Cornelius a Lapide

Daniel XIV


Index


Synopsis Capitis

Daniel detegit dolum sacerdotum Belis, Belemque evertit. Secundo, vers. 22, draconem occidit, ideoque in lacum leonum mittitur, sed a Deo liberatur.


Textus Vulgatae: Daniel 14:1-42

1. Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus. 2. Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel: et impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim, et oves quadraginta, vinique amphorae sex. 3. Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum: porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: Quare non adoras Bel? 4. Qui respondens ait ei: Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit coelum et terram, et habet potestatem omnis carnis. 5. Et dixit rex ad eum: Non videtur tibi esse Bel vivens Deus? An non vides quanta comedat et bibat quotidie? 6. Et ait Daniel arridens: Ne erres, rex. Iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus aereus, neque comedit aliquando. 7. Et iratus rex vocavit sacerdotes ejus, et ait eis: Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini. 8. Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat juxta verbum tuum. 9. Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel. 10. Et dixerunt sacerdotes Bel: Ecce nos egredimur foras: et tu, rex, pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo: 11. et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos. 12. Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea. 13. Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel: praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege: et egressi clauserunt ostium: et signantes annulo regis abierunt. 14. Sacerdotes autem ingressi sunt nocte juxta consuetudinem suam, et uxores, et filii eorum: et comederunt omnia, et biberunt. 15. Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo. 16. Et ait rex: Salvane sunt signacula, Daniel? Qui respondit: Salva, rex. 17. Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam. 18. Et risit Daniel: et tenuit regem ne ingrederetur intro, et dixit: Ecce pavimentum, animadverte cujus vestigia sint haec. 19. Et dixit rex: Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex. 20. Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum: et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur, et consumebant quae erant super mensam. 21. Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis: qui subvertit eum


Versus 1: Now Daniel was a companion at the king's table, and honored above...

et templum ejus. 22. Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii. 23. Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit Deus vivens: adora ergo eum. 24. Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro; quia ipse est Deus vivens; iste autem non est Deus vivens. 25. Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste. Et ait rex: Do tibi. 26. Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter: fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit: Ecce quem colebatis. 27. Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer: et congregati adversum regem, dixerunt: Judaeus factus est rex: Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit. 28. Et dixerunt cum venissent ad regem: Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam. 29. Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer: et necessitate compulsus tradidit eis Danielem. 30. Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex. 31. Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duae oves: et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem. 32. Erat autem Habacuc propheta in Judaea, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo: et ibat in campum ut ferret messoribus. 33. Dixitque angelus Domini ad Habacuc: Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum. 34. Et dixit Habacuc: Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio. 35. Et apprehendit eum angelus Domini in vertice ejus, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. 36. Et clamavit Habacuc, dicens: Daniel, serve Dei, tolle prandium, quod misit tibi Deus. 37. Et ait Daniel: Recordatus es mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te. 38. Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo. 39. Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem: et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum. 40. Et exclamavit voce magna rex, dicens: Magnus es, Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum. 41. Porro illos, qui perditionis ejus causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo. 42. Tunc rex ait: Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis: quia ipse est salvator, faciens signa et mirabilia in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum.

1. ERAT AUTEM DANIEL CONVIVA REGIS. — Hic rex non fuit Cyrus, uti volunt Theodoretus et Irenaeus, lib. IV, cap. XI, nec Astyages, ut videtur velle S. Athanasius, serm. 4 Contra Arianos; sed Evilmerodach, sive Balsasar. Probatur primo, quia hic fuit rex Babylonis adhuc stantis et florentis. Secundo, quia hic, utpote Babylonius, coluit Bel; Cyrus vero et Persae non coluerunt Bel, sed solem: imo Xerxes sepulcrum Beli destruxit, teste Strabone, lib. XVI. Tertio, quia Babylonii voluerunt regem hunc occidere, vers. 28, nisi eis traderet Danielem: hoc autem non ausi fuissent minari Cyro, utpote jam ab eo subacti; nec etiam Nabuchodonosori, utpote potenti et terribili. Ita Torniellus, Pererius et alii.

Hinc patet quod Daniel cum Belum evertit, et cum missus est in lacum leonum, non fuerit duodennis, ut vult S. Chrysostomus, hom. 1 in Psal. XXX; fuit enim tunc ut minimum 72 annorum. Id patet primo, ex eo quod historia haec contigerit sub Balsasare, qui coepit regnare anno regni Nabuchodonosoris 45; illo enim anno Balsasar morienti patri successit; Daniel autem 20 erat annorum, antequam regnare inciperet Nabuchodonosor. Secundo, quia historia haec contigit post regnum Astyagis, regnante jam Cyro, ut patet ex titulo, sive ex ultimis verbis capitis praecedentis; Astyages autem, ut ibi dixi, coepit regnare anno captivitatis Babylonicae sexto, quo Daniel erat 34 annorum, regnavit vero 38 annis: jam adde 34 et 38, habebis annos 72 vitae Danielis. Erat ergo Daniel 72 annorum, cum mortuus est Astyages, et regnare coepit Cyrus, sub quo haec historia contigit.

2. BEL. — Bel, sive Beel, Baal, Bal, et Belus fuit Nemrod, fundator et primus rex Babylonis, pater Nini, uti dixi Genes. X, 10. De templo et idolo hoc Beli mira scribunt Herodotus, lib. I, qui Daniele vix 100 annis fuit posterior; Diodorus, lib. II, cap. IV; Strabo, lib. XVI, ubi inter alia docent statuam Jovis Beli auream fuisse longam pedes 40, ponderantem mille talenta Babylonica: cui dicatus erat crater ex auro talentorum 1200. Videtur haec statua ex aere fuisse, sed tecta auro; aut certe ex aurichalco, id est aere aureo: Daniel enim eam vocat aeream.


Versus 2: BEL

Tropologice, Belum et idola imitantur, primo, qui vestibus sericis et aureis exterius se ornant,

interius terream habent vel mentem, vel conscientiam, puta in luto et sordibus gulae, libidinis, etc. versantur. Secundo, hypocritae, qui foris aurei videntur, intus sunt lutei. Audi Billium in Antholog.:

Bel erat externe pulcherrimus, undique et aere Tectus; at intus erat nil nisi vile lutum. Qui Curium simulat, cum sit nequissimus, illum Cur ego non Belem jure vocare queam? Bel erit, exterius tumuli qui candidus instar, Interius tantum vile cadaver habet.

ARTABAE. — Artaba continet 72 sextarios, inquit Epiphanius, lib. De Ponderibus et mensuris, et Isidorus, lib. XVI Etymolog.; magna ergo copia similae huic Beli idolo quotidie impendebatur.

Triplex fuit artaba, scilicet Persica, capiens medimnum, et tres choenices; Medica, capiens medimnum; Aegyptia, capiens quinque modios. Ita Pererius.

AMPHORAE. — Amphora continebat 48 sextarios, sive scyphos majores, quorum quisque continebat viginti uncias aquae aut vini, uti dixi in appendice Pentateuchi.

12. CONTEMNEBANT. — Corrige confidebant: graece enim est κατεφρόνουν, id est despiciebant, scilicet periculum suae fraudis et mortis.


Versus 12: THEY DESPISED

13. ET CRIBRAVIT, — id est cribrando sparsit per totum templum, ne, si lapilli cineri immixti spargerentur, in eos pedibus impingentes venturi noctu sacerdotes fraudem persentiscerent, cineremque everterent. Cribrando ergo fecit ut solus purus tenuisque cinis per cribrum dilaberetur in pavimentum, quem sentire pedibus non poterant. Hinc Septuaginta vertunt, κατέσαρον, id est straverunt cinere pavimentum. Ita Complutensia. Obscure ergo legit editio Caraffae, decusserunt templum, q. d. Ex cribro cribrando decusserunt pulverem per totum templum, ita ut cribrum solum pulverem transmitteret; carbones vero, lapillos, et alia crassiora retineret, quod Plinius, lib. XVIII, cap. XI, et Columella lib. V, cap. VI, vocant, cribro incernere, vel succernere, hoc est cribrare. Itaque in hoc cinere nescientes vestigia pedum noctu impresserunt sacerdotes, ex iisque deprehensi sunt, quod scilicet ipsi comederent escas idolo oblatas, non Bel: ideoque rex eos occidit, et idolum Beli per Danielem evertit.


Versus 13: AND HE SIFTED

22. ERAT DRACO. — Ita Romani in peste Romam advexerunt et coluerunt serpentem Epidaurium, quasi urbis Aesculapium, de quo vide Valerium Maximum, lib. I, cap. VIII. Notat S. Augustinus, lib. XI De Genes. ad litt. XXVIII, diabolum uti solere forma serpentum ad decipiendos homines, permittente Deo, «ad primi facti memoriam commendandam, quod sit ei quaedam cum hoc genere familiaritas,» quia scilicet in serpente decepit Adamum et Evam, ibique vidit hanc fraudem sibi bene succedere. Hinc Pherecydes Syrus dixit daemones e coelo a Jove fuisse deturbatos, quorum princeps dictus sit Ophioneus, id est serpentinus. Adde quod draco natura est cum monstrosa et horribili, tum forti et robusta, tum pervigili et acerrima oculorum acie (unde draco dicitur ἀπὸ τοῦ δέρκειν, a videndo); quare quid divinum prae se fert. Ea de causa a priscis draconi assignata est custodia aedium, adytorum, oraculorum, thesaurorum, heroum infantiae, uti de Hercule; imo et de Nerone fabulati sunt Poetae. Hinc etiam draco priscis fuit symbolum prudentiae, sapientiae, imo et vaticinii, uti docet Carolus Paschalius, lib. IX De Coronis, cap. XV, sub finem. Quocirca ab Ovidio, lib. IX Metamorph., draco vocatur «insomnis,» et lib. VII, «insopitus:» et a Valerio lib. II Argonaut. «vigil:» talis enim erat ille Colchicus custodiens vellus aureum, quod tamen rapuerunt Argonautae. Hinc et Cicero Philip. XIII: «An, inquit, is non reddet, qui domini patrocinium circumplexus, quasi thesaurum draco?» Denique dracones aliqui immanes sunt, adeo ut boves glutire soleant, unde et boas vocant; qualis fuit ille qui armenta et pastores tractos ad se vi spiritus absorbebat, quem pyram conscendere jubens exussit S. Hilarion, teste S. Hieronymo, in ejus Vita.


Versus 22: THERE WAS A DRAGON

Maximus Tyrius, et ex eo Pierius, hierogl. 16, tradunt, tempore Alexandri, draconem fuisse quinque jugerum magnitudine. Hinc et draco in somnis visus matri portendit Alexandro Magno, uti et Scipioni, Augusto, Aureliano, Severo, aliisque, imperium amplum et illustre: uti refert Pierius, hierogl. 15. Rursum Plinius asserit, apud Indos et Aethiopes esse dracones viginti cubitorum. Audi eum, lib. VIII, cap. XI: «Elephantes fert Africa, etc., sed maximos India, bellantesque cum iis perpetua discordia dracones tantae magnitudinis, ut et ipsos circumflexu facili ambiant, nexuque nodi perstringant. Commoritur ea dimicatio; victusque corruens, complexum elidit pondere.» Causam pugnae subdit cap. XII: «Elephantis frigidissimum esse sanguinem, ob id aestu torrente praecipue a draconibus expeti. Quamobrem in amnem mersos insidiari bibentibus, arctatisque illigata manu in aurem morsum defigere.» Non mirum ergo, si Gentiles et Babylonii, prae caeteris animalibus draconi inesse Numen putarint. Magis mira sunt quae de draconibus scribit Plinius, lib. XXIX, cap. IV, scilicet: «Draco non habet venena. Caput ejus limini januarum subditum, propitiatis adoratione diis, fortunatam domum facere promittunt. Oculis ejus inveteratis, et cum melle tritis inunctis, non pavescere ad nocturnas imagines etiam pavidos. Cordis pingue in pelle dorcadum nervis cervinis adalligatum in lacerto, conferre judiciorum victoriae. Primum spondylum aditus potestatum mulcere. Dentes ejus illigatos pellibus caprearum cervinis nervis, mites praestare dominos, potestatesque exorabiles.» Verum haec fabulosa videntur, aut magica potius quam physica. Unde mox subdit Plinius:

«Sed super omnia est compositio, qua invictos faciunt magorum mendacia,» etc. Hisce de causis diabolus in specie draconis vel serpentis apparere, pingi et coli voluit.

Scribit Dio in Adriano, eumdem Imperatorem in templo Jovis Olympii, quod Athenis sumptuosissime erexerat, posuisse pro numine draconem ex India deportatum.

Alexandrum impostorem, discipulum Apollonii Tyanaei, serpentem palam adorandum exposuisse, eumque oracula dare finxisse; ideoque ad novum hoc oraculum vocale confluxisse Iones, Galatas, Cilices, quin et Romanos, uti Rutilianum qui praeerat Romano exercitui, narrat Lucianus in Pseudomante.

Draco pingitur ad pedes S. Sylvestri, quia ipse, converso Constantino, daemoni, quasi draconi, cultum in idolis ademit, eumque Christi cruce debellavit et calcavit. Quin et in actis S. Sylvestri mira narrantur, de dracone immani ab eo constricto et concluso, cujus memoria exstat Romae ad radices Capitolii, in templo quod vocatur, S. Maria, libera nos de poenis inferni, de quo multa Baronius, tom. III, anno Christi 324, pag. 238.

Nec tantum ab ethnicis, sed et ab haereticis voluit daemon coli draconis vel serpentis specie. Ophitae inde nomen acceperunt, quod serpentem alerent et colerent quasi Christum, qui eorum Eucharistiam lambebat, itaque sanctificabat, uti refert Epiphanius, haeres. 37, Theodoretus, lib. I Haeret. Fabul., S. Augustinus, De Haeres., ubi et addit, Ophitas dixisse Christum illum fuisse serpentem, qui decepit Evam.

Porro S. Scriptura diabolum vocat et pingit quasi draconem, ob malitiam ejus et saevitiam, Apocal. XII, 3, 9, 13; Isaiae XXVII, 1; Job XL, 20; Psalm. XC, 13; Psal. CIII, 26. Ita refert S. Gregorius, hom. 19 in Evang., in suo monasterio daemonem in forma draconis apparuisse juveni cuidam saeculari morienti qui licentius vixerat, sed precibus monachorum fugatum abiisse. Et lib. IV Dialog. cap. XXXVII, idem recensens, ait juvenem vocatum fuisse Theodorum, qui hac visione totus fuerit ad Deum conversus; eumque post longae aegritudinis purgationem et poenitentiam, hac vita esse defunctum.

Denique ob causas jam dictas prisci censebant serpentes esse naturae immortalis et divinae, ait Philo Biblius. Hinc Taautus, Aegyptiorum deus, ait: Hoc «spiritalissimum est omnium animal; et maxime igneum, longaevum praeterea, et senectam cum pelle deponens revirescit, et vix naturali nece conficitur.» Hinc et Lampridius de Heliogabalo ita scribit: «Aegyptios dracunculos Romae habuit, quos illi Agathodaemonas appellant.» Phoenices quoque «serpentem felicem» appellabant, ait Eusebius, lib. I Praep. Evang. VII. Quin et serpentibus tantum cultus tribuit gentilitas, ut draconia templa nominaret, teste Strabone,

lib. XIV, quod prima circa serpentes exstiterint idololatriae semina, et quod diabolus hanc speciem haberet in deliciis. Unde Horus Apollo, hierogl. 1: «Aegyptii, inquit, basiliscum ex auro conflatum diis circumponunt.»

23. ECCE NUNC NON POTES DICERE. — Graeca habent: Numquid et hunc dices esse aeneum? vivit ecce et bibit.


Versus 23: BEHOLD NOW YOU CANNOT SAY

26. DIRUPTUS EST DRACO. — Non quod pix aut pili venenati sint, vimque naturalem dirumpendi habeant; sed quod boli ex ea massa dati haeserint firmiter angustissimae gutturis et ventris viae, eaque penitus obturata, nulloque exitu dato, neque devoratis, neque flatui, diruptus sit draco.


Versus 26: THE DRAGON BURST ASUNDER

Pix enim et adeps cum sint glutinosa et emplastica, obturant viam cibi, implicata vero pilis multo tenacius haerent: sic ergo, impedito anhelitu et aspiratione, cibo hoc oppletus draco, crepuit. Ita Valesius lib. De Sacra Philos., cap. LXXXI. Scribit enim Solinus, cap. XLIII, veris draconibus ora esse parva, et ad morsus non dehiscentia, sed arctas fistulas per quas trahunt spiritum et linguam exerunt: facile ergo hac massa picea illae a Daniele oppleri potuerunt, itaque suffocari et crepare draco. Simili modo eversum et combustum est Mamaeum, id est celebre illud Mamae delubrum et idolium anno Domini 401, sub Arcadio imperatore a S. Porphyrio Gazae episcopo jussu Dei, qui per os pueri Syri septennis Graeca lingua, quam nunquam didicerat, loquentis edixit: «Urite templum quod est intus usque ad solum; multa enim gravia in eo facta sunt et maxime hominum sacrificia. Hoc autem modo id adurite: Afferte picem humidam, et sulfur, et sevum suillum, miscete haec tria, et ungite portas aeneas, et ignem eis immittite, et sic templum comburetur: alias enim non potest fieri; et postquam fuerit combustum, expurgato loco statuite illic sanctam ecclesiam. Testificor enim coram Deo, non posse aliter fieri: non enim sum ego qui loquor, sed qui est in me Christus.» Cui Christi edicto obsequens S. Porphyrius, delubrum famosissimum combussit. Ita ex Actis S. Porphyrii, quae conscripsit Marcus Diaconus Gazensis, narrat Baronius anno Christi 401.

Allegorice S. Chrysostomus, homil. 38 in I Corinth.: Sicuti, inquit, cibo hoc Danielis gustato, crepuit draco; ita, corpore Christi sorpto, tartarus est diffissus, corpore hoc ventrem ejus rumpente, indeque remeante gloriose cum tot Sanctorum millibus.

ECCE QUEM COLEBATIS. — ἴδε τὰ σεβάσματα ὑμῶν: Ecce numina vestra, puta Bel et draco quae colebatis, quam infirma, quam fallacia sunt!

30. MISERUNT EUM IN LACUM LEONUM. — Hinc patet Danielem bis missum fuisse in lacum leonum, scilicet, primo, sub Evilmerodach per sex dies, hic; secundo, sub Dario Medo per unam noctem, eo quod contra ejus praeceptum Deum suum invocasset, uti dictum est cap. VI, 16. Licet nonnulli


Versus 30: THEY CAST HIM INTO THE LIONS' DEN

olim, teste S. Hieronymo praefatione in Danielem, putarint alium esse Danielem qui Susannam liberavit, et Bel destruxit, ab eo de quo primis duodecim capitibus actum est: hic enim fuit de tribu Juda, ut patet cap. I, 3; ille vero Belis destructor videtur fuisse de tribu Levi. Hoc enim indicant Septuaginta in quorum versione olim initio capitis XIV, ita legebatur: Vir quidam erat sacerdos nomine Daniel filius Abdae, conviva regis, uti testis est S. Hieronymus praefatione in Danielem.

Verum ad hoc respondet primo, Dionysius Carthusianus ex Isidoro, Danielem fuisse ortum ex Levi quoad genus paternum, ex Juda quoad maternum. Secundo, et melius respondet Pererius, corruptam fuisse illam editionem graecam: nam jam id in ea non invenitur. Unde Ecclesia unum tantum agnoscit Danielem, eumque ex semine regum Juda prognatum. Vere Cyprianus, serm. De Lapsis: «Quid gloriosius Daniele? Quid illo ad ficienda martyria in fidei firmitate robustius? in Dei dignatione felicius? qui toties et cum confligeret vicit, et cum vinceret supervixit.» Et Ambrosius, lib. I Offic. cap. XXXV: «Quam, ait, insuperabilis Daniel, qui circa latera sua rugientes non expavit leones! Fremebant bestiae, et ille epulabatur.» Et S. Basilius, hom. De laudibus jejunii: «Daniel, ait, vir desideriorum, cum tres hebdomadas non edisset, nec vinum bibisset, demissus in lacum, etiam leones jejunare docuit.

Neque enim leones dentes in illum impingere voluerunt, perinde quasi e lapide aut ferro concretus fuisset. Adeo sicut tinctura ferrum indurescit, ita jejunium viri corpus duraverat, ac leonibus insuperabile reddiderat.» Rursum in Daniele verum fuit illud S. Augustini, Sentent. 249: «Nulla infelicitas frangit, quem nulla felicitas corrumpit.»

31. DUO CORPORA ET DUAE OVES, — duo integra corpora duarum ovium. Est hendyadis; vel et ponitur pro id est. Secundo, simplicius et planius: «duo corpora,» puta vel animalium occisorum vel hominum ad mortem damnatorum, aut alias interemptorum: «et duae oves,» vivae. Praedam enim vivam pro esca ambit leo, ut eam unguibus suis discerpat. Nam duae oves quotidie ad escam non suffecissent septem leonibus, ita feris et voracibus. Praeter binas oves ergo data sunt eis alia duo corpora, vel cadavera. Unde Syrus vertit: Duo corpora in die (quotidie) et duo arietes; et Arabicus Antiochenus: Et erat cibus eorum singulis diebus tauri duo e bobus, et de ovibus, duo arietes. Sic et Arabicus Alexandrinus.


Versus 31: TWO CARCASSES AND TWO SHEEP

32. ERAT AUTEM HABACUC PROPHETA IN JUDAEA. — Nota: Licet tempore excidii Hierosolymae per Chaldaeos, multi Judaei abducti fuerint in Babylonem, alii fugerint in Aegyptum, vel in alias regiones; tamen nonnullos remansisse, vel rediisse in Judaeam, inter quos fuit hic Habacuc.


Versus 32: NOW THERE WAS HABAKKUK THE PROPHET IN JUDEA

Quaeres: Fuitne hic idem cum Habacuc uno e duodecim minoribus Prophetis? Affirmare videntur S. Hieronymus, praefatione in Habacuc, Epiphanius et Dorotheus in Synopsi, Pererius et Pintus hic. Verum Torniellus et alii id negant, idque verius videtur. Nam noster hic Habacuc illo fuit posterior. Ille enim fuit ante captivitatem Babylonicam; nam eam praedixit: hic vero post eam vixit sub Evilmerodach, nisi dicas eum ad multam aetatem vixisse. Si enim eum ponas hoc tempore fuisse 75 vel 80 annorum; potuit esse unus idemque, unde tam hic quam ille vocatur Propheta. Hunc Habacuc historiam hanc scripsisse nonnulli autumant, eo quod olim Belis historia juxta Septuaginta hoc titulo praenotaretur: Prophetia Habacuc filii Jesu de tribu Levi, uti testatur S. Hieronymus, prolog. in Danielem.

Historiam Habacuc ita narrant Epiphanius et Dorotheus in Vita Danielis: «Cum Nabuchodonosor postremo venit Jerusalem cum exercitu oppugnaturus, Habacuc fugit in terram Ismaelitarum; postea vero reversus est in terram suam. Et cum aliquando messoribus suis pulmentum praeparasset, apud suos prophetavit, dicens: Proficiscor in terram longinquam, ac cito revertar; si autem tardavero, ferte messoribus escam. Cum autem Babylone fuisset, et prandium dedisset Danieli, astitit messoribus vescentibus, nec quidquam dixit eorum quae ipsi contigerant. Sciebat autem brevi reversurum populum Babylone: et biennio priusquam populus reverteretur, mortuus est, ac sepultus in agro suo.» Horum fides sit penes auctores.

PULMENTUM, — pultes.

IN ALVEOLO, — in cacabo similive cavo vasculo. Arabicus vocat pilam, id est vas concavum ex ligno.

33. DIXITQUE ANGELUS DOMINI AD HABACUC: FER PRANDIUM QUOD HABES, IN BABYLONEM DANIELI. —


Versus 33: AND THE ANGEL OF THE LORD SAID TO HABAKKUK: CARRY THE DINNER...

35. Et apprehendit eum angelus, etc., posuitque EUM IN BABYLONE. — Angelus subito, et quasi in ictu oculi potuit transferre Habacuc ex Judaea in Babylonem, et eadem celeritate reducere: quia angelus qui movet solem, facit ut sol qualibet hora tantum spatii conficiat, quantum quis conficeret si una hora quinquagies totum terrae globum circumcurreret. Angelus vero, movens firmamentum, facit ut quaevis stella in aequinoctiali una hora conficiat 42 milliones milliarium, et amplius: hoc est, tantumdem ac si globum terrae circumvolaret bis millies, atque amplius. Vide dicta Genes. I, 14.


Versus 35: And the angel took him, etc., and SET HIM IN BABYLON

36. TOLLE PRANDIUM QUOD MISIT TIBI DEUS. — Vere S. Cyprianus, tract. De Oratione Dominica: «Cum Dei, ait, sint omnia, habenti Deum nihil deerit, si Deo ipse non desit. Sic Danieli in leonum lacu jussu regis incluso prandium divinitus procuratur, et inter feras esurientes et parcentes homo Dei pascitur.» «Quid ergo, inquit idem tractat. De Opere et Eleemos., metuis ne operanti tibi et Dominum promerenti desit alimentum?»


Versus 36: TAKE THE DINNER WHICH GOD HAS SENT YOU

rasti. Graeca addunt: Et non est alius praeter te.

37. RECORDATUS ES MEI, DEUS. — Ita Graeca et Romana; male ergo Plantina legunt: Recordatus est enim mei Deus.


Versus 37: YOU HAVE REMEMBERED ME, O GOD

DILIGENTES TE, ἐκζητοῦντάς σε, quaerentes te.

40. MAGNUS ES, DOMINE DEUS DANIELIS, — quem Daniel colit, quique Danielem a leonibus liberasti.


Versus 40: GREAT ARE YOU, O LORD GOD OF DANIEL

41. PORRO MALOS. — Talionem eis irrogat, uti fecit et Darius, cap. VI, 24; lex enim talionis justitiae et aequitati naturali maxime est consentanea. Unde eam non soli Judaei, sed et Babylonii, Persae aliique Gentiles usurparunt.


Versus 41: BUT THE WICKED

Prophetas docentes et tonantes audivimus; eos vestigando et explicando pari passu secuti sumus. Ad metam, Deo duce, pervenimus; Isaiam consolantem et exsultantem, Jeremiam querentem et gementem, Ezechielem terrentem et minitantem, Danielem sua symbola et monarchiarum ac regnorum aenigmata proponentem spectavimus, excussimus (quantum Dominus dedit), intelleximus, exposuimus. Patientiam Prophetarum cognovimus, finem Domini vidimus. Prophetias ipsi suas proprio sanguine obsignarunt, et martyres evaserunt. Propheta enim et in vita et in morte martyr, id est testis, imo praeco veritatis usque ad martyrium sit oportet. Hoc est quod asserit princeps Prophetarum Christus Dominus: «Non capit Prophetam perire extra Jerusalem,» Luc. XIII, 33; et: «Vae vobis, Scribae etc., qui aedificatis sepulcra Prophetarum, etc., et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine Prophetarum, etc., et vos implete mensuram patrum vestrorum,» me scilicet Christum occidite. «Ideo ecce ego mitto ad vos Prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, etc. Jerusalem, Jerusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt,» Matth. XXIII, 29. Idem est ergo Propheta quod Martyr.