Cornelius a Lapide
Index
Praeter canones quos majoribus Prophetis praefixi, hos minoribus pene proprios accipe.
Canon I
CANON. I. Prophetae in nominibus propriis hominum vel urbium, alludunt ad eorum significata, tum ad elegantiam, tum ad vim et energiam; quocirca Noster Interpres saepe pro ipsis nominibus hebraicis, eorum significata reddidit. Tale est primo, Osee I, 6, ubi Osee, cum jussu Dei filiam ex fornicaria genuisset, a Deo audit: "Voca nomen ejus Absque misericordia," hebraice לא רחמה Lo rachama. Hoc ergo erat nomen proprium filiae. Verum quia lo rachama significat absque misericordia, ac significatum hoc urget hic Deus, dicens: "Quia non addam ultra misereri domui Israel;" hinc Interpres solerter vertit, "Absque misericordia." Ibidem, vers. 9, cum Osee rursum ex ea genuisset filium, audit: "Voca nomen ejus, Non populus meus;" hebraice לא עמי lo ammi. Hoc ergo erat nomen proprium filii. Verum Interpres perspicax vidensque ad nominis significatum alludi, recte vertit: "Non populus meus." Sequitur enim: "Quia vos non populus meus, et ego non ero vester." Sic cap. X, 5: "Vaccas, inquit, Bethaven coluerunt habitatores Samariae." Jeroboam enim vaccas, sive vitulos aureos colendos erexit in Bethel, quod hebraice idem est quod domus Dei, Genes. XXVIII, 17. Verum quia Jeroboam ibidem collocavit idola, hinc Osee et Prophetae Bethel vocant Bethaven, id est domum idoli, q. d. Vos Bethel mutastis in Bethaven, id est vos ex domo Dei fecistis domum idoli et diaboli.
Secundo, tale est Michaeae, cap. I, 10: "In domo pulveris pulvere vos conspergite." Pro pulveris hebraice est עפרה Aphra, quod est nomen proprium urbis. Verum quia aphra significat pulverem eoque alludit Propheta, hinc eleganter vertit Noster: "In domo Aphra," id est "pulveris, pulvere vos conspergite." Et vers. 11: "Transite vobis habitatio Pulchra," hebraice שפיר Sapir, quod est nomen urbis; sed significat pulchram. Et mox: "Non est egressa quae habitat in Exitu," hebraice in Saanan, quod est nomen urbis, sed exitum significat. Et vers. 12: "Infirmata est in bonum quae habitat in Amaritudinibus;" hebraice in Maroth, quod est nomen urbis; sed significat amaritudines, q. d. Quae habitat in Maroth, id est in amaritudinibus, juxta nomen suum infirmata et amaricata est. Et vers. 14: "Dabit, etc., domos mendacii in deceptionem regibus Israel," hebraice אכזיב Aczib, quod est nomen urbis, sed significat mendacium, eoque alludit dicens לאכזב leaczab, id est ad mentiendum et decipiendum reges Israel.
Tertio, tale est Zachar. III, 8: "Adducam servum meum Orientem," hebraice צמח Tsemach, quod est nomen Christi; sed significat germen nascens, et oriens ex terra virgine, uti Christus ex matre virgine sine patre natus est.
Quarto, tale est Gen. XXVI, 26, ubi Isaac ex jurgio pastorum puteum vocavit "Calumniam," hebraice עשק Esek. Hoc ergo erat nomen proprium putei. Et vers. 21, alium ob similem causam vocavit "Inimicitias," hebraice שטנה Sitna. Et vers. 22, tertium vocavit "Latitudo," hebraice רחבות Rechoboth, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus. Et vers. 33, quartum vocavit "Abundantiam," hebraice שבעה Sabea. "Unde nomen urbi impositum est" Bersabee, q. d. Puteus saturitatis et abundantiae.
Quinto, tale est II Reg. VIII, 1: "Tulit David Frenum tributi de manu Philistiim;" hebraice Tulit David Metheghamma, quod est nomen proprium loci, vel urbis, significatque Fraenum tributi.
Sexto, tale est II Reg. XXI, 19: "Adeodatus filius Saltus;" hebraice: Elchanan ben Iaare, quod fuit nomen proprium viri unius ex fortibus Davidis: sed El idem est quod Deus, chanan dedit, ben filius, iaare saltus.
Septimo, tale est Proverb. XXX, 1: "Verba congregantis filii Vomentis;" hebraice: Verba Agur filii Iake. Agur enim fuit vir et doctor, filius Iake, qui verba sequentia dictavit; sed Agur significat congregantem, Iake vomentem.
Octavo, tale est I Paral. IV, 22: "Qui stare fe-
cit solem virique Mendacii, et Securus, et Incendens." Hebraice est, Joakim, et viri Kozba, et Joas, et Saraph: quae sunt nomina propria virorum; unde ea retinuerunt Septuaginta. Sequitur enim: "Qui principes fuerunt in Moab." Sed Joakim idem est quod stare faciens, Kozba est mendacium, Joas securus, Saraph incendens. Ibidem, cap. II, 55: "Cinaei venerunt de Calore patris domus Rechab." Hebraice: Cinaei venerunt de Chamath patre domus Rechab. Ita Septuaginta, Pagninus et Tigurina; sed Chamath hebraice significat calorem.
Nono, tale est nomen Petrus; nam S. Petrus in Syria syriaco nomine a Christo vocatus est Cephas, cum prius vocaretur Simon, Joan. cap. I, 42; sed quia syriace Cephas idem est quod graece et latine Petrus et Petra, scilicet super quam Christus aedificavit Ecclesiam; hinc a S. Matthaeo cap. XVI, 18, et veniens Romam a Romanis deinceps vocatus est Petrus: sicut Saulus vocatus est Paulus: Saulus enim est nomen Hebraeum, Paulus Romanum.
Decimo, tale est quod Job cap. ultimo, vers. 14, de tribus filiabus Job dicitur: "Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundae Cassiam, et nomen tertiae Cornustibii." Hebraice: Et vocavit nomen ejus Jemima, id est diem, aut pressius Diariam (Jom enim est dies; inde Jemima est diaria), et nomen secundae Ketsia, id est Cassiam, et nomen tertiae Kerenhaphuc, id est Cornustibii. Hae ergo tres filiae proprie a Jobo vocatae sunt Jemima, Ketsia, Kerenhaphuc; sed Interpres nominum earum significata reddidit; quia ad ea allusit Job. Audi Nicetam: "Ideo, inquit, primam filiam Diem nominavit, quod ab obscurissima aerumnarum nocte ad felicitatem restitutam divinitus, quasi ad diei aspiciendam lucem, esset revocatus; secundam Cassiam appellavit, quod jam similis odoris quadam suavitate bonorumque voluptate frueretur; tertiam Amaltheae cornu (sic enim vertunt Septuaginta) vocavit, quod vitam deinde vixerit omni bonorum genere perefflutem." Et Olympiodorus, atque ex eo Vatablus. Filias, ait, ita vocavit in monumentum utriusque fortunae, prosperae et adversae, quasi jam ex tenebris ad diem et lucem, a foetore sterquilinii, in quo sederat, ad fragrantiam; ex sordibus saniei et ulcerum, ad nitorem et elegantiam rediisset. Unde pro cornu stibii, R. Abraham vertit, cornu, vel robur immutatum (hoc enim significat Hebraeum haphuc), scilicet ex infirmitate et adversitate in hanc fortitudinem et felicitatem, priori et pristina longe majorem.
Tropologice Olympiodorus: Dies sumus, inquit, cum lucifer Domini ortus fuerit in cordibus nostris; Cassia, cum suavis Christi odor progressu virtutum evadimus; Cornu stibii, vel Amaltheae, cum spiritualium charismatum ubertate complemur, et ad perfectionem properamus. Symbolice, S. Gregorius per tres hasce Jobi filias accipit tres status generis humani. Qui enim lux fuimus conditi, et nunc redempti, inquit, sumus Cassia, id est fragrantes fortitudine, patientia et poenitentia, erimus aliquando Cornu stibii in clangorem et exsultationem aeternae laudis assumpti. Ita ipse in verba citata Jobi cap. XLII.
Canon II
CANON II. The Prophets frequently use metonymy, as do the Poets (for both are seers); for metonymy among all figures and schemes is the most elegant. Thus a city is taken for its citizens, Samaria for the Samaritans, Jerusalem for the inhabitants of Jerusalem, idol for idolaters, temple for priests, school for students, Bacchus for wine, the sin of Jeroboam for the worship of the golden calves, Isaiah for his oracles, Vulcan for fire, heaven for the heavenly beings, earth for the earthborn, Ceres for crops, well-mannered cities for their well-mannered inhabitants, pale death for the pale dead, stars for heaven, household gods for the house, mouth for face, spearpoint for the weapon, fire for a conflagration, citadel for the city, line of battle for the eyes, Mars for war, top for the head, Tellus for the earth, Neptune for the sea, Pluto for the underworld, wave for a river, olive for oil, the toga for peace, reward for merit, sin for punishment, merit for reward. According to this figure Virgil places Troy in Latium when he sings thus:
'Not a Xanthus, not a Simois, not Doric camps
Shall be lacking to you, another Achilles already born in Latium,
He too born of a goddess.'
Where he calls the Latin Achilles Turnus, the Doric camps the Rutulians, Xanthus and Simois the Anio and the Tiber, etc.
Canon III
Canon. III. Ablativi, infinitivi et gerundia suis verbis juncta, eorumdem significationem adaugent, et actionem complent, simulque important et indicant modum, quo ea fieri et peragi solet. Sic videndo videre, est clare et dilucide videre; quia visio fit media luce. Audiendo audire est recte audire et percipere; quia auditio fit auribus excipiendo, et mente retinendo verbum quod profertur. Sic ore loqui, vel loquendo loqui, est cordate vel praemeditate loqui: quia vere verbum oris est id, quod corde, id est mente, praeconcipitur et praecogitatur.
Canon IV
Canon. IV. Oculus corporis significat oculum mentis, puta intellectum: sic et auris significat aurem mentis, puta voluntatem, quae jussa audit, iisque obedit. Sic Matth. XIII, 9, dicitur: "Qui habet aures audiendi, audiat," q. d. Qui habet voluntatem obsequentem et morigeram, hisce meis dictis obsequatur et obediat. Geminatio enim ejusdem vocis, puta auris et audiendi, significat perfectionem et complementum actionis, uti dixi Canon. III.
Canon V
Canon. V. Metalepsis est crebra apud Prophetas hosce minores, qua verbum, vel nomen sumitur, non praecise pro eo quod significat, sed pro eo quod inde consequitur: ut Osee cap. II, 21: "Exau-
mentes hominum terrenas et insulsas condiamus, eisque incorruptionem impertiamur; ut quicumque hæc legunt, ex sanctorum oraculorum tuorum cognitione, ex tuarum promissionum minarumque gravitate et pondere, illecebrosas terræ cupedias despiciant, ac cœlestium bonorum amore, et beatæ æternitatis desiderio studioque efficaci accendantur. Hoc unum specto, hoc unum postulo, huc omnis mea lectio et scriptio, huc omnis labor desudat, ut sanctum nomen tuum sanctificetur, tuaque sancta voluntas fiat sicut in cœlo, sic et in terra; ac sanctum tuum regnum gratiæ, gloriæ et felicitatis sempiternæ, ubi tu eris omnia in omnibus, nobis adveniat. Amen.
Præter canones quos majoribus Prophetis præfixi, hos minoribus pene proprios accipe.
CANON. I. Prophetæ in nominibus propriis hominum vel urbium, alludunt ad eorum significata, tum ad elegantiam, tum ad vim et energiam; quocirca Noster Interpres sæpe pro ipsis nominibus hebraicis, eorum significata reddidit. Tale est primo, Osee I, 6, ubi Osee, cum jussu Dei filiam ex fornicaria genuisset, a Deo audit: «Voca nomen ejus Absque misericordia,» hebraice Lo rachuma. Hoc ergo erat nomen proprium filiæ. Verum quia lo rachuma significat absque misericordia, ac significatum hoc urget hic Deus, dicens: «Quia non addam ultra misereri domui Israel;» hinc Interpres solerter vertit, «Absque misericordia.» Ibidem, vers. 9, cum Osee rursum ex ea genuisset filium, audit: «Voca nomen ejus, Non populus meus;» hebraice lo ammi. Hoc ergo erat nomen proprium filii. Verum Interpres perspicax vidensque ad nominis significatum alludi, recte vertit: «Non populus meus.» Sequitur enim: «Quia vos non populus meus, et ego non ero vester.» Sic cap. X, 5: «Vaccas, inquit, Bethaven coluerunt habitatores Samariæ.» Jeroboam enim vaccas, sive vitulos aureos colendos erexit in Bethel, quod hebraice idem est quod domus Dei, Genes. XXVIII, 17. Verum quia Jeroboam ibidem collocavit idola, hinc Osee et Prophetæ Bethel vocant Bethaven, id est domum idoli, q. d. Vos Bethel mutastis in Bethaven, id est vos ex domo Dei fecistis domum idoli et diaboli.
Secundo, tale est Michææ, cap. I, 10: «In domo pulveris pulvere vos conspergite.» Pro pulveris hebraice est Aphra, quod est nomen proprium urbis. Verum quia aphra significat pulverem eoque alludit Propheta, hinc eleganter vertit Noster: «In domo Aphra,» id est «pulveris, pulvere vos conspergite.» Et vers. 11: «Transite vobis habitatio Pulchra,» hebraice Sapir, quod est nomen urbis; sed significat pulchram. Et mox: «Non est egressa quæ habitat in Exitu,» hebraice in Saanan, quod est nomen urbis, sed exitum significat. Et vers. 12: «Infirmata est in bonum quæ habitat in Amaritudinibus;» hebraice in Maroth, quod est nomen urbis; sed significat amaritudines, q. d. Quæ habitat in Maroth, id est in amaritudinibus, juxta nomen suum infirmata et amaricata est. Et vers. 14: «Dabit, etc., domos mendacii in deceptionem regibus Israel,» hebraice Aczib, quod est nomen urbis, sed significat mendacium, eoque alludit dicens leaczab, id est ad mentiendum et decipiendum reges Israel.
Tertio, tale est Zachar. III, 8: «Adducam servum meum Orientem,» hebraice Tsemach, quod est nomen Christi; sed significat germen nascens, et oriens ex terra virgine, uti Christus ex matre virgine sine patre natus est.
Quarto, tale est Gen. XXVI, 26, ubi Isaac ex jurgio pastorum puteum vocavit «Calumniam,» hebraice Esek. Hoc ergo erat nomen proprium putei. Et vers. 21, alium ob similem causam vocavit «Inimicitias,» hebraice Sitna. Et vers. 22, tertium vocavit «Latitudo,» hebraice Rechoboth, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus. Et vers. 33, quartum vocavit «Abundantiam,» hebraice Sabea. «Unde nomen urbi impositum est» Bersabee, q. d. Puteus saturitatis et abundantiæ.
Quinto, tale est II Reg. VIII, 1: «Tulit David Frænum tributi de manu Philistiim;» hebraice: Tulit David Metheghamma, quod est nomen proprium loci, vel urbis, significatque Frænum tributi.
Sexto, tale est II Reg. XXI, 19: «Adeodatus filius Saltus;» hebraice: El chanan ben iaare, quod fuit nomen proprium viri unius ex fortibus Davidis: sed El idem est quod Deus, chanan dedit, ben filius, iaare saltus.
Septimo, tale est Proverb. XXX, 1: «Verba congregantis filii Vomentis;» hebraice: Verba Agur filii Jake. Agur enim fuit vir et doctor, filius Jake, qui verba sequentia dictavit; sed Agur significat congregantem, Jake vomentem.
Octavo, tale est I Paral. IV, 22: «Qui stare fe-
cit solem virique Mendacii, et securus, et incendens.» Hebraice est, Joakim, et viri Kozba, et Joas, et Saraph: quæ sunt nomina propria virorum; unde ea retinuerunt Septuaginta. Sequitur enim: «Qui principes fuerunt in Moab.» Sed Joakim idem est quod stare faciens, Kozba est mendacium, Joas securus, Saraph incendens. Ibidem, cap. II, 55: «Cinæi venerunt de Calore patris domus Rechab.» Hebraice: Cinæi venerunt de Chamath patre domus Rechab. Ita Septuaginta, Pagninus et Tigurina; sed Chamath hebraice significat calorem.
Nono, tale est nomen Petrus; nam S. Petrus in Syria syriaco nomine a Christo vocatus est Cephas, cum prius vocaretur Simon, Joan. cap. I, 42; sed quia syriace Cephas idem est quod græce et latine Petrus et Petra, scilicet super quam Christus ædificavit Ecclesiam; hinc a S. Matthæo cap. XVI, 18, et veniens Romam a Romanis deinceps vocatus est Petrus: sicut Saulus vocatus est Paulus: Saulus enim est nomen Hebræum, Paulus Romanum.
Decimo, tale est quod Job cap. ultimo, vers. 14, de tribus filiabus Job dicitur: «Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundæ Cassiam, et nomen tertiæ Cornustibii.» Hebraice: Et vocavit nomen ejus Jemima, id est diem, aut pressius Diariam (Jom enim est dies; inde Jemima est diaria), et nomen secundæ Ketsia, id est Cassiam, et nomen tertiæ Kerenhaphuc, id est Cornustibii. Hæ ergo tres filiæ proprie a Jobo vocatæ sunt Jemima, Ketsia, Kerenhaphuc; sed Interpres nominum earum significata reddidit; quia ad ea allusit Job. Audi Nicetam: «Ideo, inquit, primam filiam Diem nominavit, quod ab obscurissima ærumnarum nocte ad felicitatem restitutam divinitus, quasi ad diei aspiciendam lucem, esset revocatus; secundam Cassiam appellavit, quod jam similis odoris quadam suavitate bonorumque voluptate frueretur; tertiam Amaltheæ cornu (sic enim vertunt Septuaginta) vocavit, quod vitam deinde vixerit omni bonorum genere pereffluenrem.» Et Olympiodorus, atque ex eo Vatablus: Filias, ait, ita vocavit in monumentum utriusque fortunæ, prosperæ et adversæ, quasi jam ex tenebris ad diem et lucem, a fœtore sterquilinii, in quo sederat, ad fragrantiam; ex sordibus saniei et ulcerum, ad nitorem et elegantiam rediisset. Unde pro cornu stibii, R. Abraham vertit, cornu, vel robur immutatum (hoc enim significat Hebræum haphuc), scilicet ex infirmitate et adversitate in hanc fortitudinem et felicitatem, priori et pristina longe majorem. Tropologice Olympiodorus: Dies sumus, inquit, cum lucifer Domini ortus fuerit in cordibus nostris; Cassia, cum suavis Christi odor progressu virtutum evadimus; Cornu stibii, vel Amaltheæ, cum spiritualium charismatum ubertate complemur, et ad perfectionem properamus. Symbolice, S. Gregorius per tres hasce Jobi filias accipit tres status generis hu-
mani. Qui enim lux fuimus conditi, et nunc redempti, inquit, sumus Cassia, id est fragrantes fortitudine, patientia et pœnitentia, erimus aliquando Cornu stibii in clangorem et exsultationem æternæ laudis assumpti. Ita ipse in verba citata Jobi cap. XLII.
CANON. II. Metonymia crebro utuntur Prophetæ, æque ac Poetæ (utrique enim sunt vates); metonymia enim inter omnes figuras et schemata est elegantissima. Sic civitas capitur pro civibus, Samaria pro Samaritis, Jerusalem pro Hierosolymitis, idolum pro idololatris, templum pro sacerdotibus, schola pro discipulis, Bacchus pro vino, peccatum pro cultu vitulorum aureorum Jeroboam, Isaias pro suis oraculis, Vulcanus pro igne, cœlum pro cœlitibus, terra pro terrigenis, Ceres pro frugibus, bene moratæ urbes pro bene moratis incolis, mors pallida pro mortuis pallidis, sidera pro cœlo, penates pro domo, os pro vultu, cuspis pro telo, ignis pro incendio, arx pro urbe, acies pro oculis, Mars pro bello, vertex pro capite, Tellus pro terra, Neptunus pro mari, Pluto pro inferis, unda pro flumine, oliva pro oleo, toga pro pace, merces pro merito, peccatum pro supplicio, meritum pro præmio. Juxta hoc schema Trojam in Latio consignat Virgilius, dum ita canit:
"Not Xanthus, not Simois, not Doric camps
Shall you lack; another Achilles is already born in Latium,
He too born of a goddess."
Ubi Latinum Achillem vocat Turnum, Dorica castra Rutulos, Xanthum et Simoenta, Anienem et Tiberim, etc.
Canon. III. Ablativi, infinitivi, gerundia suis verbis juncta, eorumdem significationem adaugent, et actionem complent, simulque important et indicant modum, quo ea fieri et peragi solet. Sic videndo videre, est clare et dilucide videre; quia visio fit media luce. Audiendo audire est recte audire et percipere; quia auditio fit auribus excipiendo, et mente retinendo verbum quod profertur. Sic ore loqui, vel loquendo loqui, est cordate vel præmeditate loqui: quia vere verbum oris est id, quod corde, id est mente, præconcipitur et præcogitatur.
Canon. IV. Oculus corporis significat oculum mentis, puta intellectum: sic et auris significat aurem mentis, puta voluntatem, quæ jussa audit, iisque obedit. Sic Matth. XIII, 9, dicitur: «Qui habet aures audiendi, audiat,» q. d. Qui habet voluntatem obsequentem et morigeram, hisce meis dictis obsequatur et obediat. Geminatio enim ejusdem vocis, puta auris et audiendi, significat perfectionem et complementum actionis, uti dixi Canon. III.
Canon. V. Metalepsis est crebra apud Prophetas hosce minores, qua verbum, vel nomen sumitur, non præcise pro eo quod significat, sed pro eo quod inde consequitur: ut Osee cap. II, 21: «Exaudiam cœlos, et illi exaudient terram,» hoc est, ego respondebo cœlis in siccitate tacite petentibus pluviam, qua terram sibi subjectam irrigent, nimirum eos ipsos nubibus complendo; et vicissim cœli respondebunt terræ sitienti et petenti pluviam, illam in eam distillando. Ex responsione enim intelligitur postulatio: hanc enim illa consequi solet; nemo enim respondet nisi rogatus: «Et terra exaudiet triticum et vinum, et oleum; et hæc exaudient Jezrahel,» q. d. Jezrahel, id est semen et populus Dei, puta Israelitæ petunt triticum, vinum et oleum, illisque quasi dicunt: Eia, date nobis copiam vestri, cibate et pascite nos; hæc vicissim dicunt terræ: Eia, esto fecunda, parturi nos, ut satiemus Jezrahel; terra rursum invocat cœlum: Eia, da mihi pluviam, ut germinare possim triticum, vinum et oleum. Cœlum denique invocat Deum: Eia, Domine, imple me nube, rore et pluvia, ut ea distillem in terram, eamque fecundem. Deus exaudit cœlum, dando ei nubes et pluviam: cœlum exaudit terram, distillando ea; terra deinde exaudit triticum, vinum et oleum, germinando et producendo ea: hæc denique exaudiant Jezrahel, copiose germinando et nascendo, dandoque se Jezraheli in messem et cibum. Itaque omnium votis satisfit a Deo, qui omne animal implet benedictione; sed debito ordine et gradatione jam dicta.
Canon VI
CANON. VI. Prophetæ minores mira quadam harmonia majoribus concinunt; quia easdem pene res prænuntiant quas majores, puta captivitatem Assyriacam et Babylonicam, adventum Messiæ, Ecclesiæ sacramenta, etc. Voluit enim Deus oraculi sui tot testes dare, ut nemo de eo dubitare possit, cum idem omnes prænuntient, ac in omnibus consonent, in nullo dissonent. Hoc enim invincibile veritatis, veræque divinationis est argumentum, quo passim utuntur S. Augustinus Contra Manichæos, et Tertullianus Contra Marcionem, ut probent auctoritatem tam novi quam veteris Testamenti, ac utriusque auctorem fuisse Deum, ex eo quod per omnia unum alteri pulchra et discordi quadam concordia, velut voces diversæ et discordes in musico concentu, consonet et consentiat. Sicut enim umbra consentit, et ad amussim correspondet corpori, sic et vetus Testamentum novo. Hinc minores Prophetæ majoribus sunt quasi suppares: quod enim hi fusius et fluentius, hoc illi concisius et nervosius dicunt.
Ita Michæas suppar et æmulus est Isaiæ, imo ad verbum subinde idem cum eo dicit; ut cum cap. IV, 1, ait: «Et erit in novissimo dierum mons domus Domini præparatus in vertice montium,» et cætera usque ad vers. 4. Eadem pene ad verbum habet Isaias cap. II. Rursum quod Michæas de castris Sennacherib ait cap. V, 1: «Nunc vastaberis, filia latronis, obsidionem posuerunt super nos;» hoc idem de iisdem ait Isaias cap. XXXIII, 1: «Væ qui prædaris, nonne et ipse prædaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris?» etc. Sic quod ait Osee cap. X, 8: «Et dicent montibus, Operite nos; et collibus, Cadite super nos;» hoc Isaias cap. II, 19, dicit: «Et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terræ a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.» Sic prophetia Abdiæ contra Idumæos, eadem est cum prophetia Jeremiæ contra eosdem cap. XXX, 14 et seq., ut patet conferenti utramque. Sic quod ait Nahum cap. I, 15: «Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem,» totidem verbis habet Isaias cap. LII, 7. Sic quod ait Zacharias cap. IX, 9: «Exsulta satis, filia Sion; jubila, filia Jerusalem: ecce rex tuus veniet tibi justus et salvator;» iisdem verbis recenset Isaias cap. LXII, 11. Similia sunt perplura.
Canon VII
CANON. VII. Apud Prophetas, præsertim minores, creber est sarcasmus, id est hostilis irrisio, vel jocus cum amaritudine: qualis est ille Pyrrhi ad Priamum jamjam occidendum apud Virgilium, Æneid. II:
"You shall carry back this news, then, and go as messenger
To Peleus' son my father: remember to tell him
Of my sad deeds, and how Neoptolemus degenerates."
Talis est Proverb. cap. I, 25: «Despexistis omne consilium meum, etc. Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis id quod timebatis evenerit.» Sic regem Babylonis a Cyro cæsum irridet Isaias, cap. XIV, 12: «Quomodo cecidisti de cœlo, Lucifer, qui mane oriebaris?» Et Ezechiel regem Tyri, cap. XXVIII, 12: «Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti, etc., donec inventa est iniquitas in te: et ejeci te de monte Dei, et perdidi te, o Cherub.» Talis est illa gentium vox de Jerusalem: «Lapidetur, et aspiciat in Sion oculus noster,» Mich. cap. IV, 11.
Canon VIII
CANON. VIII. Creber quoque est mycterismus, id est subsannatio, sive irrisio cum suspensione nasi, ac risus Sardonius, de quo Cicero lib. VII, epist. 26 ad Fabium Gallum: «Videris, inquit, mihi vereri, ne, si istum habuerimus, rideamus γέλωτα σαρδώνιον,» significans futurum, ut, si Cæsar rerum potiretur, multis arridere atque applaudere cogerentur quæ magnopere displicerent: μυκτήρ enim græce significat nasum, qui index est iræ et irrisionis. Unde Plinius lib. XI, cap. XXXVII: «Et altior (nasus) homini tantum, quem novi mores subdolæ irrisioni dicavere.» .... nasum suspendere, est tacite et vafre irridere. Unde Horatius, lib. I Serm. satyr. 6:
Naso suspendis adunco.
Et Persius, satyra 1 De Horatio:
Callidus excusso populum suspendere naso.
Idem, satyra 5:
Disce, sed ira cadat naso, rugosaque sanna.
Et Martialis, lib. I, Epigram. 32:
Et pueri (dicaces) nasum rhinocerotis habent.
Hinc nasutus vocatur qui docte novit alios irridere. Unde Martialis, lib. XIII, Epigram. 2:
Nasutus sis usque licet, sis denique nasus.
Ita Cicero subsannat Verrem, comparans eum verri, id est porco, act. III: «Homines, ait, negabant mirandum esse, jus tam nequam esse verrinum.» Verres enim et hominem, et suem significat; ac jus tam civile est, quam suillum. Et act. VI: «Siculi, ait, Sacerdotem exsecrabantur, qui verrem tam nequam reliquisset.» Nam C. Sacerdos Siciliæ prætura abiens, successorem reliquerat Verrem; et sacerdos, id est mactator, reliquit verrem, id est suem, quam non mactavit, utpote victimam fædam et dis ingratam.
Talis est Michæ cap. VI, 3: «Popule meus, quid feci tibi? aut quid molestus fui? responde mihi. Quia eduxi te de terra Ægypti, et de domo servientium liberavi te, et misi ante faciem tuam Mosen et Aaron, et Mariam?» q. d. Quid mali tibi feci, o Israel! anne summa mea beneficia quæ in te contuli, maleficia æstimas, et ut talia mihi improperas? Liberavi te ex Ægyptio carcere, deduxi per Mosen usque in Chanaan: hæccine mihi objicis? non habes aliud quod mihi objicias. Similis est Osee cap. VII, 16: «Reversi sunt ut essent absque jugo, facti sunt quasi arcus dolosus: cadent in gladio principes eorum a furore linguæ suæ. Ita subsannatio eorum in terra Ægypti.» Et Amos cap. II, 13: «Ecce ego stridebo subter vos sicut stridet plaustrum onustum fæno.» Et cap. IV, 12: «Quapropter hæc faciam tibi, Israel; postquam autem hæc fecero tibi, præparare in occursum Dei tui,» q. d. Occurre, si potes, Deo te invadenti, cum illo manus consere, vim vi propulsa, si vales. Et Isaiæ cap. LVII, 13: «Cum clamaveris, liberent te congregati tui,» q. d. Reliquisti me, o Sion! vade ergo ad Deos tuos: in tribulatione eos inclama, illi liberent te.
Canon IX
CANON. IX. Solent Prophetæ post oracula excidii et cædium, subjungere carmen funebre, sive epitaphia, vel ad majus pathos, vel ad leniendam oraculi atrocitatem. Ita Michæas, cap. II, 4, Samariæ exscindendæ hoc pangit carmen funerale: «In illa die sumetur super vos parabola, et cantabitur canticum cum suavitate dicentium: Depopulatione vastati sumus, pars populi mei commutata est. Quomodo recedet a me, cum revertatur qui regiones nostras dividat?» Simile Babyloni et Baltasari pangit Isaias, cap. XIV, 4. Et Ezechiel Tyro, cap. XXVI, 17: «Quomodo, inquit, peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta?» etc. Et Ægypto, cap. XXXII, 19. Et Jeremias Hierosolymæ in Threnis. Porro primum orbis et commune Patriarcharum epitaphium exstat, Gen. V, 3: «Vixit Adam nongentis triginta annis, et mortuus est. Vixit Seth nongentis duodecim annis, et mor-
tuus est,» etc. Ita David Sauli et Jonathæ occisis hunc planctum planxit, II Reg. I, 19: «Inclyti, Israel, super montes tuos interfecti sunt: quomodo ceciderunt fortes? Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant super vos, etc., quia ibi abjectus est clypeus fortium. Sagitta Jonathæ nunquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis. Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores.» Solebant enim in hoc carmine defunctorum virtutes et victorias decantare. Unde Virgilius, Ecloga 5, Daphnidis, id est Cæsaris, vel Quintilii Vari, cædem deflens, hoc ejus epitaphium, imo apotheosim canit:
"Make a tomb, and add this verse upon the tomb:
'I, Daphnis in the woods, known hence even to the stars.'"
Et paulo ante:
"Even the Carthaginian lions, Daphnis, groaned at your death,
And wild mountains and forests proclaim it.
Daphnis taught men to yoke Armenian tigers to the chariot
(because Caesar brought the sacred rites of Father Liber from Armenia to Rome), Daphnis to lead the revels of Bacchus,
And to interweave the pliant spears with soft leaves," etc.
Nimirum epitaphia hac duplici fine inventa sunt. Prior est, ut viventibus sint mortis specula, eosque moneant vitam hanc esse comœdiam, in qua quisque personam agit vel rustici, vel regis, vel Pontificis, donec finiatur actio comica, vel tragica. Posterior, ut iisdem sint virtutum exempla et incitamenta. Ita Virgilius, XI Æneid.:
"Go, he says, honor with final rites these noble souls,
Who purchased this fatherland for us with their blood."
Idipsum ad vivum in seipso repræsentavit moriens Augustus Cæsar, uti refert Suetonius in ejus Vita. Nam astantibus dixit: «Satisne belle, amici, personam nostram egimus?» Illis respondentibus: «Belle: Valete ergo, inquit, et plaudite;» ac reducta cortina animam exhalavit, significans vitam hanc esse fabulam, in eaque se egisse personam Imperatoris: eam se nunc in morte ponere, ac in terram, e qua formatus erat, redire; posteris autem fortunati imperatoris effigiem relinquere, ut jure singuli ei succedentes sibi acclamari optent: «Augusto felicior, Trajano melior.» Tertio, epitaphia hæc sunt heroicorum facinorum decora, æque ac defunctorum monumenta, ut vivant in memoria charorum et posterorum, itaque æternitatem nominis consequantur: hanc enim ex instinctu naturæ optat et ambit homo, quod ipsum signum est immortalitatis et æternitatis animæ, ac resurrectionis; nisi enim ipsa æterna esset, non ambiret æternam sui memoriam; nam ideo in mentibus hominum semper vivere exoptat, quia in seipsa semper vivit sentitque, et gaudet se vivere in mentibus aliorum. Adde, cum natura hoc æternitatis desiderium animis hominum inseverit, sequitur ipsos æternos esse. Natura enim nihil facit frustra, nec appetitus frustraneos inserit, aut a se insertos frustrari patitur. Denique quartam causam assignat S. Augustinus, scilicet ut pro defunctis fidelibus oretur. Audi eum, lib. De Cura pro mortuis, cap. IV: «Non ob aliud, ait, Memoriæ, vel monumenta dicuntur ea, quæ insignita sunt sepulcra mortuorum, nisi quia eos qui viventium oculis morte subtracti sunt, ne oblivione etiam cordibus subtraherentur, in memoriam revocant, et admonendo faciunt cogitari.» Et mox: «Cum itaque recolit animus, ubi sepultum sit charissimi corpus, ei occurrit locus nomine martyris venerabilis, eidem martyri animam dilectam commendat recordantis et precantis affectus. Qui cum defunctis a fidelibus charissimis exhibetur, eum prodesse non dubium est iis, qui cum in corpore viverent, talia sibi post hanc vitam prodesse meruerunt.» Pergit deinde ostendere hæc monumenta non tantum esse vivorum solatia, sed et mortuorum adjumenta. Iisdem de causis quotidie in Martyrologio legimus sanctorum eo die defunctorum agones et triumphos.
Canon X
CANON. X. Prophetæ minores, quia concisi sunt et pathetici, hinc affectibus abundant, eosque alternant et miscent, ut nunc peccatoribus minentur iram Dei, nunc blandiantur, nunc terreant, nunc consolentur, nunc irascantur, nunc misereantur, nunc fulminent, nunc gemant, nunc rideant, nunc plorent; perinde ut videmus homines in ira, mœrore, gaudio, vel desperatione constitutos, hosce affectus alternare; loquuntur enim quæcumque affectus varii et inter se pugnantes, puta nunc ira, nunc spes, nunc timor, nunc mœror, vicissim exsurgentes suggerunt. Hac de causa abundant hyperbatis, aposiopesibus, emphasibus aliisque figuris patheticis, quæ vel indignationem, vel misericordiam concitant; hinc etiam sententiæ sequentes, subinde immediate præcedentibus non sunt connexæ; sed eas quæ multo ante præcesserunt, respiciunt: ut Michæ cap. VII, 5: «Nolite credere amico,» non cohæret cum eo quod præcessit: «Nunc erit vastitas eorum,» sed cum eo quod superius dixit, vers. 2: «Periit sanctus de terra, etc., vir fratrem suum ad mortem venatur.»
Canon XI
CANON. XI. Omnes Prophetæ pro fine et scopo habent Christum, in eumque toti collimant. Quocirca sæpe ad eum avolant; et quod observatione dignum est, omnes, excepto Jona et Nahum, expresse in Christo desinunt, in eoque oracula sua finiunt, quasi ei coronidem operis sui assignantes.
Primus enim Osee, cap. ult. vers. 6, ita Christum pingit: «Ero quasi ros, Israel germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.» Secundus Joel, cap. III, 18, ita concludit: «Et erit in die illa (Evangelii): stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos Juda ibunt aquæ, etc. Et Dominus commorabitur in Sion.» Tertius Amos, cap. IX, 11: «In die illa, inquit, suscitabo tabernaculum David (puta regnum et Ecclesiam Christi), quod cecidit: et reædificabo aperturas murorum ejus, etc., ut possideant reliquias Idumææ et omnes nationes, eo quod invocatum sit nomen meum super eos.» Quartus Abdias ita desinit: «Et ascendent salvatores in montem Sion judicare montem Esau, et erit Domino regnum.» Quintus Michæas ita finit: «Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum? etc. Revertetur et miserebitur nostri: deponet iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra. Dabis veritatem Jacob, misericordiam Abraham, quæ jurasti patribus nostris a diebus antiquis.» Christus enim est veritas et misericordia, olim promissa Abrahæ et Patribus. Sextus Habacuc ita clare in Christo exsultans conquiescit: «Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo,» cap. III, 18. Septimus Sophonias, cap. ultim. vers. 9: «Tunc, ait, reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno. Ultra flumina Æthiopiæ, inde supplices mei, filii dispersorum meorum deferent munus mihi.» Et vers. 14: «Lauda, filia Sion; jubila, Israel; lætare et exsulta in omni corde, filia Jerusalem,» etc. Octavus Aggæus ita concludit: «Ego movebo cœlum pariter et terram. In die illa, dicit Dominus exercituum, assumam te, Zorobabel (in Christo ex te nascituro), fili Salathiel, serve meus, dicit Dominus; et ponam te quasi signaculum, quia te elegi.» Zorobabel enim hic repræsentat Christum, quasi pater filium. Nonus Zacharias, cap. ult. vers. 7: «Et erit, ait, dies una, quæ nota est Domino, non dies, neque nox, et in tempore vesperi erit lux. Et erit in die illa: Exibunt aquæ vivæ de Jerusalem. Et erit Dominus rex super omnem terram; in die illa erit Dominus unus, et erit nomen ejus unum.» Decimus Malachias ita finit in Elia, qui secundum Christi adventum præcurret: «Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum.» Undecimus Daniel pari modo, cap. XII, 2, oracula sua obsignat resurrectione et judicio Christi: «Multi, inquit, de his qui dormiunt in terræ pulvere, evigilabunt: alii in vitam æternam, et alii in opprobrium, ut videant semper. Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.» Duodecimus Isaias simili argumento librum terminat: «Assumam ex eis, inquit, in sacerdotes et levitas, dicit Dominus: quia sicut cœli novi et terra nova, quæ ego stare facio coram me, dicit Dominus: sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. Et erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato,» etc. Decimus tertius Ezechiel, cum novam Jerusalem, puta Ecclesiam
Christi, descripsisset, in ea desinit, dicens: «Et nomen civitatis ex illa die, Dominus ibidem.» Decimus quartus Jeremias, Threnos ita claudit, cap. IV, 20: «Spiritus oris nostri Christus Dominus, captus est in peccatis nostris: cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus.» Ita Prophetæ, Apostoli, Sanctique omnes quodlibet opus in Christo incipiunt, in Christo finiunt et desinunt, eique quasi centro cordis sui dicunt cum S. Nazianzeno: «A te principium, tibi desinet:» uti S. Paulus omnes omnino epistolas suas orditur a Jesu Christo, et pene omnes in eodem terminat. Vides hic, ut finis legis et Prophetarum, æque ac Apostolorum et Sanctorum, sit Christus. Sicut enim is qui aliquid vehementer amat, de eo crebro cogitat, loquitur, somniat: sic et Prophetæ quasi divini amoris sauciati vulnere, quo futurum Messiam ardebant, omnes suos cogitatus, verba et facta eo flectebant, ut illum quærerent, illum sonarent; illius denique, in quo uno salus et redemptio mundi posita erat, vitam, mores et mysteria, ubicumque commode possent, repræsentarent.
Canon XII
Canon. XII. Verba S. Scripturæ et Prophetarum diversos, imo contrarios subinde habent sensus, idque quia a diversis, imo contraria sentientibus proferuntur; vel diversas, imo contrarias causas, effectus aut fines respiciunt. Exemplum illustre est Joan. cap. XI, 50, ubi Caiphas de Christo ait: «Expedit vobis ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens pereat.» Quibus verbis Caiphas intendebat significare expedire Judæis, ut Christum neci darent, ne Romani Judæam, quæ Christum quasi Messiam regem Judæorum Cæsari oppositum colebat, invaderent; quod sane politicum, scelestum et diabolicum erat consilium. Verum Spiritus Sanctus qui movebat linguam Caiphæ, non cor, ut ait S. Chrysostomus, per hæc ejus verba longe aliud intendebat significare, nimirum expedire ut Christus pro salute populi moreretur, ac morte sua redimeret Judæos, omnesque gentes; quod non intelligebat Caiphas. Unde subdit S. Joannes: «Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset Pontifex (ideoque caput Ecclesiæ veteris) anni illius prophetavit (materialiter, non formaliter) quod Jesus moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum.»
Sic IV Reg. VIII, 10, Hazael consulens Elisæum, rogansque an Benadad rex Syriæ a morbo revalesceret, necne, ab eo audit: «Vade, dic ei: Sanaberis: porro ostendit mihi Dominus, quia morte morietur.» Si sanabitur, quomodo morte morietur? An vero jubet Propheta Hazaeli, ut regi suo mentiatur? Absit. Itaque duo contraria significat hic Propheta, quorum utrumque erat verum. Prius, morbum regis non esse lethalem; unde ait: «Sanaberis,» scilicet quantum est ex parte morbi, q. d. Morbus tuus non est lethalis, ex morbo tuo non morieris; idque erat verum: posterius, «morte» tamen «morietur,» scilicet non naturali, sed violenta: nam Hazael regnum ambiens, et invadens, vers. 13: «Tulit stragulum, et infudit aquam, et expandit super faciem ejus,» itaque suffocavit eum prætextu refrigerationis: «Quo mortuo, regnavit Hazael pro eo.»
Similis antiphrasis est III Reg. cap. XXII, 15, ubi Michæas Propheta consultus ab Achab rege Israel, an oppugnatio urbis Ramoth sibi foret prospera, necne, respondet: «Ascende, et vade prospere, et tradet eam Dominus in manus regis,» q. d. Quia vis ascendere, ascende, optoque ut prosper hic sit ascensus, urbsque tibi tradatur: verumtamen per prophetiam scio contrarium eventurum: scio enim quia ibi occideris, uti paulo post occisus est. Est ergo ironia, ut notant ibidem Abulensis et Vatablus.
Huc facit quod scribit Ambrosius Catharinus in Vita S. Catharinæ Senensis, lib. II, cap. XXVIII et XXIX, ipsi a Deo revelatos esse duos sensus illius orationis Christi in horto: «Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu,» Matth. cap. XXVI, 39. Sensus, inquam, novos et diversos, imo in speciem contrarios vulgari expositioni. Prior est, q. d. Pater mi, illico da mihi bibere calicem passionis, illum enim avidissime sitio; da ut illico patiar et moriar: ardor enim meus patiendi nullas patitur moras, ne quidem horæ, vel instantis unius: fac ergo ut illico per me transeat, ac deinde a me transeat calix iste, ut, per passionem meam abolita morte et peccato, illico redimam genus humanum, itaque ad te revertar, ut te fruar, mi Pater. Hoc enim Christus optabat secundum spiritum: optabat enim accelerare et absolvere opus redemptionis nostræ, ad quod a Patre erat missus. Unde ipse ait: «Baptismo habeo baptizari, et quomodo coarctor usque dum perficiatur,» Lucæ cap. XII, 50. Et paulo ante passionem: «Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum.» Voluit dare exemplum S. Ignatio, Laurentio, Vincentio, aliisque generosis martyribus desiderandi cruces, et ambiendi martyria. Secundum carnem tamen optabat contrarium, nimirum, «transeat,» id est auferatur a me calix passionis. Porro hi duo sensus se invicem compatiuntur: poterat enim Christus unum orare secundum carnem, alterum secundum spiritum. Si poterat, probabile est eum fecisse. Nam si Apostolus ait, I Corinth. XIV: «Orabo spiritu, orabo et mente;» multo magis Christus orans carne, oravit et spiritu: spiritus autem desiderium erat contrarium desiderio carnis: caro ergo hisce verbis optabat transferri a se passionem, spiritus vero optabat eam accelerari, et celeriter pertransire. Posterior sensus illius orationis S. Catharinæ revelatus est hic: Videbat, inquit ipsa, Christus Dominus more
omniscientis quod plerique, puta reprobi, futuri essent ingrati suæ passioni, mansuri in peccatis, ac damnandi, hic erat ei summus dolor, huncque vocat suum calicem, q. d. Transeat a me calix iste, id est, amove a me hunc dolorem, hoc tormentum, puta hunc numerum damnandorum: fac ut omnes meæ passionis ita sint participes, ut salventur. Et si hoc Christus absolute et efficaciter orasset, utique impetrasset; quia Pater nil negat Filio: sed maluit Christus ex reverentia se conformare Patris voluntati et justitiæ, ideoque subjunxit: «Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.» Ita S. Catharina. Hosce S. Catharinæ Senensis sensus citat et sequitur inter alios noster Ludovicus de Ponte, Meditatione de oratione Christi in horto.
Verum hæc sobrie accipienda sunt, nec imitanda, nisi ex Dei revelatione, vel aliunde constet illos sensus intentos fuisse a Spiritu Sancto. Qua in re peccant multi concionatores, qui ex cerebro suo fingunt sensus S. Scripturæ, sæpe ipsi litteræ et menti Spiritus Sancti contrarios, contra quos egi superius, Quæst. III.
Simili modo vox carnis afflictissimæ est illa Job, maledicentis diei suo, cap. III, 2: «Pereat dies in qua natus sum;» vox vero spiritus est: «Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit. Sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum,» Job cap. I, 21. Sic vox carnis est illa Jeremiæ, cap. XX, 14: «Maledicta dies in qua natus sum, etc. Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei?» Vox vero spiritus: «Cantate Domino, laudate Deum: quia liberavit animam pauperis de manu malorum.» Ibidem, vers. 13. Sic sæpe aliud caro nostra orat, aliud per eamdem orationem petit et impetrat Spiritus Sanctus. Nam, ut ait Apostolus, Rom. cap. VIII, 26: «Quid oremus sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret spiritus: quia secundum Deum postulat pro sanctis.» Pari modo in Scriptura solerter secernendæ sunt sententiæ fidelium et piorum, a sententiis dictisque infidelium et impiorum, ut Ecclesiastes cap. III, 19: «Unus interitus est hominis et jumentorum, et æqua utriusque conditio, etc., et nihil habet homo jumento amplius.» Quæ verba S. Gregorius, lib. IV Dialog. IV, Olympiodorus et alii interpretes, censent dici a Salomone, non in persona propria, sed in persona Epicureorum, negantium animæ immortalitatem. Sic in libro Job solerter distinguenda sunt verba Job a verbis Eliphaz, aliorumque amicorum ejus: illa enim probantur a Deo, hæc improbantur, Job cap. ult. vers. 7. Simili modo in Evangelio S. Joannis, secernenda sunt verba Judæorum Christo credentium, a verbis incredulorum. In eadem enim turba alii credebant Christo, alii non credebant. Unde con-
traria sentiunt et dicunt: illi enim probant, hi improbant dicta Christi. Quare videndum quid cuique sit tribuendum. Hoc canone multas solvimus antilogias, multa loca in speciem contraria conciliabimus.
Canon XIII
CANON XIII. Hebræum כי ki, id est quia, quoniam, sæpe non causam significat, nec rationale est, sed exceptivum, vel adversativum, vel sermonis inchoativum, vel encliticum, et ornatus duntaxat gratia additum. Hinc primo, ki, id est quoniam, ponitur pro quamvis, Psalm. LXXVII, 20: «Quoniam,» id est quamvis, «percussit petram, et fluxerunt aquæ, etc. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam in deserto?» Habacuc cap. II, 18: «Quid prodest sculptile, quia,» id est quamvis, «sculpsit illud fictor suus?»
Secundo, ki, id est quoniam, est nota asseverationis, et capitur pro sane, certe, enimvero, Psalm. XVII, 30: «Quoniam,» id est enimvero, «in te eripiar a tentatione.» Psalm. LIV, 13: «Quoniam,» id est sane, «si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique.»
Tertio, ki sæpe est nota initii sermonis, et periodum inchoat, uti videre est in Psalmis. Sic Lucæ cap. I, 61, dicitur: «Et dixerunt ad illum: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.» Osee cap. XI, 1: «Quia puer Israel, et dilexi eum.»
Quarto, ki, id est quia, ponitur pro quod, Luc. II, 13: «Sicut scriptum est in lege Domini, quia,» id est quod, «omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur.»
Quinto, ki, id est quia, sumitur pro porro, ad hæc, insuper, Sophon. cap. III, 9: «Quia,» id est insuper, «tunc reddam populis labium electum.»
Sexto, ki ponitur pro אשר asher, relativo, id est qui, Gen. IV, 25: «Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem (hebraice ki, id est quia) occidit Cain.» Exodi XIII, 17: «Non eos duxit Deus per viam terræ Philistiim, quæ (hebraice ki, id est quia) vicina est.»
Septimo, ki, id est quia, est adversativum, capiturque pro sed, II Reg. XVI, 18: «Nequaquam, quia,» id est sed, «illius ero, quem elegit Dominus.»
Octavo, ki est nota temporis, significans quando, cum, Gen. cap. IV, 12: «Cum (hebraice ki) operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos.»
Nono, ki est exceptivum, idem valens quod nisi. I Reg. XXX, 17: «Et non evasit ex eis quisquam nisi (hebraice ki) quadringenti viri.» Est apocope, ki enim ponitur pro כי אם kiim, id est nisi.
Decimo, ki, cum geminatur, est disjunctivum, significans aut, vel, ut III Reg. cap. XVIII, 27: «Aut (hebraice ki) in diversorio est, aut in itinere, aut certe dormit» vester Deus Baal.
Undecimo, est negativum, significans ne, non, Isai. cap. XXX, 21: «Hæc est via, ambulate in ea, et non (hebraice ki) declinetis, neque ad dexteram, neque ad sinistram.»
Canon XIV
Canon XIV. Post schisma Jeroboam et decem tribuum a duabus, earumque rege Roboam, usque ad captivitatem Babylonicam, distinguuntur hæc duo nomina, Israel et Juda. Israel enim decem, Juda duas tribus significat. Post captivitatem vero Babylonicam, Israel et Juda pro eodem accipiuntur, scilicet pro duabus tribubus, tum quia in his solis perstitit familia et nomen Israelis, id est Jacobi Patriarchæ: cæteræ enim tribus toto orbe dispersæ fuerunt, tum quia multi fideles e decem tribubus junxerunt se Judæ. Tribus ergo Juda cæteras decem, quæ Israel vocabantur, complexa est. Ita S. Cyrillus, Ribera et Arias in cap. XII Zachariæ, 1. Sic Zacharias, pater Joannis Baptistæ, canit: «Benedictus Dominus Deus Israel,» id est Judæorum. Sic Christus ait se missum ad oves quæ perierunt domus Israel. Sic Evangelistæ sæpe nominant Israel; nec alium intelligunt, quam populum Judaicum, utpote qui solus ex stirpe Israelis restabat, eratque hæres promissionum Abrahæ et Israeli, id est Jacobo, a Deo factarum.
Canon XV
Canon XV. Verba activa Hebræorum sæpe non actionem et effectum, sed agendi virtutem, vim et potentiam significant. Sic Christus, Joan. I, vocatur «agnus, qui tollit peccata mundi: lux quæ in tenebris lucet, et illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum,» scilicet quantum in se est, q. d. Christus in se habet virtutem tollendi peccata, dispellendi tenebras, et illuminandi omnem hominem, nimirum, nisi ipse oculos claudat et lucem hanc videre nolit, uti multi infideles et impii fecerunt, et faciunt. Simili modo dicimus: Hic ignis urit; hæc aqua humectat, id est, habet vim urendi, humectandi, etc., etiamsi sæpe nil urat, nec humectet. Ita intellige illud Marci cap. ult.: «Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit,» scilicet quantum est ex natura et vi fidei et baptismi; si nimirum is qui credidit, leges et præcepta fidei, ac spiritum baptismo acceptum sequatur, et exsequatur in servandis Christi mandatis. Et illud Joan. cap. VI, 55: «Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam,» scilicet quantum est ex vi Eucharistiæ; cui tamen peccator obicem suis peccatis ponere potest, eamque elidere. Sic sæpe Scriptura cum enarret opera Dei, magis significat ea quæ facere potest, quam quæ reipsa facit, ut: «Qui respicit terram, et facit eam tremere: qui tangit montes, et fumigant,» Psal. CIII, 32: «Qui præcipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo,» Job cap. IX, 7. Et clarius vers. 6: «Qui commovet terram de loco suo, et columnæ ejus concutiuntur,» hoc est, concutere et commovere potest. Sic Zacharias, cap. XII, 12, dicit quod omnes familiæ Judæorum, videntes Christum in cruce fixum, plangent, id est jure plangere pote-
runt et debebunt. Quem enim ad planctum non moveat Deus in cruce fixus? etiamsi de facto multi increduli eum non planxerint, sed subsannarint. Et Amos, cap. VIII, 10: «Convertam, ait, omnes festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum, et inducam super omne dorsum vestrum saccum, et super omne caput calvitium.» Non est necesse omnes sacco indui, aut omnia capita decalvari; sed sensus est, q. d. Tanta erit clades, ut merito omnes possint saccum induere, et caput decalvare. Et Isaiæ cap. IV, 1: «Apprehendent septem mulieres virum unum in die illa.» Id factum nusquam legimus; sed sensus est, q. d. Tanta erit cædes virorum, ut vix unus maritus septem mulieribus reperiatur, ac consequenter ut septem mulieres pro uno marito certare possint, vel debeant, si more gentis suæ nubere velint.
Canon XVI
Canon XVI. Prophetæ, præsertim Zacharias, utuntur apologis, tum ad obscuritatem, quæ propria est prophetiæ, tum ad elegantiam, tum ad excitandam auditorum torpentium, imo oracula Dei aversantium iisque adversantium, attentionem: sicut Demosthenes judicum oscitantiam et attentionem excitavit, narrando fabulam mulionis, de umbra asini in ardente sole contendentis cum asini conductore. Ea enim curiositas hominum, ut ad fabulas et res novas aures arrigant, ad graves et serias demittant, velut iniquæ sortis aselli.
Insignis apologus est Joas filii Gedeonis, de dictus ab eo contra Sichimitas qui regem sibi creaverant spurium et tyrannum Abimelech, Judic. cap. IX, vers. 8: «Ierunt, ait, ligna, ut ungerent super se regem: dixeruntque olivæ: Impera nobis. Quæ respondit: Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur et homines, et venire ut inter ligna promovear? Dixeruntque ligna ad arborem ficum: Veni, et super nos regnum accipe. Quæ respondit eis: Numquid possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos, et ire ut inter cætera ligna promovear? Locutaque sunt ligna ad vitem: Veni, et impera nobis. Quæ respondit eis: Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum et homines, et inter ligna cætera promoveri? Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum: Veni, et impera super nos. Quæ respondit eis: Si vere me regem vobis constituitis, venite et sub umbra mea requiescite: si autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani,» sensus est, q. d. Vos, o Sichimitæ, elegistis vobis in regem Abimelech parricidam et tyrannum, quasi rhamnum, qui proinde vos punget et cruciabit. Justo ergo Dei judicio vobis eveniet, ut lis et bellum inter vos et Abimelech concitetur, quo et vos ipsum conficiatis et ipse vicissim vos, ut utrique pereatis. Tyrannus enim in suos, etiam nobilissimos, si, ut communiter fit, ob tyrannidem ei litem moveant, ignem immittit; quo tamen et ipse afflatur pariter, interitque, ut in plerisque tyrannis visum est. Ve-
rus Propheta fuit Joas, nam Sichimitæ et Abimelech se invicem confecerunt. Similis apologus est Joas regis Israel ad Amasiam regem Juda, se provocantem ad bellum: «Carduus, ait, Libani misit ad cedrum quæ est in Libano, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestiæ saltus quæ sunt in Libano, et conculcaverunt carduum.» Apologum explicat dicens: «Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum: contentus esto gloria et sede in domo tua: quare provocas malum ut cadas tu et Judas tecum?» IV Reg. cap. XIV, 9. Similis est Zachar. cap. XI, vers. 2: «Ulula, abies, quia cecidit cedrus,» q. d. Ululate, plebeii, quia ceciderunt magnates; et vers. 1: «Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuos,» hoc est, aperi, o Jerusalem, portas tuas Tito et Romanis, qui domos tuas cedrinas comburent. Idem, toto cap. V, eleganti apologo describit captivitatem Judæorum in Babylone, per mulierem impositam amphoræ, et ab alis milvinis translatam in Sennaar, id est in Babylonem. Plurimi similes sunt apud Zachariam et cæteros Prophetas, quos paulo post inter Hieroglyphica, vel ænigmata, ordine recensebo.
Canon XVII
CANON XVII. Prophetæ subinde alludunt ad fabulas gentilium et poetarum, tum quia hæ fabulæ apud Gentiles erant tritæ et celebres; tum quia subinde non tam fabulæ, quam ænigmata, aut mythologiæ sunt, ad morum informationem compositæ; quales sunt fabulæ Æsopi, quæ magnam sapientiam et prudentiam continent: ethicam enim docent per appositas rerum fictiones et fabulas. Hinc celebris fuit apud veteres theologia πολιτική, id est fabulosa (et mythologi habiti sunt philosophi, imo theologi) de qua Fulgentius librum scripsit, ejusque meminit S. Augustinus, lib. VI De Civit. cap. V, et Eusebius, lib. III Præpar. cap. II.
Sic Malachias, cap. IV, 2, dicens: «Orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus,» alludit ad fabulam phœnicis; quia phœnix symbolum est et ænigma solis, qui radiis suis quasi pennis vestitur, iisque vitam et sanitatem cunctis viventibus impertit. Sensus ergo est, q. d. Orietur Christus, qui a morte redivivus quasi phœnix, id est quasi sol salutaris, radiis gratiæ et gloriæ suæ, velut pennis contingens justos mortuos et sepultos, eos a morte ad vitam suscitabit, sanabit, beabit et glorificabit. Sic Judith XVI, vers. 8, dicitur: «Nec filii Titan percusserunt eum,» Holofernem. Ubi alluditur ad fabulam Titanum, quos poetæ fabulantur fuisse gigantes cœli et terræ filios, ac bellum gessisse cum Jove, ab eoque fulmine adactos in Tartara; de quibus Virgilius, VI Æneid.:
"Here the ancient race of Earth, the Titan brood,
Struck down by thunderbolt, are rolled in the lowest depths."
Non quod fabulas poetarum approbet S. Scriptura, sed ut loquatur more vulgi, ejusque sermone
rem veram significet; quia «non bene possumus intelligere quod dicitur, nisi per ea vocabula quæ usu didicimus, et errore combibimus,» ait S. Hieronymus, in cap. V Amos, vers. 8, et S. Gregorius, lib. IX Moral. cap. VI, præsertim quando fabulæ ex S. Scriptura ortum ducunt, uti Pererius aliique viri docti censent fabulam Titanum originem accepisse ex historia et factis gigantum, Genes. VI, 4, et XI, 4. Filii ergo Titan, per catachresin vocantur bellicosissimi et robustissimi gigantes, quales poetæ nuncupant, censentque fuisse Titanes. Unde explicando subdit Scriptura, Judith cap. XVI, 8: «Nec excelsi gigantes opposuerunt se illi: sed Judith filia Merari in specie faciei suæ dissolvit eum.» Ita S. Hieronymus, in cap. III epist. ad Galat. sub initium. Sic Isaias, cap. XXXIV, 14, alludit ad fabulas Onocentaurorum et Lamiarum, ut ibi dixi.
Sic Job cap. XLII, 14, filia Job, quæ hebraice et a Nostro vocatur Cornu stibii, a Septuaginta nuncupatur Cornu Amaltheæ, quam poetæ fingunt esse capram altricem Jovis. Sic Job XXI, 33, dicitur: «Dulcis fuit glareis Cocyti;» glarea est terra prope fluvium, arenosa et lapidosa. Cocytus est fluvius in Arcadia, a Styge palude fluens, quem inferorum esse fluvium poetæ finxerunt, eo quod in illam paludem multa cadavera conjiciebantur, ut cito exederentur. Veterum enim sepulcra erant juxta flumina, ut cadavera flumine consumerentur, eoque purgaretur aer. Sensus ergo est, quasi dicat: Impio bene convenit cum sepulcro; nihil enim ibi mali sentit, sed in eo dulciter et suaviter quiescit, uti Poetæ fingunt defunctos quiescere in Cocyto. Mystice S. Gregorius: Impius, ait, dulcis est Cocyto id est diabolo et inferno, qui morte et pœnis improborum gaudet et pascitur.
Alludit itaque Job ad fabulam tritam Cocyti: dictus enim est Cocytus ἀπὸ τοῦ κωκύειν id est lugere; luctus enim convenit mortuis. Hinc Cocytum fingunt vicinum Acheronti. Audi Virgilium, lib. VI Æneid.:
"Forests hold all the middle ground,
And Cocytus, gliding in its dark bend, flows around."
Et Claudianum:
"With the spring of tears suppressed, Cocytus settled;
Acheron fell silent with its hushed waves."
Rursum Virgilium, VI Æneid.:
Acheron omnem Cocyto eructat arenam.
Ubi Servius ad physiologiam hoc figmentum pertinere ait, quod qui caret gaudio, sine dubio tristis est: tristitia autem vicina luctui est, qui ex morte procreatur; recte ergo in Cocytum per Stygem arenas eructare suas Acherontem fingit Virgilius. Quocirca jure hæc quasi fabulosa ridet Cicero, Tuscul. I: «Dic quæso, ait, num te illa terrent, triceps apud inferos Cerberus, Cocyti fremitus, transvectio Acherontis, mento summam aquam attingens siti enectus Tantalus?» Sic Amos, cap.
V, 8, ait de Deo: «Facientem Arcturum et Orionem.» Ubi alludit ad fabulas poetarum; ex illis enim imposita sunt nomina stellis. Unde Virgilius:
"Arcturus, and the rainy Hyades, and the twin Bears;
And he surveys Orion armed with gold."
CANON XVIII. Ex titulo prophetiæ sæpe colligere licet qualis sit futura, an tristis, an læta, an mixta. Nam cum titulus ejus est נשא massa, id est onus, vel pondus, signum est evidens tristem fore. Onus enim significat pondus grave et importabile vindictæ et pœnæ, ex certo et irrevocabili Dei decreto inferendum impiis, ut duram eorum cervicem premat et curvet, vel frangat, qui Dei patientiam exspectantem eos ad pœnitentiam contempserunt, et in sceleribus suis obdurati perstiterunt. Unde sæpe significat plenum urbis et gentis excidium, ut: «Onus verbi Domini in terra Hadrac, et Damasci requies ejus,» Zachar. cap. IX, 1: «Onus verbi Domini super Israel,» Zachar. cap. XII, 1. Onus domus Achab, quo excisa est ejus familia, IV Reg. IX, 25. Vide Jerem. XXIII, 33 et seq. Cum vero titulus prophetiæ est «visio,» vel certe «verbum Domini,» tunc ordinarie læta est «et prospera pollicetur, sive post comminationem meliora promittit,» ait S. Hieronymus in cap. XXIII Jerem. sub finem. Cum denique titulus est: «Onus visionis,» ut Isai. XXII, 1: «Onus verbi Domini,» ut Malach. cap. I, 1, tunc partim tristis est, partim læta. Hic canon S. Hieronymi crebro verus est, non tamen semper. Nam visio exhibita Jeremiæ, cap. I, et Joeli, cap. I, et Amos, cap. I, et Nahum, cap. I, nil fere lætum habet, sed omnia tristia, ac proinde onus includit, uti recte advertit Ribera, Osee cap. I, 1. Porro solus Abdias prophetiam suam inscribit, et vocat Visionem: Nahum vero, Habacuc et Malachias eam inscribunt Onus; cæteri omnes Prophetæ minores eam inscribunt Verbum Domini. In decursu tamen prophetiæ, illam subinde visionem nuncupant, ut ejus certitudinem indicent. Visus enim omnium sensuum est certissimus. Unde Theophrastes apud Rhodiginum, lib. X, cap. XXVIII, visum scite appellavit formam sensuum: quia scilicet experimenta illorum ille visum solus quasi actuat, perficit et certificat. Et S. Augustinus, lib. X Confess. cap. XXXV, experientiam sensuum, et eorum quasi fidei resolutionem, in visu sitam esse docet; quocirca omnes sensus quasi oculatos exhibentes, dicere solemus: Vide ut sapiat, vide ut sonet, etc. Et Aristotelis gnome est lib. II Metaphys., finem contemplationis esse veritatem visam; unde et beatitudo nostra consistit in visione Dei: Prophetæ ergo abstracti a cæteris rebus, et mentis intuitum figentes in contemplatione unius simplicis veritatis, habuerunt prægustum quemdam et initium beatitudinis, juxta illud Apostoli, I Corinth. XIII: «Videmus nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem,» quæ verba citans S. Augustinus, lib. I De Trinitat. cap. VIII: «Hic, inquit, nobis contemplatio promittitur, actionum omnium finis, atque æterna perfectio gaudiorum.»
Canon XIX
Canon XIX. Differt prophetia et exstasis. Prophetæ enim sæpe viderunt futura sine exstasi; subinde tamen fuerunt alienati a sensibus, raptique in exstasim, uti contigit Adæ, Gen. II, 21, Abrahæ, Gen. XV, 12, S. Petro, Actor. X, 10, et S. Joanni in Apocalypsi (quæ exstases ordinarie factæ sunt, fiuntque per angelos: hi enim sunt administri Dei); omnibus enim hisce locis græce est ἔκστασις, quæ proprie est raptus mentis alienatæ a sensibus in aliquid sublimius. Unde S. Gregorius, lib. V Moral. cap. XXII, docet in exstasi mentem a sensibus avulsam dormire mundo, sed laboriosius vigilare Deo. «Est ergo exstasis dormitio vigilans, seu vigilia dormiens,» juxta illud Cant. V: «Ego dormio, et cor meum vigilat,» q. d. Sensus meus dormit, sed mens vigilat. Nota: S. Thomas, Quæst. XIII De Verit., art. 2, ad ult., et II II, Quæst. CLXXV, art. 3, ad 1, et in II Corinth. XII, lect. 1, docet quod excessus mentis, exstasis et raptus aliquando contingat sine alienatione mentis a sensibus, nimirum cum quis exterioribus sensibus et rebus utitur, sed tota ejus intentio divinis contemplandis et amandis vacat, qua ratione S. Dionysius, cap. IV Divin. nom. asserit quod divinus amor exstasim facit: amor enim transfert amantem a se in Deum amatum. Anima enim magis est ubi amat, quam ubi animat; magis est ergo in Deo, quam in seipsa. Unde S. Bonaventura, tract. De Gradibus contempl.: «Exstasis, ait, est, deserto exteriori homine, sui ipsius super se voluptuosa quædam elevatio, ad superintellectualem divini amoris fontem.» Aliter vero et secundum magis usitatam significationem: «Fit, inquit S. Thomas, dictus excessus mentis, exstasis et raptus, cum quis etiam actu ab usu sensuum et sensibilium rerum abstrahitur ad aliqua supernaturaliter videnda; idque per abstractionem a sensibus externis ad imaginariam visionem, vel ab imaginatione quoque ad intellectualem; et hoc iterum aut per intelligibiles immissiones, aut secundum quod intellectus videt Deum per essentiam.» Quod S. Thomas censet concessum S. Paulo in raptu, II Corinth. XII, 2; sed contrarium est verius, scilicet S. Paulum non vidisse Dei essentiam, ut ibidem ostendi. Cæteris vero ut Adæ, Abrahæ, S. Petro et S. Joanni, censet exstasim contigisse per abstractionem a sensibus, sed cum imaginaria visione, quod verum est, et liquet ex locis citatis Scripturæ. Ordinarie enim mens in cognitione utitur phantasmatibus; unde licet rapiatur, habet tamen comites cogitationes phantasiæ.
Porro opera dæmonis, imo vi morbi, posse aliquem alienari a sensibus, rapique in exstasim quasi naturalem, docet noster Delrio lib. II Disquis. Magic. Quæst. XXV, ubi refellit Cardanum, qui asserit, «cum libeat, posse quempiam vi naturali rapi;» et Bodinum, qui censet «in ejusmodi exstasi animam reipsa migrare de corpore.» Denique S. Augustinus, lib. XII De Genesi ad litter. cap. XXVI: «Cum rapitur, inquit, anima ad ea visa, quæ spiritu cernuntur similia corporalibus, omnino a sensibus corporis avertitur, amplius quam in somno solet; sed minus quam in morte.» Nam in somno non ita avertitur a sensibus, quin illi levi sono, motu pulsuque evigilent; in exstasi autem nullum motum, sonum pulsumque, etiamsi acrius vellicetur aut pulsetur, sentit: in morte vero avertitur non tantum a sensibus externis, sed etiam internis, imo a toto corpore, ita ut illud amplius non informet, nec animet aut vivificet.
Jam vero linguam, qua loquitur Deus animæ, et anima Deo, pie explicat S. Bernardus, serm. 45 in Cantic.: «Verbum et anima, inquit, habent linguas suas, quibus se alterutrum alloquantur, præsentesque indicent. Verbi lingua, favor dignationis ejus: animæ vero, devotionis fervor. Elinguis est anima atque infans, quæ hunc non habet, et non potest illi esse sermocinatio cum Verbo: ergo cum hujusmodi linguam suam movet, volens ad animam loqui, non potest anima non sentire. Vivus est enim sermo Dei, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animæ. Et rursum cum suam linguam anima movet, Verbum latere multo minus potest, non solum quia ubique præsens, sed quia nisi ipso stimulante, devotionis lingua minime ad loquendum movetur. Verbo ergo dicere animæ: Pulchra es, et appellare amicam, infundere est unde amet, et se præsumat amari.» Et S. Gregorius, lib. V Moral. XX, explicans illud Job, cap. IV, 12: «Quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus:» «Venas, inquit, superni susurri auris cordis furtive suscipit, quia subtilitatem locutionis intimæ afflata mens, et raptim et occulte cognoscit: nisi enim se ab exterioribus desideriis abscondat, interna non penetrat: occultatur autem ut audiat, et audit ut occultetur; quia et subtracta a visibilibus, invisibilia conspicit; et repleta invisibilibus, visibilia perfecte contemnit.» Cum ergo loquitur Deus animæ, et illa loquentem audit; non duæ actiones sunt, sed una eademque, quæ ut a Deo proficiscitur, vocatur locutio; ut recipitur in homine, vocatur auditio. In phantasia loquitur Deus per Angelos, in mente per se. Solus enim ipse illabi potest immediate intellectui et voluntati, quod facere nequit Angelus. Angeli autem in phantasia loquuntur, per motum humorum et spirituum animalium, in quibus deferuntur internæ rerum species: nimirum ita illos commiscendo et componendo, ut hanc illamve speciem, et consequenter rem quam volunt, phantasiæ, et per phantasiam intellectui repræsentent. Varios locutionis Dei et Angelorum modos recenset S. Gregorius, XVIII Moral. II.
Canon XX
CANON XX. Prophetia omnis cum sit supernaturalis, exposcit pariter lumen supernaturale, quod vulgo propheticum vocatur: sicut enim ad visionem corporalem tria requiruntur, scilicet primo, objectum emittens sui speciem in oculum; secundo, lumen objectum illuminans; tertio, ipsa visio, puta oculus recipiens speciem, et per illam objectum illuminatum inspiciens et videns, eaque ratione visionem in se eliciens et producens; ita pariter ad visionem propheticam requiruntur tria, scilicet primo, objectum, puta res futura quæ prævidetur; secundo, lumen propheticum mentem Prophetæ elevans, ut quasi ex alto eminus rem futuram videat; tertio, ipsa visio et cognitio rei futuræ. Porro lumen propheticum non est aliud quam ipsa Dei illustratio et revelatio, sive locutio interna qua mentem Prophetæ illustrat, eique revelat futura; quæ partim Dei est, quatenus a Deo immittitur, partim Prophetæ, quatenus in ejus mente recipitur, imo in ea, et per eam vitaliter concurrentem a Deo producitur. Qua Dei est, vocatur illustratio; qua Prophetæ est, vocatur visio, auditio, cognitio, ut dixi in fine Can. XIX. Lumen ergo hoc, sive illustratio, est instar coruscationis, vel fulguris spiritualis, mentem perstringens et illustrans (juxta illud Psalm. LXXVI, 19: «Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ.» Et illud Psalm. CXLIII, 6: «Fulgura coruscationem, et dissipabis eos»), qua mens certo cognoscit rem futuram quæ a Deo revelatur, et simul eam non a dæmone, sed a Deo revelari, uti fit in actu fidei: illius enim objectum materiale est res revelata, formale revelatio divina, vel ipse Deus revelans. Ideo enim fide credo Deum esse trinum et unum, quia Deus ipse, qui est prima veritas, qui nec falli, nec fallere potest, id revelavit. Quocirca Prophetæ excipientes Dei revelationem, fide divina tenebantur credere tam sua oracula, quam illa sibi revelata esse a Deo.
Similes illustrationes, quasi coruscationes sentiunt sæpe viri spirituales, præsertim vacantes orationi et contemplationi, quibus mens eorum partim illustratur ad clarius et sublimius cognoscenda attributa Dei, vaticinia Prophetarum, aliaque mysteria fidei et Scripturæ: partim amore Dei rerumque cœlestium afflatur et accenditur. Similes sentiunt subinde peccatores, cum Deus eis immittit cogitationes et illuminationes pias de morte, de judicio, de brevitate vitæ, de vanitate concupiscentiarum, de inferno, de cœlo, quibus clare vident se male et imprudenter agere, ac in periculo salutis versari, ideoque timore et dolore percelluntur, qui eos impellit ad pœnitentiam vitæque mutationem. Porro istæ illustrationes menti non sunt liberæ, sed necessario in ea recipiuntur, cum Deus illas ei immittit: perinde ac visio fulguris aperto ac vigilanti oculo est necessaria, non libera: iis tamen receptis, libera manet mens, ut circa eas liberum fidei actum eliciat, libereque credat illa esse vera, atque exinde alios liberos doloris, pœnitentiæ, amoris, aliarumque virtutum actus in se concipiat et efformet. Illustrationes enim, quas intellectui, et pii impulsus affectusque, quos voluntati Deus immittit et indit, sunt gratiæ prævenientes, et excitantes mentem peccato vel torpore sopitam, ut evigilet, et iis libere cooperetur, itaque in se actus pœnitentiæ, timoris, amoris et heroicarum virtutum producat. Pro talibus ut scilicet crebro eas nobis immittat Deus, continue orare debemus. Ex iis enim omnis noster profectus et salus pendet. Ita pro iis orat Psalmista Psalm. XII, 4: «Illumina, ait, oculos meos, ne unquam obdormiam in morte: ne quando dicat inimicus meus: Prævalui adversus eum.» Psal. XVII, 29: «Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine: Deus meus, illumina tenebras meas.» Psalm. XXXIII, 6: «Accedite ad Deum, et illuminamini.» Psalm. LXVI, 5: «Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: illuminet vultum suum super nos.» Psalm. LXXV, 5: «Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis.» Isai. cap. LX, 1: «Surge, illuminare, Jerusalem: quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.» Luc. cap. I, 79: «Illuminare his qui in tenebris, et in umbra mortis sedent.» Joan. cap. I, 9: «Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.» Ephes. cap. V, 14: «Exsurge qui dormis, et illuminabit te Christus.» Psalm. XXVI, 1: «Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo?» Job cap. XI, 17: «Quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam: et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.» Psalm. XCVI, 4: «Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ.» Ezech. cap. I, 13: «Hæc erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens. Et animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis.» Job cap. XXXVI, 29: «Si voluerit, etc. fulgurare lumine suo desuper.» Psal. LXXXIX, 17: «Sit splendor Domini Dei nostri super nos: et opera manuum nostrarum dirige.» Isai. cap. LVIII, 11: «Implebit splendoribus animam.» Habac. cap. III, 4: «Splendor ejus ut lux erit.» Baruch cap. IV, 2: «Ambulabimus per viam ad splendorem ejus.»
Canon XXI
CANON XXI. Ex dictis patet errare veteres Philosophos, qui censuerunt divinationem fieri naturaliter: nam in anima inesse vim fatidicam, puta virtutem divinandi, præsertim dum ea morti vicina est, aut melancholia, mania, vel furore poetico exagitatur. Ratio eorum erat, quod anima habeat aliquid divinitatis, sitque quasi divinæ particula auræ: creata enim est ad imaginem Dei; ergo et divinationis Deo propriæ est particeps. Ita censuit Plato dialog. De Natura: «Quod, inquit, dementiæ humanæ Deus divinandi vim dederit, illud argumento esse potest, quod nemo dum sanæ mentis est, divinum et verum vaticinium ullum assequitur; sed cum vel somno prudentis vis præpedita est, vel oppressa morbo, vel divino aliquo raptu a sua sede dimota, fieri divinatio solet.» Et in Apolog. pro Socrate, ex ejus mente asserit eos qui proximi sunt morti solere divinare. Et Aristoteles, in Problem. sect. XXX probl. 1: «Multi, inquit, propterea quod ille calor sedis mentis in vicino est, morbis vesaniæ implicantur, aut instinctu lymphatico infervescunt: ex quo Sibyllæ efficiuntur, et Bacchæ, et omnes qui divino spiraculo instigari creduntur, cum scilicet id non morbo, sed naturali intemperie accidit.» Similia habet Cicero, lib. I De Divinat. additque rationem: «Cum est, inquit, somno sevocatus animus a societate et contagione corporis, tum meminit præteritorum, præsentia cernit, futura providet. Jacet enim corpus dormientis ut mortui, viget autem et vivit animus. Quod multo magis faciet post mortem, cum omnino ex corpore excesserit: itaque appropinquante morte multo est divinior.» Quocirca concludit triplicem esse divinationem; «omnem enim divinandi vim a Deo, a fato, et a natura dimanare.» Et lib. II: «Sæpe audivi, ait, poetam bonum neminem sine inflammatione animorum exsistere posse, et sine quodam quasi afflatu furoris.» Nam
"There is a god within us; when he stirs, we grow warm.
That impulse holds the seeds of the sacred mind."
Idem censuit Porphyrius, uti refert Jamblichus, lib. De Myster. Ægypt. § De somnis divinis. Videtur huic sententiæ favere S. Augustinus, lib. XII Confess. citatus a S. Thoma, I part. Quæst. LXXXVI, art. 4, ad 2: «Anima, inquit, habet quamdam vim sortis, ut ex sui natura possit futura cognoscere; et ideo quando retrahitur a corporis sensibus, et quodam modo revertitur ad seipsam, fit particeps notitiæ futurorum.» Sed recte eam excusat, mentemque ejus explicat ibidem D. Thomas, dicendo animam separatam a sensibus fieri aptam et dispositam, ut recipiat impressiones Dei, Angelorum, vel dæmonum, ac per eas accipiat notitiam futurorum, quam non habet ex seipsa; et hoc duntaxat velle S. Augustinum. Adde, quæsivi hæc verba studiose in S. Augustino, nec hactenus ea reperire potui. Illud tantum reperi lib. IV Confess. cap. III, et lib. VII, 6, mathematicos planetarios subinde divinare, et futura prædicere, non arte, sed sorte, puta casu, quod verum est, nec ad rem præsentem facit, imo ejus oppositum insinuat: inter multa enim quæ prædicunt, subinde casu verum tragunt, dicuntque; ergo non naturæ vi, non artis certitudine, sed sortis casu conjectant verumque attingunt, quasi aleatores rei futuræ.
Hæc Philosophorum sententia est erronea, et repugnans non tantum S. Scripturæ, sed et Philosophiæ. De fide enim est prophetiam esse opus divinum, et prænotionem futurorum contingentium esse dotem propriam Deo, adeoque esse notam et indicem divinitatis. Nam, ut ait Tertullianus, Apolog. XX: «Testimonium divinitatis est veritas divinationis.» Unde Deus cum idolis decertans: «Annuntiate, inquit, quæ ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos,» Isai. cap. XLI, 23. Et S. Petrus, epist. II, cap. I: «Omnis, inquit, prophetia propria interpretatione non fit: non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirante locuti sunt sancti Dei homines.» Hinc et Prophetæ omnes passim hunc titulum oraculis suis præfigunt: «Verbum Domini: Hæc dicit Dominus,» etc. Prophetia ergo est verbum a Deo præscitum et prædictum, non ab homine. Ratio physica est, prima, quia futura contingentia sunt plane indeterminata: determinabuntur enim ab agente libero; cum scilicet voluntas libera in tempore futuro, libere ad alteram contradictoriorum partem se determinabit. Ergo impossibile est ut homo, dæmon, vel angelus ea determinate præsciat et præcognoscat; sed id est virtutis et omniscientiæ divinæ, quæ infinita mentis suæ acie et vi prævidet quid libera voluntas tali tempore, loco et circumstantiis sit electura et determinatura. Secunda, mens humana pendet a phantasia et sensibus. Nihil enim est in intellectu, quod non fuerit prius in sensu, ut ait Aristoteles. At futura contingentia nullo sensu percipi possunt: ergo nec ab homine intelligi queunt, non magis quam a cæco colores videri. Tertia, quod non exsistit vel in se, vel in sua causa, ab homine et angelo cognosci nequit. At futura contingentia nec in se, nec in suis causis adhuc futuris et indeterminatis, exsistunt. Ergo ab homine et angelo prænosci nequeunt. Ita S. Augustinus, lib. De Divinat. dæmon., et S. Thomas, II II, Quæst. IV, art. 1, ad 3.
Porro argumentum Platonis et Ciceronis tantum probat animam, cum morti vicina separatur a sensibus, aut cum amore, vino, igne, mania, bile, etc., incalescit, excitari et acui, ut quasi se supra se attollat, videatque et cognoscat ea quæ alias non videret et cognosceret; sed intra terminos et limites naturæ. Unde tunc præsagit ea, ad quæ vel ipsa bilis et humor inclinant, vel quorum causas et principia videt, vel quæ spiritus animales excitati et fervidi naturaliter ei suggerunt, ut patet in poetis. Quocirca viri prudentes simili praxi utuntur, cum carmen, orationem aut concionem, vel quid aliud componere volunt: curant enim ut corpus et caput igne, somno, veste, etc., incalescat, itaque calente cerebro sua componunt. Calor enim excitat spiritus animales, qui excitati multos et insignes conceptus suggerunt; sed deinde defervescente calore, ea relegant, seligant, judicant, digerant. Ingenium enim in calore consistit, judicium in frigore. Unde juvenes ingenio et inventione pollent, senes judicio et censura, utpote qui habent sedatas passiones, frigidosque affectus. Adde sæpe in maniacis immiscere se dæmonem, et suggerere ea quæ remota sunt, vel futura: illa enim præsciunt ex probabili et subtili conjectura causarum
Canon XXII
CANON XXII. Prophetæ et scriptores hagiographi, dum ad certas provincias et gentes prophetant aut loquuntur, consuetudines, ritus, leges, merces, etc., quin et multas voces illis gentibus proprias consulto usurpant, ut eis se accommodent, utque melius res suas eis dilucidas faciant. Ita S. Hieronymus in Abdiam scribit eum usurpare vocem Assyriacam Sepharad, id est terminum, quam ipse in textu Abdiæ vertit Bosphorum, quia de Assyriis erat sermo. Sic Daniel, cap. II, 3 et seq., multa ponit Babylonica nomina musicorum instrumentorum, æque ac Magistratuum, uti sunt Satrapæ, Signæi, Adargazæi, Gedabræi, Detrabæi, Tiphthaæi. Sic Job, quia in Arabia vixit, et arabice liber ejus primitus conscriptus fuit, hinc multas voces, æque ac consuetudines arabicas usurpat, uti testatur S. Hieronymus in ejus Prologo. Idem ad Algasiam, epist. 131, Quæst. X, scribit Apostolum «humanum diem» nominare ex Cilicum lingua (erat enim ipse Cilix puta Tharsensis), dum dicit I Corinth. cap. IV, 3: «Mihi pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die.» Tale quoque esse καταβραβευέτω, Coloss. cap. II, 18. Vide ibi dicta. Additque: «Multa sunt verba, quibus juxta morem urbis provinciæ suæ familiarius Apostolus utitur.» Rursum Prophetæ sæpe alludunt ad historias et gesta sui temporis, quæ tunc omnibus erant nota; nunc autem sunt incognita, eaque de causa subinde nobis obscuri sunt.
Canon XXIII
CANON XXIII. Prophetia proprie est de tempore futuro; per catachresin tamen ad præteritum quoque et præsens sese extendit. Unde Homerus, Iliad. I, ait Calchantem vatem nosse omnia, præterita, præsentia et futura. Quod imitatus Virgilius, IV Georgic., ait:
"For the seer knew all things:
What is, what has been, and what is soon to come."
Exempla dat S. Gregorius, hom. 1 in Ezech.: «Prophetia, ait, de futuro est: Ecce Virgo concipiet, et pariet filium, Isaiæ VII. Prophetia de præterito: In principio creavit Deus cœlum et terram. De illo enim tempore dixit homo, quo non erat homo. Prophetia de præsenti, I Corinth. XIV: Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus: occulta enim cordis ejus manifesta fiunt, etc. Quod recte prophetia dicitur, non quia prædicit ventura, sed quia prodit occulta. Ventura etenim res occultatur in futuro tempore; præsens autem cogitatio absconditur in latenti corde:» utriusque ergo notitia est paris virtutis, puta non humanæ, sed divinæ. Sic Elisæus Propheta absens vidit Giezi petentem et accipientem pecuniam a Naaman: «Nonne, inquit, cor meum in præsenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tibi?» IV Reg. V.
Addit S. Gregorius Prophetas præteritis ventura permiscere, itaque fecisse Mosen, «ut dum implentur ea quæ de futuro prædicerit, ostenderet etiam quia de præterito vera dixisset.»
Canon XXIV
CANON XXIV. Ex prædicto Can. XXIII, S. Gregorius eadem hom. 1 in Ezech. colligit octo prophetiæ modos et species. Prima est: «Aliquando, inquit, spiritus prophetiæ ex præsenti tangit animum prophetantis, et ex futuro nequaquam tangit.» Dat exemplum: «Sicut Joannes Baptista, venientem Dominum videns, ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi; sed cum jam moriturus esset, missis discipulis requirebat dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? In quibus verbis ostenditur, quia in terris quidem venisse Redemptorem noverat, sed an per semetipsum ad aperienda inferni claustra descenderet, dubitabat. Ex præsenti enim prophetiæ spiritu tactus fuerat, qui humanitatem mediatoris videns, et divinitatem ejus intelligens, confitebatur agnum qui peccata mundi tolleret. Sed tactus ex futuro non fuerat, quia adventum illius in inferno nesciebat.»
Secunda: «Aliquando vero prophetiæ spiritus animum prophetantis ex futuro tangit, atque ex præsenti non tangit, sicut aperte libri Geneseos historia testatur, cum Isaac Esau filium suum ad venandum misit, cui minorem filium Rebecca ad benedicendum supposuit, qui hædinis pellibus indutus, paterno palpatui corpus fraternum finxit. Cui ille minori filio tanquam majori benedictionem dedit, quæque ei essent longe futura nuntiavit: sed quis esset qui coram se assisteret, scire non potuit. Prophetiæ ergo spiritus ex futuro animum prophetantis tetigit, atque ex præsenti non tetigit, quando caligantibus oculis pater et ventura prædicebat, et præsentem filium nesciebat.»
Tertia: «Aliquando prophetantis animum ex præsenti, pariter et ex futuro tangit; quod ex eodem libro Geneseos liquido docemur. In illo quippe scriptum est quia, cum ad vitæ jam terminum propinquaret Jacob, et duos filios Joseph fecisset assistere ante eum, ut ex benedictione illius possent longe post futura promereri, cui majorem ad dexteram, minorem vero posuit ad sinistram. Cumque ille oculis senectute caligantibus nepotes suos, quis prior, quisve esset minor, humano visu discernere nequaquam posset, ductis in obliquum brachiis, dexteram manum minori, sinistram majori imposuit. Quod dum corrigere filius vellet, ait: Non ita convenit, pater: quia hic est primogenitus; audivit: Scio, fili mi, scio. Et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur; sed frater ejus junior major illo erit. Prophetiæ ergo spiritus ex præsenti, pariter et ex futuro, prophetantis animum tetigit, dum Jacob et ventura nuntiabat, et eos quos corporeis oculis videre non poterat, ante se positos per spiritum discernebat. Sic Abiæ Prophetæ animum prophetiæ spiritus et ex præsenti, atque ex futuro tetigerat, cum caligantibus oculis eam, quæ se aliam simulabat, et uxorem Jeroboam esse cognovit, et quidquid ei futurum esset aperuit, dicens: Ingredere, uxor Jeroboam; hæc dicit Dominus Deus Israel: Quia operatus es male super omnes qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares, me autem projecisti post corpus tuum, idcirco ego inducam mala super domum Jeroboam. Ex præsenti ergo, atque ex futuro pariter prophetantis animus tactus fuerat, qui et ingredientem deprehendere potuit, et ei ventura nuntiare.»
Quarta: «Aliquando autem ex præterito, et ex præsenti, atque ex futuro pariter tangitur animus prophetantis: sicut Elisabeth venire ad se Mariam conspiciens, quia incarnatum Verbum gestaret in utero, agnovit, eamque jam Domini sui matrem vocavit, dicens: Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? De cujus conceptione per angelum quoque ad Joseph dicitur: Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. Quæ videlicet Elisabeth dicit: Beata quæ credidisti, quoniam perficientur ea quæ dicta sunt tibi a Domino. Dicens enim: Beata quæ credidisti, aperte indicat quia verba angeli quæ dicta ad Mariam fuerant, per Spiritum agnovit; atque subjungens: Perficientur ea quæ sunt dicta tibi a Domino, quæ eam in futuro sequerentur prævidit. Simul ergo de præterito et præsenti, atque ex futuro per prophetiæ spiritum tacta est, quæ et eam promissionibus angeli credidisse cognovit; et matrem nominans, quia Redemptorem humani generis in utero portaret, intellexit. Et cum omnia perficienda prædiceret, quid etiam de futuro sequeretur, aspexit.»
Quinta: «Aliquando vero prophetiæ spiritus ex præterito tangit animum, nec tangit ex futuro; sicut in Paulo Apostolo aperte ostenditur, qui discipulis dicit: Notum vobis facio, fratres, Evangelium quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem: neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi. Unde aliis quoque discipulis dicit: Secundum revelationem notum factum est mihi sacramentum. Qui tamen hoc ipsum Evangelium quod per revelationem cognoverat, cum Hierosolymam prædicaturus ascenderet, ait: Ecce ego alligatus spiritu vado in Jerusalem, quæ in ea ventura sunt mihi ignorans.»
Sexta: «Aliquando prophetiæ spiritus tangit ex futuro, nec tangit ex præterito, sicut in Elisæi facto scriptum est quia, cum unus ex filiis Prophetarum materiam succideret, huic ferrum securis in aquam cecidit, qui exclamavit: Heu, heu, Domine mi, et hoc ipsum mutuo acceperam. Dixit autem homo Dei: Ubi cecidit? At ille monstravit ei locum. Præcidit ergo lignum, et misit illud, natavitque ferrum. In quo videlicet prophetæ facto cognoscitur, quia qui requirit ubi ceciderat, quid esset facturus noverat: sed tamen cum requirit, constat quia, ubi ferrum cecidisset, ignorabat. Prophetiæ ergo spiritus Elisæi mentem ex futuro tetigerat, sed ex præterito non tangebat, qui et ferrum ex profundis demersum, quia revocaturus esset ad superficiem scire potuit; sed ubi ceciderat omnino nescivit.»
Septima: «Aliquando prophetiæ spiritus in præsenti ex parte tangit, et ex parte non tangit. Quod Petri Apostoli historia testatur, cum missi ad eum a Cornelio milites, ei sunt per spiritum nuntiati. Scriptum quippe est: Et dixit spiritus ei: Ecce viri tres quærunt te. Ad quos ille descendens, et requirens dixit: Quæ causa est propter quam venistis? In cujus verbis ostenditur quia eamdem causam per spiritum non audierat, quam a militibus requirebat. In præsenti ergo mentem Petri spiritus ex parte tetigerat et ex parte non tetigerat, qui et adesse milites dixit, et pro qua causa venerant, tacuit.»
Octava: «Aliquando spiritus in futuro ex parte tangit, et ex parte non tangit; sicut Prophetarum filii de auferendo Elia ad Elisæum dicunt: Numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te? Quo tamen ablato sese per diversa dispergunt, eumque in rupibus et vallibus quærunt. In futuro ergo eorum mentem prophetiæ spiritus ex parte tetigerat, et ex parte non tangebat, quando eum quem tollendum noverant, non inveniendum quærebant. Ex parte itaque tacti sunt, atque ex parte non tacti, qui et sciebant quod tolli posset, et nesciebant quod inveniri non posset. Idem quoque Elisæus per prophetiæ spiritum de futuro ex parte tactus est, et ex parte non tactus, cum regi Israel diceret: Percute jaculo terram. Et cum percussisset tribus vicibus, et stetisset, iratus est contra eum vir Dei et ait: Si percussisses quinquies, aut sexies, sive septies, percussisses Syriam usque ad consumptionem; nunc autem tribus vicibus percuties eam. Qui itaque noverat quia toties percuteret Syriam, quoties percussisset terram; sed cum ei diceret: Percute terram, quoties eam percussurus esset ignorabat: quippe et indignatus est terram tertio fuisse percussam; profecto constat quia de futuro ex parte tactus fuerat, et ex parte non tactus, qui Syriam percuti prædixit, sed terram amplius percuti voluit.»
Canon XXV
Canon XXV. «Aliquando, inquit ibidem S. Gregorius, prophetiæ spiritus Prophetis deest, nec semper eorum mentibus præsto est, quatenus cum hunc non habent, et hunc agnoscant ex dono habere cum habent. Unde Elisæus cum flentem Sunamitem mulierem a suis pedibus per Giezi puerum avelli prohiberet, dixit: Dimitte illam; anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi. Sic quoque cum eum Josaphat de futuris requireret et prophetiæ ei spiritus deesset, psaltem fecit applicari, ut prophetiæ ad hunc spiritus per laudem psalmodiæ descenderet, atque ejus animum de venturis repleret. Vox etenim psalmodiæ cum per intentionem cordis agitur, per hanc omnipotenti Domino ad cor iter paratur, ut intento menti vel prophetiæ mysteria, vel compunctionis gratiam infundat.»
Canon XXVI
Canon XXVI. «Aliquando Prophetæ sancti dum consuluntur, inquit ibidem S. Gregorius, ex magno usu prophetandi quædam ex suo spiritu proferunt, et se hæc ex prophetiæ spiritu dicere suspicantur; sed quia sancti sunt, per Spiritum Sanctum citius correcti, ab eo quæ vera sunt audiunt, et semetipsos, quia falsa dixerunt, reprehendunt.» Ita Nathan, inquit S. Gregorius, Propheta fuit, quia occultum Davidis adulterium et homicidium ei revelavit et redarguit; sed prædicens Davidi fabricam templi, quasi Deus illud a Davide vellet ædificari, erravit. Unde mox de errore admonitus a Deo, eum correxit: «Qua in re inter Prophetas falsos ac veros ista distantia est, quia Prophetæ veri si quid aliquando per suum spiritum dicunt, hoc ab auditorum mentibus per Spiritum Sanctum eruditi citius corrigunt. Prophetæ autem falsi et falsa denuntiant, et alieni a Sancto Spiritu, in sua falsitate perdurant.»
Canon XXVII
CANON XXVII. Hæ voces «non amplius, non ultra,» in Scriptura et Prophetis sæpe non significant æternitatem, sed longitudinem temporis, scilicet rem illam non fore longo admodum tempore, etiamsi postea futura sit, scilicet post hominum tum viventium mortem et memoriam: tunc enim videtur fore quasi aliud novumque sæculum, ad quod non se extendit vulgaris hominum sermo, uti nec vita, vel memoria. Sic de ortu Christi ait Isaias, cap. II, 4: «Nec exercebuntur ultra ad prælium,» quia nascente Christo fuit pax universalis in orbe, eaque duravit diu. Sic idem, cap. XXIII, 12, ait de Tyro: «Non adjicies ultra ut glorieris.» Et Ezechiel de eadem, cap. XXVI, 13: «Sonitus cithararum tuarum non audietur amplius.» Et versu 14: «Non ædificaberis ultra,» scilicet ad longum tempus: nam postea reædificata est, et pristinam gloriam resumpsit; unde ab Alexandro Magno rursum vastata est. Simili modo «æternum, sæculum, generatio generationis,» sæpe non æternitatem absolutam, sed temporariam et humanam, hoc est longum tempus denotant, ut cum lex Mosis dicitur fore æterna. Vide Can. IV in Pentateuch.
Canon XXVIII
CANON XXVIII. Verba Hebræorum nunc actum perfectum, nunc continuatum, nunc inchoatum, nunc destinatum duntaxat significant; v. g. credo, nunc significat credere destino, nunc credere incipio, nunc credere pergo, et in fide confirmo, nunc plane et perfecte credo, ut alibi ostendi. Rursum, id fieri dicitur, quod aptum est et proclive ut fiat: atque id facere dicitur quis cujus faciendi potestatem habet, ut facio sit idem, quod possum facere. Sic Job, cap. IX, 7, ait: «Qui præcipit soli, et non oritur,» id est præcipere potest; et vers. 6: «Qui commovet (id est ad nutum commovere potest) terram de loco suo, et columnæ ejus concutiuntur.» Amos, cap. IX, 5: «Qui tangit terram, et tabescet,» tangit id est ita tangere potest, ut tabescat. Plura vide apud Salmeronem, Prolegom. XX, quin. II, Can. XII. Sic Prophetæ dicunt sub Christo abolenda omnia peccata; justitiam, pacem, sanctitatem, omnemque virtutem toto orbe germinaturam: quia scilicet hoc natum erat fieri, atque Christus idipsum, quantum est ex parte sua, effecit. Dedit enim nobis lytrum sanguinis sui, et gratiam suam potentem et copiosam, qua quisque omnia peccata abolere, omnesque virtutes menti inserere potest, si ea uti, eique cooperari velit, esto multi ea non aboleant, nec virtutes inserant, quia Christi gratiam respuunt, vel negligunt. Rursum, non simul et semel id fit, sed sensim, crescente anima, æque ac Ecclesia, in fide et virtutibus.
Canon XXIX
CAN. XXIX. Dicitur conditor, vel auctor rei, qui illam ornavit et auxit, etsi eam primus non fecerit. Sic Alexander Magnus dicitur conditor Alexandriæ, quia eam jam diu conditam auxit et decoravit, eique nomen suum indidit. Sic Nabuchodonosor de Babylone ait, Daniel. cap. IV, 27: «Nonne hæc est Babylon civitas magna, quam ego ædificavi?» id est amplificavi et decoravi: nam Babylon diu ante condita est a Nemrod, Gen. cap. X, 10. Sic Romulus dicitur condidisse Romam, cum tamen de Evandro, qui ante Romulum fuit, dicat Virgilius, Æneid. VIII:
Tunc rex Evandrus Romanæ conditor arcis.
Sic sæpe in Scriptura dicitur ædificasse locum, vel urbem, qui eam collapsam, dirutam, vel vastatam reædificavit aut restauravit.
Canon XXX
Canon XXX. Dativus sæpe apud Hebræos per paragogen redundat, ut Cant. cap. I: «Si ignoras te (hebraice, tibi), o pulcherrima inter mulieres, egredere;» ubi te et tibi redundant. Ibidem, cap. II, 10 et 13: «Surge et veni:» hebraice: Surge tibi, veni tibi. Sic Hebræi dicunt: Vade tibi, id est vade, abi. Sic Isai. cap. VI, 8: «Quem mittam, et quis ibit nobis?» Nonnulli censent nobis per paragogen addi ornatus causa; uti et sibi, Isai. cap. LIX, 16: «Salvavit sibi brachium suum;» esto alius istorum locorum sit sensus magis genuinus, ut ibidem dixi.
Canon XXXI
CANON XXXI. In Prophetis sæpe est climax, id est scala, sive gradatio ad orationis tum elegantiam, tum energiam. Talis est Osee cap. II, 21: «Exaudiam cœlos, et illi exaudient terram; et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum: et hæc exaudient Jezrahel.» Talis est Joel. cap. I, 4: «Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus: et residuum bruchi comedit rubigo.» Talis est illa quæ septies iteratur Amos, cap. I et II: «Super tribus sceleribus Gazæ, et super quatuor non convertam eum.» Similis est illa beati Petri Damiani, serm. De S. Andrea: «Solum cor hominis capax est rationis et mysteriorum Dei. Cor est in pectore, anima in corde, mens in anima, fides in mente, Christus in fide; et hoc esse puto quod ait Apostolus, habitare Christum per fidem in cordibus vestris.» Et illa S. Gregorii, homilia 29 in Evang.: «Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles: nam de cœlo venit in uterum, de utero venit in præsepe, de præsepi venit in crucem, de cruce venit in sepulcrum, de sepulcro rediit in cœlum.» Porro «Gradatio, inquit Cicero ad Herenn. lib. IV, est, in qua non ante ad consequens verbum descenditur, quam ad superius conscensum est, hoc modo: Nam quæ reliqua spes libertatis manet, si illis et quodlibet licet, et quod licet possunt, et quod possunt audent, et quod audent faciunt, et quod faciunt vobis molestum non est.»
Canon XXXII
CANON XXXII. Paradoxa crebra sunt apud Prophetas. Tale est Osee, cap. I, 2: «Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac filios fornicationum.» Et Osee cap. XIII, 14: «Ero mors tua, o mors, morsus tuus ero, inferne.» Et Jon. cap. I, 2: «Erat Jonas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus.» Et Michæ cap. V, 2: «Ex te (o Bethlehem) mihi egredietur, qui sit dominator in Israel: et egressus ejus ab initio a diebus æternitatis:» si enim egressus ejus est ab æterno, quomodo fiet in tempore? Tale est: «Qui totum cupit, totum perdit; dimidium ergo plus est toto,» de quo dixi Habac. cap. I, 15. Sic Zacharias, cap. V, 8, vidit impietatem quasi mulierem amphoræ inclusam, ferri in Babylonem. Et cap. IX, 17, vinum germinans virgines, cum vinum incitet ad libidinem. Maxime vero paradoxa dicunt, cum vaticinantur de Christi incarnatione, vita, passione, resurrectione, Ecclesia, missione Spiritus Sancti. Tota enim œconomia vitæ Christi plena est paradoxis, æque ac doctrina et philosophia ejusdem. Quid enim magis apud mundi sapientes paradoxum et incredibile, quam «humilitas exaltat, paupertas ditat, jejunium satiat, in fletu sita est consolatio, in cruce gaudium?» Hæc tamen Christus palam edicit: «Omnis qui se humiliat, exaltabitur. Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cœlorum. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur. Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, etc.; gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis,» Matth. cap. V, 1 et sequent. «Prophetæ» enim fuerunt «viri portendentes,» ut ait Zacharias cap. III, 8, et «portentum Israel,» ut ait Isaias cap. VIII, 18. Sic Cicero scripsit sua, aut potius stoicorum paradoxa, id est admirabilia, inquit, et contra opinionem omnium, nimirum hæc: Solum honestum esse bonum, virtute prædito nihil deesse ad beate vivendum; æqualia esse peccata, et recte facta (sed hoc non tam est paradoxum, quam error exploratus stoicorum) solum sapientem esse liberum, et omnem stultum servum; solum sapientem esse divitem.
Canon XXXIII
CANON XXXIII. Pleræque omnes veteris Testamenti prophetiæ adimpletæ sunt vel ante Christum, vel per Christum. Excipio pauculas de Gog, Magog, Antichristo, judicio et fine mundi, quæ exstant Ezech. XXXVIII et XXXIX, Daniel. VII, 25, et cap. XI, 36 et sequent., et cap. XII. Nonnulli tamen ex iis divinarunt adhuc futura, primo, per accommodationem, uti Proclus Episcopus Constantinopolitanus Theodosio Juniori contra Scythas pugnanti accommodavit ea quæ Deus intentat Gog et Magog (nam hi erant Scythæ et Tartari), Ezech. cap. XXXVIII, 22; quia ex plagis cœlitus in Scythas immissis, probabiliter conjectabat eorum excidium, uti refert Socrates, lib. VII Histor. cap. XLII. Secundo, per omen divinum, ut cum S. Antonius, S. Franciscus, S. Martinus, Clodevæus et alii, quorum exempla recensui Isai. cap. VIII, 20, jussu vel instinctu Dei, ex lectione Prophetarum, vel S. Scripturæ primo occurrente acceperunt normam vivendi, vel didicerunt eventum belli, aut alterius rei futuræ. Dixi, instinctu Dei, quia alioqui id facere est superstitio, et tentatio Dei. Tertio, per novam prophetiam. Ita Joachim Abbas Floriacensis scribens in Isai. cap. XIII et seq.: Onus Babylonis, ait, tangit Romam; Chaldæorum, Allemaniam; Philistinorum, Lombardos; Moabitarum, Græcos; Tyri, Siculos; Ægypti, Francos, etc., uti dixi in fine Proœmii in Isaiam. Verum in omnibus ipse obscurus et ænigmaticus est, in nonnullis falsus et fallens; esto a multis habitus sit Propheta. Præcedenti sæculo Hieronymus Savonarola per oracula Amos, Zachariæ et Danielis, vaticinatus est adversa et prospera, quæ intra centum annos eventura erant Florentinis; quod Turcarum imperator occupaturus esset Italiam et Romam, ac futurus Christianus, æque ac cæteri Turcæ et Saraceni, quod Pontifex cathedram e Roma translaturus esset Hierosolymam; quod brevi venturus esset Papa angelicus, qui totam Ecclesiam reformaret, quæ ita asseveranter asserebat, ut diceret ea sibi revelata esse a Deo, et multos audientium visuros illa reipsa compleri. Sed experientia docuit in plerisque eum a vero aberrasse, et illusum fuisse, ac Florentiam paulo post expugnatam; unde tandem ipse misero fine vitam conclusit. Vide Ambrosium Catharinum, lib. De Prophetiis Savonarolæ, et Raphaelem Volaterranum lib. V Geogr. in fine.
Similis est liber propheticus, qui circumfertur nomine Methodii Martyris, sed falso: nam libri auctor non est Methodius Martyr, Olympiæ in Lycia Episcopus, et postea Tyri; sed Methodius Cyrensis: in quo cum citetur Magister Sententiarum et alia non satis rationi consona, videri posset hic liber ab aliquo magno nebulone compositus, ait Salmeron tom. I Proleg. VII, sub finem.
Dixi Veteris Testamenti; nam in Apocalypsi, quæ est prophetia Novi Testamenti, multa prædicuntur adhuc futura, uti in ea ostendam; sed in ea multi errant, dum oracula ejus generalia, et totam Ecclesiam spectantia, ad particulares homines, vel eventus detorquent. Egi Romæ cum quodam, qui integrum volumen talium divinationum, vel potius imaginationum conjecturalium in Apocalypsin conscripserat, ac nominatim quinam futuri essent Pontifices et Cardinales, ex ea se colligere jactitabat. Vere Comicus: «Amantes sibi somnia fingunt;» et sunt qui indigent helleboro.
Canon XXXIV
CANON XXXIV. Multum valet ad genuinum sensum S. Scripturæ capiendum, capitum, sententiarum et vocum ejus apta vel conjunctio vel dispunctio, systole, vel diastole. Exemplis res erit clara. Eccles. cap. XXIV, 20, multi Codices legunt: «In plateis sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi.» Et ita etiamnum legitur in Officio Eccles. B. Virginis ad Nonam, sensu obscuro et difficili, quem Romana Biblia illustrant aliter dispungendo, nimirum sic: «Quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis. Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi.» In plateis enim plantantur platani, non cinnamoma et balsama. Sic I Reg. III, 2, multi legunt: «Oculi ejus (Heli) caligaverant, nec poterat videre lucernam Dei antequam exstingueretur.» Quid hoc? Ergone exstincta lucerna in tenebris melius videbat Heli, quam in luce, ea splendente? ergone noctuæ similis erat Heli, et noctiluca? Rem elucidant Romani Codices, dum ita legunt et dispungunt: «Oculi ejus caligaverant, nec poterat videre: lucerna Dei antequam exstingueretur, Samuel dormiebat in templo Domini.» Est periphrasis noctis, q. d. Cum adhuc arderent lucernæ, et Samuel dormiret, apparuit ei Dominus: noctu enim ardebant lucernæ in tabernaculo, mane exstinguebantur. Ita S. Hieronymus. Sic Agg. cap. II, versus primus referendus est ad finem capitis primi: alioqui enim manifeste pugnat cum versu secundo, qui proxime sequitur, ut patet intuenti. Similem diastolen esse Jerem. cap. XXVIII, 1, censet S. Hieronymus et alii, ut ibi dixi. Talia nonnulla sunt, quæ suis locis annotavi.
Ubi nota: Distinctio moderna capitum S. Scripturæ non est facta a Prophetis, nec a Patribus Græcis aut Latinis, sed his posterior et recentior est, uti fuse docet Sixtus Senensis, lib. III Biblioth., in methodo partitionis. Excipio Psalmos, qui singuli seorsim dictati et scripti sunt. Patres enim citant S. Scripturam per citationem non capitum, sed historiarum, vel materiarum. Sic S. Augustinus dicit se scripsisse Commentaria a principio Genesis usque ad ejectionem Adæ de paradiso, quod nos diceremus, in tria prima capita Genesis. S. Gregorius ait se scripsisse in librum Regum, a principio usque ad unctionem Davidis regis, quod nos diceremus, in quindecim prima capita lib. I Regum. Sic Elias Levita, Præfat. in Masor. ait olim legem totam, puta Pentateuchum, fuisse unum Pasuk, id est unum tractatum sine incisione, vel divisione. Hinc S. Hilarius, scribens in Matthæum, eum distinxit in Canones XXXIII, et Ambrosius S. Lucam divisit in LXIV titulos, Beda vero in XCIII capita; licet Sixtus Senensis suspicetur hanc divisionem ab aliis esse factam. Ammonius Alexandrinus, vel, ut alii volunt, Eusebius Cæsariensis aut Tatianus, pro numero materiarum concordiæ Evangelicæ, distribuit S. Matthæum in capita CCLI, Marcum in CCXXXV, Lucam in CCCXLV, Joannem in CCXXXVI. Porro in interpretibus Græcis a sexcentis annis, puta Euthymio, Œcumenio, Areta, Andrea Cretensi, Suida, in Novo Testamento capitum distributio invenitur similis nostræ, sed ea paulo major. Ergo paulo post illud tempus videtur facta ea capitum divisio, quam nunc in Bibliis cernimus. Unde illa utuntur S. Thomas, Alensis, Albertus, S. Bonaventura, illisque coævi. Denique veteres libros æstimabant numero versuum, non capitum; versus autem constabat sex dictionibus. Sic S. Hieronymus, Præfat. in Homil. Origen. super Cant. ait Origenem scripsisse in Cantica versus fere viginti millia. Idem, De Script. Eccles., ait Nazianzenum omnia opera sua conclusisse versibus triginta millibus. Et Apolog. in Ruffinum, ait Hilarium mutuatum ex Origene versus prope quadraginta millia, seipsum vero, dum exponeret epistolam ad Ephesios, dictasse quotidie versus mille. Ita Sixtus. Non mirum ergo si divisio hæc subinde minus apta aut commoda sit, uti suis locis annotavi.
Canon XXXV
CANON XXXV. Euphemismus Græcis est boni ominis captatio; Rhetoribus est figura, qua nomina, vel res mali ominis in boni commutant, aut certe avertunt et deprecantur; ut Terentius in Andria: «Si evenerit (quod Dii prohibeant) discessio.» Hæc non raro occurrit in Scriptura. Sic enim maledictionem et blasphemiam ob sui enormitatem et exsecrationem, non audent suo nomine nominare, sed per euphemismum eam contrario nomine vocant benedictionem, ut: «Benedixit,» id est maledixit, «Naboth Deum et regem.» III Reg. cap. XXI, 13. «Benedic,» id est maledic, «Deo, et morere,» Job cap. II, 9. Sic in juramento exsecratorio dicunt: «Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat;» sed per euphemismum silent malum quod quis sibi imprecatur, quasi rem tristem et mali ominis. Sic milites Davidis a Nabal tondente oves petunt alimoniam, dicentes per euphemismum: «In die enim bona venimus,» I Reg. cap. XXV, 9. Huic vicinus est Charientismus, id est urbanitas, lepor et festivitas sermonis; quæ figura est rhetorices, qua dura dictu gratius proferuntur, ut si interrogantibus num quis nos quæsierit, responsum detur: «Bona fortuna,» exinde intelligitur nos neminem quæsisse. Sic roganti matri: Audio filium meum in bello esse captum, estne verum? respondent amici ejus dolorem festive levantes: Non; est redemptus: quo tacite significant eum fuisse captum et male habitum, sed jam esse redemptum. Sic Cicero, Pro lege Manilia, ne diceret consulares fasces esse captos, dixit esse redemptos. Sic sanatum esse vulnus libentius auditur, quam illatum; instauratam esse domum, quam dirutam; supplemento novo refectas esse legiones, quam occisis militibus imminutas. Sic ait Isaias, cap. XL, 1: «Consolamini, consolamini, popule meus, etc.: quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas ejus,» quo tacite significat eam fuisse malam et iniquam. Sic sapiens illa mulier Thecuitis, festive Absalonis scelus et fratricidium in se suosque filios transtulit, ut ei a Davide veniam impetraret, II Reg. cap. XIV, 6. Sic Nathan Propheta, ut regem Davidem de adulterio et homicidio Uriæ corriperet, usus est apologo divitis, qui pauperi oviculam rapuit et mactavit, ut in ejus enormitate rex videret immanitatem sui flagitii, II Reg. cap. XII, 2. Atque hic est modus commodissimus corripiendi magnates, qui opibus et titulis superbi, non ferunt se aperte et in fronte reprehendi. Charientismi illustres exstant in epistola Valerii ad Ruffinum, qua ei suadet ne ducat uxorem, tom. IX Operum S. Hieronymi. Sic enim habet: «Paccuvius flens ait Ario vicino suo: Amice, arborem habeo in horto meo infelicem, de qua prima uxor mea se suspendit, postmodum secunda, jam nunc tertia. Cui Arrius: Miror te in tot successibus lacrymas invenisse. Dii boni, quot tibi dispendia arbor illa suspendit! Da mihi et de arbore surculos, quos seram. Timeo ne et te oporteat arboris illius surculos mendicare, cum jam inveniri non poterunt. Cato Uticensis dixit: Si absque femina posset esse mundus, conversatio nostra non esset absque diis. Phoroneus rex ait Leontio fratri suo: Ad summam felicitatem nihil mihi deesset, si uxor mihi semper defuisset. Metellus Mario respondit, cum ejus filiam dote divitem, forma nobilem, genere claram, fama felicem ducere noluit: Malo meus esse, quam suus. Cui Marius: Imo ipsa tua
esse. At ille: Imo virum oportet uxoris esse. Logicum est enim: Talia erunt subjecta, qualia permiserint prædicata. Lais Corinthia petivit a Demosthene centum talenta pro consensu. At ille suspiciens in cœlum, ait: Non emo tanti pœnitere.»