Cornelius a Lapide

Daniel XIII


Index


Synopsis Capitis

Susanna casta falso adulterii a duobus senibus accusata a Daniele puero liberatur et vindicatur.


Textus Vulgatae: Daniel 13:1-64

1. Et erat vir habitans in Babylone, et nomen ejus Joakim: 2. Et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ, pulchram nimis, et timentem Deum: 3. parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi. 4. Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ: et ad ipsum confluebant Judæi, eo quod esset honorabilior omnium. 5. Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno: de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum. 6. Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia. 7. Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui. 8. Et videbant eam senes quotidie ingredientem, et deambulantem: et exarserunt in concupiscentiam ejus: 9. et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent cœlum, neque recordarentur judiciorum justorum. 10. Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum: 11. erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea: 12. et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum: 13. Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi recesserunt a se. 14. Cumque revertissent, venerunt in unum: et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam: et tunc in communi statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam. 15. Factum est autem cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario: æstus quippe erat: 16. et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam. 17. Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver. 18. Et fecerunt sicut præceperat: clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum, ut afferrent quæ jusserat: nesciebantque senes intus esse absconditos. 19. Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt: 20. Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus: quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum: 21. quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te. 22. Ingemuit Susanna, et ait: Angustiæ


Versus 1: And there was a man dwelling in Babylon, and his name was...

sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est; si autem non egero, non effugiam manus vestras. 23. Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. 24. Et exclamavit voce magna Susanna: exclamaverunt autem et senes adversus eam. 25. Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit. 26. Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum, ut viderent quidnam esset. 27. Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer: quia nunquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina. 28. Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam, ut interficerent eam. 29. Et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Joakim. Et statim miserunt. 30. Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis. 31. Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie. 32. At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus. 33. Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam. 34. Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus. 35. Quæ flens suspexit ad cœlum: erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino. 36. Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hæc cum duabus puellis: et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas. 37. Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea. 38. Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri. 39. Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et, apertis ostiis, exsilivit: 40. hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis: hujus rei testes sumus. 41. Credidit eis multitudo, quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem. 42. Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, 43. tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me: et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me. 44. Exaudivit autem Dominus vocem ejus. 45. Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel; 46. et exclamavit voce magna: Mundus ego sum a sanguine hujus. 47. Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locutus es? 48. Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui, filii Israel, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel? 49. Revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam. 50. Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis. 51. Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul, et dijudicabo eos. 52. Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius; 53. judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino: Innocentem et justum non interficies. 54. Nunc ergo si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait: Sub schino. 55. Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum: Ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium. 56. Et, amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum: 57. sic faciebatis filiabus Israel, et illæ timentes loquebantur vobis: sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram. 58. Nunc ergo dic mihi, sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait: Sub prino. 59. Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum: manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos. 60. Exclamavit itaque omnis cœtus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se. 61. Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse

testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum, 62. ut facerent secundum legem Moysi: et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa. 63. Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. 64. Daniel autem factus est magnus in conspectu populi, a die illa, et deinceps. 65. Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus.

1. ET ERAT VIR. — Nota hoc caput et sequens non haberi jam in Hebræo, sed illa ex Theodotionis translatione se transtulisse affirmat S. Hieronymus. Olim exstitisse in Hebræo patet ex Theodotione et Septuaginta, qui historiam Susannæ et Belis in sua translatione posuerunt trecentis annis ante Christum. Idem facit interpres Syrus, et Arabicus uterque, Antiochenus et Alexandrinus. Perperam ergo hanc historiam impugnavit Africanus (eum sequuntur nostri Novantes), cujus octo argumenta vel potius conjecturas bene refellit Origenes epistola ad eum scripta; utriusque epistolam e Græco conversam latine edidit, et suis in Isaiam Commentariis præfixit Leo Castrius. Quare hæc historia non tantum est vera, sed et canonica Scriptura, ut ostendi in Proœmio.

Nota secundo: Hæc historia cæteris Danielis historiis et capitibus est præponenda, ponendaque statim post caput primum; imo in Græcis codicibus, et apud S. Athanasium in Synopsi, et in versione Arabica ipsa est cap. 1 Danielis, atque in multis inscribitur Daniel, in quibusdam Susanna, in aliquo Διάκρισις Δανιέλ, Judicium Danielis: quia id quod narrat accidit in Babylone, Daniele existente puero vers. 45. Unde hæc videtur fuisse prima prophetia Danielis, nam ex ea Daniel a populo magni fieri cœpit vers. 64.

Syriacorum, et apud S. Athanasium in Synopsi, et in versione Arabica ipsa est cap. 1 Danielis, atque in multis inscribitur Daniel, in quibusdam Susanna, in aliquo Διάκρισις Δανιέλ, Judicium Danielis: quia id quod narrat accidit in Babylone, Daniele existente puero vers. 45. Unde hæc videtur fuisse prima prophetia Danielis, nam ex ea Daniel a populo magni fieri cœpit vers. 64.

Tradunt Hebræi, et ex eis Origenes et S. Hieronymus, hos duos senes fuisse Sedeciam et Achab adulteros, indeque occisos, de quibus agit Jeremias cap. xxix, 22. Pererius tamen, Maldonatus et alii id ipsum negant; qua de re dixi Jeremiæ cap. xxix.

Vide hic quam luxuria sit glutinosa et usque ad senium et mortem homini adhærescat: «Luxuria, inquit D. Thomas, I II, Quæst. LXXV, art. 5, est maximæ adhærentiæ, et difficile ab ea potest homo eripi: insatiabilis est enim delectabilis appetitus.» Qui ergo lapsi sunt statim resurgant, ne, si iterum iterumque relabantur, ab hoc glutine se expedire non possint. Sane hic verum est illud S. Ambrosii: «Facilius reperi qui servaverint innocentiam, quam qui veram egerint pœnitentiam.» Rursum vere dixit Poeta:

Turpe senex miles, turpe senilis amor.

Quocirca tales senes leviculi et petulantes merito comparantur pappo carduorum, de quo exstat hoc Eubuli ænigma:

Novi ego qui gravis est juvenis, cum vero senex est, Evolat implumis leviter, terramque lacessit.

Apposite horum duorum senum crimen adaptat Petrus Damianus, epist. ad Cadiloum Antipapam, Placentino et Vercellino Episcopis, qui Cadiloum Antipapam crearunt, eique Ecclesiam Romanam, quasi Susannam, invadendam et violandam tradiderunt. Sed Daniel, id est judicium et vindicta Dei eos persecuta, damnavit.

LOCUTUS EST DOMINUS: QUIA, etc. — Ubi, et quomodo, an scripto, an viva voce Prophetæ alicujus hæc locutus sit Dominus, non liquet.

Qui videbantur, — qui erant in existimatione, in auctoritate regendi populum. Hoc enim inter alia significat δοκεῖν: unde δοκοῦντες vocantur viri honorati et illustres, Galat. II, 2 et 6.

6. QUI HABEBANT JUDICIA, — οἱ κρινόμενοι, qui judicabantur, that is, litigantes.


Versus 6: WHO HAD LAWSUITS

Nota tertio: Hæc historia non videtur ab ipso Daniele, saltem in hoc ejus opere, fuisse conscripta; sed a quopiam Hebræo, qui in captivitate Babylonica, vel potius paulo post eam, scripsit chronica sive diaria regum Medorum et Persarum, et maxime Cyri, qui Judæos Babylone liberavit, simulque conscripsit res memorabiles, quæ eo tempore suæ genti, puta Hebræis, contigerunt. Id patet ex vers. 66, ubi indicatur, quod historia vel Susannæ, vel Belis, contigerit ante Cyrum, sub Astyage rege Medorum, qui fuit avus Cyri. Ex illis ergo diariis translata est in hunc librum Danielis, eique addita quasi appendix, quia a Daniele gesta et peracta est: atque hæc est causa, cur ad calcem Danielis sit rejecta: quin imo historiam Belis Septuaginta adscripserunt Habacuc prophetæ, uti dicam cap. xiv, 32.

5. Et constituti sunt duo senes. — Ex hoc loco Africanus hanc historiam impugnabat. Quomodo enim, inquit, in Babylone Judæi habuissent suos judices, cum captivi essent, et omnino Babyloniis subditi? Respondeo id factum fuisse indulgentia Chaldæorum: permiserunt enim ipsi Judæis ut eas causas, quæ ad ipsorum legem pertinerent ipsi judicarent. Idem permiserunt eis Romani, ut patet Joan. cap. xviii, 31. Sic videmus Antuerpiæ Lusitanos et Italos mercatores suos suæque gentis habere magistratus et judices.


Versus 5: AND THERE WERE APPOINTED TWO ELDERS

8. ET VIDEBANT EAM. — Aspectus fuit causa concupiscentiæ; oculi enim sunt in amore duces. Et: «Ubi oculus, ibi amor; ubi manus, ibi dolor.» Hinc sapienter Job, cap. xxxi, 1: «Pepigi, ait, fœdus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine.» Audivi matronam gravem et castam monentem confessarios, ut caverent ab aspectu et colloquiis longis feminarum: Ego enim, ait, certa sum non esse virum tam sapientem, tam sanctum, tam constantem, quem non flectam quo velim, si cum eo ad quadrantem horæ colloquar, isque oculos meos intueatur. Serpentini ergo sunt oculi, facies, corpora et colloquia feminarum. Præclare S. Hieronymus, ad Nepotianum epist. 2: «Hospitiolum tuum, inquit, aut raro, aut nunquam mulierum pedes terant. Omnes puellas et virgines Christi aut æqualiter ignora, aut æqualiter dilige: ne sub eodem tecto mansites, nec in præterita castitate confidas. Nec


Versus 8: AND THEY SAW HER

Samsone fortior, nec Davide sanctior, nec Salomone potes esse sapientior. Memento semper, quod paradisi colonum de possessione sua mulier dejecerit.»

Apud eumdem tomo IX, in Regula Monacharum, quæ inscribitur Eustochio ficto Hieronymi nomine, cap. xviii: «Nihil periculosius viro quam mulier, nec mulieri quam vir; uterque palea, uterque ignis.»

S. Bernardus, serm. 65 in Cant.: «Cum femina, ait, semper esse et non cognoscere feminam, nonne plus est quam mortuum suscitare? Quod minus est, non potes; et quod majus est, vis credam tibi?» Vide dicta Genes. xxxiv, 2, et Num. xxv, in fine.

Audi ergo sanum consilium Poetæ christiani, qui prudenter æque ac eleganter ita ludit:

Quid facies, facies Veneris cum veneris ante? Ne sedeas, sed eas, ne pereas per eas.

Nam, ut canit Ovidius, XIII Metamorph.:

Proh! quanta potentia regni Est Venus alma tui!

Perque oculos perit ipse tuos, et suos.

9. EVERTERUNT SENSUM. — Amor enim cæcus est et rationem excæcat. Dixit Gentilis: «Amare et sapere vix Deo conceditur.»


Versus 9: THEY PERVERTED THEIR MIND

UT NON VIDERENT CŒLUM. — Syrus: Ut non intuerentur in cælum; Arabicus: Ne suspicerent cælum, ac consequenter ut non revererentur Deum cæli præsidem. Imo Maldonatus per cælum accipit Deum ipsum. Sic enim videtur accipi Matth. xxi, 25: «Baptismus Joannis unde erat? e cœlo?» id est a Deo? Unde Angelus Caninius in Nom. Hebraicis docet Deum vocari scamaim, id est cœlum: est enim ipse uti mundus, ita et cœlum increatum. Hinc Atlantides, Africæ populi, primum, apud se regnasse Deum κοσμον, id est cælum, gloriabantur. Sic Luc. xv, 21, ait Prodigus: «Pater, peccavi in cœlum.» Sic Poeta: «Cœlo gratissimus amnis:» «cœlo,» id est diis, qui cœlo continentur. I Machab. III, 18: «Non est differentia in conspectu Dei cœli (græce ἐνώπιον τοῦ οὐρανοῦ, id est coram cælo, id est Deo cæli rege) liberare in multis, et in paucis.» Et cap. IV, 10: «Et nunc clamemus in cœlum, et miserebitur nostri.» Vox enim Dominus, quæ subditur in Latinis, non est in Græcis. Sic Rabbini sæpe dicunt: «Omnia esse in manu cœli,» id est Dei; item: «Sit timor cœli super vos;» et: «Nomen cœli frequens in ore vestro.» Sic «timor hominum excludit timorem cœli.» Sic Jerem. xvii, 12, dicitur: «Solium gloriæ altitudinis a principio,» q. d. Est Deus residens in solio cœlesti, qui puniet Sedeciam aliosque impios. Quinimo Plinius ita opus suum inchoat: «Mundum, et hoc quod nomine alio cœlum appellare libuit, cujus circumflexu teguntur cuncta, Numen esse credi par est.» Et Ovidius, VIII Metamorph.:

Immensa est, finemque potentia cœli Non habet.

Est metonymia. Similis est, cum domus ponitur pro sobole domum incolente; ut,

Cum domus Assaraci victis dominabitur Argis.

Sic domus Davidis, Salomonis, Ezechiæ, Josiæ, etc., vocatur ipsa eorum stirps et familia regia. Sic rursum de Susanna dicitur vers. 35: «Quæ flens suspexit in cœlum,» scilicet ad Deum. Unde et sequitur hic:

NEQUE RECORDARENTUR JUDICIORUM JUSTORUM, — quibus Deus e cœlo occulta adulteria et scelera ulcisci solet. Hoc est quod ait Sapiens, Eccli. xxiii, 27: «Non intelligit (cæcus adulter) quoniam omnia videt oculus illius (Dei), quoniam expellit a se timorem Dei.» Et vers. 26, adulter ait: «Quis me videt? tenebræ circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me: quem vereor? delictorum meorum non memorabitur Altissimus.» Quærit insipiens: «Quis me videt? quem vereor?» Respondet ei S. Bernardus, serm. ad Clericos, cap. xvi: «Esto nemo te videat, non tamen nullus. Videt te angelus malus, videt angelus bonus: videt te et bonis et malis angelis major Deus; videt accusator; videt testium multitudo; videt et ipse judex, cujus te oportet assistere tribunali; sub cujus sane oculis velle delinquere tam insanum est, quam horrendum incidere in manus Dei viventis.»

Impii ergo dicunt illud Psalm. xliii, 7: «Non videbit Dominus, neque intelliget Deus Jacob.» Et illud Job xxii, 13: «Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat, nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines cœli perambulat.» Et illud Psalm. lxxii, 11: «Quomodo scit Deus? et si est scientia in excelso?» Et illud Isai. xxix, 15: «Quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos? et quis novit nos?» Nam, ut ait Psaltes Psalm. ix, 26: «Non est Deus in conspectu ejus;» hinc, quia caret Dei timore et pudore, «inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore.»

Pii vero dicunt illud Eccli. xxiii, 28: «Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda intuentes in absconditas partes.» Ita Moyses «invisibilem (Deum) tanquam videns sustinuit,» Hebr. xi, 27. Ita David Psalm. cxviii, 168: «Servavi, inquit, mandata tua, et testimonia tua; quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.» Ita Elias: «Vivit, ait, Dominus, in cujus conspectu sto,» III Reg. xvii, 1. «Beatus vir,» ait Ecclesiasticus cap. xiv, 22, «qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu (ἐν συνέσει, id est intellectu) cogitabit circumspectionem Dei.» Vide,

o homo! quid agas; Deus te circumspicit a capite ad talos, Deus introspicit mentem tuam et fundum cordis tui, Deus judicabit et damnabit te si pecces.

10. VULNERATI AMORE. — Septuaginta, ᾐτιμωρημέναι περὶ αὐτῆς, compuncti pro ea; Scholiastes, κεκεντημένοι τῇ ἐπιθυμίᾳ σφοδρῶς, puncti concupiscentia vehementer.


Versus 10: WOUNDED WITH LOVE

13. Et egressi. — Cum finxissent se domum ire, ut occultum vulnus concupiscentiæ invicem celarent, essentque digressi, alia iterum via in eumdem locum redierunt, ut Susannæ tenderent insidias: tumque videntes se idem cogitare, et eodem conniti, invicem suam concupiscentiam confessi sunt. Ita sæpe adulter adulterum, fur furem deprehendit, et, ut vulgo dicitur: «Laqueus laqueum capit.»


Versus 13: AND THEY WENT OUT

15. VOLUITQUE LAVARI IN POMARIO. — Discant hic castitatis amantes, quanta sint balneorum pericula, quamque parce et caute adeunda; in iis enim insidiantur ipsis caro, mundus et dæmon. Ecce tibi, Susanna, dum balneum adis, simul castitatis, famæ et vitæ periculum adis. Legimus in veteris historiis, sæpius virgines, dum balnea adeunt, a dæmone fuisse correptas et possessas. Ut alia taceam, memorabilis fuit illa, quæ ad balneum vadens correpta a dæmone, Romæ ad Aquas Salvias invocatione S. Anastasii martyris ibidem sepulti, liberata et curata est, ut habent Acta publica, quæ recenset Cardinalis Baronius, tom. VIII, anno Domini 713. Quocirca S. Hieronymus, epist. 7 ad Lætam: «Mihi, ait, omnino in adulta virgine lavacra displicent, quæ seipsam debet erubescere, et nudam videre non posse.» Et ad Rusticum epist. 4: «Balnearum fomenta non quærat, qui calorem corporis jejuniorum frigore cupit exstinguere.» Hinc ipse laudat S. Paulam in Epitaph. quod cum aliis monialibus degens, balneis nunquam sit usa, nisi periclitans, ac necessitate coacta. Sicut enim theatra (ut ait Tertullianus, lib. De Spectaculis) loca esse solebant, in quibus pravus dæmon regnabat, ita et balnea. In Synodo Pictaviensi, anno Domini 593, Chrodieldis monacha e regio sanguine, fugæ suæ e monasterio causam prætexuit, balnea in monasterio permissa. Cui abbatissa respondit se nec probare quod diceret, et se nescire an factum sit: quod si ipsa vidisset, cur abbatissæ non prodidisset? S. Theodorus Siceota, sub anno Domini 608, reprehendit eorum morem, qui post S. Synaxin ad lavacra se conferebant, dicens: «Scitote Deum mihi indicasse eos valde peccare, qui post sanctam communionem ad balnea se conferunt, ut corpus lavent et curent. Quis enim unguento delibutus et aromatibus, eorum abstergit suavitatem? Quis simul ac cum imperatore pransus est, ad balneum currit?» Ita refert Eleusius in ejus Vita. Scribit Palladius in Lausiaca, cap. viii, in Vita Ammonis discipuli S. Antonii, eum ita fuisse pudicum, ut Lycum fluvium transiturus,


Versus 15: AND SHE DESIRED TO WASH HERSELF IN THE GARDEN

se exuere noluerit, ne se nudum videret, ideoque subito ab angelo in adversam ripam fuisse translatum.

22. SI ENIM HOC EGERO, MORS MIHI EST, — rea ero mortis corporalis: adulteræ enim ex lege lapidabantur. Ita S. Hieronymus et alii. Secundo et melius, mortem animæ hic accipias, q. d. Angustior undique, quia necesse est me in mortem vel corporis, vel animæ incidere: vos enim mihi minamini mortem corporis, si non fecero; Deus vero mortem animæ, si fecero, si videlicet vestræ cupiditati consentiam, vobisque sponte et volens commiscear, uti postulatis. Nam alioquin in hac vi, et metu infamiæ mortisque poterat Susanna dicere: Non consentio actui, sed patiar et tacebo, ne me infametis et adigatis ad mortem, uti dicam vers. 23; quanquam forte Susanna id vel non sciebat, vel non cogitabat. Sic enim honestæ castæque virgines putant se esse reas, seque consensisse lenonibus, si non clamore, manibus totisque viribus eis reluctentur et resistant. Omne enim suum decus ponunt in virginitate, quam gemmam incomparabilem æstimant.


Versus 22: FOR IF I DO THIS, IT IS DEATH TO ME

23. SED MELIUS EST MIHI ABSQUE OPERE INCIDERE IN MANUS VESTRAS, QUAM PECCARE IN CONSPECTU DOMINI, — q. d. Melius est mihi mori corpore quam animo: satius est Dei, quam hominum præsentiam et offensam revereri. Nam, ut ait Christus, et ex eo S. Bernardus, serm. 3 De Annuntiat.: «Homines cum occiderint corpus, animæ non habent ultra quid faciant; ille autem timendus est, qui potestatem habet et corpus et animam mittere in gehennam.» Audiant hoc virgines, audiant christiani atque imitentur, dum a sociis ad obscena, ad illicita sollicitantur. Recte Chrysostomus, hom. De Susanna: «Susanna, inquit, aspernabatur quod audiebat, quia timebat eum quem nihil latebat; falsi enim testes possunt lædere famam, non occidere conscientiam. Deus autem utrumque potest. Adverte hic quam Dei omnia, etiam occultissima cernentis lucidissimos oculos revereri debeamus. Qua de re dixi Genes. v, 24, et Genes. xvii, 1.


Versus 23: BUT IT IS BETTER FOR ME TO FALL INTO YOUR HANDS WITHOUT...

Hinc apte vocata est Susanna hebraice, id est lilium (ut lilium enim hebraice dicitur שושן san, a שש ses, id est sex, quod sit hexaphillon: sex enim habet folia) ob castitatem; uti et Daniel, id est judex Dei: quia hosce duos senes diaboli judices convicit et morte mulctavit.

In hæc Susannæ verba ita scribit Dionysius Carthusianus: «Peccatum est infinitæ fugibilitatis, quia Deus est infinitæ honorabilitatis, q. d. Homo peccatum fugere debet infinito conatu et infinita fuga; quia Deus, quem peccatum offendit, infinite est honorandus; omnis pæna, ut culpa vitetur, est subeunda; infinita fuga, ne nos peccatum comprehendat, est capessenda.

Huic Susannæ, in castitate et virtute similis fuit S. Susanna virgo neptis Caii Pontificis, æque ac Diocletiani Imperatoris, quæ maluit mori quam

violari. Dum enim matrimonium cum Maximiano Imperatore, cui eam despondere volebat Diocletianus, recusaret, eique virginitatem Deo voto promissam anteferret, ab eo occisa, nobile in fidei et virginitatis agone martyrium obiit, anno Domini 295, cujus memoriam annua celebritate recolit Ecclesia die 11 augusti. Hinc et allegorice Susanna typum gerit Ecclesiæ, ait S. Hieronymus in cap. II Sophon., cujus castitatem corrumpere conantur hæretici, sed Daniel, id est Pontifex, eos convincit et condemnat.

Nota: Longe purior, fortior et excellentior fuit castitas Susannæ, quam Lucretiæ Romanæ. Hæc enim in tribus defecit, parvumque ostendit animum. Primo, quod libidinem Tarquinii admisit, ne macularetur infamia, quam ei Tarquinius minabatur: consensit enim in adulterium, quod postea morte voluntaria luit; necem enim sibi conscivit, ut ea ratione facinus quasi expiaret: disce, Lucretia: «Ante scelus castæ mors subeunda fuit.» Secundo, quod pluris fecit famam, quam pudicitiam et conscientiæ testimonium. Tertio, quod se occidit: hac enim ratione scelus non expiavit, sed scelus sceleri addidit. Ita S. Augustinus, lib. I De Civit. cap. xviii et xix: «Quod Lucretia, inquit, seipsam, quoniam adulterium pertulit, etiam non adultera occidit; non est pudicitiæ charitas, sed pudoris infirmitas. Unde ad oculos hominum quibus conscientiam demonstrare non poterat, illam pænam quasi mentis suæ testem adhibendam putavit; sociam quippe facti

se credi erubuit; si quod alius in ea fecerat turpiter, ferret ipsa patienter. Non hoc feminæ christianæ fecerunt, quæ passæ similia vivunt; nec in se ultæ sunt crimen alienum, ne aliorum sceleribus adderent sua; si, quoniam hostes in eis concupiscendo stupra commiserant, illæ in seipsis homicidia erubescenda committerent. Habent quippe intus gloriam castitatis, testimonium conscientiæ; habent autem coram oculis Dei sui; nec requirunt amplius, ne devient ab auctoritate legis divinæ, cum male devitant offensionem suspicionis humanæ.» Subdit deinde, docetque sanctitatem animi non amitti, si corpus per vim violetur; sicut amittitur corporis totiusque hominis sanctitas, violata animi sanctitate, etiam corpore intacto. Sanctitatis enim propria sedes est anima, non corpus. Unde idem, epist. 112, docet hanc «violentiam non pro corruptionis turpitudine, sed passionis vulnere deputari.»

Lucretia castiores et sapientiores fuerunt virgines, tam ethnicæ, quam christianæ, quæ non post vitium, uti Lucretia, sed ne vitiarentur, seipsas necarunt, cum aliud non viderunt effugium, aut neci obtulerunt. Ita Lacæna dum venderetur, præconi quid nosset quærenti: Libera, inquit, esse novi. Cumque emptor quædam ei injungeret non decentia liberam, dixit: Flebis qui talem possessionem tibi invideris; atque mortem sibi ipsa conscivit. Ita virgines Romanæ traditæ Porsennæ regi, duce Clelia fluvium vastum, atque vorticibus profundis periculosum, magno cum labore tranarunt, invicem sese tenentes, ac tandem ad suos in alteram ripam evaserunt, manifeste mortis periculum ob castitatem ultro subeuntes.

Ita Micca Philodemi filia, a Leucio duce ad stuprum appetita, dixit malle se jugulari quam violari; ac tandem renitens a Leucio verberata, et in sinu patris jugulata est, testis est Plutarchus De Virtut. mulier.

Inter christianas Pithomena Alexandrina Romani civis serva, cum frustra ab eo sollicitaretur ad nefas, accusata ab eo quod christiana esset, ferventi pici immersa, vitam amittere quam pudicitiam violare maluit.

S. Dympna a patre, Hiberniæ rege (quod illi nubere nollet, ut esset ei uxor, æque ac filia) obtruncata est in Geela, oppido Brabantiæ, ubi ejus reliquias olim veneratus sum. Natalis ejus dies Martyrologio Romano adscriptus quotannis recolitur die 15 maii. Sic apud Græcos S. Thomais, a socero pariter ejus nuptias ambiente dissecta, quod martyr esse mallet, quam adultera et incesta, de qua noster Raderus in Viridar. Sanct. die 14 aprilis.

Maxelendis, virgo Cameracensis, cum propter votum virginitatis Harduini sponsi sui recusaret nuptias, interficitur: at illi excæcato post triennium visum restituit, anno Domini 670. Ita Sigebertus. Platina in Dono, et alii.

Memorabilis vero fuit S. Euphrasia Antiochena, quæ a milite amasio deprehensa, cum non posset evadere, dixit se docturam eum artem qua inbellis lædi non posset, si sibi parceret, utque ejus experimentum in se sumeret. Collum ergo suum inunxit, quod feriens ille statim amputavit. Ita dolo pio castitatem redemit sua morte. Ita Cedrenus et Nicephorus, lib. VII, cap. xiii.

Insignis quoque fuit Sophronia matrona Romana, quæ a Maxentio Imperatore appetita per nuntios, cubiculum ingressa, mucrone sibi mortem conscivit, per nuntios significans tyranno: «Tales, inquit, magis placeant christianæ feminæ tyranno.» Ita Eusebius, lib. VIII Hist. cap. xvii.

Æque illustris fuit Digna, quæ capta Aquileia ab Attila, a barbaro ad stuprum rapta, quasi secreti cupida, in tabulatum fluvii Natisoni imminens conscendit. Inde ad Hunnum sequentem conversa: Sequere me, inquit, si vis me potiri, ac mox in flumen se præcipitavit. Ita Olaus in Vita Attilæ, et alii. S. Ambrosius, lib. De Virgin. scribit S. Pelagiam cum matre et sororibus præcipitem se dedisse in flumen, ne a persequente milite violaretur, eamque ut martyrem ab Ecclesia coli.

Huic plane conforme est quod Nicephorus Callista, lib. XIII Histor. Eccles. cap. xxxv, scribit: In prima direptione urbis Romæ ab Alarico Gothorum rege, facta anno Christi 412, mulier quædam maximum exhibuit pudicitiæ specimen. Quod namque et ætatis flore et formæ venustate præstaret, ex Alarici militibus juvenis quidam pulchritudine ejus, cum eam vidisset, captus, ad concubitum eam sollicitavit. Cum autem illa placide id aversaretur, miles ense stricto mortem ei minatus, veluti cum amore concertans, per misericordiam summum tantum collum vulneravit: illa vero, cruore diffluens, jugulum ferro subdidit, melius sibi esse rata, ut cum pudica mente mortem oppeteret, quam cum alio viro concumberet. Et postquam ferocius barbarus illam aggressus est, plurimumque eam oppugnando nihil egit, ad castitatem ejus consternatus in Apostolicum D. Petri templum eam duxit, Ecclesiæque custodibus eam commendavit, sex illis aureis nummis datis, ut puellam viro suo conservarent.

Bernardus Scardeonius, lib. III Hist. Patavina, scribit quod Blanca Rubea Patavina uxor Baptistæ a Porta, in præsidium Bassiani municipii Patavini cum viro profecta, anno Christi 1233, cum Acciolinus tyrannus, Patavio amisso, omnem belli vim in Bassianum convertisset, et proditione etiam cepisset, atque in ipsis portis Baptistam obtruncasset: Blanca quoque armis induta, fortiter pugnans, a militibus circumventa, captiva ad tyrannum ducitur. Is forma ejus (quam augebant arma) motus, primo blanditiis, mox etiam vi adortus eam corrumpere tentavit: illa cum alia ratione effugere non posset, per fenestram se dedit præcipitem. Semianimis ex casu vix tandem curatur. Curatam tyrannus denuo aggreditur, et quia consentire nolebat, servorum opera ligatam constupravit. Illa dolorem dissimulans, impetravit ab amicis ut ad levandum mœrorem et desiderium, aperto sepulcro mariti fætidum cadaver semel tantum aspicere posset. Morem illi gerunt. Aperto itaque sepulcro ubi jacebat, illa, magno emisso ejulatu, in sepulcrum sese præcipitavit, simulque tanta violentia lapidem impulit, ut una rueret, et Blancæ cervicem frangeret. Sic pudicitiam suam ulta, ex voto suo commune cum marito sepulcrum obtinuit.

Narrat Sophronius in Prato spirit. cap. clxxxix, mirum quid de muliere, quæ tentata ab adultero fidem servavit marito, ideoque ab adultero ditata est.

QUAM PECCARE. — Peccasset enim Susanna consentiendo et cooperando, puta commiscendo se senibus, quod ipsi petebant vers. 20; potuisset tamen in tanto periculo infamiæ et mortis negative se habere, ac permittere in se eorum libidinem, modo interno actu in eam non consensisset, sed eam detestata et exsecrata fuisset, quia majus bonum est fama et vita, quam pudicitia: unde hanc pro illa exponere licet. Itaque non tenebatur ipsa exclamare, uti docet Dominicus Soto, lib. V De Just. Quæst. I, art. 5, et Navarrus, Manual. cap. xvi, num. 1. Quod ergo exclamarit, nulleque modo libidinem eorum in se permiserit, actus fuit insignis et heroicæ castitatis: talis enim est malle mori, quam pollui. Proprie dicit «peccare:» nam peccare primitus dictum est, quasi pellicare, id est pellicem agere, aut cum pellice congredi.

24. Exclamavit (opem implorans contra lascivos senes): exclamaverunt et — ipsi, utpote Susannæ clamore jam proditi, ut eam accusarent; ne rei, sed vindices sceleris esse viderentur. A Susanna discant virgines, cum a lascivis tentantur, generose iis se opponere, clamare, manibus et pedibus obluctari: quæ enim hoc faciunt, raro vim patientur: difficile enim est plane obluctantem violare. Docet hoc Ambrosius ad Virginem lapsam, cap. IV: «Sed dices, inquit: Nolui hoc malum, violentiam passa sum. Respondebit tibi fortissima illa Susanna, cujus tu nomen fallaciter bajulas: Ego etenim inter duos presbyteros posita, inter duos utique judices populi, sola inter sylvas paradisi constituta vinci non potui, quia nec volui. Tu ab uno ineptissimo adolescentulo, et in media civitate, quomodo vim potuisti perferre, nisi quia ultro voluisti violari? quis denique voces tuas audivit? quis obluctationes sensit?»


Versus 24: SHE CRIED OUT (imploring help against the lustful elders): AND THE ELDERS...

25. ET CUCURRIT UNUS AD OSTIA POMARII, — ut illac ingressi fuisse viderentur, aut ea juvenem, quem ibi fuisse mentituri erant, evasisse dicerent, uti dicunt ipsi vers. 39. Ita Maldonatus.


Versus 25: AND ONE OF THEM RAN TO THE DOORS OF THE GARDEN

27. SENES LOCUTI SUNT. — εἶπον τοὺς λόγους αὐτῶν, id est rationes suas exposuerunt, puta accusationem Susannæ cum suis indiciis et probationibus.


Versus 27: THE ELDERS SPOKE

27 et 28. ET FACTA EST DIES CRASTINA, CUMQUE VENISSET, etc., — q. d. Cum postero die populus ad virum illius Joakim convenisset. Ita ex Græco Vatablus et alii.

34. POSUERUNT MANUS SUAS SUPER CAPUT EJUS. — Hebræorum ritus erat, ut accusator et testes capiti rei manus imponerent, ut significarent se hoc caput accusare, et ad necem deposcere. Vide dicta Levit. xxiv, 14. Ecce senes, qui antea pudicitiæ, nunc vitæ fiunt latrones: e contrario Susanna bis victrix, et libidinem evasit et mortem: quin et inimicorum vidit vindictam, inquit Cyprianus, lib. De Bono pudicitiæ.


Versus 34: THEY LAID THEIR HANDS UPON HER HEAD

35. Quæ flens suspexit ad cœlum. — Præclare S. Ambrosius, lib. De Joseph, cap. v: «Susanna, inquit, dum tacet in judicio, melius locuta est oraculo; et ideo Prophetæ meruit defensionem, quæ propriæ vocis non quæsivit auxilium.» In silentio enim et spe erat fortitudo ejus. «Suspexit ergo ad cœlum,» vultu et oculis loquens, dicensque: «Ecce in cœlo testis meus, et conscius meus in excelsis,» Job xvi, 20. Et: «Ad te, Domine, levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam. Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos,» Psalm. xxiv. Non legimus Susannam unquam tam ardentes ad Deum preces emisisse, nec tam vehementer ad cœlum suspexisse, quam cum se vidit


Versus 35: AND SHE, WEEPING, LOOKED UP TO HEAVEN

in extremis hisce angustiis. Ita tribulatio docet orare efficaciter: oratio efficax impetrat Dei opem, etiam per miraculum. Rursum nota hic quod Deus sinat suos in arcta redigi, ut discant in eum sperare, eumque invocare: in arctis enim suis maxime adest Deus, eisque vicinissimus est, ut succurrat.

41. CONDEMNAVERUNT EAM, — tum populus, tum judices, scilicet ut lapidaretur: lapidationis enim pæna adulteris apud Judæos statuta fuit, uti ostendi Levit. xx, 10.


Versus 41: THEY CONDEMNED HER

Nota hic priscam legem de pæna mortis statuta adulteris. Aurelianus Imperator, militem qui adulterium cum hospitis uxore commiserat, ita punivit, ut duarum arborum ramos inflecteret, quas ad pedes militis ligaret, easdemque subito dimitteret, ut scissus ille utrinque penderet. Ita Nauclerus et alii, anno 276.

Constantinus Imperator, ad Catullinum rescribens, hanc contra adulteros legem statuit: «Oportuerat te, publici instituti respectu, confessione detectos legum severitate punire, nec frustra vitam differentium moratorias provocationes admittere, sed delatum adulterii crimen, et quæstionibus adhibitis approbatum, pari sceleris immanitate damnare. Quod deinceps in hujusmodi criminibus convenit observari, ut manifestis probationibus adulterio probato, frustratoria provocatio minime admittatur; cum pari similique ratione sacrilegos nuptiarum tanquam manifestos parricidas insuere culeo vivos, vel exurere judicantem oporteat.» Ita habetur leg. 4 Quorum appell. Cod. Theodos.

In Allemania Otto Comes impudentissimus adulter, et pro adulterio a Constantiensi Episcopo excommunicatus, Dei judicio turpissime decollatur a militibus Ludovici Comitis, cujus uxorem publicis nuptiis, eo vivente, sibi nefandissime copulavit. Qui apud monasterium in prædio ipsius constructum a suis sepultus, jussu Constantiensis Episcopi ejicitur, et (ut scriptum est) ad sepulturam asini deputatur, anno Domini 1089, ait Baronius.

Sub annum Domini 993, Imperatrix Maria nomine, regis Aragonum filia, Ottonis III uxor, ob adulterium publice igne crematur, inquit Crantzius, lib. IV Histor. Saxon. cap. xxvi. Plura recensui Genes. xxxviii, 24, et Num. v, in fine cap.

42. ANTEQUAM FIANT. — Quanto magis hoc, postquam factum est.


Versus 42: BEFORE THEY COME TO PASS

44. Exaudivit autem Dominus vocem ejus. — Disce hic quam efficaces sint preces reorum damnatorum ad mortem, præsertim injustam, quamque Deus orphanorum et afflictorum pater iis compatiatur et succurrat. Hac de causa rei morientes injuste, non raro suos judices citarunt ad tribunal Dei, illique intra tempus morientibus condictum e vita sublati, illi se sistere debuerunt. Exempla plura protuli Jerem. xvii, 12.


Versus 44: AND THE LORD HEARD HER VOICE

45. Suscitavit Dominus spiritum sanctum, — puta primo, spiritum prophetiæ, quo illustratus Daniel cognovit senes falso accusare Susannam. Secundo, spiritum audaciæ et industriæ, ad revincendos hosce senes, et ad Susannam liberandam. Spiritus enim hic suggessit Danieli modum falsæ accusationis detegendæ, scilicet separandi senes, eosque seorsim examinandi, ut sibi invicem contraria dicerent, itaque ipsi seipsos refutarent. Syrus vertit: Misit Deus subito spiritum suum sanctum super puerum parvum, cujus nomen Daniel; Arabicus: Commovit Deus spiritum sanctum in juvene nominato Daniel. Ex verbo suscitavit colligit Origenes apud S. Hieronymum jam ante Spiritum Sanctum Danielis animum occupasse, hic vero tantum excitasse eum ad heroicum hoc opus aggrediendum: hoc enim innuit vox suscitavit. Ex hac Susannæ liberatione et similibus, Nyssenus, lib. VIII De Provident. cap. 1, docet esse Numen Deique providentiam, quæ gubernat mundum, pios tuetur, impios detegit et punit.


Versus 45: THE LORD RAISED UP THE HOLY SPIRIT

Pueri junioris, — παιδαρίου νεωτέρου, id est pueruli junioris. Sed certum est Danielem hoc tempore non fuisse puerulum: παιδάριον ergo diminutivum sumitur pro simplici παῖς, id est puer, hoc est juvenis. Hebræi enim carent diminutivis. Unde Daniel, cap. 1, 3, vocatur ילד ieled, id est, ut Septuaginta vertunt, νεανίσκος, id est juvenis. Erat enim jam eruditus in omni sapientia; facile ergo erat 24 annorum: hæc enim non 1, sed 4, vel 5 annis ex quo Daniel venit in Babylonem, contigisse videntur, puta sub annum regni Joakim 7, qui fuit Nabuchodonosoris annus 4. Confirmatur: nam post annos 10, Daniel fuit sapientia et sanctitate celeberrimus, ita ut a Deo comparetur cum Noe et Job, ut patet Ezech. xiv, 14. Ergo erat tunc facile 34 annorum, non autem 24, uti volunt alii. Quis enim juvenis 24 annorum sanctitate cum Noe et Job comparetur?

Mirum ergo est S. Ignatium, epist. ad Magnesianos, et ex eo Theodoretum in cap. 1 Ezech., Torniellum dicere Danielem hoc tempore fuisse duodennem: nec enim decebat puerum duodennem esse judicem, nec populus puero duodenni reclamanti, senesque ad judicium suum revocanti auscultasset. Tale est et illud quod ibidem ait S. Ignatius, Salomonem fuisse duodennem, cum judicium duarum meretricum puerperarum peregit. Constat enim Salomonem tum fuisse regem, ac proinde facile 20 annorum fuisse: jam enim genuerat Roboamum, ut patet ex eo quod moriente Salomone, anno regni 40, successerat ei Roboam filius annum agens 41, ut patet III Reg. xi, 42, et cap. xiv, 21.

Vis mira per pueros, imo infantes veritatis indicia, et innocentiæ judicia ac testimonia exhibita? Accipe Gregorium Turonensem, lib. II Hist. Franc. cap. 1; narrat S. Brixium Episcopum Turonensem cum falso insimularetur fornicationis, quasi pater esset infantis, quem pepererat lotrix vestium ejus, dixisse: «Afferte infantem ad me.» Cumque allatus fuisset (erat autem infans triginta dierum), ait ad eum Episcopus: «Adjuro per Jesum Christum Filium Dei omnipotentis, ut si ego te generavi coram cunctis edicas.» Et ille: «Non es, inquit, tu pater meus.» Populo autem rogante, ut quis esset pater interrogaret, ait sacerdos: «Non est hoc meum; quod ad me pertinuit, sollicitus fui; vobis si aliquid suppetit, per vos quærite.»

Sophronius in Prato spirit. cap. cxiv, narrat Danielem abbatem, qui rogante marito orans super uxore ejus, ei prolem impetraverat, cum impii ei detraherent, quasi ipse prolis esset pater, puerulum interrogasse: «Quis est pater tuus, infans?» cui infans: «Hic,» ostendens digito suo verum patrem. Erat autem infans 25 dierum.

Simile est in Vita S. Brigidæ virginis Scoticæ, quæ obiit anno 7 Justini Imperatoris senioris, hoc est anno a Christo nato 521. Femina quædam non minus impie quam impudenter se filium ex Episcopo Broone, qui S. Patricii discipulus fuit, suscepisse mentiebatur. Hanc S. Brigida cum accersiri jussisset, et ori ejus salutare sanctæ crucis signum impressisset, illico caput cum lingua procacis mulieris magno tumore inflatum est. Deinde simili modo infantis consignans linguam: «Dic nobis, ait, infantule, quis tuus pater est?» Stupenda res, aperit os infantis, qui quondam Balaam asinæ loquendi præstitit facultatem, aitque parvulus: «Nequaquam Episcopus Broon, sed deformis et vilis ille homuncio, qui in populo extremo sedet loco, parens meus est.» Itaque omnes Deum laudarunt, et mulier egit pænitentiam.

Tropologice et symbolice S. Augustinus, serm. 343 De Tempore: «In sancta, inquit, femina (Susanna) tacente lingua pro ea castitas loquitur. Castitas enim Susannæ affuit in judicio, quæ Evæ defuit in paradiso. Ibi enim pudori ejus consuluit, hic saluti. Ibi ne macularetur pudicitia, hic ne innocentia damnaretur. Castitas enim Susannæ et presbyteros impudicos convicit in paradiso, et in judicio falsos accusatores obtinuit, bisque victrix reos facit testimonii, quos reos facit adulterii. Atque tandem judicem meretur castitas Danielem puerum juniorem, necdum pubescentis ætatis; multum igitur de Deo pudicitia consequitur, cum judicem virginem promeretur. Secura enim est de victoria castitas, cui est judicatura virginitas.»

46. Mundus ego sum. — Ego non consentio in injustam necem Susannæ.


Versus 46: I AM CLEAN

48. NEQUE QUOD VERUM EST COGNOSCENTES. — οὐδὲ τὸ σαφὲς ἐπιγνόντες, id est non satis cognita, discussa et explorata causa.


Versus 48: NOR KNOWING WHAT IS TRUE

50. VENI, ET SEDE. — Dicunt hæc senes Danieli vel per sarcasmum, vel per adulationem, ut eum sibi concilient, ne scelus eorum prodat.


Versus 50: COME AND SIT

HONOREM SENECTUTIS, — senile munus et dignitatem judicandi: senum enim est judicare. In eis enim est prudentia, experientia et apathia, quæ tria ad sincerum judicium requiruntur. Hinc Eccli. xlii, 4: «Loquere, ait, major natu (senex), decet enim te.»

51. Dijudicabo eos, — ἀνακρινῶ, examinabo.


Versus 51: I WILL JUDGE THEM

52. Inveterate dierum malorum, — plene dierum malorum, qui dies tuos a pueritia usque ad senium, in luxuria et sceleribus transegisti, q. d. Inveteratæ ætatis, æque ac malitiæ senex.


Versus 52: O YOU GROWN OLD IN EVIL DAYS

NUNC VENERUNT PECCATA TUA — ad cumulum et maturitatem, ut in hocce facinore prodantur et puniantur.

54. Sub schino. — Schinus, sive lentiscus, est arbor magnitudine roboris, odore terebinthi, acinis dum maturescunt rufis, ubi maturuerint nigris: sudat resinam, quam in Chio insula mastichen vocant. Indeque dicta est lentiscus, quod liquore hoc sive resina lentescat. Est trifera: ter enim quotannis profert fructus. Unde Cicero, De Divin. ex vetusto poeta:


Versus 54: UNDER A MASTIC TREE

Jam vero semper viridis, semperque gravata Lentiscus, triplici solita grandescere fetu: Ter fruges fundens, tria tempora monstrat arandi.

Porro Hippocrates lentisci fructum vocat schinida, et arborem schinon. Ita Ruellius, lib. I, cap. xx.

Aliqui codices legunt, sub cyno, itaque legendum contendit Jacobus Constantius, qui ait cynum esse speciem lauri. Verum legendum esse sub schino, non sub cyno, docent S. Hieronymus, Africanus, Origenes, Romana Biblia et alia passim. Cynus enim fictitia est arbor, et Theophrasto, Plinio, Columellæ aliisque priscis incognita. Loca enim Plinii, et Ovidii, quæ pro cyno citat Constantinus, corrupta esse docet Antonius Nebrissa in Quinquagena, cap. XI.

55. Scindet te medium. — Græcum σχίσει, pulchre alludit ad σχίνος, q. d. Imminet tibi angelus, et minatur te scindere, actuque scindet, ni Deus impediat, aut populus te lapidando præveniat, uti de facto prævenit: angelum enim intentasse eis mortem patet vers. 59.


Versus 55: HE SHALL CUT YOU IN TWO

56. SEMEN CHANAAN, — o homo Chananæe potius quam Hebræe, si mores et vitia spectes. Sic ait Ezechiel cap. xvi, 45: «Mater vestra Cethæa, et pater vester Amorrhæus.»


Versus 56: SEED OF CANAAN

57. SIC FACIEBATIS FILIABUS ISRAEL. — Opponit Daniel filias Israel filiabus Juda, qualis erat Susanna, quasi timidiores et faciliores ad consensum, fortioribus et constantioribus: Israelitæ enim, relicto Deo, ad idololatriam declinantes, proniores in venerem aliaque scelera effecti sunt. Nota: Non sola tribus Juda, sed et multi ex aliis tribubus cum ea abducti sunt in Babylonem, ibique servarunt tribuum discrimen, uti hinc liquet.


Versus 57: THUS YOU DID TO THE DAUGHTERS OF ISRAEL

58. Sub Prino. Prinus non est prunus, uti censuit S. Augustinus, serm. 242 De Temp., sed genus ilicis: ilicis enim variæ sunt species, et una ex qua nascitur coccus, de quibus Plinius, lib. XVI, cap. vi et viii.


Versus 58: UNDER A HOLM OAK

59. RECTE MENTITUS ES ET TU IN CAPUT TUUM. — Vide hic ut mendacium mendacem, dolus dolosum justo Dei judicio perimat. Hoc est quod ait Christus: «Ex ore tuo judico te, serve nequam.»


Versus 59: WELL HAVE YOU ALSO LIED AGAINST YOUR OWN HEAD

Quocirca justum æque ac sapiens fuit judicium Alexandri Medicei primi ducis Florentiæ. Cum enim quidam perdidisset bursam in qua erant sexaginta aurei, idque per præconem proclamari jussisset, promittens inventori eam referenti decem aureos: inventor vero pauper quidam eam referens posceret decem aureos; ille habita re sua cœpit tergiversari, dixitque in bursa fuisse septuaginta aureos, inventorem decem exemisse, sibique solvisse. Dux sententiam tulit: Bursa hæc sexaginta aureorum non est ejus, qui se dicit bursam perdidisse septuaginta aureorum: ergo inventor eam retineat, donec verus ejus dominus reperiatur. Ita juste sua bursa privatus est, qui malitiose per mendacium inventorem calumniabatur, et furti arguebat.

Vide hic rursum quam apposite sententia crimini, et pæna culpæ respondeat. Senex calumniam et necem struebat Susannæ in prino, quæ græce sectionem significat; hinc congrue a Daniele audit: «Manet angelus Domini gladium habens, ut secet te medium.» Sic Deus per ranas loquaces punivit murmur et blasphemias Pharaonis, per ciniphes ejusdem fastum, per sanguinem Nili sanguinem infantium Hebræorum ab eo effusum, uti dixi Exodi vii et seq. Nimirum, per quod quis peccat, per hoc et punitur, ait Sapiens.

Denique in duobus hisce perversis senibus veræ sunt duæ istæ gnomæ Ptolemæi, initio Almagesti, prima: «Qui male operando vult celari, satis discoopertus est;» secunda: «Qui confidit in mendacio, cito deficiet; illud enim destituet eum.» Ac vetus Hebræorum dictum: «Mendacium debiles, veritas solidos habet pedes.» Et Arabum: «Mendacium est infirmitas, veritas est stabilitas.»

UT SECET TE MEDIUM. — In Græco rursum elegans est paronomasia: nam a πρίνος dicitur πρίσαι, id est secare; perinde enim est ac si dicas alteri: Vidi te sub malo; et ille respondeat: Eas ergo in malam crucem; vel: Vidi te sub cedro; et ille respondeat: Cædat ergo te carnifex. Atque hæc causa fuit Africano et aliis suspicandi hæc esse conficta; quia Hebræi vel Chaldæi in sua lingua non potuerunt uti his allusionibus. Verum Africano respondet Origenes et alii, in Hebræo alias a schino et prino fuisse arbores, in quibus Daniel hebraice per annominationem alludere potuerit ad vocem scindendi et secandi. Sed hoc simplici veritati et narrationi historicæ, atque integritati et fidelitati Interpretis derogare videtur, ideoque liberius dicitur quam par sit; alioqui enim et noster Interpres melius in iisdem arboribus lusisset, hoc modo: Vidi te sub lentisco; non lente ergo, sed subito peribis. Vidi te sub ilice, illico ergo occideris. Hac tamen libertate in vertendo usi videntur Syrus et Arabicus. Nam pro sub schino, Arabicus vertit, sub arbore terebinthi; Syrus,

sub pistacio. Pistacium est nucis genus instar avellanæ, de quo Plinius, lib. XIII, cap. v: «In nucum genere pistacia nota;» vulgus pharmacopolarum vocatur phisticorum. Rursum, pro sub prino, Syrus vertit, sub malogranato; Arabicus Antiochenus, sub arbore mali; Arabicus Alexandrinus, sub arbore amygdali.

Dico ergo in Hebræo tunc temporis potuisse esse similem paronomasiam in iisdem arboribus, qualis jam est in Græco. Tunc enim plures erant voces Hebrææ, quam jam sint: jam enim non habemus alias præter illas quæ in Bibliis exstant. Secundo, esto non fuerint in Hebræo hæ allusiones, uti nec sunt in interprete Latino; potuit tamen Græcus interpres fideliter et ad verbum vertens, talem paronomasiam in Græco invenire, qualis non erat in Hebræo. Idem sæpe fieri videmus in aliis translationibus, dum historia vel res ex una lingua ad aliam transfertur. Quod enim subdit Daniel: «Recte mentitus es in caput tuum,» to recte idem est quod vere, non autem idem est quod apposite, vel allusive.

61. FECERUNT EIS SICUT MALE EGERANT — talionis pæna senes mulctarunt, juxta legem Deuteronomii xix, 16.


Versus 61: THEY DID TO THEM AS THEY HAD WICKEDLY DEALT

62. Interfecerunt eos, — lapidibus. Adultera enim lege veteri lapidabatur, ut patet Ezech. xvi, 40. Vide dicta Levit. xx, 10 et 27.


Versus 62: THEY PUT THEM TO DEATH

Disce hic quam Deus, ut rhinoceros, castitatis et innocentiæ sit index et vindex. Ita Josephi castitatem ab hera tentatam, et falso infamatam declaravit, evexit, atque per Mosen toto orbe omnibusque sæculis celebravit, Gen. xlix et seq. Ita mulier falso adulterii accusata, et damnata, a carnifice occidi non potuit, Deo ictum retundente, ideoque ab eo frustra sæpius, adeoque septies fuit icta: testis est S. Hieronymus, epist. ad Innocentium. Ita S. Agnes, Lucia, Theophila et aliæ quam plurimæ virgines inique ad leones, vel ad lenones damnatæ, ab iis illæsæ angelo tutante permanserunt. Ita S. Cunegundis Henrici Imperatoris uxor falso adulterii insimulata, nudis plantis per candens ferrum illæsa ambulavit. Ita Narcissum Hierosolymorum Episcopum turpis et infamis criminis falso insimularunt tres perjuri testes: ac cum primus sibi incendium, secundus morbum regium, tertius excitatem imprecatus esset ni verum diceret; hæc singula singulis uti optarant, Deo puniente, obvenerunt, uti refert Eusebius lib. VI Hist. cap. vii. Ita S. Marina, cum mutato habitu quasi vir inter monachos degeret, falso accusata a filia hospitis, quasi ei stuprum intulisset, monasterio ejecta, et ad pœnitentiam perpetuam usque ad mortem damnata; cum post mortem sepelienda appareret non esse vir, sed femina, ac proinde stuprum non potuisse inferre; puella, quæ eam accusarat, a dæmone correpta accurrit, crimenque falsi confessa, non nisi septimo die ad ejus tumulum liberata est, omnibus S. Marinæ castitatem æque ac patientiam celebrantibus.

celebrantibus, uti habet ejus Vita in Vitis Patrum.

Ita Fausta Constantini Magni uxor, Crispi privigni amore capta, cum ad libidinem eum sæpius provocasset, renuentem detulit ad maritum, illum sibi vim inferre voluisse. Credidit Constantinus, Crispumque necari jussit. Verum, post aliquot annos comperta veritate, Faustam capite mulctavit, filioque nomen et famam, licet sero, restituit: testis est Eutropius, Nicephorus et alii.

Verum his omnibus illustrius magisque appositum est, quod legimus in Vita S. Elisabethæ reginæ Lusitaniæ, quæ cum falso esset accusata apud regem Dionysium, quod pedissequum quemdam adamaret; rex credulus pedissequum neci, puta incendio, destinavit, ut in fornacem calce ardentem projiceretur. Secreto ergo jussit præfectis fornacis, ut pedissequum quem postridie mane eo missurus erat, rogaturum an perfecissent id quod rex jusserat, illico in fornacem conjicerent. Itaque mane eo pedissequum mittit: ille in via audit pulsari ad Sacrum in ecclesia vicina; eo divertit, audit Sacrum unum, alterum et tertium. Interim rex, putans eum jam in fornacem conjectum, mittit alterum pedissequum prioris æmulum, qui eum æque ac reginam falso accusarat. Venit ille, rogat num peracta sint quæ rex jusserat: præfecti ex indicio a rege dato, putantes hunc esse quem rex fornaci destinarat, subito eum arripiunt et in fornacem intrudunt. Supervenit deinde finitis Missæ sacrificiis pedissequus prior, quem rex neci designarat, rogat fornacis custodes, an regis jussa compleverint; affirmant illi: redit pedissequus ad regem, idque renuntiat. Obstupescit rex, remque investigans reperit alium quem submiserat concrematum. Rogat ergo nuntium, ubi tam longas moras traxerit. Respondet ille se audito pulsu rei sacræ interfuisse, eo quod pater moriens hoc ei monitum dedisset, ut sacrificiis omnibus quæ inchoari vidisset assisteret, donec illa finirentur. Intellexit inde rex innocentiam reginæ et pedissequi, ac calumniam æmuli, justumque Dei judicium, qui necem quam ille insonti struxerat, in ipsiusmet sontis caput retorsit. Adhuc fornax illa calcaria in rei memoriam conservatur, ut a nostris Lusitanis oculatis testibus audivi. Idem refertur in Chron. S. Francisc. part. II, lib. VIII, cap. xxviii.

65. ET REX ASTYAGES. — Pererius putat hæc verba transponenda esse, et referenda ad finem cap. ix. Theodoretus vero ad finem cap. xii; hoc enim caput in Græco hic immediate præcedit. Verum hæc transpositio violenta est, et confusionem parit, atque Latino textui repugnat.


Versus 65: AND KING ASTYAGES

Secundo, alii putant historiam Susannæ contigisse tempore captivitatis Babylonicæ, puta tempore Astyagis et Cyri. Verum obstat quod Daniel erat puer, cum Susannam liberavit; ergo paulo post annum 5 Joakim (illo enim Daniel puer abductus est in Babylonem) hæc historia contigit; ergo ante captivitatem Babylonicam, quæ 70 annos duravit, et soluta est per Cyrum ad finem vitæ et regni ejus, puta anno regni ejus 27 quo cepit Babylonem, et ex rege Persidis fecit se monarcham. (Minus ergo probabiliter Pererius censet Cyrum expugnavisse Babylonem anno 1 regni sui. Inde enim inter alia sequeretur Danielem vixisse 138 annos, uti ostendi in Proœmio.) Nam Astyages regnavit ante Cyrum annis 38. His adde 27 annos Cyri, tantum habebis 65, ita ut adhuc 5 anni desint ad explendos annos 70 captivitatis. Unde sequitur quod anno 5 et 6 captivitatis Babylonicæ, sive transmigrationis Jechoniæ, cæperit regnare Astyages, cum jam Daniel esset 34 annorum, ac proinde vir esset, non puer, ut hic dicitur; præsertim cum hæc non initio, sed in fine regni Astyagis contigisse dicendum sit, si hanc expositionem sequamur. Sequitur enim: «Et suscepit Cyrus Perses regnum ejus.»

Dico ergo cum Lyrano, Hugone, Dionysio Carthusiano, Torniello et aliis, hæc verba referenda esse ad initium sequentis historiæ de Belo et dracone. Id ita esse clarissime docent Græca etiam correctissima Caraffæ, quæ ab hisce verbis ordiuntur cap. xiv. Idem facit versio Arabica utraque, scilicet Antiochena et Ægyptia, sive Alexandrina. Est ergo hic quasi titulus chronologicus historiæ sequentis, ut sciamus quo tempore ea contigerit, scilicet post mortem Astyagis sub Cyro. Similis titulus capiti iv præfigitur, cap. iii, vers. 98, ut ibi dixi. Porro videtur hic titulus ex diariis regum Persarum esse desumptus, et huc translatus, æque ac tota sequens historia. To enim et rex Astyages, quasi ex abrupto hic inseritur, nec ullam cum præcedentibus habet connexionem. Videtur enim Judæus aliquis, Cyro et Persis eversa Babylone jam plane dominantibus, in gratiam Cyri Judæis ita benevoli, et Persarum, eorum chronica sive diaria conscripsisse, atque sub eorum æra gesta tam in Perside, quam in Babylone et alibi consignasse. Titulus ergo hic non est connectendus cum primis verbis cap. sequentis, uti patebit ibidem, sed eis quasi titulus præfigendus est. Translatus enim est huc ex diariis jam dictis; in quibus claudebat præcedentes ibi historias, et simul sequentis, quæ hic ponitur, erat initium.

Nota: Astyages hic non est Darius Medus, filius Astyagis, et avunculus Cyri, ut volunt aliqui: hic enim Cyrus non successit nisi eversa Babylone: hæc autem gesta sunt stante regno et rege Babylonis, ut patebit cap. sequenti, vers. 1. Astyages ergo hic fuit avus Cyri, cui in regno Medorum successit Darius filius; in regno vero Persarum successit Cyrus, nepos ejus ex filia. Licet enim Darius, utpote filius, in utrumque regnum, scilicet tam Persarum quam Medorum, jure gentium succedere debuisset; tamen cessit illi Cyro Persarum regnum, vel quia ipse adoptivus tantum erat Astyagis filius, ut vult Torniellus, vel quia ex pellice ejus erat natus, ut volunt alii; vel quia quietis amans Cyro nepoti suo animoso

et bellicoso Persidem concessit, concessurus et Mediam post mortem. Idipsum pluribus probavi, Esdræ 1, 1.

Nota secundo: To appositus est ad patres suos, etc., significat Astyagem a Cyro non fuisse victum et cæsum, ut narrant Herodotus et Justinus, sed naturali morte fuisse defunctum, ita ut Cyrus quasi nepos ei jure hæreditario, non bellico, successerit. Rursum hinc patet hanc phrasim: Appositus est ad patres suos, non de solis salvatis et beatis dici: nec enim verisimile est Astyagem fuisse fidelem, esseque salvatum. Sic Genes. xxv, 17, Ismael dicitur «appositus ad populum suum:» Ismaelis tamen dubia est salus.

Porro Astyagis mors, et Cyri in Perside regnum, ac Darii in Media, multis annis contigit ante excidium Babylonis. Illud enim peractum est per Cyrum in Perside, et Darium in Media jam regnantes; ita Hebræi in Seder olam, Lyranus in cap. ix Daniel., Vatablus in cap. 1 Daniel., Torniellus et alii. Imo idipsum diserte asserit III Esdræ, cap. v, vers. ult., et Josephus, XI Antiq. II, ubi ait Cyrum post captam Babylonem, et laxatam Judæorum captivitatem, mox Massagetico bello periisse.

Daniel detegit dolum sacerdotum Belis, Belemque evertit. Secundo, vers. 22, draconem occidit, ideoque in lacu leonum mittitur, sed a Deo liberatur.