Cornelius a Lapide
Index
Argumentum
Osee uti oraculis, factis et moribus, ita et nomine praefigurat, imo repraesentat Christum, uti notat S. Hieronymus et Leo Castrius hic. Osee enim idem est quod Josue et Jesus, id est salvator: unde Josue ante vocatus est Osee, ut patet Numer. XIII, 17. Sicut ergo Josue in ducatu et regimine populi, Isaias in prophetia et gestis, ita pariter et Osee sua voce et vita repraesentavit Christum: ac proinde hi tres idem nomen, puta Jesu, praetulerunt. Ab eadem enim radice יטע iascha, id est salvavit, deducitur nomen Josue, vel Jesus, id est salvator, et nomen Isaias, id est salus Dei: et nomen Osee, id est salvans populum, nimirum sanctitate doctrinae suae, aeque ac precum et morum vitaeque exemplo. Ubi nota Osee proprie hebraice significare salva: hebraeum enim הוטע hoschea est imperativus hiphil, a radice iascha, significans salva. Apposite, Osee enim optat oratque Dominum, dicens: Salva nos, Domine, ab Assyriis, Chaldaeis, et praesertim a peccato et morte per Messiam, quem missurus es. Huic optioni respondit Deus mittendo Jesum, id est Salvatorem postulatum.
Fuit ergo ipse juxta nomen suum Osee, id est salvator, quia salutem populi sui qua orando, qua praedicando, qua sanctae vitae exempla dando procuravit, aeque ac Josue pugnando: de quo ait Eccles. cap. XLVI, 1: « Qui fuit magnus secundum nomen suum in salutem electorum. » Ac proinde uterque typus fuit Jesu Christi. Hinc et noster hic fuit filius Beeri, id est putei mei; quia ex Deo quasi puteo hausit aquas doctrinae coelestis, quas in Judaeos, velut agros aridos effunderet, juxta illud Isaiae XII: « Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris. » Ita S. Hieronymus hic, et epist. 131 ad Ruffin.
Porro Osee tam ad Juda quam ad Israel, sive decem tribus prophetat: unde utriusque reges in titulo praefigit. Osee fuit synchronos Isaiae, ait S. Hieronymus, imo ante Isaiam Prophetarum primus, ut patet cap. I, 2; Osee ergo coepit prophetare sub initium regni Oziae vel Azariae, ante Olympiades, et ante
Romam conditam, cum Albae regnaret Procas Sylvius, avus Romuli. Itaque Osee praenuntiat Israel, id est decem tribus exscindendas ab Assyriis, quod primum regnum suum Jeroboam, ejusque posteros in idololatria vitulorum aureorum secuti sint: Judam vero ab hac Assyriorum clade immunem servandum, quod Prophetarum vocibus obtemperans resipuerit, secutusque suum regem Ezechiam idola abjecerit, templumque purgarit, licet postea ad eam redierit; ideoque sub Sedecia a Chaldaeis vastatus sit. Quocirca Christum salvatorem et consolatorem ei aliisque fidelibus miseris et afflictis, qui sunt veri Israelitae in spiritu, esto non in carne, promittit. Primo ergo praedicit Israelitarum carnalium excidium et reprobationem, ac spiritualium Israelitarum, praesertim Gentilium, vocationem et electionem; idque reipsa repraesentat, dum Dei jussu ducit uxorem meretricem, ex eaque gignit proles, quibus dat nomina, primo, « Jezrahel; » secundo, « Absque misericordia; » tertio, « Non populus meus: » « quia, inquit, vos non populus meus, et erit in loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos; dicetur eis: Filii Dei viventis. » Secundo, continua oratione idololatriam aliaque peccata populi acriter insectatur, minando ei Dei plagas et excidium tantum, ut « dicant montibus: Operite nos; et collibus: Cadite super nos. » Tertio, Dei clementiam, gratiam et gloriam poenitentibus promittit. Hinc ait, cap. XIII, 14: « Ero mors tua, o mors; morsus tuus ero, inferne. » Et cap. XIV, 6: « Ero quasi ros, Israel germinabit sicut lilium, » etc.
Censet Alcazar, Apoc. V, 2, angelum fortem, qui de ibi inducitur, ad litteram esse Osee prophetam. De angelo enim hoc ibidem ita legimus: « Et vidi angelum fortem praedicantem voce magna: Quis est dignus aperire librum, et solvere signacula ejus? » Quibus verbis alludit Joannes ad illud, Osee XIV, 10: « Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet haec? quia rectae viae Domini, et justi ambulabunt in eis: praevaricatores vero corruent in eis. » Liber enim ille signatus, Apoc. V, continet vias tam piorum, qui legem Domini sequendo beantur, quam impiorum, qui eam spernendo damnantur. Jure autem Oseas nuncupatur angelus fortis, tum ob robur animi, quo primus concionando perfregit glaciem duricordium Judaeorum, et profligavit idola ac vitulos aureos; tum quia Epiphanius in ejus Vita scribit eum verborum suorum vi, ingentem quercum in duodecim partes divisisse, ut probaret Dominum venturum coelitus in terram, hocque fore signum adventus ejus: « Si quercus, inquit, in Selom findatur a seipsa in portiones bis senas, et fierent totidem quercus. Et accidit ita. » Haec apposite dicuntur, veraque sunt in sensu non litterali, sed mystico. Nam ad litteram angelus ille, Apocal. V, non fuit homo, sed verus et proprie dictus angelus, uti ibidem ostendi.
Porro patheticus est Osee, ideoque commaticus, ut ait S. Hieronymus, hoc est concisus. Agit enim personam Dei, qui quasi sponsus sponsam Synagogam deperiens, eamque in adulterio deprehendens, gravissimos concitat affectus, hinc indignationis et minarum; inde amoris et zeli. Inde pariter obscurus est, tum quia affectus plene non eloquitur, sed per aposiopesin ob pathos incidit; tum quia verum est illud Poetae: « Brevis esse laboro, obscurus fio; » tum quia profundus est. « Osee propheta quanto profundius loquitur, tanto operosius penetratur, » ait S. Augustinus, lib. XVIII De Civit. XXVIII.
Denique Osee obedientia et vitae sanctitate illustris ab Ecclesia Sanctorum catalogo adscriptus est 4 julii. Vide Epiphanium, Dorotheum et Isidorum, in Vita Osee.