Cornelius a Lapide
Index
Annotation to Be Added to the Minor Prophets
Nonnulli novitii et rudiores theologi non capientes titulum Epistolae Dedicatoriae, quam Prophetis Minoribus praefixi: Sanctissimae Trinitati increatae, et creatae in Christo Jesu trinum Prophetarum jubilum et votum; sed admirantes (ignorare enim facit admirari, ait Aristoteles) a me flagitarunt, ut illum concise obscurum fusius enucleem et explicem. Id ergo in eorum gratiam nunc facere aggredior, quia cum S. Paulo, insipientibus, aeque ac sapientibus debitor sum.
Clarum est ex ipsis terminis et vocibus hic librum dedicari non uni, sed duplici Trinitati; priori increata, posteriori creata. Nec enim una eademque Trinitas potest esse increata, simul et creata, sicut idem non potest esse Creator et creatura: hoc enim implicat et contradictionem involvit.
Trinitas ergo increata est Deus in essentia unus, sed in personis trinus, scilicet Deus Pater, Filius et Spiritus Sanctus, quae sunt tres personae divinae reales, et realiter a se mutuo distinctae, quae eamdem numero habent essentiam et divinitatem, ideoque per omnia omnipotentes sunt, immensae et aequales, eademque latria adorandae. Quocirca Seraphini, tum angelici, tum humani, puta Prophetae omnes, ter quaternis vocibus trisagium: «Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth,» jugiter illis accinunt, uti in Dedicatoria mox subjicio. Hoc augustissimum et ineffabile Trinitatis mysterium, in S. Scriptura diserte expressum, contra Sabellium, Arium et Macedonium omni aevo constanter docuit et propugnavit Ecclesia. Idem in Conciliis Oecumenicis multoties est definitum, intentato arianis et sabellianis illud negantibus anathemate. Idem tradiderunt Apostoli in Symbolo, ac Patres Syri, Graeci, Latini, quolibet aevo, ut S. Justinus, S. Ephrem, S. Epiphanius, S. Athanasius, S. Damascenus, S. Basilius, S. Gregorius Nazianzenus, S. Chrysostomus, S. Augustinus, S. Hieronymus, S. Ambrosius, S. Gregorius, caeterique orthodoxi ad unum omnes, uti pluribus locis demonstravi, sed praecipue in Dedicatoria Prophetarum Majorum, ubi magna et mira, sed minora longe quam meretur, S. Trinitati dedi elogia; et in Isaia cap. vi, 3, ad illa: «Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth;» ac Rom. xi, 33, ad illa: «O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! etc. Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula, Amen;» et Hebr. xiii: «Qui (Filius) cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae;» et alibi saepius: passim enim insector arianos et ebionaeos, velut haereticos juratos S. Trinitatis, et Christi Paulique hostes, ac blasphemos atheosque.
Trinitas creata in Christo est Christi sanctissima anima, caro et sanguis: haec enim tria creata sunt, ac a Deo creatore Christi humanitati velut partes substantiales in incarnatione indita, cum «Verbum caro factum est.» Alludo enim ad illud I Joan. v: «Quoniam tres sunt qui testimonium dant (quod «Jesus est Filius Dei,» ut dixi vers. 5) in coelo: Pater, Verbum et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt. Et tres sunt qui testimonium dant in terra: spiritus, et aqua et sanguis: et hi tres unum sunt.» Spiritus enim est sanctissima Christi anima; aqua est illa quam Christus e carne lateris sui cum sanguine moriens emisit. Ibi enim S. Joannes Trinitatem increatam assignat, Patrem, Verbum sive Filium, et Spiritum Sanctum: creatam vero, spiritum, aquam et sanguinem, quarum utraque testatur Christum esse Dei Filium et mundi salvatorem, uti ibidem fuse exposui. Simili modo Prophetae omnes prophetant et docent Trinitatem utramque, puta mysterium S. Trinitatis et incarnationis Verbi, ut utrique prophetias suas ipsi dicasse videantur, ideoque utrique ego illas dedicavi. Idque repraesentat imago S. Trinitatis in sinu gestans Christum crucifixum, cui singuli Prophetae circumcirca sua oracula depromunt, quam Epistolae Dedicatoriae praefixi. Dedicatoria enim ad imaginem respicit, illamque explicat.
Porro Trinitatis nomen licet absolute positum ex usu fidelium soli increatae competat, si tamen addatur «creatae», non nisi rei in tempore creatae, qualis est Christi humanitas, convenire potest, atque hoc modo nomen Trinitatis usurpant Patres, cum dicunt in anima humana esse imaginem S. Trinitatis, imo trinitatem participatam: quia in anima sunt tres potentiae, scilicet memoria, intellectus et voluntas (imo haec tria reipsa idem sunt cum anima, si Philosophis nonnullis credimus), sicut in essentia divina sunt tres personae divinae, scilicet Pater, Filius et Spiritus Sanctus. «Eo enim ipso, ait S. Augustinus, lib. XIV De Trinit. cap. viii, imago Dei est mens, quo capax ejus est, ejusque particeps esse potest. Jam ergo in ea Trinitatem, quae Deus est, inquiramus. Ecce enim mens meminit sui, intelligit se, diligit se: haec si cernimus, cernimus trinitatem, nondum quidem Deum, sed imaginem Dei. Haec enim quaedam apparet trinitas, memoriae, intelligentiae et amoris.» Et S. Isidorus, lib. VII Etymol. cap. iv: «Trinitas appellatur, ait, quod fiat totum unum ex quibusdam tribus, quasi triunitas, ut memoria, intelligentia et voluntas, in quibus mens habet in se quamdam imaginem divinae Trinitatis: nam dum tria sint, unum sunt.» Et S. Bonaventura in 1, dist. xxiv: «Trinitas dicitur, inquit, quasi ter unitas, vel trium unitas.» Hinc et S. Bernardus, serm. 11 in Cant., de eadem agens: «O beata, ait, et beatificans Trinitas, ad te mea misera trinitas miserabiliter suspirat, quoniam a te infeliciter exsulat. Discedens a te quantis se intricavit erroribus, doloribus, timoribus! Heu me, qualem pro te commutavimus trinitatem! Cor meum conturbatum est, et inde dolor; dereliquit me virtus mea, et inde pavor; et lumen oculorum meorum non est mecum, et inde error. Et quam dissimilem trinitatem, o animae meae trinitas exsulans, ostendisti.» Simili phrasi Plinius, lib. II, cap. xxxi, ait in parelio visos esse saepius trinos soles, et trinas lunas. Quid enim est trinus sol et trina luna, nisi trinitas solis et lunae? Si latine licet dicere trinas esse animae potentias, et trinas esse Christi incarnati partes, cur pariter non liceat dicere animam habere trinitatem trium potentiarum, et Christum trium partium.
Denique, si quis verba «et creatae in Christo Jesu» ita accipiat et detorqueat, ut velit in Christo Jesu nihil esse nisi creatum, hic haereticus est, arianus et ebionita, hoc est judaeus vel judaizans. Christiana enim fides docet in Christo unam esse personam divinam, sed duas naturas, nimirum divinam, quam Christus ab aeterno a Patre accepit, juxta quam verus est Deus Patri coaequalis et consubstantialis, ideoque in Trinitate increata secundus et medius; et humanam, quae in tempore creata est, cum ipse qua homo, conceptus est de Spiritu Sancto, et natus ex Maria Virgine. Primus id negavit impius Ebion, primus post Simonem Magum haeresiarcha anno Christi 74. Hic enim sacrilegus judaizans, cum Cerintho negavit Christum esse Deum, eumque merum hominem esse asseruit, quia Moysem praetulit Christo, ac legem Evangelio; ideoque S. Paulum Evangelii praeconem, legis apostatam nuncupabat. Unde illi coaevus S. Ignatius, epist. ad Philadelphienses: «Si quis, inquit, dicat unum esse Deum, et confiteatur Christum Jesum, sed eum nudum esse hominem putet, non autem Deum unigenitum, sapientiam et Verbum Dei, sed solum anima et corpore constare censeat; hujusmodi serpens est fraudem et errorem praedicans in exitium hominum; et est ejusmodi inops sensu cognomento Ebion.» Et S. Epiphanius, haeres. 30, quae est Ebionis: «Quemadmodum, inquit, si quis copulasset sibi ornamentum ex diversis lapillis pretiosis, et vestem variegatam, et splendide se ornasset: sic hic (Ebion) vice versa quidquid horrendum est et perniciosum et abominabile, informeque et incredibile, et odio plenum, id a singulis sectis accepit, et seipsum in omnes efformavit: Samaritarum enim habet abominationem, Judaeorum nomen, Ossenorum vero et Nazaraeorum opinionem, Cherinthianorum formam, Carpocratianorum improbitatem, et Christianorum vult habere appellationem.» Et Eusebius, lib. III Hist. cap. xxvii: «Sed et alios, inquit, idem daemon alia arte decepit, id est Ebionaeos, qui interpretantur pauperes (Ebion enim hebraice אביון idem est quod pauper: Ebion enim revera fuit mentis inops et pauper, non tam aere et censu, licet id ipse jactaret, quam fide et sensu): vere enim pauperes sunt et egeni in scientia gloriae Christi, quoniam quidem eum solum hominem putant, communi etiam nativitate ex viro et femina procreatum.» Quocirca eum ut haeresiar cham et atheum acriter impugnant S. Irenaeus, Tertullianus, S. Epiphanius, S. Augustinus, Theodoretus, Philastrius, Cardinalis Bellarminus, Hosius, Gregorius de Valentia, Stapletonus,
Alfonsus a Castro, ac caeteri doctores orthodoxi prisci et moderni, qui contra haereses scripserunt; ut mirum sit hoc saeculo nonnullis in locis infamem et scelestum Ebionem, toties damnatum rursum ex orco esse revocatum, et monstrosam ejus haeresim jam diu sepultam, rursus in lucem prodiisse opera Judaeorum et judaizantium cum insigni probro Christiani nominis, aeque ac ingenti fidelium damno. Hoc ergo est opus, hic astus Satanae, qui transfigurat se in angelum lucis, ut per Judaeos Christum et Christianos supplantet, ac homines quasi pisces decipiat capiatque, et secum trahat ad aeterna gehennae incendia. Quocirca S. Joannes Apostolus adeo detestatus est blasphemum Ebionem, ut, cum casu balneum adiisset, intellexissetque in eo lavari Ebionem, illico cum suis aufugerit, dicens: «Festinate, fratres, egrediamur hinc, ne cadat balneum, et pereamus cum Ebione, qui intus est in balneo, propter ipsius impietatem,» uti narrat S. Epiphanius, haeresi 30.
Prooemium on the Twelve Minor Prophets
Prolegomena hic pauciora praemitto: quae enim Prophetis majoribus praefixi, eadem minoribus serviunt. Rem ergo aggredior: studeo enim brevitati, ut totam S. Scripturam octo vel novem tomis complectar, quod viri sapientes postulant. Notat S. Augustinus, lib. XVIII De Civit. cap. xix, et Ruffinus, Praefat. in Oseam, duodecim Prophetas minores dici respectu quatuor majorum, puta Isaiae, Jeremiae, Ezechielis et Danielis, non eo quod iis sententiarum gravitate, et rerum verborumque majestate cedant; sed ob sermonis et librorum brevitatem. Potuissent et ipsi paria majoribus volumina scribere, si voluissent: per multos enim annos munere concionandi et prophetandi functi sunt, uti Oseas usque ad annum aetatis nonagesimum strenue hoc officio perfunctus est. Ex quo liquet eos multa vaticinando et concionando dixisse, quae scriptis non tradiderunt; idque ex studio modestiae et humilitatis, ut minores essent et haberentur, nec majoribus aequarentur. Quo studio impulsus humilis S. Franciscus se et suos fratres Minores esse et nuncupari voluit. Unde cum cardinalis Hostiensis, qui postea creatus Pontifex, Gregorius IX dictus est, ab eo quaesisset utrum sibi placeret, ut fratres sui promoverentur ad Ecclesiasticas dignitates, respondit: 'Domine, Minores ideo vocati sunt fratres mei, ut majores fieri non praesumant. Si vultis ut faciant fructum in Ecclesia Dei, tenete illos et conservate in statu vocationis eorum, et ad ecclesiasticas praelationes nullatenus ascendere permittatis.' Ita refert S. Bonaventura in Vita S. Francisci, cap. vi. Eodem studio et spiritu actus S. Paulinus Nolae episcopus, vir nobilis genere, ingenio, virtute, sapientia et eloquentia, quam mire extollunt S. Hieronymus et Augustinus, rogatus ut scriberet in S. Scripturam, respondit se minus peritum esse, et indignum qui tam sublimes et divinos libros interpretaretur. Quare nunquam calamum huic operi admovere voluit, sed aliis minus sublimibus, epistolis et carminibus, quae etiamnum exstant, et viri doctrinam, aeque ac modestiam, religionem, mundique contemptum testantur. Ita habet ejus Vita.
Addit S. Chrysostomus, hom. 9 in Matth.: 'Multa, inquit, ex Propheticis perierunt monumentis; desides enim cum essent Judaei, nec desides modo, sed et impii, alia quidem perdiderunt negligenter, alia vero tum incenderunt, tum conciderunt. Et de profanitate quidem tali Jeremias refert, cap. xxxvi, 32. De negligentia vero, IV Reg. xxii, legimus, quoniam post multum temporis vix Deuteronomii volumen sit repertum, defossum quodam in loco, ac pene deletum.'
Itaque maluerunt hi nostri Prophetae, multis omissis, pauca tantum, nimirum praecipua capita suorum oraculorum et concionum conscribere, quae Judaeis dictorum a se et ab iis auditorum memoriam jugiter refricarent, quaeque ipsi, aeque ac posteri, praesertim Christiani, ob prolixitatem non fastidirent, sed ob brevitatem avide legerent. Verbo enim paucis, scripto toti consulitur posteritati: 'Zacharias (et quilibet doctor) ait Tertullianus, lib. De Idolol. cap. xxiii, loquitur in stylo, auditur in cera: manus omni sono clarior, littera omni ore vocalior.' In hac ergo Prophetarum brevitate magna et praegnans est rerum copia, magnus dicendi nervus, magnum pathos, densus et multiplex sensus. Audi S. Hieronymum Prooemio in Epist. ad Philemon.: 'Sed, ait, mihi videntur dum Epistolam simplicitatis arguunt, suam imperitiam prodere, non intelligentes quid in singulis sermonibus virtutis ac sapientiae lateat. Si autem brevitas habetur contemptui, contemnatur Abdias, Nahum, Sophonias, et alii duodecim Prophetae, in quibus tam mira, et tam grandia sunt quae feruntur, ut nescias utrum brevitatem sermonum in illis demirari debeas, an magnitudinem sensuum.' Quocirca idem hic in Prooemio, Oseam vocat 'commaticum, et quasi per sententias loquentem:' brevibus enim sententiis quasi per commata intercisis, multas magnasque res pathetice eloquitur; nimirum sapiens uti verum uno mentis cernit in ictu, ita idem enuntiat,
unoque dentis verbique dicit et dictat in ictu. Sed audi ipsummet S. Hieronymum: 'Osee commaticus est, et quasi per sententias loquens. Joel planus in principiis, in fine obscurior. Et usque ad Malachiam habent singuli proprietates suas.' Et in Prologo Galeato: 'Duodecim, ait, Prophetae in unius voluminis angustias coarctati, multo aliud, quam sonant in littera, praefigurant.' Hic ergo verum est istud quod de apibus cecinit Virgilius in Georgicis:
In tenui labor, at tenuis non gloria.
Nam, ut ait Eccles. xi, 3: 'Brevis,' graece μικρά, id est parva, 'in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius;' hinc ista vox apum:
Magna etenim est nobis in parvo corpore virtus.
Homines statura parvi, communiter magnanimi sunt. Cor membrorum minimum, ipsum tamen est quasi focus et arx corporis, et alterum quasi animal, primum vivens et ultimum moriens, vitae, sensus et motus fons et origo: quin et animalia generosa, ut leo, parvum habent cor; quae vero magnum habent, ut hyaena, lepus, cervus, asinus, panthera, mustela, timida et pavida sunt, ait ex Aristotele Plinius, lib. XI, cap. xxxvii. Adeo Deus et natura parvos et parva amant, et in parvis vasis sua cimelia recondunt: 'Nulli enim parvus est census, cui magnus est animus,' ait S. Leo, serm. 1 De Quadrag. Quocirca Philosophus, interrogatus quid minimum esset simul et maximum; cum unus dixisset esse oculum, eo quod membrorum sit minimum, et tamen totum mundum, qui maximus est, visu comprehendat; respondit non esse oculum, sed cor, tum ob rationem jam allatam, tum quia cor non solum mundum, sed et ea quae supra mundum sunt, adeoque res infinitas mente, amore et affectu complectitur, nec ulla re nisi Deo, qui immensus est, repleri et satiari potest. Denique cor humilitate minimum, virtute et gloria est maximum, uti docet Christus, Matth. xviii, 4, et cap. xix, 26.
Praeclare Sapiens, Proverb. xxx, 24: 'Quatuor, ait, sunt minima terrae, et ipsa sunt sapientiora sapientioribus. Formicae populus infirmus, qui praeparat in messe cibum sibi. Lepusculus plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum. Regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas. Stellio manibus nititur, et moratur in aedibus regis.' Sapienter quoque Manilius, lib. IV Astron.:
'Do not despise your powers, as if in a small body.
What flies is immense. So the weight of a little gold
Surpasses in value great heaps of bronze.
So the diamond, a mere point of stone, is more precious than gold.
So the tiny pupil surveys the whole sky;
And whatever the eyes see is small, though they perceive the greatest things:
So the seat of the soul, placed beneath a slender heart,
Rules the whole body from its narrow domain.'
Paulus uti Tydeo illi, pusillo mole corporea, sed mente gigantea, qui Tydeus fuit statura, sed animo Hercules, solertia Ulysses. Virtus enim compressa fit fortior, et majores impetus plagasque adversariis infligit. Apostolus uti nomine, ita corpore Paulus fuit et pusillus; sed sapientia et spiritu excelsus, imo longior: 'Tricubitalis est, ait S. Chrysostomus, et coelos sideraque transcendit.' Ita Prophetae minores tricubitales sunt, si verba et sententias spectes; sed sapientia et sensibus aethera transcendunt. Egregie S. Paulinus, epist. 1, inter sex quas scripsit ad Amandum: 'Sicut mellis, inquit, gutta idem sapit, quod totus favus, sic et in uno licet verbo stillicidium linguae vestrae, totum sanctae animae vestrae saporem refert. Nec ideo margarita vilis est quia exigua, sed ideo magis pretiosa, quia et in exiguo modo magnum pretium habet. Sed et granum sinapis, quod minimum videtur in semine, maximum tamen exstat in olere: ideo etiam brevis sermo vester, dulcedinem simul ac vigorem verbi coelestis tenet.' Sic Alanus in Anticlaudiano laudat Symmachum urbis praefectum sub Theodosio imperatore a nervosa styli brevitate, dicens:
'Symmachus, sparing in words, but profound in mind:
Lavish in meaning, narrow in words: abundant
In thought, but lesser in speech: blessed in fruit, not foliage,
He compresses the riches of sense into brevity of word.'
Non dubitat Poeta muscam exiguam cum rege componere:
'Who would refuse to compare a fly with a prince?
God Himself, the greatest, shines in the smallest things.'
Tria parva, sed efficacia:
'The viper, if I remember, is first; the ant second;
Third is the bee, who shines with her own nectar.
Not you, little gnat, nor ant, nor viper — not you
Would a bee of the Bilbilian poet outshine.'
Porro Virgilius, lib. IV Georg., apem esse, vel habere quid numinis asserit:
'They said that bees have a share of the divine mind, and draughts
Of heavenly air: for God, they said, goes through all
Lands and stretches of sea, etc.'
Gaudet ergo natura, aeque ac Deus qui est natura naturans auctorque naturae, magna, imo magnitudinem suam imminuere, contrahere et coarctare ad parva, ut ibi unita densetur, eoque magis resplendeat, quo in minori minor esse gestit. Quid majus microcosmo et universo? hoc tamen Deus totum collegit in homine, dum eum microcosmum effecit. Quid sublimius Verbo aeterno, Dei Filio? hic tamen in infantili corpore integer inhabitare voluit, eique se adaequavit. Hoc est Verbum abbreviatum, portentum saeculorum, de quo Apostolus, Roman. ix, 28, ait: 'Verbum breviatum faciet Dominus super terram.' Nam, ut de eodem vaticinatus est Isaias, cap. x, 12: 'Consummatio abbreviata inundabit justitiam.' Quid magnificentius Christo, vero Deo et homine, et
tamen ipse in exigua Eucharistiae hostia, imo in quolibet ejus puncto totum se sistit. Magnus ergo esse cupis? Deum imitare: ab eo viam et modum grandescendi disce: humilia, abbrevia, coarcta te, et magnus evades, Deoque similis. Sic angelus in punctum loci se contrahit: sic et anima tota est in qualibet corporis particula. Sic Orator convolvulum florem vocavit, rudimentum naturae, lilium facere condiscentis: pari modo humilitas convolvula est rudimentum animae, qua ad apicem virtutum scandere condiscit. Denique aureum est istud Poetae:
'Whatever you teach, be brief, so that quick minds
May swiftly grasp what is said, and faithful ones retain it.'
Et Cicero, I lib. De Orat., oratori hoc dicendi dat praeceptum: 'Satius est minus quam nimis. Facilius enim cujusque rei in unum contracta species, quam divisa temporibus, oculis animisque inhaeret,' inquit Velleius Paterculus, lib. I. Hac de causa hi Prophetae breves et contracti potius, quam fusi et prolixi esse maluerunt.
Argumentum minorum Prophetarum idem est quod majorum, nimirum arguunt idololatriam, aliaque Hebraeorum peccata, quae Jeroboam erigendo vitulos aureos, quasi deos in Dan et Bethel, invexerat, ad hoc, ut per schisma religionis, faceret et schisma regni decem tribuum a regno duarum, Judae scilicet et Benjamin, ne videlicet decem tribus occasione sacrorum et cultus divini ex lege celebrandi in Jerusalem a se suoque regno ad duas tribus, et regem Roboam redirent, ut patet III Reg. xii, 26. Deus ergo, quasi pius pater, ad eos revocandos misit Prophetas, qui tum decem tribus, tum duas reliquas hoc quoque idololatriae contagio, ob vicinitatem et affinitatem decem tribuum, infectas, de hisce sceleribus corriperent, comminando eis captivitatem Assyriacam et Babylonicam; itaque eas ad avitam patrum fidem et pietatem revocarent, ac ad Dei cultum et amorem accenderent: qua de causa addunt vaticinia laetaque promissa de Christo, deque Ecclesia, Sacramentis, gratia, omnique felicitate ab eo afferenda in Novo Testamento: ideoque saepe hi Prophetae a Christo, Paulo et Apostolis citantur. Nam, ut sapienter ait S. Augustinus in Sententiis, num. 214: 'Stultus est qui non credit denuntiationibus Prophetarum in paucis quae restant, cum videat tam multa completa, quae tunc non erant, quando praedicebantur implenda.'
Porro facillimum est, mutato tantum nomine, quae Judaeis hic ob idololatriam aliaque scelera ad litteram intentant Prophetae, tropologice applicare Christianis, atque animae cuilibet, quae per peccatum a Deo ad suas cupiditates abit, ac praesertim ad haeresim, cui passim haec tropologice adaptat S. Hieronymus: nam, ut ipse ait in cap. xiv Osee, gulosi deus et idolum est venter, avari mammona, haeretici sua haeresis, suumque commentum et dogma, et ita de caeteris. Quocirca aeque Christianis ac Judaeis sua oracula dictarunt et consignarunt Prophetae.
Mystice S. Bernardus, serm. 2 ad Fratres, in illud: 'Haec est generatio quaerentium Dominum, quaerentium faciem Dei Jacob,' docet omnes vere Religiosos, mystice esse Prophetas, eo quod perspicaci mentis acie eminus prospiciant superna, absentia et futura; quod eorum mens, cogitatio et conversatio in coelis sit, indeque ex summo coelorum vertice, quasi aquilae, exiguum hoc terrae punctum respiciant et despiciant; quod in altis aeternitatis montibus commorentur, indeque sub se videant et rideant inanes honorum opumque pompas, reges et principes quasi formicas intuentur, regnorum ortus et occasus, rerum omnium vicissitudines, temporum gyros et circumvolutiones, cunctosque saeculi turbines, flexus et reflexus, quasi bullas nascentes et mox denascentes, contemplentur. Hi nimirum veri videntes, veri vates, veri mystae sunt: caeteri caecutientes, praesentia exigua conspicantur, futura licet maxima non praevident; 'in terrenis lynces, in coelestibus talpae.' 'Magnum sane, inquit Bernardus, prophetandi genus, cui vos (Fratres suos alloquitur) deditos esse conspicio; magnum prophetiae studium, cui vos video mancipatos. Quid illud? Nempe juxta Apostolum, non considerare quae videntur, sed quae non videntur, sine dubio prophetare est. Ambulare in spiritu, ex fide vivere, quaerere quae sursum, non quae super terram, oblivisci quae retro sunt, extendi in anteriora, ex magna parte prophetare est. Alioqui quonam modo, nisi per spiritum prophetiae, conversatio nostra in coelis est? Sic nimirum Prophetae olim quasi non inter homines erant sui temporis, sed virtute et impetu quodam spiritus dies illos transilientes, exsultabant ut viderent diem Domini; et videbant et laetabantur in ea.'
Talis Propheta, talis videns erat regius Vates, sibi occinens: 'Credo videre bona Domini, in terra viventium.' Talis S. Hilarion, teste S. Hieronymo, 'qui monebat omnes praeterire figuram hujus saeculi, et eam esse veram vitam, quae vitae praesentis emeretur incommodo.' Talis Paulus, qui in tertium coelum raptus exclamabat: 'Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Quod enim momentaneum est et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis.' Et: 'Fides est substantia rerum sperandarum;' ergo futurarum; 'argumentum non apparentium,' ergo obscurarum et propheticarum. Fides est mente cernere bona coelestia, quae oculis non vides. Talis videns et videntium pater erat Abraham, qui 'fide demoratus est in terra repromissionis tanquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob, cohaeredibus repromissionis ejusdem. Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cujus artifex et conditor Deus.' Juxta fidem et prophetiam defuncti sunt Abel, Henoch, Noe, Isaac, Jacob, Joseph, 'non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. Qui enim haec dicunt, significant se patriam in-
quirere. Ideo non confunditur Deus, vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem. Fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem: aspiciebat enim in remunerationem. Fide reliquit Aegyptum.' Quare? 'Invisibilem enim tanquam videns sustinuit.' Alii fidei et prophetiae heroes, res sperandas et futurae gloriae bravia speculantes, pro iis distenti sunt, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt. Circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti: quibus dignus non erat mundus, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem.' Mystici ergo Prophetae sunt, qui vita magis quam voce, singulis inclamant: 'Deorsum corpora, sursum sint corda: despice terrena, coelestia suspice.'
QUESTION ONE: To which nations were these Prophets properly sent; to which peoples did they prophesy?
Respondeo: Aliqui Prophetarum vaticinati sunt duabus tribubus tantum, puta Juda et Benjamin, alii caeteris decem, alii utrisque: idque nominibus regum, sub quibus se prophetasse scribunt; aut nomine populi Juda, vel Israel, aut aliis modis et circumstantiis subindicant, imo saepe idipsum clare exprimunt. Ubi recte notat S. Hieronymus in Prooemio: Quoties, inquit, ad decem tribus prophetia tenditur, sub his nominibus fere designantur, scilicet Ephraim, Samaria, Israel, Joseph, Jezrahel, Bethel, Bethaven, et interdum Jacob; cum vero ad duas tantum, tunc notantur nomine Juda, Jerusalem, Benjamin, Domus David, et aliquando Jacob. Porro decem tribus vocantur Ephraim et Joseph: quia primus eorum rex Jeroboam, et multi deinceps oriundi fuerunt ex tribu Ephraim, qui fuit filius Joseph Patriarchae. Dicuntur eaedem Samaria et Jezrahel: quia hae duae erant metropoles regni earumdem. Dicuntur Israel et Jacob: quia posterorum ejus major erant pars; unde quasi plures parentis nomen sibi appropriarunt. Jacob enim alio nomine vocatus est Israel, Gen. xxxii, 28. Dicuntur Bethel: quia in Bethel a Jeroboam erecti fuerunt vituli aurei, puta idola, quae ipsi coluerunt. Unde et Bethel dicta est per antiphrasin Bethaven, id est domus iniquitatis: quae enim tempore Jacob vocabatur eratque Bethel, id est domus Dei, Genes. xxviii, 19, a Jeroboam facta est Bethaven, id est domus idoli et peccati. Porro Prophetae Israelitis, ob idola aliaque peccata, minantur excidium, et captivitatem Assyriacam, quam eis inflixit Salmanasar anno 6 Ezechiae regis Juda: Judaeis vero minantur excidium et captivitatem Babylonicam, quam eis irrogavit Nabuchodonosor anno 11 et ultimo Sedeciae; sub utraque vero repraesentant captivitatem stragemque extremam, quam eisdem inflixit Titus et Romani, ob occisum ab eis Christum. Illi ergo haec facile est adaptare, mutato tantum nomine Salmanasar
et Nabuchodonosor in nomen Titi, et Chaldaeorum in Romanorum.
Nota initio horum Prophetarum aliquibus Prophetis addi nomina patrum et avorum, aliis non addi. Causam discriminis nonnulli hanc assignant, alii aliam; quod ex traditione Hebraeorum (quam refert S. Hieronymus initio in Sophoniam, et S. Basilius in Isaiae cap. 1) patres et avi Prophetarum, qui in titulo eorumdem nominantur, fuerint quoque Prophetae; caeteri taceantur, eo quod non fuerint Prophetae. Sed haec traditio incerta est et dubia, etiam ipsi S. Hieronymo; quin imo eam rejicit et confutat Paulus Burgensis Hebraeorum doctissimus, in Osee cap. 1. Facilior ergo et magis consona S. Scripturae ratio est, nomina patrum addi iis, quibus ad distinctionem et notitiam addere ea opus fuit. Plures enim eodem loci erant tunc viri illustres et sapientes, qui vocabantur Osee, Joel, Jonas, Sophonias, Zacharias: hinc ut Prophetae habentes eadem nomina ab illis secernerentur, addiderunt nomen patris, dicendo: Osee filius Beeri, Joel filius Phatuel, Jonas filius Amathi, Sophonias filius Chusi, Zacharias filius Barachiae. Hanc causam dat S. Chrysostomus initio Commentarii in Isaiam, Theodoretus, initio Commentarii in Joelem, et S. Gregorius, homil. 2 in Ezech. Secunda causa est: patres aliquorum nominantur, eo quod fuerint nobiles, vel virtute, sapientia, officio et auctoritate illustres; horum enim nominatio Prophetis aliquam dignitatem et fidem apud populum conciliabat. Ita S. Basilius et S. Hieronymus in Isaiae 1. Hac enim de causa regibus et regali prosapia ortis, quales fuerunt Isaias et Daniel, patrum nomina (vel certe stirps regia) adjiciuntur. Adde nomina patrum aliquando juvare ad Prophetae intelligentiam, et ad quaedam mysteria significanda, quae eleganter aperit S. Hieronymus in cujusque Prophetae initiis, quaeque inferius ex eodem recitabo.
Eaedem causae sunt, cur in aliquibus nomen patriae recenseatur, puta in tribus, scilicet Amos, qui oriundus fuit ex Thecua: Michaea, qui ex Morasthi: Nahum, qui fuit Elcesaeus. Ex patria enim quisque facile dignoscitur, et ab aliis secernitur. Quod ergo Rabbini nonnulli, ut R. David, censent, eum cui patria non additur, fuisse Hierosolymitanum, commentum est, et falsum esse patet in Jona, cui patria non additur, qui tamen fuit Gethaeus, non Hierosolymitanus, ut patet IV Reg. xiv, 25.
QUESTION TWO: Concerning the time and order of the twelve Prophets — when, namely, and in what order did they prophesy?
Dico primo: Aliqui Prophetae non notant tempus quo prophetarunt, quia generales sunt eorum prophetiae, et ad omnia spectant tempora. Tales sunt Abdias, Joel, Nahum, Malachias, Jonas. Alii tempus prophetiae exprimunt, quia eam aptant certo tempori, aut ut ex tempore adjecto facilius et melius ipsa materia et series prophetiae intelligatur. Ita S. Basilius in Isaiae 1, et Ruffinus initio Comment. in Osee. Secundo aliqui tempus omittunt, quia brevitati student, aeque ac obscuritati, ut videantur esse Prophetae, non historici, ac lectoris studium exerceant et acuant. Ita Christophorus a Castro lib. VI De Prophetis, cap. vi. Tertio, continua est traditio, ait S. Hieronymus initio in Osee, et Ruffinus in cap. 1 Joelis, medios Prophetas qui tempus non praeferunt in titulo, prophetasse sub illis regibus (saltem sub extremo illorum) sub quibus prophetavit praecedens Propheta, qui temporis titulum praefert, excepto fortasse Joele, qui non sub Ozia, Joatham, Achaz et Ezechia, uti Osee, qui Joelem praecedit, sed sub Manasse ab Hebraeis prophetasse perhibetur: et Habacuc, qui pariter sub Manasse prophetavit, non sub Joatham, Achaz et Ezechia, uti Michaeas et Nahum, qui Habacuc immediate praecedunt. Id patebit ex chronotaxi, quam mox subjiciam.
Dico secundo: Probabile est hosce Prophetas pene omnes in Bibliis ordine temporis quo prophetarunt, esse collocatos. Hunc enim ordinem dedit eis tam Synagoga in Bibliis Hebraicis, quam Ecclesia in Bibliis Latinis. Negat id S. Hieronymus hic in Prologo; sed locum ejus vitiatum esse, liquet ex Prooemio ejusdem in Joelem: quare pro apud Hebraeos, legendum est apud Graecos. Graeci enim in ordine Prophetarum a Latinis dissentiunt, sed Hebraei consentiunt. Quocirca ultimi fuerunt Zacharias et Malachias: hos enim fuisse ultimos patet ex lib. I Esdrae v, 1, et ex eorum titulo, in quo asserunt se prophetasse sub Dario Hystaspis, qui post Cyrum quartus fuit Persarum rex. Primus ergo, qui ante omnes, etiam ante Isaiam, prophetavit, fuit Osee. Ipse enim ita orditur: 'Principium loquendi Domino in Osee,' cap. i, vers. 2; ita Eusebius in Chron., S. Hieronymus et alii in Osee 1, 2. Negant hoc nonnulli, ut Christophorus a Castro, censentque primum fuisse Abdiam; putant enim eum prophetasse tempore Josaphat et Achab. Hi enim exciderunt Idumaeos, uti praedicit Abdias, ut patet IV Reg. iii, 4, et I Paral. xx, 1. Secundum esse Jonam, qui prophetavit excidium Ninives, quod factum est sub Sardanapalo, anno 8 Azariae vel Oziae regis Juda. Tertium esse Osee. Verum hunc ordinem minus verum videri ostendam in Abdia et Jona. Certe in omnibus Bibliis Hebraeis, Graecis et Latinis Osee primus ponitur, quin et ante Isaiam collocatur a Septuaginta, qui tamen in aliis nonnullis ordinem invertunt. Nam in Bibliis Septuaginta duodecim Prophetae hoc ordine collocantur: primo, Osee; secundo, Amos; tertio, Michaeas; quarto, Joel; quinto, Abdias; sexto, Jonas; septimo, Nahum; octavo, Habacuc; nono, Sophonias; decimo, Aggaeus; undecimo, Zacharias; duodecimo, Malachias. Deinde subnectuntur Prophetae majores, Isaias, Jeremias, Ezechiel, Daniel; idque vel quia Osee tempore fuit primus; Osee autem
in eodem libro annectuntur caeteri minores: vel quia minores majoribus oraculorum et sententiarum pondere non cedunt, eosque numero superant: sunt enim duodecim, cum illi sint quatuor. Dixi pene omnes: quia si initium cujusque Prophetae spectes, puta annum quo quisque coepit prophetare, praeponendi sunt nonnullis Jonas et Nahum, et postponendus Joel. Hoc enim ordine coeperunt prophetare: Primus omnium fuit Osee; secundus, Jonas; tertius, Amos; quartus, Abdias; quintus, Michaeas; sextus, Nahum; septimus, Joel; octavus, Habacuc; nonus, Sophonias; decimus, Aggaeus; undecimus, Zacharias; duodecimus, Malachias. Id ita esse patebit ex harmonia, sive chronotaxi, quam mox subjungam. Unde S. Chrysostomus, Praefat. in epist. ad Rom., probat in epistolis S. Pauli non servari ordinem temporis quo sunt scriptae: Quia, inquit, is ordo non servatur in Prophetis. Jam vero voluit Deus prophetare per duodecim Prophetas, ut nemo de eorum veritate dubitare posset, utpote cum videt oraculum unius caeterorum omnium oraculis confirmari, totque habere testes, quot sunt Prophetae. Blasphema enim et mendacissima apud Eusebium, lib. V Histor. cap. xiii, est Apellis vox: 'Prophetias se ipsas redarguere; esse enim eas a se invicem discordes, mendaces, et sibi ipsis contrarias;' ac proinde a contrario spiritu et sibi repugnante editas.
Porro scripserunt in minores Prophetas SS. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus, Theophylactus, Ruffinus, non ille Aquileiensis antagonista S. Hieronymi, nam stylus dissentit, et Gennadius, qui studiose opera Ruffini Aquileiensis collegit, hujus commentarii non meminit; alius ergo fuit hic Ruffinus ab illo. Scripsit et in omnes, uno Osee excepto, Remigius Altisiodorensis, qui vixit annum Domini 880, sub Carolo Calvo imperatore. Exstat in Biblioth. SS. Patrum. Item Rabanus, Rupertus, Lyranus, Hugo, Dionysius. Et novissime ac exactissime Christophorus a Castro, Gaspar Sanchez, et Franciscus Ribera, qui passim post litteralem, minutim singulorum moralem sensum persequitur. Brevissime scripserunt Emmanuel Sa et Joannes Mariana, qui punctim multa tangunt. Hos omnes magno laboris et temporis impendio a capite ad calcem perlegi, discussi, et in compendium redegi: ac pene decreveram post eos non scribere, juxta illud: 'In sylvam ne ligna feras; ne sidera caelo, lucem soli, noctes Athenis addas; ut videare Sapientum octavus, tertius Cato, quintus Evangelista.' Verum multa alia ut haec ederem impulerunt, nimirum, ut aequabili tenore commentarium in totam sanctam Scripturam pertexerem; sua enim cuique dicendi scribendique est methodus, ab aliis omnibus diversa et dispar: rursum ut multa propria adderem: S. Scriptura enim est abyssus, quae nullis scriptis, vel commentationibus exhauriri, imo nec penetrari potest. Insuper, quia multa
docet, novaque affert aetas et tempus: proficit enim Ecclesia sapientia, ac velut aurora crescit sensim ad claram usque meridiem. Alioqui de me sentio et dico quod de se aiebat S. Bernardus, epist. 87, ad Ogerum postulantem a se institutionem recte vivendi: 'Itane lanam quaerit ovis a capra, molendinum aquam a furno, sapiens verbum a stulto?' Exstant hic Romae in Bibliotheca Vaticana et Medicea versiones vetustae Bibliorum duae, Syriaca et Arabica; eaque duplex, Antiochena et Alexandrina, quas uti subinde citavi in Prophetis majoribus, ita et hic citabo. Utraque in Latinum idioma transtulit Illustrissimus et Reverendissimus Dominus Sergius Risius Maronita, Archiepiscopus Damascenus, cui Arabica lingua materna est, Syriaca familiaris: ea enim utuntur Damasceni et Maronitae in sacris. Citabo utramque in locis difficilioribus et illustrioribus ad Prophetas hosce vel illustrandos, vel locupletandos. Varietas enim haec versionum antiquarum servit ad S. Scripturae tum claritatem, tum copiam, quam ambiunt concionatores, quorum rogatu et commodo ad publicum bonum (cui omnes ad Dei gloriam consulere satagimus) haec mihi edenda communicavit Illustrissimus Dominus Risius, cui proinde ea accepta referat lector. Nota est versio Pagnini, item Tigurina, quam Leo Hebraeus, et Theodorus Bibliander, aliique eorum Symmistae Zuinglii asseclae Tiguri in Helvetia concinnarunt, eamque commentariis brevibus illustravit Franciscus Vatablus, regius Hebraeae linguae Parisiis professor; quae, quia ab haereticis edita est, multaque novat, et a Vulgata studio dissidet, ut eam tacite carpat et subruat, hinc saepe lima et censura indiget.
Denique exstat Targum, id est Chaldaica paraphrasis in Prophetas (aeque ac in caeteros Veteris Testamenti libros) cujus auctor est R. Jonathan filius Uzielis; sicut Targum Pentateuchi auctor fertur R. Aquila, qui chaldaice Onkelus dicitur; caeterorum vero R. Joseph caecus. Verum haec paraphrasis in caeteris libris praeterquam in Pentateuco (ubi tamen aliquos quoque naevos habet, ut recte ostendit Bellarminus, lib. ii De Verbo Dei, cap. iii) corrupta est aliquibus in locis, et fabulis merisque thalmudistarum nugis de duobus Messiis, de tertio templo aedificando Judaeis, de liberatione a captivitate Titi et Vespasiani, de lamentatione Dei, de ascensione Mosis in coelum, de tabulis ex sapphiro throni divini excisis, etc., conspersa. Quocirca Franciscus Ximenius Cardinalis et Archiepiscopus Toletanus, in editione Bibliorum Complutensium profitetur in Prooemio se solum Targum edere in Pentateuco.
quia in caeteris libris nonnulla habet quae valde favent Christianae religioni, hinc illud ibidem quoque edidit Arias Montanus in editione Bibliorum Regiorum: ubi et Apologiam ejusdem scripsit Franciscus Lucas. Citabo illud frequenter ad versionis vel illustrationem, vel copiam, explosis fabulis Judaicis.
QUESTION THREE: Concerning the style and subject matter of the Prophets — namely, what style they use, and what object they treat, and what they signify literally?
Dico, primo, omnes quidem Prophetas, sed praecipue hosce duodecim minores, abundare parabolis, symbolis, aenigmatibus; idque tum quia Prophetae sunt, ideoque prophetice, id est obscure et aenigmatice, loquuntur; tum quia breves sunt et concisi: tum quia hoc poscit majestas Spiritus Sancti, ne haec ejus oracula, quasi patula et omnibus perspicua, vilescant, sed velut arcana sapientia plena, cunctis sui venerationem, aeque ac studium excitent: qua de causa Pythagoras, Heraclitus, Pherecydes, Plato et Aegyptii sua dogmata per symbola et aenigmata tradiderunt. Quocirca Origenes, hom. 7 in Exodum, coelestia eloquia comparat cum manna, quod cum esset minutum et rotundum, plenum tamen erat interna suavitate, et vigore admirabili; et R. Moses apud Galatinum, lib. V, cap. vi: 'Scito, ait, quod clavis intelligentiae universorum, quae Prophetae dixerunt, est intelligere parabolicas et metaphoricas similitudines, ac aenigmata. Scis enim apud Oseam, cap. xii, dictum esse: In manu prophetarum assimilabo; et apud Ezech. cap. xvii: Fili hominis, aenigmatiza aenigma, et paraboliza parabolam ad domum Israel. Scis rursus quod dicit Sapiens, Prov. xxv: Poma aurea in cancellaturis
argenteis, verbum dictum secundum ambas facies suas. Cancellaturae argenteae sunt retiacula argentea, in quibus oculi sunt minutissimi, penetrabiles tamen visu. Est ergo sensus, quod verbum dictum secundum ambas facies suas, id est secundum interiorem et exteriorem (puta mysticum et litteralem sensum) est sicut pomum aureum in retiaculo argenteo: ac si dicat necessarium esse, ut sit sensus exterior pretiosus et bonus velut argentum, interior vero multo melior sicut aurum, necesse quoque est, ut sit aliquid in exteriori sensu quod ducat considerationem ad interiorem; quemadmodum pomum aureum vestitum retiaculo argenteo, cum procul respicitur, vel absque multo intuitu, totum videtur argenteum; cum habens visum accesserit provocatus argenti decore videbit profecto aureum pomum intus latere. Sic sunt verba Prophetarum.'
Huc usque R. Moses. Exstat hic Romae in picturis perelegantibus Bibliothecae Vaticanae hieroglyphicum prophetiae. Pingitur enim ipsa quasi matrona velatis oculis; dextra tenet gladium evaginatum et tubam; sinistra catenam, quae e sole supereminente descendit, capiti imminet columba. Velati oculi significant prophetiae obscuritatem, tuba clangorem praedicationis, gladius minas necis, catena seriem providentiae omnes res et eventus inter se apte connectentis, quae a sole, id est a Deo, derivatur: columba index est Spiritus Sancti qui locutus est per Prophetas. Vere ergo dixit S. Chrysostomus, hom. 23 in Acta: 'Abyssus quaestionum S. Scriptura est.' S. Augustinus, serm. 11, De verb. Domin. sec. Matth.: 'Scriptura ubi aperta est, famem pascit; ubi obscura fastidiam levat.' Rursum: 'Scriptura ubi dilucescit, ibi dulcescit.' Vide Clementem Alexandrinum, lib. V Stromat., ubi inter caetera docet, non tantum Graecos et Aegyptios, sed et barbaros hisce symbolis usos: 'Aiunt, inquit, Idanthuram Scytharum regem (ut refert Pherecydes Syrus) Dario qui Istrum trajecerat bellum minitantem symbolum misisse pro litteris, murem, ranam,
avem, jaculum et aratrum. Cum autem de iis exorta esset dubitatio, Orontopagas tribunus militum dicebat eos tradituros imperium, conjectans ex mure quidem domos, ex rana aquas, ex ave aerem, ex jaculo arma, ex aratro regionem. Xiphodres autem contra est interpretatus: dicebat enim: Nisi tanquam aves evolaverimus, aut tanquam mures terram, vel tanquam ranae aquam subierimus, illorum tela non effugiemus: non enim sumus domini regionis.'
Hinc liquet quam profundum, sententiosum et elaboratum sit hoc exiguum Prophetarum opus, utpote in quo per symbola conscribendo et concinnando, duodecim Prophetae tanto tempore desudarint: per omnem enim vitam non scripserunt aliud. Fertur Virgilius vix quindenos versus per dies singulos composuisse, ut eos toto die lamberet, relamberet, limaret et expoliret, ideoque
quaelibet ejus verba plena sunt elegantiae et doctrinae. Quocirca parvo hoc suo poemate inter poetas primas tulit, jureque habetur poetarum princeps. Verum est illud Apuleii in Floridis: 'Nulla res potest esse eadem festinata, simul et examinata; nec esse quidquam omnium, quod habeat et laudem diligentiae, simul et gratiam celeritatis.' Idem ego in hisce meis commentariis solitaque brevitate consector, ut pauca scribam: sed succulenta, ac diu saepiusque per annos viginti quinque, quibus tertio hosce Prophetas in scholis pertractavi, librata, discussa et expensa.
Dico secundo, Prophetas aliquando ad litteram loqui de Cyro, Nehemia, Zorobabele, etc., qui Judaeos e captivitate Babylonica reduxerunt in patriam; aut de Davide, Salomone, Ezechia, qui regnum Israelis evexerunt tam opibus et gloria, quam pietate et Dei cultu, allegorice vero de Christo; aliquando tamen ad litteram loqui de Christo, etsi cum allusione aliqua ad Ezechiam, Davidem, Zorobabelem, etc. Negabat id Theodorus Mopsuestenus judaizans et ebionizans (contendebat enim Christum non esse Deum, sed purum hominem), qui omnia augusta de Christo oracula ad litteram referenda esse censebat ad Aaronem, Zorobabelem, Davidem et Judaeos; ab Apostolis vero et Evangelistis ea accommodari Christo sensu tantum allegorico, vel accommodatitio. Quod ejus dogma generatim recensetur et damnatur in Concilio Oecumenico V, quod fuit Constantinopolitanum II, act. v, ac particulatim in Concilio Romano sub Vigilio Papa, quod exstat in Bibliotheca Vaticana, indeque illud transcripsit Antonius Augustinus, et noster Prado, Prooemio in Ezech. sect. III, ac Turrianus, ut ipse refert commentans in lib. II Constitut. Apost. cap. v.
Porro Concilium Romanum haec affert exempla. Primum Joel ii, 28: 'Effundam de spiritu meo super omnem carnem;' Mopsuestenus hoc interpretabatur de favore quo prosecutus est Dominus exercitum Zorobabelis, pugnantem contra Scythas. Secundum Michaeae v, 2: 'Et tu Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda: ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel;' Mopsuestenus per dominatorem hunc accipiebat Zorobabelem. Tertium Malachiae iii, 1: 'Ecce ego mitto angelum meum; et statim veniet ad templum suum dominator;' Mopsuestenus per dominatorem accipiebat Esdram, vel quem similem, qui olim cultum Dei in templo Judaico restituit. Quartum Amos ix, 11: 'In die illa suscitabo tabernaculum David quod cecidit, et reaedificabo aperturas murorum ejus,' etc. Mopsuestenus: 'Hoc loco, inquit, Amos reditum e Babylone praedicit, quando Zorobabel ex stirpe David regem habuerunt; Jacobus vero, Actor. xv, 16, hunc locum ad Christum transtulit, in quo res est ad exitum verum perducta.' Quintum Zachariae ix, 9: 'Ecce rex tuus veniet tibi;' Mopsuestenus hunc regem aiebat esse Zorobabel redeuntem cum suis e Babylone. Ita et alii nonnulli,
quorum ratio erat: Quia, inquiebant, gloriosius est Christo et Ecclesiae praesignari personis et rebus, quam verbis. Sextum Psalmi xv, 10: 'Non derelinques animam meam in inferno;' Mopsuestenus id ad litteram non de Christo, sed de populo Israel erepto ex periculis praedictum esse censebat. Rursum illa Psalm. xxi, 18: 'Foderunt manus meas et pedes meos. Dederunt in escam meam fel. Diviserunt sibi vestimenta mea;' Mopsuestenus aiebat haec ad litteram non de Christo, sed de Davide esse praedicta propter tyrannidem Absalonis, qui regiam urbem substantiamque pervaserat, et in terra omnia patris sui dinumeraverat; sed Evangelistam haec ex eventu ad Christi traxisse personam. Quibus omnibus recitatis Vigilius Papa subjungit: 'Qui haec ita sapit, docet, credit aut praedicat, anathema sit.' De fide ergo est haec loca ad litteram non de Davide, aut Judaeo aliquo, sed de Christo esse intelligenda.
Similiter in Synodo V generali, act. v, ubi damnatur Mopsuestenus, de eo ejusque erroribus ex Ecclesiastica historia Hesychii sic dicitur: 'Prima elementa doctrinae suae ex Judaico vaniloquio incipiens, codicem in prophetiam Psalmorum conscripsit, omnes de Domino (Christo) praedictiones abnegantem.' Quocirca jure D. Thomas, Praefatione in Psalmos, ait damnatum in V Synodo Theodorum Mopsuestenum, eo quod doceret in veteri Scriptura et Prophetis nihil expresse haberi de Christo, sed ex sola quadam accommodatione.
Porro cavendi hic moderni nonnulli, praesertim Concionatores, qui a Prophetis et Patribus degeneres, novum concionandi, novum Prophetas explicandi et pertractandi modum commenti sunt. Ut enim apud populum plausum inveniant, verba S. Scripturae ad miros suos conceptus, sibi, ut videtur, ingeniosos et elegantes, violenter inflectunt et trahunt. Quapropter nec sensum litteralem S. Scripturae et Prophetarum, nec mysticum, qui litterali quasi basi et fundamento insistere, ipsique apposite ex aequo respondere debet, sed ingenii sui speculationes parergas pro verbo Dei populo proponunt, imo supponunt. Hi enim non Dei, sed sua sensa populo pro divinis venditant, ipsamque S. Scripturam in alienas, imo in ipsi contrarias subinde expositiones detorquent, ac proinde eam temerant, illique violentas manus inferunt, quae sane audax et gravis in Deum, ejusque sacras Litteras est irreverentia et injuria, grave probrum, et pene sacrilegium: est enim ingens sacrarum Litterarum abusus et profanatio.
Vis exempla? accipe. Exstat liber concionum, qui asserit Davidem uxoria difficultate, utpote re in hac vita molestissima, afflictum, quotidie pro ea, proque uxore orasse. Probat id ex verbis Psalm. xxxvii, 69: 'Deus, in adjutorium meum intende,' id est, inquit, Deus, in uxorem meam intende, fac eam facilem et morigeram: uxor enim vocatur 'adjutorium viri,' ut patet Genes.
cap. ii, 18: 'Faciamus ei (Adae) adjutorium (puta Evam) simile sibi.' Spectatum admissi risum teneatis amici. Alterum audivi, qui docebat S. Scripturam asserere Mosen mortuum esse in osculo Domini; quia nimirum Deuter. xxxiv, 5, in Hebraeo dicitur: Moses mortuus super os Domini: ergo, inquit, in osculo Domini. At quis nescit os Domini in Scriptura significare dictum, jussum, praeceptum Domini? Quocirca Noster, Chaldaeus, Septuaginta, et alii passim vertunt, jubente Domino. Tertius ex illo Thren. i, 15: 'Torcular calcavit Dominus virgini filiae Juda: idcirco ego plorans,' probabat B. Virginem conceptam esse sine peccato originali. Hunc enim loci sensum dabat: Christus torcular passionis praecipue subiit pro B. Virgine, eique illius merita singulariter applicavit, curando ut praeservaretur a peccato originali: idcirco ego Jeremias ploro, quod conceptus sim in peccato originali, licet in utero ab eo fuerim expiatus; esto enim hac re sim superior caeteris hominibus, qui in hoc peccato nascuntur, inferior tamen sum B. Virgine, quae in eo nec nata, nec concepta est. Haec erat ipsi demonstratio: quasi vero hic de B. Virgine agatur, et non potius de impia Jerusalem, quae a peccatis non fuit expiata, sed ob ea oppressa et excisa. Torcular enim hoc fuit excidii Jerusalem, non passionis Christi. At, inquies, conceptus hi lepidi populo placent, videnturque appositi et elegantes. Non audiat lepores hos Satyricus, ne subsannans exclamet: O lepidum, sed leporinum
caput, quod ut plebis rudis et indoctae aures mulceat, et se, et Sacram Scripturam facit fabulam, quod
Humano capiti cervicem jungit equinam.
Et alter:
'He believed his only task was this:
To make fables that would please the people.'
Lepores hi illepidi sunt, elegantiae inelegantes, facetiae inficetae, sales insulsi, fabulae ineffabiles, imo infandae. Quis philosophorum ferret, Aristotelem; quis oratorum, Ciceronem; quis theologorum, S. Thomam subtilibus explicationibus et commentis, in alios, et ab ejus mente alienos sensus torqueri? Qui hoc auderet, falsarius apud omnes audiret. Quis ergo ferat S. Scripturam, quae ipsius Dei ad homines est epistola, uti ex S. Augustino ait S. Gregorius lib. IV, epist. 84 ad Theodorum, in proprios conceptus, qui a mente Dei alieni sunt, rapi et distorqueri? Quis rex sustineret praeconem suas litteras, sua edicta, aliena a sua mente explicatione interpretantem? sane in eum ut laesae majestatis reum animadverteret. Et Deus sustinebit verbi sui praecones illud aliena, imo sibi adversa, interpretatione pervertere et adulterare?
Damnavit Ecclesia Origenem, quod sui cerebri commenta fecerit S. Litterarum sacramenta, dum Evae ex Adami costa formationem spiritaliter, arbores paradisi angelicam fortitudinem, tunicas pelliceas humana corpora; et plura similia mystice interpretatus est, ac litterae veritatem fugiens ad mysticos sensus confugit, symbolicus semper interpres, ait S. Hieronymus. Atque haec una lapsus ejus fuit occasio. Praeclare Cassiodorus, lib. De Instit. divin. lect.: 'Origenes, inquit, ubi bene, nemo melius, ubi male, nemo pejus.' Quare sic legendus est, sicut Virgilius dum Ennium legeret, a quodam quid faceret interrogatus, respondit: 'Aurum ex stercore quaero.'
Eadem damnat haereticos, qui S. Scripturae cereum nasum assuunt, eamque in sua sensa volentem nolentemve flectere et trahere conantur. Quis pariter non damnet Orthodoxos, qui eidem Scripturae sensum attexunt quem ipsa non habet, imo non patitur? Haeresis est aliquid sacrae Scripturae contrarium asserere: haeresis ergo est S. Scripturae alienos ab ejus mente, et contrarios sensus affingere. Hoc enim est reipsa diserte contrarium dicere ejus, quod dicit et significare intendit S. Scriptura. Non enim S. Scriptura in syllabis et verbis, sed in sensu et sententia consistit. Quod enim est gladius ad vaginam, granum ad aristam, anima ad corpus, hoc est sensus genuinus ad ipsa verba S. Scripturae. Si hunc sensum tollis, et alienum substituis, ipsam Scripturam exanimas, imo pro anima propria quam ei avellis, spuriam ipsi substituis. Hac de causa idipsum ne fieret, gravi sanctione vetuit S. Tridentina Synodus, cujus verba mox recitabo, omnesque Patres. Unus omnium instar sit S. Hieronymus, qui scribens in cap. xiii Isaiae, ubi ad litteram agitur de Babylonis excidio, taxat eos qui, posthabito litterali sensu, ad allegoricos et mysticos confugiunt, qui cum litterali non cohaerent, nec ei superstruuntur: 'Audivimus, inquit, Medos, audivimus Babylonem et inclytam in superbia Chaldaeorum. Volumus intelligere quod fuit, et quaerimus audire quod non fuit. Et hoc dicimus, non quod tropologicam intelligentiam condemnemus, sed quia spiritalis interpretatio sequi debeat ordinem historiae, quod plerique ignorantes lymphatico in Scriptura vagantur errore.' Au-
diant hoc conceptuum aereorum architecti: sciant se nodum in scirpo quaerere, se mente concipere quod non est in rerum natura, se fabricare chimaeram: quaerunt enim sensum in Scriptura quem ipsa non habet, ac proinde in ea lymphatico vagantur errore. Hic ergo eorum conceptus non est veritas, sed error fanaticorum, ideoque furor, si credimus S. Hieronymo. Monet S. Paulus Timotheum epist. II, cap. iv, 2: 'Praedica verbum, argue, obsecra, increpa. Erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus.' Pariter hi sanam doctrinam, puta sensum genuinum, non sustinent, sed eum
quasi vulgarem fastidiunt, ac ut auditoribus, qui prurientes habent aures, se accommodent, pruriunt mente pariter et lingua. Pruritus hic arguit judicium minus solidum, mentem levem, puerilem et curiosam, quae talibus commentis et figmentis pascitur; cum solidum in S. Scripturae germano sensu pabulum habeat, illudque nauseans rejiciat: perinde ut stomachi male sani, vento turgidi et cacochymici, solidum utilemque cibum fastidiunt, appetuntque cibos leves, fungosos, pravos et noxios. De Chrysippo argutiarum opifice vere dixit Cicero: 'Chrysippi acumen in seipso frangitur et evanescit.' Ita acumina haec aures plebis prurientes titillant, sed si discutiantur, minus vera, minus germana invenientur, et quasi fumi tenues vanescent in auras. Ubique enim verum est illud: Quae nimis acuta et arguta, ea minus sunt solida, et non raro stolida.
S. Scriptura pulcherrimas, aeque ac acutissimas, difficillimas et obscurissimas habet sententias et sensus de qualibet virtute et vitio; adeoque sensus ejus sunt conceptus ipsius Spiritus Sancti: at quid ergo exiles homuncionum imaginationes, futiles saepe et nugaces consectamur? Deus per Jeremiam, cap. xxiii, acriter increpat pseudo-prophetas, qui suis somniis praetendebant visiones et verba Dei: 'Audivi, inquit, quae dixerunt Prophetae prophetantes in nomine meo mendacium, atque dicentes: Somniavi, somniavi. Usquequo istud est in corde Prophetarum vaticinantium mendacium, et prophetantium seductiones cordis sui? Propheta qui habet somnium, narret somnium, et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum? dicit Dominus. Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petras?' Arguit Deus Prophetas, qui cum sui cerebri commenta populo venditarent, dicebant: Haec dicit Dominus, jubetque ut eo, utpote falso, omisso, dicant: Haec ego commentus sum, haec ego somniavi, hae sunt paleae meae; Dei vero verbum est ignis, et malleus conterens petras. Idem dicant et hi: Hic est conceptus meus, hoc commentum meum, non Dei, non S. Litterarum. Apostolus jubet Timotheo pastori et praedicatori, epist. II, ii, 15: 'Sollicite, inquit, cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis;' recte, inquit, non prave, non contorte, non ficte; nimirum ut primo sensum litteralem sanctae Scripturae genuinum tradas, deinde mysticum et moralem apposite illi inhaerentem superstruas et quasi inaedifices. Unusquisque, ait idem Paulus I Corinth. cap. iii, videat quomodo superaedificet; alii enim aurum, argentum, lapides pretiosos superaedificant; alii lignum, faenum, stipulam. Sed haec ignis in die Domini comburet: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Quocirca S. Hieronymus, in cap. vi Isai.: 'Eisdem, ait, literis, et historia currit et tropologia; sed illa humilior est,
ista sublimior.' Idem, vel quisquis est auctor in cap. iii epist. II ad Corinth.: 'Ille, ait, verus spiritualis intellectus est, qui non verisimilibus coloribus pulchrum mendacium pingit, sed virtute rerum ipsam rem exprimit veritatis.' Et S. Gregorius, hom. 4 in Evang.: 'Tunc allegoria fructus suaviter carpitur, cum prius post historiam in veritatis radice solidatur.' Denique exstat hac de re grave justumque decretum sacrosancti Oecumenici Concilii Tridentini, sess. IV, quod sic habet: 'Praeterea ad coercenda petulantia ingenia decernit, ut nemo suae prudentiae innixus, in rebus fidei et morum ad aedificationem doctrinae pertinentium, S. Scripturam ad suos sensus torquens, contra eum sensum quem tenuit et tenet sancta mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum sanctarum, aut etiam contra unanimem consensum Patrum, ipsam Scripturam sacram interpretari audeat, etiamsi hujusmodi interpretationes nullo unquam tempore in lucem edendae sint. Qui contravenerint per Ordinarios declarentur, et poenis a jure statutis puniantur.' Et inferius, agens contra eos qui sententias S. Scripturae ad fabulosa, vana, adulationes, etc., detorquent, jubet 'ut omnes hujus generis homines, temeratores, et violatores verbi Dei, juris et arbitrii poenis per Episcopos coerceantur.' Advigilent ergo Episcopi, eorumque vicarii, et idipsum strenue exsequantur, atque effrenem hanc novos S. Scripturae sensus effingendi, imo in ecclesiis depraedicandi licentiam, coerceant, ideoque theatrales hosce mimos, comaedos, fabulones e sacris pulpitis deturbent, vel emendent, ut auctoritatis S. Scripturae, quae liber est ipsiusmet Dei, sint tutores et vindices, utque ab Ecclesia scandalum hoc et monstrum adeo foedum et infame exterminent; meminerint hujusce rei se Deo reddituros rationem, quam exactam ab eis in hora mortis ipse judex, utpote S. Scripturae auctor et dictator, exposcet.
QUESTION FOUR: What was the disposition, what was the internal condition of the Prophets?
Respondeo: Prima dispositio animae fuit quies, tranquillitas et serenitas; per hanc enim anima liberatur ab omni turbatione et tumultu passionum et cogitationum distrahentium in diversa, ac colligitur in seipsam, ut plane pleneque possit intendere revelationi divinae, quae est causa prophetiae. Ita S. Basilius, prooemio in Isaiam: 'Prophetarunt, inquit, purae ac pellucidae animae, veluti specula facta divinae operationis, quas imaginem integram et inconfusam, nullaque ex parte turbatam carnis affectibus, repraesentabant. Nam omnibus quidem adest Spiritus Sanctus, verum in his qui puri sunt affectibus, peculiarem vim ostendit.' Quocirca S. Hieronymus in cap. xxviii Matth.: 'In veteri, ait, et novo Testamento hoc semper observandum est, quod, quando augustior aliqua apparuit visio, primum timor pellitur, ut sic mente pacata
possint quae dicuntur audiri.' Ita Christus, se post resurrectionem revelans mulieribus, viam praemunit dicens: 'Nolite timere,' Matth. xxviii; et Gabriel oraculum de Joanne Baptista nascituro daturus Zachariae, Luc. i, 13, animum ejus praeparat abstergendo timorem, dicens: 'Ne timeas, Zacharia.' Ubi Theophylactus auream dat regulam, et quasi indicem boni malive spiritus: 'Si mens, inquit, primum turbatur, et statim timor solvitur et iterum quiescit, revera divina visio est; si autem timor ac turbatio magis ac magis crescat, daemoniaca visio est.' Hinc Cassianus et alii rerum spiritualium magistri docent hoc indicio consolationem angelicam ab illusione diabolica secerni et dignosci, quod angeli primo aspectu terreant, mox terrore absterso animam sedent et consolentur; ex adverso diabolus primo animam falsa consolatione mulceat, mox eamdem multis pavoribus et angoribus implicet.
Secunda dispositio fuit animae a sensibus et sensibilibus abstractio, per crebram et assiduam orationem et meditationem. Haec enim animam a rebus terrenis avellunt, et in Deum elevant, ut ejus inspirationi excipiendae tota vacet et attendat. Rationem dat S. Augustinus, lib. X De Trinit. cap. iv, nimirum, quod anima, cum sit limitatae virtutis, non possit simul attendere rebus sensibilibus et divinis, praesertim cum hae ab illis multum diversae, et quasi contrariae sint; quocirca cum attendit sensibilibus, parum ei restat virium, parumque attentionis quod impendat divinis; quo ergo minus attendit terrenis et corporalibus, eo magis potest attendere spiritualibus et coelestibus. Quocirca Patriarchae maxime prophetarunt, cum morti essent vicini, utpote quasi jam separati a curis, cogitationibus et affectibus hujus vitae; uti prophetavit moriturus Jacob, Genes. xlix, et Moses, Deuter. xxxiii. Vide de hac re S. Gregorius, IV Dial. xxvi. Ad hoc quoque juvat psalmodia; haec enim mentem excitat elevatque ad sublimia. Unde Elisaeus, IV Reg. iii, 15, postulaturus Dei oraculum, vocavit Psaltem: 'Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini; et ait: Haec dicit Dominus,' etc. Huc quoque facit fuga voluptatum carnis et sensuum; haec enim mentem valde deprimit, incrassat et inquinat, ut coelestes illuminationes et influxus cernere, excipere, haurire et gustare nequeat. Quocirca Moses jejunio 40 dierum purgavit corpus et mentem, ad excipienda Dei oracula et praecepta in Sina, Exodi xxxiv, 28. Huc quoque confert solitudo. Quocirca Orpheus et Zoroastres multis annis vixerunt in solitudine, ut supernis intenderent. Talibus competit illud quod de Tiresia canit Homerus, et ex eo Plato in Menone:
Hic solus sapit, ast illi volitant velut umbrae.
Tertia, Sanctitas vitae: licet enim Deus subinde impiis det donum prophetiae quasi obiter et per transennam; nam in die judicii, uti docet Christus, Matth. vii, 22, improbi nonnulli dicent: 'Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus?' atque talis fuit Caiphas, Joan. xi, 51, et Balaam, Num. xxii, 32, et Saul, I Reg. xix, 24, qui, cum essent impii, prophetaverunt; tamen donum prophetiae continuum, et quasi habituale non solet dare nisi Sanctis, uti videre est in hisce duodecim, qui omnes catalogo Sanctorum in Martyrologio adscripti sunt. Ratio est: prima, quod deceat tantum donum (Prophetae enim sunt quasi os Dei) non dari nisi Sanctis: impii enim eo non tantum indigni, sed et ad id inepti sunt; secunda, quod sanctitas mentem elevet, disponatque ad Dei illustrationes hauriendas; tertia, quod Prophetae mittantur a Deo ut sint concionatores, qui quasi mallei contundant saxea hominum corda. Ad hoc autem sanctitas non vulgaris, sed eximia requiritur, puta ingens zelus, tum gloriae divinae, tum salutis animarum promovendae. Nam qua ratione peccator convertat peccatorem ad vitam puram et sanctam? quomodo frigidus accendat frigidum? Calore et amore opus est, eoque ingenti, ut quis alium Dei amore inflammet; non aqua, sed ignis major minorem accendit. Praeclare S. Chrysostomus, hom. in titulum Psalm. l: 'Prophetae, inquit, velut quidam pictores sunt virtutis;' virtus autem melius pingitur vita quam voce. Vivacior enim est imago morum, quam verborum. Quocirca Philo, lib. Quis rerum divinarum haeres: 'Malum, ait, virum non est fas interpretem esse numinis, sed in solum sapientem hoc competit; quia is solus est instrumentum Dei, resonans ab eo contactum et pulsatum, invisibiliter.' Et Origenes, lib. III Periarch. cap. iii: 'Sanae, inquit, et immaculatae animae, si cum omni affectu omnique puritate se voverint Deo, et alienas se ab omni daemonum contagione servaverint et per multam abstinentiam purificaverint, et piis sacrae religionis imbutae fuerint disciplinis; participium per hoc divinitatis assumunt, et prophetiae, ac caeterorum divinorum donorum gratiam merentur.' Praeclarius S. Basilius, prooemio in Isaiam: 'Cum anima, inquit, omni virtutis studio dedita, vehementi in Deum amore perpetuam Dei memoriam sibi impressam servat, atque hac re primum apparat sese, ut Deum habeat velut inhabitantem, ex vehementissima in Deum intentione, et arcano amore numine afflata, digna prophetiae dono redditur, Deo divinam virtutem impertiente, animique oculos aperiente ad intelligendas quas velit speculationes.' S. Maximus, centuria I De Charitate, cap. xcv: 'Quemadmodum, inquit, sol exoriens et mundum illuminans cum seipsum, tum res a se illuminatas demonstrat; ita quoque sol justitiae purgato animo exoriens, et seipsum videndum exhibet, et rerum quae a se factae sunt, et deinceps fient, rationes demonstrat.'
Quocirca S. Bernardus, lib. De Interiori domo, cap. xxix, in fine: 'Certum, ait, signum tibi sit,
virtutum certamen ingens exercent et agones; studet enim unus quisque clementior altero, benignior, humilior ac patientior inveniri; si quis autem sapientior caeteris fuerit, hic ita communis erga omnes et mediocris existit, ut secundum mandatum Domini, omnium minimus et omnium servus esse videatur." Ecce qua ratione, quibus virtutibus Sancti illi donum prophetiae et miraculorum meruerunt et obtinuerunt; quin et hodie merentur et obtinent.
Denique quatuor sunt indicia, quibus verus Propheta et prophetia a pseudo-propheta falsisque oraculis secernitur et dignoscitur: primum est sanctitas; Prophetae enim erant viri sancti, pseudo-prophetae vero erant idololatrae, haeretici, impii, superbi, vani, luxuriosi, etc., uti etiamnum sunt; secundum est, quod vera prophetia conformis sit verbo Dei, fidei et doctrinae Ecclesiae, eique quasi judici se submittat: pseudo-prophetia vero utrique difformis est; quocirca nullius judicium aut censuram admittit; tertium est rei eventus; nam verae prophetiae reipsa eveniunt, falsae neutiquam. Hoc signum dat Deus, Deuter. XVIII, 22. Quartum, vera prophetia utilis est ad aedificationem Ecclesiae, prodestque pietati et moribus; pseudo-prophetia inutilis est, vana, curiosa, futilis, imo noxia et pestilens. Ita S. Chrysostomus, hom. 19 in Matth., et S. Petrus apud S. Clementem, lib. III Recognit. Accedunt non raro miracula, quae vera et solida patrant Prophetae, ficta vero et simulata pseudo-prophetae.
FIFTH QUESTION: What was the outward appearance of the Prophets?
Respondeo primo: Nonnulli censent eodem sacro unctionis oleo ex eodem cornu, quo ex praescripto legis inungebantur sacerdotes et reges, inunctos quoque fuisse Prophetas. Verum hoc de unico duntaxat Elisaeo legimus, scilicet eum jussu Dei unctum ab Elia, itaque auctoratum et quasi consecratum Prophetam. Ita enim Eliae jussit Deus, III Reg. XIX, 16: de caeteris id non legimus; imo Isaias, cap. VI, 7, ait se constitutum Prophetam tactu Seraphini carbone ignito labia sua tangentis et purgantis; Jeremias vero voce divina, cap. I, 4. Eadem caeteri constituti et auctorati sunt Prophetae. Accedit quod aliqui remote a Jerusalem et templo, imo in Samaria et Bethel apud idololatras prophetarint, ubi non erat oleum sacrum, quo ungi possent, nec idololatrae unctionem hanc permisissent. Quare non est verisimile omnes Prophetas oleo sacro unctos et consecratos fuisse. Ita a Castro, lib. IV Proleg. cap. V; quin et S. Chrysostomus, hom. 1 in Epist. ad Rom. initio ad illa verba: "Servus Jesu Christi," et S. Augustinus, lib. I Retract. cap. XXVI.
Secundo, vestis Prophetarum erat saccus, sive cilicium ex pilis hircorum, vel camelorum, vel equorum, etc., contextum. Patet id Isaiae XX, 2: "Solve, inquit, saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis." Et Elias erat "vir pilosus, et zona pellicea accinctus," IV Reg.
cap. XVIII. Et Zacharias, XIII, 4, loquens de falsis Prophetis habitum verorum assumentibus: "Nec operientur, inquit, pallio saccino;" Septuaginta, veste cilicina. Ubi S. Hieronymus asserit Prophetas, cum prophetarent, induisse cilicium, ut populum incitarent ad poenitentiam. Idem docet Clemens Alexandrinus, lib. III Strom. Ita S. Joannes Baptista, poenitentiae praeco, vestitus erat cilicio e pilis camelorum, et zona pellicea, Matth. III, 4. Porro sacco huic, sive tunicae saccinae vel cilicinae injiciebant pallium, uti patet de Elia, qui pallium suum injiciens Elisaeo, eum ad se sequendum et prophetandum vocavit, imo vi divina compulit, III Reg. XIX, 17. Idipsum tradit Origenes, homil. 13 in Numer. Incedebant ergo Prophetae tali, vel simili habitu, quali jam Patres Capuccini, quasi contemptores mundi, et praedicatores regni vitaeque coelestis. Sic qui olim a gentilismo ad christianismum convertebantur, rejecta toga, pallium induebant, quasi modestiae professores, et mundi contemptores, uti Tertullianus se fecisse narrat et gloriatur lib. De Pallio.
Subinde jussu Dei alia quoque oraculis suis conformia assumebant et induebant, uti Jeremias, cap. XXVII, 2, jussu Dei induit catenas et vincula, ut repraesentaret instantem captivitatem, in qua vinciendi erant Judaei aliaeque gentes a Chaldaeis. Eadem de causa jussus est Ezechiel cap. XII, 3, assumere habitum transmigrantis, et incedere raso capite, cap. V, 1.
Tertio, victus Prophetarum fuit sobrius, adeoque vilis et asper; vox gravis, oculi in coelum suspicientes, imo suspensi, vita austera et insolita, incessus motusque omnis ad modestiam et pietatem compositus, factusque ad commovendos et compungendos duros Judaeorum animos; ita ut viderentur esse homines novi et alterius saeculi, ac quasi angeli e coelo venientes, et legati a Deo missi ad homines convertendos. Hoc est quod ait Isaias, cap. VIII, 18: "Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israel." Ita Amos cibus erant sycomori, id est ficus fatuae et insipidae, ut patet cap. VII, 14; Ezechielis, cap. IV, 12, panis hordeaceus subcinericius et aqua; Danielis, legumina: ea enim ipse refutatis cibis regiis poposcit, ideoque meruit donum prophetiae, ut patet Daniel. I, 17; Joannis Baptistae locustae et mel silvestre, Matth. III, 4. Sic filii Prophetarum victitabant oleribus, ut patet IV Reg. IV, 39. Similis fuit victus et vita Christi et Apostolorum, juxta illud Apostoli: "Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicavero, ipse reprobus efficiar," I Corinth. cap. IX, 27. Et: "Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum," Rom. XIV, 21. Apostolus enim fuit perfectionis magister, et magis opere quam ore docuit, non solum praecepta, sed et consilia Evangelica, quale est non bibere vinum, nec edere carnem. Hinc rursum ait: "Usque in hanc horam et esurimus et sitimus," I Corinth. IV, 11.
Quocirca abstemium fuisse Danielem, et nunquam bibisse vinum censet Baronius anno Christi 36.
Porro S. Hieronymus, Contra Jovin., cap. X, cum dixisset homines initio mundi, toto tempore quod diluvium praecessit, abstinuisse carnibus, aeque ac vino (eas enim post diluvium primum concessas Noe, Gen. IX, 3, qui et primus vitem plantavit, vinumque ex ea elicuit), subdit: "Postquam Christus venit in fine temporum, et extremitatem traxit ad principium, nec repudium nobis dare permittitur, nec circumcidimur, nec comedimus carnes, dicente Apostolo: Bonum est vinum non bibere, et carnem non manducare. Vinum enim cum carnibus post diluvium dedicatum est." Sic Hegesippus, et ex eo S. Hieronymus, lib. De Viris illustr., scribit de Jacobo fratre Domini: "Hic ex utero matris suae sanctus fuit, vinum et siceram non bibit, carnes nunquam manducavit."
S. Petrum lupinis, herbis et leguminibus victitasse tradit S. Gregorius Nazianzenus orat. De amore pauper. Sic et S. Marcum Alexandriae cum suis Essaeis quotidie jejunasse, ita ut vespere duntaxat pane et sale, aut herbis vescerentur ac aquam biberent, tradunt Eusebius, Josephus et Philo, lib. De Essaeis. Rursum S. Hieronymus, epist. ad Lucinum Baeticum: "Utinam, ait, omni tempore jejunare possemus, quod in Actibus Apostolorum, diebus Pentecostes, et die Dominico apostolum Paulum, et cum eo credentes, fecisse legimus."
Ex quibus locis Vincentius Consention, Doctor et Provincialis Ordinis Minimorum, Bello hac de re edito, probare contendit Christum et Apostolos nunquam carnes comedisse, et ad illud quod objici possit ex Luc. XVIII, 8: "Manducate quae apponuntur vobis," respondet limitando, "quae apponuntur," scilicet vilia et modica, inter quae carnes numerari nequeunt. Hoc cum grano salis accipiendum, nimirum hoc sensu, quod Apostoli abstinentiae et aedificationis studiosi, utpote perfectionis magistri, vitarint, quantum honeste poterant, delicias; carnes et vina; non tamen ea religione et voto, qua faciunt Minimi. Nam si necessitas cogeret, aut si pietas et utilitas aliud suaderet, v. g. si invitati commode alium cibum habere non poterant, libere carnibus vescebantur. Hoc enim poscebat vita illorum Apostolica, ut per totum orbem discurrere, et cum omnibus agere vivereque possent, ut omnibus omnia fierent. Unde hoc eis permissum, imo praeceptum est verbis jam citatis Lucae X.
Denique mores, gestus et actiones omnes Prophetarum tales erant, ut viderentur esse homines coelestes, et angeli terrestres. Ad hoc enim eos Deus mittebat in mundum, ut homines a terrenis cupiditatibus avocarent, et coelestium desiderium eis imprimerent. Eadem de causa in mundum missus fuit S. Dominicus, qui quasi sui aevi Pau-
les e coelo lapsus, et verbo et vita omnes, etiam Praelatos et Cardinales, ad mundi contemptum, et Dei amorem incitabat. Quocirca praeter alia, per singulas noctes acriter ad sanguinem sese diverberabat, ut peccata aliorum in suo corpore lueret; multas Albigensium persecutiones sustinuit, suaque patientia eos ab haeresi ad fidem convertit; zelo martyrii, salutis animarum, et gloriae Dei flagrabat. Orabat adeo ardenter, ut spiritu in Deum elevatus elevaret et corpus in aere pendulum. Hinc proceres et plebeii eum ut virum divinum audiebant, et ut angelum Dei sequebantur, beatosque se existimabant, si vel eum contingere possent; plurimi in ejus disciplinam se dantes, cumque moribus exprimentes, orbi admirationi et saluti fuere. Circinatus enim ad illius normam Religiosus (quod de Philosopho dixit Tertullianus, lib. De Pallio), dum videtur, auditur; magis enim exemplo quam verbo loquitur et concionatur. Socius ei a Deo datus est S. Franciscus, qui proinde animo oculisque in coelum intentus, non aliud vita et voce, habitu et vultu concionabatur, quam: "Ad coelum, ad coelum." Audi S. Bonaventuram, in Vita ejus, cap. IV: "Evangelicus praeco, inquit, civitates circuibat et castra, non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in virtute spiritus annuntians regnum Dei. Videbatur intuentibus homo alterius saeculi; quippe qui mente ac facie in coelum semper intentus, omnes sursum trahere conaretur."
Unde et fructum ingentem subdit: "Nam praedicationis ipsius fervore succensi quam plurimi, secundum formam a Dei viro acceptam, novis se poenitentiae legibus vinciebant, quorum idem Christi famulus Ordinem fratrum de poenitentia nominare decrevit. Convertebantur etiam virgines ad perpetuum caelibatum; inter quas virgo Deo charissima Clara, ipsarum plantula prima, tanquam flos vernans et candidus odorem dedit, et tanquam stella praefulgida radiavit. Multi etiam non solum devotione compuncti, sed et perfectionis Christi desiderio inflammati, omni mundanorum vanitate contempta, Francisci vestigia sequebantur: qui quotidianis succrescentes profectibus, usque ad fines orbis terrae celeriter pervenerunt;" et cap. XII: "Erat enim verbum ejus velut ignis ardens, penetrans intima cordis, omniumque mentes admiratione replebat; cum non humanae inventionis ornatum praetenderet, sed divinae revelationis afflatum redoleret;" et mox: "Tam efficacibus subito coepit verbis affluere, tamque potenti virtute illorum mentes virorum sublimium (Papae scilicet, et Cardinalium) ad compunctionem inflectere, ut aperte clareret, quod non ipse, sed spiritus Domini loquebatur. Nesciebat aliquorum culpas palpare, sed pungere; nec vitam fovere peccantium, sed aspera increpatione ferire. Eadem mentis constantia magnis loquebatur et parvis, eademque spiritus fecunditate paucis loquebatur et multis; omnis aetas, omnisque sexus properabat virum novum mundo coelitus datum, et cernere et audire.
Ejus asseclae fuere S. Antonius de Padua, de quo auctor Vitae ita scribit: "Videbatur quasi alter quidam prodiisse Elias, zelo Dei fervens, inflammatusque igne Spiritus Sancti ignitis sermonibus accendebat et urebat auditorum tepida, torpentia, frigida et obscura corda." Item B. Petrus martyr, cujus hoc continuum concionis erat thema, e nostro Jona petitum: "Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur." Et S. Bonaventura, S. Thomas, S. Bernardinus, S. Vincentius Ferrerius, aliique similes oratores coelestes. Hosce sibi imitandos proponant nostri prophetae, concionatores inquam et doctores, qui Clerum et populum reformare, sanctificare, ad coelum deducere contendant.
Homonymus et suppar S. Francisco Assisio fuit nostro saeculo noster S. Franciscus Xaverius, hoc anno Domini 1622 inter coelites relatus, qui mente oculisque in coelum defixus, non nisi coelum cogitabat, aspiciebat, praedicabat, ac quasi homo coelo lapsus ad coelum omnes traducere satagebat. Hujus enim unius rei causa a Deo in mundum missus videbatur. Coelestia enim jugiter non tantum contemplabatur, sed et reipsa gustabat et sapiebat, ut ineffabiles illas coelitum delicias praecipere et praelibare videretur. Hinc illae ejus voces: "Satis est, Domine, satis est, Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum." Hinc ardens ejus vultus instar Seraphini spirans amorem, imo ardorem divinum effulgurans. Hinc illa corporis ejus in oratione a terra elevatio, ut inter coelum et terram suspensus, spiritu secum rapiente molem corporis, in alta conscenderet, ut videretur, quod ait S. Gregorius, homil. 37: "Angelorum choris interesse, cum beatissimis spiritibus gloriae conditoris assistere, praesentem Dei vultum cernere, incircumscriptum lumen videre, incorruptionis perpetuae munere laetari." Quapropter patria exul, parentibus amicisque orbus, quasi terrae hospes, et civis coeli, inter exteros, extremosque Indos vivere et mori ambivit, sciens utique eo se Deo viciniorem, quo a notis et amicis esset remotior. Deo ergo nixus, ejus unius amore totumque Orientem evangelizando, celerrime pervasit;
Xaverius enim (quod de S. Paulo Prophetarum et Apostolorum patriarcha ait Chrysostomus, hom. 2 De ejus laudibus) "in terra gradiens sic se agebat in cunctis, quasi angelorum societate frueretur. Passibili enim colligatus corpori, illorum perfectione gaudebat, tantisque fragilitatibus subditus, in nullo inferior supernis virtutibus apparere certabat. Quippe ut pennatus totum docendo pervolavit orbem, et velut incorporeus labores omnes periculaque contempsit; ac quasi jam coelum possidens, tanquam cum ipsis jam incorporeis degeret, ita jugi mentis intentione vigilavit. Angelis
quidem diversarum gentium cura commissa est, sed nullus eorum ita creditum sibi gubernavit populum, uti Paulus orbem," et Franciscus "universum illuminavit" Orientem. "Quam hoc admirabile, cum ex terrena lingua sermo prosiliens, velut oraculum, mortem fugavit, peccata dissolvit, tenebras infidelitatis discussit, atque mutatione mirifica terram convertit in coelum! Hac de causa ad confusionem et injurias, quas ob praedicandi studium sustinebat, magis quam ad bonorum oblectamenta properabat, mortem potius quam vitam appetens, paupertatem quam opulentiam, et multo magis laborem desiderans quam alii requiem post laborem; studiosius pro inimicis orans, quam alii adversus inimicos. Convertebat enim orbem terrarum, quem nos pervertimus. Hujus rei studio non tantum urbes, gentes, exercitus, provincias, pecunias, potestates velut arenam vitia reputavit; sed et prae Christi dulcedine non Angelorum, non Archangelorum admiratus est dignitatem, nec quidquam simile concupivit. Perfrui enim Christo, hoc illi vita erat, hoc mundus, hoc angeli, hoc praesentia, hoc futura, hoc regnum, hoc promissio, hoc bona videbantur innumera. Praeter haec vero nihil in tristium parte ponebat. Horum enim quae hic habentur nihil asperum, nihil etiam suave reputabat. Sic despiciebat universa quae cernimus, ut solet herba jam putrefacta contemni. Tyrannos vero ipsos ac populos spirantes furorem velut quosdam culices aestimabat. Mortem vero et cruciatus, et mille supplicia, quasi ludum putabat esse puerorum, dummodo propter Christum aliquid sustineret. Hunc enim amplectebatur libenter, et decorabatur vinctus catena magis, quam diademate coronatus. Etenim coarctatus carcere habitabat coelum, ac libentius verbera excipiebat et vulnera, quam alii bravia diripiunt; dolores non minus quam praemia diligebat, cum ipsos utique dolores loco duceret praemiorum; propterea enim illos et gratiam nominabat. Denique illi vivere Christus erat et mori lucrum." Hacusque Chrysostomus de Paulo, nos de Xaverio. Haec apostolatus Pauli et Xaverii insignia, haec prophetiae decora, haec heroica virtutum facinora, quibus infidelitatis monstra, et vitiorum portenta ubique debellavit, imo in Evangelicae veritatis et virtutum splendorem transmutavit, ac paucorum annorum spatio seipsum meritis, Europam et Indiam beneficiis, Societatem Jesu exemplis, orbem fama, Ecclesiam gloria, coelum civibus sanctisque quos eo transmisit, implevit et decoravit. En tibi ideam veri Prophetae, veri Apostoli.
Quarto, de coetu Prophetarum legimus I Reg. X, 5, dictum Samuelis ad Saulem: "Cum ingressus, ait, fueris ibi urbem, obvium habebis gregem Prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium, et tympanum, et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes. Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis, et mutaberis in alium virum." Hi Prophetae erant viri religiosi, semoti a saeculo, vacantes Dei laudibus et psalmodiae, ideoque psalterio, tympano, tibia et cithara, tum Deum laudabant, tum se invicem ad laudes Dei concinendas provocabant. Inter eos tamen erant aliqui Prophetae proprie dicti, ut Elias, Elisaeus, etc., IV Reg. VI, 1. Unde S. Hieronymus, epist. 4 ad Rusticum, Religiosos et monachos vocat filios Prophetarum. Horum enim in vita et moribus piis sunt imitatores et asseclae, aeque ac Essenorum et Therapeutarum, tum eorum qui apud Judaeos ante Christum, tum eorum qui christiani exstiterunt, quorum parens et dux fuit S. Marcus, de quibus Eusebius, Josephus, et Philo, lib. De Essaeis.
Porro secedebant a populo Prophetae, tum orationis et sanctitatis, tum auctoritatis causa. Nam, ut ait Tacitus: "Major est rebus ex longinquo honor," et ut B. Petrus Damianus in epistolis, sicut pictura si procul absistat, inhianter et cum cupiditate perspicitur; si juxta sit, contemptabilis judicatur: ita ex secessu doctis et sanctis oritur apud omnes reverentia; ex adverso "minuit praesentia famam."
Porro, an aliqui e duodecim hisce Prophetis fuerint ex hoc coetu Prophetarum, incertum est: certum est non omnes fuisse. Nam Amos, cap. I, 1, ab armentis raptus est ad prophetandum. Rursum eos certas non habuisse sedes et domos liquet, ex eo quod diversis in locis, urbibus et provinciis prophetarunt. Alii enim in Judaea, alii in Samaria, alii in Bethel, etc., prophetarunt. De Holda prophetissa legimus, IV Reg. XXII, 14, eam Hierosolymis habitasse "in secunda," scilicet in media urbis parte; Jerusalem enim in tres partes, quasi vicos et regiones, erat distributa: scilicet in primam, secundam sive mediam, et tertiam, uti patet ex ejus chorographia. Tradunt Hebraei in secunda, utpote quietiori et securiori urbis parte, fuisse gymnasia, ibique habitasse viros litteratos et studiosos. Quocirca verisimile est ibi pariter nonnullos habitasse Prophetas.
Denique nominum Prophetarum etymologias et significata ita paucis perstringit S. Hieronymus, Praefat. in Joelem: "Osee, ait, interpretatur σώζων, quem nos Salvatorem possumus dicere; Joel ἀρχόμενος, id est incipiens; Amos βαστάζων, qui apud Latinos portans dicitur; Abdias δοῦλος Κυρίου, id est servus Domini; Jonas περιστέρα, id est columba; Michaeas τίς εἰκών, quod apud nos sonat, quis quasi, aut quis velut? Nahum παράκλητος, id est consolatio; Habacuc περιλαμβάνων, id est amplexans, sive luctator; Sophonias κεκρυμμένος Κυρίου, hoc est arcanus Domini; Aggaeus ἑορταστικός, quem nos festivum, sive solemnem possumus dicere; Zacharias μνήμη Κυρίου, id est memoria Domini; Malachias ἄγγελός μου, id est nuntius meus. Quae omnia quo sensu accipienda sint, in suis voluminibus disseretur." Attexit deinde etyma quatuor majo-
rum Prophetarum: "Isaias, ait, σωτηρία Κυρίου dicitur, id est salus Domini; Ezechiel κράτος Κυρίου, id est robur Domini; Jeremias ὑψηλός Κυρίου, id est excelsus Domini; Daniel κρίσις Κυρίου, id est judicavit eum Dominus."
Denique mores, vitam et mortem singulorum Prophetarum scripserunt S. Epiphanius, Isidorus, et Dorotheus, quem multi censent fuisse Episcopum Tyri, et martyrem sub Juliano Apostata. Verum Baronius utrumque negat, recteque ostendit Dorotheum hunc alium esse a Dorotheo, qui fuit presbyter (non Episcopus) Tyri, martyrque a Juliano effectus est annum agens aetatis 107, de quo in Martyrologio die 5 junii. Consentit Bellarminus De Script. Eccles., asseritque Synopsin hanc Dorothei de vita Prophetarum plenam esse fabulis. Nam Priscam uxorem Aquilae ponit inter 72 Christi discipulos, facitque Episcopum Colophonae. Imo omnes quos S. Paulus in Epistolis suis nominat aut salutat, facit discipulos Christi. Vide de Synopsi Epiphanii et Isidori Bellarminum, libro citato; Laronium et Possevinum, in Bibliotheca.
SIXTH QUESTION: What is the aim, what is the use, what is the fruit of the Prophets?
Respondeo: Finis est enarrare nobis ipsa sensa et arcana mentis divinae: fructus, docere nos sapientiam divinam, aeque ac vitam coelestem; docere nos sapere secundum Deum, sapere divina, vivere Deo, ex Deo, cum Deo. S. Carolus Borromaeus, Italiae et nostri aevi fulgor et fulgur, asserebat hanc esse basin vitae sapientis et sanctae, nimirum semper et ubique tendere ad Deum, ut omnes actiones et passiones nostrae incipiant, dirigantur et desinant in Deum: Si vis, inquit, proficere in vita christiana, perfici in doctrina, virtute et spiritu Christi, haec tria observa: Primum, quotidie incipere et inchoore te existima, ut scilicet eo fervore quotidie servias Deo, ac si eo die primum ei servire inciperes; secundum, in mente semper habeto Deum, et jugiter cogita te in ejus praesentia versari: spectaculum enim facti sumus mundo et angelis et hominibus; tertium, effice ut omnia tua opera tendant ad Deum. Ita habet auctor Vitae S. Borromaei, lib. VIII, cap. XVIII.
"Indicabo tibi, o homo, ait Michaeas, cap. VI, 8, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo," ut quasi altior terra, major homine, coeli civis, par angelis cum Deo ambules, cum Deo jugiter verseris et agas, ex Deo omnes tuas cogitationes, sermones et actiones haurias, metiaris et dirigas. Sollicitudo haec ambulandi cum Deo multa magnaque complectitur, magnorum et heroicorum operum est parens, uti in Michaea ostendam. Prophetae ergo sunt "os et oraculum Dei," per quos secreta sua, sensa et placita mundo Deus revelavit, praesertim quid credere, sperare, amare, agere deberemus, ut vitam beatam assequamur. "Multifariam, ait Paulus Hebr. I, 1, multisque modis olim Deus loquens patribus in Prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio." Et Zacharias, Luc. I, 70: "Sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, Prophetarum ejus."
Prophetae ergo non ex se, sed ex Deo locuti sunt, fueruntque os ejus et lingua. Quocirca docent ipsi nos sapientiam Dei, "scientiam sanctorum," et prudentiam justorum, ut eamdem et alios doceamus, ac cum Joanne Baptista paremus Domino plebem perfectam. D. Thomas, I part. Quaest. I, art. 1, quaerit an praeter scientias naturales necessaria sit alia revelata et supernaturalis; ac respondet omnino eam necessariam esse, quam deinde ponit basim totius Scripturae sacrae, et Theologiae, totiusque doctrinae et vitae christianae. Causam a priori assignat, quod finis noster et beatitudo supernaturalis sit, quam lumen naturale, ratio et scientia naturalis non cognoscunt, non attingunt; ac proinde ad eam ejusque viam demonstrandam, necessarium est lumen revelatum et supernaturale: fini enim supernaturali media supernaturalia danda et coaptanda sunt.
Multa subtiliter de natura, de elementis, de animalibus, de homine, de vita oeconomica et politica disseruerunt gentilium philosophi, sed haec omnia intra naturae fines consistunt, terrae limites non excedunt: aliis ergo doctoribus opus qui viam in coelum, iter ad Deum nobis commonstrent: "Narraverunt, inquit Psaltes, Psalm. CXVIII, mihi iniqui fabulationes: sed non ut lex tua." Quae Plato, quae Pythagoras, quae Socrates, quae philosophi omnes de mundo, de moribus, de beatitudine scripserunt, fabulae sunt, si cum lege tua, o Domine, si cum oraculis, cum Prophetis tuis comparentur. "Vani, ait" Sapiens, cap. XIII, 1, "sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei:" hanc autem Dei scientiam enuntiant Prophetae. Ipse enim Deus per Osee, cap. XII, 10, proclamat: "In manu (in oraculo) Prophetarum assimilatus sum." Diserte vero Baruch veram sapientiam investigans, cap. III, 14: "Audi, ait, Israel, disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus, ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus, ubi sit lumen oculorum et pax. Ubi sunt principes gentium, etc., qui in avibus coeli ludunt, qui argentum thesaurizant et aurum: exterminati sunt, et ad inferos descenderunt; viam autem disciplinae ignoraverunt. Non est audita in terra Chanaan, neque visa est in Theman. Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quae de terra est, negotiatores Merrhae et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudentiae et intelligentiae: viam autem sapientiae nescierunt. Non est qui possit scire vias ejus: sed qui scit universa, novit eam, et adinvenit eam prudentia sua. Hic est Deus noster: hic adinvenit omnem viam disciplinae, et tradidit illam (per Prophetas) Jacob puero suo, et Israel dilecto suo.
Post haec," ut ore tenus hanc sapientiam doceret homines, "in terris visus est, et cum hominibus conversatus est," cum scilicet "Verbum caro factum est."
Hic ergo fuit error, haec caligo vitae humanae, quod mortales quasi talpae, terram et terrena tantum saperent, divina vero, iterque ad divinam beatitudinem ignorarent. Quin imo hic error etiamnum multos tenet christianos, qui vitam suam instituunt secundum prudentiam politicam et humanam, secundum rationes naturales et temporaneas, ut honeste, decore, honorate, sapienter inter homines vivant, ut suam aetatem commode transigant, eaque transacta cum Augusto Caesare morituro dicant: Sat commode, sat decore personam nostram egimus: valete et plaudite. Interim non considerant, non provident, non consulunt animae suae, saluti suae, aeternitati suae. Ad hunc scopulum allidit, dissilit et perit major hominum pars. Deus ergo huic malo mederi, huncque errorem dispellere volens, misit Prophetas, qui quasi videntes ea quae remota, coelestia, futura et aeterna sunt, ex alta prophetiae specula, quasi e coelo, speculantes ostendant nobis viam ad salutem, erudiant nos sapere et vivere secundum rationes, non naturales, terrenas et temporaneas, sed supernaturales, coelestes et aeternas, quae conscriptae sunt vivuntque in mente Dei, quaeque solae mentem satiant et beant. Verissimum enim est illud Augustini, epist. 39: "Vincula hujus mundi asperitatem habent veram, jucunditatem falsam: certum dolorem, incertam voluptatem: durum laborem, timidam quietem: rem plenam miseriae, spem beatitudinis inanem."
Hoc est quod Zacharias de filio S. Joanne Baptista, qui Prophetarum fuit ultimus, finisque legis et prophetiae, ac Evangelii Christique lucifer, canit: "Tu puer Propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus. Ad dandam scientiam salutis plebi ejus, in remissionem peccatorum eorum: per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitabit nos oriens ex alto. Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis." Quapropter Prophetae fuerunt quasi stellae noctem orbis illuminantes, imo quasi soles mundi. Nam, ut ait Origenes, S. Scriptura et verbum Dei, quod praetulerunt Prophetae, est sol non corporalis hic et materialis, sed spiritalis et intelligibilis, mundum universum illustrans. Quantum ergo coelum superat terram, quantum sol lumine et fulgore vincit candelam et lampadem, tantum oracula S. Scripturae et Prophetarum superant sapientiam et dogmata omnium philosophorum.
Viderat S. Petrus in transfiguratione Christi, cominus oculis corporeis gloriam Christi, vocem audierat suis auribus: "Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui: ipsum audite," et tamen hanc ipsam visionem recensens, epist. II, cap. I, 17, prophetiae postponit: oculus enim perstringi potest, auris falli; sed prophetia perstringi aut falli nequit: "Hanc vocem, inquit, nos audivimus de coelo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto. Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris." Lucifer est clarior illa Christi doctrina, puta fulgor Evangelii, succedens nocti tenebrarum gentilismi et judaismi, ducensque ad claram meridiem beatae aeternitatis et visionis Dei. "Hoc primum intelligentes, quod omnis prophetia propria interpretatione non fit. Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines."
Quocirca coelesti luce hic opus, ut coelestes Dei voces, coelestes hosce doctores capiamus et intelligamus. Ea propter cum D. Thoma meditatione et oratione magis quam studio hic nitendum et utendum. Hinc S. Bernardi hoc fuit axioma: "Mens hominis sapientis qui Deum diligit, non est in terra, sed in coelo:" quia semper coelestia considerat et desiderat. S. vero Augustinus in Psalm. LXIV: "E coelis, ait, misit ad nos epistolas Pater noster, ministravit nobis Scripturas Deus, quibus epistolis fieret in nobis redeundi desiderium; quia peregrinationem nostram diligendo ad hostes facies posueramus, et dorsum ad patriam." Et S. Gregorius, lib. IV, epist. 84 ad Theodorum medicum: "Imperator, ait, coeli Dominus, hominum et angelorum, pro vita tua tibi suas epistolas transmisit; et tamen, gloriose fili, easdem epistolas ardenter legere negligis. Stude ergo, quaeso, et quotidie Creatoris tui verba meditare. Disce cor Dei in verbis Dei, ut ardentius ad aeterna suspires, ut mens vestra ad coelestia regna majoribus desideriis accendatur. Tanto enim tunc major ei erit requies, quanto modo ab amore conditoris sui requies nulla fuerit."
Ita S. Bernardus, totus meditationi deditus, "confessus est aliquando sibi meditanti, vel oranti sacram omnem velut sub se positam et expositam apparuisse Scripturam," ait auctor Vitae ejus lib. III. De S. Francisco scribit S. Bonaventura, in ejus Vita, cap. XI: "Ad tantam, ait, mentis serenitatem indefessum orationis studium, cum continua exercitatione virtutum, virum Dei perduxerat, ut quamvis non habuerit S. Litterarum peritiam per doctrinam, aeternae tamen lucis irradiatus fulgoribus, Scripturarum profunda miro intellectus scrutaretur acumine. Penetrabat enim ab omni labe purum ingenium mysteriorum abscondita, et ubi magistralis scientia foris stat, affectus introibat amantis." Unde et Doctor quidam theologus, admirans ejus responsa, dixit: "Vere theologia sancti Patris istius, puritate ac contemplatione tanquam alis in altum subvecta, est quasi aquila volans: nostra vero scientia ventre graditur super terram."
circa S. Chrysostomus, homil. in tit. Psalm. L: "Prophetae, ait, velut quidam pictores sunt virtutis ac militiae, qua contra peccata et diabolum decertamus." Idem, homil. 1 in cap. I Isaiae, initio, docet prophetias esse oracula divina, ac litteras e coelis delatas. Unde, homil. 4 in cap. VI Isaiae, asserit "silentium Prophetarum esse signum irae divinae." Idem in cap. VIII Isaiae: "Deus, ait, confecit medicamentum prophetiae, delinquentes erudiens praescientiam poenarum, non item doctricem experientiam earum; ut si quidem resipiscent comminationibus auditis, experimentum evitarent intentati supplicii."
Porro, in Prophetis non est quaerenda eloquentia, sed sapientia. Audi memorabilem historiam, quam in hoc argumento sibi in juventute obvenisse narrat S. Hieronymus, scribens ad Eustochium De custodia Virgin.: "Post noctium, inquit, crebras vigilias, post lacrymas, quas mihi praeteritorum recordatio peccatorum ex imis visceribus eruebat, Plautus sumebatur in manus. Si quando in memetipsum reversus, Prophetas legere coepissem, sermo horrebat incultus: et quia lumen caecis oculis non videbam, non oculorum putabam culpam esse, sed solis. Dum ita me antiquus serpens illuderet, etc., raptus in spiritu ad tribunal judicis pertrahor, etc. Interrogatus de conditione, christianum me esse respondi. Et ille qui praesidebat: Mentiris, ait, Ciceronianus es, non Christianus. Ubi enim thesaurus tuus, ibi est et cor tuum." Subdit deinde se acriter flagellatum, donec promitteret et juraret: "Domine, si unquam habuero codices saeculares, si legero, te negavi." Qua de causa idem S. Hieronymus prooemio in lib. III Comment. in Amos: "In explanatione, ait, S. Scripturae non verba composita et oratoriis floribus adornata, sed eruditio et simplicitas quaeritur veritatis;" nimirum hisce sublimibus Prophetarum mysteriis congruit illud Manilii: "Ornari res ipsa vetat, contenta doceri." Et illud Fabii: "A philosopho si afferat eloquentiam, non aspernor; si non afferat, non admodum efflagitem. Res magnae seipsis ornatae sunt, non indigent fuco ut amentur." Et S. Basilius, Graecorum facundissimus, ad Diodorum: "Lectionis, ait, inaffectata et incomposita simplicitas decora mihi videbatur, et conveniens professioni christiani hominis, cujus est non ad ostentationem magis scribere, quam ad publicam utilitatem." Rursum S. Hieronymus ad Damasum, q. d. "Scio, ait, haec molesta esse lectori, sed de Hebraicis litteris disputantem non decet Aristotelis argumenta conquirere, neque ex flumine Tullianae eloquentiae ducendus est rivulus, neque aures Quintiliani flosculis, et scholarum declamatione mulcendae: pedestris et quotidianae similis, et nullam lucubrationem redolens oratio necessaria est, quae rem explicet, sensum edisserat, obscura manifestet, non quae verborum compositione frondescat."
Nec absonum, si vir sanctus Scripturae a Deo intellectum acceperat, cum per imitationem Christi perfectam, veritatem ipsarum descriptam gestaret in opere; et per Spiritus Sancti unctionem plenariam, doctorem earum apud se haberet in corde."
Meditatio ergo, oratio et sancta vita sunt claves S. Scripturae et Prophetarum: et hi vicissim claves sunt coelorum. Nam Prophetarum et "Scripturarum lectio coelorum est reseratio," ait S. Chrysostomus, homil. 2 in verba Isaiae: "Vidi Dominum," etc. Idem, conc. 3 De Lazaro: "Fieri, ait, non potest ut quisquam salutem assequatur, ni perpetuo versetur in lectione spirituali." Ex quo infert, non tantum monachos, sed et laicos conjugatos debere lectioni S. Scripturae vacare, idque eo magis, quo majoribus quam monachi distractionibus, tentationibus et periculis implicantur. Unde necesse est, inquit, indesinenter a Scripturis armaturam sumere." Additque: "Ubicumque fuerint libri spirituales, illinc omnis expellitur vis diabolica, multaque inhabitantibus accedit consolatio: quia ipse etiam sacrorum librorum aspectus segniores nos reddit ad peccandum. Rursum sive in sanctimonia perstiterimus, ex libris reddimur tutiores firmioresque. Quod si accesserit sacra lectio, non aliter quam in sacris adytis rebus divinis vacans anima, sic repurgatur, meliorque redditur, Deo cum ipsa per illas Scripturas colloquente." Et inferius: "Memento eunuchi reginae Aethiopum (Act. VIII) qui, cum esset homo barbarus innumerisque distentus curis, nec intelligeret quae legebat, legebat tamen in curru sedens Isaiam prophetam: quod si in via tantam praestitit diligentiam, cogita qualis fuerit domi versans. Magna adversus peccatum munitio est Scripturarum lectio; magnum praecipitium, profundum barathrum Scripturarum ignoratio, magna salutis perditio, etc. Sicut mordent conscientiam, ita non parum afferunt utilitatis animis eorum qui mordentur."
Auctor Imperf. in S. Matth., homil. 27, Prophetas nuncupat angelos et paranymphos Christi. "Ecce, ait, omnes Prophetae ante faciem Christi transmissi sunt, et angeli sunt vocati; sicut scriptum est (Act. VII): Qui accepistis legem in praeceptis angelorum, et non custodistis." Et superius: "Prophetae est, de Christo praedicare. Prophetae est, pro merito conversationis et fidei prophetiam accipere. Prophetae est, beneficium a Deo accipere, Prophetae est, verbum ante tempus significare de Christo. Prophetae est, ut ipse de Deo prophetet." Et homil. 41: "Via est Christus, quae ducit ad vitam. Et viae dicuntur omnes Prophetae, et omnes Apostoli: hae enim omnes viae ducunt ad Christum: Christus autem ad Patrem; sic generalis et publica via est diabolus, quae ducit ad mortem: et viae sunt omnes professiones saeculi istius, ut puta professio philosophiae (vanae, gentilitiae et erroneae) una est via: professio militiae via altera, mundialis dignitas, altera."
Porro tanta est obscuritas et profunditas Prophetarum, ut singulae pene eorum sententiae aenigmata videantur: nimirum prophetia obscuritatem in sua ratione et essentia includit: eam ergo affectant Prophetae. "Mira," inquit S. Augustinus, lib. XII Confess. XIV, "profunditas eloquiorum tuorum, quorum ecce ante nos superficies blandiens parvulis, sed mira profunditas, Deus meus, mira profunditas. Horror est intendere in eam, horror honoris, et tremor amoris." In iis itaque verum est illud auctoris Imperf., apud S. Chrysostomum, homil. 4: "Sicut in coelo celatur Deus, sic in Scriptura absconditur." Et sicut hoc coelum omnes homines vident, Deum autem inhabitantem cernere nequeunt; sic et sacras Litteras omnes fere legunt, non tamen omnes Deum veritatis in arcanis sensibus latentem intelligunt, nisi sapientiae lumine illustrati.
Quocirca Origenes assidue versabat, meditabatur et scrutabatur S. Scripturas, indeque orbis doctor et pene oraculum evasit, qui utique major exstitisset, si minori affectu plausus orbis excipiens, minor esse voluisset. Audi de eo S. Hieronymum ad Marcellam, epist. 10: "Ambrosius, quo chartas, sumptus, notarios ministrante, tam innumerabiles libros vere Adamantius et Chalcenterus noster explicavit, in quadam epistola quam ad eumdem de Athenis scripserat, refert, nunquam se cibum Origene praesente sine lectione sumpsisse: nunquam iniisse somnum, nisi unus e fratribus sacris Litteris personaret: hoc diebus egisse et noctibus, ut et lectio orationem exciperet, et oratio lectionem. Quid nos ventres animalia tale unquam fecimus, quod si vel secunda hora legentes invenerit, oscitamus, manu faciem defricantes continemus stomachum; et quasi post multum laborem, mundialibus rursum negotiis occupamur." Perdius et pernox in S. Litteris fuit Origenes; at nimis ingenio et studio suo confisus in errores justo Dei, qui excelsa deprimit sternitque, judicio prolapsus, suo malo nos docuit non altum sapere, sed cum metu et reverentia ad Deum Deique libros accedere, ipsi fidere, nobis ipsis diffidere: ab ipso humili prece assidue poscere, ut in sacra sua adyta, sensaque mentis suae nos introducere dignetur.
Jam pene a quadraginta annis sacro huic studio incumbo, a triginta annis non aliud ago, quin et continue S. Litteras doceo: et tamen sentio quam parum in eis profecerim, longe plura me ignorare quam didicerim; imo quo profundius eas scrutor, eo majorem sapientiae abyssum intueor. Ut clare videam verum hic esse vetus Sapientis dictum: "Cum consummaverit homo, tunc incipiet." O aeterna veritas, et vera charitas, et chara claritas, Deus meus et omnia, cui suspiro die ac nocte, illumina tenebras meas (quas in dies in me majores deprehendo) fulgore lucis tuae, irradia menti meae in splendoribus Sanctorum, ut in lumine tuo videam lumen; quo et alios pari-
ter illuminem, et tui amore inflammem. Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua, tu qui mentes et linguas infantium facis disertas. "Omne enim datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio." Profiteor palam dicoque cum S. Augustino, lib. I Confess. cap. XVI: "Ecce, tu Domine, rex meus et Deus: tibi serviat quidquid utile puer dedici; et tibi serviat quod loquor, quod scribo, et lego, et numero. Tibi enim et tuae gloriae, tuaeque Ecclesiae usibus laboro, scribo, vivo, non mihi, nec meis. Fave ergo, et coeptis meis radiis tui favoris benignus aspira. Hominum judicia aut plausus non moror: tibi enim soli placere cupio, at displicere timeo, dicoque cum Apostolo: "Mihi pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die. Sed neque me ipsum judico: qui autem judicat me, Dominus est." Et cum S. Hieronymo, Praefat. libri II Comment. in Osee: "Optarem illud mihi contingere, quod Titus Livius scribit de Catone, cujus gloriae neque profuit quisquam laudando; neque vituperando quisquam nocuit; cum utrumque summis praediti fecerint ingeniis. Significat autem Marcum Ciceronem, et Caium Caesarem, quorum alter laudes, alter vituperationes supradicti scripsit viri. Dum enim vivimus, et in vase fragili continemus, videntur amicorum prodesse studia, et nocere aemulorum opprobria. Postquam autem reversa fuerit terra in terram suam et tam nos qui scribimus, quam eos qui de nobis judicant, pallida mors subtraxerit, et alia venerit generatio, primisque cadentibus foliis virens sylva succreverit, tunc sine nominum dignitate, sola judicantur ingenia, non honorum diversitate, sed operum merito."
Si quid in me meisque dictis et scriptis est veritatis, virtutis, pulchritudinis, totum quantum quantum, tuum est, o Sacro-sancta Trinitas, quae es prima, increata et fontalis veritas, virtus, pulchritudo. Ergo non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Omnia enim nostra bona, tua sunt dona. Si quid vero in me meisque est erroris, vitii, deformitatis, uti plurimum est, totum ex me est, totum mihi deputo, in me recipio, et supplex veniam posco. Tibi itaque laus, tibi decus omnis boni; mihi dedecus omnis mali, et confusio faciei meae: tibi benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus Deo nostro in omnia saecula saeculorum. Amen.
Dixisti, Domine, tuis Apostolis et Prophetis, eorumque asseclis et interpretibus: "Vos estis sal terrae, vos estis lux mundi," Matth. cap. V, 13. Dixisti, ac dicendo sanxisti et effecisti. Nam, ut ait ibidem S. Hilarius: "Apostoli sunt rerum coelestium praedicatores, et aeternitatis velut satores, immortalitatem omnibus corporibus, quibus eorum sermo aspersus fuerit, conferentes." Da, Domine, ut eorum ad instar simus et nos coeli praedicatores, et aeternitatis satores, ut instar salis
mentes hominum terrenas et insulsas condiamus, eisque incorruptionem impertiamur; ut quicumque haec legunt, ex sanctorum oraculorum tuorum cognitione, ex tuarum promissionum minarumque gravitate et pondere, illecebrosas terrae cupedias despiciant, ac coelestium bonorum amore, et beatae aeternitatis desiderio studioque efficaci accendantur. Hoc unum specto, hoc unum postulo, huc omnis mea lectio et scriptio, huc omnis labor desudat, ut sanctum nomen tuum sanctificetur, tuaque sancta voluntas fiat sicut in coelo, sic et in terra; ac sanctum tuum regnum gratiae, gloriae et felicitatis sempiternae, ubi tu eris omnia in omnibus, nobis adveniat. Amen.