Cornelius a Lapide

Daniel XII


Index


Synopsis Capitis

Hoc capite aperte transit angelus ad tempora novissima (in iisque finit pariter suum oraculum) Antichristi, de quo cap. præced. vers. 36 et sequent., tecte sub nomine Antiochi loqui cæperat. Duo ergo tempora distinctissima, puta tempus Antiochi, et tempus Antichristi, in unum propter similitudinem conjungit; sicut Christus conjungit excidium urbis cum excidio orbis, Matth. XXIV, 25, vide Can. IV. Primo ergo, prænuntiat angelus Michaelem fideles adjuturum contra Antichristum: mox edocet resurrectionem piorum et impiorum, denique gloriam doctorum. Secundo, vers. 7, docet Antichristi monarchiam, et persecutionem duraturum tres annos cum dimidio, sive dies 1290.


Textus Vulgatae: Daniel 12:1-13

1. In tempore autem illo consurget Michael princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo, ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro. 2. Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere, evigilabunt: alii in vitam æternam, et alii in opprobrium, ut videant semper. 3. Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates. 4. Tu autem, Daniel, claude sermones, et signa librum, usque ad tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia. 5. Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant: unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis. 6. Et dixi viro, qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis: Usquequo finis horum mirabilium? 7. Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in cœlum, et jurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc. 8. Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi, quid erit post hæc? 9. Et ait: Vade, Daniel, quia clausi sunt, signatique sermones usque ad præfinitum tempus. 10. Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi: et impie agent impii, neque intelligent omnes impii, porro docti intelligent. 11. Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta. 12. Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque. 13. Tu autem vade ad præfinitum: et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.

tum) Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, id est mandato suo: «Quia, inquit, Michael interfecturus est eum in monte Oliveti, unde Christus in cœlum ascendit.» Christus ergo exsecutionem suæ sententiæ contra Antichristum committet Michaeli, qui post Christum supremus est judex, et præses divinæ justitiæ.


Versus 1: But at that time

1. IN TEMPORE AUTEM ILLO, — in tempore Antichristi, de quo paulo ante egi.

CONSURGET MICHAEL, — id est Michael exsurget in prælium contra regem Aquilonis, id est contra Antichristum, ut tueatur fideles et sanctos in tantis persecutionibus contra eum et contra Luciferum. Vide de hoc prælio Michaelis et draconis, id est Luciferi, Apoc. XII, 1 et seq.; ibi enim ad hunc locum Danielis alludit S. Joannes. Unde S. Thomas et alii docent in hoc prælio occidendum esse Antichristum a Michaele. Sic enim explicat illud II Thessal. II, 8: «Quem (Antichris-

Hæretici, ut sanctorum et angelorum patrocinia elidant, per Michaelem accipiunt Christum; sed insulse, ut patet, certum enim est quod angelus eumdem Michaelem hic intelligat, quem intellexit cap. X, vers. 13 et 21; ibi autem intellexit

Michaelem Archangelum: vocat enim eum principem Judæorum. Simili modo nuncupat eum, hic dicens: «Qui stat pro filiis populi tui,» qui scilicet præest tueturque Judæos tanquam fideles, populumque Dei, ac filios Patriarcharum; ideoque curabit ut Judæi in fine mundi ad Christum convertantur et salventur.

Alcazar in cap. XII Apocal. pag. 645, Polychronius hic, et R. Josue apud Aben-Ezra putant hic adhuc agi de Antiocho Epiphane, contra quem surrexit Michael, id est, inquit, Mathathias, cum filiis stans pro populo suo. Verum obstant sequentia: «Et multi de iis, qui dormiunt in terræ pulvere, evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium.» Quod ad litteram de resurrectione non morali ad patrum et avorum virtutem et constantiam, ut ipse intelligit, sed naturali ad vitam æternam, accipi debere clarum est, uti accipiunt S. Hieronymus, Theodoretus et passim veteres ac recentiores: ac S. Hieronymus acriter perstrinxit hic Porphyrium, quod hæc acceperit de Antiocho. Sic et Theodoretus. Nam Machabæi, inquit, etiam post victoriam occisi, vitam præsentem perdiderunt: et quia omnes pii fuerunt, ad vitam omnes resurrexerunt, non ad opprobrium.

Hunc locum multis illustrat Pantaleon diaconus et chartophylax Ecclesiæ magnæ, in suis de S. Michaele homiliis, quæ exstant apud Aloisium Lipomanum in Festo S. Michaelis. In iis enim ipse illustrissimas quasque angelorum apparitiones, quæ olim patribus acciderunt, Michaeli attribuit, ac primo, de Michaele accipit illud Psalm. XXXIII, 8: «Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos,» «immittet,» scilicet præsidium: hebraice enim est חונה chone, id est castrametabitur, et ut S. Hieronymus vertit, circumdabit in gyro, ut opponatur Michael dæmoni, qui etiam dicitur tanquam leo rugiens circuire. Itaque significat Psaltes quod Michael angelos in morem castrorum instruat et ordinet ad fidelium defensionem. Quod enim instar militum in acie angeli nos tueantur, patet Genes. XXXII, 2, ubi cum Jacob angelos vidisset, dixit: «Castra Dei sunt hæc,» et IV Reg. VI, 17: Erat «mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisæi.» Et Christus, Matth. XXVI, 53: «An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum?» Nam quod etiam dæmones in morem castrorum et acie ordinentur contra homines, probat Tertullianus lib. IV Contra Marcion. XX, ex Lucæ VIII, 30, ubi dæmon, rogatus a Christo quod sibi esset nomen, respondit: «Legio.»

Secundo, Michael fuit qui Adamum paradiso ejectum direxit, et terram ligone docuit colere, seminare, metere omnemque agriculturam.

Tertio, Michael fuit qui Abrahæ gladium continuit, ne filium occideret, et in eo benedixit omnes gentes, Genes. XXIII.

Quarto, Michael legislatori Mosi pascenti oves apparuit totus igneus in medio rubi, eumque ussit, sed non combussit; itaque B. Virginis partum, generationemque Dei hominis adumbravit. Exodi III.

Quinto, Michael fuit qui apparuit Balaam in via, eumque pergentem ad maledicendum Israeli corripuit, et benedicere compulit, Numer. XXII.

Sexto, Michael vice Dei dedit legem Hebræis in Sina, Exodi XX. Quocirca Turcæ venerantur S. Michaelem. Nam in libro, cui titulus: Doctrina Mahumet, pag. 190, sic habetur: Michael, Gabriel, Saraphiel (id est sar, hoc est princeps, Raphael) Archangeli, secretarii deitatis. Et Rabanus, lib. I De Cruce, cap. VII, sic de eo canit: At Michael princeps habitantum dux et in alto. Te memorat virtute Dei simul æthera cuncta, Et regere et tegere. Et Ecclesia in Festo S. Michaelis, ita eum invocat: «Princeps gloriosissime Michael Archangele, esto memor nostri: hic et ubique semper precare pro nobis Filium Dei.»

Septimo, Michael apparuit stricto gladio Josue, cum is aciem contra hostes dirigeret, eumque animavit ad prælium, Josue V. Michael est «angelicarum copiarum dux,» ait S. Basilius, hom. De Angelis. Quocirca quod gentilibus fuit Mars, scilicet dux et præses bellorum, christianis est S. Michael. Qua de causa templa et oratoria, quæ olim gentiles Marti dedicaverant Antuerpiæ, Leodii, Luneburgi, Bonnæ, Coloniæ, et alibi, christiani exploso Marte in honorem S. Michaelis dedicarunt et cognominarunt, ut annotavit D. Braunius, tom. V Urbium, et ex eo noster Serarius in Josue cap. V, Quæst. XIV, in fine. Hinc S. Michael a Græcis vocatur Archistrategus; quin et exstat Imperatorum vexillum S. Michaelis imagine insiguitum, ab eoque cognominatum, apud Curopalatam, pag. 93.

Octavo, Michael Gedeoni apparuit ab ipsoque fuit adoratus, et extensa virga quam manu tenebat, tangens carnes, quas sibi Gedeon obtulerat, igne excitato consumpsit, et in flamma ignis ascendit ad cœlum. Idem eum adjuvit ut cum trecentis militibus innumeros Madianitas profligaret, Judic. VI et VII.

Nono, Michael fuit qui 185 millia Assyriorum in castris Sennacherib una nocte occidit, IV Reg. cap. XIX.

Decimo, Michael cum Azaria et sociis descendit in fornacem, flammam instar roris effecit, tresque pueros illæsos conservavit, Daniel. III.

Undecimo, Michael Danielem in lacu leonum servavit, oraque leonum frænavit, Dan. VI et XIV. Similiter S. Ephrem, orat. De 40 Martyr. tom. III: «Ne conturbaret, inquit, martyres Christi inimicus, angeli spatium stagni custodiebant: hac quidem Gabriel, illinc vero Michael, et ab alio Christus universorum inspector.» Exstat in S. Pro-

copii, qui olim Nicias dicebatur, historia, insigne miraculum, quo ille ad christianismum impulsus est. Nam cum Scytopoli auream crucem dux illustris fabricari curaret, in ea divinitus absque aurifabri opera et scitu, tria insculpta sunt nomina: Emmanuel, Michael, Gabriel; sed ita ut summum locum teneret Emmanuel, inferiorem instar brachiorum, Michael et Gabriel. Vide Gretserum, lib. II De Cruce, cap. XIII.

sum: «Per hos duos, inquit, Michaelem et Gabrielem descendit omnis datio bona, et omne donum perfectum, quod desuper mittitur in terram a Deo omnipotente. Hæ enim sunt duæ maximæ, et paris momenti lucernæ divinitatis, quæ est una et trina.» Hæc sunt præconia, quæ juxta Pantaleonis sententiam de Michaele in Scriptura memorantur: Scriptura enim ea expresse Michaeli non appropriat; quanquam et ea quæ alii angeli gesserunt, recte Michaeli attribuuntur. Sic enim gesta militum duci tribuimus. Addit Pantaleon quod S. Joannes apostolus, magnus fuerit S. Michaelis in Asia prædicator, quodque in ejus honorem templum exædificari curarit: uti et «Justinianus Imperator militiæ cœlestis summo principi Michaeli pluribus in locis erexit ecclesias: probe sciens se, si talem tantumque ducem sibi conciliaret, qui rebelles angelos cientes in cœlo prælium superasset, certam securamque de vincendis Wandalis posse habere fiduciam,» inquit Procopius, lib. I De Bello Wandal.

Duodecimo, Michael apprehendit Habacuc cincinno capitis, cumque cum prandio ex Judæa in Babylonem subito transtulit ut pasceret Danielem, atque eumdem rursus repente in Judæam reposuit, Daniel. XIV.

Decimo tertio, Michael fuit qui Probaticæ piscinæ aquas commovebat, et sanctificabat in figuram baptismi: ita ut qui primus in eam descenderet, ab omni ægritudine curaretur, Joan. V.

Rursum S. Michael Constantino Magno apparuit, indicans se olim Argonautas ad vellus aureum direxisse, eique dixit: «Ego sum Michael archidux Domini sabaoth, christianorum fidei tutor, qui tibi contra impios tyrannos belligeranti, fideli et germano illius ministro, auxiliaria arma contuli.» Unde Constantinus fanum ab Argonautis erectum Numini quod ipsis salutem attulerat, indeque Sosthenium dictum, in Michaelium, id est S. Michaelis templum, convertit, in quo S. Michael sæpius deinde apparuit. Ita Nicephorus, lib. VII, cap. L.

Refert Nicephorus, lib. VII, cap. L, Constantinum Magnum in loco qui Sosthenium dicitur, duas ecclesias construxisse in honorem S. Michaelis, ibique S. Michaelem illi apparuisse, ac dixisse: «Ego sum Michael archidux Domini sabaoth, christianorum fidei tutor, qui tibi contra impios tyrannos belligeranti, fideli et germano illius ministro, auxiliaria arma contuli;» itaque e somno excitatus Constantinus regionem eam pulcherrime excoluit, et ara imperiali, magnificaque manu et liberalitate in parte Orientali constructa, celeberrimum id templum civibus simul et advenis reddidit. Porro mire sacram eam ædem apparitionibus suis illustravit Archangelus. Nullus enim gravi quopiam casu, aut ineluctabili periculo, aut ægritudine incognita, morbo denique incurabili circumventus, qui ibi Deum orans imploraverit, non facile opem et auxilium invenit. Et certo satis creditur D. Michaelem Archangelum apparere ibi solitum, salutiferum efficere locum: cujus rei gratia ab antiquis etiam Michaelium est vocatus, hucusque Nicephorus.


Versus 2: AND MANY OF THOSE WHO SLEEP, etc., SHALL AWAKE

Narrat Cromerus, lib. X Histor., Lescum, Polonorum principem, cum parva manu insecutum multa Lithuanorum millia, qui Poloniam divexabant, cumque ex labore itineris paululum requivisset, Michael Archangelus illi adstitit et suum illi auxilium promisit, ac de victoria certum reddidit: qui victor rediens eidem angelo Lublini templum exstruxit.

Nota est dedicatio ecclesiæ S. Michaelis, ejusque apparitio in monte Gargano sub Gelasio Pontifice, quam recolimus die 8 maii. Paulo post Bonifacius Pontifex ecclesiam nomine S. Michaelis constructam dedicavit die 29 septembris in summitate circi, quæ ab altitudine, Inter nubes vocatur. Ita Addo et Baronius anno Domini 531.

Celebre quoque fuit templum S. Michaelis Conis sive Colossis, quod quia violare ausus est Alexius

Decimo quarto, Michael canet tuba novissima, eaque excitabit mortuos ut veniant ad judicium, I Thessalon. cap. IV, 16. Et de animabus mortuorum canit Ecclesia: «Signifer tuus S. Michael præsentet eas in lucem sanctam, quam olim Abrahæ promisisti, et semini ejus.» Quocirca S. Michael pingi solet cum statera, quasi librans animas, earumque opera bona et mala. Nam, ut ait Viegas in Apoc. XII: «Creditur Michael animarum e corpore discedentium particulare judicium exercere; indeque est, quod cum gladio et statera depingitur, ut summa ejus potestas, justitiæque æqualitas declaretur in nostris, sive meritis, sive demeritis ponderandis.» Reprehendit hanc picturam Joannes Molanus in lib. De Picturis, sed eam defendit Serarius in cap. V Josue, Quæst. XLV, pag. 551. Addit Viegas Michaelem vocari Signiferum, quia signum sive vexillum crucis præferet Christo venienti ad judicium extremum. Idem docet Eckius, homil. 8 De S. Michaele.

Denique Michael est, inquit Pantaleon, «qui fidelium populorum Ecclesias exhilarat, Romanorum custodit rempublicam, Imperatorem armat adversus barbaros, christianos reddit victores, ab ingentibus maris fluctibus eos qui invocant eum liberat, fertilitates fructuum terræ supeditat, consolatur castimoniæ ministros, ægrotos visitat, fidejubet pro peccatoribus, dæmonum impetum propulsat, vitiorum flammam restinguit.» Rur-

iconoclasta, hinc post largiorem compotationem a sacerdote quodam suo gladio jugulatus est, inquit Nicetas Coniata, lib. III Annal. Isacii Imperatoris.

ET VENIET TEMPUS. — Hebraice צרה עת tsara, id est tempus afflictionis: erit enim tunc «tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi,» ut ait Christus Matth. XXIV, 21. Quam atrox et varia futura sit persecutio Antichristi, explicui II Thess. II, 10, Quæst. V, et Apoc. XIII.

SALVABITUR POPULUS TUUS. — «Tuus,» o Daniel! puta Judæi in fine mundi salvabuntur, præsertim cum viderint Antichristum, in quem crediderant, a Christo profligari, et detrudi in tartara. Judæos vocat populum Danielis, quia Daniel vir desideriorum eorum salutis erat studiosissimus ac si eorum fuisset mater. Sic enim Galatis, cap. IV, 19, ait Apostolus: «Filioli mei, quos iterum parturio.»

OMNIS QUI INVENTUS FUERIT SCRIPTUS IN LIBRO. — Plerique enim Judæi, occiso Antichristo, convertentur ad Christum, itaque salvi fient; quia brevi tempore quod restabit ad diem judicii, in fide et gratia Christi persistent, ideoque scripti sunt in libro præscientiæ Dei et prædestinationis ad gloriam. Novit enim Dominus qui sunt ejus. De hoc libro multa dixi Exodi XXXII, 32, et Philipp. IV, 3.

Nota: Τὸ omnis qui inventus fuerit, significat non omnes Judæos, qui erunt in fine mundi, scriptos esse in libro vitæ, ac proinde non omnes convertendos esse et salvandos; sed aliquos mansuros in sua infidelitate et damnandos: quamplurimis tamen convertentur et salvabuntur, hoc est enim quod ait Apostolus Rom. XI, 26: «Et sic omnis Israel salvus fieret:» «omnis,» id est plerique, et pene omnes. Ita Theodoretus et S. Gregorius, hom. 12 in Ezech.

2. ET MULTI DE HIS QUI DORMIUNT, etc., EVIGILABUNT, — hoc est multi dormientium, ut vertunt Septuaginta. Hebræi enim ablativum cum præpositione ponunt pro regimine genitivi. Jam multi dormientium, hoc est multi dormientes, puta omnes dormientes. Dicit tamen «multi,» ut notet has omnes non fore paucos, sed multos, q. d. Omnes dormientes, qui erunt multi, et pene innumeri, resurgent, sive tota multitudo dormientium, quæ plurima est, resurget. Sensus est, omnes qui mortui sunt resurgent. Sic τὸ multi capitur pro omnes, Rom. V, 15: «Unius delicto multi mortui sunt;» et Matth. XXVI, 28: «Qui pro vobis et pro multis effundetur.» Ita S. Augustinus, XX De Civit. XXI, Theodoretus et alii. Licet ergo quidam opinati sint non omnes homines morituros, ac consequenter nec omnes a morte resurrecturos, nimirum eos qui vivent sub diem judicii: hos enim sine morte immutandos, et vivos transferendos ad vitam immortalem, cum obviam rapientur Christo judici in aera, uti videtur dicere Apostolus, I Thessal. IV, 16. Idem docent S. Chrysostomus, Theophylactus, Œcume-

nius, Theodoretus, S. Epiphanius, hæres. 64; S. Hieronymus, epist. 148, Quæst. III; Tertullianus, De Resurrect. cap. XLI et XLII; Origenes, lib. V Contra Celsum: tamen hi, omnesque alii Patres et Doctores consentiunt omnes qui mortui sunt, a morte resurrecturos in die judicii. Ita S. Hieronymus ad Pammachium, epist. 61, S. Augustinus, Enchir. LXXXIV, S. Gregorius, XIV Moral. XXXI, et alii passim. Ergo mortuos omnes homines esse resurrecturos est de fide. Id enim diserte asserit Christus alludens ad hunc Danielis locum, Joan. V, 28: «Venit, inquit, hora in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei: et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii,» id est damnationis et gehennæ, ad quam justo Dei judicio damnabuntur. Et S. Paulus, I Cor. XV, 22: «Sicut, ait, in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.» Et mox vers. 51: «Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.» Denique si aliqui resurgent, ergo omnes. Non est ratio cur hic resurgat, non ille, cum omnium eadem sit conditio. Cum ergo angelus hic ait: «Multi evigilabunt,» non negat omnes, sed potius omnes comprehendit.


Versus 3: BUT THOSE WHO ARE LEARNED SHALL SHINE, etc

Nota: Dicit hic multi potius quam omnes, tum ad sermonis copiam, ne vocem omnis iteret; dixit enim: «Omnis qui inventus fuerit scriptus in libro;» tum propter sequentem distributionem, q. d. Multi ex mortuis resurgent ad gloriam, multi ad opprobrium æternum. Ita Maldonatus. Secundo, dicit multi, quia opponit hos multos paucis Judæis, qui tunc vivent et salvabuntur, uti dixi versu præcedenti, q. d. In fine mundi omnis fere populus tuus, o Daniel, id est plerique omnes Judæi tunc victuri convertentur ad Christum, salvabuntur, et resurgent ad gloriam: at hi omnes erunt pauci; multi vero, imo plurimi erunt, qui ab omni sæculo in toto mundo mortui, tunc resurgent, alii ad gloriam, alii ad gehennam. Quocirca huc alludit S. Joannes, Apocal. VII. Ubi cum dixisset ex Judæis in fine mundi convertendos et salvandos fore 144 millia, puta 12 millia ex qualibet tribu, subdit vers. 9: «Post hæc vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, etc., stantes ante thronum, et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmæ in manibus eorum.» Quod enim ibi dicit Joannes ex Judæis salvandos fore 144 millia, hoc Daniel hic dicit: «In tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.» Rursum, quod Joannes ibi dicit: «Vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat;» hoc Daniel hic dicit: «Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere, evigilabunt: alii in vitam æternam, alii in opprobrium.» Alludit, dico, non citat: nam Joannes de solis salvandis in die judicii loquitur, Daniel vero tam de reprobandis, quam de salvandis. Rursum, Joannes Judæis paucis in fine mundi salvandis, opponit multas gentes tum pa-

riter victuras et salvandas; Daniel vero paucis Judæis tum victuris et salvandis, opponit innumeram multitudinem hominum omnium prius mortuorum, qui tunc resurgent.

Hinc patet Judæis a Deo et angelis revelatam fuisse resurrectionem mortuorum. Quod enim Rabbini aliqui putant Judæos ab Antiocho oppressos hic vocari mortuos, eorumque liberationem vocari resurrectionem, insulsum est: nec enim Judæi tunc resurrexerunt ad vitam æternam; quod tamen de mortuis hisce dicitur. Sic et animæ immortalitatem, ac ex ea consequentem resurrectionem corporum per umbram cognoverunt gentiles. Demosthenes, cum fugeret Antipatrum, Architæ blande ei pollicenti vitam, si rediret, respondit: «Absit, ut vivere turpiter malim, quam honeste mori, postquam Xenocratem et Platonem audivi de animi immortalitate disserentes.» Ita refert Cardinalis Bessarion in Apologia Platonis. Trismegistus in primo Dialogo Pimandri, ex animantibus ait solum hominem esse duplicis naturæ, mortalis propter corpus, immortalis propter animam: additque «animum justi harmoniæ motione exutum ad cœlum ascendere, ubi una cum cœtu mentium beatarum laudat Deum, quo omnes illic fruuntur.» Eadem fuit sententia Ciceronis in Somnio Scipionis. Hinc fluxit opinio Elysiorum Camporum quos canit Virgilius, VI Æneid.

Didymus ille inter Brachmanas princeps ita scribit ad Alexandrum Magnum: «Non sumus hujus mundi incolæ, sed advenæ, nec ita in orbe terrarum venimus, ut in eo libeat consistere, sed transire: properamus enim ad larem patrium.» Plures citavi Genes. XXXVII, 35.

IN OPPROBRIUM, — in mortem æternam: opponitur enim vitæ æternæ. Mors hæc vocatur opprobrium, quia ignominiosissima erit æque ac molestissima. «Gravissima pænarum pudor est; impii enim resurgent ad pudorem et opprobrium æternum,» ait S. Chrysostomus, homil. 6 in Epist. ad Ephes. Si enim ingens pæna est, cum dux coram rege proditionis convincitur; cum latro reus publice in furcam agitur; cum regia conjux publice ut adultera capite plectitur: quis erit pudor, cum reprobi coram toto mundo, quia læsæ majestatis divinæ rei, infames, incesti, proditores, damnabuntur ad æternas pænas, ut cum teterrimis dæmonibus in gehennæ carcere, pice, fumo et flamma vitam perennem agant? Qualis erit illa exprobratio Christi in die judicii ad reprobos? Ego vos pavi, lavi, vestivi, redemi meo sanguine: vos me esurientem, sitientem, nudum, afflictum non pavistis, non potastis, non vestistis, nulla re juvistis; ego pro vobis flagellatus, concisus, occisus sum: vos iterum vestris sceleribus me flagellastis, concidistis, occidistis; ite ergo, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.

Audi Christum judicem exprobrantem apud S. Augustinum, serm. 67 De Tempore: «Ego te, o homo, de limo manibus meis feci; ego terrenis artubus infudi spiritum, ego tibi imaginem meam conferre dignatus sum; tu vitalia mandata contemnens deceptorem sequi, quam Deum maluisti. Cum expulsus de paradiso mortis vinculo propter peccatum tenereris, carnem assumpsi, in præsepio expositus, et pannis involutus jacui, infantiæ contumelias, humanosque dolores pertuli, irridentium palmas et sputa suscepi flagellis cæsus, vepribus coronatus, cruci affixus. En clavorum vestigia, quibus affixus pependi. En perfossum vulneribus latus. Cur quod pro te pertuli, perdidisti? cur ingrate redemptionis tuæ munera renuisti? cur habitaculum, quod mihi in te sacraveram, luxuriæ sordibus polluisti? cur me graviore criminum tuorum cruce, quam illa in qua quondam pependeram, afflixisti? gravior enim apud me peccatorum tuorum crux est; in qua invitus pendeo, quam illa in quam tui misertus, mortem tuam occisurus ascendi. Et quia post omnia mala ad medicamenta pœnitentiæ confugere noluisti, ab auditu malo non mereberis liberari: despexisti enim in judice veniam.»

Tunc dicent impii præ pudore et timore montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos. Vide et exprobrationem Christi judicis ad Elpidophorum, quam ei intentat Muritta diaconus apud Victorem Uticensem, lib. III Persecut. Wandal. recitavi eam, Rom. VI, 4. Errat ergo R. Saadias, qui solos justos et sanctos resurrecturos putat; et Judæi, qui solos Judæos a Messia resuscitandos putant.

UT VIDEANT SEMPER. — Hebraice est לדראון עולם lediron olam, quod Septuaginta, Vatablus et Pagninus vertunt, in contemptum æternum; Marinus in Lexico, in reprobationem et abominationem æternam, ut Deus, angeli et sancti eos exsecrentur et abominentur perpetuo. Syrus et Arabicus vertunt: in perditionem et ignominiam sociorum suorum in sæculum, forte pro ראון reon, legerunt רעים reim id est sociorum amicorum. Secundo, alii vertunt, in durationem doloris æternam, quasi diron conflatum sit ex דור dor, id est duratio, et און on, id est dolor. Tertio, alii vertunt, in durationem concupiscentiæ, vel peccati æternum, on enim non tantum dolorem, sed et concupiscentiam, et peccatum (quod omnis doloris est causa) significat. Quarto, Noster hic et Isaia, cap. ult., vers. ult., cum Chaldæo diron vertit satietas visionis, quasi diron conflatum sit ex די de, i. e. sufficientia, satietas, et ראון raon, i. e. visio: visionem tam activam quam passivam intellige, hoc est, ut videant et videantur. Activam hic accipit Interpres noster, q. d. Resurgent alii in mortem et opprobrium, ut videant, id est ut sentiant et experiantur semper supplicia, opprobria et dolores mortis æternæ, ut semper moriantur, semper agonizent, et nunquam sint mortui. Passivam accipit Isaiæ, cap. ult., vers. 24, quia ibi additur «omni carni.» Ait enim: «Erunt (damnati) usque ad satietatem vi-

sionis omni carni,» q. d. Videbuntur, eruntque probro et ludibrio omnibus hominibus; aut, ut Forerius, R. David et alii, q. d. Erunt nauseæ et detestationi omnibus videntibus, ne videlicet velint eos videre ob multitudinem vermium quibus scatebunt. Putat enim R. David diron deduci a דרא dara, quod ipse interpretatur vermem. Unde hic diron olam vertit, vermem sempiternum. «Vermis enim eorum non moritur, et ignis non exstinguitur,» Isaiæ LXVI, 24.

Hæc ruminans B. Isaias abbas, tom. II Biblioth. SS. Patrum, orat. 29, ita lamentatur: «Væ nobis, qui hic sine timore nos peccatis obstringimus! quoniam illic nos ignis æternus excipiet, et tenebræ exteriores, et vermis qui non dormit, et luctus, et stridor dentium, et coram angelis et creaturis omnibus dedecus sempiternum. «Væ nobis, quorum animæ confusæ, et a pænitentia alienæ in resurrectione et horrendo illo gentium omnium judicio a sumptis corporibus suis, cum fletu et stridore dentium in gemitus, et luctus, et cruciatus conjicientur acerbissimos ac sempiternos! «Væ nobis, qui in isto peregrinationis exsilio detestandas oblectationes consectamur, et paradisi deliciarum obliti, contemnimus regnum cœlorum! «Væ illis, qui aliis laborant, et sibi ipsis non prosunt. «Væ nobis, qui cum assiduos conscientiæ nos reprehendentis stimulos sentiamus, non erubescimus, nec rationem actionum omnium nostrarum reddituri, Dei judicium formidamus!»

3. QUI AUTEM DOCTI FUERINT, FULGEBUNT, etc. — Ex hoc loco docent Doctores corpora Beatorum tota fore lucida exterius et interius, ut tota luce penetrentur, sintque transparentia. Sic enim lux penetrat firmamentum et stellas, facitque eas totas et omnino lucidas: hocque erit ingens Beatorum gaudium, quod seipsos suique partes intimas, æque ac sociorum perspicere poterunt, ita ut nihil lateat quod non videant. Ita docent D. Thomas, Richardus, Paludanus, Sotus Major, atque alii quos citant et sequuntur Franciscus Suarez, III part., tom. II, disput. 48, sect. II, et Joannes Salas, I II Quæst. V, art. 5, tract. II, disput. 14, sect. XV. Neque lux hæc colori corporum officiet. Sic enim vitrum varios colores suscipit, et tamen lumine intime penetratur: quin et alia corpora crassa colorata sunt et lucida; ac ratione coloris videntur in die, et ratione lucis in nocte, ut patet de noctiluca, nitedula, cicindela, lampyride, qui est vermiculus noctu lucens ut margarita, quo exemplo ad rem hanc confirmandam utitur Cyrillus Hierosolymitanus, Catech. 8, dum ait: «Justi splendebunt ut sol, et tanquam luna, sicut et splendor firmamenti: et prævidens istam hominum incredulitatem Deus, vermibus parvis lucidum dedit corpus, ut eo splenderent, ut ex apparentibus crederetur id quod exspectamus: qui enim partem potuit præstare, poterit et totum; et qui fecit ut vermis lumine splenderet, multo magis hominem justum splendidum efficiet.»

Quæres, an alii hic sint justi, et alii docti: an alius splendor firmamenti, alius stellarum? Primo, Dionysius Carthusianus: Docti, inquit, sunt omnes justi. Hi enim sunt scientes Deum, ut dixit cap. præced., vers. 32; hique docti sunt a Spiritu Sancto pie et sancte vivere; sæpe tamen non sufficient ut alios doceant: unde his in sequenti hemistichio præponit doctores. Huc facit illud S. Leonis, serm. De Epiphania: «Quicumque, ait, in Ecclesia pie vivit et caste; qui ea quæ sursum sunt sapit, non quæ super terram, et cœlestis quodam modo instar est luminis. Et dum ipse sanctæ vitæ nitorem servat, multis viam ad Dominum quasi stella demonstrat.»

Verum obstat vox autem, cum ait: «Qui autem docti fuerint,» qua distinguit doctos ab aliis justis et sanctis, qui omnes, uti præcessit, evigilabunt in vitam æternam. Unde S. Hieronymus ad Paulinum: «Vides, inquit, quantum inter se distent justa rusticitas, et docta justitia; alii stellis, alii cœlo comparantur.» Hinc et Averroes dixit hominem doctum et hominem indoctum ita differre, ut de iis homo, sive natura hominis, non prædicetur æqualiter.

Secundo, alii melius putant hic distingui doctos tam a doctis, quam a Doctoribus. Hos enim esse tres gradus Sanctorum, uti sapientia et merito, ita et præmio dispares. Sancti ergo simplices et indocti sunt quasi cœlum cæruleum, purum et pellucidum: docti vero sunt quasi splendor firmamenti, id est sicut candor, vel nubes candida quæ resplendet in cœlo cæruleo: doctores autem aliorum sunt lucentque quasi stellæ. Hi enim sunt tres uti lucis, ita et Sanctorum gradus. Audi et Rabbinos in Midras Tehillim, in Expositione Psal. XI, ad vers.: Quoniam justus Dominus et justitias dilexit: æquitatem vidit vultus ejus: «Hi, inquiunt, justi sunt, de quibus dictum est Daniel. XII: Et intelligentes splendebunt sicut splendor cœli. Futurum siquidem est ut facies justorum fulgeant tanquam sol, tanquam luna, tanquam cœlum, tanquam stellæ, tanquam fulgura, tanquam lilia, tanquam lampades. Primo, tanquam sol, sicut dictum est Judicum cap. V: Sicut egressus solis in fortitudine sua. Secundo, tanquam luna, sicut dictum est Psalm. LXXXVIII: Sicut luna præparata in æternum. Tertio, sicut cœlum, uti dictum est Daniel. XII: Velut splendor cœli. Quarto, tanquam stellæ, sicut dictum est Daniel. XII: Splendescent ut stellæ. Quinto, tanquam fulgura, sicut dictum est Nahum II: Ut fulgura discurrent. Sexto, tanquam lilia, sicut dictum est in Psalm. LXVIII: Super liliis. Septimo, tanquam lampades, sicut dictum est Nahum II: Visio eorum tanquam lampadarum.» Deinde totidem classes justorum hisce assignans, subdit: «Prima diversitas (vel classis) est eorum qui ante faciem regis habitant, et

intuentur regem et faciem ejus, sicut dictum est: Habitabunt recti coram facie tua. Secunda est eorum de quibus dicitur: Beati qui habitant in domo tua. Tertia, eorum de quibus aiunt: Quis ascendet in montem Dei? Quarta, de quibus dicitur: Beatus, quem elegisti, et appropinquasti. Quinta, de quibus dicitur: Deus, quis hospitabitur in tabernaculo tuo? Sexta, de quibus dicitur: Quis habitabit in monte sancto tuo? Septima, de quibus dicitur: Et quis surget in loco sancto ejus? Quælibet autem harum diversitatum habet mansionem per se paratam in paradiso deliciarum.» Hisce totidem impiorum classes opponens, subdit: «Et e contra septem quoque habentur mansiones in gehenna pro impiis. Et sunt istæ: Seol, id est infernus; Abadon, id est perditio; Ghe, id est vallis, vel profundum; Duma, id est taciturnitas; Zalmaveth, id est umbra mortis; Erets tachtich, id est terra inferior; et Erets tzia, id est terra sitiens. Hæ sunt septem mansiones impiorum, et septem justorum. Cuilibet autem juxta opera eorum, domus mansionum ipsorum.» Ita Rabbini rabbinice.

Tertio et genuine, S. Hieronymus, Maldonatus, Pererius et alii per doctos intelligunt doctores, ut idem dicatur sequenti hemistichio quod dictum est priori, more Hebræo. Probatur, primo, quia hebræum משכלים maskilim, non tantum doctos, sed et docentes significat: non enim doctis, sed docentibus præmia dari convenit, ait Maldonatus. Secundo, quia plane alludit Daniel ad doctos tempore Antiochi et Antichristi, de quibus dixit cap. XI, 33: «Et docti in populo docebunt plurimos;» in tanta enim persecutione doctorum omnium officium erat, docere et confirmare alios in vera fide; tunc ergo omnes docti erant et aliorum doctores, partim verbo, partim exemplo. Tertio, quia proprie non est alius splendor firmamenti, quam stellarum et a stellis: nubes enim candida non est splendor firmamenti, sed lux et candor. Unde Septuaginta vertunt: Et intelligentes fulgebunt sicut splendor firmamenti, et a justis multis quasi stellæ in sæcula. Id magis patebit in sequenti.

Quanquam probabiliter censet Scholiastes in editione Septuaginta per Caraffam, Septuaginta, τὸ δικαίων, id est justis, posuisse pro δικαιζώντων, id est justificantibus, hoc est, ad justitiam erudientibus, ut habent Hebræa et Noster.

Nota primo: Docti sive intelligentes, puta qui veritatem intelligunt, sacrumque Dei nomen, ut ait S. Clemens, lib. V Constit. Apost. cap. VI, puta Deum, Deique legem, ut explicat Turrianus; hic intelliguntur non speculative tantum, sed et practice, quæ est scientia Sanctorum, Sapient. X, 10; et sapientia ac prudentia justorum, Lucæ I, 17, cujus passim meminit Sapiens in Proverbiis. Hi ergo docti sunt ii, qui eruditi sunt in lege Dei, ea ratione ut eam in praxin deducant et observent, ita ut, quo sunt doctiores, eo sint et sanctiores. Hi fulgebunt præ aliis justis, uti splendor firmamenti fulget præ ipso firmamento. Rursum iidem, qui actu non unico, sed crebro et continuo ad justitiam erudiunt multos, sive, ut hebraice est matsdike, id est qui justificant multos, id est qui sua doctrina et exhortatione, æque ac exemplo peccatores convertunt, eosque faciunt justos vel justiores; ac nominatim qui in tentatione ac persecutione alios in fide et justitia confirmant; sive publice in scholis, uti faciunt doctores; sive in templis, uti faciunt concionatores et catechistæ; sive privatim in confessione, colloquio, mensa, domo, etc.; hi fulgebunt quasi stellæ aliis præfulgentes, aliosque illuminantes, in perpetuas æternitates.

Angelus ergo hic proprie non loquitur de iis qui docent profana, aut humana jura, philosophiam, aut theologiam modo tantum speculativo atque scientifico; sed de iis qui ea ad praxin dirigant, iisque quasi escis et retibus, in discipulorum animos inducunt et inserunt Dei timorem et pietatem, uti faciunt viri religiosi, qui seculares scientias hoc fine docent. Hi enim secularibus miscendo pia monita, documenta et exhortationes, auditores suos erudiunt et efformant ad justitiam, eosque justos et sanctos, æque ac doctos efficient. Nam, ut ait S. Dionysius: «Divinarum omnium perfectionum divinissima est, Dei cooperatorem esse in reductione animarum ad Creatorem;» estque angelicum opus alios purgare, illuminare, perficere. «Sancta quippe rusticitas solum sibi prodest, et quantum ædificat ex vitæ merito Ecclesiam, tantum nocet si destruentibus non resistat,» inquit S. Hieronymus ad Paulinum. Hi ergo sunt Cherubini simul et Seraphini. Talis fuit S. Bonaventura doctor Seraphicus: tales decet esse omnes Doctores, Theologos, præsertim Religiosos. Porro Syrus vertit: Factores benorum, et intelligentes lucescent ut lumen firmamenti; et qui justificant multos, erunt fulgentes et stantes sicut stellæ in sæculum, et in sæculum sæculorum; Arabicus Antiochenus: Qui habent sensum (rationem) lucebunt ut lux cæli; et sicut justificant multos, erunt nitentes velut sidera, et perdurabunt in sæculum sæculorum; Arabicus Alexandrinus: Sensati et factores boni lucebunt ut lumen cæli; et qui justificati sunt plurimum, habebunt hoc (lumen) velut sidera, et perdurabunt in sæculum.

Sanctorum ergo Doctorum gloria et claritas erit instar stellarum, in quibus lux est densior et ad res alias illuminandas efficacior; sic enim et hi, uti in omnium quos erudiunt ad justitiam, meritis quodam modo merentur: ita in eorum omnium coronis et ipsi coronabuntur, ait Dionysius Carthusianus. Et sicut in terris, cæteris quasi stellæ illustres præluxerunt per sapientiam et gratiam; ita in cœlo iisdem pariter quasi stellæ radiantes prælucebunt, per illustrem coronam et gloriam.

Nota secundo: Loquitur hic angelus de iis qui tum verbo, tum exemplo, præsertim constantiæ, in virtute, justitia, sanctitate, et lege Dei usque ad mortem et martyrium alios docent et corroborant. Hi enim verbis et factis docent et ostendunt quam breves, viles et exiles sint omnes opes, deliciæ et pompæ terrenæ: nimirum eas esse meros fumos et bullas puerorum, quæ exterius turgidæ et magnæ videntur, cum interius sint inanes et vacuæ, nec nisi aerem et ventum contineant: pari enim modo mundanæ opes et honores, pompa sua externa quid magni ostentant, sed intus carent substantia, veritate et soliditate. Hi docent vera, solida et æterna bona esse in cœlis, quæ Deus promisit contemnentibus terrena. Hi verbis et factis S. Scripturæ docent quantum bonum sit virtus, Deique timor et amor, ac quantum malum sit peccatum, Deique immensi offensa et ira. Denique hi in persecutionibus reipsa docent tormenta omnia esse brevia et exilia præ magnitudine æternæ gloriæ, quam certo exspectant, illudque Apostoli classicum, tam fortiter patiendo omnia tristia et dura, quam exhortando, cunctis insonant: «Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis; momentaneum enim et leve tribulationis nostræ æternum gloriæ pondus operatur in nobis.»

Ita fecerunt SS. Sebastianus, Vincentius, Laurentius, primique Pontifices Romani: hæc enim est vera doctrina et sapientia Sanctorum. Alludit enim angelus ad Levitas Machabæos, aliosque doctores et martyres, qui fuerunt tempore Antiochi, eruntque tempore Antichristi, de quibus dixit cap. præcedenti, vers. 33: «Et docti in populo docebunt plurimos, et ruent in gladio et in flamma;» et vers. 35 (utrobique enim est in Hebræo eadem vox quæ hic, puta maskilim): «Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur.» Hi enim sunt doctores divini, ideoque fulgebunt ut stellæ in æternum. Imo aliqui, ut Alcazar supra citatus, vult de iis solis, puta de Mathathia et Machabæis, hic agi: et Maldonatus per doctos et doctores hos accipit eos, qui alios docent suo exemplo, præsertim martyres. Hoc est quod de iis sancit aitque Christus, Matth. V, 19: «Qui fecerit et docuerit (legem et mandata Dei), hic magnus vocabitur in regno cœlorum.» Nam de aliis, qui verbo docent, vita dedocent, ait ibidem: «Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cœlorum.»

Nota tertio: Majorem gloriam habebunt hi docti et doctores, quam plebeii, rudes et indocti, non tantum accidentalem, sed et essentialem. Ratio est, quia hæc eorum doctrina, cum sit practica et affectuosa, majorem involvit charitatem, gratiam et spiritum; hoc enim impulsi alios docent, eosque eodem, puta Dei et cœlestium cognitione et amore, imbuunt: majori autem gratiæ et charitati major a Deo promissa est, quasi merces, beatitudo et gloria essentialis. Alioqui, si quis plebeius et rudis, v. g. rusticus, ma-

jore præditus sit gratia et charitate, quam doctor et concionator (quod non raro fit in iis qui toti speculationi aridæ, aut verborum concinnitati et flosculis student) majorem pariter quam doctor consequetur gloriam essentialem, etsi accidentalem doctoris lauream non sit obtenturus. Hi ergo Danielis docti et doctores fulgebunt: primo, majori lumine gloriæ in anima; secundo, majori gloria corporis; tertio, propria aureola. Tres enim sunt aureolæ, scilicet Doctorum, Virginum et Martyrum, uti docent Doctores. Porro aureola hæc erit peculiaris gloria animæ et corporis, decor et corona instar stellæ: atque probabile est in martyribus fore, ut ait S. Augustinus, serm. 1 De Omnibus Sanctis, coronam in capite, et, ut Dominicus Soto docet in IV, disp. XXIX, in fine, in Martyribus claritatem toto corpore fore subrubeam et purpuream instar rosarum; in Virginibus claritatem fore candidam instar liliorum; in Doctoribus claritatem fore stellatam, et viridem instar lauri. Erit enim, ait Dominicus Soto, in corporibus Sanctorum color lucidus et lux colorata. Dos ergo claritatis Virginum erit albicans, Martyrum rubea, Doctorum viridis. Idem docet Josephus Anglesius, Quæst. De Beatit. art. VI, in fine. Similia de aureolis hisce docent Paludanus, in IV, dist. XLIX, Quæst. VIII, art. IV; S. Antoninus, III part. tit. XXX, cap. VIII; Henriquez, tract. De Fine hominis, cap. XXVII, § 8; Bonaventura in Breviloquio, cap. ult.; Major, in IV, dist. XLIX, Quæst. XXIII, in fine. Addit Soto: Et forte Virgines gestabunt lilia, Martyres palmas, Doctores laureas aut virides ramos. Nam, ut ait S. Augustinus, serm. 1 De Omnibus Sanctis: «Floribus cœli nec rosæ, nec lilia desunt. Certent singuli ad utrosque honores amplissimos accipere dignitatem coronas, vel de virginitate candidas, vel de passione purpureas: in cœlestibus castris pax et acies habent suos flores,» sed nostris præstantiores, nobisque incognitos, «quibus milites Christi coronantur.» Et S. Ambrosius, in cap. XII S. Lucæ: «Ubi, ait, integritas, ubi castitas, ubi religio, ubi fida sacrorum scientia, ubi claritas angelorum est; illic Confessorum violæ, lilia Virginum, rosæ Martyrum sunt: sunt enim spinæ rosarum, quia tormenta sunt martyrum.»

Hac de causa Virgines beatæ cum liliis, Martyres cum rosis sæpe apparuerunt. Ita apparuit S. Agatha S. Dignæ, eique porrigendo rosam et lilium, eam ad martyrium et virginitatis bravium invitavit. Audi Eulogium, et ex eo Baronium, anno Domini 853. Cum Saraceni sævirent in Ecclesiam Cordubensem, inter cæteros martyres virgo quædam adolescentula, merito et nomine Digna, Deo revelante et confortante, ad palmam processit. Paulo namque ante martyrium suum assistere sibi per somnium videt puellam, habitu et specie percomptam angelica, rosas et lilia manu gestantem. Quam cum de nomine causaque sui exploraret adventus: «Ego sum, inquit,


Versus 4: SHUT UP THE WORDS AND SEAL THE BOOK

Agatha olim propter Christum diris attrita suppliciis, et nunc veni partem tibi purpurei muneris hujus conferre: accipe libens donarium, et viriliter age in Domino. Nam reliquias rosarum et liliorum, quas in manu servo, post te ex hoc loco datura sum migraturis.» Tali virgo sacra visu ac munere illustrata, cum e dextra colloquentis rosam susciperet, magis humiliabat sese, dicebatque cum lacrymis: «Nolite me Dignam vocare, sed magis indignam, quia cujus meriti sum, etiam nomine debeo insigniri.» Et cum a die revelationis suæ amore compuncta martyrii, tacito cogitamine, quibus ad id posset indiciis adspirare, sæpius ruminaret; apertis silenter cœnobii claustris, cum jam beatos pendere comperisset martyres, concito gradu judicem petens, cur fratres suos, præcones justitiæ trucidaverit, assertione intrepida percunctatur: «An quia, inquit, Dei cultores existimus, sanctamque fideliter colimus Trinitatem, Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum, unum et verum Deum fatentes; et omne quod ab hac credulitate dissentit, non solum negamus, verum etiam detestamur, maledicimur et confundimus, idcirco confodimur?» Hæc et his similia sancto et immaculato ore disserente puella, nihil cunctatus arbiter lictoribus decollandam committit, qui mox delicatis inferunt jugulam collis. Nec mora, consternatis corruens membris, equuleo deorsum versa suspenditur, cæterisque trans flumen adciscitur. Hoc namque ordine hi tres advocati, Anastasius scilicet presbyter, Felix monachus, et Digna virgo beata eodem die dispariter ceciderunt. Hucusque Eulogius.

Sub annum Domini 304, passa est Cæsareæ in Cappadocia S. Dorothea virgo et martyr: cui, cum duceretur ad supplicium, Theophilus advocatus præsidis irridens dixit: «Eia, tu sponsa Christi, mitte de paradiso sponsi tui rosas.» Et Dorothea respondit: «Plane ita faciam.» Cum venisset ad ictum percussoris, rogavit carnificem, ut permitteretur breviter precari: absolutaque oratione, ecce puer ante eam apparuit ferens in orario tres rosas elegantissimas (erat autem hiems; passa est enim 6 februarii). Cui illa ait: «Obsecro te ut feras ea Theophilo, et dicas ei: Ecce quod a me petiisti, ut tibi de sponsi mei paradiso transmitterem.» Ipsa autem percussa gladio perrexit ad Christum. Interim puer rosas ad Theophilum defert, dicens: «Ecce sicut promisit virgo Dorothea, ita transmittit tibi hæc de paradiso sponsi sui.» Eas excipiens Theophilus exclamavit: «Vere Christus Deus est, et non est simulatio in eo.» Unde captus, equuleo tortus, et gladio cæsus, martyr ad Dorotheam in paradisum evolavit. Ita habet Vita S. Dorotheæ.

Similiter angelus, offerens S. Cæciliæ et Valeriano ejus sponso duas coronas e rosis et liliis contextas, eos invitavit ad virginitatem et ad martyrium, uti habent Acta Cæciliæ.

Vis harum stellarum exempla? accipe: primo, Christus doctor doctorum, jam gloriosus de seipso ait Apocal. XXII, 16: «Ego sum stella splendida et matutina.» Secundo, Ecclesia, quæ est columna et firmamentum veritatis, apparuit S. Joanni, Apocal. XII, 1, quasi mulier habens in capite coronam «stellarum duodecim,» puta duodecim Apostolorum, qui Ecclesiæ doctores, et quasi stellæ præfulserunt, et præfulgebunt in æternum. Audi S. Chrysostomum, hom. De Pentecoste, sub finem tomi III: «Quæ, ait, sunt tales stellæ sicut Apostoli? Stellæ in cœlo, Apostoli super cœlos. Quæ sursum sunt, inquit Apostolus, sapite, ubi Christus est in dextra Patris sedens. Stellæ de igne (ex sententia Platonicorum, juxta quam Poeta: Vos æterni ignes) insensibili, Apostoli de igne intelligibili. Stellæ in nocte lucent, in die obscurantur: Apostoli in die et in nocte suis radiis, hoc est virtutibus, effulgent. Stellæ, orto sole, obscurantur: Apostoli, sole justitiæ resplendente, sua claritate lucescunt. Stellæ in resurrectione cadent sicut folia: Apostoli in resurrectione rapientur in aera nubibus; et in illis quidem sideribus alius Antifer, alius Lucifer appellatur; in Apostolis autem nullus Antifer est, omnes Luciferi. Et ideo stellis majores Apostoli: et quicumque eos luminaria vocaverit mundi, non peccabit; non solum dum essent in corpore, sed etiam magis nunc quando de vita migrarunt.»


Versus 5: AND BEHOLD, AS IT WERE TWO OTHERS STOOD

Tertio, Moyses legislator et doctor veteris Testamenti præfulsit ut stella, dum facies ejus a Deo radios et quasi cornua lucis accepit, Exodi XXXIV, 29. Quarto, de Simeone, Oniæ filio, insigni doctore et pontifice, ait Ecclesiasticus cap. L, 6: «Quasi stella matutina in medio nebulæ, et quasi luna plena in diebus suis lucet, et quasi sol refulgens, sic ille effulsit in templo Dei.» Quinto, Apocal. I, 20: «Septem stellæ, angeli (hoc est doctores et Episcopi), sunt septem Ecclesiarum» Asiæ. Sexto, S. Dominicus nobili cuidam matronæ in visu apparuit luculentam stellam in fronte gerens, cujus immodico splendore totus orbis irradiabatur, ut habet ejus Vita, lib. I, cap. I, et cap. ult. in fine. Septimo, S. Nicolaus Tolentinas, qui verbo et sancta austeraque sua vita multos erudivit ad salutem, in cella sua dormiens vidit sidus radiantissimum: vigilans vero vidit stellam, quæ quotidie motu recto ipsum antecedebat usque ad altare; deinde stella hæc post mortem ejus, ipso die obitus quotannis ad tumulum ejus visa est. Idem sex mensibus ante mortem, qualibet nocte ante preces nocturnas audivit angelos suavissime canentes, ipsumque invitantes ad suum in cœlis consortium; ita ut ipse ad eos aspirans diceret: Cupio dissolvi, et esse cum Christo. Nimirum angeli amant doctores, utpote qui angelorum apud homines officio perfunguntur. Octavo, Abbas Polychronius in Prato spirit. cap. VI, narrat de sancto quodam monacho, super cujus defuncti caput stella, quasi comes itineris apparere non destitit

donec ipsum sepulturæ traderent, et cap. CIV, narrat abbes Theodosius se vidisse stellam lucidissimam super caput Nonni presbyteri. Alius ibidem vidit eumdem Nonnum, extensis in cœlum manibus, orantem: «Lucebant autem manus ejus quasi lampades ignis.» Nono, in morte S. Thomæ Aquinatis, visa est viro cuidam religioso, stella incumbens monasterio, quæ eo animam exhalante in cœlum ascendebat: unde ipse, licet absens, S. Thomæ obitum æque ac gloriam cognovit. Ita refert Ferdinandus Castiglius in Histor. Ordin. S. Domin., part. I, lib. III, cap. XXXIII. Vide dicta Numer. XXIV, 46: «Orietur stella ex Jacob.»


Versus 6: AND I SAID (namely I, Daniel: so also the Septuagint; but the

Decimo, B. Virgo Maria, id est domina, doctrix virginis, et stella maris, imo orbis, allegorice est mulier amicta sole, et coronata stellis duodecim, Apocal. cap. XII, ac toto corpore, totaque anima innumeris dotibus tam gloriæ quam gratiæ, quasi stellis lucidissimis coruscat, ut de ea vere cecinit Poeta: Tot tibi sunt dotes, Virgo, quot sidera cœlo.

Denique stellæ significant doctores et pastores esse oculos Ecclesiæ, sicut dux est oculus exercitus, et stella est oculus cœli. Hinc Demas insignis orator, mortuo Alexandro Magno, Macedonum doctore et ductore, eorum exercitum comparavit cum cyclope, cui effossus est oculus. Rursum stella cœlestis significat eos e cœlo a Deo doceri, duci, regi, ejusque instinctu et spiritu agi, ut auditorum corda illustrent, convertant, justificent: ad hoc enim vis humana non sufficit, sed divina requiritur.


Versus 7: WHEN HE HAD LIFTED UP HIS RIGHT HAND AND HIS LEFT

IN PERPETUAS ÆTERNITATES. — Hebraice est, in æternum et ultra, id est in omnem æternitatem, et ultra eam, si quid esse aut fingi posset. Vide dicta Exodi XV, 18. Ecce quam modicus labor, quam modica passio, quantum parit gloriæ pondus. Quia doctores sunt «satores æternitatis beatæ,» ut ait S. Hilarius; hinc et ejusdem erunt messores. Maxima enim cæcitas et ignorantia quam homines trahunt ex Adamo, est, quod bona præsentia vilia, fluida et brevia præferunt veris, solidis et æternis: tantum enim intuentur pompam et speciem externam rerum, non res ipsas, instar puerorum, qui ex sapone et aqua bullas inflant, easque sectantur, quæ vento turgidæ mox tenues vanescunt in auras: ac instar canis Æsopici, qui carnem ore tenens, vidensque ejus umbram majorem, carnem dimisit, ut umbram caperet: ita homines bullas et umbras rerum sectantur, non res ipsas, ac proinde utrasque amittunt. Præclare S. Augustinus, serm. 39 de Temp.: «Tota, ait, series Scripturarum nos a terrenis ad cœlestia erigi adhortatur, ubi vera et sempiterna est beatitudo, ad quam nisi per fidem catholicæ pacis, cooperante charitate Dei et proximi, neminem pervenire certissimum est.» O quam gloriosum est regnum in quo cum Christo doctore doctorum, regnant omnes Sancti, fulgent omnes

doctores ut stellæ, ut soles in perpetuas æternitates! O Israel! quam magna, quam diuturna est domus Dei! quam ingens locus possessionis ejus qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat! O æterna sapientia Jesu amor noster! doce nos, da ut et alios doceamus ad justitiam, ac tandem duc nos in Sancta sanctorum, ut ibi fulgeamus quasi stellæ in sæcula sæculorum.

4. CLAUDE SERMONES, ET SIGNA LIBRUM. — Hæc clausura et signatio significat, primo, longinquitatem prophetiæ, quod scilicet ea quæ in illa prædicuntur, post multa tempora sint eventura: ideo enim jussit eam signari angelus cap. VIII, 26. Sic apud veteres liber obsignatus erat hieroglyphicum antiquitatis, ait ex Horo Pierius hierogl. 47, cap. XXXVI, eo quod in eo vel veteres sapientum disciplinæ, vel res gestæ, longæ posteritatis memoriæ commendentur, atque ita liber, ut ait Horatius: «Longum scriptori proroget ævum.» Secundo, ejusdem obscuritatem: quæ enim clausa sunt, obscura et impervia sunt. Hac de causa hæc eadem vidit S. Joannes in libro signato septem sigillis, Apocal. cap. V, 1. Tertio, ejusdem certitudinem: certa enim habentur quæ obsignata sunt, ut patet cap. VIII, 26, q. d. O Daniel! hæc omnia quæ capite decimo hucusque tibi revelavi, æque obscura sunt, ac longinqua et certa: quare sub figuris ea signa et claude, id est, conscribe ænigmatice, ut legentes non intelligant, q. d. Hæc non bene cognoscentur ante «tempus statutum,» scilicet legis novæ, ait Theodoretus, in quo mysteria sacræ Scripturæ Christus aperiet: nec plene ante «tempus statutum,» quo ea quæ hic prophetata sunt, reipsa complebuntur, præsertim ea quæ de resurrectione bonorum et malorum, deque Doctorum gloria hic prædicuntur futura in fine mundi.

Unde Pagninus vertit: Usque ad tempus finis; Septuaginta: Usque ad tempus consummationis. Quocirca prius plurimi pertransibunt et perlegent hasce prophetias, earumque multiplicem scientiam, id est, interpretationem afferent. Ita nimirum cum hæc scriberet Daniel, nemo ea intelligebat: post Antiochi tempus intelligi cœpta sunt quæ ad eum ejusque antecessores pertinent: ea autem quæ de Antichristo dicta sunt, necdum intelliguntur; intelligentur autem tempore Antichristi. Ita Maldonatus. Nam ut ait S. Irenæus: «Omnis prophetia priusquam compleatur, ænigma est; cum autem completa est, manifestatam habet expositionem et intelligentiam.»


Versus 8: AND I HEARD AND UNDERSTOOD NOT (especially what I asked in verse...

Ita veteres Ægyptii in foribus templorum pingebant sphinges, ut significarent divina dogmata, oracula et mysteria abstrusa et abdita esse; atque in arcanis duntaxat inter sapientes religionis cultores tractanda: et quia Augustus Cæsar erat silentii rerum sacrarum amantissimus, hinc sphingem ferebat sculptam in annulo quo litteras signabat. Erat enim sphinx monstrum, capite et manibus simile puellæ, corpore cani, alis avi,


Versus 9: THE WORDS ARE SHUT UP AND SEALED UNTIL THE APPOINTED TIME

unguibus leoni, cauda draconi, voce homini; quod homines prætereuntes difficilibus et inextricabilibus quæstionibus remorari ferebatur. Ita Pierius, hierogl. 1 et 7. Moraliter, docet hic Deus illud dogma Ptolemæi initio Almagesti: «Tuum consilium non committas nisi ei qui ipsum celaverit,» puta sapientibus et justis. «Justorum enim corda secretorum monumenta,» ut ibidem ait Ptolemæus.


Versus 10: AND NONE OF THE WICKED SHALL UNDERSTAND

5. ET ECCE QUASI DUO ALII STABANT. — Censet S. Hieronymus duos hosce viros stantes adversim in utraque fluvii ripa fuisse duos angelos, scilicet, principem regni Græcorum, et principem regni Persarum, qui Judæorum liberationi adversabantur, uti dixit angelus, cap. X, 13 et 20; tertium vero eis in ripa astantem fuisse angelum Hebræorum, qui a cap. X hucusque cum Daniele locutus est, quem verisimile est fuisse Gabrielem, ut colligitur ex cap. VIII, vers. 16.

Aliter Alcazar in Apocal. X, 1, notat. 2; censet enim ipse hos duos viros in ripa stantes significare reges Austri et Aquilonis, hoc est Ægypti et Syriæ, qui bellorum tumultu Dei populum utrinque captum in maxima pericula, calamitates et ærumnas conjecturi erant, uti audivimus cap. præcedenti. Hi duo obsistunt angelo stanti super aquas, ne ad alterutram ripam evadat, hoc est, obsistunt Judæis (hos enim repræsentat ipse eorum angelus), ne ex hoc bellorum bivio manus alterutrius evadant. Verum hæc spectant ad tempora Antichristi, uti patet ex prophetiæ decursu.


Versus 11: FROM THE TIME WHEN THE CONTINUAL SACRIFICE SHALL BE TAKEN AWAY, etc

6. ET DIXI (scilicet ego Daniel: ita et Septuaginta; sed Hebræa jam habent ויאמר vaiomer, et dixit, scilicet alter duorum angelorum stantium in ripa) VIRO QUI ERAT INDUTUS LINEIS (hoc est angelo Hebræorum, qui cum Daniele loquebatur, ut patet cap. X, 9), QUI STABAT SUPER AQUAS FLUMINIS, — puta Tigris, ut patet cap. X, 4: ibi enim degebat Daniel; idque ut designaret, primo, omnia imperia celerrime decurrere, uti velocissime decurrit Tigris; secundo, Judæos gentem suam, fluctibus aquarum, id est, ærumnis tribulationum et persecutionum, jactari.

USQUEQUO FINIS HORUM MIRABILIUM, — quando hæ res mirabiles, quas prædixisti, evenient? Secundo et potius, q. d. Quamdiu durabit, et quando finietur atrox illa persecutio Antichristi, quam tam operose et horride descripsisti? Huic enim quæstioni respondet mox angelus dicens: «In tempus et tempora, et dimidium temporis.» Brevitas enim tribulationis, si præsciatur, valde eam alleviat: unde propter electos breviabit Deus diem persecutionis Antichristi, ne illi succumbant, Matth. XXIV.

7. CUM ELEVASSET DEXTERAM ET SINISTRAM, — cum, elevata manu dextera et sinistra, jurasset. Dextra elata solemus jurare: hic vero angelus etiam sinistram levat tum ob rei gravitatem, tum ad juramenti confirmationem. Juramentum ergo hoc significat Dei decretum de hisce oraculis rebusque futuris immutabile esse et irrevocabile.

QUIA IN TEMPUS. — Refer hæc ad audivi. q. d. Audivi angelum cum jurasset, dicentem: «Quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis,» id est per annum, et duos annos, et dimidium anni, hoc est, per tres annos cum medio durabit persecutio Antichristi, de qua quæris.

Alcazar in Apocal. XI, 2, not. 2, censet hic agi ad litteram de persecutione Antiochi: licet enim profanatio templi ab eo facta duraverit tantum tribus annis, ut dicitur I Machab. IV, 52, et testatur Josephus lib. XII Antiq. cap. X, alias XI, tamen profanatio urbis Hierosolymæ duravit tres annos cum dimidio. Tandiu enim ipse urbem et arcem Sion occupavit, et divinum cultum inhibuit, uti diserte docet Josephus in Prologo lib. De Bello, et cap. I. Consequenter quod dicitur hoc cap. vers. 12: «Beatus qui exspectat, et pervenit ad dies mille trecentos triginta quinque,» refert ipse ad arcis Sionis instaurationem, quæ ad majus templi præsidium et propugnationem fuit expiatum, uti liquet I Machab. IV, 60, et apud Josephum lib. XII, cap. X, alias XI. Verum passim Catholici, tam moderni quam veteres, hæc referunt ad persecutionem Antichristi, idque pluribus demonstravi cap. VII, 25.

ET CUM COMPLETA FUERIT DISPERSIO MANUS POPULI. — «Manus,» id est multitudinis: quia enim de bello agebat, militari usus est vocabulo, quasi dicat: Cum plurimi christiani dispergentur in solitudines et speluncas, ut cedant furori Antichristi, Apocal. XII, 6, tunc ea quæ hic prædico, complebuntur; tumque Dei electi in tribulatione dealbabuntur quasi in igne, ut dixit cap. XI, et rursum hic dicit vers. 10. Theodoretus legit: Cum perfecta fuerit dissipatio populi sanctificati, cognoscent sanctum, scilicet Eliam prophetam, inquit, qui fideles fugientes Antichristum confortabit.

8. ET EGO AUDIVI, ET NON INTELLEXI (præsertim id quod rogavi vers. 6, et quod iterum hic rogo): QUID ERIT POST HÆC? — Id est Quis erit finis horum mirabilium? Ita Hebræa et Theodotion. Unde sequitur:

9. CLAUSI SUNT SIGNATIQUE SERMONES USQUE AD PRÆFINITUM TEMPUS, — q. d. Nemo hæc plene intelliget, donec adveniat tempus a Deo præfinitum, quo ea reipsa evenient. Vide dicta vers. 4.


Versus 12: UNTO A THOUSAND THREE HUNDRED THIRTY-FIVE DAYS

10. NEQUE INTELLIGENT OMNES IMPII. — Impii et Antichristiani non intelligent hanc prophetiam, etiam cum viderint ea quæ hic dicuntur, evenire; quia prospera referent in Antichristi potentiam, et in hominum consilia; adversa in casum et fortunam aliasque causas naturales.

PORRO DOCTI INTELLIGENT, — q. d. Pii et sapientes christiani intelligent mysteria hujus prophetiæ, cum ea viderint impleri; quia nunc agnoscentes Dei providentiam levabunt capita sua, et cognoscent redemptionem suam appropinquare, Danielisque prophetiam impleri, uti in simili a Christo moniti fuerunt, Matth. XXIV, 15.

11. A TEMPORE CUM ABLATUM FUERIT JUGE SACRIFICIUM, etc. — Syrus vertit: A tempore quo transibit oblatio (sacrificium), dabitur profanatio (abominatio) in corruptionem (desolationis), dies mille ducenti nonaginta; Arabicus Antiochenus: Et a tempore in quo mutatur sacrificium, dabitur in immunditiam, in desolationem, dies mille ducenti nonaginta; Arabicus Alexandrinus: Considerabunt in tempore quo transibit oblatio, et faciet malitiosus immunditiam et correptionem, dies mille ducenti nonaginta.

A TEMPORE. — Porphyrius et aliqui catholici hæc intellexerunt de tempore Antiochi, qui sacra Judaica sustulit. Alius quidam putat hic designari tempus, quo Romanorum contra Judæos bellum duravit: si enim a 13 Neronis anno quo cœpit bellum hoc, usque ad secundum Vespasiani, quo debellata captaque est urbs, totaque Judæa, tempus numeres; tres annos cum medio reperies. Verum, ex vers. 2, patet hic agi de fine mundi.

Sicut ergo cap. IX, 27, prædicit Daniel fore abominationem desolationis in templo, in excidio per Titum, et rursum cap. XI, 13, in excidio per Antiochum Epiphanem: ita hic ait eamdem tertio fore in excidio per Antichristum, cujus illa duo priora fuerunt typus et præludium. Triplex ergo, sive ter repetita est hæc abominatio desolationis apud Danielem, primo, sub Antiocho; secundo, sub Tito; tertio, sub Antichristo.

Dico ergo, per juge sacrificium hic intelligi sacrificium Eucharistiæ. Hoc enim est juge, quia in Missa quotidie per totum orbem in Ecclesia Christi offertur, sicut olim quotidie offerebatur juge sacrificium agni, Exodi XXIX, 28. Unde Græca habent ἐνδελεχισμόν, id est continuitas, sive continuus Dei cultus. Significat ergo, quod Antichristus, cum plenus erit monarcha, auferet sacrificium Eucharistiæ, ita ut nullus publice hoc facere audeat: ac consequenter tollet omnem publicum Dei cultum. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Irenæus, lib. V; Primasius in cap. XI Apoc. et Hippolytus, tract. De Consumm. sæculi. Unde patet, cujus prodromi sint nostri hæretici Sacramentarii, qui non tantum sacrificii Missæ usum, sed et substantiam ac veritatem abolere et evertere moliuntur. Porro, faciet id Antichristus primo, quia solus coli volet sacrificiis, precibus, etc. Secundo, ut aboleat locupletissimum passionis et redemptionis Christi monumentum; hoc enim est Eucharistia. Tertio, ut fideles cibo hoc spiritali, qui fideles in tentatione et persecutione mire corroborat, privet; itaque eos dejiciat, sibique subdat: quare fideles tunc privatim in speluncis et locis abditis Eucharistiam celebrabunt, eaque se contra Antichristum communient, dicentque illud Psalm. XXII, 5: «Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me,» uti olim fecerunt sub Decio et Diocletiano.

ET POSITA FUERIT ABOMINATIO IN DESOLATIONEM. — «Abominatio,» id est, idolum, puta Antichristus ipse, qui vice Christi coli volet ut Deus, idque in, id est ad, «desolationem,» ut scilicet omnia bona perdat et desolet. Ab hoc ergo tempore, et initio, usque ad finem persecutionis Antichristi, erunt dies mille ducenti nonaginta, id est, tres anni cum dimidio (uti dixi cap. VII, vers. 25); hi enim præcise faciunt dies 1278, sed ulterius excrescet persecutio per dies duodecim, scilicet usque ad dies 1290. Unde et S. Joannes, Apoc. XI, 2, docet Antichristum regnaturum per 42 menses, qui faciunt tres annos cum medio. Ita Theodoretus et Hieronymus, item Primasius, Beda, Anselmus, Aretas, Richardus, Rupertus et alii in Apoc. XI, de quo ibidem plura dixi.

Porro S. Ambrosius, lib. X in Lucam, Nazianzenus in Scholiis super quædam Script. loca, Damascenus, lib. IV, XXVII, et alii asserunt, quod olim Julianus Apostata in odium Christi aggressus est, id Antichristum perfecturum, scilicet, ut templum Salomonis rursum ædificet, et in eo sibi deitatis solium constituat, ibique ab omnibus adoretur quasi rex orbis, quasi Christus salvator hominum, quasi Deus denique omnium. Sed sive in hoc, sive in alio templo id faciat, clarum est et certum id eum facturum. Nam de eo ait Apostolus, II Thessal. cap. II, 4: «Qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur: ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus.» Vide ibi dicta.

Nota: Breve tempus statuit Deus huic persecutioni, ne sineret suos fideles tanta tentatione nimis diu premi et opprimi: erit enim immanis, et tanta, «ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi,» Matth. XXIV, 24.


Versus 13: BUT YOU (Daniel), GO TO THE END APPOINTED (Go to the death...

Aliqui censent totum tempus legis Evangelicæ vocari dies 1290, sive tres annos cum dimidio, id est dimidiam hebdomadam, quia, ut ait S. Joannes, nunc est novissima hora, cum jam venerit plenitudo temporum, nec sit jam nobis alia lex, alia Ecclesia, alius Christus exspectandus, q. d. Ab abominatione desolationis, id est ab eversione templi per Titum, usque ad finem mundi, erunt dies 1290, id est, explebitur ultima dimidia hebdomada ex illis 70, de quibus dixi cap. IX, 24. Verum hæc expositio nova, peregrina et hiulca videtur, tum quia angelus hic agit de tempore Antichristi, et fine mundi; tum quia hæc sententia dimidiam hebdomadam ab aliis 70 divellit, iisque omnibus longe majorem efficit; tum quia juxta eam angelus non 1290 dies, sed dimidiam hebdomadam dicere debuisset.

12. USQUE AD DIES MILLE TRECENTOS TRIGINTA QUINQUE. — Judæi aliqui diem pro anno accipiunt, sicque exponunt, q. d. A tempore quo vel ab Antiocho, vel ab Adriano Imperatore idolum positum fuit in templo, fluent anni 1335, quibus expletis, veniet Messias. Sed hoc figmentum redarguit chronologia: nam ab Antiocho usque ad nunc fluxerunt anni 1770 et amplius; ab Adriano vero anni 1480 et amplius: et tamen eorum Messias necdum comparet.

Secundo, aliqui catholici censent angelum per tres numeros indicare tria tempora, scilicet per 1290 dies indicare totum tempus a Christo usque ad Antichristum; per triginta indicare totum tempus, quo regnaturus est Antichristus; per quinque ultimos indicare vitæ beatæ possessionem, et quidquid post finem temporis futurum est. Verum hæc nova expositio vel mystica, vel commentitia videtur.

Tertio, Theodoretus opinatur per hosce dies, interempto jam Antichristo, Eliam prædicaturum, et conversurum eos qui lapsi fuerunt sub Antichristo. Sed fallitur: nam Elias occidetur ab Antichristo, ut patet Apoc. XI, 7.

Huc accedit Thomas Malvenda, lib. XI De Antichristo, cap. XIX, qui censet tot dies, puta 1335 post mortem Antichristi superfuturos usque ad diem judicii; sicque exponit, q. d. Beatus erit qui post mortem Antichristi, et post elapsos 1290 dies tyrannidis Antichristi, supervixerit alios 1335 dies: nam videbit Dominum in majestate venturum ad judicium; ut angelus hic Danieli revelet et significet, quod a morte Antichristi et restitutione jugis sacrificii usque ad diem judicii, præcise fluent 1335 dies, hoc est tres anni, et septem menses cum dimidio. Hic sensus non est improbabilis, sed novus, nec satis hosce dies cum 1290 immediate præcedentibus colligat et combinat; quod tamen videtur facere angelus.

Dico ergo angelum respicere ad dies 1290, vers. 11, quibus regnabit, et fideles persequetur Antichristus, atque fini persecutionis, puta morti Antichristi, superaddere 45 dies, q. d. Beati et felices erunt qui post mortem Antichristi vixerint: iis enim dabitur requies aliqua, et aliquod tempus quo possint commode animæ suæ salutem quærere, et, si sub Antichristo lapsi sint pænitere; atque ad Deum gloriamque cœlestem aspirare. Ita Lyranus, Carthusianus, Pererius et alii.

Hinc ergo non constat an a morte Antichristi usque ad diem judicii, finemque mundi præcise futuri sint 45 dies tantum: nam, ut ait S. Hieronymus, Daniel dicit post mortem Antichristi 45 diebus fore silentium et pacem; sed non negat plures fore dies, præsertim cum Ezechiel, XXXIX, 9, post cædem Gog et Magog, qui cum Antichristo cædentur, ponat septem annos. Unde Sibylla, lib. III Oracul., prædixit post Antichristum feminam viduam regnaturam, quæ aurum, argentum, æs et ferrum in mare projiciet, tumque secuturum finem mundi, et diem judicii. Vide dicta Ezech. Quocirca aliqui per 45 dies accipiunt 45 annos, quos dandos censent post Antichristum usque ad diem judicii, ut lapsi sub eo resipiscant. Si enim post occisum Christum a Judæis, dati sunt iis quadraginta anni ad resipiscendum, puta usque ad Titum et Vespasianum; cur non totidem et plures dentur toti orbi in fine mundi? Ita illi. Verum cum vers. 11 dies 1290 proprie capiantur pro diebus, non pro annis: ergo et hic.

iidem extenduntur ad dies 1335; porro 45 dies non sufficiunt ad convertendum lapsos, ad erudiendum infideles, ad restaurandas vel fundandas ecclesias toto orbe. «Beatus» ergo erit qui pervenerit ad dies 1290, non quod præcise die 1290 sit futurum extremum judicium, quo Christus Sanctos et electos suos beabit, uti videtur dicere S. Hieronymus. Sic enim certo et determinate præsciri posset dies judicii, idque statim ab exordio regni et persecutionis Antichristi; nimirum exinde computando judicium præcise fore die 1290. Hoc autem repugnat illi sententiæ Christi: «De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cœlorum, nisi solus Pater,» Matth. cap. XXIV. Sed «beatus» erit, eo quod tunc sacerdotes et concionatores e latebris suis prodeuntes colligent fideles, et publice concionabuntur, lapsosque sub Antichristo, per pænitentiam Ecclesiæ restituent; infideles vero incitabunt ad fidem Christi capessendam, utpote qui tum videbunt se ab Antichristo fuisse delusos. Circa diem ergo 1290 reflorescentEcclesia, publicusque Dei cultus; quare «beatus» erit qui tunc vixerit, quia absque timore poterit Deum colere, eique reconciliari. Nam paulo ante, puta statim a morte Antichristi, ante diem 1290 magnus erit ubique timor et pavor retardans homines a fide et religione Christi profitenda; idque vel ob tot hominum plagas, strages et clades recentes, quæ superstites ita percellent, ut attoniti et emotæ mentis videantur: vel quia metuent ne supersint Antichristi principes et asseclæ, qui ejus persecutionem promoveant et instaurent: vel quia omnium animi erunt suspensi, non enim scient quænam futura sit religionis, Ecclesiæ et reipublicæ conditio vel mutatio: qui, qualesque futuri sint reipublicæ gubernatores et principes; quonam rerum status inclinabit. Unde non audebunt se suamque fidem vel animum pandere aut profiteri: sed cum videbunt impios plane capita demittere et Episcopos et Doctores cervices erigere, ac publice et intrepide veram fidem concionari, ab eisque publicum christianæ fidei exercitium restitui (quod fiet sub diem 45 a morte Antichristi); tunc ponentes pavorem et timorem, incipient de Deo deque salute sua cogitare, eamque facile per concionatores et sacerdotes zelosos, quos Deus tunc submittet, consequentur. Vide dicta Ezech. XXXIX, 9.