Cornelius a Lapide

Harmonia, Aenigmata et Adagia ex XII Prophetis Minoribus


Index


Chronological Harmony of the Twelve Prophets

Hoc est, tabula chronologica, per annos mundi et Christi consignans oracula duodecim minorum Prophetarum, conformis et subalterna illi, quam quasi probabilem tum Pentateucho, tum Prophetis majoribus præfixi. Scio varios varie hæc consignare, omnesque probabiliter: sed paucis annis, quibus una chronologia ab alia distat, additis, vel demptis, hæc tabula cuilibet computui et chronologiæ serviet.

Anno Mundi 3136, ante Christum 814, qui fuit a diluvio annus 1479, a nativitate Abrahæ annus 1187, ab exitu Hebræorum ex Ægypto annus 682, cœpit regnare in Jerusalem et Juda Ozias sive Azarias rex, regnavitque per 52 annos sub quo prophetavit Osee, Jonas, Amos et Isaias. Itaque Osee, qui fuit primus omnium Prophetarum, cœpit prophetare sub initio regni Oziæ. Nam Isaias, qui eum secutus est, cœpit prophetare sub annum 17 Oziæ, ut habet Eusebius in Chronico, qui fuit annus ante Christum 797. Jonas vero cœpit ante annum 14 Oziæ, uti mox ostendam.

Insuper sub Ozia rege cœperunt Olympiades. Annus enim 40 Oziæ, qui fuit ante Christum 774, fuit annus primus Olympiadis 1. Ante Olympiades autem omnia apud Gentiles scriptores et historicos sunt incerta. Ab Olympiadibus enim cœpit apud eos historiæ fides. Audi Eusebium in Chronico ad Olympiadem 1: «Ab hoc tempore Græca de temporibus historia vera creditur: nam ante hoc, ut cuique visum est, diversas sententias protulerunt.» Unde Varro apud Censorinum, De Die natali, cap. 21, duplicem ponit sæculorum ordinem: priorem a diluvio ad primam Olympiadem, eumque vocat μυθικόν, id est fabulosum; posteriorem ἱστορικόν, id est historicum. Prophetæ ergo nostri antecesserunt omnem Gentilium historiam et sapientiam, ac ipsam Romam. Roma enim condita est anno 23, post inchoatas Olympiades, uti passim docent chronologi.

Osee ergo, sub initio regni Oziæ, jussu Dei duxit uxorem fornicariam, et ex ea procreavit duos filios et unam filiam; primum nominavit Jezrahel; secundam filiam, Lo rachama, id est Absque misericordia; tertium, Lo ammi, id est Non populus meus; ut tam factis, quam verbis portenderet sanguinem Jezrahel brevi vindicandum super domum Jehu; ac Israelem ob fornicationem cum idolis, aliaque scelera gravissime sine misericordia puniendum; atque cum vitulo aureo quem colebat in Dan et Bethel, transferendum in Assyriam. Post Oziam perrexit Osee prophetare sub Joatham, Achaz et Ezechia, ut ipse ait cap. I, 1; sed quid præcise sub hoc illove rege prophetarit ignoramus: quia ipse, ut et alii minores Prophetæ, sua oracula per annos regum sigillatim non consignant, uti consignant Jeremias, Ezechiel, Daniel et subinde Isaias. Porro sub hisce regibus Osee prædixit Christum, devicta morte et inferno, die tertia resurrecturum; Synagogam Judæorum, tanquam adulteram, a Deo repudiandam; Ecclesiam vero ex Gentibus, Christo per fidem sponsandam in sempiternum; denique Synagogam diebus multis fore sine rege et lege, sine sacerdotio et sacrificio, exspectantem Messiam, ad quem in fine mundi convertetur.

Paulo post Osee prophetavit Jonas contra Niniven, nimirum regnante in Juda Ozia, in Israel Jeroboam, ut patet IV Reg. XIV, 25. Quare necesse est Jonam prophetasse primis 14 annis regni Oziæ: illis enim duntaxat cum Ozia regnavit Jeroboam. Ipse enim vita et regno decessit anno 14 Oziæ, ut colligitur ex IV Reg. XV, 1, juncto cum cap. XIV, 23. Eodem tempore in Latio regnabat Procas Sylvius, avus Romuli, et in Assyria Sardanapalus, qui videtur fuisse rex Ninives a Jona conversus ad pænitentiam. Jonas ergo præcessit Amos paucis annis, Amos enim cœpit anno 25 Oziæ, ut jam dicam.

Anno mundi 3161, ante Christum 789, qui fuit Oziæ regis annus 25, cœpit prophetare Amos. Cœpit enim «ante duos annos terræ motus» (ut ipse ait cap. I, 1) qui contigit anno 27 Oziæ. Prophetat autem vindictam Dei in Damascum, Philistæam, Tyrum, Edom, Ammon, Moab, Judam et maxime contra Israel, id est decem tribus, quibus ob idololatriam aliaque flagitia excidium per Assyrios intentat. Adhæc, tenebras ex solis eclipsi, meridie futuras per totum orbem in passione Christi; ac per eum tabernaculum Davidis collapsum restaurandum vaticinatur. Insuper in Bethel prædicat captivitatem et excidium Israelis. Quocirca ab Amasia sacerdote idolorum accusatur rebellionis, ac tandem vecte per tempora transfixus; martyr occumbit.

Paulo post Amos cœpit prophetare Abdias, qui Idumæis excidium per Chaldæos prædicit, eo quod ipsi perpetui fuerint Judæorum hostes.

Anno mundi 3188, ante Christum 762, cœpit regnare in Juda Joatham, filius Oziæ, sub quo cœpit prophetare Michæas, ut ipse ait cap. I, 1. Prædixit autem initio Samariæ et Israelis excidium per Assyrios.

Anno mundi 3198, ante Christum 751, qui fuit regni Joatham 11, Roma condita est a Romulo, qui in ea regnavit annis 29. Quocirca solerter et apposite notat S. Augustinus, lib. XVIII De Civit. cap. XVII, hosce Prophetas cœpisse prophetare sub

exordia urbis Romæ, quia eorum oracula Romanis, et Gentibus Christi fidem amplexuris scribebantur. Audi eum: «Ezechias quippe rex Juda eo usque regnavit, ac per hoc per ea tempora, isti velut fontes prophetiæ pariter eruperunt, quando regnum defecit Assyriorum, cœpitque Romanorum; ut scilicet quemadmodum regni Assyriorum primo tempore exstitit Abraham, cui promissiones apertissimæ fierent in ejus semine benedictionis omnium gentium; ita in Occidentalis Babylonis exordio, qua fuerat Christus imperante venturus, in quo implerentur illa promissa oracula Prophetarum, non solum loquentium, verum etiam scribentium in tantæ rei futuræ testimonium solverentur. Cum enim Prophetæ nunquam fere defuissent populo Israel, ex quo ibi reges esse cœperunt, in usum tantummodo eorum fuere, non Gentium. Quando autem ea Scriptura manifestius prophetica condebatur, quæ gentibus quandoque prodesset, tunc oportebat incipere, quando condebatur hæc civitas, quæ Gentibus imperaret.»

Anno mundi 3220, ante Christum 730, cœpit in Juda regnare Ezechias; sub hujus annum 7 vel 8, cum jam eversa esset ab Assyriis Samaria, et Israel abductus in Assyriam anno 6 Ezechiæ, ita ut sola restaret intacta Jerusalem et Juda, Michæas, cap. III, 12, prædicit quod Jerusalem a Chaldæis exscindetur: «Sion, inquit, quasi ager arabitur, et Jerusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum.» Vide Jerem. XXVI, 18.

Sub idem tempus prophetavit Nahum excidium Ninives, eo quod Ninivitæ post prædicationem Jonæ, in pristina scelera relapsi essent, ut dicam Proœmio in Nahum.

Anno mundi 3230, ante Christum 720, Ezechias in regno agebat annum decimum: sub hunc annum edidit Michæas illustre illud oraculum, cap. V, 2, de Christo in Bethlehem nascituro, uti ibidem ostendam.

Anno mundi 3234, ante Christum 716, Ezechias agebat annum regni 14; sub hunc annum Michæas protulit prophetiam illam, cap. IV, 1, de Ecclesia in Sion a Christo instituenda, uti ibidem demonstrabo.

Anno mundi 3249, ante Christum 701, cœpit in Jerusalem et Juda regnare Manasses rex impius, sub quo probabile est prophetasse Joel: quia ipse soli Judæ (quasi Israele jam vastato anno 6 Ezechiæ) vaticinatur excidium ob idololatriam, et ob occisos ab eis Prophetas, quod factum est tempore et jussu Manassis. S. Hieronymus tamen, Eusebius et alii permulti censent Joelem prophetasse longe anterius, scilicet paulo post Osee, sub Ozia rege. Porro Joel prædicit Judææ instare vastitatem per noxias bestias, et hostes Chaldæos, quos sub specie locustarum, erucarum et bruchorum depingit; ideoque hortatur omnes et præsertim sacerdotes ad planctum, jejunium et orationem; et conversis magnam pollicetur prosperitatem, dandum Doctorem justitiæ, Spiritum

Kings of Judah succeeding one another continuously, under whom the Prophets prophesied:
Uzziah (or Azariah) reigned 52 years
Jotham: 16
Ahaz: 16
Hezekiah: 29
Amon: 2
Josiah: 31
Jehoahaz: 3 months
Jehoiakim: 11 years
From the end of Jehoiakim's 11th year—that is, from his death and the deportation of his son Jehoiachin to Babylon—begin the 70 years of the Babylonian captivity, about which Jeremiah speaks in chapter 25:11. Hence from this point Ezekiel begins and records the years of his prophecy throughout his entire work, as I noted there.
Jehoiachin: 3 months
Zedekiah: 11 years
In the 11th year of Zedekiah, Nebuchadnezzar overthrew Jerusalem and the kingdom of Judah, in the 18th year of his reign.
After the destruction of Jerusalem, Nebuchadnezzar reigned 26 years.
In total he reigned 44 years.
His son Evil-Merodach (or Belshazzar) succeeded him and reigned 34 years.
Darius the Mede and Cyrus killed Belshazzar when Babylon was captured.
Therefore after Belshazzar, Darius the Mede reigned in Babylon for 1 year.
After Darius, Cyrus, now sole Monarch, reigned 3 years.
In the 3rd year of Cyrus, the prophecies of Daniel end—he who was the last of all four Major Prophets to prophesy.
Cambyses succeeded Cyrus, reigning 8 years.
After the Magi (who reigned for a few months) succeeded Cambyses, Darius Hystaspis, who reigned 36 years.
Xerxes, son of Darius, succeeded and reigned 20 years.
Artaxerxes, son of Xerxes, surnamed Longimanus ("Long-handed") because one hand was longer than the other, succeeded and reigned 40 years.

Hoc est, tabula chronologica, per annos mundi et Christi consignans oracula duodecim minorum Prophetarum, conformis et subalterna illi, quam quasi probabilem tum Pentateucho, tum Prophetis majoribus præfixi. Scio varios varie hæc consignare, omnesque probabiliter: sed paucis annis, quibus una chronologia ab alia distat, additis, vel demptis, hæc tabula cuilibet computui et chronologiæ serviet.

Anno Mundi 3136, ante Christum 814, qui fuit a diluvio annus 1479, a nativitate Abrahæ annus 1187, ab exitu Hebræorum ex Ægypto annus 682, cœpit regnare in Jerusalem et Juda Ozias sive Azarias rex, regnavitque per 52 annos sub quo prophetavit Osee, Jonas, Amos et Isaias. Itaque Osee, qui fuit primus omnium Prophetarum, cœpit prophetare sub initio regni Oziæ. Nam Isaias, qui eum secutus est, cœpit prophetare sub annum 17 Oziæ, ut habet Eusebius in Chronico, qui fuit annus ante Christum 797. Jonas vero cœpit ante annum 14 Oziæ, uti mox ostendam.

Insuper sub Ozia rege cœperunt Olympiades. Annus enim 40 Oziæ, qui fuit ante Christum 774, fuit annus primus Olympiadis 1. Ante Olympiades autem omnia apud Gentiles scriptores et historicos sunt incerta. Ab Olympiadibus enim cœpit apud eos historiæ fides. Audi Eusebium in Chronico ad Olympiadem 1: «Ab hoc tempore Græca de temporibus historia vera creditur: nam ante hoc, ut cuique visum est, diversas sententias protulerunt.» Unde Varro apud Censorinum, De Die natali, cap. 21, duplicem ponit sæculorum ordinem: priorem a diluvio ad primam Olympiadem, eumque vocat μυθικόν, id est fabulosum; posteriorem ἱστορικόν, id est historicum. Prophetæ ergo nostri antecesserunt omnem Gentilium historiam et sapientiam, æque ac Romam. Roma enim condita est anno 23, post inchoatas Olympiades, uti passim docent chronologi.

Osee ergo, sub initio regni Oziæ, jussu Dei duxit uxorem fornicariam, et ex ea procreavit duos filios et unam filiam; primum nominavit Jezrahel; secundam filiam, Lo rachama, id est Absque misericordia; tertium, Lo ammi, id est Non populus meus; ut tam factis, quam verbis portenderet sanguinem Jezrahel brevi vindicandum super domum Jehu; ac Israelem ob forni-

cationem cum idolis, aliaque scelera gravissime sine misericordia puniendum; atque cum vitulo aureo quem colebat in Dan et Bethel, transferendum in Assyriam. Post Oziam perrexit Osee prophetare sub Joatham, Achaz et Ezechia, ut ipse ait cap. I, 1; sed quid præcise sub hoc illove rege prophetarit ignoramus: quia ipse, ut et alii minores Prophetæ, sua oracula per annos regum sigillatim non consignant, uti consignant Jeremias, Ezechiel, Daniel et subinde Isaias. Porro sub hisce regibus Osee prædixit Christum, devicta morte et inferno, die tertia resurrecturum; Synagogam Judæorum, tanquam adulteram, a Deo repudiandam; Ecclesiam vero ex Gentibus, Christo per fidem sponsandam in sempiternum; denique Synagogam diebus multis fore sine rege et lege, sine sacerdotio et sacrificio, exspectantem Messiam, ad quem in fine mundi convertetur.

Paulo post Osee prophetavit Jonas contra Niniven, nimirum regnante in Juda Ozia, in Israel Jeroboam, ut patet IV Reg. XIV, 25. Quare necesse est Jonam prophetasse primis 14 annis regni Oziæ: illis enim duntaxat cum Ozia regnavit Jeroboam. Ipse enim vita et regno decessit anno 14 Oziæ, ut colligitur ex IV Reg. XV, 1, juncto cum cap. XIV, 23. Eodem tempore in Latio regnabat Procas Sylvius, avus Romuli, et in Assyria Sardanapalus, qui videtur fuisse rex Ninives a Jona conversus ad pænitentiam. Jonas ergo præcessit Amos paucis annis, Amos enim cœpit anno 25 Oziæ, ut jam dicam.

Anno mundi 3161, ante Christum 789, qui fuit Oziæ regis annus 25, cœpit prophetare Amos. Cœpit enim «ante duos annos terræ motus» (ut ipse ait cap. I, 1) qui contigit anno 27 Oziæ. Prophetat autem vindictam Dei in Damascum, Philistæam, Tyrum, Edom, Ammon, Moab, Judam et maxime contra Israel, id est decem tribus, quibus ob idololatriam aliaque flagitia excidium per Assyrios intentat. Adhæc, tenebras ex solis eclipsi, meridie futuras per totum orbem in passione Christi; ac per eum tabernaculum Davidis collapsum restaurandum vaticinatur. Insuper in Bethel prædicat captivitatem et excidium Israelis. Quocirca ab Amasia sacerdote idolorum accusatur rebellionis, ac tandem vecte per tempora transfixus; martyr occumbit.

Paulo post Amos cœpit prophetare Abdias, qui Idumæis excidium per Chaldæos prædicit, eo quod ipsi perpetui fuerint Judæorum hostes.

Anno mundi 3188, ante Christum 762, cœpit regnare in Juda Joatham, filius Oziæ, sub quo cœpit prophetare Michæas, ut ipse ait cap. I, 1. Prædixit autem initio Samariæ et Israelis excidium per Assyrios.

Anno mundi 3198, ante Christum 751, qui fuit regni Joatham 11, Roma condita est a Romulo, qui in ea regnavit annis 29. Quocirca solerter et apposite notat S. Augustinus, lib. XVIII De Civit. cap. XVII, hosce Prophetas cœpisse prophetare sub

exordia urbis Romæ, quia eorum oracula Romanis, et Gentibus Christi fidem amplexuris scribebantur. Audi eum: «Ezechias quippe rex Juda eo usque regnavit, ac per hoc per ea tempora, isti velut fontes prophetiæ pariter eruperunt, quando regnum defecit Assyriorum, cœpitque Romanorum; ut scilicet quemadmodum regni Assyriorum primo tempore exstitit Abraham, cui promissiones apertissimæ fierent in ejus semine benedictionis omnium gentium; ita in Occidentalis Babylonis exordio, qua fuerat Christus imperante venturus, in quo implerentur illa promissa oracula Prophetarum, non solum loquentium, verum etiam scribentium in tantæ rei futuræ testimonium solverentur. Cum enim Prophetæ nunquam fere defuissent populo Israel, ex quo ibi reges esse cœperunt, in usum tantummodo eorum fuere, non Gentium. Quando autem ea Scriptura manifestius prophetica condebatur, quæ gentibus quandoque prodesset, tunc oportebat incipere, quando condebatur hæc civitas, quæ Gentibus imperaret.»

Anno mundi 3220, ante Christum 730, cœpit in Juda regnare Ezechias; sub hujus annum 7 vel 8, cum jam eversa esset ab Assyriis Samaria, et Israel abductus in Assyriam anno 6 Ezechiæ, ita ut sola restaret intacta Jerusalem et Juda, Michæas, cap. III, 12, prædicit quod Jerusalem a Chaldæis exscindetur: «Sion, inquit, quasi ager arabitur, et Jerusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum.» Vide Jerem. XXVI, 18.

Sub idem tempus prophetavit Nahum excidium Ninives, eo quod Ninivitæ post prædicationem Jonæ, in pristina scelera relapsi essent, ut dicam Proœmio in Nahum.

Anno mundi 3230, ante Christum 720, Ezechias in regno agebat annum decimum: sub hunc annum edidit Michæas illustre illud oraculum, cap. V, 2, de Christo in Bethlehem nascituro, uti ibidem ostendam.

Anno mundi 3234, ante Christum 716, Ezechias agebat annum regni 14; sub hunc annum Michæas protulit prophetiam illam, cap. IV, 1, de Ecclesia in Sion a Christo instituenda, uti ibidem demonstrabo.

Anno mundi 3249, ante Christum 701, cœpit in Jerusalem et Juda regnare Manasses rex impius, sub quo probabile est prophetasse Joel: quia ipse soli Judæ (quasi Israele jam vastato anno 6 Ezechiæ) vaticinatur excidium ob idololatriam, et ob occisos ab eis Prophetas, quod factum est tempore et jussu Manassis. S. Hieronymus tamen, Eusebius et alii permulti censent Joelem prophetasse longe anterius, scilicet paulo post Osee, sub Ozia rege. Porro Joel prædicit Judææ instare vastitatem per noxias bestias, et hostes Chaldæos, quos sub specie locustarum, erucarum et bruchorum depingit; ideoque hortatur omnes et præsertim sacerdotes ad planctum, jejunium et orationem; et conversis magnam pollicetur prosperitatem, dandum Doctorem justitiæ, Spiritum

Sanctum effusum iri super credentes, invocantes Dominum salvos fore. Denique diem judicii prænuntiat, ac graphice describit ejus horrorem, et prodigia prævia; locum quoque significat, nimirum in valle Josaphat peragendum esse.

Sub Manasse etiam prophetavit Habacuc, qui pariter Manassi, ac toti Judææ ob impietatem extremam cladem per Chaldæos prænuntiat.

Anno mundi 3306, ante Christum 644, cœpit regnare in Juda Josias: sub quo prophetavit Sophonias, ut patet cap. I, 1, æque ac Jeremias: quos secuti sunt Ezechiel et Daniel, qui prophetarunt sub Joakim filio Josiæ. Quocirca hi soli Judæ, utpote Israele jam sub Ezechia vastato, comminantur Dei vindictam: «Scrutabor,» inquit Deus per Sophoniam, cap. I, 12, «Jerusalem in lucernis;» atque in typo excidii Jerusalem, æque ac Ninives, orbis excidium, diemque horribilem judicii graphice depingit.

Novem Prophetæ jam recensiti prophetaverunt ante excidium Jerusalem, et ante captivitatem Babylonicam: nam hæc contigit sub Joakim et Sedecia filiis Josiæ. Cæteri tres qui sequuntur, puta Aggæus, Zacharias et Malachias, prophetarunt post captivitatem Babylonicam, postque reditum Judæorum ex Babylone, qui contigit anno 1 monarchiæ Cyri. Quocirca,

Anno mundi 3433, ante Christum 517, qui fuit annus 2 Darii Hystaspis, Tarquinii Superbi Romanorum septimi et ultimi regis, annus 27, ait S. Hieronymus, cœpit prophetare Aggæus, ac Judæos hortari ut templum a Chaldæis combustum reædificent. Aggæi oraculis excitati Jesus pontifex et Zorobabel dux, cum populo templi fabricam ordiuntur, quibus Aggæus promittit tum frugum copiam, tum majorem fore hujus templi, quam prioris Salomonici gloriam: Christum enim ex Zorobabel nasciturum, hoc templum sua præsentia, concionibus et miraculis condecoraturum.

Eodem anno, sed bimestri post Aggæum (puta mense 8, Aggæus enim mense 6) cœpit prophetare Zacharias, Aggæi adjutor, stimulans populum ut, postpositis privatis suis commodis et domibus, fabricæ templi insistat. Unde vidit virum metientem civitatem, cap. II, 1, et Jesum pontificem templi, cap. III, et candelabrum templi, cap. IV.

Anno mundi 3434, ante Christum 516, qui fuit annus 3 regni Darii Hystaspis, Zacharias, cap. V, vidit amphoram, in qua sedebat mulier nomine Impietas per aërem raptari in Babylonem. Et cap. VI, vidit quatuor quadrigas, repræsentantes quatuor imperia, et monarchias sibi invicem ex ordine successuras, ac post eas Christum Christique regnum: «Ecce, inquit, vir, Oriens nomen ejus.»

Anno mundi 3435, ante Christum 515, qui fuit annus 4 Darii Hystaspis, Zacharias, ut ipse asserit cap. VII, 1, rogatus an pristina captivitatis jejunia, ea jam soluta, adhuc servanda forent? respondet ea commutanda in festivitates præclaras, ac Judæos hortatur, ut in fabrica templi animose pergant. Unde cap. IX, monet ne timeant Philistæos, eo quod hi ipsis a Deo sint subjugandi, ac rursum promittens Christum: «Ecce, ait, Rex tuus veniet tibi justus et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam, et pullum filium asinæ.»

Anno mundi 3437, ante Christum 513, qui fuit annus 6 Darii Hystaspis, perfecta est templi fabrica; in cujus dedicatione Aggæus et Zacharias cecinerunt alleluia. Ita Epiphanius et Dorotheus in eorum Vita. Quocirca Zacharias, sequentibus annis, vaticinatur ea quæ cap. X, et deinceps enarrat, nimirum summam urbis et templi fore felicitatem per Machabæos pontifices, duces et vindices populi, ac præsertim per Christum qui in eo versabitur, et victimam pro hominibus se offeret Deo, ideoque a Juda vendetur Judæis 30 argenteis; percutietur ut pastor, et dispergentur oves: denique, perfossis manibus, affigetur cruci. «Qui sunt, inquit, plagæ istæ in medio manuum tuarum? Et dicet: His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me,» Zachar. XIII, 6. Quocirca per Christum effundendum spiritum gratiæ, et fontem baptismatis super habitatores Jerusalem omnesque gentes ad Christum et Ecclesiam concursuras prædicit et promittit.

Anno mundi 3467, ante Christum 483, qui fuit annus Darii Hystaspis 36 et ultimus, Aggæum et Zachariam diem obiisse tradunt Hebræi in Seder Olam, et innuunt S. Epiphanius et Dorotheus in eorum Vita.

Anno mundi 3487, ante Christum 463, cœpit in Perside regnare Artaxerxes Longimanus, filius Xerxis, sub cujus annum 5 vel 6 prophetat Malachias, Prophetarum omnium ultimus, contra vitia sacerdotum et populi, præsertim quod contra legem uxores alienigenas duxissent. Nam anno sequenti, puta 7 Artaxerxis, venit Esdras in Jerusalem, omnibusque persuasit ut eas repudiarent. Insuper prædicit Malachias sacrificia Judæorum a Deo repudianda, ac eorum loco oblationem mundam Eucharistiæ a Christo sanciendam, quæ ubique gentium toto orbe offeratur et sacrificetur: denique Christum venturum ad templum quasi angelum Testamenti, ejusque præcursorem fore minorem angelum, scilicet Joannem Baptistam: Eliam vero venturum ante secundum Christi adventum, qui convertet corda patrum ad filios.

Ex dictis patet hosce duodecim Prophetas vicissim et successive prophetasse per 300 annos; tot enim fluxerunt ab Ozia rege Juda usque ad Artaxerxem Longimanum.


From Hosea

Cap. I, 2. «Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum.» Ad litteram jubet Deus Prophetæ, ut ducat meretricem in uxorem, indeque procreet filios qui a matre infami vocentur filii fornicationum, id est filii fornicariæ et meretricis: idque ad hoc, ut repræsentet idololatriam Israelis. Osee enim repræsentat Deum, uxor meretrix Synagogam, filii Israelitas. Unde explicans subdit: «Quia fornicans fornicabitur terra a Domino,» q. d. Quia incolæ terræ, puta Israelitæ, a Deo apostatabunt, et colent idola quasi amasios suos.

Vers. 3 et 4. «Et peperit ei filium. Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen ejus Jezrahel; quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Jehu.» Jezrahel, id est semen Dei, repræsentat Israel, qui erat populus Dei. Osee ergo jubetur a Deo primogenitum suum vocare Jezrahel, ut per eum repræsentet stragem posterorum Jehu, regum Israel, q. d. Succidam posteros Jehu ob idololatriam, et quia ipsi Jezrahel, id est pios Israelitas, Deum verum colentes persecuti sunt, sicut succidi stirpem Achab in Jezrahel ob idololatriam, et quia ipse in Jezrahel pium Naboth occidit. Unde subdit: «Et conteram arcum Israel in valle Jezrahel.»

Vers. 6. «Et peperit filiam. Et dixit (Dominus) ei: Voca nomen ejus, Absque misericordia.» Causam subdit, scilicet ut suo nomine repræsentet, «quia non addam ultra misereri domui Israel, sed oblivione obliviscar eorum.»

Vers. 8 et 9. «Et concepit, et peperit filium. Et dixit: Voca nomen ejus, Non populus meus,» ut hic filius suo nomine Israeli assidue in os ingerat, «quia vos non populus meus, et ego non ero vester.»

Cap. III, 1, 2 et 3. «Dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel. Et fodi,» id est pretio conduxi, «eam. Et dixi ad eam: Dies multos exspectabis me; non fornicaberis, et non eris viro; sed et ego exspectabo te.» Quid hoc symbolum significet, explicat subdens: «Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim; et post hæc revertentur et quærent Dominum, etc., in novissimo dierum.»

Cap. VI, 3. «Quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.» Christi adventum, ejusque gratiam et Evangelium recte denotat per symbolum auroræ; sicut enim hæc post longam noctem, lucis et diei omnisque boni est initium et causa, ita et Christus: atque per symbolum imbris temporanei, qui sementem rigat; ac serotini, qui messem impinguat et maturat; pari enim modo Christus et semen gratiæ, et messem bonorum operum, ac gloriæ æternæ in nobis operatur.

Cap. IX, 9. «Profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa,» q. d. Sicut Gabaïtæ gravissime peccaverunt, enormi stupro occidentes uxorem Levitæ, illudque insano bello contra cæteras omnes tribus defendentes, quo proinde usque ad internecionem cæsi sunt, Judic. XIX et XX; ita nunc Israelitæ gravissime peccant stupro spirituali, id est idololatria: quia illam pertinacissime retinent et tuentur, ideoque exscindentur ab Assyriis.

Vers. 13. «Ephraim Tyrus erat fundata in pulchritudine,» q. d. Israel cum Deum coleret, erat pulcherrimus, opulentissimus et fortissimus, uti est Tyrus, quæ in rupe sita, et mari cincta, pulcherrima est, opulentissima et inexpugnabilis, omniumque gentium accolis et opibus, quasi regina coronatur. At jam cum Deum dereliquit, vastabitur et perdetur ut Sodoma.

Cap. X, 1. «Vitis frondosa Israel, fructus adæquatus est ei,» q. d. Israel vitis est frondibus luxurians, et in eas totam se effundens; hinc similes parit fœtus, folia nimirum inania, non solidos fructus, q. d. Israel frondibus abundat, fructu vacuatur: quia opes resque externas consectatur, internum vero in mente pietatis cultusque Dei fructum negligit: fructus ergo ejus est ventris, non mentis; carnis, non spiritus, puta opes, fruges, luxus, indeque consequens impietas et idololatria.

Vers. 11. «Ephraim vitula docta diligere trituram.» Idem dicit metaphora vitulæ, quod prius dixit per metaphoram vitis, q. d. Ephraim diligit trituram, id est fruges et opes, ideoque amat laborem triturandi, id est colendi idola: quia per ea se putat hasce fruges nancisci. Hinc facta est pinguis et obesa: sed ego collum ejus pingue et crassum domabo, faciamque ut Assyrii in illud inscendant, eumque frenent et regant, uti eques frenat et regit equum. Hoc est quod ait: «Ascendam super Ephraim.»

Cap. XI, 3 et 4. «Ego quasi nutritius Ephraim, portabam eos in brachiis meis: et nescierunt quod curarem eos. In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis.» Funiculi Adam sunt amor et

beneficentia, quibus allici trahique solent homines ad redamandum: illex enim et magnes amoris est amor.

Cap. XIII, 3. «Idcirco (quia scilicet vitulos aureos coluerunt, meque Deum ad iram concitarunt, exscindam eos per Assyrios: unde tunc) erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens, sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario,» id est de camino, qui in aërem mox dispellitur et evanescit: pari enim modo ipsi in captivitate dispergentur.

Vers. 7 et 8. «Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum (ab Assyriis enim quasi pardis in Assyriam ducentur). Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum.» Solent enim leones et feræ prædam findere et lacerare usque ad cor, illudque cum jecore primo devorare, q. d. Pari modo ego cor, id est mentem, et jecur, id est appetitum et concupiscentiam, Israelitarum tristissimis cogitationibus, anxietatibus, melancholiis, pavoribus, et mœroribus affligam, et quasi disrumpam.

Vers. 14. «Ero mors tua, o mors: morsus tuus ero, inferne.» Christus moriens fuit mors mortis, quia moriendo mortem occidit: momordit vero infernum, cum post mortem eo descendit, et patres ex ipso eduxit, ac vires inferorum et dæmonum confregit.

Cap. XIV, 6 et 7. «Ero quasi ros, Israel germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani. Ibunt (diffundent se) rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.» Israelis, id est fidelis et justi, fecunditatem, gratiam et felicitatem comparat primo, rori et irrigationi; secundo, lilio; tertio, cedro, pino aliisque arboribus Libani procesis, latis et odoratis; quarto, olivæ pingui et fertili. Addit quinto: «Convertentur sedentes in umbra ejus;» sexto: «Vivent tritico;» septimo: «Germinabunt quasi vinea;» octavo: «Memoriale ejus sicut vinum Libani,» q. d. Israelitæ, id est fideles verique christiani, abundabunt omni annona spirituali verbo Dei et sacramentorum, præsertim Eucharistiæ; ideoque florebunt et crescent omnibus virtutibus, bonis operibus et meritis.


From Joel

Cap. I, 5. «Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo,» q. d. Una clades alteri succedit, sequens antecedentem continua serie excepit: Assyrii assiduis incursionibus populantur et vastant terram Israel. Loquitur enim de Assyriis figurate, quasi de locustis et bruchis agros et vineas depascentibus, dicens: «Gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis: dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis. Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit.»

Cap. II, 25. «Reddam vobis annos quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca: fortitudo mea magna, quam misi in vos,» q. d. Pristinam cladem et vastitatem nova pace et ubertate sarciam et compensabo.

Vers. 28. «Effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ.» Id factum in Pentecoste, Act. II.

Vers. 30. «Et dabo prodigia in cœlo, et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi,» in fine mundi; «antequam veniat dies Domini magnus et horribilis,» puta dies judicii.

Cap. III, 2. «Congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat, et disceptabo cum eis ibi.» In valle enim Josaphat, quæ est prope Jerusalem, fiet judicium, ac super eam sedebit in nube gloriosa Christus Judex.

Vers. 13. «Mittite falces, quoniam maturavit messis: venite et descendite, quia plenum est torcular.» Messis est consummatio sæculi: tunc enim angeli quasi falce demetent homines, impiosque prement quasi in torculari, «in valle concisionis,» id est in gehenna inferni.

Vers. 18. «In die illa stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos Juda ibunt aquæ, et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum,» Hebraice, torrentem Setim. Ligna Setim erant imputribilia: unde ex eis facta erat arca, et tabernaculum; hinc significat Ecclesiam triumphantem et Beatos, q. d. In cœlo omnia erunt plena dulcedinis, suavitatis et gaudii, et per beatissimos rivos, id est choros laudantium Deum, aquæ voluptatum decurrent; et fons, id est lumen gloriæ, et visio beatifica de throno Dei egredietur, irrigans et beans omnes electos.


From Amos

Cap. III, 3. «Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerit eis?» q. d. Sic ego non ambulabo cum Israele, quia ille mecum non convenit, sed cum idolis.

Vers. 4. «Numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit prædam? Numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit?» q. d. Sic Deus rugire non desinet contra Israel, donec eum quasi prædam capiat et laniet per Assyrios.

Vers. 5. «Numquid cadet avis in laqueum terræ absque aucupe? Numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit?» q. d. Sic Deus laqueum Assyriorum, quem quasi auceps tetendit Israeli, non auferet, donec eodem Israelem capiat et strangulet.

Vers. 6. «Si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet?» Sic Deo clangente per Amos, ac indicente prælium et cladem, merito expavescat Israel. Unde hæc omnia hieroglyphica explicans, et applicans subdit: «Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit? Quia non

facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas. Leo rugiet, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit?»

Vers. 12. «Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculæ: sic eruentur filii Israel qui habitant in Samaria in plaga lectuli, et in Damasci grabato,» q. d. Sicut pastor leoni ex ove devorata eripit duo crura, sic pauci Israelitæ evadent manus Assyriorum, iique viles et inutiles, scilicet pauperes, et ægri macie morboque confecti, qui in plaga, id est latere et angulo, lecti decumbunt, vel in Samaria, vel in Damasco.

Cap. IV, 13. «Formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ: Dominus Deus exercituum nomen ejus.» Est hypotyposis potentiæ et magnificentiæ Dei.

Cap. V, 5. «Bethel erit inutilis.» Hebraice, Bethel erit in Aven, q. d. Domus Dei fortis fiet domus vanitatis, doloris et diaboli.

Vers. 19. «Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus: et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber,» q. d. Samaritæ ex uno periculo in aliud, ex uno hoste in alium, v. g. ex Phul, in Teglatphalasar, ex hoc in Salmanasar incident.

Cap. VII, 1. «Ecce fictor locustæ in principio germinantium serotini imbris, et ecce serotinus post tonsionem regis.» Locustæ sunt Assyrii, fictor est Deus, imber serotinus est Jeroboam, tonsio regis est vastatio Israelis facta a Benadad, q. d. Post vastitatem Israeli inflictam a Benadad, res Israelis per Jeroboam regem reflorescere cœperunt: sed ecce mox Deus immisit Phul et Assyrios, qui quasi locustæ eas depascerent.

Vers. 4. «Et ecce vocabat judicium ad ignem Dominus Deus: et devorabit abyssum multam, et comedit simul partem,» q. d. Post Phul, qui mille talentis a Manahem rege Israel acceptis, sine nova abiit, Deus justo suo judicio immisit Israeli «ignem,» id est Salmanasar, qui ignito quasi ardore et impetu eum invadens, devoravit «abyssum multam,» id est magnam multitudinem populi, puta tribum Ruben, Gad, et dimidiam Manasse, trans Jordanem humili loco quasi in abysso habitantes: «Et comedit simul partem» Israelis selectam, scilicet tribum Nephtali, Aser et Zabulon, cis Jordanem commorantes.

Vers. 7 et 8. «Et ecce Dominus stans super murum litum (calce incrustatum, id est elegantem et firmum) et in manu ejus trulla cæmentarii. Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides, Amos? Et dixi: Trullam cæmentarii. Et dixit Dominus: Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel: non adjiciam ultra superinducere eum.» Trulla est cura et providentia, qua Deus murum Israelis calce illinivit, id est, speciosum, æque ac fortem et hostibus invictum effecit, quamdiu Israel Deo

fidelis adhæsit. At nunc cum infidelis ad vitulos aureos deflexit, Deus deponit trullam, id est curam ejusdem, sinitque eum invadi ab Assyriis, et ruere in interitum.

Cap. VIII, 1 et 2. «Ecce uncinus pomorum. Et dixit: Quid tu vides, Amos? Et dixi: Uncinum pomorum. Et dixit Dominus ad me: Venit finis super populum meum Israel,» q. d. Sicut uncino poma ex arbore carpuntur, sic per Assyrios carpam Israelitas, et in captivitatem abducam. Ita S. Hieronymus. Mystice, poma sunt homines, quos uncinus, id est mors, carpit; nunc hunc, nunc illum, donec omnes colligat.

Vers. 8. «Ascendet quasi fluvius universus, et ejicietur, et defluet quasi rivus Ægypti,» q. d. Sicut Nilus exundans opplet totam Ægyptum, eamque abluit et everrit secum in mare, in quod defluit; ita Assyrii operient terram Israel, omnesque ejus opes et incolas in cumulum colligent, eosque secum abducent in Assyriam.

Cap. IX, 1. «Vidi Dominum stantem super altare, et dixit (angelo): Percute cardinem, et commoveantur superliminaria.» Jubet hic Deus angelo, ut convulso cardine, evertat templum, ob avaritiam et scelera populi.

Vers. 11, 12, etc. «In die illa suscitabo tabernaculum David quod cecidit, etc. Ut possideant reliquias Idumæae, et omnes nationes, etc., et stillabunt montes dulcedinem, et omnes colles culti erunt,» q. d. Regnum Davidis collapsum restaurabo per Christum, faciamque ut ipse per fidem possideat Idumæam omnesque gentes, tanta donorum spiritualium ubertate et felicitate, ut montes et colles vina et mella fundere videantur. Patet Actor cap. XV, vers. 16.


From Obadiah

Vers. 18. «Erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et domus Esau stipula,» q. d. Judæi et Israelitæ subigent sibi Idumæos, sicut ignis subigit sibi stipulam. Unde explicans subdit: «Et succendent in eis, et devorabunt eos.»


From Jonah

Cap. II, 1. «Et erat Jonas in ventre piscis tribus diebus, et tribus noctibus.» «Sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus, et tribus noctibus,» Matth. XII, 40. Post triduum piscis «evomuit Jonam in aridam,» vers. 11. Sic Christus post triduum ex inferis redivivus et gloriosus resurrexit.

Cap. IV, 6. «Et præparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Jonæ, ut esset umbra super caput ejus, etc., et lætatus est Jonas. Et paravit Deus vermem, et percussit hederam, et exaruit, etc. Et percussit sol super caput Jonæ,» etc. Tropologice, docet Deus omnes res et spes humanas esse umbram hederæ, quam subito vermis adversitatis erodit, tumque homines in

et recumbentes ferit sol angoris et tribulationis. Qui ergo sapit, non in creatura aliqua, sed in creatore spes resque suas deponat. Ille juge præbebit umbraculum, ille jugis certusque erit protector.


From Micah

Cap. IV, 1 et 2. «Et erit in novissimo dierum, mons domus Domini præparatus in vertice montium, et sublimis super colles: et fluent ad eum populi. Et properabunt gentes multæ, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob: et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus: quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem.» Est hieroglyphicum Ecclesiæ, quam Christus inchoavit in Sion. Hæc est enim civitas in monte posita, quam eminus intuentur omnes gentes, et ad eam confluunt, ut discant legem Dei et Christi, ac juxta eam vitam christianam et sanctam ineant in pace, concordia et gaudio Spiritus Sancti. Unde subdit: «Et concident gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones: non sumet gens adversus gentem gladium, et non discent ultra belligerare. Et sedebit vir subtus vitem suam, et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat, etc.: et regnabit Dominus super eos in monte Sion, ex hoc nunc et usque in æternum.»

Vers. 8. «Et tu turris gregis nebulosa (hebraice ophel, quæ erat turris altissima juxta templum, ideoque intuentibus apparebat caliginosa), filia Sion, usque ad te veniet: et veniet potestas prima, regnum filiæ Jerusalem.» q. d. Tu, o Sion, quæ turribus Ophel, gregis, et aliis celsis es nebulosis excelsa es, nebulosa et munita, felix eris et beata. Nam ad te primo veniet Christus, ipse primo in te regnabit, prima ejus potestas et imperium tibi ab eo communicabitur, nimirum priscum et avitum regnum Davidis, qui regnavit in Sion et Jerusalem, ipse quasi ejus filius et hæres suscipiet, et restaurabit, ac fortissimum efficiet, non corporale, sed spirituale, illudque tibi consignabit. Ecclesia enim quæ cœpit in Sion, quasi regina regis Christi, dominatur omnibus christianis toto orbe dispersis. Unde subdit vers. 13: «Surge et tritura (hostes tuos infideles, eosque tibi subige), filia Sion: quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam æreas, et comminues populos multos, et interficies (hebraice ההרמתי hacharamti, id est quasi anathemata consecrabis) Domino rapinas eorum, et fortitudinem eorum Domino universæ terræ.»

Cap. V, 2. «Et tu Bethlehem (sita in regione) Ephrata (id est frugifera et fertili), parvulus es in millibus Juda: ex te mihi egredietur (Christus) qui sit dominator in Israel: et egressus ejus ab initio a diebus æternitatis.» Egressus Christi duplex symbolum est duplicis nativitatis Christi. Prior fuit in cœlo æterna, in qua Christus genitus est a solo Patre, fuitque αναρχος. Posterior est tem-

poralis, in qua Christus natus est in Bethlehem ex Virgine Deipara, fuitque αναρχος.


From Habakkuk

Cap. III, 4. «Cornua in manibus ejus,» q. d. «Manus,» id est potentia, operatio et vindicta Dei est cornuta, id est valida, acris et penetrans. Mystice, cornua sunt anguli et clavi in manibus Christi crucifixi. Nam «ibi abscondita est (divinitas et) fortitudo ejus.» Unde quasi in triumphum, «ante faciem ejus ibit mors, et egredietur diabolus ante pedes ejus, etc. Incurvati sunt colles (puta reges et principes) mundi ab itineribus æternitatis ejus.» In quemcumque enim locum pedem suum intulit Christi æternitas et æterna Majestas circumiens orbem, et evangelizans per Apostolos, illum, ejusque principes sibi suæque fidei et cultui subjugavit.


From Zephaniah

Cap. III, 1. «Væ provocatrix, et redempta civitas, columba.» Columba symbolum est stoliditatis: quia ablatis pullis e nido, ad illum tamen revertitur, q. d. Væ Hierosolymæ, quæ stolida est et excors ut columba: nam cum a me ex Ægypto, et alias sæpe sit redempta et liberata, ipsa tamen mei obliviscitur, ad idola pergit, itaque me ad iram provocat.

Vers. 8. «In igne zeli mei devorabitur omnis terra.» Hic ignis zeli apparuit in Pentecoste, quando Spiritus Sanctus in linguis insedit Apostolis, per quos consumpsit et devoravit omnem terram gentilium et gentilismi. «Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno.» Labium electum est lingua fidelis et christiana, qua omnes gentes ab Apostolis conversæ invocant nomen Domini, eique serviunt humero uno, id est unanimiter, summa concordia et charitate. Unde de iis subdit:

Vers. 17. «Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit: gaudebit super te in lætitia, silebit in dilectione sua,» id est in tui amore silenter et gaudenter conquiescet, «exsultabit super te in laude,» laudando tuam fidem, constantiam, patientiam, martyrium, etc.

Vers. 18. «Nugas, qui a lege recesserant, congregabo.» Nugas vocat nugaces, leves et viles Judæos, qui a lege recesserant, quos Christus in Sionem, id est in suam Ecclesiam, congregavit et adunavit.


From Haggai

Cap. II, 7 et 8. «Adhuc unum modicum, et ego commovebo cœlum, et terram, et mare, et aridam. Et movebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus: et implebo domum istam gloria.» Desideratus est Messias, qui fuit gloria templi secundi, dum illud sua præsentia, doctrina et miraculis condecoravit. Commota sunt cœlum et terra, dum prodigia stupenda ediderunt in ejus nativitate et morte, quibus quasi clamabant se stupere hanc creatoris sui exinanitionem et dignationem, ac homines ad similem stuporem, gratitudinem, amorem et laudem Dei provocabant. Unde explicans subdit: «Magna erit gloria domus istius novissimæ,» id est templi Zorobabelis, «plusquam primæ,» puta templi Salomonis.

Vers. 24. «In die illa, ait Dominus exercituum: Assumam te, Zorobabel fili Salathiel, serve meus, dicit Dominus: et ponam te quasi signaculum, quia te elegi.» Signaculum, id est sigillum, vel annulus signatorius, quia hic omnia obsignat et custodit, ac litteris et edictis regiis dat fidem: unde regi est ad manum, ejusque digito inseritur: hinc symbolum est amoris, fidei, auctoritatis, honoris, excellentiæ, quæ Deus contulit Zorobabeli, dum ex ejus stirpe fecit nasci Christum, quem statuit suum in orbe Legatum, Regem, Doctorem, Prophetam, Pontificem, Redemptorem, ut legem Evangelicam, salutem et reconciliationem a Deo decretam, omnibus sibi credentibus promulgaret, et reipsa conferret: «Hunc enim Pater signavit Deus,» Joan. VI, 27.


From Zechariah

Cap. I, 8. «Ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta quæ erant in profundo (in valle, v. g. ad ripam Euphratis, cui adjacet Babylon): et post eum equi rufi, varii, et albi.» Hic vir fuit S. Michael custos Synagogæ: insidet equo rufo, quasi vindex, fusurus sanguinem hostium populi Dei: stat inter myrteta, id est inter Prophetas piosque Judæos, qui in profundum captivitatis et ærumnarum in Babylone fuerant demersi. Sequuntur eum equi et equites rufi, id est angeli præsides gentium, quæ persecutæ fuerant Judæos: et albi, id est angeli præsides gentium Judæis benevolarum: et varii, id est angeli præsides gentium variantium affectum, ut nunc Judæis essent amicæ, nunc inimicæ. Omnes hi, perlustratis regionibus sibi commissis, dicunt gentes omnes in pace degere. Unde orat Michael, ut eadem Judæis detur: «Usquequo, inquit, tu non misereberis Jerusalem? iste jam septuagesimus annus est» desolationis urbis et templi.

Vers. 18, 20 et 21. «Ecce quatuor cornua, etc. Et ostendit mihi Dominus quatuor fabros, etc. Hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam per singulos viros, et nemo eorum levavit caput suum: et venerunt isti deterrere ea, ut dejiciant cornua gentium, quæ levaverunt cornu super terram Juda.» Quatuor cornua sunt quatuor gentes degentes ad quatuor mundi plagas, quæ vexarunt Judæos, scilicet ab oriente Ammonitæ, ab occidente Phi-

listini, a meridie Idumæi, ab aquilone Assyrii et Chaldæi. Porro quatuor fabri sunt quatuor angeli tutelares fidelium, qui hasce gentes et limores perculerunt, et perculsas prostraverunt.

Cap. II, 5. «Ego ero ei (Jerusalem, et magis Ecclesiæ), ait Dominus, murus ignis in circuitu.» q. d. Instar muri ignei cingam et tuebor Ecclesiam, ne quis hostis eam invadat: sicut Cherub flammeo gladio tuetur paradisum, Gen. III. Unde subdit: «Et in gloria ero in medio ejus,» q. d. Intrinsecus civibus ero consolationi, et gloriæ: forinsecus vero hostibus, instar muri ignei ero terrori et vastitati.

Vers. 8. «Hæc dicit Dominus exercituum: Post gloriam misit me ad gentes.» Est vox Christi, q. d. Olim ego Dei Filius, gloriam meam ostendi in Jerusalem et Judæis: nunc mittor a Patre in carnem, ut majorem gloriam ostendam in Ecclesia et gentibus christianis. «Qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei.»

Cap. III, 3. «Et Jesus pontifex, filius Josedec, erat indutus vestibus sordidis: et stabat ante faciem angeli. Qui respondit, et ait ad eos qui stabant coram se (angelos inferiores), dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis,» q. d. Abstuli a te peccata tua, et restituo tibi pontificatum, ideoque pro vestibus sordidis reddo tibi stolam pontificiam, ut deinceps templum cultumque meum instaures, in eoque pontificatu fungaris. Allegorice, Jesus filius Josedec repræsentat Jesum Christum, ob peccata nostra sputis et plagis in passione sordidatum, sed die tertia resurgentem, et stola gloriæ circumdatum.

Vers. 8. «Audi, Jesu sacerdos magne, tu, et amici tui qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt,» hebraice viri portenti, q. d. Tu, o Jesu, Zacharia, Aggæe, etc., estis Prophetæ, et tam verbis, quam factis portenditis Christum, ejusque Ecclesiam. Unde subdit: «Ecce enim ego adducam servum meum Orientem,» hebraice צמח tsemach, id est germen oriens ex Virgine et radice Jesse, puta Christum.

Vers. 9. «Quia ecce lapis, quem dedi coram Jesu: super lapidem unum septem oculi sunt. Ecce ego cælabo sculpturam ejus, ait Dominus.» Lapis hic angularis et fundamentalis templi, id est Ecclesiæ, est Christus. Septem ejus oculi, sunt septem angeli primarii protectores Ecclesiæ: sculpturæ, sunt vulnera et stigmata Christo in passione incisa, per quæ abstulit iniquitatem terræ, ut sequitur.

Cap. IV, 2 et 3. «Vidi, et ecce candelabrum aureum totum: et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucernæ ejus super illud; et septem infusoria lucernis, quæ erant super caput ejus. Et duæ olivæ super,» id est juxta, «illud: una a dextris lampadis, et una a sinistris ejus.» Candelabrum repræsentat lucidissimam Dei providentiam, qua futurum erat ut mox candelabrum materiale, id est templum a Judæis reædificaretur. Lampas est ipsa divinitas et mens divina omnia videntis. Septem lucernæ ardentes instar oculorum, sunt septem angeli primarii, administri et exsecutores divinæ providentiæ, præsertim in hac templi fabrica. Sic enim eas explicat angelus vers. 10, dicens: «Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram.» Septem infusoria, id est calami concavi instar canalium et fistularum, per quos oleum e lampade derivabatur et defluebat in septem lucernas, totidem calamis insistentes, significant varias divinæ providentiæ rationes, modos et influxus, quos septem angelis administris suis communicat, ut eas exsequantur. Duæ olivæ, sunt Jesus pontifex et Zorobabel princeps, qui adstant candelabro repræsentanti Deum Deique providentiam, ut eam exsequantur, templumque reædificent, ac Ecclesiam, æque ac rempublicam Judæorum instaurent. Ita enim explicat angelus vers. ultimo dicens: «Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universæ terræ.»

Allegorice, candelabrum est Ecclesia, lampas est Christus, oleum est Christi sanguis, merita et gratia. Hæc enim Christus per septem Sacramenta, quasi infusoria, influit in septem lucernas, id est in omnes fideles et Ecclesias. Duæ olivæ, sunt SS. Petrus et Paulus, qui Christo assistunt quasi primipili in fundanda et exornanda Ecclesia. Item Elias et Henoch in fine mundi, qui Judæos gentesque omnes ad Christum convertent; itaque consummationem et culmen imponent Ecclesiæ, tam militanti, quam triumphanti.

Vers. 7. «Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? in planum,» q. d. Quis tu, o Sanaballat potens et superbe, ut resistas Zorobabeli in fabrica templi? complanare, deprime tuam potentiam et superbiam. Non enim valebis Zorobabelem Deo nixum impedire, quo minus templum consummet. Mystice: Quis tu, o Satan potens et superbe, ut Zorobabelis filio, id est Christo et christianis, resistas in erigenda et propaganda Ecclesia? complanare: illi enim te calcabunt, et, te invito, Ecclesiam fabricam consummabunt.

«Et educet lapidem primarium,» qui in culmine emineat. Ad litteram, Zorobabel culmen templo imponet illudque consummabit. «Et exæquabit gratiam gratiæ ejus,» q. d. Faciet Zorobabel ut gratia consummationis templi, gratiæ inchoationis ejusdem commensuretur, et quasi ex æquo respondeat. Unde explicans subdit: «Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam.»

Vers. 10. «Quis enim despexit dies parvos?» Illos parvos vocat, quibus parva et exilia templi fundamenta jaciebantur a pauperibus Judæis, qui tamen non viderentur ad culmen posse deduci, multo minus æquare magnificentiam prioris templi a Salomone ædificati.

«Et lætabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel,» q. d. Videbunt mox Zorobabelem perpendiculo dimetientem et perficientem fabricam templi, tumque lætabuntur quasi in die magno et mirabili. Lapis enim stanneus est, qui funem perpendiculi distendit, ut recta et ad libellam fabrica mensurari et assurgere possit.

Cap. V, 2. «Ego video volumen volans: longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum.» Volumen hoc continebat furta, perjuria et scelera impiorum, æque ac pænas cuique pro mensura scelerum debitas, et imminentes: hinc volat et quaquaversum involat in fures, perjuros, etc., præsertim qui opes a Dario aliisque datas pro fabrica templi, in suos usus sacrilege convertebant. Quocirca visum fuit egredi ex templo, vel circa illud volare: unde et ei in mensura fuit par. Tabernaculum enim Mosis, quod erat instar templi, longum erat viginti cubitis, latum decem; tantumdem longum et latum erat hoc volumen. Ita explicat Zacharias dum subdit: «Hæc est maledictio quæ egreditur super faciem omnis terræ: quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur; et omnis jurans, ex hoc similiter judicabitur.»

Vers. 6, 7, 8, etc. «Hæc est amphora egrediens. Et dixit: Hæc est oculus eorum in universa terra. Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphoræ. Et dixit: Hæc est impietas. Et projecit eam in medio amphoræ, et misit massam plumbeam in os ejus. Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce duæ mulieres egredientes, et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi milvi; et levaverunt amphoram inter terram et cœlum. Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quo istæ deferunt amphoram? Et dixit ad me: Ut ædificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam.» Amphora est mensura peccatorum, qua impleta Deus ea castigat et vindicat. Oculus omnium impiorum in eam respicit: quia impii non nisi ad suas cupedias et scelera respiciunt, itaque eam sensim adimplent, qua impleta, talento plumbi ipsa obtegitur; quo significatur gravis Dei ultio et sententia, quæ impietatem amphoræ, id est mensuræ pænarum, culpis parium, adæquat et includit ut eam evadere nequeat. Impietas est idololatria, aliaque crimina. Duæ mulieres sunt Nabuchodonosor et Nabuzardan, qui quasi milvi alati celerrime et rapacissime impietatem cum amphora, puta impios Judæos qui jam mensuram scelerum suorum impleverant, transtulerunt in Babylonem, ut ibi quasi in sua sede et regno commoretur impietas, tam quoad culpam, quam quoad pænam. Vide dicta Zachariæ, cap. V.

Cap. VI, 1. «Et ecce quatuor quadrigæ egredientes de medio duorum montium; et montes, montes ærei.» Quatuor quadrigæ sunt quatuor monarchiæ, quarum una alteri continue successit: hæ prodierunt e duobus montibus, id est e celsitudine et arcana profunditate divini consilii et providentiæ, cujus duæ sunt partes, quasi duo montes, scilicet sapientia et potentia, sive prædestinatio et exsecutio, utraque fortis et efficax instar æris, adeo ut nemo eis reluctari potuerit, aut possit.

Vers. 2 et 3. «In quadriga prima equi rufi, et in quadriga secunda equi nigri, et in quadriga tertia equi albi, et in quadriga quarta equi varii et fortes.» Equi rufi significant primam monarchiam Chaldæorum, qui rufa veste, id est purpurea et coccinea, amiciebantur; quippe erant rufi, id est crudeles et sanguinarii, præsertim in Judæos. Nigri significant secundam monarchiam Persarum: nigror repræsentat pavorem et horrorem, quem incusserunt Judæis sub Cambyse, et sub Assuero marito Esther per dolos Aman. Albi significant Græcos, qui albati incedebant, ait Cyrillus, quique in Judæos fuerunt clementes et benevoli. Varii significant Romanos, quorum varium fuit regimen, nunc monarchicum, nunc aristocraticum, nunc democraticum.

Vers. 6. «Equi nigri egrediebantur in terram Aquilonis,» q. d. Persæ aggressi sunt et vastarunt impiam Babylonem. Unde de iis subdit, vers. 8: «Qui egrediuntur in terram Aquilonis, requiescere fecerunt spiritum (Septuaginta, furorem) meum in terra Aquilonis,» puta in Babylone, quæ aquilonaris est Judææ.

«Et albi egressi sunt post eos.» Quia Alexander et Græci successerunt Persis, eosque cum suo rege Dario profligarunt juxta Babylonem. «Et varii egressi sunt ad terram Austri,» q. d. Augustus et Romani invaserunt Ægyptum, quæ Judææ est ad austrum, eamque devicto apud Actium Antonio et Cleopatra (quæ ultima ex Græcis, puta Ptolemæis, fuit Ægypti regina) sibi subjugavit, eaque ratione, exstinctis plane Græcis, eorum monarchiam ad se transtulit.

Vers. 11. «Sumes aurum et argentum, et facies coronas duas,» unam pontificiam, alteram ducalem; «et pones in capite Jesu filii Josedec, sacerdotis magni,» ut significes deinceps pontifices fore duces et principes Judæorum: ac magis, ut allegorice Jesus filius Josedec, id est justitiæ Dei, repræsentet Jesum Christum fore summum orbis Pontificem, æque ac regem. Unde de eo subdit: «Ecce vir Oriens (Chaldæus, Messias) nomen ejus: et subter eum orietur,» multitudo fidelium et sanctorum. «Et ædificabit templum,» id est Ecclesiam tam militantem, quam triumphantem, «Domino: et ipse portabit gloriam,» etc., gloriose resurgens, et ascendens cum triumpho in

cœlum, ibique residens ad dexteram Patris, quasi Rex regum et Dominus dominantium.

Cap. VIII, 3. «Et habitabo in medio Jerusalem, et vocabitur Jerusalem civitas veritatis, et mons Domini exercituum, mons sanctificatus.» Jerusalem typus est Ecclesiæ, quæ est columna et firmamentum veritatis, ac mons sanctitatis, tam doctrinæ, quam vitæ divinæ. Unde subdit:

Vers. 7. «Ecce ego salvabo populum meum de terra Orientis, et de terra Occasus solis.» Hoc est quod Judæis ait Christus de gentibus: «Multi venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cœlorum,» Matth. VIII, 11. Unde et subdit Zacharias, vers. 23: «Apprehendent decem, id est multi, homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam viri Judæi (id est confitentis Deum, et credentis in Christum eumque prædicantis, puta Apostoli, virique Apostolici) dicentes: Ibimus vobiscum: audivimus enim quoniam Deus vobiscum est.»

Vers. 19. «Jejunium quarti (mensis), et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi, erit domui Juda in gaudium, et lætitiam, et in solemnitates præclaras.» Hæc fuerunt symbola jejunii quatuor temporum, quod usurpat Ecclesia, uti docet S. Leo. Vide dicta Zachar. VIII, 19.

Cap. XI, 12 et 13. «Et dixi ad eos: Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam; et si non, quiescite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Et dixit Dominus ad me: Projice illud ad statuarium, decorum pretium, quo appretiatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos: et projeci illos in domo Domini, ad statuarium.» Zacharias hac actione sua symbolica, per visionem ipsi, ut videtur, in mente a Deo objectam et efformatam, repræsentavit venditionem Christi, qua Judas eum vendidit triginta argenteis; quod proinde per ironiam vocat decorum, id est vile et infame pretium. Unde jussu Dei projecit illud in templo, ut eo a statuario, id est a figulo, emeretur ager in sepulturam peregrinorum, Matth. XXVII, 3.

Cap. XIII, 4. «In die illa erit fons patens domui David, et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatæ.» Fons hic est Christus in cruce lancea et clavis perforatus, ex quo scaturivit Baptismus, Eucharistia cæteraque Sacramenta, ac omnis gratia: quibus abluitur peccator, et menstruata, id est peccatrix. Peccatum enim est menstruum, id est sordes et virus animæ. Unde hunc fontem explicans subdit:

Vers. 6. «Et dicetur ei: Quid sunt plagæ istæ in medio manuum tuarum? Et dicet: His plagatus sum in domo eorum (puta in Judæa et Jerusalem) qui diligebant me,» q. d. Has plagas mihi inflixerunt mei cives et cognati, puta Judæi, qui erant populus colens et diligens Deum, et consequenter me. Ego enim sum Deus, et Dei Filius.

Vers. 7. «Framea suscitare super pastorem meum, et super virum cohærentem mihi, dicit Dominus exercituum.» Est vox Dei Patris, qua significat suo decreto occidendum esse Christum, q. d. Jubeo tibi, o framea, o gladie (sub quo claves, lanceam, flagella, et omnia mortis instru-

menta, per synecdochen intellige), ut ferias et occidas Christum, qui est vir cohærens mihi, et pastor quem dedi meis fidelibus, ut ipsi ejus morte redimantur. «Percute ergo pastorem, et dispergentur oves.»

Cap. XIV, 4. «Et stabunt pedes ejus in die illa super montem Olivarum, qui est contra Jerusalem ad orientem: et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem, et ad occidentem prærupto grandi valde; et separabitur medium ad aquilonem, et medium ejus ad meridiem.» Symbolum est Christi ex monte Oliveti ascendentis in cœlum, indeque mittentis Apostolos in quatuor mundi plagas. Anagogice, Christo ibidem considente ad judicium, findetur totus mons, ut impios, æque ac Antichristum, absorbeat, mittatque in tartara.

Vers. 6 et 7. «Et erit in die illa: Non erit lux, sed frigus et gelu. Et erit dies una quæ nota est Domino, non dies, neque nox, et in tempore vesperi erit lux.» Ad litteram dies hic fuit tempus persecutionis Antiochi Epiphanis, qua Judæis afflictis dies videbatur non esse dies, sed nox. Verum vespere, id est in fine persecutionis, successit lux, id est lætitia et consolatio, per victorias Judæ et Machabæorum. Anagogice dies judicii, qui soli Deo est notus, ita erit horridus, ut sub illud tempus sol obscurandus sit, et stellæ de cœlo casuræ: sed vespere, id est in fine ejus, succedet Sanctis lux beatitudinis et gloriæ æternæ.

Vers. 8. «Et erit in die illa: Exibunt aquæ vivæ de Jerusalem: medium earum ad mare Orientale, et medium earum ad mare novissimum: in æstate et in hieme erunt.» Alludit ad fontes Gihon, qui ad Occidentem; et Cedron, aliosque qui ad Orientem cingebant et decorabant Jerusalem. Per hos intelligit Machabæos, qui suis præliis et victoriis, quasi fontes aquas vivas consolationis, lætitiæ, et rerum abundantiæ attulerunt Judæis. Parabolice significantur Apostoli, qui e Jerusalem exeuntes in totum orbem emanarunt aquas gratiæ et doctrinæ Evangelicæ. Anagogice significantur gaudia Beatorum ex visione Dei, quasi ex fonte manantia. Unde huc alludens S. Joannes, Apocal. XXII, 1, in descriptione cœlestis Jerusalem: «Et ostendit mihi, inquit, fluvium aquæ splendidum tanquam crystallum, procedentem de sede Dei, et agni,» etc.

Vers. 16. «Et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus, quæ venerunt contra Jerusalem, ascendent ab anno in annum, ut adorent Regem Dominum exercituum, et celebrent festivitatem tabernaculorum.» Tenuiter id factum a Machabæis, qui Idumæos, Philistæos aliasque vicinas gentes coegerunt ad suscipienda sacra Judaica, eorumque festa colenda. Plene id factum ab Apostolis, qui omnes gentes converterunt et induxerunt ad celebranda festa Christiana, adumbrata per Judaica; ac præsertim ut mystice agant festum tabernaculorum, nimirum ut quasi peregrini degant in hoc mundo, tanquam in tabernaculo; ac fide, spe et charitate jugiter contendant ad patriam cœlestem.

Vers. 20. «In die illa erit quod super frenum equi est, sanctum Domino,» q. d. Machabæi phaleras equorum, aliasque manubias hostium consecrabunt Deo, quasi victoriæ auctori. Idem facient de suis spoliis et opibus principes, reges et imperatores conversi ad Christum: quorum primus fuit Constantinus, qui proinde ad litteram clavum sanctum, quo crucifixus est Christus, imposuit freno equi sui, tum ad ostendendam suam fidem et pietatem in Christum, tum ut ejus ope communitus in præliis, victoria potiretur.

'And the pots in the house of the Lord shall be as the bowls before the altar,' as if to say: On account of the victories of the Maccabees, many shall flock to sacrifice to God: hence they shall bring very many pots for cooking the flesh of victims, which they shall then leave in the temple and consecrate to God: thus there shall be as many sanctified pots as there are bowls; and the pots shall as it were pass over into the splendor and sanctity of the bowls. Mystically, the pots are the hearts of the faithful, in which by the fire of charity whatever is carnal is refined, so that they become holy like the incense which is in the bowls, continually exhaling the fragrance of prayer and praise to God. Hence of St. Magdalene the Church sings:
From a pot a bowl is made,
Transferred into a vessel of glory,
From a vessel of disgrace.
As if to say: Previously she was a pot of concupiscence, then she became a bowl of continence and penance.


From Malachi

Cap. I, 11. «Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus: et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda.» Hebraice מנחה mincha, id est sacrificium farreum, puta farinæ et panis, Levit. II, quod erat typus Eucharistiæ, quæ hic ad litteram significatur, et prædicitur in lege nova fore non tantum sacramentum, sed et sacrificium.

Cap. III, 1. «Ecce ego mitto angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam. Et statim veniet ad templum suum dominator, quem vos quæritis, et angelus testamenti quem vos vultis.» Duos hic angelos prænuntiat Malachias, unum communem et priorem, qui sit præcursor posterioris. Hic est S. Joannes Baptista, qui fuit angelus, id est legatus, Christi; idque ante faciem ejus, id est coram eo: quia Christum præsentem populo ostendit, et digito demonstravit. Alterum angelum testamenti, puta Christum, qui fuit angelus, id est legatus, Patris ad sanciendum novum testamentum, id est fædus inter Deum et homines. Hic post Joannem concionantem, et præsertim incarceratum, venit ad templum, ibique prædicavit et miracula patravit, quibus compro-

bavit se esse angelum testamenti, puta Messiam. Unde de eo sequitur: «Ecce venit, dicit Dominus exercituum. Et quis poterit cogitare diem adventus ejus? Et quis stabit ad videndum eum?» q. d. Ecce ego Malachias eminus in spiritu eum advenientem conspicio. Et quis comprehendat, imo quis appendat, ponderet et penetret pro dignitate, uti meretur, ejus in carnem advenientis dignationem, charitatem, potentiam, sapientiam, majestatem, gloriam? Quis vero coram tanta majestate consistere queat? quis tantam lucem irretortis oculis intueri valeat? Quis hominum impurorum coram tanta puritate, imo igne conflante et purificante, illæsus consistat?

Vers. 2. «Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum,» q. d. Christus instar ignis conflabit, et instar herbæ saponariæ, qua fullones expurgant pannos, emundabit ab omni peccato et immunditie, suos fideles, præsertim sacerdotes.

Vers. 3. «Et sedebit conflans, et emundans argentum, et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum, et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia,» q. d. Christus quasi aurifex igne divino excoquet suos sacerdotes, ut niteant instar argenti, et splendeant instar auri, itaque justa et sancta Deo offerant sacrificia. Aaronici enim sacerdotes fuerunt terreni, Christiani vero sunt argentei et aurei.


Enigmas from Hosea

Cap. I, 10 et 11. «Et erit in loco ubi dicetur (dicebatur) eis: Non populus meus vos; dicetur eis: Filii Dei viventis. Et congratulabuntur filii Juda et filii Israel pariter. Et ponent sibi caput unum, et ascendent de terra.» Est ænigma vocationis Judæorum et Gentium ad fidem et salutem per Christum. Hi enim antea non erant populus Dei, sed per fidem in Christum facti sunt populus Dei, et filii Dei, verique Israelitæ, cum scilicet unum caput sibi posuerunt Christum, et cum eo ascendere cœperunt mente et conversatione de terra in cœlum.

«Quia magnus dies Jezrahel,» q. d. Celeberrimus et felicissimus erit dies ille, quo Jezrahel, id est semen et filii Dei antea dispersi, per Christum unigenitum Dei Filium congregabuntur in unam Ecclesiam, nunc militantem, postea triumphaturam in cœlis.

Cap. II, 15. «Dabo vallem Achor (id est turbationis) ad aperiendam spem,» q. d. Turbatio et desperatio erit occasio, et initium spei: ubi omnia videbantur perdita et desperata, ibi affulgebit spes salutis. Deus enim in arctis extremisque difficultatibus maxime adesse solet, suisque aperire viam ad evadendum.

Vers. 21 et 22. «Exaudiam cœlos, et illi exaudient terram. Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum: et hæc exaudient Jezrahel,» q. d. Dabo cœlis pluviam, quam tacite poscunt, ut eam communicent terræ, quæ per eam fecundata dabit triticum, vinum et oleum, quo alatur Jezrahel, id est populus Dei: Jezrahel enim poscit triticum, etc., triticum poscit terram fecundam, terra fecunda poscit pluviam e cœlo. Horum omnium votis satisfacit Deus, dum facit ut cœlum impluat terræ, ex eaque producat fruges, ad alendum Jezrahel.

Cap. V, 1. «Laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor.» Speculationem vocat populum speculandum, sive speculationi et custodiæ sacerdotum et procerum commissum, q. d. Vestrum erat speculari, præmonere, itaque avertere pericula a populo: at vos pro specula eidem facti estis laqueus, quia verbo et exemplo eum idolis implicastis et illaqueastis, itaque in

Israel jugum Dei et legis excussit: vult esse liber, sibique, ut lubet, vivere, instar asini feri et solitarii, menam et exitium egistis: perinde ac venatores relicapiant et illaquent feras et aves in monte Thabor.

Cap. IX, 8. «Speculator Ephraim cum Deo meo: Propheta laqueus ruinæ factus est,» q. d. Propheta qui debebat esse speculator populi, versarique cum Deo, et ex ejus ore loqui, hic factus est populo laqueus ruinæ: quia suis falsis oraculis et doctrinis populum induxit in exitium et ruinam.

Vers. 14. «Da eis, Domine. Quid dabis eis? Da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia,» q. d. Inflige Israelitis pænam raram et acrem, scilicet sterilitatem et orbitatem, ut vel filios non concipiant, vel si conceperint, lactare et educare nequeant, idque quia in filiis superbierunt, iisque sacrilege abusi sunt, immolando eos Moloch.

Vers. 7. «Devorabit eos mensis;» Aquila, neomenia, id est nova luna, puta novus rex, novum imperium, quæ sub luna, cum luna, et instar lunæ mutantur et innovantur.

Cap. VI, 3. «Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos.» Ad litteram primus dies est captivitatis Assyriacæ; secundus, Babylonicæ; tertius, redemptionis et libertatis per Cyrum, et multo magis per Christum. Allegorice primus dies fuit passionis Christi, secundus sepulturæ, tertius resurrectionis, quo seipsum, nosque in seipso a morte ad vitam Christus suscitavit. Tropologice, q. d. Cito Deus pænitentem sua gratia vivificat; et patientem in tribulatione cito consolatur et liberat.

Vers. 5. «Propter hoc dolavi in Prophetis, occidi eos in verbis oris mei,» q. d. Judæi erant duri ut marmora: conatus ergo sum eos dolare et scalpere per Prophetas, assidue eos tundens et pulsans, nunc minando, nunc blandiendo, adeo ut Prophetas tot oraculis, verbis et concionibus fatigarim et quasi enecarim; sed frustra: sculpta enim mea hebetavi, et Prophetas meos tantum non occidi; at ipsi marmora manent, sculpi scalpique nolunt.

Cap. VII, 8. «Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur,» qui non invertitur, ideoque ab igne aduritur, q. d. Israel, quasi panis subcinericius, manet in suo cinere et sordibus idololatriæ, nec se ab iis avertit, ut per pænitentiam redeat ad Deum: quocirca igne Assyriaco sensim comburetur et consumetur. Unde subdit: «Comederunt alieni robur ejus,» puta, fruges et opes ejus diripuerunt et devorarunt Assyrii: «et ipse nescivit,» ipse non advertit se consumi, et tendere in ruinam.

Cap. VII, 7. «Ventum seminabunt, et turbinem metent,» q. d. Sicut qui serit ventum, metit turbinem, quem causat ventus in terram jactus et conclusus: ita qui seminant idololatriam, superbiam aliaque scelera, metent turbinem calamitatum et ærumnarum, quarum causa est idololatria, superbia, etc. Unde affini adagio idem explicans subdit: «Culmus stans non est in eo, germen non faciet farinam,» q. d. Sicut ex vento seminato nasci nequit culmus consistens, germenque crescens in granum quod faciat farinam: ita et ex idololatria et superbia nasci nequit aliquid boni, quod operantem pascat et reficiat; sed potius omne malum, quod eum cruciet, affligat; et mille molestiis curisque exagitet.

Vers. 8. «Israel factus est in nationibus quasi vas immundum,» puta matula, in quam Assyrii aliæque gentes suas sordes conjiciant: ita S. Hieronymus.

Vers. 9. «Israel est onager solitarius sibi,» q. d.


From Joel

Cap. II, 20. «Eum qui ab Aquilone est, procul faciam a vobis.» Scilicet Nabuchodonosorem et Holofernem, qui ex aquilonari plaga, puta Chaldæa et Assyria, veniunt, avertam ab Israele. Mystice, diabolum avertam a fidelibus. Ipse enim est frigidus aquilo, qui suo frigore omnia bona desiccat, acediam et torporem piorum operum inducit.


From Amos

Cap. I, 3. «Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non convertam eum: eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad,» q. d. Ob tria, id est multa, scelera Damasci, sed maxime ob quartum, quia scilicet crudeliter sæviit in Israelitas, puta Galaaditas, triturando eos quasi triticum, non parcam ei; sed pariter in eum sæviam, et acriter eum puniam.

Cap. VI, 13. «Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis, quoniam convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiæ in absinthium?» q. d. Equi et bubali sequuntur naturæ ductum: unde nil faciunt naturæ repugnans, v. g. ut equi currant in petris, ut bubali indomiti jugo domentur, et arent. At vos, o Israelitæ, naturas rerum invertitis; quia facitis naturæ repugnantia: nam justitiam in injustitiam, virtutem in vitium, dulcedinem in amaritudinem convertitis.

Cap. IX, 6. «Qui ædificat in cœlo ascensionem suam,» id est thronum, ad quem sancti e terra ascendunt; «et fasciculum suum super terram.» Fasciculum vocat colligationem trium elementorum, aëris, aquæ et terræ. Mystice, fasciculus Dei est Ecclesia, fide, lege et charitate Dei constricta et colligata: Ecclesia, inquam, tum mixta et militans, tum electa et triumphans.


From Micah

Cap. I, 7. «Quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur,» q. d. Quia Samaria suas opes collegit ex idololatria (hæc enim est meretricatus spiritalis), hinc eædem ad idololatras, puta ad Assyrios raptores devolventur.

Vers. 15. «Adhuc hæredem adducam tibi quæ habitas in Maresa.» Est sarcasmus: hæredem enim vocat Assyrios, qui vastabunt et hereditabunt Maresa cæterasque urbes Judææ. Unde subdit: «Usque ad Odollam veniet gloria Israel,» q. d. Gloria Israel propulsa, quasi ab Assyriis, qui ejus urbes capient, fugiet usque ad Odollam, quæ est in finibus Judææ, ibique cadet et exstinguetur, cum Odollam capiet Assyrius. Ergo tu, o Samaria, æque ac tu, o Judæa, «decalvare et tondere (in signum extremi luctus) super filios deliciarum tuarum (Septuaginta, super filios tuos delicatos) dilata calvitium tuum sicut aquila,» quæ senescens toto corpore deplumatur et decalvatur: «quoniam captivi ducti sunt ex te.»

Cap. VI, 10. «Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis, et mensura minor iræ plena,» q. d. Adhuc ignis cupiditatis, toties a nobis Prophetis repressus et restinctus, quasi sopitus reviviscit, inardescit et increscit, nimirum thesauri qui ex iniquitate comparantur, et usus mensurarum quæ justo sunt minores, sed ira Dei plenæ: quia quod eis deest in pondere, hoc Deus supplebit et implebit sua vindicta onereque supplicii.


Enigmas FROM NAHUM, ZEPHANIAH AND ZECHARIAH.


From Nahum

Cap. I, 10. «Quia sicut spinæ se invicem complectuntur; sic convivium (id est cœtus convivarum, sive convivæ) eorum pariter potantium: consumentur quasi stipula ariditate plena.» q. d. Convivantes et compotantes Assyrii, qui in symposiis instar coronæ e spinis contextæ et implexæ, sibi invicem in orbem sociantur, dum mensas et vina coronant; hi, inquam, ab angelo et a Medis, quasi stipula aridissima comburentur et consumentur.

Cap. III, 16. «Plures fecisti negotiationes tuas, quam stellæ sint cæli; bruchus expansus est, et avolavit,» q. d. Sicut bruchus sole calente alas expandit et avolat; ita merces et opes tuæ, o Ninive, quæ numero certant cum stellis, persequente te Chaldæo, a te ad eum avolabunt.

Vers. 17. «Custodes tui quasi locustæ, et parvuli tui quasi locustæ locustarum, quæ considunt in sepibus in die frigoris; sol ortus est, et avolaverunt,» q. d. Sicut locustæ tam magnæ, quam parvæ, nocturno frigore torpentes, solis radiis excitatæ et calefactæ avolant; ita tui duces et milites, o Ninive, qui te custodiebant, veniente Chaldæo aufugient.


From Zephaniah

Cap. I, 7. «Præparavit Dominus hostiam, sanctificavit vocatos suos.» Hostia, pro peccato immolanda divinæ vindictæ, est impia Jerusalem. Sacerdotes, eam immolaturi, sunt Chaldæi, quos Deus ad hoc vocavit et «sanctificavit,» id est auctoravit, designavit, et quasi consecravit ministros et exsecutores suæ justitiæ et sententiæ.

Vers. 12. «Scrutabor Jerusalem in lucernis,» q. d. Scrutabor Judæos in speluncis se abdentes, per Chaldæos, qui eos ubique investigabunt, ut occidant, vel capiant. Unde subdit: «Et visitabo (puniendo) super viros defixos in fæcibus suis,» puta in peccatis suis, q. d. Sicut vinum jugiter residens in fæcibus suis fit calidum, vapidum et insipidum; ideoque ab œnopola inde depromitur, et in aliud vas transfertur; ita Judæi, in Judæa degentes in otio et rerum abundantia, lasciviunt et luxuriant, putent et fœtent; quocirca eos inde transferam in Babylonem.

Vers. 15 et 16. «Dies iræ, dies illa, dies tribulationis et angustiæ, dies calamitatis et miseriæ, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulæ et turbinis, dies tubæ et clangoris.» Dies hæc ad litteram est dies excidii Jerusalem per Chaldæos. Allegorice est dies mortis et dies judicii. Unde de ea subdit: «In igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.» Deus enim judex et vindex, quasi zelotes impulsus zelo justitiæ, honoris et amoris sui, ad vindicandum injurias sibi irrogatas, acriter puniet Judæos et fideles qui quasi sponsæ ab eo adamatæ, eo spreto, cum creaturis adulteratæ sunt.


From Zechariah

Cap. X, 4. «Ex ipso (Juda) angulus, ex ipso paxillus, ex ipso arcus prælii, ex ipso egredietur omnis exactor simul.» Hæc sunt quatuor ænigmata principis, puta Machabæorum, et mystice Apostolorum. Princeps enim, primo, est angulus reipublicæ, utpote qui omnia ejus latera stringit, continet et roborat; secundo, est quasi paxillus, quia ex ipso omnium subditorum fortunæ, res et spes pendent, quasi ex paxillo; tertio, est quasi arcus, hostes reipublicæ sternens et profligans; quarto, est exactor, id est victor qui victis leges, jura et tributa imponit.

Cap. XI, 1. «Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas,» q. d. Aperi, o Jerusalem, portas tuas Tito et Romanis, qui domos tuas cedrinas comburent. Libanus enim est ænigma Jerusalem et templi, tum quia ex cedris pinisque Libani erant constructa; tum quia ut Libanus arboribus, ita Jerusalem populis abundabat.

Vers. 2. «Ulula, abies, quia cecidit cedrus.» Ululate, plebeii, quia ceciderunt magnates, qui vos protegebant; illis ergo cadentibus, cadetis et vos. Unde explicans subdit: «Quoniam magnifici vastati sunt.»

Vers. 7. «Et assumpsi mihi duas virgas, unam vocavi Decorem, et alteram vocavi Funiculum: et pavi gregem.» Duæ virgæ pastorales, sive duplex

pedum significat duplex regimen Dei. Primo enim rexit fœdere amore, sceptro quasi decoris, per promissa et beneficia, deditque principes et pontifices benevolos et beneficos; quales fuerunt ante Zachariam Moses, Josue, David, etc., post eum Machabæi, et maxime Christus. Verum quia Judæi his recalcitrarunt, hinc fracto sceptro decoris assumpsit sceptrum funiculi, quo cœpit eos regere terroribus, minis, vinculis et flagellis, præsertim post Christum, ac tandem plane eos abjecit, tradiditque vastandos Tito et Romanis, uti in sequentibus docet Zacharias.

Vers. 15. «Et dixit Dominus ad me: Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti,» id est improbi, qui gregem negligit, imo expilat, ut se unum pascat et ditet. Hujus vasa, id est instrumenta, sunt machæra, vel culter ad jugulandum oves: baculus ad confringendum earum crura; laqueus ad eas strangulandum; cithara, quam neglectis ovibus pulset, ut se oblectet. Unde subdit:

Vers. 17. «O pastor et idolum, derelinquens gregem,» q. d. Tu, o stulte et improbe pastor, non es pastor, sed umbra et idolum pastoris. Habes nomen et pedum, sed curam et vigilantiam pastoris non habes. Tales fuere Jason et Menelaus tempore Machabæorum, atque Annas, Caiphas et scribæ tempore Christi. Talis erit Antichristus in fine mundi, qui volet adorari ut idolum et numen.

Cap. XII, 2. «Ecce ego ponam Jerusalem superliminare crapulæ omnibus populis in circuitu.» Alludit ad profanationem templi factam sub Antiocho, adeo ut in eo comessationibus et scortationibus vacarent, ut patet II Machab. VI. Quocirca templum jam non erat templum, sed popina, ganea et domus crapulæ, ita ut in ejus superliminari tituli loco scyphus, quasi insigne compotationis

et crapulæ, exponi potuerit, et forte reipsa expositus sit, q. d. Crasso et monstrosi ludibrio fecerant ex domo Dei fecerant domum crapulæ; ego faciam ut omnes ebrii in illam impingant, utque a Machabæis cædantur, et jam non vino, sed sanguine suo inebrientur; propinabo eis calicem tremoris, stuporis et soporis (hæc enim omnia significat Hebræum רעל raal), ut eo consopiti æternum somnum dormiant.

Vers. 3. «Ponam Jerusalem lapidem oneris cunctis populis; omnes qui levabunt eum, concisione lacerabuntur.» Alludit ad palæstram Gentilium, quam impius Jason in Jerusalem induxit, in qua certabant disco, id est massa plumbea vel saxea, quis scilicet eam altius elevare et longius projicere posset, qua sæpe lacerabantur manus levantium, imo ipsi levantes subinde opprimebantur, q. d. Certant Græci, ut Judæos, quasi discum et lapidem oneris e Judæa in Græciam projiciant; sed ego faciam ut ab eodem per Machabæos lanientur et opprimantur.


From Malachi

Cap. IV, 2. «Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus; et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.» Alludit ad ænigma phœnicis; hujus enim pennæ. Phœnix enim est avis solaris, quia symbolum est solis, q. d. Christus ex morte redivivus orietur vobis, o justi, quasi phœnix, id est quasi sol justitiæ post occasum exoriens, qui suis radiis, quasi pennis expansis, vobis irradians, a morte vos resuscitabit, ac gloria beatitudinis, dote agilitatis donabit, ut vegeti, læti et ferventes exsiliatis, sicut exsiliunt vituli bene pasti et saginati.

Cap. IV, 1. «Ecce dies veniet succensa quasi caminus: et erunt omnes superbi, et omnes facientes impietatem stipula: et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quæ non derelinquet eis radicem et germen.» Dies hæc est dies judicii, «succensa» igne, tum conflagrationis mundi, tum gehennæ, tum acris examinis et judicii divini, in qua impii cum omni sua gloria, opibus, deliciis et pompis funditus exscindentur, et comburentur ut stipula, cujus nulla radix superest, aut germen; ita tamen ut illæsi ipsi semper perdurent in igne, ad pœnam continuam et æternam.

Vers. 5 et 6. «Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum: ne forte veniam et percutiam terram anathemate.» Hinc patet Eliam Thesbitem, ut habent Septuaginta, cum Henoch venturum ante diem judicii, ut Judæos convertat. Elias ergo cor, id est mentem, fidem et devotionem patrum erga Christum venturum reducet, imprimetque filiis, ut cor, id est mens, fides et devotio filiorum erga Christum jam præsentem, imitetur et sequatur cor, id est mentem, fidem et spem patrum; ne veniens Christus ad judicium, incolas terræ terrenis bonis affixos perdat anathemate, id est pleno excidio et exterminio; sed credentes in se salvet beatque.


Adages. From Hosea

Cap. II, 6. «Sepiam viam tuam spinis,» hoc est impediam ne curras ad tuos amasios, puta ad idola.

Vers. 9. «Liberabo lanam meam et linum meum.» Auferam a te vestes laneas et lineas, quibus abuteris ad cultum idolorum. Significat creaturas invite servire impietati, ideoque ab impiis quasi captivari, quia creatæ sunt et destinatæ ad hunc finem, ut serviant piis in cultu Dei. Ab hac captivitate liberat eas Deus, dum illas impiis adimit, et transfert ad pios vel homines, vel usus.

Vers. 13. «Visitabo super eam dies Baalim.» Puniam eam ob cultum Baal.

Vers. 14. «Lactabo eam, et ducam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.» Seducam eam ab amasiis, et solus cum sola agam, eique abblandiar.

Vers. 19. «Sponsabo te mihi in sempiternum; et sponsabo te mihi in justitia et judicio, et in misericordia et miserationibus.» Assumam te iterum in sponsam cum summa misericordia, æque ac justitia, qua te tuebor, et hostes tuos prosternam.

Cap. III, 1. «Diligunt vinacia uvarum.» Peccator relicta uva pingui et plena, id est vero summoque bono, diligit vinacia, id est folliculos uvarum passæ, puta picta et ficta bona, falsas delicias, falsos honores, falsas opes, falsa gaudia.

Cap. IV, 2. «Sanguis sanguinem tetigit.» Cædes cædibus adduntur, peccata peccatis cumulantur.

Vers. 11. «Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor,» id est rationem, judicium, mentem, spiritum hominemque dementant et infatuant.

Vers. 13. «Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Juda,» o habens Dei templum, Deoque quasi dedicatus et intimus. «Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israel.» Israel ut vacca lasciviat, Juda in Dei lege consistat ut leo.

Cap. V, 3. «Ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a me,» q. d. Ego sum cordiognostes, ideoque video intimas Israelitarum cogitationes, desideria et propensiones in fornicationem et idololatriam. Unde sequitur: «Quia nunc fornicatus est Ephraim, contaminatus est Israel: quia spiritus fornicationum in medio eorum.»

Vers. 5. «Respondebit arrogantia Israel in facie ejus,» q. d. Arrogans fastus Israelis, Deique contemptus publica clade sternetur et punietur; hæcque humiliatio et pœna ostendet ejus scelera; eique interroganti: Cur adeo punior? in faciem non voce, sed facto et reipsa respondebit: Quia tam arrogans fuisti, q. d. Pœna respondebit culpæ; pœna culpam prodet totique orbi demonstrabit. Unde sequitur: «Et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua.»

Vers. 12. «Ego quasi tinea Ephraim, et quasi putredo (Hebraice teredo) domui Juda,» q. d. Uti tinea molli lentoque, sed certo morsu corrodit vestem, ac teredo lignum; ita ego corrodam et consumam Israelitas et Judæos.

Vers. 14. «Ego quasi leæna Ephraim, et quasi catulus leonis domui Juda,» q. d. Laniabo Israelitas quasi leæna, et Judæos quasi leunculus.

Cap. VI, 6. «Misericordiam volui, et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta,» q. d. Requiro internam pietatem, non externam; actus, non cæremonias; victimas mentis, non carnis; cordis, non oris.

Cap. VII, 4. «Omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente.» Sicut adulterandi libido adulterando increscit, magisque accenditur: ita libido colendi idola in Israelitis, ipsa eorum cultura magis increvit, et incensa est instar fornacis, quam succendit pistor; ita ut viderentur in idola furere et insanire.

Vers. 11. «Factus est Ephraim quasi columba seducta, non habens cor.» Sicut columba stolida sinit sibi pullos auferri, et ad eumdem nidum redit; rursum, ob escam in retia se dat, sinitque se capi: ita Israelitæ stolidi implorant opem deorum et Assyriorum, a quibus vident se sensim spoliari et vastari, agique in exitium.

Vers. 16. «Facti sunt quasi arcus dolosus.» Videbantur Jehu et Israelitæ, everso Baal, studia sua dirigere ad stabiliendum Dei cultum, sed ecce resilierunt ad colendos vitulos Jeroboam.

Cap. VIII, 4. «Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et non cognovi,» q. d. Reges Israel fecerunt schisma a domo David, et regnarunt in Israel non me auctore, sed populo tumultuante, et deficiente a Roboam. Ego enim unum institui regnum, puta Juda, non Israel; ego sum auctor unius Synagogæ et regni, non duplicis; odi enim divisionem et schisma, præsertim tendens ad idololatriam.

Cap. IX, 4. «Sacrificia eorum quasi panis lugentium,» q. d. Israelitæ idololatræ, et morantes in captivitate offerunt et comedunt victimas immundas et illegitimas, æque ac lugubres et funestes, quale est epulum funebre.

Vers. 10. «Facti sunt abominabiles, sicut ea (idola, et meretrices Beelphegor, id est Priapi obscenissimi) quæ dilexerunt.»

Cap. X, 12. «Seminate vobis in justitia (Hebraice, justitiam, id est opera pia, justa et sancta), et metite (id est certo metetis) in ore misericordiæ.» Hebraice, juxta os misericordiæ, scilicet Dei. Os symbolum est capacitatis et amplitudinis, q. d. Amplissimam a Deo recipietis mercedem, gratiam et misericordiam, tantam scilicet, quanta decet os, id est amplitudinem misericordiæ Dei.

«Innovate ergo vobis novale,» q. d. Cor vestrum, evulsis vitiorum spinis et loliis, quasi novale, id est, novum agrum Deo præparate, ut in eo ipse serat copiosa suæ gratiæ et misericordiæ semina.

Vers. 13. «Arastis impietatem, iniquitatem messuistis,» q. d. Hitherto you have plowed, and sown the seeds and works of impiety, and therefore you have reaped the punishments due to iniquity: «Ac comedistis frugem mendacii,» q. d. Paucas tenuesque comedistis fruges, ideoque mendaces et fallaces; quia spem magnæ segetis, quam dabant in germine, in messe non præstiterunt.

Cap. XI, 9. «Deus ego et non homo,» q. d. Homo regitur ira, ego iram moderor et rego; homo offensus spirat vindictam, ego misericordiam; hominis cogitationes sunt naturales, terrenæ et depressæ; meæ sunt supernaturales, cœlestes et transcendentes omnem angelorum intellectum; homo est inconstans et mutabilis, ego constans et immutabilis.

Vers. 12. «Circumdedit me in negatione Ephraim, Judas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis,» q. d. Cum Ephraim, id est decem tribus, abnegavit Dei cultum, et coluit vitulos aureos, tunc Judas, id est duæ tribus, Deo fideliter, cum sanctis sacerdotibus aliisque fidelibus adhæsit, ac quasi descendit cum Deo; Deus enim parte sui regni et Ecclesiæ ab Ephraim quasi spoliatus, descendere et deprimi videbatur; illi tamen in hoc descensu et contumelia, fidelis comes et assecla fuit Judas. Judas ergo fidem et amicitiam suam stabilem Deo in hac persecutione et tribulatione probavit. Vulgo enim fieri solet illud Poetæ:

As long as you are fortunate, you will count many friends:
If times grow cloudy, you will be alone.


Enigmas From Malachi, Adages From Hosea

pedum significat duplex regimen Dei. Primo enim rexit Judæos amore, sceptro quasi decoris, per promissa et beneficia, deditque principes et pontifices benevolos et beneficos; quales fuerunt ante Zachariam Moses, Josue, David, etc., post eum Machabæi, et maxime Christus. Verum quia Judæi his recalcitrarunt, hinc fracto sceptro decoris assumpsit sceptrum funiculi, quo cœpit eos regere terroribus, minis, vinculis et flagellis, præsertim post Christum, ac tandem plane eos abjecit, tradiditque vastandos Tito et Romanis, uti in sequentibus docet Zacharias.

Vers. 15. « Et dixit Dominus ad me: Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti, » id est improbi, qui gregem negligit, imo expilat, ut se unum pascat et ditet. Hujus vasa, id est instrumenta, sunt machæra, vel culter ad jugulandum oves: baculus ad confringendum earum crura; laqueus ad eas strangulandum; cithara, quam neglectis ovibus pulset, ut se oblectet. Unde subdit:

Vers. 17. « O pastor et idolum, derelinquens gregem, » q. d. Tu, o stulte et improbe pastor, non es pastor, sed umbra et idolum pastoris. Habes nomen et pedum, sed curam et vigilantiam pastoris non habes. Tales fuere Jason et Menelaus tempore Machabæorum, atque Annas, Caiphas et scribæ tempore Christi. Talis erit Antichristus in fine mundi, qui volet adorari ut idolum et numen.

Cap. XII, 2. « Ecce ego ponam Jerusalem superliminare crapulæ omnibus populis in circuitu. » Alludit ad profanationem templi factam sub Antiocho, adeo ut in eo comessationibus et scortationibus vacarent, ut patet II Machab. vi. Quocirca templum jam non erat templum, sed popina, ganea et domus crapulæ, ita ut in ejus superliminari tituli loco scyphus, quasi insigne compotationis et crapulæ, exponi potuerit, et forte reipsa expositus sit, q. d. Græci et nonnulli Judæi ex iis qui Deos fecerant domum crapulæ; ego faciam ut omnes ebrii in illam impingant, utque a Machabæis cædantur, et jam non vino, sed sanguine suo inebrientur; propinabo eis calicem tremoris, stuporis et soporis (hæc enim omnia significat Hebræum רעל raal), ut eo consopiti æternum somnum dormiant.

Vers. 3. « Ponam Jerusalem lapidem oneris cunctis populis; omnes qui levabunt eum, concisione lacerabuntur. » Alludit ad palæstram Gentilium, quam impius Jason in Jerusalem induxit, in qua certabant disco, id est massa plumbea vel saxea, quis scilicet eam altius elevare et longius projicere posset, qua sæpe lacerabantur manus levantium, imo ipsi levantes subinde opprimebantur, q. d. Certant Græci, ut Judæos, quasi discum et lapidem oneris e Judæa in Græciam projiciant; sed ego faciam ut ab eodem per Machabæos lanientur et opprimantur.

Cap. IV, 2. « Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus; et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento. » Alludit ad ænigma phœnicis; hujus enim sunt pennæ. Phœnix enim est avis solaris, quia symbolum est solis, q. d. Christus ex morte redivivus orietur vobis, o justi, quasi phœnix, id est quasi sol justitiæ post occasum exoriens, qui suis radiis, quasi pennis expansis, vobis irradiabit, et a morte vos resuscitabit, ac gloria beatitudinis et dote agilitatis donabit, ut vegeti, læti et fervidi exsiliatis, sicut exsiliunt vituli bene pasti et saginati.


Adages. From Hosea

Cap. II, 6. « Sepiam viam tuam spinis, » hoc est impediam ne curras ad tuos amasios, puta ad idola.

Vers. 9. « Liberabo lanam meam et linum meum. » Auferam a te vestes laneas et lineas, quibus abuteris ad cultum idolorum. Significat creaturas invite servire impietati, ideoque ab impiis quasi captivari, quia creatæ sunt et destinatæ ad hunc finem, ut serviant piis in cultu Dei. Ab hac captivitate liberat eas Deus, dum illas impiis adimit, et transfert ad pios vel homines, vel usus.

Vers. 13. « Visitabo super eam dies Baalim. » Puniam eam ob cultum Baal.

Vers. 14. « Lactabo eam, et ducam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. » Seducam eam ab amasiis, et solus cum sola agam, eique abblandiar.

Vers. 19. « Sponsabo te mihi in sempiternum, et sponsabo te mihi in justitia et judicio, et in misericordia et miserationibus. » Assumam te mihi in sponsam cum summa misericordia, æquitate et justitia, qua te tuebor, et hostes tuos prosternam.

Cap. III, 1. « Diligunt vinacia uvarum. » Peccator relicta uva pingui et plena, id est vero summoque bono, diligit vinacia, id est folliculos uvæ passæ, puta picta et ficta bona, falsas delicias, falsos honores, falsas opes, falsa gaudia.

Cap. IV, 2. « Sanguis sanguinem tetigit. » Cædes cædibus adduntur, peccata peccatis cumulantur.


Adages From Hosea

Vers. 11. « Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor, » id est rationem, judicium, mentem, spiritum hominemque dementant et infatuant.

Vers. 13. « Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Juda, » habens Dei templum, Deoque quasi dedicatus et intimus. « Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israel. » Israel ut vacca lasciviat, Juda in Dei lege consistat ut leo.

Cap. V, 3. « Ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a me, » q. d. Ego sum cordiognostes, ideoque video intimas Israelitarum cogitationes, desideria et propensiones in fornicationem et idololatriam. Unde sequitur: « Quia nunc fornicatus est Ephraim, contaminatus est Israel: quia spiritus fornicationum in medio eorum. »

Vers. 5. « Respondebit arrogantia Israel in facie ejus, » q. d. Arrogans fastus Israelis, Deique contemptus publica clade sternetur et punietur; hæcque humiliatio et pœna ostendet ejus scelera; eique interroganti: Cur adeo punior? in faciem non voce, sed facto et reipsa respondebit: Quia tam arrogans fuisti, q. d. Pœna respondebit culpæ; pœna culpam prodet totique orbi demonstrabit. Unde sequitur: « Et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua. »

Vers. 12. « Ego quasi tinea Ephraim, et quasi putredo (Hebraice teredo) domui Juda, » q. d. Uti tinea molli lentoque, sed certo morsu corrodit vestem, ac teredo lignum; ita ego corrodam et consumam Israelitas et Judæos.

Vers. 14. « Ego quasi leæna Ephraim, et quasi catulus leonis domui Juda, » q. d. Laniabo Israelitas quasi leæna, et Judæos quasi leunculus.

Cap. VI, 6. « Misericordiam volui, et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta, » q. d. Requiro internam pietatem, non externam; actus, non cæremonias; victimas mentis, non carnis; cordis, non oris.

Cap. VII, 4. « Omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente. » Sicut adulterandi libido adulterando increscit, magisque accenditur: ita libido colendi idola in Israelitis, ipsa eorum cultura magis increvit, et incensa est instar fornacis, quam succendit pistor; ita ut viderentur in idola furere et insanire.

Vers. 11. « Factus est Ephraim quasi columba seducta, non habens cor. » Sicut columba stolida sinit sibi pullos auferri, et ad eumdem nidum redit; rursum, ob escam in retia se dat, sinitque se capi: ita Israelitæ stolidi implorant opem deorum et Assyriorum, a quibus vident se sensim spoliari et vastari, agique in exitium.

Vers. 16. « Facti sunt quasi arcus dolosus. » Videbantur Jehu et Israelitæ, everso Baal, studia sua directuri ad stabiliendum Dei cultum, sed ecce resilierunt ad colendos vitulos Jeroboam.

Cap. VIII, 4. « Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et non cognovi, » q. d. Reges Israel fecerunt schisma a domo David, et regnarunt in Israel non me auctore, sed populo tumultuante, et deficiente a Roboam. Ego enim unum institui regnum, puta Juda, non Israel; ego sum auctor unius Synagogæ et regni, non duplicis; odi enim divisionem et schisma, præsertim tendens ad idololatriam.

Cap. IX, 4. « Sacrificia eorum quasi panis lugentium, » q. d. Israelitæ idololatræ, et morentes in captivitate offerunt et comedunt victimas immundas et illegitimas, æque ac lugubres et funestas, quale est epulum funebre.

Vers. 10. « Facti sunt abominabiles, sicut ea (idola, et meretrices Beelphegor, id est Priapi obscenissimi) quæ dilexerunt. »

Cap. X, 12. « Seminate vobis in justitia (Hebraice, justitiam, id est opera pia, justa et sancta), et metite (id est certo metetis) in ore misericordiæ. » Hebraice, juxta os misericordiæ, scilicet Dei. Os symbolum est capacitatis et amplitudinis, q. d. Amplissimam a Deo recipietis mercedem, gratiam et misericordiam, tantam scilicet, quanta decet os, id est amplitudinem misericordiæ Dei.

« Innovate ergo vobis novale, » q. d. Cor vestrum, evulsis vitiorum spinis et loliis, quasi novale, id est, novum agrum Deo præparate, ut in eo ipse serat copiosa suæ gratiæ et misericordiæ semina.

Vers. 13. « Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, » q. d. Hitherto you have ploughed and sown the seeds and works of impiety, and therefore you have reaped the punishments due to iniquity: « Ac comedistis frugem mendacii, » q. d. Paucas tenuesque comedistis fruges, ideoque mendaces et fallaces; quia spem magnæ segetis, quam dabant in germine, in messe non præstiterunt.

Cap. XI, 9. « Deus ego et non homo, » q. d. Homo regitur ira, ego iram moderor et rego; homo offensus spirat vindictam, ego misericordiam; hominis cogitationes sunt naturales, terrenæ et depressæ; meæ sunt supernaturales, cœlestes et transcendentes omnem angelorum intellectum; homo est inconstans et mutabilis, ego constans et immutabilis.

Vers. 12. « Circumdedit me in negatione Ephraim, Judas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis, » q. d. Cum Ephraim, id est decem tribus, abnegavit Dei cultum, et coluit vitulos aureos, tunc Judas, id est duæ tribus, Deo fideliter, cum sanctis sacerdotibus aliisque fidelibus adhæsit, ac quasi descendit cum Deo; Deus enim parte sui regni et Ecclesiæ ab Ephraim quasi spoliatus, descendere et deprimi videbatur; illi tamen in hoc descensu et contumelia, fidelis comes et assecla fuit Judas. Judas ergo fidem et amicitiam suam stabilem Deo in hac persecutione et tribulatione probavit. Vulgo enim fieri solet illud Poetæ:

As long as you are fortunate, you will count many friends;
If the times become cloudy, you will be alone.


Adages From Joel and Amos

Cap. XII, 1. « Ephraim pascit ventum et sequitur æstum, » q. d. Israel facit rem futilem, perinde ac si quis ventos vellet pascere et regere, quasi oves; imo rem noxiam, perinde ac si quis persequeretur æstum; eum enim non comprehendet, nec lædet, sed potius ab eo lædetur et uretur. Colit enim idola vana et noxia, in iisque spes suas reponit; ob quæ vastabitur et comburetur.

Vers. 7. « Chanaan in manu ejus statera dolosa, » q. d. Israel jam non est Israel, sed Chanaan, id est mercator fraudulentus; in manu enim ejus est statera dolosa; quia per iniqua pondera et mensuras decipit ementes et vendentes, ac iniqua lucra aucupatur.

Vers. 11. « Si in Galaad idolum, ergo frustra erant in Galgal bobus immolantes, » q. d. Si Galaaditæ, id est Israelitæ, experti sunt suos deos esse « idolum, » id est rem vanam et noxiam, ideoque se cum illis excisos esse, et in vanum abiisse; ergo frustra eosdem colunt Judæi in Galgal: pariter enim sentient eos esse idolum, id est rem vanam et noxiam, cumque eo exscindentur et evanescent.

Cap. XIII, 9. « Perditio tua, Israel: tantummodo in me auxilium tuum, » q. d. Excidium tuum tibi tuisque sceleribus ascribe, non mihi meæque sævitiæ; ego enim tantum tibi auxiliari possum, idque desidero, si pœnitere et ad me redire velis. Tuum ergo exitium habes ex te, ex me vero non nisi auxilium.

Vers. 11. « Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea, » q. d. Non est quod speres auxilium a regibus tuis, Jeroboam et posteris ejus; quia sicut eos tibi iratus dedi, ita et iratus auferam, tradamque una tecum Assyriis. Id fecit Deus in Hosee ultimo rege Israel.

Cap. XIV, 3. « Dicite ei (Deo quem offendisti): Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, » id est da veniam, gratiam omneque bonum, quod rursum per gratiarum actionem a nobis accipias. Unde subdit: « Et reddemus vitulos labiorum nostrorum, » puta laudem et hymnodiam labiis nostris expressam. Præscribit Propheta Israeli pœnitenti formulam confessionis et deprecationis.

Vers. 10. « Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hæc? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis, » q. d. Soli sapientes, id est fideles et justi, intelligent vias legesque Domini, ac in eis ambulant recte in cœlum; cæteri, infideles scilicet et impii, insipientes sunt: quia vias Dei practice non cognoscunt, nec in eis ambulant, sed in eis impingunt, corruuntque in scelera, ac deinde in supplicia, puta in gehennam.

Cap. I, 15. « A a a, diei, quia prope est dies Domini, » puta dies excidii Samariæ, et typice totius mundi, q. d. Instat extrema clades urbi et orbi, « et quasi vastitas a potente veniet. » Unde de eodem ait cap. II, 1: « Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbetur omnes habitatores terræ, quia venit dies Domini; quia prope est dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi mane expansum super montes, populus multus et fortis, » q. d. Sicut summo mane sol expandit spargitque radios super montes, eosque præoccupat; ita Assyrii summa celeritate advolarunt, et præoccuparunt montes Israelis, antequam eos adventare scirent et sentirent Israelitæ.

Cap. II, 3. « Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma; quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum, » q. d. Exercitus Assyriorum ita omnia vastabit, ac si ignem cuncta afflantem ante se præferret, et post se exhalaret, ita ut terram, quæ antea erat florens quasi paradisus, redigat in solitudinem et vastitatem.

Hinc Vers. 10. « A facie ejus contremuit terra, moti sunt cœli: sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum. » Hæc proprie fient in fine mundi; sed improprie facta sunt in excidio Israelis; quia scilicet Israelitis pavore perculsis, cœli et terra inverti, concuti et obscurari visa sunt. Est hypallage.

Cap. V, 7. « Qui convertitis in absinthium judicium. » Qui injustas, amaras et acerbas fertis sententias in pauperes et innocentes, itaque eos quos juvare et consolari debebatis, exacerbatis et mœrore conficitis.

Vers. 9. « Qui subridet vastitatem super robustum. » Qui ludens et quasi subridens immittit plagas in robustos, quibus eos vastat et conculcat.

Vers. 11. « Pro eo quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis; vineas plantabitis amantissimas, et non bibetis vinum earum. »

Vers. 13. « Prudens in tempore illo (excidii, considerans justum Dei judicium et vindictam) tacebit, quia tempus malum est. »

Vers. 23. « Aufer a me tumultum carminum tuorum, et cantica lyræ tuæ non audiam. » Quia Deus quærit cantica cordis, non oris; planctum mentis, non vocis.

Vers. 24. « Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis, » q. d. Dei justa vindicta vos obruet, instar torrentis longe lateque exundantis, qui omnia secum convolvit et abripit.

Cap. VI, 1, 4 et 5. « Væ qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariæ! optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel. Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris. Qui comeditis agnum de grege. Qui canitis ad vocem psalterii. Bibentes vinum in phialis, etc., et nihil patiebantur super contritione Joseph (populi sui). Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium (in captivitatem Assyriacam), et auferetur factio lascivientium. Juravit Dominus Deus in anima sua, » etc.

Vers. 8. « Super hoc plangam, et ululabo: vadam spoliatus et nudus; faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum, » q. d. Miserabiliter et inconsolabiliter plangam excidium Samariæ.

Vers. 10. « In domo Pulveris (hebraice in Aphra) pulvere vos conspergite, » q. d. Aphra, urbs Samariæ, recte vocatur Aphra, id est pulvis; quia in pulverem ab Assyriis est redigenda. In ea ergo quasi in domo pulveris, vos, o Samaritæ, pulvere vos conspergite, et lugete excidium ejus et vestrum.

Cap. II, 13. « Ascendet pandens iter ante eos: divident et transibunt portam, et ingredientur per eam: et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum, » q. d. Christus præibit pandetque viam fidelibus suis in Ecclesiam, tum militantem, tum triumphantem.

Cap. III, 6. « Propterea nox vobis pro visione erit, et tenebræ vobis pro divinatione: et occumbet sol super Prophetas, et obtenebrabitur super eos dies, » q. d. Quia vos, o pseudoprophetæ, non lucem, id est veritatem, sed noctem et tenebras, id est mendacia, prophetastis, prædicendo impiis pacem, id est prospera; idcirco puniam vos, faciamque ut visiones, id est prophetiæ vestræ, vertantur in noctem, tum falsitatis, ut omnibus appareat eas fuisse tenebras, id est errores et figmenta; tum calamitatis et excidii. Redigam enim vos in eas angustias, ut sol vobis pavidis et attonitis occumbere, diesque in meridie obtenebrari videatur.

Vers. 8. « Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, judicio et virtute, ut annuntiem Jacob scelus suum, et Israel peccatum suum. » Doctori et concionatori necessaria sunt hæc tria: primo, fortitudo, id est libertas, et constantia docendi et arguendi peccata et peccatores potentes; secundo, judicium, id est veritas, æquitas et discretio; tertio, virtus, id est efficacia dicendi.

Vers. 10. « Qui ædificatis Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate, » q. d. Qui domos magnificas in Jerusalem ædificatis ex injustis vectigalibus, donis, usuris, contractibus, fraudibus, rapinis et oppressionibus pauperum. Unde explicans subdit: « Principes ejus in muneribus judicabant, » etc.

Vers. 12. « Propter hoc causa vestri (ob vestras rapinas et scelera), Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa sylvarum, » q. d. Demoliar Sionem, et in ea domos vestras; quia eas ædificatis ex rapinis et sanguine pauperum. Urbs enim plectitur propter cives; et templum igni destinatur propter impios et sacrilegos indigenas. Satius enim est illud dari igni, quam sceleri; excidio, quam sacrilegio; hosti Chaldæo, quam idololatræ et homicidæ Judæo.


Adages From Obadiah, Jonah and Micah

Cap. VI, 3 et 4. « Popule meus, quid feci tibi, aut quid molestus fui tibi? responde mihi. Quia eduxi te de terra Ægypti, et de domo servientium liberavi te: et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam? » q. d. Estne hoc maleficium quod mihi imputas, nimirum beneficium, quo te e carcere Ægyptiaco redemi, et ex mancipio effeci ingenuum et liberum? Est mycterismus.

Vers. 8. « Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: utique facere judicium (justitiam), et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. » Sicut reus supplex et sollicitus ambulat cum judice, a quo veniam et vitam petit: et sicut famuli solliciti ambulant cum dominis suis, a quibus victum et omnia bona sperant.

Vers. 14. « Humiliatio tua in medio tui. » In te residet tam culpa, quam pœna afflictionis tuæ.

Cap. VII, 1. « Væ mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ! non est botrus ad comedendum, » q. d. Heu mihi: nam ego Michæas prædicatione mea excolui vineam Juda; sed oleum et operam perdidi: vix unum alterumve converti: diabolo et idolis cedunt botri grossi et plurimi, Deo et mihi pauculi acini. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

Vers. 4. « Qui optimus in eis est, quasi paliurus; et qui rectus, quasi spina de sepe, » q. d. Optimus inter Judæos, nocens est et aculeatus, pungitque et lædit ut paliurus et spinæ: cogitate ergo quales sint cæteri, quales pessimi.

Vers. 5. « Ab ea quæ dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui, » q. d. Uxori ne reveles secreta tua; prodet enim te, utpote infida et garrula: « Nam inimici hominis domestici ejus. »

Vers. 8 et 9. « Ne læteris, inimica mea (o æmula Idumæa), super me (Jerusalem, quæ vastata sum a Chaldæis), quia cecidi; consurgam, cum sedero in tenebris. Dominus lux mea est. Iram Domini (captivitatem 70 annorum in Babylone) portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet: educet me in lucem (in libertatem per Cyrum, et magis per Christum), videbo justitiam ejus, » justam vindictam in Chaldæos, aliosque fidelium tyrannos.

Vers. 18 et 19. « Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ? Revertetur et miserebitur nostri: deponet iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra. Dabis veritatem Jacob, misericordiam Abraham, quæ jurasti patribus nostris a diebus antiquis, » q. d. Tu, o Domine Deus, vere et fideliter præstabis libertatem per Cyrum et magis per Christum, Jacobo, id est Jacobæis, sive Judæis, quam misericorditer olim promisisti, et jurasti Abrahæ cæterisque Patriarchis, te daturum posteris eorum.

Cap. I, 9. « Non consurget duplex tribulatio, » id est, ut Septuaginta: Non vindicabit bis in idipsum in tribulatione, q. d. Deus idem scelus non punit bis; ita S. Cyrillus et Theophylactus.

Vers. 15. « Ecce super montes pedes (gressus, adventus: hujus enim symbolum et causa sunt pedes) evangelizantis et annuntiantis pacem: celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua: quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial, universus interiit. » Belial hic ad litteram est Sennacherib: allegorice est diabolus: tropologice est peccatum: anagogice est mors, quæ tolletur in resurrectione, qua sublata Beati in cœlo celebrabunt perenne festum et jubilæum.

Cap. II, 11. « Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum? » Ubi est Ninive, quæ erat lustrum leonum, id est tyrannorum, qui prædabantur omnes gentes, earumque spolia et opes distribuebant suis catulis, id est filiis et optimatibus? q. d. Eversa est et expilata a Chaldæis, sicut ipsa evertit et expilavit alias.

Cap. III, 1. « Væ civitas sanguinum, universa mendacii dilaceratione plena! non recedet a te rapina, » q. d. Væ civitati Ninive, quæ tota est sanguinaria, mendax, plena rapinis et prædis! quia sicuti prædata est, et laceravit alias gentes, sic pariter ipsa lacerabitur, eritque prædæ Chaldæis.

Vers. 4. « Propter multitudinem fornicationum meretricis speciosæ, et gratæ, et habentis maleficia, quæ vendidit gentes in fornicationibus suis, et familias in maleficiis suis, » q. d. Exscindetur Ninive ob idololatrias suas, superstitiones et veneficia, quibus infecit et imbuit omnes gentes sibi subjectas.

Vers. 8. « Numquid melior es Alexandria populorum, quæ habitat in fluminibus? aquæ in circuitu ejus: cujus divitiæ, mare: aquæ, muri ejus: Æthiopia, fortitudo ejus, » q. d. Ne fidas tuis viribus et opibus, o Ninive: nam Alexandria quæ te est fortior et opulentior, utpote adjacens mari et aquis cincta, iis se tutari non poterit, sed capietur a Chaldæo: pariter ergo ab eo capieris et tu.

Cap. I, 6 et 8. « Ecce ego suscitabo Chaldæos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terræ, etc. Leviores pardis equi ejus, et velociores lupis vespertinis, etc. Volabunt quasi aquila festinans ad comedendum. » In pardo notatur Chaldæorum sævitia, in lupo voracitas, in aquila rapacitas, in omnibus velocitas.

Vers. 13 et 14. « Quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se? Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem? » q. d. Cur permittis, o Domine, Nabuchodonosorem quasi balænam impune grassari, nosque quasi pisciculos tyrannice opprimere et deglutire? Cur nos quasi lumbricos sinis ab eo injuste calcari et proteri?


Adages From Nahum and Habakkuk

Vers. 16. « Propterea immolabit sagenæ suæ, et sacrificabit reti suo: quia in ipsis incrassata est pars ejus, et cibus ejus electus. » Sagenam et rete vocat arma, vires et castra Nabuchodonosoris, quibus quasi retibus ipse illaqueabat, et capiebat gentes instar piscium, q. d. Ipse sibi suisque viribus, non Deo, ascribit suas victorias. Unde eas habet pro numine: quocirca ipse ut Deus, in statua aurea quam erexit, Daniel. cap. III, coli et adorari voluit.

Cap. II, 1. « Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem, et contemplabor ut videam quid dicatur mihi, » q. d. Ego disputans et argumentans cum Deo, cur sinat impios Chaldæos vastare populum Dei: ut meam thesin quasi munitionem propugnem, stabo vigil in excubiis, ut argumenta Dei excipiam, eaque aliis argumentis, si possim, repellam et refellam.

Vers. 2 et 3. « Et respondit mihi Dominus, etc. Apparebit in finem, et non mentietur: si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit: justus autem in fide sua vivet, » q. d. Tandem Deus puniet Chaldæos, et e Babylone liberabit Judæos, scilicet post 70 annos: quare si moram fecerit, exspectate eum, quia certo veniet, idque brevi. Nolite ergo in ista mora esse impatientes, increduli, et diffidentes de hisce Dei promissis; sed in eorum fide et spe vestram captivitatem, et ærumnas generose sustentate, alacresque vivite.

Vers. 6. « Væ ei qui multiplicat non sua! usquequo et aggravat contra se densum lutum? » q. d. O miser Nabuchodonosor, cur rapis alienas opes? quid enim hæ sunt aliud quam densum lutum, quo te opples et aggravas?

Vers. 11. « Quia lapis de pariete clamabit, » q. d. Lapides, ligna et tigna quæ rapuisti, vel ex rapto emisti, ad superba tua palatia exstruenda, propalam omnibus inclamabunt tuam avaritiam et rapinam, ideoque te juste a Deo puniri, vastari et disperdi.

Vers. 18. « Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile, et imaginem falsam? » q. d. Quid in idolo tui Beli confidis? Hoc enim non est numen, sed numinis imago falsa, quam plastes finxit: « Dominus autem in templo sancto suo: sileat a facie ejus omnis terra. »

Cap. III, 16. « Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat, ut requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum accinctum nostrum, » q. d. Veniant in me omnes ærumnæ, omnes morbi, omnes afflictiones, ut in die illa horrenda excidii Babylonis, communem Chaldæorum cladem evadam, et ascendam ad populum accinctum ad iter, cum eoque sospes redeam in Judæam. Allegorice, ut in die excidii mundi, dieque judicii sim securus, et ascendam ad populum electorum, jam accinctum ad iter in cœlum.

Vers. 18 et 19. « Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo, » id est liberatore et salvatore meo, tum e Babylone, tum mystice a peccato et gehenna: « Deus Dominus fortitudo mea, et ponet pedes meos quasi cervorum, et super excelsa mea deducet me victor, » in Jerusalem tum terrestrem, tum cœlestem, « in psalmis canentem. »

Cap. II, 9. « Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorrha, siccitas spinarum, et acervi salis, et desertum usque in æternum. » Est periphrasis extremæ vastitatis et desolationis, qua Moab et Ammon regiones olim florentes per Chaldæos convertendæ erant in spineta, et acervos salis instar Sodomæ. Causam subdit, vers. 10: « Hoc eis eveniet pro superbia sua; quia blasphemaverunt, et magnificati sunt super populum Domini, » hebraice magnificarunt, scilicet os et linguam, subsannando Judæos cum vastarentur a Chaldæis, et blasphemando, ac dicendo quod Deus eorum non potuisset eos contra Chaldæos tutari. Quocirca « horribilis, » hebraice terribilis, erit « Dominus super eos, et attenuabit omnes deos terræ, et adorabunt eum viri de loco suo omnes insulæ gentium. » Hoc impletum est per Evangelium Christi et prædicationem Apostolorum.

Vers. 13, 15, etc. « Ponet speciosam (Niniven) in solitudinem, etc. Hæc est civitas gloriosa habitans in confidentia, quæ dicebat in corde suo: Ego sum, et extra me non est alia amplius: quomodo facta est in desertum cubile bestiæ? » q. d. Ninive, urbs illa inclyta, superba et gloriosa, orbis domina, a Chaldæis vastabitur, ita ut in ea deinceps non habitent homines, sed bestiæ et feræ.

Cap. I, 6. « Seminastis multum, et intulistis parum; comedistis, et non estis satiati; bibistis, et non estis inebriati; operuistis vos, et non estis calefacti; et qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum. » Causam dat, vers. 9: « Quia domus mea deserta est, et vos festinatis unusquisque in domum suam, » q. d. Quia vos prætulistis vestras domos et commoda Deo, indeque neglexistis fabricam templi, ut illud maneret desertum; hinc Deus punit vos sterilitate et penuria, ut agri, horrea, vineæ et cellaria vestra sint arida, deserta et squalida, nec vos satient aut reficiant. Unde, vers. 11: « Vocavi, inquit, siccitatem super terram, et super montes et super triticum, et super vinum, » etc.

Cap. I, 12. « Et respondit angelus Domini, et dixit: Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem et urbium Juda, quibus iratus es? iste jam septuagesimus annus est. » Hi 70 anni sunt desolationis, sive excidii Jerusalem et templi, qui inchoantur anno 18 Nabuchodonosoris, et finiuntur anno 2 Darii Hystaspis, quo hæc dixit angelus: ac proinde diversi sunt ab annis 70 captivitatis Babylonicæ. Hi enim finiuntur anno 1 Cyri, et inchoantur anno 11 Joakim, vel, ut alii, anno 3 ejusdem.

Cap. II, 6. « O, o, fugite de terra Aquilonis, » puta de Babylone, quæ est confusio errorum et vitiorum, ideoque rursum brevi capietur et vastabitur a Dario Hystaspis. Tropologice, fugite de mundo, qui plenus est pompis, vanitatibus, erroribus, concupiscentiis, ærumnis, periculis.

Cap. III, 2. « Numquid non iste torris est erutus de igne? » q. d. Jesus filius Josedec, rediens a captivitate, est quasi torris ustulatus et fuligi nosus, e fornace Babylonia erutus, id est miser, squalidus et pauper. Cur ergo tu, o Satan, ei adversaris, ut eum plane comburas et disperdas, ne templum cultumque meum quasi pontifex restauret?

Vers. 10. « In die illa, etc., vocabit vir amicum suum subter vineam, et subter ficum, » q. d. Tempore Christi et Evangelii erit summa pax, lætitia et communicatio, ut fideles inter se bona habeant communia, in iisque conviventur, tum corporaliter, tum potius spiritualiter in Eucharistia, vita, doctrina et gratia Christi. Ipse enim est nostra vitis et ficus.

Cap. VII, 13. « Et factum est sicut locutus est (Deus), et non audierunt: sic clamabunt, et non exaudiam, » q. d. Lege talionis par pari referam: ipsi me vocantem noluerunt audire, vicissim ego quoque eos in necessitate me invocantes non exaudiam.

Cap. IX, 1. « Domini est oculus hominis, et omnium tribuum Israel, » q. d. Deus est « oculus, » tum activus, et videns omnes gentes, æque ac tribus Israel, iisque providens: tum passivus et visus, q. d. Deus est objectum oculi: Deus est in quem oculum intendunt omnes homines, ab eo sperantes opem et omne bonum. Sic Ægyptii Deum et numen, sive providentiam, pingebant quasi oculum baculo insistentem. Baculus significat sceptrum, puta dominium et potestatem regiam; oculus, vigilantiam et providentiam Dei.

Vers. 9. « Exsulta satis, filia Sion; jubila, filia Jerusalem. Ecce rex tuus veniet tibi justus et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam, et super pullum filium asinæ. » Rex est Christus, qui in die Palmarum, quasi rex certo debellatus rus dæmones, peccata et mortem, triumphans ingressus est Jerusalem, vectus asina, Matth. XXI, 5.

Vers. 11. « Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua, » q. d. Tu, o Christe, merito et pretio sanguinis tui, quo sancivisti novum fœdus inter Deum et homines, liberasti Patres in limbo detentos, ut tecum resurgerent, et ascenderent in cœlum.


Adages From Zephaniah, Haggai and Zechariah

Vers. 13. « Et suscitabo filios tuos, Sion, super filios tuos, o Græcia, et ponam te quasi gladium fortium. Et Dominus Deus super eos videbitur, et exibit ut fulgur jaculum ejus: et Dominus Deus in tuba canet, et vadet in turbine Austri, » q. d. Apostoli ex Sione, id est e Judæa oriundi, erunt quasi gladius fortis, arcus, jacula fulgurantia, lapides fundæ, tubæ et turbines Dei, quibus Græcos, id est omnes gentes, clangore et potenti virtute Evangelii prosternet, sibique subjiciet. Unde de iisdem subdit:

Vers. 16. « Quia lapides sancti elevabuntur super terram ejus, » q. d. Apostoli erunt quasi lapides sancti, in titulum et trophæum victoriæ, de toto mundo partæ, erecti et elevati; ut quisquis eos viderit, vel nominari audierit, cogitet et stupeat tantam eorum gratiam et vim, qua pauci totum orbem Christo subegerunt.

Vers. 17. « Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines? » q. d. Apostoli eorumque asseclæ tantæ erunt virtutis, tantaque patrabunt, non vi sua, sed ope Dei, qui omne suum bonum et pulchrum eis communicabit, scilicet S. Eucharistiam, quæ eos quasi frumentum alet, roborabit; et velut juvenes, agiles, electos et validos reddet; ac quasi vinum cœleste, eos virgines, cœlestes et angelicos efficiet.

Cap. X, 3. « Posuit eos quasi equum gloriæ suæ. » « Eos » scilicet Machabæos pugnaces et victoriosos. Mystice Apostolos. Sic equus gloriæ Christi fuit S. Paulus; unde de iis subdit, vers. 5: « Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prælio: et bellabunt, quia Dominus cum eis. » Et vers. 12: « Confortabo eos in Domino, et in nomine ejus ambulabunt. »

Cap. XII, 6. « In die illa ponam duces Juda sicut caminum ignis in lignis, et sicut facem ignis in fœno: et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu, » q. d. Ponam Machabæos quasi caminos et faces, qui omnes gentes in circuitu succendant, sibique subjiciant. Allegorice, dabo Apostolos, qui instar ignis totum mundum amore Dei inflammabunt.

Vers. 8. « Et erit qui offenderit ex eis in die illa, » ut resurgat fortior, « quasi David: et domus David quasi Dei, sicut angelus Domini in conspectu eorum, » q. d. Judæi qui metu Antiochi a fide apostatarint, videntes Machabæorum victorias, animos resument, et fortiores resurgent instar Davidis post lapsum. Rursum proceres et posteri Davidis erunt validi quasi angeli Dei. Hoc verum in Machabæis, verius in Apostolis et Christianis.

Vers. 10. « Effundam super, etc. Jerusalem spiritum gratiæ et precum, et aspicient ad me quem confixerunt. » Est prophetia de Christo in cruce spinis, clavis et lancea confixo, quem Judæi pii aspexerunt cum intimo dolore et compassione, precantes Deum, ut tam indignam Filii sui et Messiæ necem averteret, et ulcisceretur.

Vers. 11. « In die illa magnus erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon, » q. d. Magno planctu plangent mortem Christi; sicut olim planxerunt necem Josiæ, qui occisus est in Mageddo, juxta Adadremmon urbem, ita dictam a copia malogranatorum.

Cap. VII, 14 et 15. « Non sum Propheta, et non sum filius Prophetæ, sed armentarius ego sum, vellicans sycomoros. Et tulit me Dominus cum sequerer gregem, et dixit Dominus ad me: Vade, propheta, ad populum meum Israel. » Ita stulta et ignobilia mundi eligit Deus, impletque suo spiritu, ut confundat nobiles et sapientes.

Cap. VIII, 11. « Et mittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aquæ, sed audiendi verbum Domini, » q. d. Redigam Israel in obsidione Samariæ ad tantas angustias, ut Prophetas, quos antea sprevit, undique conquirat, ut ex iis sciscitetur oraculum de futuro obsidionis eventu, an et quomodo manus Assyriorum possit evadere.

Cap. IX, 7. « Numquid non ut filii Æthiopum vos estis mihi filii Israel. » Quia sicut Æthiopes colore, ita vos moribus atri estis, deformes, obdurati et immutabiles.

Vers. 3 et 4. « Dicis (o Edom) in corde tuo: Quis detrahet me (ex rupe in qua securus habito) in terram? Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. »

Cap. II, 9. « Qui custodiunt vanitates frustra, misericordiam suam derelinquunt, » q. d. Qui colunt idola, quique voluptates suas a Deo vetitas sectantur, derelinquunt Deum, a quo omnem misericordiam et omne bonum exspectare debent.

Cap. III, 4. « Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur. »

Cap. I, 5. « Quod scelus Jacob? nonne Samaria? et quæ excelsa Judæ? nonne Jerusalem? » q. d. Samaria quasi metropolis, quæ decem tribubus debebat esse dux fidei et religionis, facta est eisdem dux idololatriæ, æque ac Jerusalem Judæ, sive duabus tribubus.

Vers. 12. « Et factum est sicut locutus est, et non audierunt: sic clamabunt, et non exaudiam. »

Cap. VI, 12. « Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem (decem tribus) ruinis (excidio pleno et perpetuo), et domum minorem scissionibus, » id est duas tribus scindet et carpet; sed non delebit: quin imo post 70 annos captivitatis Babylonicæ, eas sibi et patriæ restituet.


Adages From Zechariah

Cap. I, 12. « Et respondit angelus Domini, et dixit: Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem et urbium Juda, quibus iratus es? iste jam septuagesimus annus est. » Hi 70 anni sunt desolationis, sive excidii Jerusalem et templi, qui inchoantur anno 18 Nabuchodonosoris, et finiuntur anno 2 Darii Hystaspis, quo hæc dixit angelus: ac proinde diversi sunt ab annis 70 captivitatis Babylonicæ. Hi enim finiuntur anno 1 Cyri, et inchoantur anno 11 Joakim, vel, ut alii, anno 3 ejusdem.

Cap. II, 6. « O, o, fugite de terra Aquilonis, » puta de Babylone, quæ est confusio errorum et vitiorum, ideoque rursum brevi capietur et vastabitur a Dario Hystaspis. Tropologice, fugite de mundo, qui plenus est pompis, vanitatibus, erroribus, concupiscentiis, ærumnis, periculis.

Cap. III, 2. « Numquid non iste torris est erutus de igne? » q. d. Jesus filius Josedec, rediens a captivitate, est quasi torris ustulatus et fuliginosus, e fornace Babylonia erutus, id est miser, squalidus et pauper. Cur ergo tu, o Satan, ei adversaris, ut eum plane comburas et disperdas, ne templum cultumque meum quasi pontifex restauret?

Vers. 10. « In die illa, etc., vocabit vir amicum suum subter vineam, et subter ficum, » q. d. Tempore Christi et Evangelii erit summa pax, lætitia et communicatio, ut fideles inter se bona habeant communia, in iisque conviventur, tum corporaliter, tum potius spiritualiter in Eucharistia, vita, doctrina et gratia Christi. Ipse enim est nostra vitis et ficus.

Cap. VII, 13. « Et factum est sicut locutus est (Deus), et non audierunt: sic clamabunt, et non exaudiam, » q. d. Lege talionis par pari referam: ipsi me vocantem noluerunt audire, vicissim ego quoque eos in necessitate me invocantes non exaudiam.

Cap. IX, 1. « Domini est oculus hominis, et omnium tribuum Israel, » q. d. Deus est « oculus, » tum activus, et videns omnes gentes, æque ac tribus Israel, iisque providens: tum passivus et visus, q. d. Deus est objectum oculi: Deus est in quem oculum intendunt omnes homines, ab eo sperantes opem et omne bonum. Sic Ægyptii Deum et numen, sive providentiam, pingebant quasi oculum baculo insistentem. Baculus significat sceptrum, puta dominium et potestatem regiam; oculus, vigilantiam et providentiam Dei.

Vers. 9. « Exsulta satis, filia Sion; jubila, filia Jerusalem. Ecce rex tuus veniet tibi justus et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam, et super pullum filium asinæ. » Rex est Christus, qui in die Palmarum, quasi rex certo debellatu rus dæmones, peccata et mortem, triumphans ingressus est Jerusalem, vectus asina, Matth. XXI, 5.

Vers. 11. « Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua, » q. d. Tu, o Christe, merito et pretio sanguinis tui, quo sancivisti novum fœdus inter Deum et homines, liberasti Patres in limbo detentos, ut tecum resurgerent, et ascenderent in cœlum.

Vers. 13. « Et suscitabo filios tuos, Sion, super filios tuos, o Græcia, et ponam te quasi gladium fortium. Et Dominus Deus super eos videbitur, et exibit ut fulgur jaculum ejus: et Dominus Deus in tuba canet, et vadet in turbine Austri, » q. d. Apostoli ex Sione, id est e Judæa oriundi, erunt quasi gladius fortis, arcus, jacula fulgurantia, lapides fundæ, tubæ et turbines Dei, quibus Græcos, id est omnes gentes, clangore et potenti virtute Evangelii prosternet, sibique subjiciet. Unde de iisdem subdit:

Vers. 16. « Quia lapides sancti elevabuntur super terram ejus, » q. d. Apostoli erunt quasi lapides sancti, in titulum et trophæum victoriæ, de toto mundo partæ, erecti et elevati; ut quisquis eos viderit, vel nominari audierit, cogitet et stupeat tantam eorum gratiam et vim, qua pauci totum orbem Christo subegerunt.

Vers. 17. « Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines? » q. d. Apostoli eorumque asseclæ tantæ erunt virtutis, tantaque patrabunt, non vi sua, sed ope Dei, qui omne suum bonum et pulchrum eis communicabit, scilicet S. Eucharistiam, quæ eos quasi frumentum alet, roborabit; et velut juvenes, agiles, electos et validos reddet; ac quasi vinum cœleste, eos virgines, cœlestes et angelicos efficiet.

Cap. X, 3. « Posuit eos quasi equum gloriæ suæ. » « Eos » scilicet Machabæos pugnaces et victoriosos. Mystice Apostolos. Sic equus gloriæ Christi fuit S. Paulus; unde de iis subdit, vers. 5: « Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prælio: et bellabunt, quia Dominus cum eis. » Et vers. 12: « Confortabo eos in Domino, et in nomine ejus ambulabunt. »

Cap. XII, 6. « In die illa ponam duces Juda sicut caminum ignis in lignis, et sicut facem ignis in fœno: et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu, » q. d. Ponam Machabæos quasi caminos et faces, qui omnes gentes in circuitu succendant, sibique subjiciant. Allegorice, dabo Apostolos, qui instar ignis totum mundum amore Dei inflammabunt.

Vers. 8. « Et erit qui offenderit ex eis in die illa, » ut resurgat fortior, « quasi David: et domus David quasi Dei, sicut angelus Domini in conspectu eorum, » q. d. Judæi qui metu Antiochi a fide apostatarint, videntes Machabæorum victorias, animos resument, et fortiores resurgent instar Davidis post lapsum. Rursum proceres et posteri Davidis erunt validi quasi angeli Dei. Hoc verum in Machabæis, verius in Apostolis et Christianis.

Vers. 10. « Effundam super, etc. Jerusalem spiritum gratiæ et precum, et aspicient ad me quem confixerunt. » Est prophetia de Christo in cruce spinis, clavis et lancea confixo, quem Judæi pii aspexerunt cum intimo dolore et compassione, precantes Deum, ut tam indignam Filii sui et Messiæ necem averteret, et ulcisceretur.

Vers. 11. « In die illa magnus erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon, » q. d. Magno planctu plangent mortem Christi; sicut olim planxerunt necem Josiæ, qui occisus est in Mageddo, juxta Adadremmon urbem, ita dictam a copia malogranatorum.


Adages From Malachi

Cap. I, 3. « Dilexi Jacob, Esau autem odio habui. » Quia scilicet Jacobæos e Babylone in patriam reduxi, Idumæos autem in captivitate reliqui. Unde explicans subdit: « Posui montes ejus in solitudinem, et hæreditatem ejus in dracones deserti. » Et vers. 4: « Isti ædificabunt, et ego destruam, et vocabuntur termini iniquitatis, et populus cui iratus est Dominus usque in æternum. » Allegorice Jacob, id est sanctos et electos, dilexi, et elegi ad vitam æternam: Esau, id est impios et reprobos, odio habui, et damnavi ad gehennam. Vide dicta Rom. IX, 13.

Vers. 6. « Filius honorat patrem, et servus dominum suum: si ergo pater ego sum, ubi est honor meus; et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? »

Vers. 14. « Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino: quia Rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus. » Deo enim summo et optimo, summa et optima sunt danda, præsertim quæ illi voto promissa sunt.

Cap. II, 7. « Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. » Angelus, id est nuntius et legatus, ut vertit Vatablus, quem scilicet Deus legat ad homines, ut eis suam voluntatem et legem enuntiet.

Cap. III, 6. « Ego Dominus, et non mutor. » Sum immutabilis, ideoque non revoco mea decreta, promissa et minas.

Vers. 14 et 15. « Dixistis: Vanus est, qui servit Deo; et quod emolumentum, quia custodivimus præcepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum? Ecce nunc beatos dicimus arrogantes: siquidem ædificati sunt facientes impietatem. » Est vox impiorum negantium numen et providentiam Dei, eo quod videant pios in hoc mundo deprimi, impios exaltari. Hisce respondet Propheta: « Et attendit Dominus, et audivit » hosce sermones impiorum providentiam Dei impugnantium, et piorum eam defendentium: « Et scriptus est liber monumenti, » id est memoriæ, « coram timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus, » q. d. Deus in memoria et mente sua, quasi in libro conscripsit omnium hominum dicta et facta, eaque in die judicii leget, et cuique pro merito præmium vel pœnam decernet: præmium, scilicet timentibus et assidue cogitantibus Dominum. Nam « hi erunt mihi, ait, Dominus exercituum, in die qua ego facio, » id est faciam, scilicet judicium, « in peculium, » hoc est populus peculiaris, peculiariter a me electus, dilectus et exaltatus; quem omnibus meis bonis beabo et glorificabo, « et parcam, » id est miserebor, indulgens et munificus ero « eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi. » Quocirca in die judicii, « videbitis quid sit » differentiæ « inter justum et impium, et inter servientem Deo et non servientem ei. »