Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Angelus praedicit Danieli bella posterorum Alexandri Magni, puta Seleucidarum, regum Asiae, et Ptolemaeorum regum Aegypti; ac tandem, vers. 21, descendit ad Antiochum Epiphanem, in quo Antichristum, ejusque tyrannidem describit.
Textus Vulgatae: Daniel 11:1-45
1. Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur, et roboraretur. 2. Et nunc veritatem annuntiabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes: et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Graeciae. 3. Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa, et faciet quod placuerit ei. 4. Et cum steterit, conteretur regnum ejus, et dividetur in quatuor ventos coeli: sed non in posteros ejus, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est; lacerabitur enim regnum ejus etiam in externos, exceptis his. 5. Et confortabitur rex Austri: et de principibus ejus praevalebit super eum, et dominabitur ditione: multa enim dominatio ejus. 6. Et post finem annorum foederabuntur: filiaque regis Austri veniet ad regem Aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen ejus: et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, adolescentes ejus, et qui confortabant eam in temporibus. 7. Et stabit de germine radicum ejus plantatio: et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis Aquilonis: et abutetur eis, et obtinebit. 8. Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti et auri, captiva ducet in Aegyptum: ipse praevalebit adversus regem Aquilonis. 9. Et intrabit in regnum rex Austri, et revertetur ad terram suam. 10. Filii autem ejus provocabuntur, et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum: et veniet properans, et inundans: et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robore ejus. 11. Et provocatus rex Austri egredietur, et pugnabit adversus regem Aquilonis, et praeparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu ejus. 12. Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor ejus, et dejiciet multa millia, sed non praevalebit. 13. Convertetur enim rex Aquilonis, et praeparabit multitudinem multo majorem quam prius: et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis. 14. Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem Austri: filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent. 15. Et veniet rex Aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas: et brachia Austri non sustinebunt, et consurgent electi ejus ad resistendum, et non erit fortitudo. 16. Et faciet veniens super eum juxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem ejus: et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu ejus. 17. Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum ejus, et recta faciet cum eo: et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud: et non stabit, nec illius erit. 18. Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas: et cessare faciet principem opprobrii sui, et oppro-
Versus 1: AND I, FROM THE FIRST YEAR OF DARIUS, STOOD TO STRENGTHEN HIM
brium ejus convertetur in eum. 19. Et convertet faciem suam ad imperium terrae suae, et impinget, et corruet, et non invenietur. 20. Et stabit in loco ejus vilissimus, et indignus decore regio: et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in praelio. 21. Et stabit in loco ejus despectus, et non tribuetur ei honor regius: et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia. 22. Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie ejus, et conterentur: insuper et dux foederis. 23. Et post amicitias, cum eo faciet dolum: et ascendet, et superabit in modico populo. 24. Et abundantes et uberes urbes ingredietur: et faciet quae non fecerunt patres ejus, et patres patrum ejus: rapinas, et praedam, et divitias eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit: et hoc usque ad tempus. 25. Et concitabitur fortitudo ejus, et cor ejus adversum regem Austri in exercitu magno: et rex Austri provocabitur ad bellum multis auxiliis: et fortibus nimis: et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia. 26. Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque ejus opprimetur: et cadent interfecti plurimi. 27. Duorum quoque regum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur, et non proficient: quia adhuc finis in aliud tempus. 28. Et revertetur in terram suam cum opibus multis: et cor ejus adversum testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam. 29. Statuto tempore revertetur, et veniet ad Austrum: et non erit priori simile novissimum. 30. Et venient super eum trieres et Romani: et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet: reverteturque, et cogitabit adversum eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii. 31. Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent juge sacrificium: et dabunt abominationem in desolationem. 32. Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter: populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet. 33. Et docti in populo, docebunt plurimos: et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum. 34. Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo, et applicabuntur eis plurimi fraudulenter. 35. Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus praefinitum: quia adhuc aliud tempus erit. 36. Et faciet juxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum: et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia: perpetrata quippe est definitio. 37. Et Deum patrum suorum non reputabit: et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit: quia adversum universa consurget. 38. Deum autem Maozim in loco suo venerabitur: et Deum, quem ignoraverunt patres ejus, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis. 39. Et faciet ut muniat Maozim cum Deo alieno, quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito. 40. Et in tempore praefinito praeliabitur adversus eum rex Austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex Aquilonis, in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret et pertransiet. 41. Et introibit in terram gloriosam, et multae corruent: hae autem solae salvabuntur de manu ejus, Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon. 42. Et mittet manum suam in terras: et terra Aegypti non effugiet. 43. Et dominabitur thesaurorum auri et argenti, et in omnibus pretiosis Aegypti: per Libyam quoque et Aethiopiam transibit. 44. Et fama turbabit eum ab Oriente et ab Aquilone: et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos. 45. Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum: et veniet usque ad summitatem ejus, et nemo auxiliabitur ei.
1. Ego autem ab anno primo Darii stabam ut confortaretur. — Non sunt haec verba Danielis, ut vult S. Hieronymus, sed angeli cum Daniele loquentis: angelus enim orationem cap. praeced. de bellis coeptam hic continuat, ut patet ex ipsa serie contextus, maxime ex fine cap. praeced. et ex vers. hic aliisque seq. Ita Theodoretus et Hebraei.
prophetico non fuit curae ordinem historiae prosequi, sed tantum ea attingere, quae ad ejus scopum pertinent. Scopus autem ejus hic est, describere regnum Graecorum, puta Alexandri, ejusque successorum Seleucidarum et Ptolemaeorum. Transit ergo a Xerxe ad Graecos, quia cum ipsi Xerxem tam infami clade ceciderunt, tum coeperunt se erigere, atque Xerxis et Persarum opibus et regno inhiare.
q. d. Ego angelus qui Judaeorum sum custos, ab initio procuravi, ut regnum a Chaldaeis, et Balsasare ad Medos et Persas, puta ad Darium et Cyrum, transferretur. Sciebam enim eos Judaeis fore benevolos magis quam Babylonios reges, quodque ipsi Judaeos e Babylone in patriam dimitterent, ideoque ab initio ego Darium adjuvi, ut in regno Babylonis confirmaretur et roboraretur.
Versus 2: Behold, three more kings shall stand in Persia
2. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside. — Imperite Judaei ex hoc loco numerant tantum quinque reges Persarum: nam, ut docent S. Hieronymus, Eusebius, Josephus, Thucydides, Diodorus, Herodotus et alii, universim fuerunt 14, scilicet: I. Cyrus, qui regnavit annos 30. II. Cambyses, filius Cyri, regnavit annos 7 et menses 6. III. Smerdes magus, tyrannus, regnavit menses 6. IV. Darius Hystaspis regnavit annos 36. V. Xerxes, Darii filius, regnavit annos 20. VI. Artabanus praefectus, qui Xerxem occidit, menses 7. VII. Artaxerxes, dictus Longimanus, eo quod altera manus ei esset longior, filius Xerxis, regnavit annos 40. VIII. Xerxes secundus, tyrannus, regnavit menses 2. IX. Sogdianus, tyrannus, regnavit menses 7. X. Darius Nothus, scilicet filius Artaxerxis Longimani, regnavit annos 19. XI. Artaxerxes, dictus Mnemon a praestantia memoriae, regnavit annos 43. XII. Artaxerxes Ochus regnavit annos 23. XIII. Arses regnavit annos 4. XIV. Darius Codomannus, qui ab Alexandro victus est, regnavit annos 6. Stetit ergo regnum Persarum per annos 230, licet monarchia eorum tantum steterit annos 203. Nam Cyrus anno 27 regni sui cepit Babylonem et Balsasarem occidit, tumque factus est monarcha, tantumque per tres annos regnavit ut monarcha, uti ostendi I Esdrae 1, 1.
Dices: Qui sunt ergo hi quatuor, quos solos post Cyrum hic numerat Daniel? Cyrum enim hic non numerat, quia Cyrus jam regnabat. Nam Cyri anno tertio hanc prophetiam ab angelo accepit Daniel, ut patet cap. x, 1. Respondeo: Sunt primi quatuor qui proxime Cyro successerunt, scilicet Cambyses, Smerdes, Darius et Xerxes. Nam Xerxes est ultimus horum quatuor, qui, ut ait Daniel, fuit opulentissimus, quique bellum movit Graecis. Praeterit ergo hic angelus alios novem reges, quia, ut ait S. Hieronymus, spiritui
Quartus ditabitur opibus. — Hunc esse Xerxem omnes consentiunt, cujus tantae fuerunt opes et copiae, ut flumina ab exercitu ejus siccata ferantur, naves quoque decies centum millia numero habuisse dicatur, inquit Justinus, lib. II.
Versus 3: And a mighty king shall arise
3. Surget vero rex fortis. — Hic est Alexander Macedo, qui in summa fuit gloria, sed brevi: nam post duodecim regni annos Babylone decessit, regnumque ejus divisum fuit in quatuor, non in posteros, id est filios (etsi duos moriens reliquerit: nam hos regno exclusit, doloque occidit Cassander), sed duces ejus, scilicet Aridaeum fratrem Alexandri, Seleucum, Antigonum et Ptolemaeum: atque praeter hos partem imperii tenuerunt Perdiccas, Craterus, Lysimachus; insimper et exteri, ut Arsaces apud Parthos; atque Macedones, aliique Graeci paulo post alios sibi reges crearunt. Angelus hic agit de Alexandro, tum quia Judaeis cum eo fuit negotium, ut patet ex Josepho, XI Antiq. viii; tum ut ex eo quasi capite descendat ad Seleucidas et Ptolemaeos; de quibus ex professo agere intendit, ut per eos descendat ad Antiochum Epiphanem, et ad Antichristum, ut patebit vers. 5.
Versus 4: It shall be divided toward the four winds
4. Dividetur in quatuor ventos, — ad quatuor mundi plagas, uti ostendi cap. viii, 8. Comparantur regna ventis, uti et somnio cap. ii, 28, quia transeunt et evanescunt ut venti. Secundo, quia inter se pugnant ut venti. Porro tanta fuit gloria Alexandri, ut multi imperatores eam affectarint, esto stolide. Antoninus Caracalla, teste Spartiano in ejus Vita, dicebat Alexandri animum in corpus Augusti Caesaris, ac deinde in se transmigrasse, ut quoniam illi brevis fuerat vita, in Augusto viveret diutius, ac deinde in se. Quocirca ipse se Alexandrum Orientalem Augustum vocabat. Sic et Julianus Apostata credi voluit Alexandrum in se transmigrasse, ac se non minorem de Persis, quam Alexander, victoriam reportaturum, idque credebat ex persuasione Maximi philosophi, uti ex priscis historicis narrat Baronius anno Christi 636; sed fefellit, et falsus est: nam Julianus in Perside victus et occisus est. Alexander Severus Imperator, teste Lampridio in ejus Vita, Alexandri nomen accepit, eo quod in templo dicato Alexandro Magno apud Arcaenam urbem natus esset, cum casu illuc pater ejus cum uxore patriae solemnitatis causa venisset: et quod eadem die natus esset, qua Alexander Magnus excessit e vita. Alter ergo Alexander esse voluit.
Versus 5: And the king of the South shall be strengthened
5. Et confortabitur rex Austri. — Hic est Ptolemaeus, non Philopator, ut vult Theodoretus, sed Lagi, primus post Alexandrum Aegypti rex, ejusque filius Ptolemaeus Philadelphus, secundus Aegypti rex. Ita S. Hieronymus. Ptolemaeus enim Lagi vir fortissimus, non tantum Aegyptum, sed et Cyprum, Phoenicem, multasque alias insulas et regiones occupavit, quin et Pyrrhum Epirotarum regem expulsum in regnum restituit. Idem fecit Seleuco Antiochi filio, quem Antigonus Asiae rex ejecerat.
Nota: Angelus his omissis duobus aliis Alexandri successoribus, scilicet Arideo et Antigono, caeterorum duorum tantum gesta hic enarrat, scilicet regum Austri, id est Ptolemaeorum qui regnarunt in Aegypto, quae Judaeae est ad austrum; et regum Aquilonis, id est Seleucidarum, id est posterorum Seleuci, qui dominati sunt Asiae et Syriae, quae ad aquilonem sunt Judaeae, per 270 annos, ait Appianus. Id facit angelus: quia Judaea inter Syriam et Aegyptum media interjacet, ideoque bellorum inter Seleucidas et Ptolemaeos gestorum fuit particeps; perinde ac isthmus inter duo maria interjacens, utriusque maris fluctibus utrinque tunditur. Ita S. Hieronymus. Hoc ergo hic fixum sit, reges Austri, esse reges Aegypti, reges Aquilonis esse reges Syriae.
Recenset ergo hic bella, quae inter hos reges per 140 annos gesta sunt, scilicet a tertio rege Syriae, qui dictus est Antiochus Theos, usque ad octavum, scilicet Antiochum Epiphanem, et a secundo rege Aegypti, qui fuit Ptolemaeus Philadelphus, usque ad sextum, scilicet Ptolemaeum Philometorem. Ponam hic hosce reges ordine.
Seleucidae. I. Rex Syriae, qui anno 12 post mortem Alexandri, victo Antigono, coepit regnare, fuit Seleucus Nicanor; hic regnavit annos 3. Dictus Nicanor, vel, ut alii, Nicator, a caeso Nicatore, vel potius a multis et illustribus victoriis, quas habuit. Ita Appianus, in Syriaco. II. Antiochus Soter, filius Seleuci Nicanoris, regnavit annos 19. III. Antiochus Theos, filius Soteris, regnavit annos 15. Hunc describit angelus, vers. 5. IV. Seleucus Callinicus regnavit annos 20. Hunc describit angelus, vers. 7. V. Seleucus Ceraunius, id est fulmineus, quod audaci et veloci ingenio praeditus videretur esse quasi fulmen; hic regnavit annos 3. Hunc describit angelus, vers. 10. VI. Antiochus Magnus regnavit annos 37. Hunc describit angelus, vers. 10. VII. Seleucus Philopator regnavit annos 12. Hunc describit angelus, vers. 20. VIII. Antiochus Epiphanes regnavit annos 12. Hunc describit angelus, vers. 21 et sequent. Hic Epiphanes Christi ortum 170 annis antecessit.
Ptolemaei. I. Post Alexandrum primus rex Aegypti fuit Ptolemaeus, Lagi filius, vir prudentissimus et fortissimus; hic regnavit annis 40. II. Ptolemaeus Philadelphus, qui curavit septuaginta interpretes vertere Biblia Hebraea in Graecum idioma; hic regnavit annis 38. Hunc describit angelus, vers. 5. III. Ptolemaeus Evergetes regnavit annis 26. Hunc describit angelus, vers. 7. IV. Ptolemaeus Philopator regnavit annis 17. Hunc describit angelus, vers. 10. V. Ptolemaeus Epiphanes regnavit annis 24. Hunc describit angelus, vers. 13. VI. Ptolemaeus Philometor regnavit annis 35. Hunc describit angelus, vers. 22. Hinc patet Danielem horum inter se praelia praedixisse, 260 annis ante eorum inchoationem. Praedixit enim ea sub finem regni Cyri, qui 200 annis Alexandrum Magnum praecessit. Praelia autem haec coeperunt sub Antiocho, cognomento Theos, qui Alexandro 69 annis fuit posterior.
Quaeres, cur reges hos clare non exprimit et nominat Daniel? Respondeo, quia prophetiam scribit, non historiam: historia enim clara est; prophetia vero symbolica et obscura. Secundo, id voluit Deus, ne turbaret causarum secundarum, et providentiae suae suavem dispositionem, quae res, praesertim humanas, sinit agi suis motibus, easque permittit suae libertati. Hic enim ordo, et haec libertas multum impediretur, si homines praescirent ea quae a se, vel aliis facienda: aut quae eis eventura sunt. Sicut, si homo sciret in particulari tribulationes omnes sibi per vitam obventuras, earumque ordinem, numerum et gravitatem unico intuitu conspiceret, deficeret animo, et desperaret: nunc autem cum sensim singulae prodeunt, unaque tantum praesens est, caeterae latent, facile quaelibet toleratur et carpitur. Hoc est quod angelus in fine hujus visionis ait Danieli, cap. viii, 4: "Tu autem, Daniel, claude sermones, et signa usque ad tempus statutum."
Et de principibus ejus praevalebit super eum. — Theodoretus putat hic significari Scopam, Ptolemaei Philopatoris ducem; quasi hic describatur bellum inter Philopatorem et Antiochum Magnum: verum de hoc agit angelus vers. 11. Secundo, Maldonatus intelligit Antiochum Epiphanem: verum de hoc agitur vers. 21. Tertio, S. Hieronymus intelligit Ptolemaeum Philadelphum, qui patrem suum Ptolemaeum Lagi gloria et opibus superavit: verum quia Angelus eum non filium, sed principem vocat, "ejus" scilicet regis fortis, puta Alexandri Magni, de quo egit vers. 3 et seq.; hinc melius intelligemus Antiochum, qui Theos, id est Deus, cognominatus est a Milesiis, eo quod Timarchum eorum tyrannum expulisset, inquit Appianus. Hic Theos "praevalebit super eum," scilicet regem Austri,
id est Aegypti, puta contra Ptolemaeum Philadelphum: nam contra eum feliciter et fortiter totis Asiae et Orientis viribus dimicavit. Causa belli fuit, quod Theos ad illud sollicitatus fuerit a genero suo Magas, qui erat frater Ptolemaei Philadelphi: hic enim Magas duxerat filiam Antiochi, et oderat fratrem suum Philadelphum, atque contra eum Antiochum concitavit, ait Pausanias in Atticis. Porro Philadelphus, videns se inferiorem Antiocho, cum eo foedus iniit, eique filiam suam Berenicem uxorem dedit, cum maxima dote: sed "non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen ejus," id est Berenice non diu permanebit in regno Syriae. Nam Laodice prior Antiochi uxor non ferens Berenicem sibi praelatam, dolo Berenicem cum ejus filio et fautoribus, quin et Antiochum maritum suum veneno interemit, atque pro eo regem creavit filium suum ex Antiocho, Seleucum Callinicum. Ita Justinus, lib. XXVII, S. Hieronymus et alii.
Nota: Brachium vocat robur regni Syriae, quod per hoc connubium a rege Aegypti corroborabatur: per connubium enim, quasi brachium ab uno regno in aliud porrectum fuit, quo dexterae duorum regum ad firmandam amicitiam dabantur; itaque utrumque regnum quasi jungebatur et corroborabatur. Ita Maldonatus.
Versus 7: And from the shoot of her roots a plant shall stand
7. Et stabit de germine plantatio. — Haec "plantatio," id est planta, fuit Ptolemaeus Evergetes successor Ptolemaei Philadelphi, qui fuit ex eodem germine, quia fuit frater ejus; hic enim ultus est injuriam fratri suo Philadelpho illatam, simulque mortem neptis suae Berenices. Nam ingressus provinciam regis Aquilonis, scilicet regnum Syriae, in quo regnabat Callinicus, eam occupavit, simulque totam fere Asiam, atque Laodicem Berenices aemulam interfecit. Sed cum audisset in Aegypto seditionem moveri, diripiens regnum Callinici, ex eo quadraginta millia talentorum auri abstulit, simulque vasa pretiosa et simulacra deorum ad duo millia et quingenta, inter quae erant et illa quae Cambyses, cum caperet Aegyptum, inde in Persas asportarat. Haec, inquam, retulit Evergetes, itaque in regnum suum, et in terram suam, puta in Aegyptum, reversus est, ut ait hic angelus: atque hac de causa ob deos, scilicet patrios, ab eo relatos in Aegyptum, Aegyptii Ptolemaeum hunc Evergetem, id est benefactorem, nuncuparunt. Ita S. Hieronymus.
Abutetur eis. — Hebraice, faciet de illis, supple pro voluntate sua, q. d. Ad libitum eos capiet, spoliabit, vexabit, occidet.
Filii autem ejus. — "Ejus," scilicet regis non Austri, sed Aquilonis, id est Syriae, puta Seleuci Callinici, qui cum Ptolemaeo Evergete infeliciter dimicaverat, et tandem amisso regno equo praecipitatus interiit, teste Justino, lib. XXVII. Hujus enim Callinici filii duo fuerunt, Seleucus Ceraunius et Antiochus Magnus, qui ut cladem et injuriam parenti illatam ulciscerentur, collegerunt exercitum contra Ptolemaeum quartum, qui fuit filius Evergetis, dictusque est Philopator per antiphrasin, quod patrem, matrem, fratrem, uxorem et sororem occidisset. Sed cum Seleucus Ceraunius, senior Callinici filius, dolo a suis interfectus esset, solus Antiochus Magnus rem aggressus, totam Syriam, proditione Theodoti, Ptolemaeo Philopatori parricidae, et libidinibus vacanti ademit. Ita ex Justino et Polybio S. Hieronymus; unde in singulari ait angelus: "Et veniet properans," scilicet Antiochus, "et inundans," id est quasi fluvius terram operiens multitudine militum.
Versus 11: And the king of the South, being provoked
11. Et provocatus rex Austri. — Cum enim Antiochus recuperasset Syriam, et usque ad Raphiam urbem, quae est in foribus Aegypti, pervenisset; excitatus Philopator, collegit maximas copias, praesertim ex Graecia, atque juxta Raphiam cum Antiocho conflixit eodem anno, quo Annibal Romanos apud Trasimenum lacum cecidit, quo in praelio Antiochus succubuit, amisitque exercitum, atque per deserta fugiens pene captus est. Nam, ut narrat lib. III Machabaeorum, initio, commisso acri praelio, cum fortius pugnaretur ab Antiocho, Arsinoe Ptolemaei Philopatoris soror, copias obambulans cum lacrymis obsecrabat milites, uti sibi opem fortiter et audacter pugnando ferrent, binas auri minas se singulis, si vincerent, daturam promittens; itaque milites, resumptis animis, Antiochi copias ceciderunt, multosque ex iis ceperunt.
Versus 12: But he shall not prevail
12. Sed non praevalebit, — Philopator: quia hostem suum Antiochum capere, aut regno exuere non poterit; nam Antiochus fuga elapsus, cum Ptolemaeo Philopatore, pacis et voluptatum amante, foedus iniit, ea conditione, ut tota Syria cederet, eamque Philopatori traderet. Hic enim Philopator, inquit Justinus, Eurydicem sororem pariter et uxorem suam occidit, atque adhaesit Agathocleae meretrici, noctes in stupris, dies in conviviis consumens. Agathocles ergo frater Agathocleae, qui et ipse regis erat concubinus, regem et regnum regebat, qui, Philopatore mortuo, cum aerarium regium regnumque invadere vellet, cum Agathoclea sorore, ambo a populo concurrente tenti et suspensi sunt.
Versus 13: For the king of the North shall return (because Antiochus the Great,...
13. Convertetur enim rex Aquilonis (quia Antiochus Magnus, videns luxuriam et ignaviam Philopatoris, exercitum reparavit; et Philopatore interim mortuo) in fine temporum annorumque, — id est revoluto aliquot annorum tempore, contra filium ejus Ptolemaeum Epiphanem, quatuor annorum puerum, castra movit, adjutus a Philippo Macedonum rege, ea conditione, ut inter se dividerent regnum Aegypti, et hoc est quod subdit angelus: "Multi consurgent adversus regem Austri," id est Aegypti. Ita Justinus, lib. XXX et XXXI. Qui et addit Alexandrinos misisse legatos Romam, ut pupilli pueri, puta Ptolemaei Epiphanis tutelam susciperent, quod et fecerunt Romani,
indeque ortum est bellum inter Romanos et Antiochum, quo victus Antiochus Romanis Asiam cessit, de quo vers. 18.
Versus 14: And the sons of the transgressors
14. Filii quoque praevaricatorum, — q. d. Multi Judaei praevaricatores legis Dei, occasione horum bellorum inter vicinos reges, desciscent et deficient alii ad Ptolemaeum, alii ad Antiochum; ac tandem mortuo Antiocho, contra legem, quae jubet in solo templo Hierosolymitano Deum coli, extollentur in superbiam, atque aedificabunt templum Heliopoli in Aegypto, quod sua habeat sacrificia et sacerdotes, aeque ac Hierosolymitanum, idque ut impleant visionem Isaiae xix, 19, quae habet: "Erit altare Domini in medio terrae Aegypti;" impleant, inquam, secundum pravam et perversam suam intelligentiam. Nam Isaias ibi non loquitur de templo Judaico, quod unicum esse voluit Deus, idque Hierosolymis tantum; sed de templis christianorum in Aegypto, et passim toto orbe aedificandis. Horum dux fuit Onias, filius Oniae pontificis, qui fugiens Antiochum Epiphanem Judaeam invadentem, perrexit in Aegyptum ad Ptolemaeum Philometorem, templumque hoc Heliopoli ab eo impetravit, quod stetit annos 230 usque ad Vespasianum, qui illud cum urbe, et Judaeis funditus evertit. Et hoc est quod ait hic Daniel, dicens: "Et corruent." Ita S. Hieronymus. Vide Josephum, lib. XIII Antiq. cap. vi, et lib. VII Belli, cap. xxx. Ubi nota Josephum errare in numero annorum: ponit enim annos 333 a Philometore ad Vespasianum, cum tantum fluxerint 250, teste Eusebio.
Versus 15: And the king of the North shall come
15. Et veniet rex Aquilonis. — Antiochus Magnus, defuncto Ptolemaeo Philopatore, contra filium ejus Ptolemaeum Epiphanem, maximo exercitu venit in Syriam, volens illam superiori bello amissam, cum Judaea sibi subjicere; et Scopam ducem Ptolemaei juxta fontes Jordanis, ubi postea Paneas, id est Caesarea Philippi, condita est, inito certamine fugavit, eumque cum decem millibus militum obsedit in Sidone, ob quem liberandum misit Ptolemaeus duces electos et inclytos, Eropum, Menoclem et Damoxenum; sed obsidionem solvere non potuit: sic tandem fame superatus Scopas, manus dedit Antiocho, et cum sociis dimissus est. Mox et aliae plurimae urbes captae sunt ab Antiocho, et hoc est quod ait hic angelus: "Et faciet" Antiochus "veniens super eum," id est contra Scopam et Ptolemaeum, "juxta placitum suum, quin et stabit in terra inclyta" (hebraice est צבי tsebi, de quo dixi cap. viii, 9), id est in Judaea, quae fertilissima est et Dei cultu ac templo inclyta. Unde Syrus et Arabicus vertunt: Et stabit (manebit, vel durabit) in terra Israel.
Versus 16: And it shall be consumed by his hand
16. Consumetur in manu ejus, — id est vastabitur et affligetur ab Antiocho Judaea, eamque sibi subjiciet, et faciet ibi quidquid volet; nimirum Judaeis ultro se ipsi dedentibus, ipsumque honorifice excipientibus, et omni ope ac studio adjuvantibus, maxime in arce Hierosolymorum a Ptolemaeo insessa expugnanda. Ita ex Josepho et Polybio S. Hieronymus.
Versus 17: And he shall make equitable terms with him
17. Et recta faciet cum eo, — id est Antiochus simulabit se bona fide amicitiam velle cum Ptolemaeo, sed dolose id faciet, ut eum evertat. Unde sequitur: Et filiam feminarum. — Quia Antiochus volens non tantum Syriam, Ciliciam, Lyciam et alia, sed et Aegyptum Ptolemaeo Epiphani, puero septenni, adimere, Cleopatram suam filiam feminarum, id est pulcherrimam, ei despondit, et post sex annos tradidit, data ei nomine dotis Coelesyria et Judaea, quod speraret fore, ut filia incautum adolescentem aut falleret, aut occideret, itaque regnum ejus ad se perveniret. Sed "non stabit," id est non succedet ei dolus: nam Ptolemaeus Epiphanes, ejusque duces advertentes dolum Antiochi, cautius se gesserunt; et Cleopatra magis mariti quam patris sui partes fovit. Ita ex Josepho et Appiano S. Hieronymus.
Versus 18: He shall turn his face to the islands
18. Convertet faciem suam ad insulas. — Antiochus, seeing his scheme in Egypt exposed, turned elsewhere, and took Rhodes, Samos, Colophon, Phocaea, and many other islands; sed occurrit ei L. Scipio cum fratre suo P. Scipione Africano, qui Annibalem vicerat; tandemque victus Antiochus a L. Scipione, qui propterea Asiaticus dictus est, annuum tributum mille talentorum Romanis promisit, obsidemque dedit filium juniorem Antiochum Epiphanem, qui postea Judaeam vastavit. Ita Livius lib. XXXVII, Plutarchus in Vita Scipionis, Appianus in Syriaco, lib. XXXI, et ex iis S. Hieronymus. Unde sequitur: Et cessare faciet principem opprobrii sui. — Pro principem, Septuaginta vertunt, principes, q. d. Antiochus cessare faciet, id est principatu suo deponet et dejiciet principes opprobrii sui, id est principes hostiles, quos ipse vicit, atque probro et ludibrio exposuit, dum eos in triumphum duxit; sed opprobrium ejus in ipsummet conversum recidit, cum ipse pari modo ad Thermopylas a Romanis victus, annuum ei tributum mille talentorum pendere coactus, orbi ludibrio fuit. Verum quia hebraice est קצין katsin, id est principem, in singulari; et quia Syrus et Arabicus vertunt: Cessare faciet principem, qui eum opprobrio afficiebat vel conviciabatur; hinc melius per principem opprobrii accipias Scipionem Africanum: hic enim sua ope et consilio dirigens L. Scipionem, fratrem suum, belli ducem, vicit Antiochum, spernentem prudentissimum Annibalis consilium, cumque probrose fugere compulit. Annibal enim prudenter suadebat Antiocho, ut, vicinis relictis, Italiam invaderet, se auxilia Carthagine eo mittenda curaturum; Scipio et Romani, ut Annibalis sana consilia disturbarent, crebro et familiariter agebant cum eo, ut eum Antiocho facerent suspectum, quasi ambientem amicitiam Scipionis et Romanorum.
Unde inter alia, quaesivit Scipio ab Annibale, quem censeret inter belli duces fuisse vel esse primum? Respondit Annibal: Alexandrum Magnum. Intulit Scipio: Quem secundum? Respondit: Pyrrhum, Epiri regem, ob animos et audaciam. Rursum Scipio: Quem tertium? Cui Annibal: Meipsum. Sensit id Scipio, aegre ferens se postpositum, addiditque: Quid ergo si me vicisses? Annibal sentiens Scipionem laetum, ut eum titillaret et celebraret: Ante me ferre, inquit, me Alexandro, tacite significans Scipionem extra comparationem esse et majorem Alexandro. Intellexit haec Antiochus, et Annibalem quasi Scipioni adulantem, suspectum habuit: simul, ne gloria victoriae Annibali tribueretur, non sibi, ejus sana consilia aspernatus est; ideoque a Romanis caesus et superatus est. Ita Plutarchus in Vita Scipionis, Appianus in Syriaco, et Justinus, lib. XXXI, qui et addit Annibalem hanc sui consilii de Italia invadenda rationem Antiocho evidentem dedisse: "Cum Romano, inquit, seu occupaveris prior aliqua extera, seu viceris, tum etiam cum victo et jacente luctandum erit. Quamobrem si quis eos in Italia lacessierit, suis eos opibus, suis viribus, suis armis posse vinci, sicut ipse fecerit. Sin vero quis illis Italia velut fonte virium cesserit, perinde falli, ac si quis omnes non ab ipsis fontium primordiis derivare, sed concretis jam aquarum molibus avertere, vel exsiccare velit."
Antiochus ergo victus Scipionem placare et conciliare studuit, ut ab ulteriori bello cessaret. To enim cessare faciet, idem est quod conabitur et studebit, ut eum cessare faciat: significatur enim actus inchoatus, non perfectus. Et opprobrium ejus convertetur in eum. — Victus enim Antiochus, ut opprobrium suum tegeret opprobrio hostis victoris, filium Scipionis Africani, quem captivum tenebat, ad patrem remisit, pacemque petiit. Sed hoc opprobrium in eum recidit; nam Africanus reipublicae commoda suis praeposuit, dixitque, ait Justinus, lib. XXXI: "Alia esse patris officia, alia patriae jura, quae non liberis tantum, verum etiam vitae ipsi praeponantur." Denique "ut majestate ejus dignum erat, armis se recepturum filium" asseruit. Et Livius lib. XXXVII: Cum, inquit, Antiochi legatus Scipioni ingens auri pondus esset pollicitus, et nomine tantum excepto, societatem omnis regni, si per eum parem impetrasset, respondit Scipio: Pro filio privatam gratiam rependam; publice nec habebo quidquam ab Antiocho, nec dabo. Has ergo Antiocho pacis leges dixit, ut Asia Romanis cederet, ipse vero contentus regno Syriae esset, naves universas, captivos et transfugas, Annibalem belli incentorem Romanis traderet; sumptumque omnem belli Romanis restitueret, ac tributum penderet. Quae cum nuntiata essent Antiocho, nondum ita victum se esse respondit, ut spoliari se regno pateretur. Itaque, reparato
iterum bello, iterum vincitur, caesis ex ejus exercitu quinquaginta millibus, captis undecim millibus: tunc coactus est pacem iis conditionibus, quas ante recusaverat, postulare: nihilque ad eas propter novam victoriam a Romanis est additum, Africano praedicante: "Neque Romanos si vincantur, animis minui; nec si vincant, secundis rebus insolescere," inquiunt Justinus lib. XXXI, et Livius lib. XXXVII. Peperit tamen haec res calumniam Scipioni. Nam ipse Romam rediens, ab aemulis accusatus est, quod largitionibus corruptus publicam utilitatem vendidisset: cumque dictus ei esset dies, comparuit non ut reus, sed quasi festum acturus; ac, accusatione dissimulata et contempta, magna conscientiae confidentia: "Hoc die, ait, Quirites, ego olim Carthaginenses vici: aequum ergo est ut diis gratias agamus." Ergo, acclamantibus universis, sacrificaturus, festumque acturus Capitolium magna pompa ascendit, itaque accusatores confudit. Ita Appianus in Syriaco, et Plutarchus in Scipione, qui et addit Antiochum non tantum filium remisisse Scipioni, sed et Scipioni regnum suum, titulo ejus tantum sibi reservato, obtulisse, si ejus partes tutari vellet; sed Scipionem gratiis regi actis, in fide Romana perstitisse: inde tamen aemulos eum accusandi occasionem sumpsisse, diemque ei dixisse, sed Africanum accusationem elusisse, eo modo quo recensui: verum post eum diem urbe excessisse, ut rure vitam ageret procul ambitione et foro; itaque Linternum se contulisse, ibique defunctum esse anno aetatis 54. Ejus epitaphium Cajetae in marmoreo sepulcro exstat: Devicto Annibale, capta Carthagine, et aucto Imperio, hos cineres marmore tectus habes. Cui non Europa, non obstitit Africa quondam, (Respice res hominum) quam brevis urna premit.
Hic nimirum est, cui paulo ante acclamatum: "Neque Roma cadet, Scipione stante; neque Scipio vivet, urbe cadente."
Tertio, sic apposite ex Hebraeo cum Vatablo vertas: Princeps cessare faciet, sive compescet ejus probra, retorquens in eum sine omni suo dedecore, id est Scipio Africanus coget Antiochum desistere a probro, quo afficiebat populum Romanum invadendo socias insulas, imo in ipsummet ejus probra retorquebit, dum eum bello subiget, pacisque leges ei praescribet: qua ratione omne dedecus absterget, quod ei ex captivitate et remissione filii afflare potuerat Antiochus. In Antiocho ergo verum fuit istud: "Ipsus se laedit, alium qui laedere quaerit." Et illud elegans Italorum: Ben venuto, vien per battere, fu battuto.
Quarto, Lyranus vertit: Et reducet princeps, vel dominus, opprobrium ejus super eum; ac per principem, vel dominum, intelligit Deum, q. d. Deus cessare faciet blasphemias et probra contra se jactata ab Antiocho, eaque absque suo opprobrio et dedecore, retorquebit in eum. Unde et Aquinas vertit: Et cessare faciet princeps probris afficientem Deum, ne quispiam probrum suum inferat ei. Verum vox Deum non est in Hebraeo, nec legimus hunc Antiochum blasphemasse Deum.
Quinto, Glossa et ex ea Pererius explicant, q. d. Antiochus, convertens se ab Aegypto ad Asiam et insulas, quiescere fecit principem, id est Ptolemaeum Epiphanem, a quo probro est affectus, ademptis sibi per Scopam ducem ejus multis urbibus, maxime vero a patre ejus, Ptolemaeo Philopatore, a quo juxta Raphiam victus est cum dedecore. Sed "opprobrium ejus convertetur in eum," q. d. Probra et damna quibus gentes a se victas afficiebat, vertentur in eum: similibus enim malis ipse victus a Romanis afficietur. Verum haec probra Ptolemaeorum jam deleverat Antiochus Scopam capiendo, uti dixi vers. 15, et filiam suam dando conjugem Epiphani, uti dixit vers. 17. Adde haec non fuisse probra ejus, id est quae ipse gentibus victis imposuit.
Versus 20: And there shall stand in his place one most vile
19. Convertet faciem suam ad imperium terrae suae. — Antiochus victus a Romanis, ab iis intra Taurum montem regnare jussus est, et inde fugit Apamiam, Susam aliasque ultimas regni sui urbes; cumque adversus Elymaeos pugnaret, ab eis cum omni suo deletus est exercitu. Ita S. Hieronymus. Licet alii aliter eum mortuum narrent, scilicet oppressum fuisse ab accolis, cum Beli, ut Strabo, vel Jovis Dodonaei, ut Justinus, templum spoliare vellet. Porro Antiochus, inquit Plutarchus in Scipione, regno spoliatus Asiae a Romanis: "Benigne sibi a populo Romano factum dixit, quod magna cura liberatus, modicis regni terminis uteretur. Ampla enim imperia et nimiae quae expetuntur opes, tot tamque varias, et undique circumfusas molestias habent, ut vere dixerit Theocritus: Non mihi sint nec opes Pelopis, nec multa talenta: At vacuo curis liceat cantare sub antro, Et procul e specula mare prospectare profundum."
20. Et stabit in loco ejus vilissimus. — Non Antiochus Epiphanes, ut vult Theodoretus, de eo enim agitur vers. seq.; non etiam Ptolemaeus Epiphanes, ut vult Porphyrius apud S. Hieronymum: hic enim non successit Antiocho Magno. Non etiam Tryphon, qui fuit tutor Antiochi, filii Alexandri Balas, eoque occiso invasit regnum, ut volunt Hebraei; Tryphon enim diu post, scilicet post Seleucum, Epiphanem, Eupatorem, Demetrium, Alexandrum, et filium ejus Antiochum, sexto ordine occupavit regnum: sed Seleucus Philopator, senior Antiochi Magni filius, qui patri in regno successit, regnavitque per 12 annos, sed absque ullis praeliis inglorius, inquit S. Hieronymus, avarus et sacrilegus; unde hebraice est: Stabit in loco ejus transire faciens exactorem decoris regni, id est, qui toto regno exactores discursare faciet, ut ejus opes decoremque depraedeutur. Hic enim Seleucus, ut alia taceam, licet initio
Versus 21: And there shall stand in his place one despised
sumptus suppeditaret sacrificiis templi Judaeorum, uti dicitur II Machab. cap. iii, 2; tamen postea misit Heliodorum in Jerusalem, ut aerarium templi expilaret. Verum Heliodorus, ab angelo flagellatus, vix Oniae precibus servatus est, uti narratur II Machab. iii, 33. Quare justo Dei judicio Seleucus jam sacrilegus, ideoque "indignus decore regio, in paucis diebus," ab eodem Heliodoro occisus est; cumque, eo mortuo, Heliodorus regnum invadere conaretur, Eumenes et Attalus reges eum pepulerunt, atque Antiochum Epiphanem juniorem Antiochi Magni filium fratri defuncto in regnum substituerunt. Ita Appianus in Syriaco.
21. Et stabit in loco ejus despectus. — Hic est Antiochus Epiphanes, filius junior Antiochi Magni, et Seleuci Philopatoris frater: qui cum sine spe regni obses Romae teneretur, inde furtim, vel, ut alii volunt, conscio senatu, elapsus, regnum Syriae invasit, excluso legitimo haerede Demetrio, qui erat ei ex fratre nepos. Erat enim Demetrius filius Seleuci Philopatoris: atque hinc inter posteros hujus Demetrii et Antiochi perpetua fuerunt bella pro regno, per 200 annos, alio alium vicissim obtruncante, et pro eo regnante. De hoc Antiocho maximo Judaeorum persecutore, deinceps usque ad finem capitis agit angelus, ac sub ejus nomine partim allegorice, partim symbolice agit de Antichristo. Hic enim Antiochus fuit typus et praecursor Antichristi. Sicut enim Antiochus persecutus est Ecclesiam Judaicam, sic Antichristus persequetur Christianam. Unde angelus hic sub finem capitis multa dicit, quae magis competunt Antichristo, quam Antiocho: vide Canon. IV. Hinc etiam veteres, teste S. Hieronymo, haec omnia interpretati sunt de Antichristo, non de Antiocho.
Et non tribuetur ei honor regius. — Quia Antiochus Epiphanes initio non fuit acceptus ut rex; quippe ab iis, qui in Syria favebant Ptolemaeo, non ei dabatur honor regius. Porro Antiochus hic a rerum magnarum molitione potius quam effectione, dictus est Epiphanes, id est Illustris. Fuit enim ingenio inquieto, versatili, turbido, vago et vario: unde multa machinatus est, pauca ad felicem exitum perduxit. Ut indolem hujus Antiochi, de quo multa hic Daniel, et plura libri Machabaeorum, magis perspicias, audi quae de eo scribit Leonicus, lib. III Variae Histor. cap. xci...
"Profusissimum regum omnium, et genio voluptatibusque incontinenter et immodice deditum fuisse Antiochum cognomento Epiphanem, Polybius in historiis suis refert; quem cognomine paululum immutato, aliquando Epimanem pro Epiphane, id est furibundum et mente captum appellat. Hunc namque scribit immensos pecuniarum thesauros in comessationibus et symposiis prodegisse, et brevi profudisse, solitumque esse ludibundum interdum et ebrium grandiusculos nummorum sacculos in viis publicis abjicere, et subinde dicturum: Isthaec accipiant ii, quos sors fortunave huic commodo jampridem destinavit. Nonnunquam etiam rosis coronatum, aureaque indutum chlamyde vagari solitum dicit, lapides sinu gestantem, quibus obvios quosque impeteret. Publicis quin etiam (ut ait) balneis iste cum populo promiscue lavari consueverat, pretiosissimisque unguentis inungi. Unde cum quidam aliquando illi e populo dixisset: Beatus es, o rex, qui adeo bene oles! Ast ego, inquit, hac tibi in re continuo satisfaciam, et perquam saturum reddam: quo dicto, bicongium vas pretiosissimi plenum unguenti, super illius effundi caput jussit, ex quo vehemens adeo odoris fragrantia est exorta, ut plerosque a foro ipso et longinquis etiam urbis partibus excitos ad eum statim locum contraxerit, ut impellentium sese studio hinc inde et crassi lubricitate unguenti, et plurimi balneatorum humi caderent, et rex ipse profusissimo pene enectus cachinno pronus corruerit, et, ut in turba solet, non belle etiam acceptus et conflictatus fuerit. Hunc aliquando ferunt in certaminibus quae Antiochiae celebravit, omnes qui aderant Graecos invitasse, pretiosissimisque unguentis ex aureis guttis perunctos omnes, amaracino videlicet, et telino, et cinnamomino, crocinoque insuper et nardino celeberrimo, mille et quingentorum tricliniorum convivio suscepisse, in quo ipse invicem discubuisse, et discumbentibus ministrasse dicitur, cum mimis, quin etiam et histrionibus licenter adeo et impudenter saltasse, ut omnes convivas prae pudore oculos a se avertere cogeret. Is est Antiochus qui Romae aliquando pro obside fuerat, et inde ad regni evectus apicem, ad has insaniae notas regali licentia sine respectu turpiter declinavit." Hucusque Leonicus. Porro de Antiochi hujus superbia, avaritia, crudelitate, impietate et sacrilegiis, vide I Machab. i, 11 et seq., ac lib. II, cap. v, 11 et seq., cap. vi, cap. vii, cap. ix.
Versus 22: And the arms of the fighter shall be overcome before his face
Et veniet clam, — clanculum fugiens Roma venit in Syriam. Et obtinebit regnum in fraudulentia. — Hebraice בהלקלקות bachalaclaccot, id est blandimentis, puta simulatione benevolentiae et clementiae: simulans enim se velle agere tutorem pupilli nepotis sui Demetrii, eum regno exclusit, regnumque occupavit adjuvantibus eum Attalo et Eumene Asiae regibus, ut dixi. Talis erit et Antichristus, scilicet maximus hypocrita. Audi Hippolytum, tract. De Consummat. saeculi: "Antichristus, inquit, in primordiis suis clemens erit, quietus, religiosus, odio habens injustitiam, detestans munera, idololatriam non admittens, amans Scripturas, observans sacerdotes, honorans senes, scortationes et adulteria repudians, non dans aures obtrectatoribus, hospitalis, studiosus pauperum, pupillos et viduas defendens, dissidentes inter se pacificans, nullum divitiarum studium prae se ferens: atque haec omnia faciet consilio simulato ac fraudulento, quo circumveniet omnes, ut se regem creent."
Versus 23: And after the alliances, he shall practice deceit with him
22. Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie ejus. — "Brachia" vocat vires et copias eorum, qui contra Antiochum pro Demetrio regni haerede pugnaverunt; sed ab Antiocho oppressi sunt. Unde hebraice est: Et brachia inundationis inundabuntur, id est auxilia Demetrii, quae tanquam rivuli undique confluent, ab Antiocho, tanquam majore quodam flumine, obruentur. Ita Maldonatus. Insuper et dux foederis. — "Dux foederis," inquit Theodoretus, fuit Onias pontifex, qui veteris Testamenti dux erat: hic enim ab Antiocho pontificatu privatus est, procurante id Jasone fratre Oniae, qui pontificatum ambiebat, ut patet II Machab. iv, 9. Secundo, S. Hieronymus: "Dux foederis," inquit, fuit Judas Machabaeus, qui fuit dux populi Judaici, Deo per foedus astricti, quem Antiochus fraudibus superavit. Tertio et optime, Ptolemaeus Philometor vocatur hic "dux foederis," tum quia cum Antiocho Epiphane avunculo suo foedus iniit, tum quia filius fuit Cleopatrae sororis Antiochi Epiphanis, quam Antiochus Magnus Antiochi Epiphanis pater, Ptolemaeo Epiphani, Philometoris patri, jungendi foederis causa desponderat. Itaque Ptolemaeus Philometor ex eo foedere natus, velut vinculum et dux foederis erat. Ita S. Hieronymus. Hic ergo Philometor ab Antiocho Epiphane contritus est, quia duces Philometoris ab Antiocho Epiphane inter Pelusium et montem Casium praelio victi sunt.
Versus 25: And his strength shall be stirred up (namely of Antiochus Epiphanes) against...
23. Et post amicitias, cum eo faciet dolum. — Quia Antiochus post victoriam parcens Philometori puero, et amicitiam simulans, ascendit Memphim, et ibi ex more Aegypti regnum accipiens, puerique rebus se providere dicens, cum modico populo omnes uberes et mercatorias Aegypti urbes (quod nemo patrum suorum fecerat) otio, pace et opibus abundantes, ut habent Hebraea, ideoque securas subegit, earumque divitias occupavit et dissipavit; atque tam callidus fuit, ut prudentes cogitationes eorum, qui duces erant regis pueri, sua fraude subverteret. Deinde, ut ait angelus: "Contra" munitas et "firmissimas," scilicet urbes Aegypti, "cogitationes inibit, et hoc usque ad tempus," id est observato idoneo eas capiendi tempore: aut potius, ut Maldonatus, q. d. Cogitationes et consilia sua animo premet, quoad opportunum tempus advenerit: tunc enim, aperto marte, regnum Aegypti invadet, et hoc est quod sequitur:
25. Et concitabitur fortitudo ejus (scilicet Antiochi Epiphanis) adversum regem Austri, — contra Ptolemaeum Philometorem, regem Aegypti, ut jam non fraudibus, sed aperto bello eum invadat. Bellum hoc describitur lib. I Machabaeorum, cap. i, vers. 19. Et non stabunt, — scilicet copiae et auxilia regis Austri, puta Philometoris: quia Antiochus suis
Versus 27: And the heart of the two kings shall be
fraudulentis consiliis omnia subvertit, et Aegyptios quosdam regis Philometoris aulicos, qui comedebant cum ipso panem, magnis promissis ad defectionem et regis sui perniciem induxit, ut sequitur:
Versus 28: And he shall return to his own land with great riches
27. Duorum quoque regum cor erit, — q. d. Antiochus et Philometor, vel potius Philometoris pueri principes, sancient foedus, sed utrumque fictum: uterque enim cogitabit de alterius exitio; sed neuter poterit alterum penitus delere, quia "adhuc finis in aliud tempus," id est, quia nondum venit tempus fini utriusque regis et regni a Deo praestitutum. Haec omnia de Antichristo ad litteram accipit S. Hieronymus. Verum ex antecedentibus et sequentibus patet haec omnia primario dici de Antiocho.
Versus 29: At the appointed time he shall return
28. Et revertetur in terram suam cum opibus, — cum praetextu tutelae pueri regis Aegyptum expilaverit, ut dictum est vers. 21 et 24. Et cor ejus adversum testamentum sanctum, — cogitabit Antiochus vastare quoque Judaeam, Jerusalem et templum, ubi divina lex, quae "sanctum Dei Testamentum" dicitur, servabatur. Et faciet, et revertetur, — q. d. Compos factus voti, scilicet expilata Judaea, Jerusalem et templo, "revertetur" in Syriam.
Versus 30: Galleys and Romans shall come against him
29. Statuto tempore revertetur. — Significat angelus quod historici et S. Hieronymus docent, Antiochum Epiphanem bis intravisse in Aegyptum: cum enim prima vice doli non omnino ei ex voto cessissent, secundo reversus maximis copiis Alexandriae Philometorem regem obsedit. Hoc est enim quod sequitur: "Et veniet ad Austrum," id est in Aegyptum; sed "novissimum," id est secunda haec ejus expeditio, "non erit simile priori." Nam
30. Venient super eum trieres et Romani, — q. d. Venient contra eum legati Romanorum vecti triremibus. Publius enim Popilius Laenas legatus Romanus, qui Romae Antiocho Epiphani familiaris fuerat, navibus appulsus Alexandriam, Antiochum virga circumscribens circulo in arena, illi dixit: "Senatus populusque Romanus praecipiunt ut Aegypto recedas, nec pugnes in Ptolemaeos; et isto in loco respondeas quid consilii geras: an pacem, an bellum cupias." Quibus ille perterritus, ait: "Si hoc placet Romanis, recedendum est." Itaque statim movit exercitum. Ita Josephus, lib. XII Antiq. cap. vii, Livius, lib. V, dec. 5, Appianus in Syriaco, Justinus et alii. Vide hic in Antiocho quam verum sit istud: "Omne sub regno graviore regnum est." Nota: Pro Romani Hebraice est כתים kittim; Septuaginta vertunt, Citii. Citium urbs est in Cypro; et Vatablus vertit, naves Cypri. Unde Theodoretus putat hic significari, quod Antiocho pugnanti contra Ptolemaeum Philometorem auxilia missa sint ex Cypro et Graecia. Verum hoc non consonat historicis, et repugnat nostro Interpreti. Kittim ergo Cyprum significat, indeque quasvis insulas, et transmarinas gentes, quales erant Romani et Itali: sic etiam accipitur Num. xxiv, 21, et Ezech. xxvii, 6. Hinc et Syrus ac Arabicus vertunt: Venient super eum turmae e Macedonia, vel de insulis Italiae.
Percutietur — Antiochus, non ferro, sed metu Romanorum. Unde hebraice est נכאה nicha, id est infirmabitur, et, ut Vatablus vertit, consternabitur, dolore et ira afficietur, quam mox evomet in Judaeos. Unde sequitur: Et indignabitur contra testamentum sanctuarii, — q. d. Iram quam non potuerat in Aegyptios effundere, effundet Antiochus in Judaeos, templumque eorum, quod hic vocatur "Testamentum sanctuarii," id est sanctuarium Testamenti, seu sanctum templum, in quo servabatur Testamentum, id est lex et tabulae legis. Est hypallage.
Moraliter disce hic in Antiochis et Ptolemaeis, quam regna sint varia et mutabilia. Ita Fortuna principum est aurea, sed vitrea. Hinc Fortuna aurea olim servabatur in Imperatorum cubiculis, quasi regni fatum. Hanc Severus Imperator moriens in duos filios ita dividi jussit, ut alternis esset apud utrumque. Ita Spartianus in Severo. Ita Antoninus Pius moriens, ait Capitolinus, "M. Antonino rempublicam et filiam praesentibus praefectis commendavit, Fortunamque auream quae in principum cubiculo poni solebat, transferri ad eum jussit." Merito Tacitus, lib. XIII: "Nihil, ait, rerum mortalium tam instabile et fluxum est, quam potentia non sua vi nixa." Nam "fortunam citius reperias quam retineas." Quocirca Romani coluerunt Fortunam Viscatam, ut visco glutinove eam illigarent, sibique firmam et constantem efficerent. Sed frustra vagam alliges. Nam, ut ait Philo, lib. Quod Deus sit immutabilis: "Umbra, aut aura est, antequam subsistat praetercurrens. Accedit et recedit, Euripis et aestibus maris similis." Fortunae obsequentis pullus fuit Servius Tullius, ex servo factus rex Romanorum, qui praedicabat sibi familiarem esse deam Fortunam, eamque per fenestras in cubiculum ad se delabi, ideoque in Capitolio Fortunam Primigeniam et Obsequentem dedicavit, ait Plutarchus in Fortuna Romanorum; sed "Fortuna nimium quem fovet stultum facit," ait Epictetus.
Versus 31: And arms shall stand on his part
Et cogitabit adversum eos, qui dereliquerunt testamentum sanctuarii. — Nota: Judaei nonnulli proditores Antiochum contra cives, et patriam ac legem suam accersiverunt; sed illos postea faedifrages, faedifrage pariter in exsilium egit vel sustulit Antiochus: tales fuerunt Simon, Jason, Menelaus, de quibus II Machab. iv et sequent.
Versus 32: And the wicked against the covenant shall dissemble fraudulently
31. Et brachia ex eo stabunt. — "Brachia" haec sunt duces et principes, quos Antiochus post biennium ingressus sui in Jerusalem, misit in Judaeam, ut tributa exigerent, qui magis afflixerunt Judaeos quam Antiochus afflixerat, I Machab. i, 30 et 53; hi profanarunt "sanctuarium fortitudinis," id est templum Dei omnipotentis et fortissimi. Vide cap. viii, vers. 10 et 11. Secundo, "fortitudinis," quia templum munitissimum erat instar arcis; et quia contra hostes invisibiles orantibus in eo, Deumque invocantibus, firmissimum erat asylum, pariter et praesidium. Et dabunt (id est ponent) abominationem (id est simulacrum Jovis Olympii) in desolationem, — id est in templo desolato et profanato, ad omnimodam ejus desolationem. Vide II Machab. vi, 4 et 2. Hebraice est: Dabunt abominationem desolationis, id est ponent in templo idolum Jovis, quod desolati suisque sacris destituti templi erit signum pariter et causa. Vatablus vertit: Dabunt abominationem vastatoris, id est Antiochi, vel stupefacientem, hoc est, quae reddet homines stupentes et attonitos. Nota: Hebraei idolum vocant abominationem, id est rem summe abominabilem.
Versus 33: And the learned among the people
32. Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter, — q. d. Nonnulli ex perfidis Judaeis simulantes se divini cultus et Testamenti, id est legis, amore flagrare, populum, patriam et religionem Antiocho prodent, uti paulo ante dixi. Vide I Machab. i, 42. Populus sciens Deum, suum obtinebit, et faciet. — Hebraice est: Populus sciens Deum roborabit, scilicet cor suum; et faciet, id est viriliter aget, atque constanter ad ultimum vitae halitum avitam religionem retinebit, vincetque tyrannum, non pugnando, sed moriendo: ita enim Antiochus se a septem illis fratribus, cum jam morerentur, irrisum esse indoluit, II Machab. vii, 24 et 39.
Versus 34: And when they shall have fallen (the Jews), they shall be relieved...
33. Et docti in populo. — Quos vers. praeced. vocavit populum scientem Deum suum, nunc doctos appellat; qui enim Deum bene novit, sancteque colit, is doctissimus est: callet enim scientiam Sanctorum, q. d. Pii Judaei, quales prae caeteris fuerunt Mathathias, Eleazarus, aliique, praesertim sacerdotes et scribae; hi resistent Antiocho, suosque docebunt tum verbo, tum potius exemplo, fortiter stare in lege patria, ideoque extrema quaeque ab eo patientur, adeo ut solo triduo occisa sint ab Antiocho Judaeorum 80 millia, 40 millia vincta, totidem venumdata, ut dicitur II Machab. v, 14; unde sequitur: Et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum. — Rapinam dierum vocat depraedationem bonorum, quam per aliquot dies, id est annos, ab Antiocho passi sunt Judaei. Audi Josephum, XII Antiq.: Quotidie, ait, necabantur crudelissimis torti cruciatibus. Nam flagris vehementer caesi, et corpore lacerati, vivi etiamnum spirantesque suffigebantur crucibus; uxores item, et circumcisos liberos strangulabant et suspendebant a crucifixorum parentum cervicibus.
Versus 35: And some of the learned (those who know God, as I said...
34. Cumque corruerint (Judaei), sublevabuntur auxilio parvulo, — parvula manu, parvis copiis Judae Machabaei, et fratrum ejus, qui maximos Antiochi exercitus, Dei ope, saepe prostraverunt, cui tamen multi fraudulenter se junxerunt; hoc est enim quod sequitur: "Et applicabuntur eis (Judaeis) plurimi fraudulenter;" multi enim Judaei Machabaeis liberatoribus suis invidentes gloriam, eis insidias tetenderunt. Hinc patet perperam aliquos Hebraeorum apud S. Hieronymum haec referre ad Julianum Apostatam, qui Judaeos ficte adjuvit, ut per eos deprimeret Christianos. Sed auxilium hoc fuit parvulum et parvi temporis: nam ex contextu totius orationis liquet haec pertinere ad Antiochum et Machabaeos, non ad Julianum.
35. Et de eruditis (scientibus Deum, ut dixi vers. 32) ruent. — In Hebraeo pulchra est paronomasia inter משכילים maskilim, id est doctos, et יכשלו iichscelu, id est corruent: doctorum enim est cadere, non animo, sed corpore; non peccando, sed fortiter pro lege Dei moriendo. Quare minus recte vertit Arabicus: Et de sapientibus subvertentur, cum perquisierint eos. Et conflentur (id est tanquam aurum in igne coquantur, ut probentur et purgentur: hoc enim est Hebraeum צרף tsaraph), et eligantur. — Hebraeum לברר lebarer, apte vertas, et purgentur; sequitur enim, et dealbentur. Noster vertit, eligantur: quia quae purgata sunt, ab impuris seligi et eligi solent; uti aurum in fornace eligitur a scoria. Unde Hebraeum barer, et purgare, et purgatum seligere, significat. Sicut ergo aurum in fornace vi ignis primo, conflatur et coquitur; secundo, purgatur et seligitur; tertio, nitescit et splendescit: sic justus in tribulatione per eam primo, agitatur et coquitur; secundo, probatur, purgatur et seligitur; tertio, albescit et splendescit. Itaque. Et eligantur, — scilicet ad martyrium, et insignem gratiam ac gloriam, q. d. Deus permittet tantam Antiochi persecutionem et stragem, ut electi ejus in divinis rebus eruditi, in ea quasi fornace bulliant, purgentur, enitescant et glorificentur: "Quod enim est ignis auro, lima ferro, ventilabrum tritico, lixivium panno, sal carni; hoc viris justis est tribulatio." Videtur cauterium esse vulnus, sed est remedium vulneris: ita vexatio malum esse videtur, sed revera malorum est remedium. Hoc est quod ait Malach. cap. iii, 3: "Deus, inquit, quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum: et sedebit conflans, et emundans argentum, et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia." Tradunt alchymistae mira de suo lapide philosophico, scilicet ejus ac ignis virtute argentum vivum et metalla in aurum converti. Malim id credere speculative, quam practice experiri. Scio enim alchymiam multos divites olim ad pauperiem redegisse. Verum mystice id verissimum est: lapis enim philosophicus est patientia, quae tribulationes omnes convertit in aurum, id est in consolationes, opes, et gloriam praesentem et aeternam.
Rursum tribulatio in justo consumit omnes affectiones carnales, et quidquid in eo terrenum est et faeculentum, ut fiat purus, subtilis, spiritualis, coelestis et divinus: "Ad hoc excoquuntur homines tribulationibus, ut vasa electionis evadant nequitia, et impleantur gratia," ait S. Augustinus in Sentent. num. 204. Ita a pauperem Lazarum provexit ad philosophiam paupertas, ad virtutem dolor, contemptus ad patientiam," inquit Chrysologus, serm. 124. "Tria, inquit Ausonius, commendatione non indigent, ut probentur vel improbentur: sapiens oratio cum profertur, bonum vinum cum bibitur, vir bonus in calamitatibus." Pulchre S. Augustinus in Psalm. li: "Quo pungeris, inquit, inde nascitur rosa, qua coroneris." Sicut ergo e spinis rosa, sic e tribulationibus oritur consolatio. Quocirca idem Augustinus in Sententiis, num. 23: "Justo, ait, Dei judicio datur plerumque peccatoribus potestas, qua sanctos ipsius persequantur, ut qui spiritu Dei aguntur, fiant per laborum exercitia clariores." De tribulationum utilitate multa dixi Genes. xxxiii, in fine.
Allegorice, haec Antiochi persecutio, et Machabaeorum patientia et constantia, typus fuit persecutionum decem Imperatorum, Persarum, Gothorum, et haereticorum; ac christianorum in eis constantiae et triumphorum. Prima fuit Neronis circa annum Domini 68, quo Roma incensa est et exusta: cujus occasionem Nero Imperator in peregrinos, christianos et Judaeos rejecit, et repente quaestione habita ejus jussu crudeliter in eos saevitum est. Addebantur percuntibus ludibria, ut ferarum tergis tecti canum laniatu interirent, aut crucibus affixi, aut flammandi; atque ubi defecisset dies, in usum nocturni luminis iis uterentur. Persecutio haec prima in christianos fuit Romae: deinde per omnes provincias pari saevitia grassata est. Ita Baronius, tom. I, ann. 68, ex Severo, lib. II Histor. Domitianus Imperator in sceleratam Neroniani in Deum odii et impietatis haereditatem successit. Secundus namque fuit, qui contra christianos persecutionis incendium excitavit. Ipse enim Joannem Evangelistam de Epheso adduci jussit in Urbem, et in dolium ferventis olei mitti praecepit ante Portam Latinam: ex quo cum illaesus exiret, eum in Pathmon insulam relegavit. Ita Eusebius Caesar., lib. III Eccles. Hist. cap. xiii, Joannes Nauclerus, vol. I. Chron. gener. III, Baronius, anno Christi 93, tom. I.
Anno Christi 300, Diocletianus in Oriente, Maximianus vero Herculeus in Occidente, persecutionem decimam post Neronem exercuerunt in christianos, quae caeteris omnibus severior per decem annos et amplius Ecclesiam afflixit incessanter: et quamvis antea semper christianos persequerentur, tamen 19 anno imperii Diocletiani tam crudelis, tam saeva persecutio flagravit, ut intra unum mensem 17 millia martyrium inveniantur perpessa. Exiit enim edictum, ut cunctae quae erant in orbe ecclesiae ad solum diruerentur, et sacrae Scripturae ubique igni comburerentur, omnesque qui ecclesiis praeessent, in vinculis ponerentur, ac deinde exquisitis suppliciis immolare diis cogerentur. Rapiebant itaque, ut ait Eusebius, omnes ecclesiarum principes et sanctos clericos, nobiles et ignobiles, viros ac mulieres una cum pueris: et variis, inauditis ac crudelioribus, ut excogitare poterant, suppliciis excruciabant: ex quibus nonnulli fatigati cedebant, alii usque ad finem patientiam servabant. Ita Joannes Nauclerus, volum. II Chronograph. gener. XI, ex Eusebio. Ex hisce tribus persecutionibus disce quales fuerint caeterae septem.
Anno Christi Domini 420, Isdegerdes, Persarum rex, persecutionem contra Ecclesiam concitavit, occasione ex re gesta, quam sum narraturus, arrepta. Audas Episcopus, vir multis virtutis generibus ornatus, zelo non opportuno ille quidem accensus, Pyreum demolitus est. Templa enim, in quibus πύρ, id est ignis eorum deus colitur, Pyrea vocant Persae. De quo rex per magos certior factus, Audam accersit: ac primum placide eum coarguit, ac Pyreum denuo aedificare jubet. Qui cum ei contradiceret, negaretque se illud facturum; rex omnes ecclesias christianorum se diruturum minatur, atque reipsa perfecit. Nam ut primum Audam divinum illum virum trucidari mandaverat, ecclesias deturbari jussit. Quae procella triginta annos continuos, a magis velut a quibusdam turbinibus agitata, duravit. Porro Gororanes filius Isdegerdis, ut regni paterni, sic belli contra pietatem a patre commoti successor exstitit, quippe pater moriens haec duo conjuncta filio reliquit. Tormentorum autem genera, et nova cruciamenta piis hominibus ab illis inflicta, vix enarrari possunt. Nam quorumdam manibus, aliorum autem tergis corium detrahunt: aliorum capita a fronte exorsi ad barbam usque cute exuunt: deinde robustis vinculis a capite usque ad pedes circumligant, et singulos calamis vi arcte constringunt, ut partem cutis, ad quam motae erant arundines, eo pacto graviter lacerantes, acrioris doloris morsus efficerent. Quin etiam lacus effodiunt, eos summa cum diligentia jungunt, deinde ingentem soricum numerum in eos concludunt; postremo pietatis athletas, eorum manibus pedibusque constrictis, ne bestias abigant, soricibus velut alimentum objiciunt; sorices autem fame oppressi sensim carnes Sanctorum absumunt, sicque diuturnum et acerbum cruciatum illis afferunt. Sed tamen ne eo quidem modo athletarum fortitudinem et constantiam retundere potuerunt. Nam sua sponte accurrebant magno desiderio mortis oppetendae, per quam aditus ad vitam immortalem patefit, inflammati. Ita Theodoretus, lib. V Eccles. Hist. cap. xxxix.
Moraliter hic multa docemur. Primo, hasce afflictiones Judaeis, aliisque fidelibus non timere, sed Dei judicio et consilio evenire. Secundo, Deum non sine modo et fine homines in hac vita punire, sed certum irae suae terminum ponere. Tertio, homines cum a Deo judicantur, ut ait S. Paulus, a Domino corripi, ne cum hoc mundo damnentur. Quarto, homines non solum in altera, sed etiam in hac vita purgari. Ita Maldonatus.
Versus 36: And he shall act
Praeclare S. Basilius, hom. 11 De Patientia: "Sicut, ait, gubernatorem navis tempestas, athletam stadium, militem acies, magnanimum calamitas, sic christianum hominem tentatio probat. Et sicut athletas certaminum labores coronis ad se alliciunt; ita etiam homines christianos probatio, quae ex tentationibus descendit, ad perfectionem ducit, si cum decenti tolerantia, ac omni gratiarum actione, ea quae a Domino ordinantur susceperimus. Pauper es? ne animum abjicias, sed omnem spem tuam in Domino ponito. Non enim ille non cernit angustiam, est illi cibus in manibus; sed tamen exhibitionem producit, ut constantiam tuam probet." Et paulo inferius: "In morbo es? laete ferto: quia quem Dominus in oculis fert, eum castigat. Pauper es? exsulta: quoniam ea bona in te conferentur, quae quondam in Lazarum. Ignominia afficeris ob nomen Christi? o beatum te! quia ignominia tua in angeli gloriam commutabitur. Servus es? gratias tamen et sic agito: habes enim longe te inferiorem; gratias, inquam, agito, quod unum praetereas, quodque in pistrinum conjectus non sis, deinde quod flagris non caederis. Injuste tibi compedes inditae sunt? spe rerum futurarum te sustenta. Juste condemnatus es? etiam sic gratias habeto." Subjicit exempla: Periclis, qui verberantem se domum cum lumine deduxit; Socratis, qui caedentis se nomen fronti suae inscripsit; Euclidis, qui minanti sibi mortem, juravit se eum placaturum, et ex hoste amicum effecturum.
36. Et faciet. — Haec et quae deinceps sequuntur usque ad finem capitis, Illyricus accipit de Papa Romano, utpote quem ipse asserit esse Antichristum: sed hoc ita insulsum est, ut etiam Calvino displicuerit. Secundo, Calvinus accipit haec de rege, id est, regno Romanorum, quod fuit ante et usque ad Christum: Romani enim gentiles in imperio illo suo amplo et superbo deos et idola non nisi ad speciem, revera autem tantum unum Deum Maozim, id est, virtutem suam, prudentiam et fortunam bellicam coluerunt: uti etiamnum faciunt reges et principes infideles et politici, qui dicunt: Dextra mihi Deus est, telum et quod missile libro. Vide dicta Ezech. xxix, 3. Mars ergo et arma fuerunt eis Deus Maozim: sensim enim ab imperiis et regibus ad Christum, Regem regum, de quo cap. sequenti, suo more descendit Daniel. Verum hoc quoque tortum et violentum est, ut patet: non enim agit hic angelus de Romanis, sed de Antiocho et Antichristo. Tertio, ergo Catholici, et jam et olim, teste S. Hieronymo et Theodoreto, docent hic agi non de Antiocho, sed de Antichristo, Antiochi antitypo: ad Antichristum enim more prophetico avolare hic angelum; nam de eo agit diserte cap. sequenti, vers. 1 et 2.
Verum dico cum Chrysostomo et Maldonato: Angelus hic uti coepit, ita et pergit in gestis Antiochi recensendis, ut patet ex ipsa horum versuum connexione et contextu; sed ita, ut ea tantum obiter et leviter perstringat, potiusque ad ea, quasi ad typum parabolice alludat, quam ea exacte describat: revera autem sub specie Antiochi describit Antichristum, ejusque mores. Sic Christus, Matth. xxiv, 25, ab excidio Jerusalem per Titum, transit et avolat ad excidium orbis. Sic Isaias, cap. xiv, agit de rege Babylonis, quasi de Lucifero: unde quaedam affert quae magis regi, quaedam quae magis ipsi Lucifero conveniunt. Vide Can. IV. Id ita esse patebit in sequenti.
Et dirigetur. — Hebraice היצליח vaiatsliach, id est et prosperabitur, q. d. Deum ipsum quodam modo vincet Antiochus, et post eum Antichristus, non suis viribus; sed quia Deus se, propter peccata populi, vinci patietur, ut dictum est cap. viii, 19. Vide et II Machab. vi, 12. Donec compleatur iracundia (donec ira Dei, populi sui peccatis offensi, satietur, donec Deus compleat indignationem et vindictam suam; quo facto incipiet vicissim saevire in tam immania tum Antiochi, tum magis Antichristi, cujus is fuit typus, scelera. Nam) perpetrata (id est facta et decreta) est (apud Deum haec) definitio, — id est, haec certa temporis praescriptio, q. d. Hoc tempus in praescientia et praedestinatione Dei, ejus punitioni praefinitum est.
Usque ad tempus praefinitum (donec transeat haec tempestas, cessetque tempore a Deo praefinito): quia adhuc aliud tempus erit, — scilicet quietis et gaudii post tot luctus et funera, q. d. Agite, sperate, post nubila Phoebus. Hebraice est, usque in finem temporis, quia adhuc in tempus constitutum (persecutio durabit), q. d. Haec persecutio non prius cessabit, quam tempus puniendis, probandis, et purgandis Judaeis a Deo praescriptum praeterierit.
B. Fulgentius Episcopus Ruspensis, cujus opera doctissima exstant, cum prius Mauros fugisset persequentes, incidit in Arianos, quorum crudelitatem immanem expertus, ad vicina provinciae suae loca regreditur, eligens Mauros potius paganos habere vicinos, quam molestissimos Arianos. Ita habet auctor Vitae ejus. Circa annum Domini 770, sub Constantino Copronymo iconomacho, monachi quadraginta duo truncatis naribus, barbisque illitis pice combustis, in balnei fornice clausi, ibique fame consumpti martyrio coronati sunt, ut habet Chronicum Sigeberti, anno Domini 770, et Martyrologium Romanum 12 januarii. Macedonius heresiarcha sub Constantio Imperatore Catholicos inaudito tormentorum genere cruciatos occidit. Inter caetera, fidelium mulierum ubera inter labra arcarum compressa dissecuit, et candenti ferro combussit. Ita Martyrologium Romanum 30 martii. Eutychistae Alexandrini statim post mortem Marciani Imperatoris catholici, Proterium Episcopum et Patriarcham suum Catholicum cum aliis clericis tanta crudelitate occiderunt, ut viscera ejus gustarent, et crudas carnes comederent, reliquum corpus per plateas urbis trahentes. Ita Evagrius, lib. II Histor. Eccles. ix. Plura vide apud nostrum d'Aurout in Catech. cap. De fidel. persec.
Haec veteres, quibus non cessere nostri hoc aevo vel in crudelitate carnifices, vel in constantia martyres Angliae, Galliae et Belgii, ut patet ex Theatro haereticae crudelitatis. Audi unum illustre e multis. Delphis Bataviae urbe Cornelius Musius captus est, et jussu Guilielmi principis Auriaci sic varie est excruciatus: altissimae scalae manibus vinctis est appensus, et ad pedes intolerabile pondus alligatum, ut compages omnes laxarentur: inde ardentibus taedis ambustae axillae. Mox resupinus constringitur, aqua fervens ori infunditur, eaque totus venter oppletur, quem sic fustibus deinde tundunt, ut ex omnibus corporis foraminibus illa tota efflueret. Postea capite deorsum verso ex duobus pedum majoribus digitis appenditur: inde truncatis manuum pedumque digitis, per nivem sanguine proprio cruentatam in urbem Lugdunum Batavorum raptatur, atque ita demum post tot supplicia laqueo suspenditur. Ita Annales Belgici, et ex iis Thomas Bozius, tom. I De Signis Eccles. lib. xi, cap. 1.
Versus 37: And he shall not regard the God of his fathers
Nota: In Hebraeo haec sequentibus jungi possunt, itaque contrarie verti cum Septuaginta: Et in concupiscentiam feminarum, et super omnem Deum non intelliget (Syrus, non considerabit); quia super omnes magnificabitur. Possunt etiam praecedentibus jungi, itaque verti cum Vatablo: Non curabit etiam deos patrum suorum, nec mulierum concupiscentiam.
37. Et Deum patrum suorum non reputabit. — Non quod Antiochus deos patrios non coluerit, ad eos enim colendum compulit Judaeos; sed quod Judaeorum Deum spreverit et persecutus sit, quem tamen majores ejus Syriae reges ita venerati fuerant, ut, quamvis adhuc idola retinerent, tamen Hierosolymitanum templum multis donis ornarent, et sumptus ad sacrificia suppedidarent, ut patet II Machab. iii, 2. Ita ex Polychronio et Hugone cardinale Maldonatus. Secundo et proprie, Antiochus, utpote superbissimus, parvi fecit deos patrum suorum, ut mox dicam. Verius hoc erit in Antichristo, qui in templo sedebit, voletque coli ut deus. De Antichristo, ejusque doctrina, moribus, imperio, miraculis, etc., multa dixi II Thessal. ii. Ea ergo hic non repetam.
Et erit in concupiscentiis feminarum. — Quod primo sic S. Hieronymus et alii exponunt, q. d. Antichristus licet occulte spurcissimus sit futurus, exterius tamen magnam prae se feret castitatem, et simulabit se abominari concupiscentiam feminarum, scietque illud: Si non caste, saltem caute. Secundo et aptius, q. d. Antiochus et Antichristus, etsi mulierosi erunt, tamen ambitio eorum et crudelitas superabit luxuriam, adeo ut nec mulieres, nec deos sint curaturi, quando agetur de honore et imperio dilatando, uti dixi de Pompeio, Caesare et Antonio, cap. ii, 43. Quin imo adeo crudeles erunt, ut ne feminarum quidem, quibus in bello parci solet, rationem habeant: ita enim mulieres Judaeas aeque ac viros necavit Antiochus, ut patet II Machab. cap. v, 13. Ita Maldonatus.
Versus 38: But the god Maozim he shall worship in his place
Verum noster Interpres aptius et verius haec disjungit et dispungit, vertitque affirmative: Et erit in concupiscentiis feminarum; quia certum est Antiochum fuisse mulierosum etiam publice; et magis mulierosum fore Antichristum. Unde et Judaei inter alia terrae bona, etiam multitudinem uxorum ab hoc suo Messia exspectant. Hinc et Arabicus uterque vertit: Et faciet secundum voluntatem suam cum mulieribus. Quare insulse, vel ipso Calvino assertore, Illyricus haec refert ad caelibatum clericis ab Ecclesia indictum, quasi hoc sit dogma et sanctio Antichristi, id est Papae, ut ipse fingit. Nec quemquam deorum curabit. — Haec verba tenuiter conveniunt Antiocho, tum quia ipse Deum Judaeorum, qui solus vere est Deus, non curavit, sed hostiliter persecutus est: ita Maldonatus; quasi angelus hic opponat omnes falsos deos Deo vero, ut qui eum non curat, nullum Deum curare dicendus sit; tum potius, quia ipse superbia tumens parvi deos suos fecit, plusque sibi suisque viribus, quam diis ipsis attribuit, putans se a nemine pendere, atque instar Dei posse ad libitum dominari, non tantum hominibus, sed etiam mari et montibus, uti dicitur II Machab. ix, 8; sic enim politici et athei nullum Deum curant, imo negant omne Numen. Quod ergo Antiochus in templo Judaeorum poni jussit statuam Jovis Olympii, id non tam religione et studio Jovis, quam ad profanandum Judaeorum templum, Deique cultum evertendum fecit. Verum plene et perfecte haec competunt Antichristo, uti mox dicam.
38. Deum autem Maozim in loco suo venerabitur. — Imperite Porphyrius, ait S. Hieronymus, Maozim putavit esse Modin, quae fuit patria Mathathiae et Machabaeorum. Nota: Maozim hebraice significat fortitudines, arces, praesidia, uti vertunt Theodotion, Aquila, Syrus, Arabicus, Vatablus et alii: itaque accipit Noster vers. sequent. Symmachus vertit, confugia. Antiochus ergo in Jerusalem exstruxit arcem, in eaque et aliis civitatibus valida posuit praesidia, quae hebraice vocata sunt Maozim: indeque Jovem Olympium,
idem patet II Thessal. ii, 4, ut ibi dixi; tertio, quod tamen occulte daemonem suum colet, nomine Maozim. Unde patet quam insulse Novantes calumnientur, dum asserunt Papam Romanum esse Antichristum: nil enim horum fecerunt, aut faciunt Papae. Tradit Hippolytus, lib. De Consum. saeculi, quod Antichristus suos legatos, tum homines
patet I Machab. i, 57. Sic in templo Hierosolymitano posuit statuam Jovis Olympii, quo voluit urbem caput regni, perinde ac Romam Jove Capitolino muniri. Ita Maldonatus. Ita Jeroboam, timens ne populus ad templum et ad Roboamum rediret, vitulos aureos constituit in Dan et Bethel.
intactam; quia illic sancti ad deserta confugient, et ad montes, et ad speluncas. Principium filiorum Ammon. — Pro principium graece est ἀπαρχή, id est principatus, q. d. Principes, vel praecipui, sive potior et optima pars (Syrus, reliquum, vel reliquiae) Ammonitarum, etiam effugient manum ejus.
Versus 45: And he shall pitch his tabernacle Apadno
tho, cocco et gemmis, uti factum erat Ephod pontificis: quod Itali simili voce vocant: Padiglione di seta e d'oro. S. Hieronymus Apadno ponit juxta Nicopolim, quae prius Emmaus dicebatur, ubi incipiunt montana Judaeae, et ibi Apadno consignat Adrichomius in suis Tabulis Geographicis. Verum ipsi videntur non ex veterum historia, aut chorographia, sed ex eo quod Daniel hic nomen Apadno ponit inter duo maria, ibidem Apadno consignare: quare si cum iis qui de solo Antichristo haec intelligunt, Apadno accipias ut nomen proprium; aptius veriusque dicas haec nomina Maozim et Apadno, necdum esse indita suis locis, sed indenda fore tempore Antichristi ab eventu, quo ibi ipse collocabit, vel solium suum, vel idolum daemonis sui Maozim. Pari modo locus ubi caedetur Antichristus cum suis, necdum vocatur; sed tum vocabitur ab eventu, puta a clade Antichristi, Armageddon, id est excidium excidii, hoc est plenum excidium, horma, sive anathema, Apoc. xvi, 16.
45. Et figet tabernaculum suum Apadno. — Porphyrius censuit Apadno fuisse in monte Elymaeo, qui situs est in Elymaide inter duo maria, id est flumina magna, puta inter Tigrim et Euphratem: ubi ergo posuisse tabernaculum suum Antiochum; cumque templum Dianae ibidem spoliare vellet, ab incolis fugatum, moerore interiisse. Verum merito hoc rejicit S. Hieronymus. Hic enim mons non est sanctus, nec in Judaea, nec inter duo maria: flumina enim non sunt maria. Iisdem rationibus refellitur quod alii quidam suspicantur, Apadno esse padan, id est Mesopotamiam, ita dictam, quod sit in medio duorum fluminum, Tigris et Euphratis; pasan enim hebraice idem est quod par, vel geminum. Aut certe esse Babylonem, quae vicina est Mesopotamiae, ubi confluunt Tigris et Euphrates. Censent enim Antichristum Babylone vel nasciturum, vel regnaturum. Melius S. Hieronymus: Apadno, inquit, non est nomen proprium, sed appellativum, significans palatium suum, vel solium aut thronum suum, ut vertit Chaldaeus, Jerem. xliii, 10. Unde Vatablus vertit: Et plantabit tabernacula palatii sui inter duo maria; Symmachus vero et Septuaginta Apadno omittunt. Significat ergo angelus, non quod Antiochus in Jerusalem aut Judaea palatium aedificaturus sit, sed quod eam bello sit capturus: ponere enim tabernaculum suum in aliqua urbe, est bello eam capere; nomen enim tabernaculi castrense est. Ita Maldonatus. Huc accedunt Syrus et Arabicus, qui pariter Apadno accipiunt ut nomen appellativum, deductum a Syro פדנ padan, id est duo, par. Inde enim Mesopotamia hebraice vocatur Padan Aram, q. d. Syria quae inter duo flumina, scilicet Tigrim et Euphratem, interjacet. Unde posset quis suspicari Apadno esse in Mesopotamia. Porro Syrus et Arabicus sic hunc locum vertunt: Et figet tabernaculum suum in loco plano (pari, aequali) inter mare et montem, et custodiet sanctitatem suam, et veniet tempus finis ejus, et non erit illi adjutor.
Secundo et potius, Apadno videtur esse proprium nomen loci in Judaea, a solio Antichristi, quod ibi ipse collocabit, sic appellandi; unde non tantum S. Hieronymus, sed et Theodotion et Aquila vertunt in Apadno; omnesque scribunt Apadno per majusculum A, quasi proprium sit loci. Marinus Brixiensis in Lexico putat Apadno alludere ad Ephod (ab eadem enim radice utrumque derivatur), q. d. Ad instar Ephod pretiosum, phodinum; fiet enim ex purpura, bysso, hyacintho, cocco et gemmis.
Intermaria. — Ita Hebraeus, Septuaginta, Aquila, Symmachus, Theodotion, et Biblia Latina Romana; licet Complutensia legant inter duo maria, videlicet in Judaea, et forte in Jerusalem, quae sita est inter duo maria, scilicet inter mare Mortuum et mare Mediterraneum. Ita S. Hieronymus et Theodoretus. Significat angelus Antiochum, et multo magis Antichristum, toti Judaeae, ab uno mari ad alterum dominaturum.
Super montem inclytum et sanctum. — Hic enim mons vel est templi, puta Sion et Moria; vel Oliveti, inquit S. Hieronymus, ex quo putatur conscensurus in coelum Antichristus; sed ab angelo deturbabitur et occidetur, nemoque ei auxiliari poterit. Hinc videtur quod Apadno, et tabernaculum Antichristi non erit juxta Nicopolim, ut vult S. Hieronymus, sed potius in Sion, vel monte Oliveti.
Et veniet usque ad summitatem ejus (montis Sion et templi), et nemo auxiliabitur ei, — scilicet monti et templo, inquit Maldonatus, q. d. Antiochus, et multo magis Antichristus, capiet Jerusalem et montem Sion; neque eum Deus vel homines defendant; uti fecisse Antiochum patet ex lib. Machab. Verum alii passim to ei exponunt Antiocho, vel Antichristo: Antiochus enim, capta et profanata Sion, a Deo ultore lethali morbo percussus est, nec ullus ei auxiliari potuit: multo magis Antichristus capiet Jerusalem et Sion, ibique regiam et solium suum constituet, ut patet Apoc. xi, 8; atque juxta eam caedetur, nec aliquis ei auxiliari poterit, ut paulo ante dixi. Prophetae enim concise loquuntur quasi in raptu, ideoque multa subticent: sic hic tacentur clades et caedes Antichristi. Unde Vatablus vertit: Cum venerit finis ejus, scilicet regni et vitae Antichristi: Nemo ei auxiliabitur.
Nota: Apocal. xix, 11 et seq., vidit S. Joannes Christum equo albo insidentem, et ore vibrantem gladium, ac in capite habentem diademata multa, et vestem aspersam sanguine, coelo egredi cum turmis coelestibus, ac Antichristum cum suo pseudopropheta apprehensum vivum deturbare in tartara; Gog vero et Magog, omnesque Antichristi milites occidere gladio qui procedebat de ore ejus.
Lactantius, lib. VII, cap. xvii et xviii, hunc Christi descensum, gladium, pugnam, etc., plane ad litteram, ut sonant, eventura asserere videtur. Audi eum: "Cum haec, ait, ita gerentur, justi et sectatores veritatis segregabunt se a malis, et fugient in solitudines. Huc impius rex inflammatus ira veniet cum exercitu magno, et admotis omnibus copiis circumdabit montem in quo justi morabuntur, ut eos comprehendat. Illi vero, ubi se clausos undique atque obsessos viderint, exclamabunt ad Deum voce magna, et auxilium coeleste implorabunt. Quorum ancipiti periculo, et miseranda comploratione commotus Deus mittet protinus liberatorem. Tunc aperietur coelum medium intempesta nocte et tenebrosa, ut in orbe toto lumen descendentis Dei tanquam fulgur appareat. Qui priusquam descendat, hoc signum dabit: cadet repente gladius de coelo, ut sciant justi ducem sanctae militiae descensurum: et descendet ille comitantibus angelis in medium terrae. Virtus autem angelorum tradet in manus justorum multitudinem illam quae montem circumsederat, et concidetur ab hora tertia usque ad vesperum, et fluet sanguis more torrentis, deletisque omnibus copiis impius solus effugiet, et peribit ab eo virtus sua. Hic est autem qui appellatur Antichristus: sed se ipse Christum mentietur, et contra verum dimicabit, et victus effugiet, et bellum saepe renovabit, et saepe vincetur, donec quarto praelio confectis omnibus impiis, debellatus et captus tandem scelerum suorum luet poenas."
Verum verius videtur haec symbolice ostensa Joanni, tantum significare imperium, dominium et mandatum Christi, quo ipse manens in coelo per Michaelem, quasi ducem suum, comitatum aliis angelis, ingenti luce quasi fulmine siderabit et afflabit Antichristum, itaque eum omni vi, robore et vita privabit, ac deturbabit in tartara. Id ita esse patet primo, quia certum est quod ea quae ibi dicuntur de coelo aperto, de albis equis, de Christi diadematibus et veste aspersa sanguine, de titulo in femore scripto: "Rex regum, et Dominus dominantium," non realiter evenient, sed tantum symbolice per visionem ostensa sint Joanni ad repraesentanda mysteria Christi, quae explicui Apocal. xlix; ergo et caetera, cum sint his similia, symbolice accipienda sunt, non ut realiter eventura. Simili schemate Psaltes, Psalm. xvii, symbolice et poetice describit Deum nubibus vectum, armatum grandine, tonitru, fulmine, etc., descendere ad proterendum impios hostes suos.
Secundo, quia Apostolus ait II Thess. ii, 8, quod Christus occidet Antichristum, non gladio, sed spiritu, id est imperio oris sui, et "illustratione," id est fulgore praevio et praenuntio "adventus sui." Hoc enim fulgore quasi fulmine e coelo emisso, sive per se, sive potius per Michaelem, siderabit et consumet Antichristum. Tertio, quia Daniel, cap. xii, 1, ait quod tunc consurget Michael in praelium pro Christo et christianis. Sicut ergo rex per ducem bellum gerit, et conficit hostem: ita Christus per Michaelem conficiet Antichristum, hic enim est praeses Ecclesiae, ideoque dux Christi. Unde et Apocal. xii, ponitur dux belli christiani, quo scilicet in fine mundi cum Lucifero et Antichristo confliget pro Christo et christianis, ac Antichristum profligabit. Quarto, quia S. Petrus, Actor cap. iii, 21, docet Christum post ascensum in coelum, ibi mansurum, nec visibiliter ex eo descensurum, nisi in die judicii quo restituet omnia: ergo non descendet ut occidat Antichristum. Hic enim occidetur multis diebus, et forte septimanis ac mensibus, ante diem judicii, uti ostendam cap. sequent., vers. 11 et 12.
Quinto, subordinatio recta divinae providentiae id exigit. Solet enim Deus sua judicia exercere per angelos; hi enim sunt administratorii ejus spiritus, Hebr. i, 13. Contrarium enim nec deceret Christum, nec Antichristum; ut quid enim Christus Deus, et Dominus omnium, cum tot legionibus angelorum et sanctorum coelo descenderet ad conficiendum Antichristum, qui miser et vilis erit homuncio, quem solo afflatu, imo nutu, potest occidere, imo annihilare? Ut quid tot legiones angelorum, quasi militum ei astant paratae ad omnem ejus nutum, et ex quibus unus sufficit ad delenda plurima hominum millia? Sexto, quia Sibylla, lib. III, igne coelesti, puta fulgure, afflandum Antichristum praedicit, eum ait: "Cum potestas ardens (puta ignis et fulmen validum) inundans in terram veniet; et Belier incendet, et superbos homines, omnes quicumque ei fidem praestiterint." Belier enim (id est Belial: subinde enim littera l in r convertitur) hoc est homo impiissimus, sine jugo, sine freno et lege, est Antichristus.
Probatur primo. Christus occidet Antichristum, non gladio, sed spiritu, id est imperio oris sui, et "illustratione," id est fulgore praevio et praenuntio adventus sui. Hoc enim fulgore quasi fulmine e coelo emisso, sive per se, sive potius per Michaelem, siderabit et afflabit Antichristum, itaque eum omni vi, robore et vita privabit, ac deturbabit in tartara.
Nota secundo: Antichristus ut probet se esse Christum, quasi simia Christi finget se mori, et post mortem ad vitam resurgere, ut patet Apoc. xiii, 12. Audi S. Gregorium lib. XI, epist. 4: "Veniens in mundum Antichristus, diem sabbati et diem Dominicum ab omni jubebit opere custodiri. Nam quia simulaturus est mori se ac resurgere, ideo diem Dominicum in veneratione haberi praecipiet: quia vero judaizare populum compellet (ut videatur esse Messias Judaeis promissus) ut ritus Mosaicae legis revocet, et Judaeorum sibi subdat perfidiam, diem sabbati observari coget. Post fictam hanc et hypocriticam resurrectionem, coram toto populo ascendet in montem Oliveti (uti hic significat Daniel), volens