Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Daniel orat pro liberatione Judæorum e captivitate Babylonica, unde, vers. 21 mittitur ad eum Gabriel, significans non tantum solvendam captivitatem Judæorum, sed et totius generis humani, per Christum post 70 hebdomades annorum.
Textus Vulgatae: Daniel 9:1-27
1. In anno primo Darii filii Assueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldæorum: 2. Anno uno regni ejus, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Jeremiam prophetam, ut complerentur desolationis Jerusalem septuaginta anni. 3. Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in jejuniis, sacco, et cinere. 4. Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi: Obsecro, Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum, et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua. 5. Peccavimus, iniquitatem fecimus, impie egimus, et recessimus, et declinavimus a mandatis tuis, ac judiciis. 6. Non obedivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris, omnique populo terræ. 7. Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, et omni Israel, his qui prope sunt, et his qui procul, in universis terris ad quas ejecisti eos, propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te. 8. Domine, nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris, et patribus nostris, qui peccaverunt. 9. Tibi autem Domino Deo nostro misericordia, et propitiatio, quia recessimus a te: 10. et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in lege ejus, quam posuit nobis per servos suos prophetas. 11. Et omnis Israel prævaricati sunt legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam, et stillavit super nos maledictio, et detestatio, quæ scripta est in libro Moysi, servi Dei, quia peccavimus ei. 12. Et statuit sermones
suos, quos locutus est super nos, et super principes nostros, qui judicaverunt nos, ut superinduceret in nos magnum malum, quale nunquam fuit sub omni cœlo, secundum quod factum est in Jerusalem. 13. Sicut scriptum est in lege Moysi, omne malum hoc venit super nos: et non rogavimus faciem tuam, Domine Deus noster, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam. 14. Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos: justus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quæ fecit: non enim audivimus vocem ejus. 15. Et nunc, Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra Ægypti in manu forti, et fecisti tibi nomen secundum diem hanc: peccavimus, iniquitatem fecimus, 16. Domine, in omnem justitiam tuam: avertatur, obsecro, ira tua, et furor tuus a civitate tua Jerusalem et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Jerusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum. 17. Nunc ergo exaudi, Deus noster, orationem servi tui, et preces ejus: et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est, propter temetipsum. 18. Inclina, Deus meus, aurem tuam, et audi: aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, et civitatem, super quam invocatum est nomen tuum: neque enim in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis. 19. Exaudi, Domine, placare, Domine: attende et fac, ne moreris propter temetipsum, Deus meus: quia nomen tuum invocatum est super civitatem, et super populum tuum. 20. Cumque adhuc loquerer, et orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Israel, et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei, pro monte sancto Dei mei: 21. adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione a principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini. 22. Et docuit me, et locutus est mihi, dixitque: Daniel, nunc egressus sum ut docerem te, et intelligeres. 23. Ab exordio precum tuarum egressus est sermo: ego autem veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es: tu ergo animadverte sermonem, et intellige visionem. 24. Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio, et prophetia, et ungatur Sanctus Sanctorum. 25. Scito ergo, et animadverte: Ab exitu sermonis, ut iterum ædificetur Jerusalem, usque ad Christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ erunt: et rursum ædificabitur platea, et muri in angustia temporum. 26. Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus: et non erit ejus populus, qui eum negaturus est. Et civitatem, et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo: et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio. 27. Confirmabit autem pactum multis hebdomada una: et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium: et erit in templo abominatio desolationis: et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio.
Versus 1: In the first year of Darius
1. In anno primo Darii, — quo scilicet, expugnata Babylone, Darius cœpit regnare ut monarcha, qui fuit annus 70 et ultimus captivitatis Babylonicæ, idemque fuit annus mundi 3420; ante Christi vero nativitatem fuit annus 529. Hoc ergo anno Daniel cognovit hasce 70 hebdomades usque ad Christum ducem, id est usque ad Christi baptismum, superesse. Darius hic fuit Medus filius Assueri.
Nota: Assuerus, vel, ut Chaldaice est, אחשורוש achasueros, componitur ex אחש achas, id est magnus, et ורוש veros, id est caput, q. d. Magnus capitaneus, magnus princeps. Sic suum imperatorem Turcæ vocant Magnum Dominum, et Tartari Magnum Cham. Itaque Assuerus non tam fuit nomen proprium, quam agnomen commune, quod illustribus aliquibus regibus Medorum et Persarum appropriatum fuit. Unde primo, maritus Esther vocatur Assuerus. Secundo, Cambyses filius Cyri, vocatur Assuerus, I Esdræ IV, 6. Tertio, hic Assuerus pater Darii Medi, fuit Astyages, avus Cyri, ut dixi cap. v, 31.
Versus 2: In year one
2. Anno uno, — anno primo: ponitur enim more Hebræo numerus cardinalis pro ordinali.
Nota: Darius Medus 70 et ultimo anno Babylonicæ captivitatis, cum Cyro, qui erat ei nepos ex sorore, vel potius per Cyrum, expugnavit Babylonem, et in ea unico anno regnavit: nam, eodem anno labente, successit ei Cyrus solus, qui eodem anno solvit captivitatem Judæorum, ut patet I Esdræ I, 1. Hoc ergo eodem anno, paulo
antequam Cyrus Judæos liberaret, Daniel videns jam impleri 70 annos captivitatis a Jeremia prædictos, vidensque instare finem et solutionem ejusdem, orat ut Deus promissa compleat, ac hoc ipso anno 70 Judæos e captivitate liberet. Audiit Deus vota Prophetæ sancti, et viri desideriorum, atque non tantum postulata concedit, sed et insuper novam, et omni spe majorem ei consolationem et revelationem impertit, scilicet de Christo duce et liberatore venturo post 70 hebdomadas. Ita enim Deus, qui magnificus est in misericordia, pias suorum preces superat, dum sua gratia et beneficentia merita supplicum excedit et vota.
Moraliter, disce hic Ecclesiam et fideles, sæpe persecutiones pati ab infidelibus ob peccata sua: quia scilicet in pace existentes defluxerunt ad luxum, ambitum, avaritiam, quæ Deus per tyrannos castigat et vindicat. Ita sub duobus Philippis imperatoribus christianis, virtus et vigor fidelium in pace elanguit: hinc Deus immisit Decium et Valerianum, qui sua persecutione eam suscitarent et acuerent. Hanc enim causam hujus persecutionis exstitisse docet S. Cyprianus, serm. De lapsis: « Quia, inquit, traditam nobis divinitus disciplinam pax longa corruperat, jacentem fidem, et pene dormientem censura cœlestis erexit. Non in sacerdotibus religio devota, non in ministris fides integra, non in operibus misericordia, non in moribus disciplina. » Imo idipsum revelatione divina didicit, uti ipse narrat lib. IV, epist. 4: « Illud, ait, ostensum est, quod sederet pater familias sedente sibi ad dexteram juvene: qui juvenis anxius, et cum quadam indignatione subtristis, maxillam manu tenens mœsto vultu sedebat: alius vero in sinistra parte consistens rete portabat, quod se mittere, ut circumstandem populum caperet, minabatur. Et cum miraretur quid hoc esset, ille qui vidit, dictum est ei: » Juvenem « qui ad dexteram sic sederet, contristari et dolere, quod præcepta sua non observarentur: illum vero in sinistra exsultare, quod sibi daretur occasio ut a patre familias potestatem sumeret sæviendi. Et videmus impletum
Intellexi in libris, — intellexi ex lectione Jeremiæ, cap. xxv, 11, et cap. xxix, 10; non enim tantus Propheta dedignatus est alium legere. Credibile est Judæos, maxime Danielem, studiose in captivitate legisse Jeremiam, et anhelantes ad liberationem, solitos fuisse singulos annos, imo dies et horas numerare et supputare usque ad 70 annum quo solvenda erat captivitas. Cum ergo Daniel videret jam adesse annum septuagesimum, nec tamen Judæos adhuc liberari, timuit ne Deus ob nova Judæorum peccata tempus liberationis prorogaret, ideoque peccata sua et suorum confitetur, atque ex intimis præcordiis obsecrat et implorat Dei misericordiam, ut veniam et libertatem suis impetret.
Septuaginta anni. — De hisce annis, ubi inchoandi, ubi finiendi sint, dixi Jerem. xxix, 10.
Versus 3: And I set my face toward the Lord
3. Et posui faciem meam ad Dominum, — Converti faciem ad Jerusalem, et ad templum, in quo habitare solet Dominus.
Rogare et deprecari, — ut rogarem et deprecarer.
In jejuniis, sacco et cinere. — Daniel hic pro causa gravi, armatas jejuniis et ciliciis Deo preces offert. « Hæc vis Deo grata est, » ait Tertullianus.
Versus 4: I confessed
4. Confessus sum, — tum peccata mea et populi, tum Dei misericordiam, eamque imploravi. Sic pauperes confitentur suam miseriam, et divitum misericordiam, eamque celebrant, ut stipem impetrent: hæc est enim ars orandi et mendicandi.
Pactum et misericordiam, — id est pactum misericorditer initum; vel misericordiam pactam, id est pacto promissam: est hendyadis.
Versus 5: We have sinned
5. Peccavimus. — Nota hic affectum pœnitentiæ et humilitatis, quo se propheta sanctus quasi peccatorem populo peccatori adjungit, suaque et suorum peccata ex intimo animi sensu confitetur. Hinc Concilium Milevitanum, can. VII, definit etiam Sanctos habere et confiteri peccata sua, non tantum populi: « Noluit, inquit, Daniel sanctus et justus dicere peccata nostra; sed populi sui dixit, et sua: quia futuros istos (Pelagianos) qui tam male intelligunt, tanquam Propheta prævidit. » Rursum S. Augustinus apposite
in Sententiis, num. 161: « Melior, ait, est animi æquitas quam corporis sanitas, et convenientius justus dolet in supplicio, quam lætatus est in delicto. »
Versus 7: To Thee, O Lord, Belongs Justice
7. Tibi, Domine, justitia (scilicet competit, tu es justus, et justissime nos ob peccata punis); nobis autem (competit et debetur) confusio faciei, — pudore suffundimur, totaque facie erubescimus, dum intuemur scelera æque ac flagella nostra. Septuaginta vertunt: In te est justitia nostra, nobis autem confusio faciei.
Sicut est hodie, — sicut hodie res ipsa demonstrat, nos captivitate hac scelerum pœnas dare.
Vide Can. XXX.
quod fuerat ostensum. Et hoc nobis per visionem, fratres charissimi, exprobratum sciatis, quod dormitemus in precibus, nec vigilanter oremus. » Et infra: « Dic illi, securus sit, quia pax ventura est. Sed et de victu parco et sobrio potu divinis dignationibus admonemur, scilicet ne vigore cœlesti sublime jam pectus illecebra sæcularis enervet, vel ne largioribus epulis mens gravata, minus ad preces evigilet. » Simili modo Eusebius, lib. VIII Histor. I, causam persecutionis Diocletiani assignat vitiatos Ecclesiasticorum et laicorum mores, ex longa pace et libertate: « Dum alter alteri, inquit, invidemus, dum principes cum principibus, populi cum populis seditiones et certamina concitamus, dum simulatio in vultu, dolus in corde, fallacia profertur in verbis, etc., obscuravit Dominus in ira filiam Sion, et dejecit de cœlo gloriam Israel. »
Versus 9: But to Thee, the Lord our God, belong mercy and forgiveness
9. Tibi autem Domino Deo nostro misericordia et propitiatio, — tibi scilicet competit, te decet nostri misereri; quia tu es plenus miserationibus, et nos sumus miserrimi, egentes omni miseratione: quare abyssus miseriæ nostræ invocat abyssum misericordiæ tuæ. Eia! effunde abyssum misericordiæ tuæ in abyssum miseriæ nostræ, ut tua illa abyssus ab omnibus celebretur.
Quia recessimus a te. — Hebraice, quia rebellavimus tibi. Refert hæc ad superiora vers. 5; dat enim causam, cur ipsis sit confusio faciei. Vere S. Augustinus, sententia 187: « Bene, ait, currit ad remissionem peccatorum, qui displicet sibi: apud enim justum judicem et misericordem qui se accusat excusat. »
Versus 10: We did not hearken
10. Non audivimus, — non obedivimus voci Domini.
Declinaverunt (aures suas) ne audirent vocem tuam, — q. d. Legem tuam noluerunt audire, nec ei auscultare.
Versus 11: And There Has Dripped upon Us the Curse
11. Et stillavit (hebraice תתך tittach, id est effusa est) super nos maledictio (quam nobis comminatus es, Levit. xxvi, 16) et detestatio, — id est execratio, quam violantibus legem imprecatus est Moses, Deuter. xxvii, 14. Noster vertit, « stillavit, » quia Deus iram suam misericordia temperans, guttatim effudit, juxta Can. XLVIII.
Versus 12: And He confirmed His words
12. Et statuit sermones suos. — « Statuit, » id est confirmavit, implendo et immittendo plagas, quas comminatus est.
Versus 13: And that we might consider Thy truth
13. Et cogitaremus veritatem tuam, — ut studeremus justitiæ, id est legi tuæ: hæc enim est veritas practica; sive veritas, id est justitia, vitæ.
Versus 14: And the Lord watched over the evil
14. Et vigilavit Dominus super malitiam, — super afflictionem, ut nos affligeret et castigaret. Nota pulchram antithesin: Judæi in peccatis suis obdormierant; sed Deus vigilat, ut pœnas quas comminatus est, acceleret. Sic Jerem. cap. i, 11, vidit virgam vigilantem; et Thren. i, 14, dicitur: « Vigilavit jugum iniquitatum mearum, » id est cito venit captivitas; quam peccatis meis commerui.
Versus 15: And now, O Lord
15. Et nunc, Domine. — Est secunda orationis pars qua misericordiam Dei implorat per veterem ejus in Judæos beneficentiam.
Secundum diem hanc, — sicut hodie videmus te tale habere et retinere nomen, quod gloriose patres nostros ex Ægypto liberaris.
Versus 16: O Lord, against all Thy justice
16. Domine, in omnem justitiam tuam. — Supple, peccavimus, quia omnes tuas justitias, id est justas leges, violavimus. Secundo, « in, » id est secundum, « omnem justitiam tuam, » supple, punimur, et patimur juste hæc mala captivitatis, ut referantur hæc ad præcedentia.
Verum, quia incipit hic novus versus, potius ad sequentia hæc referenda sunt, q. d. Secundum misericordiam et fidelitatem tuam nobis pœnitentibus et culpam et pænam remitte. Justitia ergo hic idem est quod misericordia. Sic Psalm. CXLII, 1, dicitur: « Exaudi me in tua justitia, » id est misericordia. Unde Septuaginta hic vertunt: In misericordia tua avertatur furor tuus. Rursum justitia idem est quod fidelitas, qua Deus non ob merita, sed ob suam clementiam pœnitentibus veniam promisit. Quarto, Vatablus sic exponit: Sicut justus es, sic sis et clemens, et averte iram tuam a nobis. Verum tertius sensus est genuinus.
Versus 17: Show Thy face
17. Ostende faciem tuam. — Hebraice est: Illustra faciem tuam, id est lucida, serena, benigna et amica facie respice templum tuum, ut illud restaures.
Propter temetipsum, — propter tuam immensam bonitatem et clementiam, non propter merita nostra, quia tu optimus es et clementissimus, non quia nos meremur hanc gratiam.
Versus 18: And the city upon which Thy name is invoked
18. Et civitatem super quam invocatum est nomen tuum. — Benigne respice Jerusalem, quæ erat et vocabatur civitas tua, in qua scilicet habebas templum, quasi domum et palatium tuum, in quo colebaris et invocabaris.
Versus 21: While I was yet speaking
21. Adhuc me loquente. — Nota hic vim orationis: « Orationibus Danieli visa panduntur, sopiuntur flammæ, feræ hebetescunt, hostes, inimici vincuntur, » inquit S. Chrysostomus, serm. De Mose, tom. I.
Porro vis ut oratio tua sit efficax, utque Deus faciat voluntatem tuam, tu prior cum Daniele time Deum, et voluntatem Dei perfice: ipse enim voluntatem timentium se faciet. Oravit multoties Dominum Moyses, ut amoveret plagas ab Ægyptiis, et exaudiebatur, licet illi mali essent, Exodi vii, viii, ix et x. Quare? quia Moyses faciebat voluntatem Dei.
Post adorationem vituli, videbatur velle Dominus populum delere; sed Moyses per orationis instantiam obtinuit ei veniam, Exodi xxxii.
Cum filii Israel contra Philistæos, dixerunt Samueli: « Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philistinorum. » Qui clamavit ad Dominum, et exauditus est, I Reg. viii.
Cum in Moysem et Aaron turbæ insurgentes, incendio divinitus excitato disperirent, Moysis monitu Aaron obtulit thymiama, processit in medium, et cum orasset, flamma substitit, internecio cessavit, Num. xvi.
S. Wilfridus Episcopus Eboracensis, teste Beda, lib. V Hist. cap. xx, anno Domini 703, suorum precibus a morte liberatus est. Nam cum extremo morbo laboraret, astitit ei S. Michael, dicens: « Ob hoc missus sum, ut te a morte revocem. Donavit enim tibi Dominus vitam per orationes ac lacrymas discipulorum et fratrum tuorum, et per intercessionem suæ beatæ genitricis semperque virginis Mariæ. Quapropter tibi dico: Quia modo quidem ab infirmitate hac servaberis: sed paratus esto, quia post quadriennium revertens visitabo te. In patriam vero perveniens, maximam possessionum tuarum, quæ tibi ablatæ sunt, portionem recipies, atque in pace tranquilla vitam terminabis. »
Decanus quidam Galliæ Romam iter habens, B. Dominicum Mutinæ concionantem vidit. A concione eum adit, de salute animæ suæ cum illo confert: inter alia dolenter commemorat ceu quoddam inevitabile naufragium quod non possit carnis libidinem frenare: quæ res cogat eum, ceu desperatum, ab aliis bonis operibus abstinere. Misertus ejus vir Dei, fide, qua plenus erat, eum confirmat, dicens: « Abi, deinceps age viriliter, nihil de Dei immensa misericordia desperans. Ego tibi carnis continentiam impetrabo. » Dixit ille, et ita factum est. Qui enim antea immundus et lubricus fuerat, castus et pudicus effectus est. En quantum potest deprecatio justi. Ita habetur in Vita ejus, lib. IV, cap. vi.
S. Catharina Senensis suis precibus effecit, ut resipiscerent duo latrones blasphemi et obstinati. Eadem Palmerinæ calumniatrici suæ veniam et salutem precibus apud Deum impetravit, viditque ejus animam miro decore ornatam, ac Christum dicentem: « Quis non omnem merito perferat laborem, ut possit lucrari tantæ pulchritudinis creaturam? Si ego tanto animarum amore captus fui, ut pro iis sanguinem fuderim, quanto magis vos curare debetis, ne pereant tam speciosæ creaturæ? » Ita habet ejus Vita.
Vir (habens speciem viri) Gabriel, quem videram in visione a principio. — Puta in prima visione qua quatuor bestias vidi, quas ille mihi exposuit, cap. vii, vers. 15 et 16; licet enim illic eum non nominarit, hic tamen eum nominat.
Nota primo: Idem est Gabriel qui missus est ad Danielem, et qui missus est ad B. Virginem, Lucæ I, 26; quia hæc legatio ejus de 70 hebdomadibus, uti et cæteræ ejusdem, ordinabatur ad mysterium adventus et incarnationis Christi, cujus ipse fuit nuntius, Lucæ I; S. Hieronymus, in Daniel. viii; Irenæus, lib. V, cap. xxv; S. Ambrosius, serm. 63; Andreas Hierosolymitanus, serm. De Annunt.; Suarez, III part., Quæst. LXXXII, art. 1, disp. 9, sect. 1.
Secundo, Proclus Cyzicenus in homilia quæ habetur in Concilio Ephesino, Gabriel interpretatur Deus homo; Theophylactus in Luca I, homo Dei, vel vir Dei, גבר geber enim virum significat, אל el Deum. S. Hieronymus vero, Bernardus et passim alii, Gabriel interpretantur, fortitudo vel fortis Dei: quia fortia Dei bella et gesta, præsertim incarnationis Dei, cujus nomen est fortis, Isaia IX, 6, quique fortissime nos e manu diaboli, peccati et inferni liberavit, annuntiavit.
Tertio, licet S. Gregorius, homil. 34 in Evang.; S. Bernardus, lib. V De Consid.; Abulensis in Matth. xviii, Quæst. LX; S. Thomas, Cajetanus et ex iis Suarez loco citato; Barradius et Toletus in Luca I, 26, et Vasquez, I part., disp. ccxliv, cap. II, num. 11, censeant Gabrielem non esse Seraphinum, sed infimæ hierarchiæ, esseque caput et principem secundi ordinis in ea, qui dicitur Archangelorum: quorum ratio hæc est, quod ex S. Dionysio, cap. ix et xiii Cœlest. Hierarch., putent angelos astantes, quales sunt primæ hierarchiæ, nunquam mitti, sed semper assistere Deo; ministrantes vero quales sunt ultimæ hierarchiæ, mitti: tamen alii censent Gabrielem esse Seraphinum. Omnes enim angeli « sunt administratorii spiritus in ministerium missi, » ut ait Apostolus, Hebr. I. Si Seraphini aliquando mittuntur, sane Gabriel est Seraphinus, tum quia suprema legatio de incarnatione Verbi illi commissa est, tum quia missus est ad instruendam Virginem, quæ dignitate et gratia erat omnibus angelorum ordinibus superior. Unde S. Gregorius, homil. 34: « Ad hoc, ait, ministerium summum angelum venire dignum fuerat, qui summum omnium nuntiabat. » Quocirca Hesychius, homil. 2 De B. Virgine, Gabrielem vocat principem angelorum, Andreas Hierosolymitanus, angelum unum e primis. Expresse vero Seraphinum eum fuisse docent Magister Sententiarum in II, dist. x; Scotus ibid., Quæst. unica; Durandus, Quæst. I; Molina, I part., Quæst. CXII; Gregorius de Valentia, I part. De effectu divinæ provid. disp. viii, Quæst. VI, puncto 2; Salmeron, tom. III, cap. III, ubi asserit Gabrielem esse primum a Michaele, et secundum inter Seraphinos summos a Deo mitti, cum ipse Dei Filius missus sit ad homines, imo eorum carnem assumens, cum eis versatus sit 34 annis. Additque Gabriel significare primum, fortitudo Dei, quia fortia Persarum, Medorum et Græcorum prælia et victorias Danieli annuntiat; et quia Zachariæ partum ex sterili Elisabeth, ac B. Virgini conceptum ex Spiritu Sancto nuntiaturus erat. Secundo, Gabriel idem esse quod vir meus Deus, ut nomine ipso declaret quid veniat nuntiaturus, scilicet partum ejus quæ virgo pareret, ac pro viro Deum, id est Spiritum Sanctum,
qui conceptum hunc operaretur, haberet. Accedit Franciscus Lucas in Lucæ I, qui asserit Gabrielem esse ex primis angelis, Deo familiarissimis, eique proxime astantibus, ac idem significare quod gabri, id est vir, dominus princeps meus; אל el, id est Deus, vel fortis meus Deus. Sic et Maldonatus asserit eum esse e primis angelis: quin et Damascenus, serm. De dormit. Deiparæ, ait eum esse primum inter angelos, et Cedrenus in Compendio, esse principem angelorum, id est esse unum e primis. Hoc ergo verius videtur quam id quod S. Bonaventura et aliqui alii dicunt, Gabrielem esse e media hierarchia, puta ex ordine Principatuum, qui regnis præsunt, quia mediatorem Christum annuntiavit.
Porro licet aliqui, ut Toletus in Lucæ cap. I, censeant Gabrielem esse ex ordine penultimo, qui est Archangelorum, eo quod vocetur Archangelus: verius tamen videtur eum esse ex primo ordine, qui est Seraphim, adeoque esse unum e primis aulæ cœlestis principibus: imo non desunt, qui censeant eum inter Seraphinos esse omnium primum. Ita censet Marcus Viguerius Cardinalis in Decachordo Christiano, chorda I, cap. II; idque probat octo rationibus, vel potius congruentiis. Decebat enim, inquit, eum esse primum et summum, qui summum incarnationis Christi mysterium tam B. Virgini quam Danieli nuntiaret. Primo, ut, sicut primus angelus olim, nunc primus
Verum hæc ratio non omnino convincit. Nam reges sæpe ad summa negotia cum Pontifice vel Imperatore tractanda, mittunt legatum non absolute summum, sed aliquem e majoribus et primis aulæ suæ principibus. Adde, Gabriel missus est non tantum ad summum negotium cum B. Virgine, sed et ad minora negotia; de nativitate S. Joannis cum Zacharia, Luca I, et ad bella Machabæorum cum Daniele, cap. x, pertractanda. Denique communis sententia est, non Gabrielem, sed Michaelem esse primum angelorum omnium, de quo plura cap. xii.
Dices: Gabriel vocatur Archangelus a S. Athanasio in Evangelio De S. Deipara; Irenæo, lib. V, cap. xxi; Ambrosio, lib. I De Spiritu Sancto, cap. vii; Leone, serm. 2 De Nativit.; Augustino, serm. 18 De Tempore; Gregorio, homil. 34 in Evangelia: ergo est ex ordine Archangelorum. Respondeo: Vocatur Archangelus, id est Angelus primarius et princeps, quia est unus e primis et summis angelis. Unde Gabriel vocatur Angelus princeps ab Hesychio, homil. 2, et Cedreno supra citato.
Ita Gabriel Vasquez, I part., tom. II, disp. ccxliv, num. 10, ubi et num. 3 probabiliter censet angelum qui confortavit Christum in agonia Passionis, fuisse Gabrielem; Gabriel enim uti nomen habet a fortitudine, ita et officium habet confortandi. Additque eum confortavisse Christum non corroborando ejus infirmitatem, sed eximiam
quia tu es multum desiderabilis et amabilis, tu totus es expetitio et amor: Deus te Sancti te unice expetunt, amant et desiderant. Sic Christus vocatur desiderium collium æternorum, Gen. xlix, 26. Unde Symmachus vertit, ἀνὴρ ἐπιπόθητος, vir amabilis.
Versus 24: Seventy weeks are shortened
24. Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt. — Nota primo: Hebdomas, id est septenarius, aliquando est dierum, aliquando annorum, uti erant septem hebdomades, id est 49 anni ante jubilæum, Levit. cap. xxv, vers. 8. Sic et hic capitur, uti omnes Hebræi, Græci et Latini consentiunt. Septuaginta ergo hebdomades sunt 490 anni: multiplica enim 70 per 7, invenies 490. Errat ergo Origenes tractatu 29 in Matth., dum ait hebdomadem esse non septem, sed decem annorum.
Gravius errant nonnulli Rabbini, qui per septimanam accipiunt jubilæum, id est 49 annos. Hi enim, inquiunt, faciunt septem jubilæa parva 7 annorum: septies enim septem faciunt 49. Ergo 70 hebdomades hæ, cum sint jubilæorum, faciunt 3430 annos, quibus expletis veniet Messias. Nam primo, nusquam in Scriptura septimana accipitur pro jubilæo, sive pro 49 annis, sed ut summum pro septenario annorum. Secundo, quia Daniel abbreviatas, id est breves et modici temporis, esse has hebdomades, uti et cæteri Prophetæ, ac in primis Aggæus, cap. ii, 7, ait post modicum tempus venturum Messiam. Atqui 3430, non modicum, sed longissimum est tempus. Tertio, quia Daniel vers. 26 ait, in fine harum 70 hebdomadum destruendum templum cum urbe. Atqui hoc jam factum est a Tito: ergo expletæ sunt jam pridem 70 hebdomades. Rursum ergo hæ hebdomades sunt septem annorum, faciuntque universim 490 annos. Nam paulo post eos expletos, eversum est templum cum urbe a Tito, manetque et manebit desolatum. Unde et Rabbini constanter docent secundum hoc templum stetisse tantum 420 annis. Quarto, quia 70 hebdomades conficere 490 annos duntaxat docet Thalmud, cui Judæi omnes credunt, tractatu Sanhedrin, cap. chelec, ex R. Saadia et aliis Rabbinis. Denique ait Daniel vers. 27, quod in dimidio hebdomadæ deficiet hostia et sacrificium, et erit in templo abominatio desolationis, quæ durabit ad finem mundi.
Symbolice notat Alcazar in Apoc. XI, vers. 2, notat. 4, numerum 490 Hebræis fuisse celebrem et quasi sacrum, eo quod sit denarius jubilæi, sive decimum jubilæum. Jubilæum enim inchoabatur et promulgabatur quolibet anno 49 (hic enim est septies septimus): multiplica 49 per decem, habebis 490. Significabatur ergo hoc numero quod Christus hoc anno allaturus sit plenum et perfectum jubilæum. Denarius enim symbolum est perfectionis.
Nota secundo: Hæ 70 hebdomades dicuntur abbreviatæ, et, ut Septuaginta, concisæ, id est præcisæ et definitæ (hoc enim significat Hebræum חתך nectach), non quod ad preces Danielis et Prophetarum decurtatæ sint, et breviores factæ, quam fuerant antea a Deo decretæ, uti aliqui volunt: neque etiam quod hæ hebdomades sint annorum non solarium, sed lunarium (annus enim lunaris brevior est solari 11 diebus), uti volunt Theodoretus, Beda et Pererius: sed quod breves, id est paucæ, definitæ sint usque ad Christum, cum Deus longe plures statuere potuisset, idque ob preces et suspiria Danielis, et Isaiæ, cap. xlv, vers. 8, et aliorum a Deo prævisa. Sic Matth. xxiv, 22, dicuntur breviati, id est breves, hoc est pauci, decreti a Deo, dies persecutionis Antichristi.
Hinc plerique Doctores etiam scholastici docent Danielem, Isaiam aliosque Prophetas et Patriarchas meruisse de congruo, non quidem ipsam incarnationem in substantia, sed ejus accelerationem, et alias circumstantias, v. g. quod a Davide et posteris ejus progigneretur Christus. Ita censent Bonaventura in III, dist. IV, art. 2, Quæst. I; Gabriel, art. 4, dub. 3; Richardus, art. 3, Quæst. 1; Almainus, Quæst. I, dub. 3; Marsilius, Quæst. V,
art. 1, concl. 3; Alensis, III part. Quæst. VIII, memb. III, art. 2. Huc etiam inclinat D. Thomas; Scotus, et ex iis Franciscus Suarez, III part. Quæst. II, art. 10, disp. 10, sect. vi, idque colligunt ex hoc loco. Ait enim Gabriel: « Ab exordio precum tuarum egressus est sermo. Ego autem veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es, etc. Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum, ut finem accipiat peccatum, et adducatur justitia sempiterna. » Oraverat enim Daniel, vers. 2, 4 et sequent., in jejuniis, sacco et cinere, non tantum pro reditu Judæorum e Babylone, sed et pro peccatis populi abolendis: hæc autem nonnisi per Christum abolenda sciebat. Ita Rupertus in Daniel. cap. xvi.
Alii dicunt hebdomades has abbreviatas fuisse, quia ultima concisa fuit, non plena: nam in medio ejus occisus est Christus: in Christi enim nece videntur omnes finiri.
Ut consummetur prævaricatio. — Sensus est, primo, q. d. Donec impietas ad summum crescat; ita ut amplius augeri nequeat, donec scilicet occidatur Christus noster, quod summum fuit peccatum. Unde Tertullianus, lib. Contra Judæos, legit: « Quoadusque inveteretur delictum. » Ita Theodoretus, Eusebius, lib. VIII Demonstr., et S. Chrysostomus, orat. 2 Contra Judæos. Sic medicus exspectat crisin morbi, ut is totum se exerat, crescatque ad summum; tumque curationem incipit, cum morbus plane cognitus decrescere incipit.
Secundo, simplicior et verior sensus, q. d. Ut veniat Christus, qui quasi agnus in ara crucis omnia peccata hominum consumat, et prorsus deleat. Unde sequitur explicationis causa: « Et finem accipiat peccatum. » Pro consummetur hebraice est לכלא lehatem, id est ut finiatur. Aliqui, ut Pagninus, pro ח legentes ה, pro lehatem legunt לחתם lachatom, id est, ut signetur vel sigilletur, hoc est, inquiunt, ut abscondatur, et quasi sigillo concludatur, ut ultra non appareat, quod ipsum est, finem accipere peccatum. Ita Pineda in Job xxxvii, 7. Verum Hebraice germana lectio habet lehatem, non lachatom. Nota: Licet post Christum multa committantur peccata, hic tamen dicitur ea finem accepisse, primo, quia Christus pro omnibus satisfecit, et sic omnibus nostris debitis quasi finem imposuit, eaque quantum est ex parte sua abolevit. Secundo, quia Christus nobis cœlum aperuit, sustulit idololatriam, diabolum superavit, tamque efficacem gratiam et sacramenta nobis contulit, ut, si velimus, facillime omne peccatum superare possimus, uti viri sancti omnesque veri christiani illud superant. Est enim Christianismus « mors criminum, vita virtutum, » ut ait Cyprianus, lib. III, epist. 2 ad Donatum.
Et adducatur justitia sempiterna. — Hebraice est צדק עולמים tsedec olamim, justitia sæculorum, id est Christus, qui quasi sol justitiæ suæ radios in omnium sæculorum, tam ante quam post se, homines effudit, et Ecclesiam quasi regnum æternum justitiæ, id est juste et pie viventium, instituit. Ita Interpretes, quin et Thalmudistæ ac Rabbini passim, per justitiam hanc intelligunt Messiam. Vide eos apud Finum, lib. V Flagelli, cap. v.
Secundo, justitia sæculorum, id est æterna, est nostra justificatio et justitia per Christum accepta: Christus enim « factus est nobis justitia, » I Cor. I, 30. Hæc enim justitia in genere, directe opponitur iniquitati quam delevit. Hæc justitia dicitur æterna, quia hic inchoatur per gratiam, et in cœlo perficietur a Christo per gloriam æternam.
Hinc tertio, Pintus: Justitia æterna, inquit, est Evangelium, quod docet omnem justitiam; unde ait Isaias, cap. xlv, 23: « Egreditur de ore meo justitiæ verbum. » Hic sensus non est directus, sed derivatus ex primo et secundo.
Et impleatur visio. — Christus enim, nascens et moriens, implevit hanc Danielis et omnium aliorum Prophetarum visiones, id est prophetias. Hebraice est לחתם lachtom, id est ad signandum visionem. Ita Septuaginta, Vatablus et alii. Sed signare significat implere. Ita S. Chrysostomus, orat. 2 Contra Judæos: « Sistere, ait, oportuit prophetias post Christum: hoc enim est signare, id est sistere visionem. Unde Christus dixit: Lex et Prophetæ usque ad Joannem. » Ita et Tertullianus, lib. Contra Judæos, qui et causam addit, dicens: « Ipse (Christus) enim fuit signaculum omnium Prophetarum, adimplens omnia quæ retro de eo Prophetæ nuntiaverant. Post adventum enim Christi et passionem ipsius jam non visio, neque Propheta est, qui Christum nuntiet venturum, etc. Unde verissime dicit adventum ejus firmare visum et prophetiam. » Signare enim hic idem est quod sigillare: res enim dum completa est et perfecta, solet sigillari: sigillum enim signum est complementi et perfectionis rei. Ita sigillantur diplomata, litteræ, testamenta, panni aliæque res dum sunt perfectæ, ne quid eis a quopiam addatur vel detrahatur. Hinc per catachresin signare, vel sigillare, idem est quod implere, complere, perficere. Quocirca Aquila vertit, καὶ τοῦ τελέσαι δραματισμὸν καὶ προφήτην, ad consummandum visionem et prophetam.
Et ungatur Sanctus Sanctorum, — ut scilicet Spiritu Sancto consecretur Christus in sanctissimum sacerdotem, regem, prophetam, doctorem, legislatorem et redemptorem orbis. Hebræi, ut mox dicam, vertunt: Et ungatur sanctitas sanctitatum, vel Sanctum sanctorum; vel sanctuarium sanctuariorum, qui non est alius quam ipse Messias sanctificatus de filiis David, ait R. Barnahaman apud Finum, lib. V Flagelli, cap. v, et R. Moses Gerundensis: « Messias, ait, vocatur Sanctuarium sanctuariorum, quia futurum erat ut in eo secundum humanitatem, omnes thesauri sapientiæ et scientiæ Dei requiescerent; eratque ipse super omnem creaturam oleo gratiæ ac beneplaciti Dei ungendus. Unde merito hebraice dictus est Messias; græce Χριστός, latine unctus. Ita ipse apud Gala-
tinum, lib. IV, cap. xviii. Quocirca Aquila vertit, ad ungendum Sanctificatum sanctificatorum: Syrus: Septuaginta hebdomades requiescent super populum tuum, et ad perficiendum visionem et Prophetas, et ad Christum Sanctum sanctorum. Ubi vox sanctum non est adjectiva, sed substantiva, q. d. Qui est sanctum, vel sancta sanctorum. Unde Arabicus uterque vertit: Ad Christum, qui est puritas puritatum, vel sanctitas sanctitatum. Hinc Romanus Pontifex vocatur Sanctissimus Dominus noster, vel Sua Sanctitas, tum quia repræsentat Christum, qui est Sanctus sanctorum; tum quia hoc titulo admonetur qualis esse debeat is qui est pastor et Episcopus tot millionum animarum, ut eas omnes ad sanctitatem et salutem a Christo partam perducat.
Nota: Sanctitatis ratio consistit in adæquatione et conformitate voluntatis et operum cum lege æterna, quæ est in mente Dei: ille enim sanctus, id est justus et perfectus est, qui huic legi suos mores conformat. Hinc sanctitas est ab omni labe puritas, ait S. Dionysius, cap. xii De Divin. Nom. Item amor et conjunctio cum Deo; quo enim quis magis a rebus terrenis et impuris mentem avocat, eamque attollit ad Deum, eo fit sanctior.
Jam Christus qua Deus, est ipsa increata, immensa et essentialis sanctitas: qua vero homo, est sanctissimus non tantum per gratiam animæ ejus infusam, qua longe omnes angelos et homines sanctos superat et transcendit, sed etiam per gratiam unionis hypostaticæ, per quam in humanitate Christi inhabitat plenitudo, uti divinitatis, ita et sanctitatis corporaliter: quæ admirabilis et incomprehensibilis est sanctificatio, utpote quæ expiationis et sanctificationis humano generi a Deo constitutus est fons. Ab hujus plenitudine omnes accepimus, et quod superest, adhuc mille mundorum peccatis abluendis et infinitis animabus sanctificandis sufficit. Hinc ab æterno prædestinati sumus in Christo, ut simus sancti et immaculati in conspectu Dei, Ephes. I. Christi ergo sanctitas est omnis hominum sanctitatis causa efficiens, meritoria, exemplaris et finalis. Omnis enim sanctitas nostra sanctitati Christi quasi exemplari suo conformari debet, ad ejusque gloriam quasi ad finem suum dirigi, ut scilicet ipse in omnibus a se redemptis et sanctificatis honoretur, laudetur et glorificetur in æternum. Porro hac gratia unionis unctus, id est sanctificatus et consecratus est in incarnatione, sed eadem unctus est publice, id est toti mundo declaratus et promulgatus est in baptismo. Hinc omnes Christo debemus summam reverentiam, gratitudinem, amorem, obedientiam, sequelam et obsequium.
Versus 25: From the going forth of the word for Jerusalem to be built again
25. Ab exitu sermonis, ut iterum ædificetur Jerusalem, — ab eo tempore quo ab Artaxerxe exibit sermo et edictum quo permittet, dabitque Nehemiæ et Judæis veniam reædificandi Jerusalem. Ecce hic tacite annuit angelus exauditam esse orationem Danielis: dum enim ait reædificandam esse Jerusalem, insinuat Judæos e captivitate in Jerusalem redituros; atque insuper ab hoc anno usque ad Christum (qui erat desiderium desideriorum Danielis et Prophetarum omnium) fore septuaginta hebdomades prædicit. Unde hebraice ad verbum est: Ab exitu sermonis ad reverti faciendum (vel, ad reducendum) et ædificandum, id est ad reverti faciendum ædificationem, hoc est, ad faciendum ut redeatur ad ædificationem Jerusalem; quod Noster clare vertit, « ut iterum ædificetur Jerusalem. » De qua phrasi plura inferius. Fecit enim Nehemias impetrato diplomate Artaxerxis, ut Judæi secum e Perside libere et secure redirent in Judæam ad Hierosolymæ reædificationem et restaurationem.
Hebdomades septem, hebdomades sexaginta duæ erunt, — hoc est, hebdomades sexaginta novem: adde unam, de qua in seq. agit, habebis septuaginta.
Est hic locus illustris de adventu Messiæ, cujus hic ortus, baptismus, passio et mors per singulos præcise consignantur. Quocirca ex hoc loco manifeste convincuntur Judæi, clareque demonstratur Messiam jam pridem venisse, esseque Jesum Christum, quia in eo finiuntur hæ 70 hebdomades.
Thalmudici, R. Salomon et passim Hebræi, ut hoc telum tam acutum et certum effugiant, afferunt hic expositionem plane contortam et violentam, imo implicantem contradictionem, et seipsam ipsosque Judæos jugulantem. Censent enim hic non agi de Christo, sed de templo: nam pro Sanctus sanctorum in Hebræo est Sanctitas sanctitatum, id est templum. Dicunt ergo hasce hebdomades dividendas esse in duas partes, iisque significari statum et durationem duplicis templi Hierosolymitani: nimirum priorem earum partem esse decem priores hebdomades quæ conficiunt 70 annos, quos dicunt inchoari ab excidio templi Salomonici, quod peregit Nabuchodonosor, et terminari in reædificatione templi secundi, quæ peracta est per Zorobabel, permittente Dario Hystaspis, anno regni ejus sexto, ut dicitur I Esdræ vi, 15; ab illo enim excidio templi primi usque ad reædificationem templi secundi sub
Dario, aiunt fluxisse decem priores hebdomades, id est 70 annos. Posterior earum pars, inquiunt, sunt 60 hebdomades reliquæ, quæ conficiunt annos 420, quibus asserunt durasse templum secundum, scilicet sub regno Persarum 43 annis: inde sub regno Græcorum 180 annis; inde sub Machabæis 103; inde sub Herode et posteris ejus annis 103, qui omnes simul juncti faciunt annos 420, id est hebdomades 60, jam dictas. Itaque ipsi incipiunt has 70 hebdomades in excidio primi templi, et finiunt illas in excidio secundi templi. Ita ipsis Thalmudicorum et R. Salomonis verbis referunt Finus lib. V Flagelli, cap. v, et Petrus Galatinus, lib. IV De Arcanis fidei, cap. xiv et seq.
Verum hæc frivola esse, falsa et contradictoria patet primo, quia hæ hebdomades ab angelo inducuntur ad dimetiendum, non durationem templi, sed tempus adventus Messiæ; nimirum quod post 70 hebdomades, id est post 490 annos nascetur, morietur, et pro salute mundi immolabitur Christus; hoc enim clare verba ejus significant, dum ait: « Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, etc., et ungatur Sanctus sanctorum. » Et rursum: « Scito ergo et animadverte, ab exitu sermonis ut iterum ædificetur Jerusalem usque ad Christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ erunt. »
Occurrit et respondet R. Salomon: pro ungatur Sanctus sanctorum, hebraice esse, ungatur קדש קדשים kodes kadascim, id est Sanctitas sanctitatum, hoc est templum sanctissimum. Ergo hic agi de templo, non de Christo. Respondeo, id dici non posse, primo, quia templum in fine 70 hebdomadum non fuit unctum, id est consecratum, sed profanatum et combustum a Romanis, uti ipse R. Salomon fatetur: ergo hæc de templo accipi nequeunt, sed de Christo, qui est sanctitas sanctitatum, id est Sanctus sanctorum, id est sanctissimus, et suprema sanctitas, ut vertit Leo Hebræus. Sic Pontificem vocamus, Sua Sanctitas, id est Sanctissimus Dominus. Sic principi dicimus, Sua Celsitudo; regi, Sua Majestas. Id ita esse patet, quia ita explicat Daniel, dum subdit: « Usque ad Christum ducem hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ. » Secundo, melius in Hebræo aliis punctis legitur קדש קדשים kedos kedoscim, id est Sanctus sanctorum, uti legit Noster, quod soli Christo, non templo convenit. Pari modo si legas, Sanctitas sanctitatum, certum est Christum intelligi, non templum. Christus enim adduxit justitiam, abolevit peccatum, illudque quasi hostia expiavit. Unde pro deleatur iniquitas, hebraice est lecapper avon, id est ad propitiandum pro peccato, et, ut Aquila vertit, ad expiandum peccatum, instar hostiæ pro peccato, quæ peccati est expiatrix, qualis fuit Christus; hæc enim vocatur כפר copher. Tertio, nec templum, nec Cyrus, nec Nehemias, nec Zorobabel, nec Agrippa,
nec quis alius tunc fuit unctus, quia oleum illud in secundo templo defuit secundum Rabbinos. Unde in lib. Sanhedrim Hierosol. cap. Elluben huggolim, id est Isti sunt captivi, ait R. Samuel: « Quinque res defuerunt in secundo templo quæ fuerunt in primo, scilicet ignis, arca, urim et tummim (id est Rationale judicii cum ephod) oleum unctionis, et Spiritus Sanctus. » Idem habetur in Midras sir hassirim, id est in Expositione Cantici Canticorum.
Dices: Hebraice קדש kodes, significat templum vers. 26, ubi dicitur: « Et civitatem, et sanctuarium (hebraice kodes) dissipabit populus cum duce venturo; » ergo et hic significat templum, non Christum. Respondeo, nego consequentiam; hic enim jungitur civitati, diciturque cum ea dissipandum a Tito, quod de templo accipi debere liquet; præsertim, quia ante urbis et templi excidium occidendum esse Christum jam prædixit angelus: unde clarum est de templo eum loqui, non de Christo, secus est hic, ubi prædicit ungendam sanctitatem sanctitatum, quæ adducat justitiam sempiternam, et aboleat peccatum, ac impleat visiones Prophetarum: hæc enim fecit Christus, non templum.
Denique R. Moses Gerundensis, R. Ozia in Seder Olam, R. Josue ibidem, R. Barnahaman, R. Barachias, R. Moyses Tironensis, R. Hioces, R. David, R. Abraham, R. Chaldias, qui fuerunt auctores Thalmud, quos citant Finus et Galatinus supra: esto putent hisce 70 hebdomadibus denotari tempus durationis templi; tamen omnes uno ore asserunt, in fine harum hebdomadum 70 venturum Messiam, eumque intelligunt per justitiam sempiternam.
Secundo, quia angelus hic Danielem afflictum, et obsecrantem pro liberatione populi consolatur dicens, post 70 hebdomades populum ab omni captivitate liberandum per Christum: ergo non definit hic tempus durationis utriusque templi, scilicet quod prioris desolatio durabit 70 annis; posterius vero 420 annos durabit, ac deinde exscindetur in perpetuum; hæc enim tristia sunt, non læta et consolatoria. Constat autem angelum hunc consolari Danielem, eique lætum afferre nuntium, quod exauditæ sint preces ejus.
Tertio, hæ 70 hebdomades inchoandæ sunt ab exitu sermonis ut iterum ædificetur Jerusalem, jam a Chaldæis eversa, uti ait angelus: ergo male, imo, contrarie verbis angeli, Judæi eas inchoant ab excidio templi, jam pridem facto a Chaldæis. Non enim dicit angelus: Ab exitu destructionis, sed ædificationis Jerusalem eas inchoandas esse.
Quarto, eversio templi, quæ hic prædicitur futura, ut Judæi volunt, in fine 70 hebdomadum, non fuit ablatio peccati, adductio justitiæ sempiternæ, unctio Sancti sanctorum, quod tamen hic de iisdem asserit angelus, sed potius illa horum omnium, totiusque religionis et gentis Judæorum fuit eversio.
Quinto, errant Rabbini in supputatione annorum. Nam Thalmudici in Megilla, cap. I, docent ab excidio templi primi usque ad fabricam templi secundi fluxisse annos 78. Secundum vero templum stetit non tantum annis 420, sed ut minimum annis 583; tot enim sunt ab anno sexto Darii Hystaspis, quo hoc templum perfectum est, ut dicitur I Esdræ vi, 16, usque ad annum 72 a morte Christi, quo illud ipsum eversum est a Tito. Rursum ex Judæorum sententia 70 hebdomades, id est 490 anni, incipiunt ab excidio templi prioris, quod contigit anno ultimo Sedeciæ, qui fuit annus 18 Nabuchodonosoris, et finiuntur in excidio templi secundi, quod peregerunt Titus et Romani 38 anno post necem Christi, a Judæis occisi. Atqui ex Josepho, et ex aliis omnibus historicis constat contrarium, scilicet non tantum 490, sed longe plures annos interfluisse, puta 668. Imo Josephus plures numerat. Nam lib. VII De Bello Judaico, cap. xviii, ait: « A rege David usque ad Titum (a quo eversa est Jerusalem) anni mille centum septuaginta novem. Ex quo autem condita est (Jerusalem) usque ad excidium annorum duo millia centum septuaginta septem. » Jam a Davide usque ad ultimum annum Sedeciæ, quo a Nabuchodonosore eversa est Jerusalem cum templo, sunt anni 470, ut patet ex annis Davidis, Salomonis, et posterorum, qui consignantur in libris Regum: supersunt ergo anni 709 ad explendum numerum annorum 1179, quos Josephus ait fluxisse a Davide ad excidium Hierosolymæ. Itaque ex Josephi sententia, a Sedecia ad Titum non 490, ut volunt Judæi, sed 709 anni fluxerunt. Et ne dicas errorem esse in numeris Josephi, eumdem numerum per partes colligit et supputat idem Josephus lib. XX Antiquitatum, cap. viii.
Sexto, consentiunt Judæi has hebdomadas terminari in destructione templi secundi, facta per Titum et Romanos: atqui ex angeli sententia hæ hebdomades terminantur in Christo ejusque nece; hoc enim clare verba significant: « Usque ad Christum ducem hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ: et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus. » Ergo ex Judæorum sententia sequitur quod Messias, puta Christus, jam venerit, vixeritque sub tempus destructionis Jerusalem per Titum, ac proinde fuit Jesus Christus. Nec enim alius fingi potest, nisi quis dicat Titum, in quo desinunt hæ septimanæ, esse Messiam. Sed hunc nec ipsi Judæi recipient, utpote quem quasi templi et gentis suæ eversorem exsecrantur.
Respondet R. Salomon per Christum hic accipi Cyrum, qui solvit captivitatem Babylonicam. Hunc enim Isaias cap. xlv, vocat Christum, dicens: « Hæc dicit Dominus Christo meo Cyro. » Verum hoc implicat: primo, quia Cyro non competit quod de Christo ait hic Daniel; nimirum eum fore Sanctum sanctorum, consummaturum
prævaricationem, finem daturum peccato, et adducturum justitiam sempiternam, ideoque fore nagid, id est ducem populi fidelis et christiani; נגיד nagid enim ab Hebræis vocatur is, qui antestat populo in rebus vel politicis, vel Ecclesiasticis, puta antistes, præsul, dux, princeps; sive qui præit et ducit agmen, uti capitaneus et ductor exercitus. Dicitur enim nagid, a נגד neged, id est ante; unde nagid idem est quod antecessor, dux, ductor: et hoc significat græcum ἡγούμενος, uti vertunt hic Septuaginta. Talis autem in populo fideli fuit Christus, non Cyrus, utpote infidelis.
Sic Jerem. cap. xx, 1, Phassur vocatur nagid, id est princeps in domo Domini. Et Nehem. cap. xi, 11, Saraia pontifex vocatur nagid, id est princeps domus Dei, id est summus Antistes, ut vertit Marinus Brixiensis in Lexico. Et Salomon rex, III Reg. I, 13, vocatur nagid, id est dux super Israel. Et Saul, I Reg. ix, 15, a Samuele ungi jubetur in nagid, id est regem et ducem, ut salvet populum de manu Philistinorum.
Secundo, hæ hebdomades incipiunt multis annis post Cyrum, scilicet ab Artaxerxe: hic enim, non Cyrus, Judæis potestatem urbis reædificandæ fecit, ut patet Nehem. II, 5. Inde enim eas incipiendas esse docet angelus, dicens: « Ab exitu sermonis ut iterum ædificetur Jerusalem, hebdomades, » etc. Adde: Cyrus jam regnabat, cum hanc visionem accipit Daniel, et hoc eodem anno Judæos e Babylone dimisit. Falsum ergo est usque ad Cyrum numerandas esse 70 hebdomades, id est 490 annos, quas usque ad Christum numerandas esse asserit hic angelus. Quocirca Aben-Ezra fatetur per Christum hic non accipi Cyrum, sed Nehemiam. Alii accipiunt Zorobabel, alii Herodem Agrippam juniorem, qui Judæorum fuit fautor et protector. Sed hæc iisdem argumentis confutantur. Adde, nemo horum fuit occisus, quod de Christo ait hic Daniel.
Alii Rabbini respondent agi hic de Christo, sed hisce 70 hebdomadibus non definiri tempus adventus ejus, quasi ipse in septuagesima et ultima sit venturus, sed quod in iis Judæi merebuntur ut ipse suo tempore veniat. Verum ut taceam illos tunc potius meruisse excidium, quod eis intulerunt Romani, idipsum ipsa verba angeli excludunt; ait enim: « Usque ad Christum ducem hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ, et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus. » Ergo hebdomades definiunt tempus adventus Christi. Unde R. Salomon fatetur, quod Judæi hunc Messiæ adventum non meruerint in tempore 70 hebdomadarum; sed iis finitis tempore hujus diuturnæ et interminabilis captivitatis eum mereantur. Sed et hoc absurdius dicitur: nec enim per annos 1500 fructus hujus meriti apparuit, ut vel Messias, vel Propheta aliquis Messiæ prænuntius se ostenderet. Adde Judæos usuris, fraudibus, sortilegiis addictos nunc tam, vel magis sceleratos esse, quam fuerint olim, ut non Messiæ adventum, sed ejus odium, reprobationem et desolationem extremam mereri videantur.
Perperam ergo R. Salomon verba angeli sic exponit, « ut consummetur prævaricatio, » id est ut Judæi desistant a prævaricationibus suis, et per hoc mereantur apud Deum, ut eorum iniquitas deleatur per captivitatem modernam. Similiter, « ut adducatur justitia, » id est, inquit, ut veniat Messias, per quem in sempiternum justificentur Judæi, et tunc finaliter impleantur visio et prophetia, ut per merita Judæorum impleantur promissiones per prophetas factæ de Christo. Perperam inquam; nam Hebræa ad verbum habent: Præcisum est, determinatum et definitum (fore scilicet) super populum tuum, et super urbem sanctuarii tui hebdomades septuaginta ad consummandam prævaricationem, et ad finiendum peccatum, et ad delendum iniquitatem, et ad adducendam justitiam sæculorum, et ad complendam visionem et prophetiam, et ad ungendum Sanctum sanctorum. Ita vertunt Septuaginta, Leo Hebræus, Galatinus et alii; quibus verbis clare significatur decretas esse a Deo præcise 70 hebdomades usque ad consummationem peccati, et adductionem justitiæ, ita ut iis finitis statim consummetur peccatum, et adducatur justitia, et ungatur Sanctus sanctorum. Hisce enim omnibus angelus 70 hebdomadarum tempus constituit: ergo illa omnia intra 70 hebdomades necessario implenda sunt: ad hoc enim (ut scilicet illa omnia fiant) decisæ et definitæ sunt hæ hebdomades, uti habent verba Hebræa. Unde angelus, idipsum explicans, subdit: « Scito ergo et animadverte, ab exitu sermonis ut iterum ædificetur Jerusalem, usque ad Christum ducem hebdomades septem, hebdomades sexaginta duæ, » etc.
Secundo, in medio hebdomadæ 70, ait angelus defecturam hostiam et sacrificium, quæ offerri solebant pro peccato; ergo multo magis merita et satisfactiones privatas Judæorum defecturas supponit: hæ enim a publico Dei cultu, sacrificiis et sacramentis pendent. Jam cum constet hostiam et sacrificium defecisse in excidio Titi, sequitur tunc quoque completas fuisse 70 hebdomades, omneque Judæorum meritum et omne bonum. Quid enim apud Deum mereantur nunc Judæi, qui ab eo oblivioni traditi, abjecti, et omnium gentium servituti jam per sedecim annorum centurias expositi sunt?
Tertio, angelus ait hic 70 hebdomades præcise a Deo esse decretas et definitas; quæro ad quid, sive cui rei sunt definitæ? Utique ut iis expletis, « ungatur Sanctus sanctorum, » ut ait angelus, puta Messias; ac simul, ut per eum consummetur prævaricatio, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia, et impleatur visio. Hæc enim in Hebræo pari tenore et syntaxi, per copulam et, sine articulo ullo (ut patet ex verbis Hebræis jam citatis) ponuntur et conjunguntur, ut ab invicem divelli nequeant. Statuuntur hic ergo tempus et terminus, scilicet 70 hebdomadæ, quibus exactis veniat Christus, qui hæc tria præstet; scilicet primo, propitiationem, expiationem et abolitionem peccati; secundo, adductionem justitiæ sempiternæ; tertio, impletionem omnium visionum et prophetiarum, uti Thalmudici et Rabbini alii jam citati fatentur. Unde ait angelus: « Super populum tuum, et urbem sanctam; » quia Judæis proprie, non gentibus, a Deo uti per Prophetas promissus, uti et missus est Messias in fine hebdomadarum.
Objicit R. Salomon hebdomades 62 dividi a Daniele ab hebdomadibus septem; ait enim: « Usque ad Christum ducem hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ, » q. d. Septem hebdomades
priores, quibus Judæi sub Nehemia ædificaverunt Jerusalem magno labore, paupertate et metu hostium; hinc sequitur has hebdomades, septem et 62, non esse divellendas, nec dividendas, sed conjungendas. Nec est quod quis suspicetur in Hebræo aliter haberi. Sic enim ad verbum habet: Usque ad Christum ducem hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ. Revertetur ipsa, et ædificabitur (non stabit, non durabit, ut perperam exponit R. Salomon) platea, et fossatum, sive fossa et murus, idque in angustia temporum. Ita vertunt Septuaginta, Leo Hebræus, Galatinus et alii passim, et patet intuenti textum. Porro cur seorsim numeret angelus hebdomades septem et 62, dicam inferius.
Itaque ex textu Hebræo liquet non divellendas esse hebdomades septem a 62, sed iis jungendas; cum iis enim junguntur per copulam ve, id est et, et utræque carent articulo, quo casus mutationem significare solent Hebræi. Si enim diceretur id quod vult R. Salomon, addendus fuisset articulus lamed, vel præpositio beth, hoc modo לששים lescissim, vel bescissim, id est, in sexaginta duabus hebdomadibus revertetur, hoc est rursum ædificabitur platea, et pro ædificabitur, dicendum fuisset, stabit, vel durabit.
Objiciunt secundo, initio versus hujus aliter ex Hebræo vertendum esse; nimirum, pro ab exitu sermonis, ipsi vertunt, de exitu sermonis, quasi hic non denotetur terminus a quo inchoandæ sint 70 hebdomades, sed tantum denotetur materia de qua angelus loquebatur. Dixerat enim superius: « Ab exordio precum tuarum egressus est sermo, » ut sit sensus: Tu Daniel, scito et animadverte de exitu sermonis ut iterum ædificetur Jerusalem, hoc est, adverte et intellige qualiter sermo egressus a Domino de ædificatione Jerusalem sit intelligendus: quia, scilicet ad Christum ducem, id est ad Cyrum, erunt hebdomades septem. Verum id falsum esse clare convincitur. Primo, quia angelus hic designat, non materiam, sed initium et finem 70 hebdomadarum, ut sciamus ubi eas inchoare, ubi terminare debeamus. Alioqui enim ridiculum, et nugatorium quid diceret, scilicet, 70 hebdomades fore, si non indicaret quando eæ futuræ essent, quando nimirum inchoandæ, quando terminandæ. Quocirca nugaces et ridiculi sunt R. Salomon et Judæi, qui ut hoc telum de adventu Christi effugiant, hasce 70 hebdomades truncant capite et cauda, initio et fine, ut in tenebras illas retrudant, nec sciatur ubi eas ordiri, ubi finire debeamus.
Secundo, cum ait angelus: « Usque ad Christum ducem hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ, » clare designat finem hebdomadum, scilicet eas finiendas in Christo duce. Ergo anterius vertendum est, « ab exitu sermonis, » non « de exitu, » ut indicet earum caput et exordium: alioqui enim frustra Danieli revelaret Christum venturum in fine 70 hebdomadum. Diceret enim Daniel: O angele! nihil mihi de tempore Christi revelas, æque jam illud mihi obscurum est, ac ante; quid enim scio, an post aliquot millia annorum hæ septuaginta hebdomades futuræ sint, cum mihi earum initium non indices. Rursum, si vertas, « de exitu, » verba non cohærent; cohærent autem si vertas, « ab exitu. » Quis enim sensus est, de exitu sermonis usque ad Christum ducem? Hæc enim verba conjungit angelus, licet Judæi sua prava interpretatione ea disjungant, sed perperam. Si vertas: « Ab exitu sermonis ut iterum ædificetur Jerusalem, ad Christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ erunt; » verba optime cohærent, suntque clarissima: indicant enim ubi 70 hebdomades Daniel ordiri debeat, scilicet ab exitu sermonis ut iterum ædificetur Jerusalem; et ubi eædem sint finiendæ, scilicet in Christo duce, ut quisque ab earum exordio eas per annos singulos numerando usque ad 70 et ultimam, habeat et noscat præcise tempus quo veniet Messias, adeo ab omnibus desideratus: quod incognitum erat et occultum ante hanc prophetiam. Id enim angelus hic Danieli, et per eum omnibus pandit, et cognitum facit.
Tertio, ita vertunt Septuaginta, ἀπὸ ἐξόδου λόγου τοῦ ἀποκριθῆναι, καὶ τοῦ οἰκοδομῆσαι Ἱερουσαλὴμ ἕως χριστοῦ ἡγουμένου, ἑβδομάδες ἑπτὰ καὶ ἑβδομάδες ἑξήκοντα δύο, id est ab egressu sermonis ut respondeatur, et ut ædificetur Jerusalem, usque ad Christum ductorem, hebdomades septem, et hebdomades 62. Sic et Leo Hebræus, Galatinus, Pagninus, et alii Hebræi passim. Quin et ipsi Thalmudici, ac recentiores Rabbini veritate coacti, tandem fatentur vertendum esse, « ab exitu sermonis, » non « de exitu, » ac hic indicari exordium hebdomadum; quod ipsi dicunt esse annum Sedeciæ vel ultimum, quo eversa est a Chaldæis Jerusalem cum templo, et inde numerant septem hebdomades, quas seorsim nominat angelus, id est annos 49, usque ad Cyrum, vel quartum quo Jeremias, cap. xxix, prædixit, et ex ore Dei egressus est sermo, quod post 70 annos captivitatis Babylonicæ rursum ædificaretur Jerusalem, et inde usque ad secundi templi fabricam sub Dario, numerant suas priores hebdomades decem, id est annos 70, cum illi ipsi fateantur fuisse 78. Sic dum ad Cyrum numerant annos 49, illi ipsi fatentur fuisse plures, scilicet 52. Nam 49 aiunt fuisse usque ad Balsasarem, qui Cyrum præcessit. Itaque Judæi hic in angustias redacti, ut hoc christianorum argumentum effugiant, torquent se in omnem partem, sed non extorquent; ac multis modis sibi ipsis contradicunt, et seipsos jugulant, uti mendaces facere solent.
Quocirca vere Lyranus hic in fine capitis: « Non remanet, inquit, Judæis excusatio ex diversitate computationum, cum tempus septuaginta hebdomadarum, de quo hic agitur, qualitercumque computetur, tam per mille (imo 1600 annos) transierit in præteritum, et amplius. Sola ergo obstinatio malitiosa tenet eos in perfida exspectatione Messiæ. »
Figmentum ergo est et paradoxum quod R. Salomon duos hic comminiscitur Christos, scilicet primum, de quo dicatur: « Usque ad Christum ducem, » et hunc esse Cyrum; secundum, de quo dicatur: « Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus, » et hunc esse Herodem Agrippam, qui vocatur Messias, quia Judæorum fuit fautor et protector. Nam hunc Herodem non fuisse occisum, ut fingit R. Salomon, sed cum Romanis fuisse confœderatum, et ab iis exaltatum, docet Josephus, lib. III Belli Judaici, cap. III, v et seq. Et Cornelius Tacitus, lib. V, ait Agrippam in bello Judaico secutum esse partes, non Judæorum, sed Romanorum, ideoque apud Romanos magno in honore et gratia fuisse. Adde, ipsarum hebdomadarum et verborum connexio, idemque numerus plane arguunt de una et eadem re, de uno et eodem Christo hic agi.
Itaque cum certum clarumque sit, illud quod sequitur: « Et rursum ædificabitur platea, et muri in angustia temporum, » non posse jungi cum eo quod immediate præcessit, scilicet: « Et hebdomades sexaginta duæ erunt: » sed paulo anterius debere referri ad « hebdomades septem »
erunt usque ad Cyrum, qui Judæis erit favens, et quasi Christus: inde 62 hebdomades erunt, quibus ædificabitur et stabit Jerusalem; sed in angustia, quia a Persis, Græcis et Romanis vexabitur: unde in fine earum occidetur alter Judæorum Christos a Romanis, scilicet Herodes Agrippa.
Verum hoc dici nequit: nam falsum est, « ab exitu sermonis, » id est ab edicto reædificandi Jerusalem, usque ad Christum ducem fuisse tantum septem hebdomades; mox enim angelus numerat 70. Quin et ipse R. Salomon dividens has hebdomades in duas partes, priori parti non septem, sed decem dat hebdomades: tot enim ait fluxisse ab excidio primi templi, usque ad fabricam secundi templi, puta usque ad annum sextum Darii Hystaspis, uti initio dixi. Rursum alibi ipse, et alii Rabbini passim dicunt fluxisse, non 70, sed 78 annos usque ad hunc annum Darii: ergo sibi contradicunt hic, uti et in multis aliis.
Secundo, falsum est quod 62 hebdomadibus ædificata sit platea, et muri Jerusalem in angustia temporum. Nam hi muri paucis diebus, puta 52, a Nehemia restaurati sunt, ut dicitur Nehem. vi, 15. Hæc enim angustia temporum paucis diebus duravit, scilicet usque ad mortem Sanaballat, qui hanc murorum fabricam impediebat, uti ibidem dicitur.
Tertio, has 62 hebdomades non spectare fabricam templi, sed Christum, patet ex eo quod statim subdit: « Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus. » Ubi plane intelligitur Christus, de quo dixit paulo ante: « Usque ad Christum ducem hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ. » Ut patet tum ex nomine Christi, tum ex eodem numero hebdomadum sexaginta duarum.
Denique, Judæos fore Christi adversarios, imo occisores prædicit hic Daniel, dum ait: « Et non erit ejus populus qui eum negaturus est » (quæ verba quomodo ex Hebræo educantur, ostendam inferius), ideoque « in dimidio hebdomadæ (70 et ultimæ, qua occident Christum) deficiet hostia et sacrificium, et erit in templo abominatio desolationis, et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio, » uti vertunt Septuaginta, Noster, Galatinus, Leo Hebræus et alii. Quid clarius? Frustra ergo templi et gentis suæ restaurationem per suum Messiam exspectant Judæi: ideoque videmus eos graviorem pati captivitatem jam per 1600 annos, quam unquam vel parentes eorum, vel gentes aliæ perpessæ sint. Jugiter enim carent urbe, republica, templo, sacrificiis, Prophetis; ac videntur plane a Deo oblivioni traditi, neglecti, projecti et reprobati, donec Christum nostrum et suum agnoscant. Refert Hector Pintus in Ezech. xvi, 27, se Romæ disputasse cum Judæis, cumque clare illos convinceret, ita transisse obstinatos ac si fuissent insensibiles et mente capti: quin imo tam fuisse pertinaces, ut unus eorum illi diceret: Etiamsi luce meridiana clarius ostendas mihi Christum esse Messiam, tamen non credam.
Jam difficilis quæstio est apud Interpretes, quomodo hæ 70 hebdomades præcise computandæ sunt. Novi virum nobilem, catholicum et litteratum, qui in hac quæstione perscrutanda plures annos insumpsit, cumque se expedire non posset, magisque in dies intricaret, infelix incidit in amentiam et amentem judaismum. Potissima difficultas est de harum hebdomadarum exordio, quo scilicet anno præcise eas ordiri debemus. Variæ admodum hic variorum sunt sententiæ, quas omnes ad pauca capita contraham.
Primo, aliqui eas ordiuntur ab anno 13 Josiæ, quo cœpit Jeremias, cap. I, II, prophetare de excidio et casibus Hierosolymæ. Secundo, Lyranus, Burgensis, Vatablus et Galatinus, lib. IV, cap. xvi, secuti Hebræos, censent eas inchoandas esse ante captivitatem Babylonicam, puta ab anno 4 Sedeciæ, quo exiit verbum et promissio Domini per os Jeremiæ, cap. xxix, de restauranda Jerusalem. Tertio, alii alios Hebræos secuti, eas inchoant ab anno undecimo Sedeciæ, quo eversa est Jerusalem a Chaldæis. Quarto, S. Hippolytus, teste S. Hieronymo hic, inchoat eas ab anno 20 captivitatis Babylonicæ, puta quinquaginta annis ante Cyrum, qui in septuagesimo anno ejusdem illam laxavit. Quinto, Origenes, teste S. Hieronymo hic, et Tertullianus lib. Contra Judæos, inchoant eas a primo anno Darii Medi, uno anno ante Cyrum. Sexto, Clemens Alexandrinus, lib. I Stromat., et Eusebius, lib. VIII Demonstr., inchoant eas ab anno primo Cyri. Septimo, Cyrillus Hierosolymitanus, catech. 12, inchoat eas a Dario Hystaspis, sub quo templum est reædificatum. Octavo, Severus Sulpitius, lib. II Historiæ, quem sequitur Scaliger, lib. VI De Emend. temp., inchoat eas a Dario Notho, quem
quia, licet Hebraei uterentur annis lunaribus, tamen tertio quoque anno ex diebus, qui excreverant, mensem addebant, et sic per embolismos annos lunares aequabant solaribus, tum ut chronicis et chronologiae aliarum gentium se suaque accomodarent, tum propter Pascha et Pentecosten, ut illa congruo tempore a lege statuto, puta post aequinoctium vernum 14 die primi mensis, semper celebrarent: alioqui enim, cum annus lunaris minor sit solari, saepe Pascha celebrare debuissent vel ante aequinoctium vernum, vel alio mense quam primo. Unde Lyranus, qui origine fuit Hebraeus, et in Hebraeorum rebus versatissimus; "Falluntur, inquit, qui putant Hebraeos talibus (lunaribus) annis usos aliquando; alioquin tota veteris instrumenti series vacillat." Idem asserit Galatinus, lib. IV, cap. XIV, qui cap. XV conatur per annos solares hos annos computare, incipiendo ab anno 20 Artaxerxis Longimani, et prosequendo eos per annos singulorum regum usque ad Christum; hinc
Dico secundo: Probabilius est hos 490 annos esse communes, sive solares, et cum a Christo retro computando secundum hos annos, primus eorum incidat in annum 7 Artaxerxis Longimani; dico est a posteriori certum videri ab hoc anno 7 Artaxerxis inchoandas esse has 70 hebdomades; nam si aliunde incipias, non explebis numerum 490 annorum communium sive solarium, uti omnes consentiunt. Itaque cum annus hic 7 Artaxerxis concurrat cum anno 4 olympiadis 80, et cum anno Urbis conditae 297; Christi vero baptismus inciderit in annum 15 Tiberii, qui annus concurrit cum anno 4 olympiadis 201, et cum anno Urbis 781; hinc sequitur ab anno hoc Artaxerxis usque ad ducem Christum, id est usque ad tempus hoc baptismi Christi, quo Christus constitutus et declaratus est dux populi Dei, sive ductor et doctor Ecclesiae (dicente Deo Patre: "Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite") fluxisse 69 hebdomades, id est annos 483. Deinde in medio, ut ait angelus, septuagesimae et ultimae hebdomadae, id est anno 487, qui fuit 18 Tiberii Caesaris, occisum esse Christum, et tribus annis post Christi mortem finiri hebdomades 70, id est annos 490. Hoc enim verius est, quam id quod censent Africanus, Rupertus et Beda, scilicet 70 hebdomades praecise finiri ipso anno passionis Christi. Sic enim dicere debuisset Gabriel: In fine (non in dimidio) hebdomadae, occiso Christo, deficient hostia et sacrificium. Computo per olympiades, quia haec computatio est certissima, praecisa et expeditissima; cum per reges saepe sit interrupta et incerta, aeque ac varia et prolixa.
Dices: Anno 7 Artaxerxis nullus exiit sermo de reaedificanda Jerusalem; ab hoc autem sermone hebdomades has inchoandas esse asserit angelus: ergo illae ab hoc anno septimo non sunt inchoandae. Respondent aliqui insignes chronologi ingeniose et apposite, quod annus ille 20 Artaxerxis,
Verum omissis multiplicibus hisce sententiis utpote vel manifeste falsis, vel improbabilibus, ex iis quae jam contra Judaeos disputavi et demonstravi, suppono cum communi omnium Interpretum, Patrum et Doctorum orthodoxorum sententia, ex hisce 70 hebdomadibus satis certam vinci Judaeos, quod Messias, sive Christus, jam pridem advenerit, fueritque Jesus, quem christiani colunt: quia omnium sententia finiuntur et finitae sunt hae hebdomades sub illud tempus, quo vixit Christus, licet ob tam priscae chronologiae obscuritatem et varietatem, difficile sit primum et ultimum earum annum praecise consignare, in eoque varient Interpretes: nam 70 hebdomades faciunt 490 annos, qui jam diu expleti sunt eo tempore quo vixit Jesus. Rursus consecratio, ducatus, praedicatio et occisio Christi, per annos hic a Daniele distributa et consignata, in alium neminem, quam in Jesum Christum conveniunt. Denique desolatio Jerusalem post caedem Christi, eversio templi, Judaeorum perenne excidium, aliaque quae hic ultima hebdomade futura praedicit Daniel, sub tempus passionis Jesu Christi, adimpleta sunt; uti ex historiis tam sacris, quam profanis notissimum est. Vide Franciscum Suarez, III part., disp. 1, sect. II. Nunc
Dico primo: Probabile est has 70 hebdomades inchoandas esse ab anno vigesimo Artaxerxis Longimani. Probatur: nam hoc solo anno legimus ab eodem exisse mandatum, et potestatem Nehemiae esse factam ad reaedificandam Jerusalem, ut patet Nehem. II, 5 et 6.
Dices: Annus hic 20 Artaxerxis fuit 4 olympiadis 83; Christus autem passus est anno 4 olympiadis 202. Ergo ab hoc anno 20 usque ad passionem Christi fluxerunt tantum anni 477, aut excludendo utrinque ultimos annos imperfectos 475, tot enim invenies, si olympiades intermedias multiplices per quatuor; quaeque enim olympias quatuor continet annos: 70 hebdomades autem efficiunt annos non 475, sed 490. Ergo hae hebdomades 13 annis citius, puta non a 20, sed a 7 anno Artaxerxis inchoandae sunt. Respondeo Judaeos usos fuisse annis lunaribus, quorum quisque continet 12 lunationes, sive menses lunares: mensis autem lunaris constat 29 diebus cum dimidio: tot enim sunt ab uno novilunio ad aliud. Unde sequitur quod annus lunaris minor sit solari 11 diebus: habet enim dies 354, cum solaris habeat dies 365; quare 475 anni solares faciunt 490 annos lunares, et de his loquitur Daniel; unde et hebdomades has abbreviatas esse dicit. Ita Julius Africanus, lib. V Annalium, Chrysostomus, Rupertus, Pererius, Torniellus, Gordonus et multi alii.
Verum, quia Scriptura passim non lunaribus, sed communibus et solaribus utitur annis; et
ipse vocat Ochum; hunc enim censet templum restaurasse, non Darium Hystaspis. Vide S. Hieronymum et Pererium, qui haec omnia fuse confutat toto lib. XI.
quo ipse dedit Nehemiae facultatem reaedificandi Jerusalem, Nehem. II, 1, non sit 20, ab eo tempore quo ipse solus regnavit post patrem; sed ab eo quo ipse, vivente patre Xerxe, simul cum eo regnare coepit, cum scilicet Xerxes ad bellum contra Graecos proficisceretur, quod videtur fuisse anno Xerxis quinto: tum enim bellum in Graecos exarsisse videtur. Haec sententia colligitur ex Josepho: ipse enim asserit, anno 25 Xerxis, id est anno 25 ab eo tempore quo Xerxes regnare coepit, missum esse Nehemiam, eumque perfecisse moenia Jerusalem, anno Xerxis 28, id est anno Artaxerxis 23, ex quo scilicet ipse regnare coepit cum patre Xerxe, qui annus fuit septimus, quo solus post patrem regnavit Artaxerxes: nam pater ejus Xerxes non nisi 20 annos regnavit. Itaque licet anno 20 Artaxerxis, ut ait Nehemias, exierit sermo, id est mandatum de aedificanda Jerusalem, tamen anno ejus 23 (quem Josephus vocat 28 Xerxis, id est 28 ab initio regni Xerxis), ex quo scilicet regnare coepit cum patre Xerxe, qui fuit Artaxerxis solius regnantis annus septimus, exitum, id est effectum, habuit hic ejus sermo et mandatum; quia tunc juxta ejus praescriptum moenia Jerusalem restaurata et perfecta sunt a Nehemia. Unde patet hunc exitum, id est effectum, incidisse in
aedificetur," vel, ut hebraice est, ad aedificandum Jerusalem. Sic enim passim Prophetae dicunt, "exiit sermo," vel "verbum a Domino," id est Dominus coepit loqui et mandare. Sic exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur orbis, cum scilicet ipse jussit eum describi.
Tertio, quia Scriptura videtur annos Artaxerxis solius regnantis numerare, atque per ejus annum septimum, vigesimum et trigesimum secundum consignare chronologiam in Esdra et Nehemia: ergo annus hic 20 Artaxerxis, est ejus non cum patre, sed solius regnantis, et ita ejus annos hosce consignat Eusebius, et alii.
Quarto, quia valde incertum est an tam cito Artaxerxes regnare coeperit cum patre, scilicet anno Xerxis quinto: tum enim Artaxerxes videtur puer fuisse, et ad regendum ineptus; imo post mortem patris aegre et vix regnum paternum adiit. Artabanus enim praefectus post mortem Xerxis regnum invasit, illudque septem mensibus tenuit. Adde, Artaxerxes erat minimus natu filiorum Xerxis; senior erat Darius, quem proinde potius quam Artaxerxem regni administratorem in bellum abiens reliquisset Xerxes. Unde et Artabanus primo necavit Darium, deinde Artaxerxi insidiatus est, ut eo sublato invaderet regnum, uti refert Justinus, lib. III.
Denique cum Scriptura velit ab hoc exitu sermonis Artaxerxis inchoari 70 hebdomades, omnino annum hunc exitus alicubi consignare debuit. Unde enim alioqui sciemus initium harum hebdomadarum? voluit ergo exitum hunc non a profano homine, et dubiae fidei, puta Josepho, sed a se peti. Quare expeditius et facilius ad argumentum responderi potest; atque
annum 7 Artaxerxis, a quo inchoandas esse 70 hebdomades in conclusione asserui.
Haec sententia subtiliter adinventa est, eique favet S. Chrysostomus, sed difficultate non caret; nam primo, tota nititur Josepho: Josephus autem hic, uti et alibi manifeste errat, dum regno Xerxis tribuit annos 28, et dum in fine capitis, haec omnia gesta esse, regnante Xerxe, asseverat. Si regnante, ergo et vivente Xerxe: nam Eusebius, Orosius, Diodorus Siculus, Severus Sulpitius, Beda et alii Xerxi tantum tribuunt annos 20 vel 21. Rursum Esdras, cap. VII, et Nehemias, cap. I, asserunt non Xerxem, ut vult Josephus, sed Artaxerxem misisse tam Esdram quam Nehemiam in Jerusalem. Causa erroris Josephi videtur fuisse, quod historici subinde confundant nomina haec, Xerxes et Artaxerxes, quasi sit unum idemque. Unde Thucydides et Charon apud Plutarchum in Vita Themistoclis, Cicero, lib. XX, epist. ad Attic., Philostratus, lib. I De Vita Apollonii, et Probus in Vita Themistoclis, tradunt Themistoclem capitis damnatum a Graecis fugisse ad Artaxerxem; cum Ephorus, Dinon, Clitarchus, Heraclides apud Plutarchum supra, asserant eum fugisse ad Xerxem. Xerxes enim persice significat bellatorem. Quocirca idem est nomen hebraice Achasueros, latine Assuerus; persice Ochos, Carces, Axurxes, Artaxerxes, graece Ὀξυάρης, id est acer Mars, ut dixi cap. XIX in Pentateuch.
Secundo, quia haec sententia videtur nonnihil torquere to ab exitu sermonis. Haec enim phrasis Hebraeis significat non finem, nec exsecutionem, sed initium loquendi, puta ipsum loquentis et mandantis imperium, maxime quia sequitur: "Ut
Pererius sub finem harum septem hebdomadarum claruisse reginam Esther et Mardochaeum, qui Judaeos exitio destinatos ab Aman liberarunt, quod contigit sub annum 12 Artaxerxis Mnemonis, quem Pererius censet fuisse maritum Esther, licet alii censeant fuisse Artaxerxem, alii Xerxem, alii Darium Hystaspis: quod decidendum est in lib. Esther. Addit Scaliger, lib. VI De Emend. temporum, 62 hebdomades incipere ab anno 5 Artaxerxis Mnemonis: ab eo enim missum esse Esdram et Nehemiam in Jerusalem. Sed errat, nam communis sententia est eos missos esse ab Artaxerxe Longimano, ita cognominato, quod manum unam altera longiorem haberet.
Porro intra 62 hebdomades quatuor res illustres contigerant. Primo, quod Alexander venerit Jerusalem, ibi sacrificaverit Deo vero, et Jaddo pontificem adorarit. Secundo, persecutio Antiochi Epiphanis, ac Machabaeorum contra eum bella et victoriae. Tertio, translatio sceptri et regni Judaici in Herodem alienigenam. Quarto, nativitas Christi.
Jam per Christum ducem omnes passim accipiunt Jesum Christum, qui anno aetatis 30, dum baptizaretur constitutus est a Deo dux populi fidelis. Quare mirum est unum Eusebium, lib. VIII De Demonstr., cui favet Theodoretus, hic per ducem hunc accipere Joannem Hyrcanum, qui ultimus fuit Judaeorum pontifex legitimus: nec enim Hyrcano conveniunt ea quae de Christo hic ait Gabriel, scilicet quod per eum finem accipiet peccatum, et adducetur justitia sempiterna. Rursum Christus constitutus est dux 69 hebdomade, quae incidit in olympiadem 201. Hyrcanus autem a Pompeio constitutus est pontifex olympiade 179; ergo non est is quem hic designat Daniel.
Stolidius errant Judaei, qui per Christum hunc accipiunt Cyrum, aut Herodem Agrippam juniorem. Hisce enim longe minus quam Hyrcano competunt ea quae hic dicuntur de Christo, ut superius ostendi.
Ex dictis sequitur Christum natum esse hebdomade 65, ut habet Romanum Martyrologium (perperam ergo Onuphrius eum natum ponit 68 hebdomade), puta anno ejusdem 5 exeunte, inde enim computa duos annos reliquos ejusdem hebdomadis et 4 sequentes hebdomades usque ad 69, in cujus fine Christus baptizatus est, et constitutus dux doctorque fidelium, habebis annos 30, quos agebat Christus cum baptizaretur: quatuor enim hebdomades faciunt annos 28. His adde duos reliquos ex 65 hebdomade, habebis annos 30 ducis Christi. Quare mirum est prisca quaedam Martyrologia 25 decembris consignare Christi natalem hebdomadi 63. Sic enim Christus baptizatus esset, factusque dux hebdomade 67, et occisus 68, quod falsum est.
Jerusalem," ejusque plateae et muri: esto jam sint plane diruta et desolata. To enim et est causale, idemque valet quod quia. Duo enim hic prophetat Daniel: primo, tempus quo veniet Messias; secundo, restaurationem Jerusalem, quae sui temporis erat, quamque petierat tam instanter Daniel. Sic enim Prophetae, elevati in Deum, volant ab uno tempore in aliud, juxta cap. IV. Hebraea ad verbum habent: Revertetur ipsa, et aedificabitur platea, et fossa; scilicet circum murum, id est murus; revertetur ipsa, hoc est, revertentur e Babylone cives ipsius, puta Hierosolymae, scilicet Hierosolymitae et Judaei. Verum sic potius dixisset: Revertentur ipsi. Melius ergo: Revertetur et aedificabitur, id est iterum aedificabitur. Est hebraismus frequens in Scriptura, quo verbum ponitur pro adverbio: revertetur pro iterum, denuo. Ita Septuaginta, Leo Hebraeus et alii. Vide nostrum Riberam Osee V, num. 7. Iterat hoc et confirmat angelus, tum quia Daniel idipsum summis votis expetierat et obsecraverat; tum ut indicet causam, cur septem hebdomades seorsim ante 62 nominarit, videlicet ut indicaret in iis reaedificandam esse urbem. Porro "platea," id est plateae Jerusalem, licet Galatinus putet ipsam urbem Jerusalem vocari plateam ob sui latitudinem.
In angustia temporum. — Ita vertunt et Septuaginta Complutensia, sed Romana legunt: Et evacuabuntur tempora; Tertullianus: Innovabuntur tempora. Idque primo, quia Judaei reaedificantes Jerusalem tot angustiis ab hostibus sunt pressi, ut una manu gladium ad se tuendum, alia trullam ad aedificandum gestare cogerentur, Nehem. IV, 17. Idem factum fuisse sub Esdra patet ex eo, quod usque ad Nehemiam impedita fuerit urbis fabrica; et ex eo, quod Nehemias dicat se invenisse murum dissipatum, et portas combustas. Secundo, quia ob hostes lacessentes assidue Judaeos, Nehemias et Judaei angustissimo et brevissimo tempore, scilicet 52 diebus, moenia raptim perfecerunt.
Post hebdomades sexaginta duas. — Repete per hebraismum, post hebdomades 7, et hebdomades 62, id est post 69 hebdomades occidetur Christus; alioquin enim hic versus pugnaret cum praecedenti. Fallitur ergo Driedo, qui lib. III De S. Scriptur. cap. V, docet Christum occisum esse hebdomade 62. Loquitur enim Daniel de hebdomadibus 62, quas paulo ante cum aliis septem conjunxit, q. d. Post hebdomades 62 jam dictas, quae septem aliis conjunguntur.
Occidetur Christus. — Insulse Rabbinus quidam apud Finum vertit, abscindetur, id est a Synagoga rejicietur, separabitur, et quasi excommunicabitur Christus; et R. Levi, abscindetur, id est truncabitur Messias, quia pontifici et pontificatui finis dabitur a Tito. Hebraeum enim כרת carat significat exscindere, succidere, occidere, et ita vertunt hic Leo Hebraeus et Rabbini caeteri.
Unde R. Osea apud Galatinum, lib. IV, cap. XV, flens dicebat: "Vae illis, vae illis, vae illis iniquis et impiis homicidis Israel, ob quorum amorem, ut peccatum eis dimittat Deus, mittet filium sanctum suum, et carnem humanam induet! vae illis, quia propter pravas suas actiones rebelles erunt huic Messiae! nec respicient dicta quibus imperabit, ut mundentur aqua mundationis ad expianda peccata sua; nec incedent in viis Deo gratis, nec facient ejus voluntatem; sed ingenti iracundia perciti illum occident." Quare mirum est Septuaginta vertere, destruetur unctio, id est pontificalis dignitas in Hyrcano pontifice, qui occidetur, ait Theodoretus. Hebraice enim est Masiach, id est Christus in concreto, non mesech, id est unctio in abstracto; et ita legunt ipsimet Thalmudistae et Rabbini. Forte Septuaginta mysterium occisionis Christi non intellexerunt, aut potius apud Judaeos illud non credituros tegere voluerunt.
Versus 26: And his People shall not be the People who shall Deny Him
26. ET NON ERIT EJUS POPULUS, QUI EUM NEGATURUS EST. — Hebraice ואין לו veen lo, id est non ei, quod R. Salomon exponit, q. d. Christus, id est rex Agrippa, occidetur, et non erit ipse, aut alius rex (Judaeorum), donec veniat Messias. Verum sic dicendum erat: Et non ipse; jam autem dicit: Et non ei. Adde falsum esse, quod Agrippa a Romanis sit occisus, cum ab iis toparchiis et opibus sit auctus, uti superius ex Josepho et Tacito ostendi. Septuaginta vertunt: Et non erit ei judicium, q. d. Sine judicio, injuste et tumultuarie a Scribis et Judaeis occidetur Christus; aut potius, q. d. Cum unctione, id est pontificatu, peribit principatus (hujus enim est judicare) et respublica. Vatablus: Et non erit, scilicet qui opem ferat ei, ut eum a morte et manibus Judaeorum liberet. Unde Arabicus: Et non est illi defensor; Syrus: Non est ei, scilicet in tantis malis remedium, vel evasio. Galatinus, lib. IV, cap. XVIII: Et non erit ei, scilicet id quod Judaei putant, nimirum quod cruci affixus occumbat, et plane intereat, sed a morte resurget. Noster vertit: Et non erit ejus, scilicet populus ille Judaicus qui eum negabit et occidet. Hoc enim est quod de eodem clare ait Osee, cap. I: "Voca nomen ejus, Non populus meus, quia vos non populus meus, et ego non vester Deus." Hinc ipsi coram Pilato volente Christum liberare, negarunt eum, et contra eum acclamarunt: "Non habemus regem nisi Caesarem, crucifige, crucifige." Hinc Finus, lib. V Flagelli, cap. V, suspicatur haec hic excidisse ex textu Hebraeo, vel a Judaeis esse expuncta. Non enim, ait, verisimile est nostrum Interpretem haec ex se addidisse. Veteres Hebraei, teste S. Hieronymo, verterunt et explicarunt, q. d. Non erit illius imperium quod putabat se redempturum, hoc est, Christus regnum Judaeorum deseret, et plane abjiciet, ad quod tamen spiritualiter reparandum et restaurandum praecipue venerat: quod in re idem est cum eo, quod vertit Noster: "Et non erit ejus populus, qui eum negaturus est."
ET CIVITATEM, ET SANCTUARIUM DISSIPABIT POPULUS CUM DUCE VENTURO. — "Populus," id est exercitus Romanus, duce Tito et Vespasiano, in ultionem necis Christi civitatem Jerusalem, et sanctum, quod in ea erat, templum destruet et funditus evertet; ita ut nunquam reaedificetur, sed in aeternum maneat desolatum; haec enim est plena "vastitas et statuta desolatio," de qua sequitur.
Nota: Eversionem templi angelus tribuit populo et exercitui Romano, quia ipse dux, puta Titus, volebat illud servare, teste Josepho. Ita Vatablus.
ET FINIS EJUS VASTITAS. — Hebraice, succidentur, scilicet Judaei, sicut in diluvio; Tertullianus, sicut in cataclysmo, ut pauci, instar Noe, tantae cladi supersint. Ita Septuaginta. Vatablus vertit: Finis ejus erit per diluvium, vel cum inundatione, q. d. Romani tota vi et turba irruent in Jerusalem. Comparat vim et impetum belli diluvio. Ita Theodoretus.
ET POST FINEM BELLI. — R. Salomon vertit: Usque ad finem belli, q. d. Licet omnes Judaeorum adversarii tandem sint per Messiam venturum perdendi et vastandi, tamen statuta est a Deo et determinata suae civitatis, puta Hierosolymae, devastatio et desolatio per Titum usque ad finem belli Gog et Magog, de quo Ezechiel XXXVIII, qui per Messiam devincentur, et restituentur sibi (id est Judaeis) Jerusalem, puta civitas, templum et regnum; utique in fine mundi: tunc enim venient Gog et Magog cum Antichristo, quem Judaei pro Christo recipient. Verum non agitur hic de bello Gog et Magog, sed ducis venturi paulo post 70 hebdomades, id est Titi. Septuaginta obscure vertunt: Et usque ad finem belli concisi ordinabit (Romana legunt ordine: Graecum enim τάξα potest, primo, accipi ut nomen, et tum significat ordine; secundo, ut futurum verbi τάττω, et tum significat ordinabit) desolationibus. Forte est mendum, et pro συνεστμημέναι τάξει ἀφανισμοῖς, legendum est, συντετμημέναι τάξεις ἀφανισμῶν, id est decreti sunt ordines, sive series desolationum. Pagninus vertit: Et usque ad finem belli decisae sunt desolationes, q. d. Jerusalem obsessa continuis stragibus et caedibus sensim exhaurietur et desolabitur usque ad finem belli, quo plane exscindetur et desolabitur: quae desolatio durabit ad finem mundi, ut sequitur. Vatablus vertit: Ad finem belli consummata vastitudo, vel destruetur desolationibus, sive seditionibus et caedibus, q. d. Toto tamen obsidionis tempore vires ejus erunt labefactae propter civilia bella, et intestinas seditiones. Nam Joannes et Simon duces seditionis plurimos in urbe occiderunt.
Ad verbum Hebraea habent: Ad finem belli decretae sunt desolationes, ad finem, id est sub finem, in fine: unde Noster clarissime et optime vertit, post finem, tum quia non in bello, sed post finem belli secuta est haec Hierosolymae desolatio et solitudo, occisis vel abductis ex ea Judaeis: tum quia sequitur: "Et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio," quam etiamnum patitur Jerusalem: haec ergo post finem belli contingit, et etiamnum perdurat, et durabit ad finem mundi. Pro desolatio hebraice est שממות scomemot, id est desolationes, afflatus, siderationes: cum enim res fulmine afflatur, vel igne, aut halitu serpentis, dicitur scomem, id est afflari, siderari, desolari; radix enim scamam alludit ad נשם nascam, id est spirare, flare, afflare. Significatur ergo hic quod Jerusalem ob suas abominationes a Deo quasi afflabitur, et e coelo quasi fulmine siderabitur, ut instar Sodomae in cineres et favillas a Romanis redigatur et evanescat. Ita Josephus describens stragem Hierosolymae, non Tito, sed Deo eam ascribit, uti inferius ex verbis ejus patebit.
Nota: Haec vastatio Jerusalem non continetur intra spatium 70 hebdomadum; illae enim finiuntur tertio anno post mortem Christi, vastatio autem haec contigit anno 38 post necem Christi: non diu ergo post 70 hebdomades contigit haec vastatio. Quod enim Origenes, Eusebius et Hippolytus hanc 70 hebdomadam cum aliis non continuant, sed iis 60 aut 70 annis posteriorem faciunt, repugnat earum connexioni et contextui apud Danielem. Vastationis ergo Jerusalem meminit hic Daniel, ut ostendat quam gravi ultione Deus in Judaeos vindicarit necem Christi, utpote qui propter eam exciderit plane Jerusalem, totamque Judaeorum gentem et rempublicam.
Nota secundo, gravissimam hanc esse Judaeorum vastationem, primo, quia carent templo a 1600 annis; secundo, carent Prophetis; tertio, carent viris doctis; quarto, toto orbe sunt vagi; quinto, perpetua erit haec eorum desolatio, uti praedicit hic Gabriel, et Isaias aliique Prophetae, idque docet ipsa experientia.
Versus 27: And He Shall Confirm the Covenant
27. Confirmabit (ita lege cum Romanis, non confirmavit, uti legunt nonnulli) AUTEM PACTUM (Septuaginta, διαθήκην, id est testamentum, scilicet novum) MULTIS HEBDOMADA UNA. — Redit Gabriel ad Christum, de quo egit vers. 25 et 26. Perperam ergo R. Salomon sic exponit, q. d. Titus, dux populi venturi contra Jerusalem, faciet inducias cum Judaeis, quas Judaei non servabunt; hinc ab eo exscindentur et desolabuntur. Hoc enim ejus figmentum clare redarguitur. Nam nec Josephus, nec Josippus filius Gorionis, nec Hegesippus, nec quis alius enarrans cladem Hierosolymae, harum induciarum meminit; sed potius ex adverso unanimiter omnes asserunt Judaeos obstinatissime omnes pacis a Romanis oblatae conditiones respuisse, usque ad extremum urbis excidium. Adde: Titus Hierosolymam non anno integro, sed dimidio tantum obsedit: coepit enim obsidionem in aprili, puta in Paschate; et occupavit urbem octobri sequenti: non ergo "confirmavit pactum multis hebdomada una," quae plures annos complectitur. Certum ergo est ex communi Interpretum sententia haec de Christo Salvatore dici. Christus enim ultima hebdomade, scilicet septuagesima, tribus primis ejus annis cum dimidio praedicavit, ut habet vetus traditio, teste Eusebio, VIII Demonstr. (de qua re tractandum est in Evangeliis. Interim vide Baronium, anno Christi 34, Pererium hic Quaest. VII, et Suarez, III part., Quaest. L, art. 6, dist. 40, sect. I.), tuncque pactum et testamentum inter Deum et homines praesertim in ultima coena condidit, suaque morte sancivit; ac ejus symbolum, pignusque perpetuum dedit Eucharistiae sacrificium et sacramentum.
Porro Christus hoc testamentum confirmavit multis, id est quam plurimis hominibus, cum quibus hoc foedus iniit. Unde Vatablus vertit, erga multos, לרבים larabbim, scilicet multis in dativo. Verum melius to multis, accipias in ablativo, multis, scilicet rationibus et argumentis (articulus enim lamed, qui est in larabbim, saepe servit ablativo, uti norunt hebraicae periti), nimirum primo, miraculis, iis praesertim, quae Prophetae eum, ad hoc confirmandum, facturum praedixerant. Unde Christus rogatus a Joanne nomine discipulorum ejus: "Tu es qui venturus es (Messias), an alium exspectamus?" respondit: "Euntes renuntiate Joanni quae audistis, et vidistis; caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur." Haec enim miracula facturum Christum sigillatim praedixerat Isaias, cap. XXXV, 5, et cap. LXI, 1. Itaque ex hisce convicti fuerunt Judaei, ut crederent, vel credere deberent ipsum esse Messiam. Unde et dixerunt Joann. VII: "Numquid Christus, cum veniet, plura signa faciet, quam quae hic facit?" Christus enim haec signa faciebat ad hoc, ut iis probaret et demonstraret Judaeis se esse Messiam a Prophetis promissum. Secundo, prophetiis: Moses enim omnesque Prophetae praedixerunt hoc Christi testamentum, et quaecumque ab eis praedicta sunt, haec Christus praestitit et adimplevit, uti S. Petrus et Paulus in Actis Apostolorum crebro ostendunt. Tertio, testimoniis angelorum, qui eum nascentem pastoribus annuntiaverunt, eumdemque magis per stellam quasi coelorum linguam, ait S. Augustinus, serm. 2 De Epiphania, indicarunt; qui et eum a morte resurrexisse testati sunt, Matth. XXVIII, 2 et sequent. Quin et daemones ejecti a Christo e corporibus hominum, clamabant ipsum esse Christum Deique Filium. Quarto, testimonio S. Joannis Baptistae, quem Judaei, ut prophetam virumque divinum colebant: Joannes enim non aliud praedicabat, quam hunc esse Messiam, eumque digito demonstrans: "Ecce, inquit, Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi." Quinto, testimonio Mosis et Eliae, qui in transfiguratione coram Petro, Jacobo et Joanne testificati sunt ipsum esse Messiam. Sexto, vita aeque ac doctrina integerrima et sanctissima. Christus enim vitam egit
angelicam, imo divinam, ut eum veracem esse, veraque praedicare, nemo prudens dubitare posset: praedicavit enim verbo et exemplo contemnere terrena, amare coelestia, beatos esse pauperes spiritu, mites, castos, pacificos, patientes, etc. Septimo, passione, morte et redemptione sua: hac enim implevit Christus Davidis, Psalm. XXI, Isaiae cap. LIII, Jeremiae cap. XI, Danielis hoc loco, cum ait: "Et post sexaginta duas hebdomades occidetur Christus," et aliorum prophetias, qui Christum passurum, crucifigendum, suaque morte homines redempturum, ante 500 et 600 annos praedixerant. Octavo, prodigiis quae in morte ejus acciderunt. Nam sol obscuratus est, terra contremuit, velum templi scissum est, mortui resurrexerunt; ut omnia elementa ejus quasi Creatoris sui mortem sentire, conturbari ac plangere viderentur; unde ea videns Centurio dixit: "Vere Filius Dei erat iste." Nono, ex ipsius Christi praedictionibus, quas omnes vere adimpletas videmus. Nam, primo, praedixit suam mortem et crucem, ac deinde resurrectionem et ascensionem; secundo, excidium Hierosolymae; tertio, praedicationem sui Evangelii per totum orbem, gentium conversionem, Judaeorum incredulitatem; quarto, miracula quae facturi erant ipsius ope Apostoli, item persecutiones quas erant passuri; quinto, Ecclesiam suam, licet tyrannorum et haereticorum armis et machinis undique impetendam, perstituram tamen et duraturam usque ad finem mundi, aliaque plura, quae omnia adamussim completa cernimus. Decimo, sua a morte post triduum gloriosa resurrectione, et quadragesimo die ascensione publica in coelum, ac 50 die missione Spiritus Sancti in suos discipulos, denique Deus ipse, omnes creaturae, totusque mundus eum esse Messiam, orbis redemptorem, et novi testamenti conditorem proclamavit. Nam in ejus baptismo dixit ei Pater aeternus: "Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite," et Spiritus Sanctus in eum specie columbae descendit. Angeli et daemones idem testificati sunt, uti jam ostendi, et coelum, cum stellam ejus indicem magis dedit; et aer, cum per illum gloriosus in coelum ascendit; et mare, cum ei quasi domino calcandum se praebuit, ejusque pedibus se subjecit; et terra, cum in ejus morte concussa est; et mors, cum mortuos reddidit, quos Christus ad vitam revocavit; et infernus, cum animas Patrum restituit; et sol ac luna, cum in ejus morte obscurata luxerunt; et aqua, cum in nuptiis ab eo in vinum mutata est; et panis, cum ab eo multiplicatus est, item cum ab eo in corpus suum est conversus, uti multis miraculis ipse comprobavit; et lux, cum in ejus transfiguratione eum vestivit, ut facies ejus resplenderet, quasi sol, et vestimenta ejus quasi nix; et saxa, cum in ejus morte fissa sunt; et ignis, cum linguas igneas immisit in Apostolos in Pentecoste; et venti, cum eos in mari compescuit ita ut de eo dicerent: "Quis est hic, quia venti et mare obediunt ei?" Insuper omnis sexus, omnis aetas, omnis status idem protestata sunt. Nam et senex Simeon, et Anna vidua, et Nicodemus Pharisaeus, et gentiles multi, ac ipsi etiam pueri et infantes idem proclamarunt. Infantes, qui in Bethlehem ab Herode occisi sunt (hi enim propter Christum occisi, ut et inter eos occideretur quoque Christus), quid aliud sua caede et martyrio professi sunt, quam Christum jam natum esse, a quo regno spoliari timebat Herodes? Pueri, qui quasi Messiae cum pompa invecto Jerusalem in die Palmarum, communi voce ex Dei instinctu acclamarunt: "Hosanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini!"
Dices: Christus praedicavit tantum per mediam hebdomadam 70, puta per tres primos ejus annos cum dimidio, quibus exactis, occisus est a Judaeis; quomodo ergo hic ait angelus: "Confirmabit autem pactum multis hebdomade una," cum non una integra, sed dimidia duntaxat illud praedicando confirmarit? Respondet Theodoretus, Christum per se praedicando confirmasse pactum per dimidium hebdomadae 70, reliquum vero dimidium ejusdem hebdomadae explendum commisisse Apostolis. Apostoli ergo idcirco manserunt Hierosolymae per triennium, praedicando Judaeis fidem Christi, ut explerent dimidium hebdomadae 70 a Christo inchoatae, quo facto, impleta jam hac Danielis prophetia de confirmatione pacti, puta novi Testamenti, apud Judaeos, jussu Christi transtulerunt se ad gentes, ut illis idem testamentum praedicarent et confirmarent, quibus conformia scribunt S. Hieronymus hic, et Eusebius, lib. VIII De Praeparat. Evangel.
ET IN DIMIDIO HEBDOMADIS DEFICIET HOSTIA ET SACRIFICIUM. — In hujus rei signum Christo tunc patiente, seque Deo pro hominum salute immolante, itaque typos omnium veterum victimarum et sacrificiorum adimplente, velum templi scissum est, ac Sancta eousque clausa patuerunt, uti docet Apostolus, Hebr. IX; omniaque quae in templo erant admiranda, finem acceperunt. Perperam Apollinarius Laodicensis, Hilarius, Can. XXV in Matth., et Hippolytus haec referunt ad Antichristum in sensu litterali (nam allegorice et typice eum hic figurari non est dubium, et fatentur omnes) ipse enim auferet sacrificium Eucharistiae, et in templum ponet abominationem desolationis, puta seipsum, suique idolum, ut ibidem adoretur quasi Deus: Apollinarius enim, teste S. Hieronymo hic, censuit esse duplices 70 hebdomades, ac priores compleri in primo adventu Christi; posteriores in secundo, puta in fine mundi et tempore Antichristi. Verum hic exploratus est error: Daniel enim unas tantum 70 hebdomades consignat, easque terminari asserit in morte Christi, unde temere ipse fingit secundas quae terminentur in Antichristo. In Christi ergo morte omnia sacrificia, et hostiae legis veteris, cunctaque caeremonialia in totum abrogata et antiquata defecerunt fueruntque mortua, licet non statim mortifera;
fera; quia ut ait S. Leo, homil. 8 De Passione: "Nunc omnes differentias hostiarum una corporis et sanguinis Christi implet oblatio." Sic ergo Christus sua morte cessare fecit (hoc enim significat Hebraeum ישבית iasbit) et abolevit, ut vertit Vatablus, omnes legales victimas et ritus. Ita S. Hieronymus et passim Hebraei, Graeci et Latini.
Quocirca minus recte recens chronologus putat Christum in fine 70 hebdomadae praedicavisse; sic tamen ut per suam resurrectionem, ascensum in coelum, et praedicationem Apostolorum, suam legem et pactum confirmarit hebdomadae 71; nam sic non 70, sed 71 essent hebdomades, et non in medio, ut hic dicitur, sed in fine 70 hebdomadae defecisset hostia.
ET ERIT IN TEMPLO ABOMINATIO DESOLATIONIS. — Pro desolationis hebraice est משמם mescomem, desolare faciens, desolans, vel etiam obstupescere faciens, q. d. Stupenda abominatio. Refer haec ad finem vers. 26; commiscet enim hic Gabriel necem Christi cum excidio et vastitate Jerusalem, quia illa hujus fuit causa. Arabicus Antiochenus vertit: Et super latera abominationis destructio (desolatio). Arabicus Alexandrinus: Cessabunt victimae et oblationes, et superveniet corruptio et profanatio; Syrus: Et super latera immunditiae (inquinamenti, abominationis) corruptio (subversio, confusio).
Nota primo: Per in templo hebraice est על כנף al kenaph, id est ad alam. Pro alam denotat templum, uti vertunt et Septuaginta et Christus, Matth. XXIV: "Stantem, inquit, in loco sancto." Tum quia templum habebat pinnas quasi pennas; unde Tertullianus, lib. Contra Judaeos, legit: Et destruet pinnaculum usque ad interitum. Aliqui enim graece verterunt πτερύγιον, quod alam, indeque pinnaculum Lucae IV, 9, significat, tum quia templum utrinque habebat latas longasque porticus, quasi alas expansas, ita ut videretur esse alatum, vel avis expandens alas; tum denique, quia Zelotae scelerati et abominabiles, primo insederunt unum latus, et unam porticum quasi unam alam templi, ibique fecerunt abominationem desolationis, de qua agit hic Daniel, ac in suos cives grassati sunt, uti mox dicam. Unde ad verbum sic exponas, ad alam, scilicet sanctuarii et civitatis, de quibus paulo ante dixit: "Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo." Eo enim respicit, eoque haec pertinent. Aliter vertunt nonnulli scilicet: Et super alam abominationum stupefaciet; et Vatablus: Propter alam abominationum destruetur, hoc est, inquit, Jerusalem destruetur propter magnas Judaeorum abominationes, quas committent crucifigendo Christum: alam enim, sive extensionem abominationum, vocat longam seriem abominationum, sive multiplices abominationes.
Nota secundo: Hebraea ad verbum habent, et ad alam (id est ad templum, in templo) abominationes desolantes, vel desolatio, id est desolantium
Judaeorum et Romanorum; vel desolantis, id est desolationis; ponitur enim participium, vel nomen participiale mescomem, i.e. desolantis, pro abstracto scomem, i. e. desolationis, uti notant eruditi Hebraei. Unde et Septuaginta et Christus, Matth. XXIV, et alii vertunt, abominatio desolationis, vel afflatus et siderationis, uti paulo ante explicavi.
Nota tertio: Est hic duplex hebraismus. Nam primo, ponitur abominatio pro re foeda, turpi, exsecrabili et abominabili. Secundo, desolationis, id est desolans, et extremum exitium templo urbique et Judaeis afferens; vel per hypallagen, abominatio desolationis, est desolatio abominabilis, inquit Vatablus.
Gravis hic est quaestio, quaenam sit haec abominatio desolationis? Primo, Irenaeus, lib. V, cap. XXV, Hilarius et Auctor Imperfecti apud Chrysostomum, in Matth. XXIV, 13, putant esse Antichristum, qui in templo adorabitur ut Deus; de illius enim tempore hic agi videtur ex eo quod sequitur: "Et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio:" hoc enim congruit Antichristo. Et ex eo quod scribit S. Marcus, cap. XIII; cum enim vers. 14 dixisset: "Cum videritis abominationem desolationis," etc., subdit vers. 25: "Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum, et stellae coeli erunt decidentes, et virtutes quae in coelis sunt, movebuntur. Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus." Haec enim omnia spectant tempora Antichristi, et finem mundi. Verum Daniel agit hic de excidio non orbis, sed urbis, et templi Hierosolymitani; quod fiet mox post finem 70 hebdomadum, et post necem Christi a Judaeis occisi, ut patet ex ipsis ejus verbis, et consentiunt caeteri Interpretes: ac proinde de eodem agit et Christus, Matth. XXIV; ibi enim alludit, imo citat hunc locum Danielis, dicens: "Cum videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto." Perperam ergo id negat Calvinus. Itaque non agitur hic de Antichristo ad litteram; allegorice tamen haec abominatio quae fuit tempore Titi, typus fuit et praeludium abominationis quam faciet Antichristus. Unde Christus, Matth. XXIV, et Marci XIII, utramque convolvit, cum ab excidio urbis Jerusalem subito transit ad excidium orbis, et hoc cum illo ita commiscet, ut unum idemque esse videatur, sicut typus idem est cum antitypo, non physice, sed typice et repraesentative.
Secundo, alii accipiunt hic abominationem templi quam fecit Antiochus Epiphanes, collocando in eo idolum, eique indendo nomen Jovis Olympii, teste Josepho, XII Antiq. Sed errant; nam hic Antiochus duobus saeculis Christum antecessit: ergo ejus abominatio jam erat facta et praeterita. Christus autem de hac abominatione loquitur quasi adhuc futura, dicens: "Cum videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad montes," etc.
Tertio, S. Hieronymus et Thomasetus in Matth. cap. XXIV, per abominationem accipiunt idolum positum in templo sub tempora Christi: idolum enim in Scriptura vocatur שקוצים scikkutsim, id est abominationes, id est res summe abominabiles; "et additur desolationis, quod in templo desolato et destructo idolum positum sit," ait S. Hieronymus, qui cum Theodoreto idolum hoc censet fuisse imaginem Caesaris, quam Pilatus noctu clam in templum intulit. Verum hoc contigit 40 annis ante excidium, eratque jam factum cum Christus haec diceret, Matth. XXIV. Adde: Pilatus, repugnantibus Judaeis, mox statuam hanc e templo eduxit. Lege Josephum, XVIII Antiq. cap. IV et sequent. Quocirca S. Chrysostomus, Theophylactus et Euthymius censent hoc idolum fuisse statuam Titi. Verum de ea, quod scilicet posita sit in templo, nihil habet Josephus, nec veteres historici: et si fuit, fuit post excidium, non ante. Hinc rursum S. Hieronymus accipit statuam Adriani Imperatoris quae posita est in Bethlehem, et Adonidis quae posita est in monte Calvariae. Verum haec non fuerunt in monte Sion et templo, atque contigerunt diu post excidium urbis et templi factum a Tito: haec autem abominatio contigit ante excidium. Nam, ea visa, monet Christus ut fugiant ad montes, ut imminens excidium evadant.
Quarto, Maldonatus in Matth. XXIV, censet hanc abominationem esse excidium Jerusalem, q. d. Christus: Cum videritis vastatam Jerusalem, scitote et intelligite Danielis de ea prophetiam esse impletam. Verum obstat quod Christus hanc abominationem dat signum futuri excidii, ut, eo viso, fideles fugiant, illudque effugiant; erit ergo praevia excidio.
Quinto, alii per abominationem intelligunt peccata sacerdotum, praesertim in templo commissa. Verum haec olitana erant, et omnibus saeculis commissa: nisi quis dicat pontificatus tempore Christi fuisse venales; itaque impios pontifices pecunia ementes pontificatum, et a Romanis praesidibus intrusos, fuisse abominationem hanc, ideoque dici de ea: "Stantem in loco sancto;" in eo enim erat statio pontificis. Verum amplius significat abominatio desolationis: potest tamen hoc accipi ut pars istius abominationis.
Sexto, Historia Scholastica hic, cap. X, per abominationem accipit sacrificia Aaronica, quae Christus abolevit, ideoque mox futura erant abominanda, desolanda et abolenda, ac consequenter, ut Carthusianus ait, in templo futurus erat, "non verus Dei cultus, sed ludus diaboli." Hoc est enim quod praedixit: "In dimidio hebdomadae deficiet hostia et sacrificium." Verum haec nec Judaeis, utpote Christo non credentibus, nec Christianis poterant esse signum instantis excidii, tum quia excidium hoc futurum erat post 38 annos; tum quia Judaei conversi ad Christum adhuc servabant legalia et sacrificia Aaronica usque ad sufficientem Evangelii promulgationem. Idque ad Synagogam cum honore sepeliendam, et ad cavendam offensam Judaeorum; erant enim illa in nece Christi mortua, sed non statim mortifera, nisi post plenam Evangelii divulgationem.
Septimo, S. Augustinus, epist. 80 ad Hesychium, et Origenes, hom. 29 in Matth., Cajetanus et Salmeron in Matth. XXIV, Pererius hic, et Suarez, III, part. Quaest. LIX, art. 6, disp. 54, sect. V, censent abominationem desolationis esse exercitum Romanum Jerusalem obsidentem, qui mox urbem erat occupaturus et desolaturus. Hic vocatur abominatio, tum quia erat gentilis: Gentiles enim abominabantur Judaei; tum quia adorabat et colebat idola abominanda, eaque in vexillis praeferebat. Probatur haec sententia ex eo quod pro abominatione desolationis quam ponit S. Matthaeus, cap. XXIV, 5; Lucas, cap. XXI, 20, eumdem Christi sermonem enarrans, ait: "Cum videritis ab exercitu circumdari Jerusalem;" ergo hic exercitus est abominatio de qua S. Matthaeus. Responderi potest cum Euthymio, Christum duo assignasse signa instantis excidii: prius abominationem desolationis, et hoc enarrare S. Matthaeum; posterius exercitum Romanorum, et hoc enarrare S. Lucam: haec enim duo eodem tempore contigerunt.
Rursum huic sententiae objici posset, quod hic exercitus non fuerit "in templo," sed circum urbem: Daniel autem ait hanc abominationem fore in templo. Si tamen haec sententia commode exponatur, atque exercitus hic accipiatur ut partialis abominatio a Daniele hic praedicta, est probabilis et admittenda, uti mox declarabo.
Octavo ergo, valde probabiliter Sebastianus Barradius, Abulensis, Jansenius et Hesselius in Matth. cap. XXIV, ac Baronius, anno Christi 68, tom. I Angel., censent hanc abominationem esse profanationem templi, factam a seditiosis, homicidis et sceleratis Judaeis, qui ex impio zelo patriae et legis, se Zelotas nuncupabant: sive abominationem esse ipsosmet Zelotas, qui templum occuparunt et profanarunt, dum illud castrorum more munierunt, indeque in cives suos excurrentes, rapinis et caedibus grassati sunt. Seditiosos, inquam, et Zelotas, tum tempore Titi, tum potius alios paulo priores sub Cestio praeside Judaeae, qui Judaeis rebellare incipientibus primus Hierosolymam obsedit anno Christi 68, Neronis 12. Hoc enim fuit signum et causa excidii: cum enim Cestius a Judaeis fusus fugatusque esset, Nero, ut Judaeos domaret et puniret, statim ejus loco misit Vespasianum, qui mox vastavit ac subjugavit totam Galilaeam et Judaeam, ac tandem Jerusalem per Titum filium obsedit, eamque cepit et vastavit, ac templum incendit anno Christi 72, qui fuit Vespasiani imperii primus. Probatur haec sententia, primo, quia haec abominatio proprie fuit in
templo, uti ait hic Daniel; et in loco sancto, ut ait Christus, Matth. XXIV, ac de templi profanatione et desolatione, ac desitione sacrificiorum proprie agit hic Daniel; ergo haec est abominatio desolationis. Secundo, nisi ad hoc tempus referamus, verba haec Christi: "Cum videritis abominationem," etc., non cohaerent cum sequentibus: "Tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad montes." Nam cum Titus Jerusalem obsedit, nec ex Jerusalem fugere quis potuit; fuit enim arctissima ejus obsidio, adeo ut Titus spatio tridui totam urbem muro cinxerit, quod erat instar miraculi: nec ex Judaea, quia illa cum Galilaea jam vastata et subacta erat a Vespasiano. Tertio, quia Josephus, lib. V Belli, cap. II, ait: "Vetus sermo erat tunc urbem capiendam, cum in ea seditio fuisset exorta, templumque Dei propriae Judaeorum manus violassent," ideoque subdit, mox a clade Cestii et Romanorum, multos instantis Judaeorum cladis conjectores, urbe elapsos in alias regiones migrasse. Ex his autem christianos fuisse testis est S. Epiphanius, haeres. 29 et 30, et Eusebius, lib. III Hist. cap. V, qui eos divinitus admonitos, in urbem Pellam secessisse ait. Idque patet de S. Simeone Episcopo Hierosolymorum: hic enim S. Jacobo fratri Domini, qui a Judaeis occisus est anno Christi 63, Neronis septimo, ut recte ex Josepho probat Baronius, successit, mansitque usque ad tempora Trajani, sub quo martyrium obiit; imo et cathedram ejus (non dubium quin et caetera Ecclesiae supellectilia) a christianis in tuto collocatam esse docet Eusebius, lib. VII Histor. XIV, ubi eam ad sua usque tempora servatam esse docet. Quae omnia optime respondent monitis Christi, ut fugiant, visa abominatione, quod ea signum, imo causa, futura sit instantis desolationis et cladis.
Nono, plena et perfecta erit explicatio, si utrumque sensum, scilicet septimum et octavum, conjungas. Abominatio enim desolationis significat profanationem templi, propter quam, et per quam illud desolatum est et eversum, nimirum abominanda scelera Judaeorum, quae ipsi in templo patraverunt: quibus ipsi abominandam stragem et vastationem Romanorum in se, urbem et templum provocarunt. Non enim concipi potest exercitus oppugnans (uti est Romanorum), nisi concipiatur et propugnans (uti est Judaeorum) sicuti nominato agente, intelligitur et patiens; et vice versa, nominato patiente, intelligitur agens: haec enim sunt correlativa. Quod ergo ait Christus: "Cum videritis abominationem," etc., sensus est, q. d. Cum, vel mox ut videritis urbem et templum ab hoc abominando exercitu foris obsideri et oppugnari; nec minus ab abominando exercitu intus occupari et defendi, uno ob idola, altero ob scelera palam abominando; utroque nihil nisi desolationem minitante; illo superba sua animositate, hoc suis sceleribus, seditionibus et caedibus: "Tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad montes." Hinc hebraice vocatur abominatio desolationis, id est desolantium, tam Judaeorum quam Romanorum; tam enim illi, quam hi urbem aeque ac templum vastarunt et desolarunt. Hinc et Daniel, vers. 26, vocat scommemot, id est desolationes in plurali, et Lucas ὑπὸ στρατοπέδων, id est ab exercitibus, in plurali.
Dices: Exercitus Romanorum non erat in templo, in quo abominationem hanc ponit Daniel. Respondeo primo: Erat in loco sancto, ut ait Christus, id est circa Jerusalem urbem sanctam et templum. Secundo, proprie erat in templo, vel ad templum; nam Romani oppugnando Judaeos suffoderunt templum, in quod quasi in arcem se receperant Zelotae, uti docet Josephus. Christus dicere maluit, "in loco sancto," ut cum templo comprehenderet et urbem; quod enim hebraice ait hic Daniel: Super alam, intelligi potest et de urbis et de templi ala sive extremitate. Opponitur autem locus sanctus abominationi, quia si ab ullo loco, certe a sancto procul abesse debet abominatio. Ita Franciscus Lucas, Matth. XXIV.
Porro haec abominatio desolationis, puta templi profanatio, coepit sub Cestio, crevit sub Tito, perfecta est a Romanis, excisa urbe et templo. Tunc enim ipsi in templo Judaeos trucidarunt, ibique collocarunt sua vexilla insignita imaginibus Jovis, Martis, aliorumque suorum deorum et idolorum, quae in Scriptura vocantur abominationes, ut docet Josephus, lib. VII Belli, cap. XIII. Haec enim fuit summa templi et urbis desolatio, scilicet tanta, quantam et Judaeorum culpa (puta sacrilegia in Christum et templum admissa), et Romanorum ira poscebat. Daniel haec omnia complectitur per abominationem desolationis: Christus vero tantum primum, puta initium ejus respicit: monet enim ut, eo viso, fugiant, utpote signo instantis cladis et excidii urbis et templi. Quis enim vir prudens non ominaretur, rejici a Deo locum, ejusque desolationem instare, qui hactenus habitus erat sanctissimus, cum jam eum caedibus et sceleribus hominum exsecrandorum pollui cerneret? Licet enim jam a Christi nece locus ille non amplius a Deo haberetur sanctus, tamen quia talis a multis saeculis habitus erat, et etiamnum talis a Judaeis habebatur, quin et a Christianis: illi enim (ut patet de S. Petro et Joanne, Actor. III, 1), oraturi ascendebant in templum, ibique Deus per eos faciebat miracula; hinc etiamnum Sanctus vocatus, sic ut haec scelera illum profanare censeantur, illique desolationem et exitium allatura ominentur, idque a Christo praenuntietur. Judaei enim suis armis et stragibus, etiam Romanorum, ibidem patratis, provocarunt Romanos in urbis et templi excidium.
Christus ergo maxime, ut notant Baronius et Franciscus Lucas, loqui videtur de initio rebellionis Judaeorum, cum Cestius Syriae praeses, audiens quod Judaei praesidiarios milites Romanorum interemissent, coacto exercitu, Judaeos cecidit, Joppen aliaque oppida cepit, ac Jerusalem obsedit: cumque seditiosi Judaei in interiorem templi partem refugissent, Cestius illud oppugnavit per milites moenia suffodientes, et templi portas succendere conantes. Verum cum Cestius temere militem revocaret, ac turpi fuga discederet, Judaei prudentes, praesertim christiani, ex Christi monitu, fuga sibi consuluerunt. Unde Josephus, lib. VIII De Bello, cap. XXV: "Post Cestii, inquit, casus adversos, nobilium Judaeorum multi, tanquam e navi pessum itura ex civitate enatabant." Idque consulte. Nam mox Nero Imperator Cestii fugam intelligens, post sex menses submisit Vespasianum, qui primum Galilaeam, mox Samariam, et totam Judaeam, excepta urbe Jerusalem, vastavit et cepit: ac, Nerone interempto, creatus Imperator Romanus abiit, relicto Tito filio, qui ex improviso Jerusalem obsedit in Paschate, ac post sex menses occupavit, templo primo omnium expugnato, et a militibus, renitente Tito, incenso, uti docet Josephus, lib. VI et VII De Bello. Unde tunc e Jerusalem fugere, et res suas efferre non licuit, praesertim, quia Galilaea occupata a Vespasiano, Zelotae ita Jerusalem custodiis arctarunt, ut nulli facultas esset effugiendi, nisi qui, pecunia custodibus data, eam redemisset. Adde, novae tum conspirationis et seditionis Judaeorum princeps exortus, Simon Gerasenus, Jerusalem obsedit, ac a civibus spe auxilii contra Zelotas accipiendi intromissus nihilo minus quam Zelotae grassatus est, civesque afflixit, donec Titus urbem obsideret. Ita Josephus, lib. V, cap. VI et seq. Quocirca Christus praemonuit ut, visa hac abominatione, statim fugiant; hoc enim significant illae phrases: "Qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua; et qui in agro, non revertatur tollere tunicam." Hae enim phrases sunt proverbia, non aliud significantia, quam celerrime esse fugiendum, ne fugae aditus intercludatur, uti hic factum est.
Porro quam hi Zelotae fuerint impii, homicidae et scelesti, templi profanatores, inter se depugnantes, tamque se invicem, quam cives et hostes mactantes, fuse narrat Josephus tum lib. VI, 1 et seq., tum lib. VII, IV: "Cadaveribus, inquit, non civitas tantum, sed et omne templum repletum est," etc. Unde ibidem narrat Titum obsidentem urbem et templum, ob illud violatum Zelotas arguisse, ac dixisse: "Quid in templo etiam mortuos conculcatis, o nocentissimi! Aut cur templum externi et gentilis sanguinis confusione polluitis? Testor deos patrios, non ego vos violare haec compellam. Servabo autem vobis etiam templum, si locum acies vestra mutaverit." Zelotae enim ex templo quasi ex arce tela jaciebant in Romanos. Idem, lib. VI Belli, cap. I: "Missilia, ait, machinarum vi ad aram usque templumque pervenientia, in sacerdotes sacra celebrantes cadebant, ac multi qui ad templum ab ultimis terrae finibus venissent, ante ipsas hostias procubuerunt, aramque sanguine imbuerunt. Indigenis autem mortuis alienigenae, ac sacerdotibus profani miscebantur; perque atria divina stagnum fecerat diversorum cadaverum sanguis. Quid tantum passa es a Romanis, o miserrima civitas! qui tua intestina scelera purgaturi flammis introiere! Jam enim Dei locus non eras, neque manere poteras, domesticorum funerum facta sepulcrum, et quae fanum civili bello tumulum constitueras." Idem, lib. VI, XVI: "Puto, inquit, quod si Romani contra tam noxios nostrae gentis homines venire tardassent, aut hiatu terrae devorandam fuisse civitatem, aut diluvio perituram, aut fulminum instar Sodomae incendia passuram. Multo enim magis impiam progeniem tulit, quam ea fuit quae illa supplicia pertulerat." Ecce haec est abominatio desolationis.
Moraliter, abominatio desolationis est haeresis, praesertim iconoclasmus, ac sacrilegia. Haeresis enim est idolum abominabile Deo, ob quod desolationem regnis et gentibus, ac jugum Turcicum inducit, uti jam Africa, Graecia, Syria, Asiae, etc., inductum videmus. Vide Barradium, tom. III, lib. IX, cap. VIII, in Morali. Cum enim haeretici, praesertim iconoclastae, sacra et templa violant, Sanctorum imagines confringunt, et loca sacra profanant, tunc certa imminet reipublicae clades et desolatio. Ut omittam Scotiam, Angliam, Germaniam, Galliam, etc., exemplo sit Belgium nostrum quod, post iconoclasmum anni 1566, sexaginta et amplius annos assiduis bellis ita vastatum est, ut iis plusquam vicies centena millia, sive plusquam duo milliones hominum interempti sint, ac ipsum Belgium, quod olim erat paradisus, et orbis deliciae, jam non nisi aerumnarum et lacrymarum vallis esse videatur. Ita Deus ulciscitur sacrilegia, et violatam Numinis majestatem, cultum et religionem.
ET USQUE AD CONSUMMATIONEM ET FINEM PERSEVERABIT DESOLATIO. — Septuaginta: Et usque ad consummationem temporis consummatio dabitur super desolationem. Videntur ipsi pro תתך tittach, de quo mox, legisse תתן titten, id est dabitur; nun enim et coph finale eodem pene charactere scribuntur. Hebraea ad verbum habent, et usque ad consummationem et finem perseverabit, vel conflabitur, vel liquefiet (hoc enim significat Hebraeum tittach) ipsa (Jerusalem, vel desolatio et ira Dei) super desolationem Hierosolymae. Ita Galatinus supra, q. d. Sicut in Aetna, et olla Vulcania perpetuo conflatur et bullit ignis, sulphur, saxa, cineres, aliaeque res igne Aetnae afflatae et exustae: ita in ira Dei Jerusalem conflabitur, ut quasi jugiter ebulliat et ostentet suos cineres suae desolationis, qua afflata est a Deo per Romanos, et perget afflari usque ad finem mundi, uti fit in Sodoma et Pentapoli.
Perperam ergo R. Salomon vertit et exponit, q. d. Titus ponet desolationem, id est sui idolum, in templo, et usque ad consummationem et constitutionem ipsius desolantis per Messiae manus
faciendam, perseverabit desolatio, q. d. Donec Messias in fine mundi consumat et perdat hostes Judaeorum, qui Judaeam desolarunt, durabit haec Judaeorum desolatio. Nec enim Titus vixit ad finem mundi, nec tunc a Christo perimendus est. Vatablus vertit et explicat, q. d. Destruet Titus Jerusalem, donec consumptio, et quidem certa, descendat super attonitum vel stupentem populum, propter desolationem urbis et templi.
Quam vera sit haec prophetia docet experientia 1600 annorum, quibus Judaei saepius se et templum erigere sunt aggressi, sed irrito conatu et frustra; ut inde certo conjicere liceat, perennem hanc fore eorum desolationem usque ad finem mundi, uti prophetat hic Daniel. Ut alia exempla omittam, Julianus Apostata, volens sacrificia idolorum restituere, hortatus est Judaeos, ut similia templi sacrificia, more majorum, peragerent: responderunt illi sibi ex lege non licere extra Hierosolymam, ejusque templum sacrificare. Ergo Julianus jussit templum eis reaedificari, deditque ad hoc ex suo aerario sumptus et operas, magna Judaeorum laetitia, et Christianorum luctu et metu. Sed eos animavit Cyrillus Hierosolymitanus Episcopus, ostendens ex hoc Danielis oraculo et ex verbis Christi, Matth. XXIV, Deum non permissurum ut hoc templum restauretur. Verus fuit vates, imo doctor. Nam Deus eos a fabrica tribus ostentis deterruit. Primo, cum jacerent fundamenta, ingentem terrae motum excitavit, qui fundamenta disturbavit. Secundo, igne de coelo misso, omnia fabrorum instrumenta, omnia ligna et lapides, omnemque fabricae materiam absumpsit: duravit hoc incendium per diem integram. Tertio, nocte sequenti effigies crucis, radiorum lumine insignitas, illorum vestibus impressit, quas cum dies illucesceret, cernentes Judaei, eluere ac delere cupientes, nullo modo potuerunt. Ita referunt Socrates lib. III, XVII, et Rufinus, lib. I, cap. LVII, et Chrysostomus, orat. 2 Contra Judaeos: "Hujus, ait, rei omnes nos testes sumus; nostra enim aetate ante annos viginti haec contigerunt; considera ergo insignem victoriam veritatis."
Praedicit ergo hic Daniel perpetuam desolationem, tam templi quam urbis, faciendam a Tito; ita ut urbs Jerusalem non sit amplius regia Davidis et posterorum, ac Judaeorum; sed serva et quasi mancipium Gentium, puta Romanorum, ac deinde Christianorum, ac postea Turcarum, uti jam est eritque usque ad finem mundi, quando Antichristus rex Judaeorum Hierosolymae sedem regni constituet, ut patet Apoc. XI, 8. Quocirca Adrianus Imperator 64 anno post excidium Titi, puta anno Christi 104, Gentium coloniam in Jerusalem deduxit, eamque Aeliam Capitolinam nuncupavit, ac in ea templum Jovi aedificari curavit: cumque Judaei hoc aegre ferentes arma moverent, ita ab eo caesi sunt, "ut pauci evaserint," inquit Dionis Epitome in Adriano, "et
quinquagenta eorum arces munitissimae, vicique celeberrimi et nobilissimi 985 funditus eversi sint. Caesa sunt in excursionibus praeliisque hominum quingenta octoginta millia; eorum autem qui fame, morbo et igni interierunt, infinita fuit multitudo, ut omnis pene Judaea deserta fuerit." Addit portenta quae id praesignificarunt: "Namque monumentum Salomonis, quod illi summa religione colunt, sua sponte divisum corruerat; lupi praeterea et hyaenae multae in urbes eorum rugientes atque ululantes introierant." Templum ergo Judaeorum non reparabitur nisi in fine mundi ab Antichristo, qui in illo sedebit et adorabitur, uti dixi II Thessalon. II, 4. Unde etiam tunc manebit in templo abominatio et desolatio, puta idolum Antichristi: licet enim Antichristus initio forte apud Judaeos simulaturus sit, se templum hoc velle reparare Deo eorum, tamen revera illud non Deo, sed sibi aedificabit: intendet enim hoc templum facere sedem suam, in qua ut numen sedeat et colatur. Ita Franciscus Suarez, et passim alii supra citati.