Cornelius a Lapide

Daniel X


Index


Synopsis Capitis

Hoc caput duorum quæ sequentur præfatio est: nihil enim aliud Propheta facit, quam in genere præponere visionem, quam illi particulatim, cap. XI et XII, Angelus exponit: ita Maldonatus. Daniel ergo lugens et jejunans ob interruptam templi fabricam, videt Angelum mire fulgidum a quo audit, vers. 12, exauditus esse preces suas, dicitque, vers. 13, pugnam angeli Judæorum cum angelo Persarum et Græcorum.


Textus Vulgatae: Daniel 10:1-21

1. Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna: intellexitque sermonem: intelligentia enim est opus in visione. 2. In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus, 3. panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum: donec complerentur trium hebdomadarum dies. 4. Die autem vigesima et quarta mensis primi, eram juxta fluvium magnum, qui est Tigris. 5. Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti auro obrizo: 6. et corpus ejus quasi chrysolithus, et facies ejus velut species fulguris, et oculi ejus ut lampas ardens: et brachia ejus, et quæ deorsum sunt usque ad pedes, quasi species æris candentis, et vox sermonum ejus ut vox multitudinis. 7. Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri, qui erant mecum, non viderunt: sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum. 8. Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc: et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium. 9. Et audivi vocem sermonum ejus: et audiens jacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus hærebat terræ. 10. Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum. 11. Et dixit ad me: Daniel, vir desideriorum, intellige verba, quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens. 12. Et ait ad me: Noli metuere, Daniel: quia ex die primo quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua, et ego veni propter sermones tuos. 13. Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus: et ecce Michael unus de principibus primis venit in adjutorium meum, et ego remansi ibi juxta regem Persarum. 14. Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies. 15. Cumque loqueretur mihi hujuscemodi verbis, dejeci vultum meum ad terram, et tacui. 16. Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea: et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum qui stabat contra me: Domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium. 17. Et quomodo poterit servus Domini mei loqui cum Domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur. 18. Rursum ergo tetigit


Versus 1: In the third year of Cyrus

me quasi visio hominis, et confortavit me, 19. et dixit: Noli timere, vir desideriorum: pax tibi: confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi: Loquere, Domine mi, quia confortasti me. 20. Et ait: Numquid scis quare venerim ad te? et nunc revertar ut prælier adversum principem Persarum. Cum ego egrederer, apparuit princeps Græcorum veniens. 21. Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis: et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester.


AND THE WORD WAS TRUE.

Anno 1 monarchiæ suæ eversa Babylone, Cyrus ex ea liberaverat Judæos, eosque in Judæam dimiserat: anno 2 Cyri, Judæi post reditum cœperunt templum reædificare; sed statim vicinæ gentes illud impediverunt, Esdræ IV, 4. Intelligens hoc Daniel luxit et oravit Deum, ut hæc impedimenta tolleret. Unde Deus illi hæc visa objicit, quibus ejus votis satisfacit. Tradunt Hebræi Cyrum tres tantum annos regnasse ut monarcham, unde et Daniel in tertio anno finit regnum Cyri.


AND A GREAT HOST.

Visio quam vidi, fuit vera, non ficta, non illusoria. Rursum, visio hæc non fuit somnium, nec in somnis ostensa, uti fuerunt præcedentes cap. vii et viii, quas vere non vidi, sed in somnis visus sum mihi eas videre: hanc vero vigilans et reipsa vidi, ut patet vers. 7. Porro hæc visio, id est visum, sive res visa, fuit species augusta angeli, quam describit vers. 5, cum suo exercitu, puta cum angelis ei subditis.


Versus 2: I mourned

Hebraice est צבא tsaba, quod alii capiunt pro צבי tsebi, id est voluptas, q. d. Ex hac visione magna me incessit lætitia et voluptas. Sed obstat quod vers. 8, Daniel se hac visione non delectatum, sed exterritum dicat. Secundo, Maldonatus sic explicat, q. d. Visio hæc mihi visa fuit valde fortis, id est vehemens, terribilis et tremenda. Tertio et genuine, tsaba, est exercitus, q. d. Militia, vel exercitus magnus fuit objectum visionis meæ; partim enim vidi, partim ab Angelo audivi exercitus angelorum cum suis principibus inter se depugnantes. Licet enim unus angelus apparuerit Danieli, tamen non dubium est eum, utpote principem, suos habuisse asseclas, suasque copias, idque satis innuit vox 'eorum'; hæc enim erat vox multitudinis, ut dicitur vers. 6. Hoc enim cap. narrantur prælia angelorum, sequenti vero prælia hominum.

Eo quod viderem multos Judæos servitutem libertati præferentes malle in Chaldæa manere, quam in patriam redire, inquit Theodoretus. Secundo et genuine: 'Lugebam,' eo quod ob peccata populi urbs Jerusalem esset desolata, et templi fabrica a Cyro concessa, per Judæorum hostes et dolos impediretur, neque possem apud Cyrum hac de re agere, novumque edictum ad continuandam fabricam impetrare; eo quod Cyrus ad bellum Scythicum, in quo et hoc eodem anno periit, profectus erat: et Cambyses ejus filius, qui regnum, absente Cyro, administrabat, Judæos non amabat, ut patet Esdræ IV, 6 et 7.

Luget ergo et flet hic Daniel per tres septimanas pro salute populi, quem, ut vir desideriorum, unice exoptabat. Nam, ut ait S. Augustinus, XX Civit. xvii: 'Quanto quis est sanctior, et sancti desiderii plenior, tanto est ejus in orando fletus uberior.' Dum ergo orat, lacrymatur Daniel, quia cor quasi liquefactum, per oculos et lacrymas Deo effundit, Deoque vim quasi affert, ejusque pietatis viscera commovet. Violentæ enim sunt piorum preces lacrymis armatæ et jejuniis.


Versus 3: PLEASANT BREAD

Est hysterologia; hic enim vers. 2 et 3 præponendi sunt versui primo: illa enim visio vers. 1, contigit post jejunium Danielis, explicaturque vers. 4 et sequentibus.


NEITHER FLESH NOR WINE ENTERED MY MOUTH.

Id est panem delicatum, regium, candidum non comedi, sed cibarium, atrum et siligineum. Ita S. Hieronymus. Notat S. Chrysostomus, hom. 3 De Incomprehensibili Dei natura, Danielem per abstinentiam meruisse celebrem illam visionem, et revelationem angeli, quæ hoc cap. et seq. enarratur: cum per jejunium, inquit, mens ejus facta esset levior et spiritualior.

Nota hic Danielem in jejunio usum fuisse delectu ciborum, et abstinuisse carne et vino: cur ergo Novantes hunc delectum taxant? præsertim, cum veteres christiani eum adhibuerint, usique sint xerophagia, id est cibis aridis, uti testantur Tertullianus, Cyprianus, Basilius et alii. Idque faciebant triplici de causa, primo ad pœnitentiam: sicuti enim potus, quia liquidus et subtilis ac penetrans intima, intimius singulas corporis partes afficit et recreat: ita abstinere a potu et a liquidis, vescique aridis, major est pœnitentia quam vesci liquidis, et abstinere aridis. Sic sitis magis affligit hominem quam fames; ac proinde facilius est esurienti abstinere a cibo, quam sitienti abstinere a potu. Secundo, ad castitatem: cibi


NOR WAS I ANOINTED WITH OINTMENT.

enim aridi arefaciunt corpus, et humorem venereum consumunt. Tertio, ad sapientiam, studium et orationem; qui enim liquidis abstinet, caret vaporibus et fumis, qui caput, rationem et judicium offuscant, obscurant et hebetant. Hinc vetus dictum: 'Anima sicca est sapientissima.' Huc spectat illud S. Bernardi, serm. 4 De Quadragesima: 'Jejunium gratiam promeretur orandi,' qua scilicet grate Deo oretur, ideoque impetretur, in quo consistit tota orationis vis et felicitas. S. Chrysostomus, orat. 1 Contra Judæos, putat Danielem hic omni omnino carne et cibo abstinuisse, ac proinde non comedisse phase, quod tamen lege præceptum erat: hæc enim contigerunt mense primo die 24 (ut patet vers. 3 et 4), quando comedendum erat phase. Hæc sententia vera est: quia Judæi in Babylone non celebrarunt phase; illud enim celebrandum erat Hierosolymæ, juxta legem Deuteronomii, capite xvi, vers. 6.


Versus 4: The Tigris

Orientales utebantur unguentis et balneis, sed jejunantes et pœnitentes iis quasi deliciis abstinebant: hinc monet Judæos Christus, ut, cum jejunant, ungant caput suum, ne videantur hominibus jejunare, Matth. vi, 16. Sic Magdalena Christum in convivio unxit, Luc. vii, 46. Hujus unctionis originem vide apud Plinium, lib. XIII.


Versus 5: Behold, a man

Dictus est Tigris a tigre fera, eo quod ejus celeritatem in fluxu imitetur. Ita aliqui. Verum Q. Curtius, et Plinius, lib. VI, vii, asserunt Tigrim esse vocem Medorum, et significare sagittam; eo quod Tigris fluvius in suo cursu celeritatem sagittæ videatur pene adæquare.

Angelus unus specie viri. Notant, primo, Theodoretus, Carthusianus et Pererius angelum hunc fuisse eumdem qui, cap. viii et ix, apparuit Danieli, scilicet Gabrielem.

S. Gregorius autem, lib. XVII Moral. cap. viii, et Cassianus, Collat. VIII, cap. xiii, suspicantur angelum hunc peculiarem habuisse curam Hebræorum qui in Babylone erant captivi. Notat Antonius Fernandius, visione XXVI, sect. 1, tres angelos destinatos a Deo ad custodiam Hebræorum: primum Michaelem, qui illorum erat custos, quatenus ipsi erant populus et Ecclesia Dei: hujus enim olim, et etiamnum præses est Michael. Secundum, angelum peculiarem, qui Hebræos, ut gens quædam erat, sicut cæteræ per orbem sparsæ, custodiebat: omnium enim communis opinio est cuilibet regno unum præesse angelum. Tertium, Gabrielem, cui specialem curam Hebræorum captivorum mandarat Deus. Apte autem vocatur Gabriel, id est virtus Dei, vel Deus fortis; ac specie non juvenis alati, uti alias, sed viri fortis apparuit: quia ejus visio spectabat, ut Daniel agnosceret Dei virtutem ac robur, cujus eximia documenta Deus ipse erat editurus in populi sui liberatione per Machabæos, juxta illud Psalm. lxvii: 'Mirabilis Deus in Sanctis suis, ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ.'

Pro quo adverte: Angelus hic novam et mire augustam habet formam, quia venit nuntiare Machabæorum victorias, atque gloriam et majestatem, quam per ea bella populus Dei erat adepturus. Porro bella hæc, et victoriæ Machabæorum typus et figura fuerunt bellorum et victoriarum, quas christiani adepturi erant de idolatris, aliisque infidelibus Ecclesiam persequentibus. Unde S. Joannes, Apoc. i, 13, Christum vidit simili specie et ornatu, qualis fuit hic Danielis, qui sua et suorum christianorum patientiæ bella et triumphos ei prædixit.

Porro etsi alia fuerit visio Joannis, alia Danielis, tamen in multis hæc illi fuit persimilis, ut patet ex hisce utriusque parallelis:

Ex Apocalypsi: 1. Convertitur Joannes, et videt similem Filio hominis. 2. Vestitum podere. 3. Præcinctum ad mamillas zona aurea. 4. Oculi ejus tanquam flamma ignis. 5. Pedes ejus similes aurichalco sicut in camino ardenti. 6. Vox illi tanquam vox aquarum multarum. 7. Facies ejus sicut sol lucet in virtute sua. 8. Cadit Joannes tanquam mortuus. 9. Imponitur super eum dextera, et mirifice confirmatur.

Ex Daniele: 1. Levat oculos Daniel, et ecce vir unus. 2. Vestitus lineis, seu byssina. 3. Renes ejus accincti auro obrizo. 4. Oculi ei ut lampas ardens. 5. Brachia ejus, et quæ deorsum usque ad pedes, quasi species æris candentis. 6. Vox sermonum ejus ut vox multitudinis. 7. Facies ejus velut species fulguris. 8. Consternatur Daniel, et vultus ejus hæret in terra. 9. Tangitur manu, et erigitur super genua, et super articulos manuum.

Plura vide apud Alcazar in Apocalyp. I, 18, notat. 17, pag. 244 et sequentibus.

Hinc nota secundo: Linea vestis significat angelorum puritatem et innocentiam; item sacerdotium et religionem Machabæorum. Tertio, labores et ærumnas, quibus ipsi pro ea instar lini carminati et probati fuerunt: hæc enim prædixit Angelus, cap. xi, ideoque eadem suo habitu repræsentat. Porro hæc linea vestis fuit tenuis admodum

et subtilis, uti sunt telæ Cameracenses pretiosæ (quæ veterum fuit byssus): nam Daniel per hanc vestem introspexit ipsum angeli corpus, viditque simile esse chrysolitho.

Nota tertio: Zona angeli erat ex auro obrizo, hebraice ophaz, de quo dixi Jerem. x, 9. Fuit ergo accinctus, quasi promptus, expeditus et armatus ad bellum; nuntiat enim cap. seq. bella in quibus ipse Machabæos aliosque fideles adjuturus erat. Ex adverso molles, inermes et desides apud veteres vocabantur discincti. Hinc proverbium: 'Ne glorietur accinctus æque ut discinctus,' q. d. Ne canat dux vel miles epinicium ante victoriam, et, ut clare Chaldæus vertit: Ne laudet se expeditus, et descendens in prælium (hic enim est accinctus), sicut vir qui vincit et ascendit ex eo: hic enim, bello confecto, arma ponit seque discingit. Quod usurpat rex Israel contra superbum et insolentem Benadad regem Syriæ, III Reg. xx, 11.

Porro zona aurea symbolum est charitatis: hæc enim est quæ angelum promptum et expeditum faciebat, impellebatque ad pugnandum pro populo Dei: illum ergo quasi zona militari accinxerat. Mystice significatur quod charitas cæteras virtutes, sicut zona vestes, stringat et complectatur, eisque emineat quasi omnium corona et complexio. Secundo, zona aurea significat charitatem Dei, quæ renes, id est omnem concupiscentiam, delectationem et amorem succingit, atque in Deum trahit. Rursum mystice significat homines qui hac charitate Dei circumcincti, carnis mundique amorem et concupiscentiam frenant, dignos esse angelorum consortio, colloquio et consolatione. Tertio, zona est custodia sui et aliorum jugis, stabilis, eademque semper recurrens, inquit Dionysius, cap. xv Cœlest. Hierarch. Quarto, zona aurea significat regale sacerdotium Machabæorum, qui contra Antiochum, et christianorum, qui contra Antichristum, quasi milites Dei et Christi, fortissime depugnabunt. Balteus enim aureus olim fuit insigne regum: et Machabæi non tantum sacerdotes fuerunt, sed et principes ac reges. Tales quoque mystice sunt omnes christiani, auro charitatis, quasi gladio invicto, succincti: hos enim, ut dixi, repræsentat hic angelus.

Ita 'S. Stephanus charitatem pro armis habebat, et per ipsam ubique vincebat. Per charitatem Dei sævientibus Judæis non cessit: per charitatem proximi, pro lapidantibus intercessit: charitatis virtute subnixus, vicit Saulum crudeliter sævientem: et quem habebat in terra persecutorem, in cœlo meruit habere consortem,' ait S. Fulgentius, serm. De S. Stephano.

Quarto, corpus ejus erat quasi chrysolithus, id est aureus lapis: gemma enim hæc aureo colore translucet, eoque ita ardente, ut aurum cum eo collatum albicare videatur, ait Plinius lib. XXXVII, cap. ix. Hinc chrysolithi nomine subinde comprehenduntur topazii et hyacinthi, qui et ipsi aureo sunt colore. Anselmus Boetius insignis gemmarius Rudolphi II Imperatoris, lib. II De Gemmis, cap. lxv: 'Chrysolithus, inquit, est naturæ solaris, cujus speciem aureo suo colore refert.' Hinc chrysolitho in Rationali pontificis insculpta erat Ephraim, utpote aurea, id est regia tribus regni Israel. Chrysolithus ergo hic significat angelorum naturam præcellentem, cœlestem et spiritalem, quæ aliis creaturis eminet, uti sol astris, aurum metallis.

Adhæc, licet Alcazar in Apocal. xxi, 20, censeat chrysolithum non alium quam aureum habere colorem, verius tamen est eum habere aureum cum marino permixtum; inde enim Hebraice vocatur thursis, id est marinus. Unde Isidorus: 'Chrysolithus, ait, auro similis est cum marini coloris similitudine:' quia enim in eo aureus color non opacatur, sed pellucet, idcirco quasi vitreus est et marinus, eoque refert cœlestem Jerusalem, de qua ait S. Joannes, Apocalyp. xxi, 18: 'Ipsa civitas aurum mundum simile vitro mundo;' et vers. 21: 'Platea civitatis aurum mundum, tanquam vitrum pellucidum.' Quocirca opinantur multi chrysolithum esse illum, qui vulgo a gemmariis vocatur chrysolica, cujus color est viridis dilutus, quique multis angulis lævigari ac poliri solet, ut excitatus fulgeat. Verum in chrysolica vix apparet color aureus. Adde, viridis color non est marinus. Quocirca Anselmus Boetius loco citato: 'Chrysolithus, inquit, aureum habet colorem et aquam reubarbaro vel croco tinctam refert. Orientales purissimi auri instar rutilant: Europæi crystalli instar molles cum aureo colore, vel multum, vel parum nigricant. Inter hos nonnulli parum flavedinis habent, ut, nisi nigredine a crystallis distinguerentur, ab iis secerni non possent.' Chrysolithus ergo translucens et marinus congruit Gabrieli, qui lucem suam transfundere, et illuminare venerat Danielem.

Plinius, lib. XXXVII, cap. ix, asserit chrysolithum esse optimum, 'qui in collatione aurum albicare quadam argenti facie cogit.' Sic Gabriel aurum, id est sapientiam, argento, id est sermone sonoro, puro et sincero albicantem, Danieli communicat. Quare Hugo Victorinus, et ex eo Pererius et Fernandius, visione XXVI: 'Chrysolithus, inquit, fulget quasi aurum, et emittit ex se scintillas ardentes; quocirca significantur hoc lapide

illi, qui intelligunt divinam Scripturam, et id quod intelligunt, aliis demonstrant opere et sermone; et quasi scintillas boni operis et verbi jactant ex se, quibus alii illuminantur et accenduntur.'

Porro Boetius, Rueus et alii gemmarii chrysolitho has dant virtutes: Valet, inquiunt, contra asthma et pectoris angustias, ac contra pusillanimitatem, melancholiam, molestias et timores nocturnos, uti se expertum scribit Rueus, Cardanus, et ex eo Boetius, cap. lxvi. Addit Abulensis in Exod. xxviii, 20, valere eum contra dæmones; quia scilicet valet contra melancholiam, per quam homines vexare et tentare solent dæmones. Chrysolithus ergo hic notat Gabrielem, qui a Machabæis et Christianis depellit metum Antiochi, et Antichristi ac dæmonum, eosque animat et corroborat ut omnia dura amore Dei fortiter superent. In Machabæis vero et Christianis notat eorum invictam constantiam et virtutem in tot adversis resplendentem. Chrysolithus enim ejus est naturæ, ut 'eum lux celet, prodat obscurum. Hæc enim in illo est diversitas, ut nocte igneus sit, die pallidus,' aiunt Solinus Polyhistor. cap. xxxiii, Isidorus et Abulensis. Sic de chrysolampi scribit Plinius, libro XXXVII, cap. x: 'Chrysolampis in Æthiopia nascitur pallidi coloris die, noctu ignei.' Quocirca chrysolithus notat pœnitentes (est enim marini coloris: unde lacrymas pænitentes repræsentat) æque ac patientes, qui Christi amore ardentes omnia adversa generose superant, et fulgent quasi aurum in fornace. Hinc Apocal. xxi, 20, chrysolithus notat S. Matthæum apostolum et evangelistam qui sua pœnitentia et evangelio quasi ignea fax noctem hujus sæculi et Ecclesiæ illuminavit: ita hic Machabæis et fidelibus in persecutione positis, significat immortale decus et cœlestem gloriam, quam sua tolerantia et fortitudine adipiscuntur.


Fifthly, Gabriel had a flashing face.

Audi Mathathiam I Machab. ii, 64: 'Vos ergo, filii, confortamini, et viriliter agite in lege, quia in ipsa gloriosi eritis;' et I Machab. v, 63: 'Viri Juda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israel, et gentium omnium.' Maldonatus per chrysolithum accipit crystallum, qui cœlesti albicantique colore est. Verum Hebræum תרשים tharsis, non crystallum, sed chrysolithum proprie dictum significat.

Hæc significat primo, gloriam angelorum quæ divinæ cognitionis fulgore coruscat. Secundo, zelum, terrorem et iram eorum contra impios, hostesque Dei. Idem significat in Machabæis aliisque fidelibus Dei militibus, qui instar fulguris in tenebris idolatriæ et peccatorum emicuerunt, hostesque fidei zelo suo afflaverunt et prostraverunt. Denique fulgur notat gloriam resurrectionis, quam cap. xii, Gabriel Machabæis et fidelibus viriliter pro Deo certantibus proponit et promittit: corpora enim Christi et Sanctorum in resurrectione coruscabunt ut fulgura. Unde et de angelo qui Christi resurrectionem annuntiavit et repræsentavit dicitur


Sixthly, the eyes of Gabriel were like a burning lamp.

Matth. xxviii, 3: 'Erat autem aspectus ejus sicut fulgur.' Sic et hic Gabriel facie fulgurabat, id est, inquit Theodoretus, splendor illuminans et coruscans a facie ejus emanabat; sicut enim fulguris est scintillare, ita e vultu Gabrielis ita illustrato, emicabant radii quaquaversum. Hæc tria facie fulgurante repræsentat angelus, sed præsertim secundum. Fulgur enim est symbolum belli acris et celeris, ac bellatorum acrium et ardentium; fulgur enim jungitur cum tonitru, ex eoque quasi flamma erumpit. Audi Plinium, lib. II, cap. xliii: 'Si in nube luctetur flatus, aut vapor, tonitrua edi; si erumpat ardens, fulmina; si longiore tractu nitatur, fulgetra, his findi nubem, illis perrumpi.' Ibidem cap. liv: 'Fulgetrum prius cerni quam tonitrum audiri (cum simul fiant) certum est. Nec mirum, quoniam lux sonitu velocior.' Rursum, fulmen omnia sternit; et Jupiter, ait Virgilius, I Georg., 'disjecit fulmine montes.' Hinc trisulca fulmina, ac fulminantes acies et aquilæ. Sicut ergo dixit Poeta: 'Duo fulmina belli Scipiadas,' puta Cnæus et P. Scipiones: ita fuere 'duo fulmina belli Mathathiæ,' puta Judas et Jonathas, filii Mathathiæ. Ita et Joannes et Jacobus a Christo vocati fuere Boanerges, id est filii tonitrui, hoc est, tonantes et fulminantes. Hac de causa angeli optime depinguntur quasi fulgura et corpore fulgureo: nil enim eos ita nobis repræsentat ut fulgur.

Hebræus et Septuaginta, ut lampades ignis. Hi significant claritatem intellectus angelici, tum naturalem, tum beatificam, puta lumen gloriæ, ex quo oritur summus Dei visi amor et fruitio. In Machabæis vero hi oculi significant prudentiam, industriam, vigilantiam, quæ in bellis plurimum valent; dux enim belli callidior, quam fortior sit oportet, inquit Vegetius. Sed utrumque habent et indicant oculi fulgurantes, scilicet et calliditatem et acrimoniam pugnandi, percellendique hostes.

Ita legimus in Vita S. Franciscæ viduæ Romanæ (cap. iv) quæ mira sanctitate Romæ vixit, et vitam angelicam simili morte conclusit, anno Domini 1440, atque a S. D. N. Paulo V Pontifice in Sanctorum catalogum relata est, quod ipsa continuo cernebat angelum suum, quasi juvenem elegantissimum, acribus oculis, et vultu in cœlum semper suspiciente, ac manibus in formam crucis ad pectus cancellatis (unde et tali figura angelus appingitur ejus imagini) facie ita coruscante, ut ipsa vix in eam intendere posset, ita ut in hoc ejus lumine sine candela noctu per domum ambularet, recitaret divinum Officium aliaque exercitia sua perageret. Si ipsa morbo laborabat, aut a dæmonibus verberabatur, vel terribilibus spectris percellebatur, vel quasi ab angelo lucis tentabatur; Angelus dabat ei signum movendo crines suos, iisque spargendo magnam lucem, ex qua illa miram accipiebat consolationem, illuminationem et robur, ita ut dæmones confusi abscederent.


Versus 7: An exceeding great terror fell upon them

Quod si quid ipsa verbo, opere aut cogitatione peccasset, subducebat se, et disparebat angelus; unde ipsa pænitens culpam indagabat, eamque agnitam lacrymis abluebat, itaque angelus rursum ei suam præsentiam exhibebat. Quocirca hic angelus erat primo, quasi ejus pædagogus, eam in omnibus actionibus dirigens. Deinde, erat ei instar scuti ad repellendas omnes tentationes et scrupulos, quibus quadam vice graviter cruciata inter orandum, aspiciens angelum lætam et serenam frontem exporrigentem, itaque reipsa dicentem istas diaboli suggestiones esse res leves et nullius momenti; adeo mox mente serenata fuit, ut nullam deinceps senserit anxietatem. Tertio, erat ei socius orationis, omnisque gustus et consolationis spiritalis: quocirca colloquens cum angelo, tantam ex ejus cœlesti voce percipiebat dulcedinem, ut omnis humana vox et harmonia ei aspera et absona videretur, atque cum sponsa diceret: 'Sonet vox tua in auribus meis; vox enim tua dulcis, et facies tua decora.' Quarto, hic angelus mirum afflabat ei spiritum: unde meditans de hac angelica specie, loquebatur cum incredibili efficacia de virtutibus omnibus, maxime de innocentia et puritate, qua præ hominibus cernebat pollere angelum. Eadem postea Religionem instituens, superiorem habuit Angelum ex quarto ordine, majori fulgore coruscantem, uti habetur cap. xvi Vitæ ejusdem. Hinc S. Basilius virgines exhortatur ut in cubiculis, in lecto, in mensa, etc., decore se gerant, quia habent spectatorem angelum oculatissimum.


Versus 8: I GREW FAINT

Quia licet angelum non viderent, ejus tamen vocem et strepitum, aut certe lumen mirabile, et quasi fulgurans persentiscebant. Simile contigit sociis S. Pauli, cum ipse vidit Christum Actor. xxii, 9. Causa, cur solus Daniel viderit angelum, non socii, non fuit ἀορασία qua socios percusserit angelus, uti percussit Sodomitas, Genes. xix, 11; sed quod angeli in corpore assumpto, æque ac homines beati, species visivas sui corporis gloriosi habeant in potestate, faciantque ut ad libitum corpus sui speciem emittat in oculum unius, v. g. Danielis, non in aliorum ei adstantium, quo fit ut unus eum solus videat, non alii adstantes. Ita docent Scholastici in dist. xlviii et seq.


Versus 10: And upon the joints

Elangui: olim enim in lege veteri, quæ erat timoris et terroris, Deus per angelum se hominibus, etiam Sanctis et Prophetis, augustum et terribilem exhibebat, uti dixi Deut. iv, 33. Secus facit in lege nova, quæ est lex amoris. Mystice, 'emarcui;' quia, ut ait S. Gregorius, lib. III Dialog. xxiv: 'Caro ea quæ sunt spiritus capere non valet, et idcirco cum mens humana ultra se ad videndum ducitur, necesse est ut hoc carneum vasculum, quod ferre talenti pondus non valet, infirmetur.' Rursum mens humana dum in Deum conscendit, ejus fortitudinem conspicit, itaque ejus quasi desiderio absorbetur et liquatur.

Hebraice, super palmas manuum, q. d. Angelus me collabentem erexit, atque genibus et manibus niti fecit, ut surgerem. Nota hic: Angeli boni primo terrent, deinde consolantur suos, eosque corroborant, itaque sensim et gradatim eos a terrenis ad cœlestia abducunt. Unde S. Gregorius, lib. XXII Moral. cap. xiv, aut juxta aliam editionem xxii, docet quod Daniel hic primo prostratus, secundo erectus, tertio tremens, 'in semetipso nobis omnem ordinem nostri profectus innotescit. Verba enim Dei in terra jacentes audivimus, cum in peccatis positi, terrenæ pollutioni conjuncti, Sanctorum voce spiritualia præcepta cognoscimus. Ad quæ præcepta quasi super genua et super manuum nostrorum articulos erigimur, quia a terrenis contagiis recedentes, quasi jam ab infimis ventrem levamus. Ad extremum vero voce Dominica erecti quidem, sed trementes assistimus, cum a terrenis desideriis perfecte sublevati, verba Dei quo plenius cognoscimus, plus timemus.' Subdit paulo post: 'Ubi apte divina voce subjungitur: Noli metuere; quia cum plus ipsi quod timeamus agnoscimus, plus nobis de Deo per internam gratiam infunditur quod amemus, ut timor transeat in charitatem.'

Septimo, brachia significant fortitudinem actionis, quæ est in angelis; crura et pedes significant motus celeritatem. Ita S. Dionysius supra. Porro hæc erant ex 'ære candente' sive albicante, id est, ut Hebræus, posito et terso, ideoque fulgente, ut vertunt Septuaginta, ob fortitudinem, quam perpetuo exacuunt angeli, quaque nulli cedunt, sed subito omnia frangere et conterere possunt. In Machabæis vero, et fidelibus, hæc significant tum fortitudinis, tum armorum splendorem, quantamque per ea cædem facturi sint. Machabæi enim in hostes irruerunt acerrime, perinde ac si brachia et crura habuissent ænea. Plura de ære candenti dixi Ezech. 1, in fine cap.


Versus 11: STAND UPRIGHT

Octavo, vox sermonum ejus erat vox ut multitudinis, id est magna et confusa, q. d. Visus tibi esses illum Angelum audiens, audire multam hominum inter se colloquentium turbam; talis erat ejus vox, qualis esse solet multitudinis: et aquarum murmur; huic enim comparari solet vox Dei et angelorum, ut patet Ezech. i, 24; Apoc. i, 15, et alibi. Ratio erat prima, quia angelus hic non erat solus, sed veniebat comitatus multis angelis sui ordinis, erat enim princeps. Secunda, quia hæc magna vox significabat copiam scientiæ, et docendi, et illuminandi vim, quam habent angeli. Ita Theodoretus. In Machabæis hæc vox significabat eorum exercitus et phalanges.


Versus 12: You set your heart (you applied your mind) THAT YOU MIGHT AFFLICT YOURSELF

Sta rectus, uti stabas ante visionem, in qua perculsus corruisti.

Per jejunia, preces et gemitus. Nam te affligeres referendum est ad posuisti, q. d. Posuisti cor tuum ut te affligeres, et per istam afflictionem impetrares intelligentiam, qua cognosceres an et quando ista impedimenta fabricæ templi, et plenæ Judæorum libertati, ab hostibus objecta, ob quæ luxisti, et te afflixisti vers. 2, disjicienda forent. Ecce enim ego a Deo ad te missus sum, ut tibi significem exauditas esse preces tuas; ac proinde brevi, uti postulasti, templum reædificandum esse, nimirum post Cambysem, qui septem tantum annis regnabit, sub initium regni Darii Hystaspis, tumque multos Judæorum e Babylone eo convolaturos. Rursum Artaxerxem anno septimo regni missurum Esdram, et anno vigesimo missurum Nehemiam, qui reliquos in Babylone Judæos secum abducant in Jerusalem, ejusque muros et domos reædificent et perficiant: id enim reipsa præstabit Nehemias. Verisimile est hæc vel horum partem, Gabrielem revelavisse Danieli, etiamsi id ipse hic non enarret, quia ad alia festinat.


BECAUSE OF YOUR WORDS.

Nota hic rursum: Jejunio et maceratione corporis, atque precibus impetrarunt Sancti a Deo intelligentiam, imo prophetiam. Ita S. Thomas jejunio impetrabat explicationem locorum difficilium S. Scripturæ. Unde S. Gregorius, lib. XXX Moral. ix, vel juxta aliam editionem xviii: Daniel, inquit, deliciis abstinuit, ut 'tanto avidius gustum sapientiæ intus acciperet, quanto saporem carnis pro eadem sapientia foris robustius repressisset. Si enim a carne hoc quod libet abscindimus, mox in spiritu quod delectet, invenimus. Intentioni quippe animæ, si exterior evagatio clauditur, interior secessus aperitur. Nam quo extra se spargi propter disciplinam mens non potest, eo super se tendere per profectum potest: quia et in altum crescere arbor cogitur, quæ per ramos diffundi prohibetur: et cum rivos fontis obstruimus, fluenta surgere ad superiora provocamus.' Atque hos censet a S. Job vocari ibices, quæ in petris fætus ponunt cap. xxxix, 1.


Who was this prince of the Persians?

Propter preces tuas jam exauditas a Deo.

Respondent Judæi et hæretici fuisse Cyri filium Cambysem, Judæis infensum, aut principes ejus, qui templi restaurationem apud eum impediebant: hi enim Judæis et consequenter angelo protectori Judæorum resistebant.

Secundo, Rupertus et Cassianus, Collat. VIII, xiii, putant fuisse malum angelum, sive dæmonem: hic enim pugnat cum angelo bono. Idem sentit Prosper in Dimidio temp. cap. xv, ubi docet hoc prælium idem esse cum prælio draconis contra Michaelem, Apocal. cap. xii, vers. 7. Sicut enim cuilibet homini a nativitate, assignatur a Deo angelus bonus ad custodiam; ita eidem a Lucifero assignatur angelus malus ad tentationem: et sicut cuilibet regno assignatur a Deo angelus bonus ad tutelam, quasi præses; ita a Lucifero eidem assignatur angelus malus præses, qui regni statum turbet et evertat. Dæmon ergo assignatus præses Judæis a Lucifero, vocatur hic princeps Persarum, qui ex odio Dei valde obsistebat, ne Judæi, utpote populus Dei, e captivitate liberarentur. Hoc autem faciebat quatuor modis: Primo, instigando et inducendo Judæos ad gravia crimina, ut liberatione indignos se redderent. Secundo, suggerendo Judæis amorem Babyloniæ ob libertatem et rerum copiam; odium vero Judææ, quasi sterilis et plane vastatæ. Tertio, persuadendo Cyro et Cambysi id quod olim suaserat Pharaoni, Exodi I, scilicet Judæos regno esse utiles, ac proinde retinendos. Quarto, allegando apud Deum scelera Judæorum, quæ necdum satis captivitate vindicata et expiata erant. Ita Rupertus, lib. IX De Victoria Verbi Dei, cap. vi.

Verum dico hunc angelum fuisse bonum, qui a Deo præfectus fuit datusque custos regno Persarum. Sic enim Deus cuique genti et regno suum præficit angelum, uti docent S. Basilius, lib. III Contra Eunomium, Clemens Romanus, S. Dionysius, Gregorius Nazianzenus et alii, quos citat Ludovicus Molina I part. Quæst. cxiii, in fine, idque patet hic ex angelo Græcorum, qui nominatur vers. 20. Et ita intelligunt Patres illud Deuter. xxxii, 8, juxta Septuaginta: Constituit terminos populorum juxta numerum angelorum Dei. Confirmatur primo, ex eo quod statim subdit: 'Ecce Michael unus de principibus primis, venit in adjutorium meum;' ubi cum Michaelem unum de principibus vocet, innuit se aliquem alium angelum bonum principem regni Persarum appellasse. Secundo, ex vers. 21, ubi ait: 'Nemo adjutor meus est in omnibus his, nisi Michael princeps vester:' hic enim opponit principem Judæorum principi Persarum, quasi angelum angelo.


Versus 13: BUT THE PRINCE OF THE KINGDOM OF THE PERSIANS

Hæc est sententia S. Hieronymi (qui tamen etiam contrariam sententiam refert, sed ut alienam, non ut suam more suo), Theodoreti, S. Gregorii XVII Moral. cap. vii, S. Thomæ I part. Quæst. cxiii, art. vii, Lyrani, Carthusiani, Pererii, Fernandii et aliorum.

Nota autem: occurrit enim angelus tacitæ objectioni, q. d. Dices mihi, o Daniel: Si oratio mea die primo fuit exaudita, ut dixisti vers. 12, cur ergo illico ad me non advenisti? cur exspectasti tres septimanas, ut dicitur vers. 2, puta 21 dies, ut dicitur hoc versu? Respondeo, me tot diebus fuisse impeditum, quia restiti principi Persarum, qui contrariis precibus et rationibus tua postulata, si non in totum, certe ex parte evertere conabatur.


HE RESISTED ME.

Notat Molina, I part. Quæst. cviii, angelos infimæ hierarchiæ esse tutelares gentium ac hominum; scilicet Principatus tutelares esse regum et regnorum: inde enim videtur hic vocari princeps Persarum; Archangelos vero esse tutelares provinciarum; Angelos hominum singulorum.

Dices: Ergone inter se pugnant angeli, et quomodo angelus princeps Persarum restitit Gabrieli? Respondet Maldonatus hos duos angelorum principes apud regem Persarum, puta Cambysem, inter se pugnasse, dum contraria illi pro sua quisque gente et provincia suggerere et persuadere nitebantur. Ideo enim ait: 'Ego remansi ibi juxta regem Persarum.' Secundo et potius, hæc pugna angelorum apud Deum peracta est: adierunt enim ipsi ipsum fontem, puta Deum, ex quo tam animum regis Persarum, quam Judæorum libertatem et captivitatem pendere sciebant, atque coram eo disceptarunt. Licet enim angeli summa charitate se invicem ament, sintque omnes concordes (quod enim dicitur Job xxv, 2: 'Qui facit concordiam in sublimibus;' et cap. xxxviii, 37: 'Concentum cœli quis dormire faciet?' de cœlis et stellis; longe verius est in angelis: 'Omnium enim una victoria est, sui super se creatoris voluntas summa: quam dum semper aspiciunt, quod obfinere non valent, nunquam volunt,' ait S. Gregorius superius citatus); tamen in quibusdam rebus, in quibus Deus necdum patefecit suam voluntatem, sibi invicem contraria velle possunt, non absolute et efficaciter, sed conditionate, si videlicet Deo placuerit id quod ipsi optant et desiderant. Itaque hæc eorum pugna conditionata est, non absoluta: absolute enim utraque pars, licet invicem adversa, resignat se in voluntatem et sententiam Dei. Ita Gregorius de Valentia, I, part. disp. viii, de quinto Effectu gubernat. divina, Quæst. vi, punct. iv.

Sic ergo Gabriel hic pro suis Judæis orabat Deum, ut omnes e Babylone in patriam reduceret, ne Babyloniorum idolatria et vitiis inficerentur, uti aliquos infici videbat, atque urbem et templum restaurari curaret, juxta promissa sua; ut ibi pie, secure et quiete Deo servirent: quod tam instanter postulaverat, et assidue postulabat Daniel, cum templi fabricam anno primo Cyri inchoatam, sed anno secundo ejusdem propter hostes interruptam et inhibitam fuisse audisset. Addebat Judæos esse populum Dei, et gentem ex omnibus ab eo electam et dilectam; ex qua nasciturus erat Messias. Allegabat merita Abrahæ, Isaac, Jacob, Mosis, etc., preces Jeremiæ, Ezechielis, Nehemiæ, Jesu, et aliorum tum viventium, præsertim Danielis. E contrario angelus Persarum orabat ut Deus aliquos Judæos in Babylone relinqueret ad Babyloniorum et Persarum conversionem, utque illi a Judæis unum verum Deum, ejusque cultum discerent; illudque Judæis esse utile, utpote qui adversis meliores fierent. Ita Theodoretus et S. Gregorius supra.

Verum est enim illud Senecæ, lib. III De Ira, cap. viii: 'Quantum consuetudo possit intelliges, si videris feras quoque convictu nostro mansuescere, nullique immani bestiæ vim suam permanere, si hominis contubernium passa est.' Tantum valent conversatio, exempla, consuetudo, ut merito angelus Persarum convictum Judæorum suis Persis tam acri bello repoposcit. Qui Patres et aliam causam addunt, scilicet principem Persarum restitisse Gabrieli et Judæis ex zelo justitiæ, quod diceret Judæos, qui tot a Deo beneficia acceperant, iisque male vivendo tam ingrati exstiterant, debere adhuc magis puniri et purgari.


TWENTY-ONE DAYS.

Nota: Hæc pugna Gabrielis cum angelo Persarum peracta est non digladiando, nec verberando, sed primo, contraria volendo; secundo, contra antagonistam disputando; tertio, Michaelem, et alios angelos ad idem contra eum advocando et concitando; quarto, Deum ardenter orando contra vota alterius, ejusque rationes solvendo, et suas perurgendo.

Scilicet toto tempore trium septimanarum, quo jejunavit Daniel, vers. 2. Tamdiu duravit hæc pugna, non propter ipsos angelos: eorum enim actus sunt instantanei, et perficiuntur in instanti; sed primo, ut interim acueretur Daniel ad magis orandum pro Judæorum plena libertate; secundo, ut Judæi scirent pugnæ hujus et liberationis suæ difficultatem.


AND BEHOLD, MICHAEL, ONE (that is, the first) OF THE CHIEF PRINCES.

Moraliter, si inter angelos, imo principes angelorum, sunt dissidia, quid mirum inter homines sanctos subinde oriri dissensiones, vel opinionum, vel voluntatum, salva utrinque charitate. Ita dissensio orta inter Paulum et Barnabam, causa fuit ut pluribus gentibus prædicaretur Evangelium, Actor. xv, 39. Ita S. Paulus a S. Petro dissensit, Galat. ii, 11. Ita et S. Cyprianus a S. Stephano Pontifice, S. Chrysostomus a S. Epiphanio, S. Hieronymus a S. Augustino: quos tamen charitas una cum Deo, et cum sese invicem nexos vinctosque jungebat.

Sæpe enim Hebræi numerum cardinalem capiunt pro ordinali, q. d. Michael primus principum, scilicet Archangelorum. Ita S. Hieronymus et Theodoretus. Unde a S. Juda in sua epistola, et ab Ecclesia Michael vocatur Archangelus; videtur ergo quod Michael sit princeps ordinis Archangelorum duntaxat. Secundo, alii sic exponent, 'unus de principibus,' id est primus in ordine Principatuum, qui regnis præsunt: ex quo sequitur Michaelem esse principem ultimæ hierarchiæ duntaxat. Ita S. Thomas I part. Quæst. cxiii, art. 3, et innuit S. Dionysius cap. ix Cœlest. Hierarch. Idem sentiunt Ægidius Romanus in II dist. dub. 1, Toletus in Luca cap. i, 26, annot. 45, Gabriel Vasquez, I part. disp. ccxxiv, num. 14, ubi ait S. Michaelem esse ex Principatibus qui toti orbi præsunt.

Tertio, multi jam valde probabiliter censent Michaelem tum naturæ, tum gratiæ et gloriæ dignitate esse absolute primum et principem omnium omnino angelorum. Idque probatur primo, quia hac de causa, Apocal. xii, 7, Michael cum Lucifero et angelis ejus pugnasse dicitur, dum ejus superbiæ restitit, dixitque humillime מי כ אל mi ca el, quis ut Deus? Sicut ergo Lucifer dæmonum, sic Michael angelorum, pro Deo est imperator, estque primus inter Seraphinos. Secundo, quia Ecclesia Michaelem vocat Primatem cœlestis exercitus, præpositum paradisi, atque ejus nomine festum omnium angelorum colit. Tertio, quia Michael, uti olim Synagogæ, ita nunc Ecclesiæ totius præses et custos a fidelibus colitur. Hinc Ecclesia in Missa pro defunctis vocat eum Signiferum Christi. Rursum, Ecclesia vocat eum præpositum animabus suscipiendis.

Hac de causa S. Franciscus licet singulari amore et cultu prosequeretur omnes angelos, adeo ut 'a festo Assumptionis B. Virginis quadraginta diebus jejunans orationi jugiter insisteret; tamen S. Michaeli Archangelo, eo quod animarum repræsentandarum habet officium, spirituali erat amore devotior, propter fervidum quem habebat zelum ad salutem omnium salvandorum,' inquit S. Bonaventura in ejus Vita, cap. ix.

Ita anno Domini 1087, moriente S. Arnulfo Episcopo Suessionensi, cella ejus contremuit, eique apparuit S. Michael cum multis angelicis spiritibus, pollicens se ei fore ducem ad beatam vitam. Ita habet Lisiardus in ejus Vita.

Ita anno Domini 705, ægrotanti S. Wilfrido Archiepiscopo Eboracensi apparuit S. Michael, eique sanitatem restituit, addens se post quadriennium reversurum, tumque eum in pace tranquilla vitam terminaturum. Ita Beda, lib. V Hist. Anglic. cap. xx.

Ita anno Domini 922, in morte Sisinandi Episcopi Compostellæ audita est vox angelorum canentium: 'Veni, electe Dei, et intra in gaudium Domini tui,' inquit Vasæus in Chronic.

Ita S. Antonio morienti angelos occurrisse, eumque contra diaboli calumnias defendisse testatur S. Athanasius.

Ita S. Germani Capuani animam in cœlum ab angelis ferri vidit S. Benedictus, teste S. Gregorio, lib. II Dialog. cap. xxxv. Idem contigisse animæ S. Radegundis reginæ docet Gregorius Turonensis, De Gloria Confess. cap. cvi, et animæ S. Hildæ Abbatissæ, docet Beda, lib. IV Histor. Angliæ, cap. xxiii.

Denique S. Michaelem esse principem angelorum omnium, ideoque primum inter Seraphinos, sentit S. Basilius hom. De Angelis: 'Tibi, inquit, o Michael, duci supernorum spirituum, qui dignitate et honore prælatus es cæteris omnibus spiritibus supernis, tibi, inquam, supplico.' Et Pantaleon Diaconus apud Lipomanum in hom. De S. Michaele: 'Primum, inquit, locum obtinet inter mille millia, et decies mille myriades angelorum, et proxime ac citra ullum stuporem (cum cæteri angeli ad Dei majestatem obstupescant) canit ter sanctum et admirabilem hymnum Michael, qui est maxima et clarissima stella angelici ordinis.' Idem censent B. Laurentius Justinianus, serm. De S. Michaele, Rupertus, in cap. vii Apoc., Ambrosius Catharinus, in cap. i ad Hebræos, Molina, I part. Quæst. cviii et cxii, Viegas in cap. xii Apoc., Salmeron, tom. III, cap. iii, Bellarminus, tom. I, Controv. III, cap. ix, et alii. Unde Joannes Molanus Doctor Lovaniensis, lib. III De Pictur. et imagin. cap. xxxix: 'Michael, ait, dicitur Archangelus, non quod sit de ordine Archangelorum, sed quia omnium Angelorum caput et dux est.' De Michaele plura dicam cap. xii, 1.


HE CAME TO MY HELP.

Porro quod vir doctus scripsit, duos esse Michaeles, unum Seraphinum victorem Luciferi, alterum Archangelum custodem Ecclesiæ, novum est et hactenus inauditum, ac sine auctoritate æque ac necessitate assertum.


AND I REMAINED THERE BESIDE THE KING OF THE PERSIANS.

Michael venit in adjutorium Gabrielis, tum quia ipse præpositus erat Hebræorum, tum quia Gabriel meliorem causam tuebatur: jam enim effluxerant 70 anni captivitatis, quibus elapsis promiserat Deus se Judæos Babylone liberaturum. Ita S. Gregorius supra.


Versus 14: For the vision is yet for many days

Ut scilicet Cyrum, et Cyro ad bellum Scythicum abeunte, Cambysem ejus filium flecterem, eosque Judæis benevolos redderem. Ita Rupertus. Docet hic angelus se ita causam Judæorum apud Deum egisse, ut eamdem quoque egerit apud regem Persarum, a quo post Deum Judæorum liberatio pendebat. Discamus et nos ita Deo niti ut tamen humana non negligamus media et auxilia. Hanc prudentiam docuit nos S. P. N. Ignatius, dum monuit in rebus conficiendis ita fidendum esse Deo, ac si ipso solo res tota penderet; ac deinde in exsecutione ita sedulo rei incumbendum esse, omniaque humana auxilia accersenda esse, ac si iis solis res conficienda foret.


Versus 15: I cast my face down

Scilicet plurimos, q. d. Post multos annos implenda est visio sequens, quæ cap. proximo enarratur.


Versus 16: One like the appearance of a son of man

Non ex metu: nam eum jam absterserat angelus; sed ex reverentia, et ex debilitate contracta ex consternatione prioris visionis angeli, utpote terribilis et augustæ.

Videtur hic idem fuisse angelus quem viderat Daniel, quique cum ipso loquebatur; mox enim illi ait: 'Domine, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ;' et: 'Loquere, Domine, quia confortasti me.' Angelus ergo hic primo formam et vocem tam augustam et splendidam induit, ut supra hominem esse videretur: ex ea enim perculsus Daniel elanguit, et corruit in terram. Unde


HE TOUCHED MY LIPS AND OPENED MY MOUTH.

angelus aliam formam, puta vulgari homini similiorem, et familiarem induit, itaque comiter Danielem affatus, eum sibi restituit. Adde hunc angelum fuisse typum Christi hominis, eaque quoque de causa dicitur similis filio hominis.


Versus 17: AND HOW SHALL THE SERVANT OF MY LORD BE ABLE TO SPEAK WITH MY LORD?

Q. d. Os meum, quod antea præ reverentia obmutuerat, angelus tangendo aperuit, ut libere, fidenter et prompte cum eo loquerer. Sic Seraphim tetigit labia Isaiæ, cap. vi, 7. Loquitur ergo Daniel, aitque:


Versus 18: One like the appearance of a man touched me

Daniel vocat se servum, angelum vero Dominum: erat enim augusta et terribilis forma, quæ Danielem perculit et plane consternavit. Unde subdit: 'Nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercludebatur,' uti fit ingenti pavore et consternatione. Unde Vatablus sic explicat, q. d. Actum est de me, vidi angelum. Olim enim putabant Judæi se morituros, si vidissent angelum, adeo tunc apparebat terribilis. Unde Manue pater Samsonis, viso angelo, ait ad uxorem: 'Moriemur, quia vidimus Dominum,' Judic. xiii, 22. Verum sapientior erat Daniel, et jam metum ei absterserat aut temperarat Gabriel. Itaque verius est quod dixi, Gabrielem tam fulgida specie apparuisse, ac verberasse oculos Danielis, ut ille viribus pene deficeret, et animo linqueretur, vixque posset respirare. Quocirca angelus, hunc splendorem moderans, ait ei: 'Pax tibi,' quod licet Vatablus explicet, q. d. Incolumitas est tibi, non morieris, nihil detrimenti tibi accidet: tamen verius est angelum imprecari pacem, id est animum, vires et robur Danieli. Subdit enim: 'Confortare, et esto robustus.'


Versus 20: Do you know?

Tetigit me angelus in specie humana apparens, et a me visus ut homo. Vide dicta vers. 16.


AND NOW I WILL RETURN TO FIGHT (to dispute and contend with arguments) AGAINST THE PRINCE OF THE PERSIANS.

Q. d. Non videris nosse cur ad te venerim, sed ego tibi dicam: Veni ut dicerem tibi, primo, preces tuas esse exauditas, quoad plenum Hebræorum reditum in patriam. Secundo, quid sit populo Persico eventurum. Tertio, quid futurum sit in fine mundi, sed revertar cito, ut in conspectu Dei resistam angelo Persarum: nec enim omnino sum securus, gravius enim certamen mihi instare vereor ex angelo Græcorum, de quo vers. 20. Nihilominus priusquam abeo, et ad pugnam redeo, breviter tibi futura nuntiabo: quæ expressa sunt in scriptura veritatis, id est in libro præscientiæ et prædestinationis Dei, quæ verissima et certissima est, ac fallere nequit. 'Scriptura' ergo 'veritatis' vocatur hic Dei decretum, eo quod instar scripturæ fixum ac firmum sit, nec oblivione aut tempore mutetur. Porro hæc futura sunt tria illa paulo ante dicta, quæ angelus Danieli enarrat duobus cap. sequent., licet S. Hieronymus putet ibi narrari alias visiones; sed quod dixi, videtur verius.


WHEN I WAS GOING FORTH, THE PRINCE OF THE GREEKS APPEARED COMING.

Sic grammatici suum habent bellum grammaticale, quo non verberibus, sed verbis inter se confligunt de vocibus, et ad ravim usque decertant. Sic philosophi sua habent prælia scholastica, dum suam sententiam hic propugnat, et alter oppugnat. Sic, quod plane huic loco est simile, advocati apud judicem forense agunt bellum, dum unus reum capitis ad necem adigere, alter eripere et defendere conatur. Sic Cicero se oratione et verbis præliatum asserit, lib. I ad Attic. epist. 11: 'Ego, inquit, quamdiu senatus auctoritas mihi defendenda fuit, sic acriter et vehementer præliatus sum, ut clamor concursusque maxima cum laude mea fieret.' Licet enim Gabriel, vers. 12, dixerit Deum exaudivisse preces Danielis, eisque annuisse; tamen verebatur, ne angelus Persarum eas contrariis rationibus et precibus, saltem ex parte subverteret. Festinat ergo, ut contra eum disceptet, et a Deo auditis utriusque rationibus, definitivam sententiam pro Daniele et Hebræis impetret. Unde Arabicus vertit: Nunc ego revertar certare (ad certandum) cum rege Persidis.

Cassianus, Collat. VIII, cap. xiii, putat hosce principes fuisse angelos malos; unde concludit dæmones non tantum cum angelis bonis, sed et inter se dissidere ac confligere: 'Legimus, ait, Græcorum quoque principem similiter alium nuncupari, qui utique favens genti sibi subditæ tam populo Israel quam nationi Persarum videbatur adversus. Ex quo liquido pervidetur, quod discordias gentium, et conflictus, ac simultates, quas inter se istis instigantibus gerunt, etiam contra se adversæ exerceant potestates, et illarum vel victoria gaudeant, vel diminutione crucientur: et ob hoc non possunt inter se esse concordes, dum unusquisque pro his quibus præest, contra alterius gentis præsulem inquieta semper æmulatione contendit.' Verum jam ostendi omnes hosce principes fuisse angelos bonos, non malos; et certe si mali fuissent, non procurassent commoda gentis suæ, uti vult Cassianus, sed ejus exterminium agitassent. Flagrant enim dæmones ingenti odio hominum omnium.

Hunc ergo Græcorum angelum suspectum habuit angelus Danielis, timuitque ne ipse faveret angelo Persarum contra se et Hebræos, aut ne quasi tertius tragulam aliquam injiceret, qua retardaret, aut diverteret liberationem Hebræorum: ideo enim maturat reditum ad prælium. Id confirmatur ex eo quod mox subjicit: 'Nemo est adjutor meus, nisi Michael princeps vester:' ergo angelus Græcorum non erat ei adjutor. Unde et Biblia regia, atque alia sic legunt: Cum enim egrederer, apparuit princeps Græcorum. Ubi to enim dat causam præcedentium, q. d. Illico revertor; ecce enim novum video venire mihi antagonistam, scilicet

principem Græcorum. Unde et Vatablus vertit: Sed princeps Græciæ advenit, me egrediente.

Cur princeps Græcorum, id est Macedonum, venerit, quidque egerit aut postularit a Deo, incertum est. Non dubium est eum Græcorum sibi commissorum causam egisse; ac proinde verisimile est eum petiisse ut aliqui Hebræi in Græciam mitterentur, aut Græcis in Perside et aula regis existentibus miscerentur, ibique detinerentur, ut Græcos sensim unius Dei cognitione et cultu imbuerent; itaque ex parte restitit Gabrieli sollicitanti ut omnes in Judæam redirent, ne inter gentes ad idola et gentium vitia deflecterent.

Secundo, S. Hieronymus putat angelum hunc Græcorum restitisse Angelo Persarum, eorumque tyrannidem et peccata accusasse, ac petiisse ut Persis imperio dejectis, regnum Alexandri et Macedonum succederet: quod et factum est, ut patet cap. sequenti. Verum hoc factum est post multa tempora scilicet post ducentos annos: unde non videtur hoc tempore angelus pro eo orasse et sollicitasse. Sed responderi potest angelum ignorasse decretum Dei de tot annis dandis regno Persarum; aut, si illud scivit, putasse illud non esse absolutum, sed conditionatum: nam et angelus Danielis ei, cap. seq. vers. 2, tres tantum reges Persarum numerat, qui in Perside regnaturi sint. Forte ergo hic angelus ex hisce aliisque argumentis opinatus est instare finem regno Persarum, petiitque illud ad Græcos transferri, tempusque accelerari, ac proinde Hebræos non dimitti, ut Græcis mox regnaturis prodessent, uti dixi in responsione prima.

Tertio, S. Gregorius, XVII Moral. cap. vii, putat angelum Græcorum restitisse Hebræis; eo quod Hebræi contra Græcos aliquid ante commisissent, cosque læsissent. Hæc mera est conjectura: nam nil tale indicat Scriptura.

Quarto, Maldonatus censet angelum Græcorum, æque ac alios omnes, excepto Michaele, impedivisse Judæorum libertatem, eo quod peccata eorum nondum essent expiata: maxime vero post angelum Persarum id fecisse angelum Græcorum, eo quod sciret regnum Persarum transferendum ad Græcos, ideoque nollet Judæos inde in patriam redire, ut major esset Græcorum præda, atque hac de causa eum in auxilium angeli Persarum venisse. Verum quis credat hoc de angelo bono, cujus est tueri fideles, nec favere tyrannidi?

Nota: Deus voluit hanc angelorum pugnam fieri, ut scirent homines quantam angelorum et quisque suæ gentis providentiam et curam gerat. Vide hic ergo ut Gabriel et angeli fortiter suos adjuvent, et in præliis dent victoriam.

Elesbaan, rex Æthiopum, cum Dunaan tyranno Homeritarum pugnaturus, cum ejus castra et fame laborarent, et ab hoste valde premerentur, supplicatione facta, et sacra communione percepta, cum lacrymis Domini invocavit auxilium. Ipse autem eos audivit; et statim vox quædam fuit de cœlo audita, quæ dicebat: Gabriel, Gabriel, Gabriel. Confidentes itaque Æthiopes cum descendissent de navibus, et manus conseruissent cum hostibus, eos fuderunt, et omnes interfecerunt, etiam regem ipsum catena vinctum. Vide Baronium, anno Christi 523, ex Actis Arethæ martyris.

Anno Domini 601, qui numeratur quintus regum Francorum Theodeberti atque Theodorici fratrum, conflatum est civile bellum inter eos atque Clotharium, filium regis Chilperici, hæredem vero Guntheramni, magnaque facta utrinque cæde, cessit tandem victoria Theodeberto atque Theodorico, fugiente Clothario. In qua pugna, ait Aimoinus, De Gestis Franc. lib. III, cap. lxxxvii et lxxxviii, angelus Domini adstans evaginatum visus est tenuisse gladium.

Tradit Luitprandus, lib. II Hist. cap. xiv, Wenceslaum, Bohemiæ regem, occurrisse in finibus Duci Carinensi, qui fines regni hujus vastabat, eique obtulisse singulare certamen, ut multorum cædibus parceret. Ubi ventum est ad manus, angeli apparuere, qui Wenceslaum protegentes arma ministrabant. Quo viso, Dux petiit veniam, eaque obtenta discessit.

Congense regnum, anno Domini 1484, Lusitanorum classibus est exploratum. Cumque Christo rex nomen dedisset una cum multis suorum, victoriam mirabiliter de quibusdam rebellibus, vexillo crucis educto in prælium, reportavit. Joannes nomen huic regi fuit. Eo defuncto, filius natu major Alfonsus fidem patris sequebatur, minor erat omnino alienus: quocirca in certamen acquirendi regni venerunt. Innumeri qui nondum Christum colebant, natu minorem sequebantur, et maximas copias adversus alterum paucis stipatum militibus conficiebant. Ventum tandem ad pugnam: vix initum prælium, Christi hostes in fugam se protinus, subito pavore correpti, dederunt. Dux exercitus hostilis captus palam confessus est, se magnam militum copiam in equis insidentem, et crucibus insignitam tantaque luce splendentem, ut oculos omnium perstringeret, in prælio conspexisse, ejus metu perterritum cum suis se fugæ commisisse. Ita Hieronymus Osorius, lib. III Hist.

Beato Moysi abbati quodam tempore tam vehementem intulit impugnationem fornicationis dæmon, ut quietus in cella sua nequiret diutius permanere. Contulit se itaque ad S. Abbatem Isidorum, ac violentiam insultus hujus acerrimi magna cum animi mœstitudine narravit. Cumque e Scripturis sanctis Abbas Isidorus testimonia proferens eum consolaretur, eumque ut in suam cellulam reverteretur rogaret, isque ut id faceret, non posset induci; tunc illum Abbas Isidorus ad suæ mansiunculæ superiora perduxit, eique dixit: 'Respice ad Occidentem, et vide.' Vidit autem versus illam mundi plagam innumerabilem dæmonum multitudinem vehementer cum furore perturbari, et quasi ad prælium præparari.

quod plures nobiscum sint quam cum illis, sicut dixit Elisæus propheta, ut et S. Joannes ait: Quia major est, qui in nobis est, quam qui in hoc mundo. His auditis confortatus in Domino, Abbas Moyses reversus est ad cellulam suam, gratias agens, et glorificans Domini Jesu Christi potentiam et bonitatem. Ita habet ejus Vita in Vitis Patrum. Plura recenset noster d'Aurout in Catechis. cap. De Angelis.


In the scripture of truth.

ratos in conflictum turmatim ruere et pugnare. Dixit ei iterum Abbas Isidorus: 'Respice ad Orientem.' Cumque eam in partem attentius oculos conjiceret, vidit innumerabilem sanctorum angelorum frequentiam, splendentemque super lumen solis copiam celestium virtutum. Ait tum ei Abbas Isidorus: 'Ecce quos in Occidente vidisti, illi ipsi sunt, qui etiam Sanctos Dei impugnant. Illos vero versus Orientem conspexisti, hi sunt quos in adjutorium servis suis mittit Dominus exercituum Deus. Cognosce igitur