocho data est potestas et exercitus, ut habent Hebraea) contra juge sacrificium (non ob ejus merita aut vires, sed) propter peccata — Judaeorum: Deus enim eligit locum propter gentem, non gentem propter locum: unde et modo permittit templa ab haereticis violari, et sanctam Eucharistiam conculcari, idque ob peccata ibidem admissa. Unde Vatablus hic vertit: Exercitus (scilicet Judaeorum, ut dicitur vers. 13) traditus est ei (Antiocho) cum perenni sacro per scelus; vel: Exercitus traditus est ei propter sacrificium juge ob iniquitatem, id est propter iniquitates quas admiserant Israelitae in juge sacrificium, venerunt in potestatem Antiochi. Et hoc videntur velle Septuaginta dum vertunt: ἐγεννήθη ἐπὶ τὴν θυσίαν ἁμαρτία, Factum est super sacrificium peccatum. Et paulo ante: Sacrificium turbatum est. Theodoretus addit παραπτώματι, id est delicto, hoc est, propter delicta sacerdotum et populi. Porro noster Interpres in Hebraeo videtur legisse tsebi, de quo vers. 9, aut tsaba accepit pro tsebi: Hebraei enim saepe commutant litteras quiescentes. Aut certe pro robur intelligit exercitum: hanc enim significat tsaba, et hic dat regi robur.

Et prosternetur veritas in terra. — «Veritas,» puta vera Dei fides, cultus, religio: haec enim sustulit Antiochus. Septuaginta pro veritas vertunt, justitia: conculcata enim religione, conculcatur et justitia.


Versus 15: As the appearance of a man

Et faciet, et prosperabitur. — Antiochus faciet quidquid volet, idque prospero eventu. Est hendyadis.

Dices: עשתה aseta, id est faciet, est feminini generis; ergo non refert Antiochum, sed veritatem, q. d. Veritas in terram, quasi semen dejecta, fructum faciet, magisque multiplicabitur: nam sanguis martyrum semen est fidelium, ut inquit Tertullianus. Ita explicant Maldonatus et Fernandius. Verum respondeo, aseta, id est faciet, respicit קרן keren, id est cornu, quod est feminini generis: Antiochus enim est cornu modicum, de quo a vers. 9 egit huc usque; quia ergo keren est femininum, hinc femininum verbum ei attribuit hic, et vers. 9. Verum, quia per keren intelligit Antiochum, hinc vers. 11, utitur verbis masculinis.

13. Et audivi unum de sanctis. — Audivi angelum unum superioris ordinis, ex iis qui Deo assistunt, cap. praeced. vers. 10.

Alteri nescio cui loquenti, — cuidam cujus nomen ignoro, loquenti: hebraice enim est פלוני palmoni, quem Hispani vocant fulano, Galli un quidam. Unde Aquila, Theodotion et Septuaginta retinuerunt hebraeam vocem, verteruntque phelmoni: quam minus recte Eudoxius transtulit, amicissimo, praesidi praecipuo. Indicat Daniel se tres ut minimum angelos vidisse, vel potius audivisse. Nam vidit unum loquentem cum aliquo alio, et unum alterum ab eo qui loquebatur sic interrogantem: «Usquequo visio?» Ex his patet vera esse ea quae de angelorum locutione et illuminatione quam inferiores a superioribus accipiunt, tradit S. Dionysius lib. De Colest. Hierar. Vide dicta I Corinth. XIII, 1, ubi disserui de lingua angelorum. An hi angeli fuerint diversi ab illis vers. 15, an vero iidem, non liquet. Potuit enim unus hic eminus loquens, mox vers. 15 ad Danielem advolare, eique viri specie spectandum se praebere, ac visionem exponere. Unde noster Fernandius, vis. XXV, sect. v, censet eum qui hic loquitur, nec nominatur, esse illum ipsum qui vers. 16, vocatur Gabriel.

Quidquid de hac re sit, certum est angelos hos locutos esse inter se de persecutione Antiochi Epiphanis, ejusque terminum optavisse, ut ostenderent se esse angelos praesides et tutelares Judaeorum, sive fidelium, et populi Dei, eorumque res curare et cordi habere, ac tantae eorum calamitati condolere et misereri, eique tempore a Deo praestituto finem imposituros.


Versus 18: I fell prostrate

Usquequo visio, et juge sacrificium (et significat id est, q. d. Quamdiu sacrificium juge quod Daniel ab Antiocho sublatum vidit, sublatum manebit?), et peccatum desolationis (id est desolatio urbis) quae (propter Judaeorum peccatum) facta (id est facienda) est (repete usquequo, scilicet, durabit?), et sanctuarium (templum), et fortitudo; — hebraice צבא tsaba, id est exercitus populusque Dei, usquequo conculcabitur?

14. Et dixit ei: Usque ad vesperam et mane, dies duo millia trecenti. — «Usque ad vesperam et mane,» id est a dolore ad laetitiam, inquit Theodoretus, juxta illud Psalm. xxix, 6: «Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia.» Sed hoc est mysticum.

Secundo, Maldonatus et Vatablus: «Usque ad vesperam et mane,» id est secundum noctium dierumque successionem, q. d. Dies naturales (quorum quisque constat vespere et mane, id est nocte et die) hujus desolationis erunt 2300.


Versus 21: The he-goat

Tertio et aptissime, Pererius et Pintus: «Usque ad vesperam et mane,» id est usque ad diem illam, qua scilicet finietur desolatio Antiochi, erunt dies 2300. Dies enim naturalis per vesperam et mane quasi per sui finem et principium, describitur Genes. 1, 5. Secundo, alludit ad juge sacrificium, quod ait hoc die restituendum: illud enim offerebatur tam vespere quam mane; ideo dicit: «Usque ad vesperam et mane,» potius quam «usque ad diem illum.»

Dies duo millia trecenti, — id est anni sex, menses quatuor, dies 20; coepit enim haec Judaeorum per Antiochum desolatio anno 143 Graecorum, ut habetur I Machab. 1, 21, et duravit usque ad annum 149 quo mortuus est Antiochus, I Machab. vi, 16. Licet enim, anno praecedente 148, Judas Machabaeus mundaverit templum ab Antiocho pollutum, ut patet I Machab. IV, 52; tamen quia adhuc vivebat Antiochus, nondum desolatio et persecutio cessabant, nondum libere agere et sacrificare poterant Judaei: eo vero mortuo anno sequenti 149, omni metu et persecutione soluti, libere sacrificare suaque festa et sacra publice et intrepide celebrare coeperunt: unde illum annum quasi restitutae libertatis, sacrificii et religionis notat hic angelus. Perperam apud Septuaginta legitur, dies 2400, apud alios, teste S. Hieronymo, dies 2200. Hebraea enim et Latina constanter habent dies 2300.


Versus 23: And after their reign

15. Quasi species viri. — Angelus hic fuit, specie viri apparens Danieli, quem Hebraei censent fuisse Gabrielem. Ille enim mox jubetur visionem exponere Danieli: angelum vero alterum qui illi acclamavit, jussitque visionem exponere, Michaelem fuisse censent veteres Hebraei, inquit S. Hieronymus, qui et addit: «Quia visio de praeliis erat, regumque certaminibus, imo regnorum successionibus, Gabriel, qui praepositus est praeliis, huic officio mancipatur. Gabriel enim in linguam nostram vertitur, fortitudo, vel robustus Dei. Unde et eo tempore, quo erat Dominus nasciturus, et indicturus bellum daemonibus, et triumphaturus de mundo, Gabriel venit ad Zachariam et ad Mariam, Luca 1. Et postea in psalmis legimus de Domino triumphante: Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens: Dominus fortis in praelio, ipse est rex gloriae. Ubicumque autem medicina et sanatio necessaria est, Raphael mittitur, qui interpretatur curatio, vel medicina Dei: hoc videlicet nominis interpretatione significante, quod in Deo sit medicina vera. Porro ubi populo prospera promittuntur, et σιλασμός (quod nos vel propitiationem, vel expiationem possumus dicere) necessaria est, Michael dirigitur, qui interpretatur: Quis sicut Deus? ut scilicet intelligatur, quia propitiationem vel expiationem nullus possit afferre nisi Deus.»

Inter Ulai, — inter portas, vel inter ripas Ulai, ubi in spiritu consistebat Daniel, ut dictum est vers. 2.

17. In tempore finis (id est tempore definito et constituto a Deo) complebitur visio. — Unde ex Hebraico clare sic vertas: In tempore (a Deo definito) erit finis visionis, id est complebitur haec visio. Sic enim se explicat vers. 19, dicens: «Ego ostendam tibi quae futura sunt in novissimo maledictionis,» id est irae Dei, quando scilicet impleta mensura peccatorum, tum Persarum, tum Judaeorum, Deus ea puniet per Alexandrum et per Antiochum. Quod enim ibi subdit: «Quoniam habet tempus finem suum,» idem videtur esse cum eo quod hic dicit: «In tempore finis.» Tempus ergo finis est novissimum maledictionis, id est irae Dei. Hinc secundo, per hypallagen sic explicari potest: «In tempore finis,» id est in fine temporis, scilicet a Deo, et Dei ira decreti et destinati. Ita Septuaginta. Tertio, longius abit Vatablus, dum vertit: Visum eveniet post finitam captivitatem Babylonicam, quasi tempus finis sit illud, quo finientur 70 anni captivitatis Babylonicae. Verum ejus nulla hic praecessit mentio: et haec diu post captivitatem contigerunt.

Quarto, alii sic explicant: «In tempore finis,» quo scilicet Antiochi persecutio finietur, complebitur haec visio, praesertim ea parte qua dixit vers. 14: «Usque ad vesperam et mane, dies duo millia trecenti,» quasi eo respiciat angelus. Verum hoc arctius est, neque satis consentit cum vers. 19, quod dicit in novissimo maledictionis haec futura, puta regnante Alexandro et saeviente Antiocho, uti in sequentibus explicat, ubi clare docet visionem hanc finiendam et implendam esse per utrumque hunc regem, illum Persas, hunc Judaeos invadentem et proterentem. Licet enim Judaei jam affligerentur et protererentur a Chaldaeis, tamen longe gravius affligendi erant ab Antiocho. Hic enim non corpora, ut Chaldaei, sed corpora et animas protrivit, cogendo omnes ad idololatriam, et sacra omnia vel abolendo, vel profanando.

Quinto, alii: «In tempore finis,» inquiunt, id est in tempore brevi finiendo: excitat enim attentionem Prophetae, et simul confirmat prophetiam adeo veram esse, ut brevi tempore complenda sit. Sed obstat vers. 26; ibi enim ait eam fore post multos dies: persecutio enim Antiochi contigit pene 400 annis post Danielem. Esto enim hoc tempus breve sit respectu Dei et aeternitatis, tamen nobis longum est, et vers. 26, longum vocatur: cur ergo hic illud vocaret breve? pariformiter enim et uniformiter loqui solent Prophetae. Quocirca melius Vatablus contrarie exponit hoc modo: «In tempore finis,» id est in tempore tandem finiendo, hoc est, post longum tempus complebitur haec visio.


Versus 24: Not by his own power

18. Collapsus sum. — Hinc videtur quod Daniel bis collapsus sit in terram, primo, ad praesentiam; secundo, ad vocem angeli. Ita Maldonatus.

19. Quae futura sunt in novissimo maledictionis. — Hebraeus: Quae futura sunt in extremo irae, cum scilicet ira Dei, quam ipse jam cohibet, peccatis Persarum, et Judaeorum irritata, ad summum pervenerit, et in ultionem erumpet.

Quoniam habet tempus finem suum, — id est suam periodum, suum spatium, suam aetatem, sibi a Deo praestitutam et definitam, ut in ea adveniat, adducatque secum omnia quae in tempore illo futura sunt, quaeque hic futura praevidentur et praedicuntur. Vide dicta vers. 17.

21. Hircus. — Hebraice sunt duae voces הצפיר השעיר haltsaphir hassair, q. d. Hircus, hircus; sed quem vers. 5, chaldaice vocavit battsaphir, eumdem hic hebraice explicans vocat hassair. Hircum enim chaldaice vocari tsaphir, hebraice sair, idque a pilis et villis quibus abundat, docent Vatablus, Marinus Brixiensis in Lexico, et alii.

22. Quatuor reges (quos nominavi vers. 8) de gente ejus consurgent (erunt enim Graeci et Macedones, qualis fuit Alexander), sed non in fortitudine ejus, — id est nequaquam illi viribus pares erunt. Vere Paulus Orosius, lib. III Hist. cap. xxiii: «Alexander, inquit, per duodecim annos trementem sub se orbem ferro pressit: principes vero ejus quatuordecim annis dilaniaverunt, et velut opimam praedam a magno leone prostratam avidi discerpsere catuli, seque ipsos invicem in rixam irritatos praedae aemulatione fregerunt.

23. Et post regnum eorum, — quatuor primorum, qui Alexandro proxime successerunt.

Cum creverint iniquitates — Judaeorum, ita ut earum mensura completa Deus permittat saevire Antiochum in Judaeos. De peccatis hisce vide I Machab. 1, 12 et seq.

Consurget — non proxime, sed remote: sex enim reges medii intercesserunt, regnaveruntque per annos centum et sex.

Rex impudens facie, — puta Antiochus Epiphanes, rex impiissimus, qui nec Deum, nec homines reverebitur: unde in multis erit ipse typus Antichristi. De quo vide S. Gregorium, XXXII Moral. XII.

Et intelligens propositiones, — abstrusas scilicet, et vix ulli hominum cognitas. Hebraice חידות chidot, id est aenigmata, strophas et versutias, q. d. Antiochus erit acutus et astutus, sagax et callidus. Alii sic exponunt: Intelligens propositiones, id est intelligere faciens hanc de se prophetiam: ipse enim suis factis eam adimplebit, itaque eam omnibus conspicuam faciet. Sed hoc remotius et alienius videtur.


Versus 26: And the Vision of the Evening and Morning

24. Non in viribus suis, — sed permissu Dei, volentis punire per eum peccata Judaeorum, ut dixit vers. 12.

Et faciet, — perficiet scelera quae animo destinat, parem habebit manum ingenio, et opera paria suis strophis.


Versus 27: I languished and was sick

25. Et in copia rerum omnium, — cum omnibus rebus ad male agendum abundaturus sit; erit enim ei copia opum, militum, armorum, principum, etc.

Hebraice est: Et in pace multos occidet, id est multos innoxios et pacificos occidet: aggredietur enim eos nihil tale suspicantes, utpote in otio degentes: ita Vatablus, aut, ut Maldonatus, in pace, id est impune, sine ullo suo detrimento occidet eos.