Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Jubetur Osee uxorem ducere fornicariam, et fornicationis ex ea filios procreare, ut hoc suo facto et consulto repraesentet Synagogam, puta Israelitas, religionem et fidem uni Deo datam violasse, et ad idola quasi adulterinos deos declinasse. Obedit Propheta, et meretricem ducit, ex eaque gignit tres proles, quarum prima dat nomen Jezrahel, id est, Semen Dei; secunda, Lo rachuma, id est, Absque misericordia; tertia, Lo ammi, id est, Non populus meus, quibus Israelis impietatem, ideoque punitionem et repudium, velut in quotidiana imagine Judaeis objicit; qua deinde fusius per sequentia capita prosequitur. Denique, vers. 10, promittit spiritualem Israelem innumerabilem fore populum Dei et filios Dei viventis.
Textus Vulgatae: Osee 1:1-11
1. Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri, in diebus Oziae, Joathan, Achaz, Ezechiae regum Juda, et in diebus Jeroboam filii Joas regis Israel. 2. Principium loquendi Domino in Osee: et dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum: quia fornicans fornicabitur terra a Domino. 3. Et abiit, et accepit Gomer filiam Debelaim: et concepit, et peperit ei filium. 4. Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen ejus Jezrahel, quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Jehu, et quiescere faciam regnum domus Israel. 5. Et in illa die conteram arcum Israel in valle Jezrahel. 6. Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen ejus Absque misericordia; quia non addam ultra misereri domui Israel, sed oblivione obliviscar eorum. 7. Et domui Juda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo: et non salvabo eos in arcu et gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus. 8. Et ablactavit eam, quae erat absque misericordia. Et concepit, et peperit filium. 9. Et dixit: Voca nomen ejus Non populus meus; quia vos non populus meus, et ego non ero vester. 10. Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos; dicetur eis: Filii Dei viventis. 11. Et congregabuntur filii Juda, et filii Israel pariter: et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra; quia magnus dies Jezrahel.
Versus 1: THE WORD OF THE LORD WHICH CAME TO HOSEA THE SON OF BEERI.
1. VERBUM DOMINI QUOD FACTUM EST AD OSEE FILIUM BEERI. — Est hic titulus prophetiae, praefixus non ab Esdra (uti alii putarunt) qui post captivitatem restituisse et restaurasse dicitur codices S. Scripturae; sed ab ipsomet Osea, uti et tituli caeterorum Prophetarum ab ipsismet prophetiis eorum praefixi sunt, quibus testabantur se esse earum auctores, seque eas a Deo per revelationem accepisse, cui proinde omnes credere et fidem adhibere debeant. « Verbum » ergo idem est quod oraculum, prophetia, sermo Domini, ut vertit Chaldaeus. Addit Cajetanus in illud Lucae: « Factum est verbum Domini super Joannem: »
Divina, inquit, inspiratio, instructio et missio, vocatur verbum Domini: verbum ergo non tantum prophetiam, sed et missionem sonat. Hoc enim Dei verbo mittebantur ad populum, eique haec Dei oracula edicere jubebantur. Hoc ergo constituebantur legati Dei, prophetae, doctores et praecones ad populum. Cur prophetia nunc vocetur verbum, nunc visio, dixi Can. I in prophetas majores.
AD OSEE FILIUM BEERI. — Hebraei, et ex eis Lyranus, Arias et Guadalupensis censent hunc Beeri esse Beera, qui fuit princeps tribus Ruben, ac a Teglathphalasar captus ductus est in Assyriam, I Paral. V, 6. Verum obstat ratio temporum, nam Osee et pater ejus Beeri diu praecesserunt Teglathphalasar. Osee enim coepit prophetare initio regni Oziae: Teglathphalasar vero invasit Samariam, ex eaque captivos abduxit anno Oziae 52, ut patet IV Reg. XV, 27 et 29. Accedit quod S. Epiphanius, Dorotheus et Isidorus, in Vita Osee, asserunt Osee fuisse oriundum ex tribu Issachar, non Ruben. Quare fabulosum est quod tradit R. David, et ex eo Vatablus, Osee et caeteros Prophetas, qui nomen patriae non praeferunt, fuisse Hierosolymitas.
Allegorice S. Hieronymus: Osee, inquit, id est Jesus, est filius Beeri, id est putei mei, hoc est Dei Patris. Deus enim Pater non est cisterna nunc aquis plena, nunc vacua et sicca; sed est quasi puteus perennes vivasque scaturiens aquas, tum generationis Filii, tum sapientiae, et bonorum omnium, quae suo Filio communicavit et jugiter communicat, quibus ipse per Osee aliosque Prophetas et Apostolos, Judaeorum et Gentium siccitatem rigat, humectat et fecundat.
Aliter Leo Castrius: Beeri, inquit, idem est quod in lumine meo. Significat ergo Jesum, qui quasi lumen de lumine, est Verbum a Patre et in Patre existens. Verum sic dicendum fuisset Beori, non Beeri, uti recte advertit S. Hieronymus.
IN DIEBUS OZIAE, JOATHAN, ACHAZ, EZECHIAE REGUM JUDA, ET IN DIEBUS JEROBOAM FILII JOAS REGIS ISRAEL. — Nominat reges tam Juda quam Israel, quia tam contra Judam, quam contra Israel, id est decem tribus, prophetat, magis tamen contra Israel; unde toties nominat Ephraim, Israel, Bethel, Bethaven, quae non nisi Israel, id est decem tribus, significant. Ita S. Hieronymus, Athanasius in Synopsis et Eusebius in lib. De Appellationibus librorum propheticorum. Hinc patet primo, has prophetias, licet breves, successive tamen et per longum tempus fuisse dictas, deinde scriptas; secundo, Osee fuisse primum Prophetarum, uti mox ostendam, ac diutissime prophetasse, nec tantum praedixisse, sed etiam vidisse excidium decem tribuum a se praedictum; hoc enim contigit anno 6 Ezechiae. Ita S. Hieronymus et Rufinus. Quocirca tradunt Hebraei Osee prophetando superasse annos 90, quibus multa dixit quae non scripsit; multa etiam a populo rebelli perpessus, confessionis, id est lenti, sed longi martyrii palmam obtinuit.
JEROBOAM. — Hic non fuit primus rex Israel, qui schisma fecit sub Roboam, III Reg. XII, 20; sed eo longe fuit posterior, nimirum fuit pronepos Jehu regis Israel, cui Deus, IV Reg. X, 3, promiserat regnum usque ad quartam generationem, itaque praestitit. Nam Jehu successit filius Joachas, huic Joas, huic Jeroboam hic, huic Zacharias, quem regno ac vita spoliavit Sellum: in quarto ergo rege suae prosapiae, puta in Zacharia, defecit stirps regalis Jehu, IV Reg. XV, 10.
Nominat Osee praeter reges Juda etiam Jeroboam regem Israel, ut significet se tum, imo magis contra Israel, quam contra Judam prophetare. Sed cur e regibus Israel solum nominat Jeroboam, omittens Zachariam, Sellum, Manahem, Phacee, Phaceam et Osee, qui in Israel regnarunt eo tempore quo in Juda regnabant Ozias, Jothan, Achaz et Ezechias? nam anno 6 Ezechiae, qui fuit annus 9 Osee, eversum est ab Assyriis regnum Israel. Respondeo: Varii varias dant causas, sed vera et genuina est, ut Propheta indicet se non extremo, nec medio tempore regni Oziae vel Azariae (utpote qui 52 annos regnavit), sed ejus initio prophetare coepisse. Nam anno Jeroboam regis Israel 27, coepit in Juda regnare Ozias; Jeroboam autem regnavit 41 annis: unde sequitur ultimos tantum 14 annos Jeroboam concurrere cum primis 14 annis Oziae, quibus simul regnarunt, Jeroboam in Israel, Ozias in Juda, quibus necesse est prophetasse Osee; coepit enim cum uterque simul regnaret. Vide IV Reg. XIV, 23, et IV Reg. XV, 1. Tunc quoque,
puta paulo post Osee, prophetare coepit Amos sub utroque hoc rege, ut ipse ait cap. I, 1. Ita Arias, Ribera et a Castro. Ex dictis sequitur Osee prophetasse excidium Samariae et regni Israel fere nonaginta annis (tot enim sunt ab initio regni Oziae usque ad 6 Ezechiae, quo capta est Samaria) antequam illud contingeret: excidium vero Jerusalem et Juda praedixit circiter 224 annis (tot enim sunt a 1 anno Oziae usque ad ultimum Sedeciae, quo eversa a Chaldaeis est Jerusalem) antequam eveniret. Nam excidium Jerusalem posterius fuit excidio Samariae 134 annis. Ita tempestive Deus peccatores praemonet de imminenti plaga, datque significationem ut fugiant a facie arcus, eumque poenitendo evadant, ne querantur se serius esse monitos. Ita centum annis ante diluvium jussit Noe fabricare arcam, et monere homines de instante diluvio. Hinc rursum sequitur Osee coepisse prophetare paulo ante Isaiam. Nam Isaias coepit anno 17 Oziae, uti habet Eusebius in Chronico.
Versus 2: THE BEGINNING OF THE LORD'S SPEAKING IN HOSEA.
2. PRINCIPIUM LOQUENDI DOMINO IN OSEE. — Duplex hic est sensus litteralis: Prior, q. d. Primo omnium ante Isaiam, Joelem aliosque Prophetas locutus est Dominus ipsi Osee, vel ad Osee. Unde sequitur Osee fuisse primum omnium Prophetarum. Negat hoc Christophorus a Castro; sed asserunt S. Hieronymus, Rupertus, Haymo, Vatablus, Albertus, Hugo Cardinalis, Dionysius hic, et S. Basilius ac Rufinus in Isaiae cap. I. Idque confirmant Hebraea, prout nunc punctantur. Sic enim habent: Principio locutus est Dominus per Osee, ut vertit Vatablus. Jam enim punctant דבר dibber, id est locutus est, in praeterito, cum Noster et Septuaginta legerint in infinitivo dabber, id est loquendi. Favet insuper nostra versio. Nam « principium loquendi Domino (subaudi fuit) in Osee, » idem est quod, principium loquendi Dominus sumpsit fecitque in Osee, sive primo loqui coepit in Osee.
Verum hoc sensu caeteri omnes Prophetae idem principium usurpare potuissent, ac pari modo dicere: Principium loquendi Domini in Isaia, Abdia, Joel, etc. Jam autem nemo alius hoc dicit, sed solus Osee. Signum ergo est eum non tantum hunc sensum, sed vel maxime priorem, qui soli ei competit, exposcere.
DOMINO, — id est Domini; utrovis enim modo ex Hebraeo vertas, significantius tamen Domino: « in » enim Domino significat causam et auctorem principii loquendi, q. d. Dominus principium et quasi fundamentum oraculorum suorum dedit, et jecit in Osee.
IN OSEE, — interius inspirando illi ea quae faceret et diceret populo. Secundo, « in, » id est ad Osee, ut vertunt Septuaginta, Vatablus et alii. Tertio, « in, » id est per Osee ad populum. Quarto, « in, » id est cum Osee. Haec enim omnia significat Hebraeum beth praepositionis.
Secundus sensus est, q. d. Hoc est principium quo Dominus coepit loqui cum Osee, scilicet illud quod sequitur: « Sume tibi uxorem fornicationum, » etc. Ita quoque explicat S. Hieronymus, Theodoretus, Haymo, Hugo, Lyranus, a Castro et Vatablus, qui rursum sic vertit: Initio quo locutus est Dominus per Oseam, dixit ad ipsum Oseam: Vade, sume tibi uxorem, etc., q. d. Adverte, o lector, et admirare quare principium oraculis suis dederit Deus, nimirum jubendo Osee ducere meretricem, ut hoc ipso meretricios populi mores repraesentaret et carperet.
VADE, SUME TIBI UXOREM FORNICATIONUM, — id est multis fornicationibus deditam et infamem, insignem fornicariam, publicam meretricem vel in taberna, vel in lupanari, vel alio loco corpus pro turpi lucro cuilibet prostituentem. Simili hebraismo vocatur vir sanguinum, vir dolorum, vir misericordiae, vir virtutis, is qui valde est sanguinolentus, valde dolens, insigniter misericors, insigni virtute praeditus. Jubetur ergo Osee ducere famosam meretricem, eamque sibi legitimo copulare matrimonio, ac filios ex ea procreare, ut hoc symbolo quasi verbis et sermone reali, carpat apostasiam et idololatriam populi sui. Propheta enim hic Deum refert, uxor fornicaria Synagogam, id est populum Israel sive decem tribuum, ut patet ex sequenti; fornicatio enim hic, et passim apud Prophetas significat peccata, praesertim idololatriae, qua Israelitae, relicto Deo sponso suo, licentioris vitae desiderio, idolis voluptatibusque suis quasi amasiis adhaerebant. Ita enim explicat Propheta, dum mox causam hujus sui connubii a Deo praecepti subnectens, subdit: « Quia fornicans fornicabitur terra, » id est quia Israelitae valde addicent se idololatriae, prono et communi impetu proruent ad colenda idola, q. d. Ego Deus te, o Osee, habere volo uxorem fornicationi hactenus addictissimam, ut designem uxorem meam, puta Synagogam, mystice fornicariam, id est idololatram esse et fore, ut quod coepit esse sub Jeroboam, deinceps sit magis. Ita S. Hieronymus, Chaldaeus et alii.
Errant ergo illi qui censent hoc loco juberi Prophetae ut fornicetur, ut scilicet accedat ad meretricem manentem meretricem, ita ut eam non ducat in uxorem. Unde colligunt fornicationem esse licitam. Hic enim est error manifestus, quem Graecis attribuit Alfonsus a Castro, lib. VII Contra Haeres. verbo Fornicatio; fornicatio enim non tantum in novo, sed et in veteri Testamento jure naturali et divino fuit prohibita, uti ostendi in fornicatione Thamar, Genes. cap. XXXVIII, 16, ex communi Patrum et Interpretum sententia. Et fusius, I Corinth. VI, 9.
Denique jubet Deus Prophetae: « Sume tibi uxorem; » ergo jubet ut eam matrimonio sibi copulet, non ut cum ea fornicetur. Ita passim Patres et interpretes.
Dices: S. Thomas, I II, Quaest. C, art. 8, ad 3, et II II, Quaest. CLIV, art. 2, ad 2, Cajetanus et nonnulli Thomistae dicunt Osee fornicatum esse, et tamen non peccasse, quia Deus matrimonii rerumque omnium dominus cum eo dispensavit, eique dedit potestatem et jus in corpus meretricis. Haecque omnia putant significari verbis Dei ad Prophetam, quibus ait: « Sume tibi uxorem, » non matrimonii, sed « fornicationum. »
Respondeo: Disputant theologi an Deus dispensare possit in lege naturae, puta in Decalogo: ac varii varie respondent. Primo, Occam in II, Quaest. XIX, ad 3, et 4 dubium, Gerson in tract. De Vita spiritali, lect. I, coroll. 10, in Alphabeto 61, litt. E, et Almainus, tract. III Moral. cap. XV, asserunt Deum in omni omnino praecepto Decalogi et legis naturae posse dispensare; imo Occam ait Deum posse praecipere odium Dei, facereque ut illud non sit malum, sed bonum. Ratio eorum est: Omne peccatum, inquiunt, ideo est peccatum, quia voluntate Dei prohibitum est. Si ergo Deus velit ut aliquid non sit peccatum, hoc ipso non erit peccatum.
Secunda est S. Bonaventurae in I, disp. XLVII, Quaest. IV, Scoti in III, disp. XXXVII, Quaest. I, § Hic dicitur, et Gabrielis in III, disp. XXXVII, Quaest. I, art. 2, conclus. 1, Deum posse dispensare in praeceptis secundae tabulae, non vero primae, puta posse in iis quae tangunt proximum, non vero in iis quae tangunt Deum. Tertia est Durandi in I, disp. XLVII, Quaest. IV, num. 46, Deum posse dispensare in praeceptis affirmativis secundae tabulae, non vero in negativis.
Verum dico Deum in nullo praecepto legis naturae directe et formaliter posse dispensare. Ratio est, quia lex naturae continet et praecipit id quod natura sua et intrinsece bonum est: quocirca quae contra eam fiunt, natura sua et intrinsece mala sunt, non quia voluntate Dei prohibita, sed quia suapte natura contraria et dissentanea sunt naturae et rationi naturali. Sicut enim res possibiles sunt possibiles, non quia Deus voluit eas esse possibiles, sed quia ex se non implicat contradictionem ut esse possint; eodem modo opera contra legem naturae suapte natura sunt mala, non quia Deus voluit ea ut mala prohibere, sed quia ex seipsis naturae rationali, ut rationalis est, contraria sunt et repugnantia. Cum ergo Deus non possit pro voluntate sua mutare naturas rerum, non poterit etiam mutare legem naturae, ut, quod illa dictat esse conveniens rationi esseque bonum, Deus decernat non esse conveniens esseque malum. Quocirca nullus, ne Deus quidem, facere potest ut odium Dei sit bonum, vel licitum (hoc enim repugnat non tantum rationi et naturae, sed et ipsi divinitati), ut furari, moechari, mentiri liceat: furari enim est accipere rem alienam, invito Domino; moechari est turpiter uti femina non sua, sed aliena; mentiri est contra mentem loqui et fallere. Haec autem intrinsece et natura sua ita mala et prava sunt, ut nequeant esse bona et honesta. Quocirca Deus uti haec non potest suadere, ita nec facere, nec praecipere, multo minus velle et efficere ut sint honesta et licita. Hinc patet falsam esse primam sententiam, ejusque fundamentum. Non enim ideo fornicatio est mala, quia Deus ita vult, eamque odit; sed potius ideo eam odit, quia ipsa in se suaque natura est inhonesta et turpis. Sicut ergo creaturae suam existentiam habent a voluntate Dei, suam vero possibilitatem habent ab ipsa natura Dei; posito enim quod sit Deus omnipotens, naturaliter sequitur et quasi resultat quod possit creare hominem, equum, etc., ac consequenter quod illae creaturae sint possibiles, quae sine Deo essent impossibiles: ita pariter lex positiva, tam divina quam humana, pendet et fit a voluntate Dei, lex vero naturalis derivatur a lege aeterna, quae est in mente et ratione Dei. Ita S. Thomas, Cajetanus, Richardus, et ex iis Gabriel Vasquez, I II, disp. CLXXIX, num. 12. Indirecte tamen et materialiter potest Deus in iisdem dispensare, nimirum mutando materiam rei praeceptae, itaque eam subtrahendo legi naturae et obligationi Decalogi. Hoc autem fere fit in praeceptis duntaxat secundae tabulae, non vero primae, uti dixerunt auctores secundae sententiae. Explico: Potest Deus mihi dare jus in bona, corpus et vitam alterius, et tunc licite potero illi eripere bona, quod alias fuisset furtum; uti corpore alterius, quod alias fuisset moechatio; occidere alterum, quod alias fuisset homicidium. Sic Deus jussit Hebraeis, Exodi XII, 36, ut spoliarent Aegyptios, quia hoc ipso eis dedit bona Aegyptiorum, fecitque ut illa jam non essent Aegyptiorum, sed Hebraeorum; quocirca Hebraei ea occupantes, non aliena, sed sua occuparunt; sua, inquam, ex donatione Dei, qui est summus omnium, imo vitae necisque dominus. Sed hic dedit Osee jus in corpus fornicariae, et hoc ipso fecit ut illa esset sua uxor, non aliena. Quocirca utens ea Osee non est fornicatus sed actu materiali in conjugio illi quasi suae uxori est copulatus. Sic si Deus alicui praeciperet, vel permitteret ire ad lupanar, ibique copulari meretrici semel duntaxat, ad prolem ex ea suscitandam, illa copula jam non esset fornicatio, sed esset actus conjugii temporarii; copularetur enim non alienae, sed suae, ac consequenter uxori saltem temporariae ex dispensatione Dei. Deus enim potest remittere obligationem, qua se uxor ma-
rito in conjugio ad perpetuam fidem obligavit, ideoque potest dispensare in matrimonii vinculo, ac facere ut non sit perpetuum, sed temporarium, quamdiu scilicet ei libuerit; praesertim quia potest educationem prolis, ob quam matrimonium requirit perpetuitatem, vel negligere tanquam ejus dominus, vel aliis modis procurare. Ita olim dispensavit cum Judaeis in matrimonio, cum eis permisit dare uxoribus libellum repudii, quo vere solvebatur matrimonium, ita ut uterque conjux quasi liber et solutus posset cum alio aliud conjugium contrahere. Sicut ergo tunc maritus quolibet tempore, imo post primam copulam poterat uxorem repudiare; ita posset et nunc copulari semel cum una, ac mox illam dimittere, si Deus pari modo nunc cum illo dispensaret.
Censet ergo S. Thomas, Osee jussu et dispensatione Dei cum fornicaria copulatum fuisse tantum copula temporali (ideoque eam copulam per catachresin vocat fornicationem), non vero matrimonio stabili et perpetuo. Itaque opinatur hanc Osee uxorem fuisse temporariam, et matrimonium cum ea temporarium, scilicet ad aliquos actus generationis, et ad tres proles ex ea generandas; deinde dimisisse illam, itaque solutum fuisse temporarium cum ea matrimonium. Ergo docet S. Thomas Osee accessisse ad fornicariam, non tanquam ad concubinam, sed tanquam ad uxorem, licet temporariam tantum; censet enim Deum cum eo dispensasse, ut ad tempus duntaxat cum ea contraheret, eaque uteretur ut sua; censet ergo Osee non esse fornicatum, sed usum matrimonio licet temporali tantum. Verba ejus sunt: « Osee accedens ad uxorem fornicariam vel mulierem adulteram, non est moechatus, nec fornicatus; quia accessit ad eam quae sua erat secundum mandatum divinum, qui est auctor institutionis matrimonii. » Quomodo vero hic ejus actus matrimonii vocetur fornicatio, explicat II II, Quaest. CLIV, art. 2, ad 2: « Osee, ait, non peccavit fornicando ex praecepto divino, nec talis concubitus proprie fornicatio debet dici, quamvis fornicatio nominetur (dum dicitur: Sume tibi uxorem fornicationum) referendo ad cursum communem, » quo scilicet communiter a vulgo vocatur fornicator, qui cum fornicaria ad tempus copulatur, et expleta libidine eam deserit. Unde liquet D. Thomam docere quod Osee hic non sit fornicatus, sed cum fornicaria quasi sua uxore, concedente et dispensante Deo, ad tempus sit copulatus. Verum verius est quod passim censent alii Doctores et Interpretes, scilicet Osee non temporarium, sed stabile et perpetuum cum fornicaria iniisse conjugium. Ideo enim jubetur eam ducere uxorem; atque ex sequentibus patet eum per quatuor, imo plures, annos illi cohabitasse; nam dicitur ex ea tres proles genuisse, easque deinde per eam lactasse et educasse. Quo fit ut nulla hic fuerit dispensatio, sed sola jussio Dei; licite enim poterat Osee fornicariam in uxorem
accipere, sed non tenebatur; ut ergo teneatur, jubet et obligat eum Deus. Instabis: Uxor haec fornicaria repraesentat Synagogam idololatrantem: atqui haec post connubium cum Deo initum rediit ad sua idola; ergo et haec fornicaria post connubium cum Osee rediit ad suas fornicationes; alioqui enim non ex aequo repraesentaret Synagogam, nec typus responderet antitypo. Respondeo: Simile per omnia non est simile; sed in eo tantum, in quo collocatur similitudo; quocirca non est necesse in allegoriis et typis, ut omnes circumstantiae temporis, modi, actionis, etc., respondeant rei significatae, sed eae tantum in quibus fit repraesentatio, et comparatio significantis cum significato, puta typi cum antitypo. Ita hic jubetur Propheta ducere fornicariam, ut per hoc repraesentet Synagogam esse fornicariam. In eo ergo tantum ponitur hic comparatio et similitudo, quod, sicut Propheta ducit fornicariam, ex eaque gignit proles, quae a probro matris vocantur filii fornicationum, id est fornicarie: ita Dei uxor, id est Synagoga, sit fornicaria, id est idololatra, similesque sibi gignat et educet filios, puta idololatras. Nec enim haec res licite aliter repraesentari potuit. Non enim potuit Deus praecipere Prophetae fornicationem, ut ad fornicariam accederet tanquam non suam, sicut Synagoga idola colebat et deos, non suos; aut ut post copulam et proles remitteret eam ad lupanar et ad sua stupra; hoc enim fuisset peccatum. Erat ergo hic matrimonium Osee cum fornicaria (etiam ex sententia S. Thomae, saltem temporarium), ac consequenter filii fornicationum vocantur filii ex matrimonio hoc nati; ideo ne vere non erant filii fornicationum, sed tantum hoc nomine vulgo censebantur et nominabantur, ob praecedentes ante connubium matris fornicationes. Simpliciter ergo et in genere jubetur hic Propheta per uxorem fornicariam repraesentare Synagogae idololatriam, abstrahendo a tempore et loco, ubi et quando; an ante connubium cum Deo, an post eam perpetraret. Adde Judaeos post hanc Osee prophetiam, puta post punitionem et excidium a Chaldaeis illatum, postquam puniti et poenitentes connubium cum Deo per Esdram renovarunt, amplius non rediisse ad sua idola, sicut uxor haec Osee post connubium cum eo, non legitur rediisse ad suas fornicationes. Verum est majorem esse speciem fornicationis, et consequenter similitudinis, si cum D. Thoma quis dicat non stabile, sed temporarium fuisse matrimonium; sed ex altera parte, res ipsa turpior et magis inhonesta apparet, videtur enim revera esse fornicaria copula, et simulatum tantum matrimonium.
Errat, secundo, Haymo, qui uxorem fornicationum interpretatur uxorem, quae post matrimonium ex priori fornicandi habitu rursum cum aliis procis fornicetur, id est adulteretur, ex eisque gignat filios, qui proinde vocantur filii fornicationum, id est ex adulterio nati, quos Propheta
jubeatur sibi asciscere et educare, aeque ac matrem retinere et alere. Hoc enim fuisset non tantum infame, sed et scandalosum, ideoque illicitum; visus enim fuisset Propheta uxorem in adulteriis fovere, eisque consentire. Unde edicit Sapiens: « Qui tenet adulteram, stultus est et impius, » Proverb. XVIII, 22. Vide Sanchez, lib. X De Divortio, disput. XIII. Quocirca infamis, et publicum orbis probrum fuit Claudius Imperator, eo quod ejus uxor Messalina publice scortaretur. Ita Suetonius in Claudio, et M. Antoninus Philosophus ob Faustinam conjugem, quae in continuis stupris versabatur; cumque de ea re moneretur, amicique suaderent ut eam repudiaret, si nollet occidere, effeminate respondit: « Si uxorem dimittimus, reddamus et dotem, » dotis nomine significans Imperium, quod ab Antonino Pio patre Faustinae, ita volente Adriano Imperatore, adoptatus acceperat. Ita Julius Capitolinus in Antonino.
Errant, tertio, Lyranus et Burgensis, qui fornicationem hic mystice accipiunt pro idololatria, putantque Osee hic juberi ut ducat uxorem fornicationum, id est gentilem et idololatram. Ratio eorum est, quia haec uxor repraesentat Synagogam idololatrantem: ergo ipsa quoque uxor fuit idololatra. Respondeo negando consequentiam. Idem enim non repraesentatur per idem, sed per simile: atque Prophetae solent repraesentare idololatriam per fornicationem; quia haec illius aptissimum est symbolum, speculum et imago. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Haymo, Hugo et passim interpretes. Quocirca cum Deus Prophetae ait: « Sume tibi uxorem fornicationum, » fornicationem litteraliter ut sonat accipit; cum vero hujus jussionis causam et symbolum subdit, explicatque dicens: « Quia fornicans fornicabitur terra, » fornicationem mystice accipit pro idololatria; quia illam symbolice per veram et realem fornicationem uxoris Prophetae repraesentari jusserat.
Quaeres, an vere et realiter haec gesta sint, an vero tantum per visionem imaginariam; sive, an revera Osee duxerit fornicariam, ex eaque genuerit filios fornicationum, an vero Deus idipsum tantum in imaginatione illi repraesentarit, ut videretur sibi eam ducere, et ex ea gignere; quomodo somniantes videntur sibi facere ea quae somniant? Visionem tantum fuisse censent Chaldaeus et Rabbini nonnulli, quos sequentur Origenis sectatores, teste Rufino, Haymo, Isidorus, Burgensis et Vatablus. Imo S. Hieronymus idipsum censet scribens in Ezech. IV. Et hic in Prooemio: « Osee, ait, audiens a Domino: Accipe uxorem fornicariam, non frontem rugat, non moerorem pallore testatur, non verecundiam mutato genarum rubore demonstrat; sed pergit ad lupanar, et scortum ducit ad lectulum. Et non initiat illam pudicitiae matronali, sed se luxuriosum et nepo-
tem probat. Qui enim adhaeret meretrici, unum cum ea corpus efficitur. Quis sapiens, et intelliget ista? » ac post ea respondet, infertque haec typice et singulariter esse interpretanda. Ratio ergo fundamentalis hujus sententiae est haec, quia res turpis et indigna fuisset, si vir sanctus et Propheta duxisset scortum.
Verum longe verius est quod communiter censent alii omnes Patres et Interpretes, rem hanc non per visionem, sed realiter esse peractam. Ita Theodoretus, Cyrillus, Hebraei, Arias, Hugo, Dionysius et alii hic, ac S. Augustinus, libro III De Doctrina Christ. cap. XII, et lib. XXII, Contra Faustum, cap. XXIII, S. Basilius in Isaiae VIII, Irenaeus lib. IV Contra haeres. cap. XXXVII, S. Thomas loco citato et alii passim; imo idem censet hic S. Hieronymus, uti videbit qui verba ejus accurate expenderit. Ait enim more suo historiam hanc ad antitypum esse referendam, id est Osee duxisse fornicariam, non ex ejus amore et libidine, sed ut Christi et Ecclesiae conjugium repraesentaret. Hoc ergo, non aliud voluit, cum dixit, hoc Osee factum typice et figuraliter esse interpretandum.
Ratio hujus sententiae est, quia hoc exigit simplex narratio praecepti divini et facti, puta obedientiae Prophetae; alias enim cum visio est, solet id exprimere, vel signo aliquo indicare Scriptura, ut patet Apocal. I, 4; Ezech. XL, 1, et alibi. Adde: Nominatur hic maritus, scilicet Osee; uxor, scilicet Gomer; uxoris mater, scilicet Debelaim; tres ejus proles, scilicet Jezrahel, Lo ammi, Lo rachuma, quae omnia significant non esse parabolam, sed veram historiam. Causa est, quod populus in idolis et peccatis suis obdormierat, itaque ordinarias increpationes et monitiones Prophetarum, spernebat, imo non audiebat; voluit ergo Deus reali et portentosa prophetia, jubendo scilicet Prophetae ducere fornicariam, ex eaque proles procreare, populum in peccatis dormientem a somno scelerum excitare, et commovere ad poenitentiam. Eadem de causa jussit Isaiae, cap. XX, ut ipse, cum esset vir nobilis et magnae auctoritatis, nudus per urbem Jerusalem media luce discurreret, ut hoc portento omnium oculos in se converteret, ac reipsa daret eis typum et speciem imminentis spoliationis et excidii, itaque populum ad lamenta converteret. Eadem de causa jussit Ezechielem, cap. IV, stercore boum vesci, ut eo instantem urbi famem et cladem praemonstraret.
Ad argumentum respondeo Dei jussionem et auctoritatem abstersisse ab hoc Prophetae connubio omnem infamiae et turpitudinis maculam, praesertim quia assumebatur ad prophetiam et rei futurae sacramentum. Adde non esse turpe, sed sanctum et honestum, fornicariam ducere hoc fine, ut ipsa vitam turpem cum honesta, fornicationem cum matrimonio commutet; imo confessarii solent et debent concubinariis suadere ut concubinatum in connubium vertant.
Ita S. Augustinus, lib. XXII Contra Faust. cap. LXXX, respondet manichaeis impugnantibus vetus Testamentum, et objicientibus illi quod in eo fornicatio Prophetae sit imperata. Respondet enim S. Augustinus: Non imperata est fornicatio, sed meretrix relicta fornicatione in castum et sanctum conjugium assumpta est, de quo mox plura.
Idem gentilibus respondet hic S. Hieronymus, eisque similia gentilium exempla opponit: « Qua ratione, inquit, praedicent virum eruditissimum Xenocratem, qui Polemonem luxuriosissimum juvenem, et inter psalterias atque tibicines et impudicas mulieres ebrium, et hedera coronatum fecit obedire sapientiae, et adolescentem turpissimum mutavit in sapientissimum philosophum? Cur Socratem ad coelum levent, qui Phaedonem, ex cujus nomine Platonis liber est, de lupanari, ob crudelitatem et avaritiam domini, multorum libidini servientem, in Academiam transtulerit? Et quidquid illi de philosophiae magistris responderint, nos ad Prophetae defensionem referemus. »
ET FAC TIBI FILIOS FORNICATIONUM. — To fac non est in Hebraeo, nec in Septuaginta, nec in Syro, nec in Arabico. Sic enim habent: Accipe tibi matrem fornicationum, et filios fornicationum. Unde primo, aliqui « filios fornicationum » proprie accipiunt filios ex fornicatione procreatos, quos velut testes fornicationis maternae, Osee cum matre jubeatur ut suos recipere, alere, et quasi adoptare, quae ingens erat ignominia et poena Prophetae, idque ad hoc, ut per haec repraesentaret pari modo Synagogam peperisse filios idololatras, quos tamen Deus quasi Patriarcharum suosque filios, cum ignominia et dolore alat in Jerusalem. Ita explicant Theodoretus, Hugo, Lyranus et Arias.
Verum hos filios non fuisse adoptivos, sed naturales; nec antea genitos, sed a Propheta ex fornicaria generandos, patet ex seq. Ait enim: « Et abiit (Osee), et accepit Gomer filiam Debelaim, et concepit et peperit ei filium, » etc. Vox ergo fac, licet expresse non sit in Hebraeo, tamen subauditur; imo includitur in voce accipe. Accipere enim ex uxore filios, Hebraeis idem est quod suscipere et procreare. Verbum enim לקח lacach, id est accipio, sumo, tollo, apud Hebraeos est amplissimae significationis. Ita S. Hieronymus, Augustinus, Basilius, Vatablus et alii superius citati.
Secundo, Ribera censet vocari « filios fornicationum, » id est fornicarie, quia erant filii matris idololatrae. Verum hoc superius refutavi. Idololatria enim est fornicatio mystica, non litteralis, de qua hic agitur.
Dico ergo, filii procreandi ab Osee ex legitimo cum fornicaria conjugio, vocantur filii fornicationum, id est filii matris, quae antea tota fornicationibus fuit dedita. Hanc enim suam turpitudinem et infamiam prolibus afflabat mater, quae fuerat publica meretrix; nec eam matrimonium subsequens apud populum detergere et delere poterat. A matre ergo proles infamiae notam et fornicationis nomen sortiuntur. Ita S. Hieronymus et alii jam citati.
Adde, vocantur hi filii fornicationum, quod et ipsi in fornicationem futuri sint proclives, hocque vitium, hancque libidinosam indolem una cum natura a matre fornicaria sint hausturi et sucturi. Hoc enim apte respondet rei significatae. Hi enim filii libidinosi significant Judaeos mystice libidinosos, id est in idola proclives, unde iis aeque ac matri exitium intentat cap. II, 4, dicens: « Filiorum ejus non miserebor, quia filii fornicationum sunt. » Ita Emmanuel Sa, Mariana et Pineda, lib. I De Rebus Salomon. cap. IV, num. 3. Simili enim phrasi in Scriptura, vocantur filii obedientiae, diffidentiae, superbiae ii qui in obedientiam, diffidentiam, superbiam sunt valde propensi, adeo ut ex ipsa obedientia, diffidentia, superbia geniti et procreati videantur. Unde Syrus vertit: Sume tibi mulierem quae fornicatur, et filios qui fornicantur; quia fornicando fornicabitur terra de post Dominum, a Domino.
Ubi moraliter nota vitia parentum, praesertim matrum, transfundi in filios; vitiata enim matre, vitiatur semen, quod vitiat prolem quae ex semine formatur. Quocirca sponsis qui quaerunt sponsas, valde inquirendum est, non tam an sponsae sint opulentae et pulchrae, quam an sint castae, honestae, virtuosae, ne, si sint incastae, inhonestae, vitiosae, similes generent proles. « Justi ergo mores, ait Antiphanes philosophus, sunt peculium praestantissimum, et dos omni auro nobilior. »
Id ita esse docent physici et medici, ipsaque ratio et experientia. Hac enim de causa passim in libris Regum, Salomonis, Abiae, Josaphat, Manassis aliorumque regum matres studiose nominantur, quia a matre pendet indoles et educatio prolium vel in bonum, vel in malum; et qualis est mater, talis est et proles; praesertim quia proles sequitur affectum et amorem, quem magis in matre, quam in patre experitur. Causam dat Aristoteles, lib. IX Ethic. VII. Magis, inquit, a matribus amantur proles, quia generatio earum laboriosa est, et magis sciunt eas esse suas. Ita Spartani, teste Plutarcho in Apophthegm. Lacon., continentes fuerunt, fortesque in bellis et laboribus, quia matres habebant viragines, quae ex institutione Lycurgi continentiae, laboribus et duritiei tam se, quam proles assuefaciebant. Unde Gorgonius, Leonidae uxor, cuidam sibi exprobranti: « Vos Spartanae solae viris vestris imperatis; » respondit: « Quia solae viros parimus. »
Hinc filius meretricis vocatur is, qui habet mores meretricios. Ita Saul Jonathan filium suum pro Davide intercedentem, vocat filium « mulieris ultro virum rapientis, » I Regum, cap. XX, 21, id est filium meretricis, q. d. Meretricius es, quia mater tua fuit meretrix. Aut q. d. Non videris filius meus, sed filius adulterae, quia Davidem hostem meum magis amas quam me; quasi mater tua non ex me, sed ex Davide te genuerit, ideoque Davidis amorem tibi ingeneraverit. Ita Agrippina Neronis mater in libidines fuit effusa, adeo ut et Neronem ad sui incestum provocaret,
ideoque quale libidinis et crudelitatis monstrum, Neronem, orbi dedit? Ita ex Cornelio Tacito Sabellicus, lib. II Enn. VII. Heliogabalus Imperator, graecae meretricis filius,
ab ea suam spurcitiem et obscenitatem hausit. Ita Lampridius et Rhodiginus, lib. XI, cap. XIII. Quin et Salomon, trecentarum assarum maritus, et septingentarum pellicum concubinus, matrem habuit Betsabee adulteram. Semiramis Ninum filium ad stuprum compellavit, ideoque ab eo interfecta est, si credimus Cresiae, quem citat Sabellicus, lib. I Enn. I.
S. Aphra martyr, antea meretrix (quae a Narcisso Hierosolymorum Episcopo a turpi et immundo quaestu revocata fuit), matrem habuit Hilariam, quae solis lenociniis sibi victum comparabat. Ita habet ejus Vita. Venus incesta incestuosissimi Jovis fuit filia, ait Ovidius lib. X Metamorph. Julia, Caesaris Augusti filia, libidinum paternarum fuit aemula, teste Suetonio in Augusto.
Hac de causa, aeque ac ob ignominiam, spurii jure canonico arcentur sacerdotio, suntque irregulares; sacerdotium enim angelicam puritatem requirit. Simili modo infantes dum sugunt, nutricum indolem, affectus, et vitia una cum lacte sugere et imbibere, multis exemplis ostendi Gen. XXI, 7.
Denique filios matribus quam patribus similiores naturam efficere solere, tum corpore, tum moribus, docent Aristoteles, lib. De Gener. anim. cap. IV, et in Probl. lib. X, cap. XII, ac Hippocrates, De Genitura. Quocirca pium aeque ac prudens est nonnullarum urbium institutum, ut impudicarum matrum spuriae proles per magistratum a matribus avellantur, ne matres vitiatam in semine filiorum indolem, magis vitiata educatione pravoque exemplo corrumpant; ac gravibus matronis alendae traduntur, quae depravatam nativitatem gravi severaque institutione castigent et reforment; quales videmus Romae in hospitali Sancti Spiritus et in monasterio Sanctae Catharinae de Funariis. Simili modo in aliis urbibus spuriotrophia erecta et dotata sunt.
Quaeres, quibus de causis voluit Deus ut Propheta fornicariam duceret, ex eaque filios procreare? Respondeo: Litteralis causa primaria est ea, quam paulo ante dedi, ut nimirum hoc quasi vivum speculum daret Judaeis, in quo clare conspicerent et contemplarentur suam turpitudinem et idololatriam. Secundaria fuit charitas, ut scilicet fornicariae pudori et conscientiae consuleret, dum eam commutat in uxorem. Ita S. Augustinus lib. XXII Contra Faustum, cap. LXXX: « Quid, ait, adversum clementiae Veritatis (quae Christus, qui est veritas, dixit Pharisaeis: Meretrices et publicani praecedent vos in regno coelorum)? quid inimicum fidei christianae, si meretrix relicta fornicatione in castum conjugium commutetur? Et quid tam incongruum et alienum a fide Prophetae, quam si non crederet omnia peccata impudicitiae dimissa esse in melius commutata? Itaque cum meretricem Propheta (Osea) fecit uxorem, et ad vitam corrigendam mulieri consultum est, et figurae sacramentum, de quo mox loquemur, expressum. » Subdit deinde ibidem, et fusius cap. LXXXIX, manichaeos carpsisse hoc factum Osee, non quia infame, sed quia ipsi matrimonia damnabant, malebantque liberi fornicari, quam prole gravare uterum uxoris, et se onere illam alendi; ideoque fingebant Deum, sive divinae substantiae partem, in prole quasi ligari et vinculis constringi.
Insuper voluit hic Deus Prophetae obedientiam exercere aeque ac patientiam, « ut quanto illa (uxor) sordidior est, tanto sit propheta patientior, qui talem uxorem duxerit, » ait S. Hieronymus, praesertim quia Osee erat juvenis, virgineus, sanctus, et in flore aetatis, aeque ac puritatis et virtutis, dum meretricem duxit; fuit enim haec prima ejus prophetia quam habuit initio regni Oziae, ac deinde proregavit vitam per annos 52 Oziae, 16 Joathan, totidem Achaz, pervenitque ad tempora Ezechiae. Juvenis ergo, dum duxit fornicariam, fuerit oportet.
Allegorica causa est, ut Osee per connubium cum fornicaria repraesentaret simile, sed mysticum, idque duplex, Christi conjugium: Prius cum carne nostra, qua erat fornicaria, id est caro peccati, quam depuratam sibi univit et despondit per incarnationem. Ita S. Ambrosius, lib. II Apolog. David. cap. X, mystice explicat non tantum hoc Osee connubium, sed et Davidis adulterium. « Ad Prophetam, inquit, dictum est: Vade, accipe tibi uxorem fornicariam. Dominus jubet cum ea quae fornicaria fuerit, esse conjugium, cujus conjugii fructus est Christus. Namque filio qui ex fornicatione (id est ex uxore Osee quae antea fuerat fornicaria) est natus, a Domino nomen impositum est Jezrahel, quod est divina generatio. Si ergo pia illa copula fornicaria, etiam ista utique pia societas adulterae copula est, » etc. Et mox: « Ex disparibus copulis contubernium pium factum est, quando scilicet Verbum caro factum est, non sunt legitima consortia divinitatis et carnis. Suscepit carnem Deus, assumpsit animam, per inusitatam nec legitimam incarnationem consortium fecit esse legitimum, ut sit Deus omnia in omnibus. » Unde nomen filii est Jezrahel, id est semen Dei, vel brachium Dei. Christus enim est brachium, id est virtus, Dei, uti eum vocat Isaias cap. LIII, 1. Christus etiam est semen Dei, quia non ex semine viri, sed ex Spiritu Sancto conceptus et natus est. Quocirca Tertullianus, lib. De Carne Christi, cap. XVIII et XIX: « Dei Filius, inquit, ex Patris Dei semine, id est Spiritu, ut esset hominis filius, caro ei sola erat ex hominis carne sumenda sine viri semine, vacabat enim viri semen apud habentem Dei semen. » Et cap. XIX: « Quid est ergo? Non
ex sanguine, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo natus est. » Ita et Leo Castrius, qui tamen perperam contendit hunc sensum solum esse litteralem, et alios omnes excludit. Obiter hic nota Spiritum Sanctum proprie non esse semen Dei. Deus enim nullum ex se semen decidit, uti facit homo; improprie ergo et per catachresin Tertullianus Spiritum Sanctum vocat semen Dei, quia scilicet ipse, divina virtute a Patre et Filio accepta, fecit in Virgine, quod in uxore facit semen viri: vocatur ergo « semen, » quia fuit loco et vice seminis: formavit enim et organizavit corpus Christi in Virgine, uti embryonis corpus in utero matris ex ejus semine et sanguine coagulat, coagmentat, format et organizat semen virile.
Posterius Christi connubium est cum Ecclesia, quod Osee suo hic repraesentat. Ita S. Ambrosius, lib. De Salomone, cap. V: « Meretrix, inquit, ista Ecclesiae typus est, aliquando in gentibus constituta, idolorum cultibus vitiata, quam vanae superstitionis stupra polluerant, quam falsorum deorum adulteram fecerat multitudo; lascivosque ac turpes incompositis motibus saltus, nemorum et lucorum inculta lustrabat, dedita luxuriae, pompa gentilium mancipata. Hanc posteaquam Dominus noster Jesus Christus puro baptismatis fonte perfudit, ablutionem et criminis accepit et nominis. » Ita et S. Augustinus, lib. XXII Contra Faustum, cap. LXXXIX, ac S. Prosper, lib. De Praedictionibus et promissis, XV, part. II, imo S. Paulus, Rom. cap. IX, 24. In hujus rei typum Moses duxit uxorem Aethiopissam, Num. XII, 1, « contra quam, inquit S. Hieronymus in Prooemio, Aaron et Maria, carnale sacerdotium Judaeorum et prophetia litterae serviens, mussitant, et offendunt Deum. Quae dicit in Cantico cantici: Fusca sum et formosa, filiae Jerusalem. » Christo ergo venienti in mundum dixit jussitque Pater: « Sume tibi uxorem fornicariam, » puta Ecclesiam ex gentibus, ex eaque procrea filios, qui sint filii fornicationum, id est matris gentilis; sed ex patre, utpote Filio Dei, sint et ipsi filii Dei, ex quibus multi ad pristinam matris fornicationem sunt redituri, id est concupiscentias suas secuturi et peccaturi, ideoque a Deo puniendi et rejiciendi.
Mira sane misericordia et dignatio fuit Osee ducentis fornicariam, sed longe major Christi carnem et Ecclesiam nostram arctissime sibi unientis et despondentis, ut eam depararet, sanctificaret et glorificaret, et quasi divinam redderet, tumque Osee, id est Jesu et salvatoris nomen adeptus est. Ita Osee aemuli et Christi sectatores sunt, qui ad dura, vilia et abjecta quaevis sese demittunt, et quoslibet labores et dolores subeunt, ut animas cum concupiscentiis fornicantes, sordidas et horridas convertant, purasque efficient, et ad Deum sponsum reducant.
Unde tropologica causa est, ut hoc exemplo doceret Deus Osee, id est praedicatores, confes-
sarios, aliosque zelo proximorum flagrantes abducere animas a Satana, carne et peccato, easque per poenitentiam et castimoniam despondere Christo, uti Paulus Corinthios despondit, epist. II, cap. XI, 2. Anima enim peccatrix est fornicaria, imo adultera, gignitque filios fornicationum, id est opera luxuriae, gulae, superbiae.
Unde S. Hieronymus in Prooemio, per fornicariam hanc tropologice accipit S. Magdalenam, quam poenitentem sibi Christus despondit: « Haec, inquit, est meretrix et adultera, quae in Evangelio pedes Domini lavit, crine detersit, et confessionis suae honoravit unguento. » Et inferius: « Haec est meretrix de qua loquitur Dominus ad Judaeos: Amen dico vobis, meretrices et publicani praecedent vos in regno Dei. Ista meretrix (Rahab, Josue II) exploratores meos duos, fortissimos juvenes, quorum alterum in circumcisionem misi, alterum ad gentes, humanitate suscepit, abscondit studio, levavit in tectum, operuit lini stipula. Quae caesa persecutionibus, et lota in baptismate immutat colorem, et de tetro in album vertitur. »
QUIA FORNICANS FORNICABITUR TERRA. — Hoc est, impense et continuo fornicabitur Israel, id est decem tribus. De his enim loquitur, non de Juda, ut patet ex seq. Nam futurum junctum participio vel gerundio ejusdem verbi, Hebraeis significat actus vehementiam et continuationem, sive consuetudinem. Fornicationem hic mysticam intellige, puta idololatriam; hic enim Deus symbolum sive parabolam applicat, et explicat, q. d. Jussi te, o Osee, ducere fornicariam, et ex ea generare filios fornicationum, ut per hoc Judaeis repraesentem, quod ipsi pari modo mystice fornicabuntur, id est amabunt colentque idola, me vero Deo relicto.
Vers. 3. 3. ET ABIIT, ET ACCEPIT GOMER FILIAM DEBELAIM. — Perperam Hugo et Dionysius per diastolen legunt de Belaim, quasi Belaim sit nomen proprium loci, ex quo oriunda fuerit Gomer. Debelaim enim unam esse vocem, eamque Hebraeam patet ex Hebraeo. Debelaim ergo est nomen matris Gomer, ait S. Hieronymus, et Rupertus, licet aliqui velint esse nomen patris ejusdem. Notat uxorem ex nomine et stirpe, ut sciamus hanc esse historiam, non visionem. Suspicatur Sanchez Debelaim quoque fuisse fornicariam, tum quia tacetur nomen mariti ejus, tum quia talis fuit ejus filia Gomer; nam, « sicut mater, ita et filia ejus, » ait Ezechiel cap. XVI, vers. 44. Apposite uxor vocata est Gomer, et parens Debelaim; Gomer enim hebraice idem est quod consummatio vel consumptio; Debelaim idem est quod duae massae ficuum aridarum; quo significatur consumendam et vastandam esse Synagogam: « Quae consummata in fornicatione atque perfecta filia voluptatis, quae fruentibus suavis videtur et dulcis, » ait S. Hieronymus, eo quod animo et corpore idolis et voluptatibus servierit. Debelaim enim, id est ficus geminae, sym-
Versus 3: AND HE WENT, AND TOOK GOMER THE DAUGHTER OF DIBLAIM.
bolum est voluptatis et dulcedinis geminae. Unde Vatablus: « Gomer, ait, significat consumptionem, et Debelaim palatas duas, quibus animi et corporis voluptates intelliguntur, quae pariunt consumptionem et interitum, » juxta illud Apostoli: « Qui seminat in carne, de carne metet corruptionem. » Potest quoque haec gemina voluptas accipi, spiritus et carnis, sive ambitionis et ventris, puta gulae et libidinis. Ex his enim duabus oritur omnis concupiscentia, omne peccatum, omnis ruina hominum. Est ergo elegans hic gnome: Gomer est filia Debelaim, id est corruptio est filia ficuum, puta est filia voluptatis, poena est filia culpae; haec enim quasi mater illam parit: uti enim ficui et pomo vermis, ita et amori ac voluptati dolor, putor et pudor innascitur.
Praeclare Valerius, lib. IX, cap. I: « Campana, ait, luxuria invictum armis Hannibalem, suis illecebris amplexata, vincendum romano militi tribuit. »
Denique Arias per geminas ficus ad litteram accipit geminum regnum Hebraeorum, scilicet Israel et Juda, utrumque enim idolis et cupediis suis erat deditum, ideoque excidio a Deo addictum. Licet enim haec prophetia capitis primi proprie et primario ad Israel (hunc enim vocat Jezrahel, vers. 4) dirigatur, tamen secundario et consequenter ad Juda Israelis aemulum et asseclam quoque dirigitur.
4. VOCA NOMEN EJUS JEZRAHEL. — Osee jubetur a Deo primum filium suum ex fornicaria uxore genitum vocare Jezrahel, ut per eum Hebraeis repraesentet cladem imminentem Jezraheli, id est Israeli, sive decem tribubus. Jezrahel hebraice quadruplex habet etymon, et quatuor significat. Primo, Jezrahel dicitur quasi זרע אל zera el, id est semen Dei. Secundo, quasi זרוע אל zeroa el, id est brachium Dei. Tertio, quasi יזרה רע אל iizze ra el, asperget malum vel contritionem Deus. Quarto, quasi זרע אל zara el, id est sparget vel disperget Deus, scilicet Israelitas, ut captivi eant in Assyriam, et spargantur per totum orbem. Rursum Jezrahel notat Israel, imo idem est cum Israel, si litteram ז commutes in ש, et י in א affine.
Versus 4: CALL HIS NAME JEZREEL.
Nota: Jezrahel erat urbs regalis, et metropolis decem tribuum, ait S. Hieronymus, eratque terminus tribus Manasse et Issachar, sita in pede montis Gelboe ad Occidentem, insigni turri et specula, qua per totam Galilaeam usque ad Carmelum, Thabor, Libanum, ac ultra Jordanem patebat prospectus illustris. Juxta hanc urbem erant campi amoenissimi et fertilissimi, ac vallis vastissima, quae plusquam decem millibus passuum tendebatur, quae ab urbe vicina, vallis Jezrahel dicebatur; sicut vicissim urbs a valle fertilissima dicta est Jezrahel, id est semen Dei, quod semen in messe uberrimum, puta centuplum redderet, ut videretur esse semen Dei, et a Deo benedictum. Ante urbem erat vinea et ager
Nabot, qui adhuc temporibus Borchardi et Bredembachii ostendebatur, ut ipsi scribunt in Descriptione Terrae sanctae. Porro Deus jubet Osee, ut suum primogenitum ab hac urbe et valle vocet Jezrahel, ut per eum repraesentet Israel. Unde causam nominis subdit dicens: QUONIAM ADHUC MODICUM, ET VISITABO SANGUINEM JEZRAHEL SUPER DOMUM JEHU. — « Jehu » nominat, quia ejus posteri tum regnabant in Israel, erantque propagatores idololatriae. Regnabat enim tunc Jeroboam, qui fuit tertius a Jehu: Jehu enim successit Joachas filius, huic Joas, huic Jeroboam, huic Zacharias, qui occisus est a Sellum, in eoque stirps Jehu excisa est. Ex verbis Osee liquet, et omnes fatentur alludi hic ad historiam Achab, Jezabel, Nabot et Jehu.
Jezabel enim, uxor Achab, per calumniam curavit occidi Nabot in Jezrahel, ut ejus vineam ibidem sitam invaderet et possideret. Quocirca Deus per Eliseum unxit Jehu in regem, jussitque ei ut hoc scelus eodem in loco vindicaret. Jehu ergo occidit Jezabel, et curavit eam sepeliri in agro Jezrahel. Insuper omnes filios Achab jussit occidi in Samaria, eorumque capita ad se mitti in Jezrahel, IV Reg. cap. IX et seq.
Jam primo, Arias verba textus sic explicat, q. d. Voca, o Osee, filium tuum Jezrahel, id est brachium Dei, quia sicut ego Deus brachio meo in Jezrahel effudi sanguinem Jezabel et filiorum ejus, ita eodem effundam sanguinem posterorum Jehu, quia Achabo et Jezabeli similes sunt in scelere. Hic sensus alienior videtur. Sanguis enim Jezrahel in genitivo hic accipiendus est, quasi sanguis Jezrahelis, velut personae cujus sanguis effunditur; non in dativo vel ablativo, quasi sanguis Jezrahele ut brachio, vel instrumento effusus.
Secundo, Theodoretus quem sequitur noster Emmanuel: Jezrahel, inquit, id est semen Dei, est Israel, qui est populus Dei, puta decem tribus. Sanguis autem in Scriptura vocatur homicidium, et per catachresin quodvis enorme peccatum et scelus, quale hic est idololatria, praesertim quia idololatrae non raro fundebant sanguinem occidendo pueros, aliosque homines, eosque immolando Moloch, Baal, aliisque idolis: atque semper occidebant animas tum suas, tum suorum. Hic sensus mysticus potius videtur, quam litteralis.
Tertio, Rupertus, Vatablus et Antonius Fernandius in visione I, lect. 3, exponunt, q. d. Puniam sanguinem Jezabelis et filiorum ejus a Jehu effusum in Jezrahel, quia licet, me jubente, id fecerit, tamen ipse in illa caede non tam studuit meae voluntati quam suae ambitioni servire: ut scilicet, occiso semine regio, ipse regnum invaderet, et quasi tyrannus regnaret. Hic sensus non satis respondet Scripturae, quae ob hoc factum laudat Jehu, eique regnum promittit usque ad quartam generationem, IV Reg. IX et seq.
Quarto, Christophorus a Castro: Jezrahel, inquit, est Israel, ejusque primus rex Jeroboam, caeterique ejus reges: q. d. Vindicabo sanguinem Jezrahel, id est Israelitarum, effusum per Jeroboam et caeteros reges, praesertim oriundos e familia Jehu, eo quod ipsi pios Israelitas renuentes ire in Dan et Bethel ad adorandos eorum vitulos aureos, occiderunt. Id enim fecisse Jeroboam patebit cap. V; quocirca evertam domum Jehu, totumque regnum Israel. Verum hoc incertum est; nusquam enim legimus quod Jehu renuentes adorare idola occiderit. Hic tamen sensus uti et alii jam recensiti, quasi accessorii et partiales locum habere et admitti possunt, suntque probabiles. Sed quaerendus est sensus principalis et genuinus.
Dico ergo, quia verba Prophetae manifeste alludunt ad stragem domus Achab editam a Jehu in Jezrahel, eique similem minantur; hinc primus et principalis sensus hic est, q. d. Ego Deus, o Jehu, elegeram te ut idololatriam invectam a Jeroboam, et promotam ab Achab et Jezabel in Israel, everteres; ideoque te regem constitui, jussique ut occideres et sepelires omnes posteros Achab, idque in valle Jezrahel, eo quod ipse ibidem fidelem meique cultorem Nabot interemerat. Quod si id non faceres, sed eis occisis foveres nihilominus eorum idola, scires te similem horribilem, imo horribiliorem, Dei vindictam experturum. At tu quasi vecors et temerarius hujus severae ultionis Dei contra Achab, cujus ipse minister et carnifex fueras, oblitus, in eundem lapidem impegisti, eadem idola coluisti. Hoc est enim quod dicitur, IV Reg. cap. X, 29: « Delevit itaque Jehu Baal de Israel; verumtamen a peccatis Jeroboam, qui peccare fecit Israel, non recessit, nec dereliquit vitulos aureos. Visitabo ergo « sanguinem Jezrahel super domum » tuam, hoc est, domui tuae similem plagam et stragem inducam, qualem tu meo jussu induxisti super domum Achab in Jezrahel. Itaque, sicut tu filiorum ejus omnium sanguinem effudisti, ita et omnium tuorum effundetur, omnesque posteri tui regno et vita spoliabuntur; ac paulo post, puta post quadraginta annos, totus Israel qui te in idololatria secutus est, vel occidetur, vel captivus abducetur in Assyriam. Quocirca ut hoc Israelitis, o Osee, repraesentes, jubeo ut filium tuum voces Jezrahel, eisque explices ideo eum vocari Jezrahel, ut meminerint Jezabelis, et filiorum Achab occisorum et sepultorum in Jezrahel ob idololatriam, sciantque se ob eamdem causam pari modo occidendos, ut quoties nominarint vel audient nominari nomen filii tui Jezrahel, totius eis recurrat et redeat in mentem strages domus Achab, facta in Jezrahel, et eorum similis propediem facienda, quam ego hic per te eis intento. Ita Mariana et alii. Unde Jezrahel, aeque ac Sodoma, proverbialiter significat ingentem vindictam, ingens excidium, ait Sanchez.
Ubi nota: Pro visitabo Syrus vertit, ulciscar, hebraice est פקדתי pakadti, quod valde generalis et angustae est significationis; nec tantum vindicare, ulcisci et punire significat, sed in genere idem est quod requirere, recensere, imponere, inducere. Sensus ergo est, q. d. « Visitabo, » id est requiram, « sanguinem Jezrahel super domum Jehu, » dicamque: Cur tu, o Jehu, effudisti sanguinem domus Achab in Jezrahel? nonne id fecisti meo jussu, quia idololatrae erant, et idololatriae duces in Israel? Quare ergo tu non es veritus eadem idola colere et propugnare? Esto ergo eis similis in poena, quibus fuisti similis in culpa, illorum sanguis a te effusus est; tuus quoque effundatur: stirps illorum excisa est, et tua exscindatur. « Visitabo » ergo, id est requiram et recensebo ac annumerabo supplicia domus Achab domui tuae, dicamque: Ecce Achab peccavit in tot tantisque idolis et sceleribus, tu, o Jehu, in totidem peccasti. Quocirca sicut Achab tot plagis, omniumque (puta septuaginta) filiorum strage punivi, ita et totidem plagis te puniam: ac sicut numerum culparum, ita et plagarum Achab, tibi tuaeque domui annumerabo et accensebo, hoc est, inducam et infligam.
Hic est sensus principalis, cui tamen caeteri annexi et connexi sunt. Itaque secundam Theodoreti expositionem et quartam Christophori a Castro hic jam addas, hoc modo, q. d. Quia tu, o Jehu, instar Achab, piorum Israelitarum Deum verum colentium, tuosque vitulos aureos spernentium, qui erant Jezrahel, id est semen, hoc est populus, Dei, sanguinem effudisti; et quia omnes Israelitas ad sanguinem, id est ad enorme scelus idololatriae, compulisti, ideo instar Achab sanguis tuorum omnium effundetur. Et sicut sanguinem Nabot ab Achab effusum, in Achabi domo omnem ejus stirpem occidendo ultus sum, ita et sanguinem fidelium a te et tuis effusum in tua familia, eam evertendo, ulciscar: grave enim crimen, et in coelum clamans vindictam est occisio innocentis, praesertim fidelis et sancti. Nam, ut ait S. Augustinus in Psalm. IX, explicans illud: Sedet in insidiis, etc., ut interficiat innocentem, « innocentem interficere est ex innocente facere nocentem, » quae est perversio tam justitiae, quam naturae.
Dices: Sanguis posterorum Achab effusus est in Jezrahel, non ob ejus idololatriam, sed quia ipse ibidem effuderat sanguinem Nabot, ut ejus vineam occuparet. Ergo haec non recte adaptantur sanguini posterorum Jehu effundendo ob idololatriam. Respondeo antecedens esse falsum. Thre enim strages inducta est domui Achab ob idololatriam, uti diserte dicitur, IV Reg. cap. XXI, 22, 26; determinatio vero loci, quod scilicet fieret in Jezrahel, facta est ob occisum ibidem Nabot, qui erat idolorum hostis, et unius veri Dei cultor.
Nam ad idolatriae poenam haec omnia spectare, patet ex eo quod ea de causa jubeatur Osee ducere fornicariam, et gignere filios fornicationum, ut idololatriam Israelitarum repraesentet. Unde ait: « Quia fornicans fornicabitur terra, » mystice scilicet cum idolis; ideoque ei sanguinem et exitium intentat.
Huc pertinet explicatio quam ex Chaldaeo afferunt Haymo, Hugo et Albertus, quae talis est: Visitabo, id est imputabo sanguinem domus Achab a Jehu effusum in Jezrahel, ipsi Jehu ejusque domui, eo quod ipse eadem idola coluerit, ob quae filios Achab occidit, ejusque stirpem evertit; ac proinde opere ipso ostendit se inique et injuste occidisse idololatras; nec tam paruisse Dei jussui, quam secutum esse suam ambitionem et tyrannidem, uti dixit Vatablus, cum ipse aeque ac illi fuerit idololatra. Itaque sanguis Jezrahel contra ipsum revertetur, et in ejus domum recurret; meruit enim ipse qui inique idololatras occidit, ut ejus, utpote pariter idololatrae, domus et stirps tota similiter exscindatur, ut, sicut ipse idololatras gladio punivit, ita et ejus idololatria gladio puniatur et succidatur. In Jezrahel pulchra est annominatio ad ejus etymon, q. d. Visitabo sanguinem Jezrahel, id est seminis et populi Dei, puta piorum Israelitarum, quos afflixerunt et occiderunt Achab (ut patet IV Reg. cap. IX, 7), et Jehu, super eorum domum et familiam, eroque eis Jezrahel, id est יזרי רע אל iizza ra el, id est inducens malum et contritionem Deus, puta conteram et evertam eos.
Denique Septuaginta et post eos Arabicus, plane aliter vertunt, nimirum: Ulciscar sanguinem Israel super domum Juda. Suspicor cum S. Hieronymo in eis typographicum esse mendum, et pro Israel legendum esse Jezrahel, ac pro Juda Jehu. Sic enim habent Hebraea, Chaldaea, Latina et Syrus. Perperam ergo Leo Castrius ex versione Septuaginta et ex eo quod non dicit Propheta: Visitabo vitulos Jeroboam, sed: « Visitabo sanguinem Jezrahel super domum Juda, » contendit haec ad litteram accipienda esse de excidio Judaeae et Hierosolymae per Titum. Sensum enim esse, q. d. Sanguinem Jezrahel, id est Christi (hic enim dicitur Jezrahel, id est semen Dei, quia non ex semine viri, sed ex Spiritu Sancto est conceptus) a Judaeis occisi ulciscar super Juda, evertendo Jerusalem et Judaeam per Romanos. Perperam, inquam: nam ex toto contextu liquet hic agi de idololatria Israel, ejusque punitione per Assyrios, non de excidio Judae per Titum. Hic ergo ejus sensus mysticus est et allegoricus, isque congruus, non litteralis.
Moraliter disce hic, quam severe puniat Deus illos, qui Dei judicia et castigationes impiorum non aestimant, nec propter eas ad Dei timorem et vitae mutationem inducuntur, sed eadem peccata perpetrant, ob quae vident alios a Deo castigari. Imo se jussu Dei alios castigasse, quales sunt angeli principes, judices, praetores, proditit, prae-
duodecim tribus, puta tam Juda quam Israel. Quæres, quando et quomodo in valle Jezrahel contritum sit regnum Israel? nihil enim de eo in Scriptura legimus. Aliqui per Jezrahel accipiunt Samariam: ad illam enim confuxit totus populus, imminente Assyrio, ibidemque ab eo victus et captus est. Verum nusquam «vallis Jezrahel» capitur pro Samaria, præsertim quia Samaria sita erat in monte, non in valle. Melius ergo alii censent ex hoc loco Prophetæ, ante excidium Samariæ et gentis, Israelitas de more collatis signis conflixisse cum Assyriis in vicina valle Jezrahel. Hæc enim longissime patet, et aptissima erat conflictui. Ibi ergo superati et cæsi sunt Israelitæ ab Assyriis, qui deinde victoriam prosecuti Samariam obsederunt, et everterunt cum toto regno. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus, Haymo et alii interpretes. Unde Borchardus, Breidembachius, et ex eis Adrichomius in Descriptione Terræ sanctæ, de hac valle ita scribit: «Vallis Jezrahel lata duobus milliaribus (sed multo longior) quæ et planities Galilææ. In valle hac seu planitie intermedia magni et multi habiti sunt conflictus. Hic enim pugnavit Gedeon contra Madianitas, Judic. vi et vii. Et Saul contra Philistæos, I Reg. xxxi. Item Achab contra Syrios, III Regum xx, et postea Tartari ibi conflixerunt contra Saracenos.»
Porro apte Deus statuit ut Israel in Jezrahel cæderetur. Est enim magna vis et emphasis in verborum et rerum tum vicinitate, tum allusione, q. d. Olim, o decem tribus, eratis Israel, id est populus dominans Deo, cum pietatem vestri patris Jacobi secuti uni Deo servientes, ab eo impetrabatis benedictionem et omne bonum quod petebatis, qua de causa Jacob vocatus est Israel, Genes. cap. xxxii, 28. Eratis pariter tunc Jezrahel, id est semen et populus Dei. At nunc Deo rebelles et apostatæ: cum ad idola deflexistis, non estis Jezrahel, id est semen Dei, nec Israel, id est dominantes Deo; sed Deus jamjam dominabitur vobis, quasi hostis dominans, sæviens et grassans in urbe quam capit et vastat.
Ipse ergo cædet vos per Assyrios in valle Jezrahel, tum quia ibidem cæsa est stirps Achab idololatra, quem vos imitati estis; tum quia huic loco apte convenit triplex etymon Jezrahel, quod recensui initio capitis. Eo enim alludit, quasi dicat: In hac valle sentietis Jezrahel, hoc est primo, zeroa el, hoc est brachium Dei, vos feriens et occidens; secundo, quia ibidem erit Jezrahel, hoc est izza ra el, id est asperget in vos malum et contritionem Deus; tertio ibidem erit Jezrahel, id est zara el, hoc est dispergens vos Deus in Assyriam omnemque ventum et plagam orbis. Alium sensum affert Leo Castrius: Vallis, inquit, Jezrahel, id est seminis Dei, puta Christi, est Jerusalem; quia Christus in Jerusalem docuit, vixit, crucifixus et mortuus est, q. d. Adhuc modicum, id est post parvum tempus, scilicet 40 post Christi crucem anno, «visitabo sanguinem Jezrahel,» hoc est Christi a Judæis crucifixi, «super domum Jehu,» id est super decem tribus, «et conteram Israel,» id est Judæos omnes tam ex decem, quam ex duabus tribubus, «in valle Jezrahel,» id est in Jerusalem per Titum. Succreverant enim post captivitatem decem tribus ex residuis captivitatis, itaque tam regnum Israel, quam Juda deletum est a Tito et Romanis. Verum hic sensus non est litteralis, ut ipse contendit, sed allegoricus et mysticus isque appositus. Si enim Deus sanguinem Jezrahel, id est Israel, vindicavit tam atrociter in domo Jehu; quidni atrocissime vindicaret sanguinem unigeniti Filii sui in gente Judaica, tam perfide et scelerate ab ea trucidati?
Tropologice, pari modo vindicabit Deus et puniet christianos impie viventes, qui, ut ait Apostolus, Hebr. cap. x, 29: «Filium Dei conculcaverint, et sanguinem testamenti pollutum duxerint, in quo sanctificati sunt, et spiritui gratiæ contumeliam fecerint. Horrendum est incidere in manus Dei viventis.»
sentet tam viros, quam feminas, utpote idololatriæ participes, hac clade involvendas; secunda, filia representat infirmitatem et debilitatem Israelitarum, qua ob peccata non tam viri, quam feminæ facti, Assyriis non potuerunt resistere: ita S. Hieronymus, Chaldæus, Cyrillus, Haymo, Hugo et Rabbini; tertia, hi tres filii repræsentant idem, scilicet Israelitarum cladem et excidium, sed simul repræsentant hujus cladis tres quasi partes et gradus. Itaque primus Jezrahel repræsentat stragem stirpis Jehu, uti expresse dicitur vers. 4: nam regnante ea stirpe validum adhuc et quasi masculum erat regnum Israel. Jehu autem stirps excisa est in Zacharia abnepote, quem occidit Sellum tyrannus. Secunda filia repræsentat statum debilem et infirmum, quem habuit regnum Israel post Zachariam sub Sellum, Manahen et Phacea regibus Israel, quando Salmanasar multis rapinis, cladibus et captivitatibus ita attrivit et attenuavit regnum Israel, ut jam inclinaret ad ruinam. Tertius filius repræsentat plenam gentis stragem et regni excidium sub Phacee penultimo, et sub Hosee ultimo rege Israel. Ita Isidorus Clarius et R. David. Phacee enim rex impius et crudelis centum Judæorum millia occidens, et Jerusalem cum Rasin rege Syriæ obsidens, concitavit in se suumque regnum Israel iram Dei, ejusque excidium acceleravit, uti prædixit Isaias, cap. viii, 6 et seq. Possent quoque tres has proles repræsentare tres reges Assyriorum, scilicet Phul, Teglathphalasar et Salmanasar, qui vastarunt et carpserunt regnum Israel, donec Salmanasar, capta Samaria, illud plane evertit.
6. Et concepit adhuc, et peperit filiam. — Quia secunda Israelitæ duri erant et obstinati, hinc multis Prophetarum ictibus tundendi erant. Priori ergo filio et oraculo tristi additur hic secundum oraculum et portentum, æque triste et minax, imo tristius et minacius; quasi secundus aries, qui ferrea eorum pectora feriat et quatiat. Audi S. Cyrillum, lib. VI Glaphyrorum: «S. Oseas, inquit, meretricem duxit uxorem, neque infames deprecatus est nuptias, et passus est se esse patrem infamium liberorum, quorum nomina fuerunt, Non populus meus, Non consecuta misericordiam. Prophetarum prædictionibus adversabantur Israelitæ neque recipiebant, neque legebant legem Dei. Jubebat ergo Deus facere ea quæ velut picturæ essent rerum futurarum, ut velut in tabula quadam futura plane et aperte depingerentur, ut in aures et in oculos vel nolentium incurrerent, ut qui saperent diligerent potiora: ut quos possent ab impietate abducerent:» Quoties enim Israelitæ has proles prophetæ, toties seipsos quasi in imagine intuebantur; et quoties eas nomine suo compellabant, toties seipsos suaque fata sibi a Deo decreta nuncupabant et recensebant; v. g. cum vocantes hosce pueros dicebant: Veni huc Lo rachama, id est Absque misericordia; adesdum Lo ammi, id est Non populus meus, tacite sibi ipsis dicebant et cogitabant: «Mutato nomine de te fabula narratur.» Tu es quem puer hic repræsentat, tui ille personam gerit. Tu ergo es non populus Dei, tu es absque misericordia, quem Deus rejecit et reprobavit.
Versus 6: And she conceived again, and bore a daughter.
Filiam. — Filia hæc idem repræsentat quod primus Osee filius Jezrahel, scilicet Israelis sive decem tribuum vastationem. Sed cur primus est filius, secunda filia? Respondeo, causa physica est, quia solent conjuges nunc filios, nunc filias generare. Causa symbolica est prima, ut repræ-
Et dixit (Deus) ei (Osee): Voca nomen ejus, Absque misericordia, — ut per hanc prolem significes Israelitas misericordia Dei indignos et incapaces, justo Dei decreto certo exitio esse destinatos; unde explicans subdit: «Quia non addam ultra misereri domui Israel;» Septuaginta: Non addam ultra ut diligam eos, q. d. Sæpius antehac Israelitis ob peccata afflictis et pœnitentibus misertus sum, dum eis misi Gedeonem, Samsonem, Davidem, aliosque reges et judices, sive vindices populi: at nunc quia peccandi et idololatrandi finem nullum faciunt, et quia in sceleribus suis sunt obstinati et impœnitentes, comminor amplius non miserebor, sed sine ulla spe veniæ aut misericordiæ, tradam eos gladio et igni Assyriorum.
Hebraice pro Absque misericordia est לא רחמה Lo rachama. Hoc ergo fuit nomen proprium filiæ Osee. Censet Arias to lo, id est non, scilicet miserebor, ad Israel sive decem tribus spectare; to vero rachama, id est misericordiam consecuta, spectare ad Juda; de quo subdit: «Et domui Juda miserebor:» quia Juda ex captivitate rediit, non Israel. Verum hoc subtilius est, quam solidius; to enim lo rachama unicum est nomen, unumque significat, scilicet Israelis derelictionem a Deo: quare to lo a rachama divelli nequit. De Israele proprie hic agitur, non de Juda; obiter vero tantum additur illud: «Et domui Juda miserebor,» ut per hoc Israelis pœna augeatur, dum se solum exitio destinatum, sibique vindictam, Judæ vero vicino et fratri suo misericordiam parari audit.
Sed oblivione obliviscar eorum. — Hebraice כי נשא אשא להם ki nasa essa lahem, quod varie vertitur: Hebræum enim nasa varia significat, scilicet portare, tollere, elevare, parcere. Quocirca primo, Chaldæus vertit: Si resipuerint parcendo parcam eis. Sed hæc versio repugnat nomini, Absque misericordia. Secundo, Vatablus vertit: Tollendo tollam eos a facie mea. Tertio, R. David: Elevando elevabo super eos, scilicet, hostes Assyrios. Quarto, Septuaginta non verbotenus, sed sensum reddentes vertunt: Adversans adversabor eis, vel potius, ut alii legunt, aversans aversabor eos. Quinto, alii: Exportando exportabo eos in captivitatem. Sexto, alii: Decipiendo decipiam eos, vel seducendo seducam eos. Hebræum enim nasa, si sin habeat punctum in dextro cornu, significat seducere, decipere. Septimo, Noster et alii vertunt: Obliviscendo obliviscar eorum, id est plane et omnino obliviscar eorum; eradam eos ex mea memoria, ut nunquam amplius velim de eis cogitare aut loqui. Hebræum enim nasa per he significat oblivisci. Litteræ enim aleph et he apud Hebræos sunt commutabiles, et sæpe una pro alia ponitur.
Nota catachresin. In Deo enim proprie nullius rei est oblivio, utpote qui summa pollet sapientia, cuique omnia et præterita et futura objective semper præsentia sunt: dicitur tamen oblivisci, cum abjicit, negligit, et derelinquit aliquem, ita ut hominibus videatur ejus esse oblitus. Sicut ergo irasci dicitur, cum punit; recordari, cum benefacit; dormire, cum differt vel pœnam, vel præmium: ita oblivisci, cum negligit et abjicit. Pulchre S. Augustinus, lib. I Confess. cap. iv: «Amas, inquit (o Domine), nec æstuas, zelas, et securus es; pœnitet te, et non doles, irasceris et tranquillus es; opera mutas, nec mutas consilium.»
Moraliter ingens est pœna peccatoris, cum Deus illius obliviscitur: quia signum est ejus impœnitentiæ et obstinationis, æque ac derelictionis et reprobationis divinæ. Talis ergo nihil gratiæ, nihil sapientiæ, nihil boni exspectare potest a Deo, a quo, quasi a sole, omnis lux et omne bonum dimanet necesse est. Causa hujus oblivionis Dei est, quod peccator prius obliviscatur Dei; quæ ei omnium malorum est causa. Unde ut hanc oblivionem Deus populo excutiat, clamat per Jeremiam, cap. ii, 32: «Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciæ pectoralis suæ? populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris.» Et Isaias, cap. xvii, 10: «Oblita es Dei Salvatoris tui.» Et cap. li, 13: «Oblitus es Domini factoris tui.» Et cap. xliv, 21: «Memento horum Jacob et Israel, quoniam servus meus es tu: formavi te, etc., ne obliviscaris mei.» Ex adverso orat Psaltes, Psalm. xii, 1: «Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem?» Et Psalm. xli, 10: «Quare oblitus es mei? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus?»
Porro hanc pœnitentiam infligit Deus peccatori juste et congrue: qui enim obliviscitur Dei, lege talionis meretur vicissim ut Deus ejus obliviscatur. Vis ergo ut Deus tui non obliviscatur, sed jugiter recordetur? noli ejus oblivisci, sed jugiter ejus recordare, semper eum ante oculos et in mente habe. Hinc beatæ Catharinæ Senensi hoc dogma dedit Christus: «Filia, recordare mei, et ego recordabor tui. De me semper cogita, et ego de te pariter cogitabo;» ita habet ejus Vita. Quocirca S. Dominicus suis edicebat, «ut continuo cum Deo, vel de Deo loquerentur.» Et S. Thomas Aquinas dicere solebat: «Religiosus non est, qui non semper in mente habet Deum.» Hoc est quod clamat Propheta, Isai. lxiii, 7: «Miserationum Domini recordabor.» Et Jeremias, cap. li, 50: «Recordamini procul Domini.» Ita Jonas in ventre ceti, cap. ii, 8: «Cum angustiaretur, ait, in me anima mea, Domini recordatus sum, ut veniat ad te oratio mea:» et mox Deus vicissim ejus recordatus, «dixit pisci, et evomuit Jonam in aridam.» Rursum Psaltes fructum hujus memoriæ significat, dum ait Psalm. lxxvi, 4: «Memor fui Dei, et delectatus sum.» Et Psalm. cxiii, 12: «Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis.» Ergo cum Isaia, cap. xxvi, 8, assidue dicamus: «Domine, nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animæ. Anima mea desideravit te in nocte: sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te.»
7. Et domui Juda miserebor. — Quia Juda licet aliquos habuerit impios reges, et nonnullos e populo, multos tamen habuit fideles et pios reges, quos secutus est populus: ut Josaphat, Oziam, Ezechiam, Josiam et præsertim David, cui Deus promisit et juravit, Psalm. lxxxviii, misericordiam et regnum stabile, ac Christum ex ejus semine nasciturum. Israel vero cum omnibus suis regibus a primo Jeroboam, usque ad ultimum Hosee per annos 256, continue coluit idola, puta vitulos aureos in Dan et Bethel, ideoque Deus ejus misereri noluit, sed eum funditus excidit; secundo, quia ex Juda nasciturus erat Christus, ita enim decreverat Deus. Nota: Miserebor est virtus, sed sola omnisque virtus. Misericordia ergo qua virtus, est in Deo, non qua passio. Misericordia enim in Deo est affectus benevolentiæ, quo cupit succurrere miseriæ nostræ eamque levare et tollere, vel certe mitigare; in hominibus vero est virtus, et simul est passio, concitans teneritudinem animi, compassionem et sensum miseriæ alienæ, lacrymas, planctum, etc., quæ in Deo esse nequeunt. Deus enim est ἀπαθής et impassibilis.
Versus 7: And I will have mercy on the house of Judah.
Quocirca vere Lactantius, lib. De ira Dei, cap. xvi, reprehendit eos qui nullum animi motum, nullum affectum putant esse in Deo, ac subdit: «Et quia sunt aliqui affectus quibus non cadunt in Deum, ut libido, timor, avaritia, mæror, invidia, omni prorsus affectu eum vacare dixerunt; his enim vacat, quia vitiorum affectus sunt; eos autem qui sunt virtutis, id est ira in malos, charitas in bonos, miseratio in afflictos, quoniam divina potestate sunt digna, proprios, et justos, et veros habet.» Unde et Ecclesia orat: «Deus cui proprium est misereri semper et parcere,» etc. In Deo ergo est verus et proprius actus misericordiæ, æque ac charitatis, sapientiæ, aliarumque virtutum. Deus enim cum sit vita, habet hosce actus vitales virtutum; sed hi non sunt in eo accidentia, uti sunt in nobis, sed sunt idem cum ejus essentia. Hæc enim cum sit immensa, et infinitæ virtutis, perfectionis et activitatis (est enim ipsa actus quidam immensus et efficacissimus), in se continet et absorbet omnes actus virtutum, qui in angelis et hominibus sunt divisi et discreti, quia finiti et terminati. Sicut ergo mare absorbet omnia flumina, nec iis augescit vel intumescit, quia vastum est et quasi immensum, ut ejus respectu flumina sint instar guttæ, quam illico sorbet; ita et divinitas est mare, quod omnes dotes et perfectiones sorbet, aut potius in se continet.
Rursum, sicut divina essentia ob sui immensitatem eadem est cum Patre, et eadem cum Filio, et eadem cum Spiritu Sancto, quæ sunt tres personæ distinctissimæ et realiter diversæ, ita multo magis eadem essentia divina identificatur cum intellectu, voluntate, amore, aliisque potentiis et actibus divinis, tum circa se, tum circa creaturas. Cum enim ipsa quaquaversum plene et plane sit infinita, hinc nihil prorsus ei addi potest; quia quidquid cogites vel optes, jam ante in ipsa exstitit, illudque ipsum communicat creaturis sine ulla sui imminutione vel mutatione. Tanta enim est in ipsa omnis boni plenitudo, ut nulla fingi possit accessio; tanta firmitas, ut nulla diminutio. Quidquid ergo in tota multitudine angelorum, hominum, et creaturarum omnium sparsim habetur boni; id totum in Deo est collectum in simplicem unitatem, idque sine limitatione et infinite. Hinc fit ut Deus per simplicissimam suam essentiam formaliter sit sapiens, justus, misericors, etc., adeoque sit ipsa sapientia, bonitas, justitia, misericordia, etc. Ipsa ergo essentia Dei per se præstat sola, quod in creaturis præstant bonitas, sapientia, misericordia, aliæque plurimæ et diversissimæ virtutes, sed modo eminentissimo et illimitato. Quis jam non amet hoc bonum in quo omne bonum? imo quis amet aliud bonum, quod cum eo comparatum umbra est, et potius privatio boni quam bonum?
Et salvabo eos in Domino Deo suo. — Id est per Dominum, ope et viribus non ipsorum, sed Domini. Nota hebraismum: Hebræi enim de se loquuntur in tertia persona, ac si de aliquo alio loquerentur. Sic dicitur Genes. cap. xix, 24: «Dominus pluit super Sodomam ignem a Domino,» id est a se ipso. Et Num. cap. xii, 7: «At non talis servus meus Moses, qui, etc., palam Dominum,» id est me, «videt.»
Chaldæus vertit: Salvabo eos per verbum Domini Dei sui, id est per Dei promissionem fidelem et firmam, qua salutem a se promissam reipsa præstabit. Mystice per verbum, id est per filium suum, qui ex Judæis carnem assumet et homo nascetur, q. d. Salvabo eos per Jesum, id est salvatorem mundi. Ita S. Hieronymus et S. Hilarius, lib. IV De Trinit., sub finem. Imo Leo Castrius ad litteram putat Prophetam hic loqui de Christo, qui salutem attulit Judæ, id est credentibus, et repulit Israel, id est incredulos. Verum patet ex dictis, hæc allegorica esse, non litteralia. Porro licet hæc verba sint generalia et communia toti Sanctæ Trinitati, tamen mystice appropriari possunt Filio: illi enim appropriatur salus, liberatio et redemptio.
Quæres, de qua salute Judæ ad litteram loquitur hic Propheta? Primo, S. Hieronymus, Cyrillus, Haymo, Theodoretus, Rupertus, Lyranus, Hugo et Vatablus putant eum loqui de ea qua liberavit Ezechiam, et duas tribus a manu Sennacherib, occidendo in ejus castris una nocte per angelum 185 millia Assyriorum, lib. IV Reg. cap. xix. Secundo et potius, loquitur Propheta de salute, quam Judæis attulit Cyrus liberans eos e captivitate Babylonica. Hæc enim longe major magisque optata, jucunda, plena, et universalis omnium fuit salus: et in hac recte Juda opponitur et anteponitur Israeli, qui nunquam ex captivitate Assyriaca rediit. Ita iidem auctores paulo ante citati.
(1) Quam sententiam illa ratio videtur confirmare quod cum dixisset Deus vers. 4, regnum Israel esse delendum, et quidem absque misericordia, nunc opponit regni Judæ meliorem conditionem, qua post exsilium fruituri sint cives ejus. Illam vero populus non est consecutus strepitu militari, sed Cyri atque Darii benevolentia, quorum Deus mirifice affecit animos in Judaicum populum.
Et non salvabo eos in arcu, et gladio, et bello, et in equis, et in equitibus. — Id est non per arma et bellum, sed per solam misericordiam meam eos salvabo. Nota: Duas tribus, scilicet Juda et Benjamin, sub Cyro eos laxante ex Babylone rediisse in Judæam, certum est ex I Esdræ, cap. i. Idem de decem tribubus quæ ante duas abductæ erant in Assyriam, scilicet eas inde rediisse in Samariam, censent S. Cyrillus in Osee xi, Theodoretus et Theophylactus in Osee iii. Verum contrarium, scilicet has ex Assyria nunquam rediisse, patet ex hoc loco, et ex III Reg. cap. xvii, 23, et ex Josepho lib. XI Antiq. cap. v. Itaque communis S. Hieronymi hic et in Malach. ii, Catholicorum æque ac Hebræorum omnium sententia.
Dices, eas redituras prædicit hic Osee, vers. 11, cap. xi, 8 et seq., et cap. xii, 9, et cap. xiv, 6, ac Ezechiel cap. xxxvii, 16 et 22, et Jeremias cap. l, 4, ac Tobias cap. xiv, 6, dicens: «Prope erit interitus Ninive: et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israel, revertentur ad eam.» Respondeo: Osee, Jeremias, Ezechiel loquuntur de reditu et libertate spirituali (non corporali) quam multi ex Israelitis, æque ac ex Judæis, adepti sunt per fidem in Christum, de quo plura inferius. Tobias vero loquitur de reditu Judæorum non in Samariam, sed in Jerusalem. Ait enim: «Domus Dei, quæ in ea incensa est, iterum reædificabitur: ibique revertentur omnes timentes Deum, et relinquent gentes idola sua, et venient in Jerusalem, et inhabitabunt in ea.» Fateor tamen non paucos ex Israelitis sive Samaritis, excisa Ninive ubi detinebantur captivi, fugisse in Jerusalem, ibique cum Judæis in templo coluisse Deum; et hoc videtur innuere Tobias, cum post excisam Niniven statim subjungit: «Et fratres nostri, qui dispersi sunt a terra Israel, revertentur ad eam.» Verum hæc reversio fuit privata paucorum fugientium, non communis et publica, quia nec auctoritate publica Assyriorum vel Chaldæorum, nec communi consilio et conspiratione Israelitarum peracta est (uti Judæorum reversio e Babylone facta est auctoritate Cyri, et communi populi consensu, duce Nehemia et Esdra); sed quisque vel mansit in Ninive, vel rediit in Judæam, vel alio migravit, prout cuique libuit, vel commodius fuit.
Simili modo anterius non pauci Israelitæ fideles et pii, fugientes idololatriam Jeroboam et cladem Israeli instantem, ex Samaria fugerunt in Judæam, ibique sedem fixerunt, ut patet II Paral. xi, 16, et cap. xv, 9, et cap. xxx, 1, ex Josepho lib. VIII Antiq. cap. iii. Hi cum Judæis in Babylonem abducti, indeque cum iis reducti, postea valde multiplicati sunt. Multi etiam in ipso excidio Samariæ profugerunt in vicinam Judæam. Multi etiam pauperiores relicti sunt in Samaria, ad eam colendam, cum ceteri ducerentur in Assyriam; sicut in excidio Judææ et Hierosolymæ, Chaldæi in ea reliquerunt aliquos Judæos, ut essent vinitores, agricolæ, etc., ut patet IV Reg. cap. ult. 12. Unde his, puta ex Zabulon et Nephtalim prognatis, prædicavit Christus Matth. iv, 13, et ex his plerosque Apostolos elegit, ut patet Psalm. lxvii, 28, et Isaiæ ix, 1. Hinc et Anna prophetissa, quæ erat ex tribu Aser, habitabat in Juda et Jerusalem, Luc. cap. ii, vers. 36.
8 et 9. Et concepit, et peperit filium (puta tertiam prolem). Et dixit ei (scilicet Deus Osee, ut patet vers. 4): Voca nomen ejus, Non populus meus. — Nomen ergo tertiæ prolis erat לא עמי Lo ammi, id est Non populus meus. Jam primo, Ruffinus et Albertus putant hanc prolem significare duas tribus, puta Judæos in Babylonicam captivitatem a Deo abjectos; Vatablus et Arias eosdem a Tito et Romanis plane excisos. Verum hoc cap. vaticinatur Propheta excidium Israelis, sive decem tribuum; non duarum, sive Judæorum. De his enim paulo ante contrarium dixit vers. 7, nimirum: «Domui Juda miserebor, et salvabo eos.» Secundo, alii putant hic significari Cuthæos, id est Assyrios, qui ex Cuth aliisque locis a Salmanasar translati sunt in Samariam, cum ipse inde Israelitas in Assyriam abduceret. Cuthæi enim non fuerunt populus Dei, quia cum Deo Israel coluerunt idola Assyriorum, uti dicitur IV Reg. xvii, 41. Verum Cuthæi non fuerunt Israelitæ, sed Gentiles. Pergit ergo Propheta prophetare de excidio et vastitate Israelis, sive decem tribuum, earumque omnimodam abjectionem et reprobationem a Deo, tertiæ hujus prolis nomine repræsentare jubetur, quod scilicet Israel amplius non sit futurus populus Dei, sed gentium et idolorum, atque inter gentes victurus, ibique prole et robore crescens, quasi puer masculus in gentilismo vir fortis et robustus sit evasurus. Ita S. Cyrillus, S. Hieronymus, Theodoretus, Chaldæus, Rupertus, Haymo et alii.
Versus 8: Verses 8 and 9
Sic ex adverso Isaias, cap. viii, 3, a Deo jubetur vocare filium suum, Sear Jasub, id est reliquiæ convertentur; ut significet reliquias Judæorum ad Deum et Christum convertendas, uti ibidem dixi. Talia nomina prophetica, et quasi omina a Deo indita, crebra sunt in Scriptura, ut: «Tu es Petrus, et super hanc Petram ædificabo Ecclesiam meam,» Matth. xvi, 18. Sic Christus Jacobum et Joannem vocavit Boanerges, id est filios tonitrui, tonantes scilicet et fulminantes. Sic Isaias, cap. viii, 1, nomen pueri Emmanuelis dicit fore: «Accelera spolia detrahere, festina prædari.»
Simili schemate dixit Poeta: Sint Mæcenates, non deerunt, Flacce, Marones. Et Virgilius, eclog. iv, Julium Cæsarem 23 vulneribus in curia confossum vocat Daphnidem, ejusque apotheosim canit: Candidus insuetum miratur limen Olympi, Sub pedibusque videt nubes, et sidera Daphnis. Ipsa sonant arbusta: Deus, Deus ille Menalca.
Porro gentiles sæpe ab eventu vel præsenti, vel futuro nomina accipiebant, vel commutabant. Sic apud Græcos, teste Cicerone, lib. De Orat., Tyrtamus, postea ab eloquentia Euphrastes, tandem a divinitate loquendi Theophrasti nomen invenit.
Philosophorum Homerus, qui ab avo Aristoclis nomen acceperat, a pectoris latitudine, vel potius a latissima felicissimi ingenii ad disputandum copia, Plato fuit appellatus, teste Plutarcho in Platon. Apud Romanos ille Tyrius, qui prius Malchus (quod prisca Hebræorum et Phænicum lingua regem sonet) dicebatur, demum Longino Cassio præceptore suo id volente, a regum purpura Porphyrium se transnominavit. Ita Porphyrius in Vita Plotini. Ita et Imperatores recens creati nova accipiebant vel nomina, vel cognomina. Severus Afer, ut populo Romano placeret, Pertinacis; Julianus, ut militibus voluptuariis satisfaceret, Commodi cognomen accepit. Ita Herodianus, lib. II. Sic nunc in sacramento Confirmationis cuique licet nomen suum permutare; quin et in ingressu Religionis multi illud permutant, ut v. g. apud Franciscanos Francisci, apud Dominicanos Dominici, apud Benedictinos Benedicti nomen accipiant, ut fundatorum Ordinis sui virtutes cum nomine semper ante oculos ponant, easque æmulari et moribus exprimere conentur.
Quia vos non populus meus, et ego non ero vester. — Hebraice, ego non ero vobis, scilicet, Deus, gubernator, tutor, provisor, nutritor, pater, mater, uti hactenus fui. Quanta sit felicitas et benedictio esse populum Dei, Deumque habere patrem; ex adverso quanta sit infelicitas non esse populum Dei, Deumque habere hostem, fuse describit Moses in Levitico, toto cap. xxvi, et in Deuter., toto cap. xxviii.
Mystice hæ tres proles significant tres gradus peccati, et tres gradationes peccatoris, quibus sensim ruit in gehennam. Prima enim proles Jezrahel, id est semen Dei, scilicet perditum et effusum, ac quasi occisum, uti dixit vers. 4, significat primum gradum peccati, quo peccator suis illecebris intentus negligit et non curat monitiones, conciones, inspirationes Dei, ideoque Deus illas suamque gratiam sensim ei subtrahit. Hinc descendit ad secundum gradum, qui est impœnitentia et obstinatio, ut sit absque misericordia. Inde ruit ad tertium, ut non sit e populo Dei, sed a Deo reprobatus trudatur in gehennam.
10. Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quæ sine mensura est, et non numerabitur. — Hic alio transit Propheta, et a tristibus ad læta de more se convertit. Unde Hebræi et Lyranus hic inchoant caput secundum. Quocirca minus recte Theodoretus et Cyrillus hæc connectunt præcedentibus per exaggerationem hoc sensu, q. d. Firmum manet manebitque meum decretum de excidio Israelis, etiamsi ille cresceret ut arena maris, fieretque innumerabilis. Nam contrarium significat to et erit, et quæ sequentur. Itaque hoc loco assurgit Propheta ab Israele carnali ad spiritualem, a bonis terrenis ad cœlestia et divina.
Versus 10: And the number of the children of Israel shall be as the sand of the sea, which is without measur...
Ne quis enim objiciat, dicatque: Quomodo, o Propheta, prædicis Israel perdendum et exscindendum, cum Deus Abrahæ promiserit semen ejus, puta Israelem, fore instar arenæ maris innumerabilem, Genes. xxii, 17; occurrit et respondet, id verum ratumque esse et fore, sed in Israele spirituali, non carnali.
Quæres, quando et per quem impleta sit hæc prophetia? Primo, Hugo censet impletam esse per Ezechiam, qui II Paral. xxx, undequaque Israelitas evocavit ad colendum Deum in Jerusalem; item per Josiam, qui instituit solemne pascha, ad quod tam Israelitæ quam Judæi undique confluxerunt. Hi ergo tunc caput unum sibi constituerunt, scilicet pium regem Josiam, vel Ezechiam. Verum Ezechias convocavit Israelitas initio regni sui, cum nondum esset excisa Samaria, nec dispersi Israelitæ. Osee autem loquitur hic de Israelitis jam dispersis, imo rejectis, a Deo rursum congregandis; Josias vero post excisam Samariam eos dispersos quidem congregavit, sed paucos; at Osee ait eos fore innumeros.
Secundo, Ruffinus, Theodoretus et Hugo putant impletam esse sub Cyro; tunc enim Israelitæ mixti Judæis, duce Zorobabele, e Babylone redierunt in Jerusalem. Verum et hi perpauci fuerunt.
Dico ergo primo prophetiam hanc impleri cœptam esse a Christo, qui tam Israelitis quam Judæis per se evangelizavit; prædicavit enim in Galilæa et Samaria, ac nominatim in terra Zabulon et Nephtali, ut ait S. Matthæus, cap. iv, 15; indeque suos evocavit et collegit Apostolos. Rursum paulo post Samaria per Philippum recepit verbum Dei, quocirca eo missus est S. Petrus et S. Joannes, Act. cap. viii. Adde, in dies plures ex Israel convertuntur. Denique omnes Israelitæ convertentur in fine mundi, ut ait Apostolus Rom. xi, 26, tuncque perfecte implebitur hæc Osee prophetia. Ita S. Hieronymus et Christophorus a Castro hic. Verum quia hi Israelitæ sunt eruntque pauci, nec possunt dici innumerabiles, hinc
Dico secundo, sub Israelitis intelligi quoque gentiles conversos ad Christum, in iisque perfecte impleri hanc prophetiam. Hi enim sunt innumerabiles, et hi sunt veri Israelitæ secundum spiritum, non secundum carnem; quia secundum fidem sunt filii Abrahæ et Israelis, et consequenter benedictionis et bonorum a Deo utrique promissorum hæredes. Per fidem enim cooptantur in familiam Abrahæ et Israelis; ideoque vocantur et coram Deo sunt filii Israel, sicut filii adoptati civiliter, vocantur et sunt filii et hæredes adoptantis. Sensus ergo est, q. d. Licet dixerim Israelitas secundum carnem exterminandos et projiciendos a Deo, tamen promissio Abrahæ facta, Genes. cap. xxii, 17, qua ait: «Benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cœli et velut arenam, quæ est in littore maris;» non excidet nec erit irrita, quia eorum loco in familiam
Abrahæ succedent et adoptabuntur alii qui ex gentibus credent in Christum, eruntque filii Abrahæ secundum fidem et spiritum; hi enim erunt instar arenæ maris quasi innumerabiles. Id ita esse patet primo, quia Apostolus, Roman. ix, 25, diserte hunc Osee locum explicat de gentibus, ex eoque contra Judæos probat non solum Judæos, sed et gentes Christi vocationis et gratiæ participes fore: «Quos et, inquit, vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam ex Gentibus, sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam; et non dilectam, dilectam; et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. Et erit in loco ubi dictum est eis: Non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi.» Deinde Israelitas, sive Judæos quoque vocandos et salvandos per Christum, sed paucos, non innumerabiles, probat ex Isaia dicens: «Isaias autem clamat pro Israel: Si fuerit numerus filiorum Israel tanquam arena maris, reliquiæ salvæ fient,» etc. Quid clarius?
Dices: Osee verba ad litteram intelligenda sunt de Israelitis naturalibus, Apostolus vero per analogiam et similitudinem tantum accommodat ea gentibus; quia uti Israelitæ, ita et Gentiles non erant populus Dei, sed a Christo vocati facti sunt populus Dei, uti explicant S. Chrysostomus, Theophylactus et Christophorus a Castro. Verum hoc dici nequit. Nam primo Apostolus didactice loquitur, et contra Judæos scholastice argumentatur, probatque ex hoc loco Osee gentes vocandas a Christo; ergo de gentibus vere et proprie locutus est Osee. Alioqui enim respondissent Paulo Judæi, hocque ejus argumentum elusissent dicendo: Osee loquitur de Israelitis tantum, non de gentibus; ergo tu, o Paule, perperam et falso trahis, imo detorques ejus verba ad gentes. Secundo, quia Apostolus clare alibi docet benedictionem Abrahæ et Israeli promissam, ac bona quæ Israelitis eorum posteris per Christum promittunt Osee aliique Prophetæ, non pertinere ad carnales Israelitas, sed ad spirituales, id est ad credentes tam ex Gentibus, quam ex Israelitis; optimus autem interpres Prophetarum est S. Paulus.
Audi eum clare id pronuntiantem, Rom. ix, 6, itaque solventem et explicantem similia veteris Testamenti loca a Judæis objecta: «Non autem quod exciderit verbum (promissio posteris Abrahæ et Israelis facta) Dei; non enim omnes qui ex Israel sunt, ii sunt Israelitæ; neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii, sed in Isaac vocabitur tibi semen, id est non qui filii carnis, hi filii Dei; sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine,» etc.; et Galat. iii, 6: «Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam. Cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ. Providens autem Scriptura, quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ (dicens): Quia benedicentur in te omnes gentes. Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.» Ergo hæc Osee promissio pertinet ad gentes Israelis fidem imitantes et credentes in Christum.
Tertio, hæc est communis Patrum expositio: scilicet, per Israel hic tam intelligi gentes, quam Israelitas naturales ad Christum conversos. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Ruffinus, Haymo, Hugo, Albertus et alii hic, ac S. Augustinus, lib. XXI Contra Faustum, cap. lxxxix; et sæpe alibi, Cyprianus, lib. I Testimon. contra Judæos, cap. xix; Tertullianus, lib. IV Contra Marc. cap. xvi; Irenæus, lib. II, cap. iv; Prosper, lib. II De Vocat. Gentium, cap. xviii; Primasius, Anselmus et S. Thomas in Rom. ix.
Denique id ipsum verba sequentia plane significant, quibus ait eos qui aliquando non erant populus Dei, vocandos filios Dei viventis, congregandos in unam Ecclesiam sub uno capite Christo, ascensuros de terra, foreque hunc magnum diem Jezrahel; quæ omnia magis gentibus fidelibus, quam Israelitis conveniunt.
Et erit in loco ubi dicetur (id est dicebatur tam a Deo, quam ab hominibus, ita Vatablus; unde Septuaginta vertunt, ubi dictum est) eis: Non populus meus vos; dicetur eis: Filii Dei viventis. — Locum hunc intellige non Chaldæam, in quam abducti erant Judæi, uti vult Albertus; nec Jerusalem et Judæam, uti censent Haymo et Hugo; sed quemcumque locum in toto orbe ubi fuerint fideles et credentes Christo, ita ex Chaldæo S. Hieronymus et S. Augustinus, lib. I ad Simplic. Quæst. ii, imo S. Petrus, epist. I, cap. ii. Scribens enim christianis dispersis per Bithyniam, Pontum, Galatiam, Asiam, etc., quibus ipse evangelizaverat, graphiceque explicans hæc Osee verba, ait: «Vos genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.» Locus ergo hic est Ecclesia Christi ubivis gentium et toto orbe dispersa.
Filii Dei viventis. — Maxima est hæc hominis dignitas et sublimatio, per quam fimus divinæ consortes naturæ, ait S. Petrus. Vere S. Leo, serm. 6 De Nativit.: «Omnia, inquit, dona excedit hoc donum, ut Deus hominem vocet filium, et homo Deum nominet patrem.» Quocirca idem, serm. 1 De Nativit.: docet hominem debere imitari Deum Patrem, ejusque mores induere, ut vitam agat divinam, non terrenam, non animalem: «Agnosce, inquit, o Christiane, dignitatem tuam, et divinæ consors factus naturæ, noli in veterem vilitatem degenere conversatione redire;» et serm. 6: «Genus electum et regium regenerationis suæ respondeat dignitati: diligat quod diligit pater, et in nullo ab auctore suo dissentiat, ne iterum dicat Dominus illud Isaiæ cap. i: Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me;» sed sequatur illud Christi, Matth. v: «Estote perfecti sicut et Pater vester cœlestis perfectus est.»
Hi ergo «non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt;» similes unigenito Dei, cui Pater ab æterno dixit: «Filius meus es tu, ego hodie genui te.» Porro to viventis habet emphasin, q. d. Non sunt deorum mutorum et mortuorum, non idolorum; sed Dei veri et viventis filii, qui est ipsa vita divina et increata, eamque illis aspirat et communicat.
Nota: In hac generatione et filiatione pater est Deus, semen est gratia præveniens, mater est voluntas ei consentiens et cooperans, proles est homo justus, anima est charitas. Rursum exemplar hujus filiationis est filiatio Verbi Dei; sicut enim Deus Pater ab æterno genuit filium sibi consubstantialem et æqualem per omnia, ita illius adinstar in tempore gignit filios, qui per gratiam sint id quod Filius Dei est per naturam. Nostra ergo filiatio est imago filiationis divinæ. Hoc est quod ait Apostolus, Rom. viii, 29: «Quos præscivit et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus;» et vers. 14: «Quicumque spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater.» Idipsum probat subdens: «Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Si autem filii et hæredes, hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi; si tamen compatimur, ut et conglorificemur.»
Fit per Spiritum Sanctum. — Porro, ut hanc Dei adoptionem profundius inspiciamus, ambiamus et suspiciamus, notandum est in ea non tantum animæ infundi gratiam et charitatem, aliaque dona Spiritus Sancti, sed dari etiam ipsum Spiritum Sanctum, qui est primum et increatum donum, quod Deus donat hominibus. Potuisset Deus in justificatione per gratiam et charitatem infusam nos tantum facere justos et sanctos, illaque magna fuisset Dei gratia et beneficentia, etiamsi nos in filios suos non adoptasset; sed hac non contentus, voluit nos ita facere justos, ut simul faceret et adoptaret in filios. Rursum hanc adoptionem facere potuisset, dando nobis solam charitatem, gratiam et dona creata; gratia enim est participatio divinæ naturæ in summo gradu, quantum scilicet deitas a creatura non tantum naturaliter, sed et supernaturaliter participari potest. Majus itaque priori fuisset hoc Dei beneficium. Verum eo non contenta immensa Dei bonitas, voluit simul nobis dare seipsam, ac per se nos sanctificare et adoptare. Quocirca Spiritus Sanctus sponte sua se annexuit suis donis, gratiæ et charitati, ut quandocumque ea infunduntur animæ, simul cum eis et per ea infundat seipsum personaliter ac substantialiter, juxta illud Apostoli: «Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis,» Rom. v, 5. Quocirca Apostolus eum vocat spiritum adoptionis filiorum: «Non enim, inquit, accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater. Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei; Si autem filii et hæredes, hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi; si tamen compatimur, ut et conglorificemur,» Rom. viii, 13; et: «Quicumque spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei,» ibid. vers. 14; et: «Quoniam autem estis filii, misit Deus spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater,» Galat. iv, 6.
Hæc ergo est summa Dei nostri dignatio, æque ac nostra summa dignitas et exaltatio, qua recipientes charitatem et gratiam, simul recipimus ipsam personam Spiritus Sancti, quæ se sponte charitati et gratiæ inserit et annectit, ac per ea nos inhabitat, vivificat, adoptat, deificat, agitque ad omne bonum. Vis majora? Accipe. Spiritus Sanctus, descendens personaliter in animam justam, secum adducit cæteras divinas personas, Patrem et Filium, utpote a quibus separari nequit. Tota ergo Trinitas personaliter et substantialiter venit ad animam quæ justificatur et adoptatur, in eaque quasi in suo templo manet et inhabitat, quamdiu illa in justitia perdurat, juxta illud I Joan. iv, 16: «Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo;» et I Cor. vi, 17: «Qui adhæret Domino, unus spiritus est.» Hoc est quod Christus moriturus in divinissima illa oratione ad Patrem rogavit et impetravit, dicens: «Ut omnes unum sint, sicut tu Pater, in me, et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint,» Joan. xvii, 21, ut scilicet Spiritum Sanctum unum et eumdem participent, et in ipso uniantur, et per ipsum cæteris personis divinis; itaque in ipso omnes unum sint, quia Spiritus Sanctus, qui ab omnibus participatur, et qui in omnibus est, unus et idem est. Unde omnes in unica re individua unum sunt, scilicet in Spiritu Sancto, sicut tres personæ divinæ unum sunt in una natura divina, eaque singulari et individua. Ita explicat S. Cyrillus, lib. XI in Joan. cap. xxvi, S. Athanasius, orat. 4 Contra Arian., et ex eis Toletus.
In justificatione ergo, et adoptione animæ infunditur gratia et charitas, ac cum iis Spiritus Sanctus, totaque deitas, et SS. Trinitas, quæ se hisce suis donis substantialiter quasi annexuit et inclusit, ut nos sibi substantialiter uniat, sanctificet, deificet et adoptet; qua adoptione primo accipimus summam dignitatem filiationis divinæ, ut reipsa non tantum accidentaliter per gratiam, sed et quasi substantialiter per naturam simus filii Dei, et quasi dii: Deus enim suam naturam realiter nobis communicat et donat; secundo, per eamdem quasi filii accipimus jus ad hæreditatem cœlestem, puta ad beatitudinem omniaque Dei Patris nostri bona: tertio, per eamdem nanciscimur miram dignitatem operum et meritorum, ut scilicet opera nostra quasi filiorum Dei substantialium, ut ita dicam, maxime sint dignitatis, valoris et pretii, ac plane commensa et condigna suo præmio, puta æternæ vitæ et gloriæ cœlesti, utpote quasi procedentia ab ipso Deo spirituque divino, qui nos inhabitat, ad eaque nos impellit, iisque cooperatur.
Ex dictis sequitur primo, quod justitia inhærens, sive gratia justificans, per quam sanctificamur et adoptamur in filios Dei, non sit una simplex qualitas, ut quidam imaginantur, sed multa complectatur, scilicet remissionem peccatorum, fidem, spem, charitatem, aliaque dona, ac ipsum Spiritum Sanctum donorum auctorem (ac consequenter totam S. Trinitatem). Hæc enim omnia in justificatione infusa accipit homo, ut ait Concilium Tridentinum, sess. VI, can. vii.
Sequitur secundo, falli eos, qui in justificatione et adoptione censent dari Spiritum Sanctum duntaxat quoad sua dona, non autem quoad suam substantiam et personam. Contrarium enim docet S. Bonaventura in I Sent. dist. xiv, art. 2, Quæst. i, qua tota ostendit Spiritum Sanctum non tantum personaliter charitatem, aliaque dona Spiritus Sancti, sed dari etiam ipsum Spiritum Sanctum, qui est primum et increatum donum, quod Deus donat hominibus.
Potuisset Deus in justificatione per gratiam et charitatem infusam nos tantum facere justos et sanctos, illaque magna fuisset Dei gratia et beneficentia, etiamsi nos in filios suos non adoptasset; sed hac non contentus, voluit nos ita facere justos, ut simul faceret et adoptaret in filios. Rursum hanc adoptionem facere potuisset, dando nobis solam charitatem, gratiam et dona creata; gratia enim est participatio divinæ naturæ in summo gradu, quantum scilicet deitas a creatura non tantum naturaliter, sed et supernaturaliter participari potest.
Majus itaque priori fuisset hoc Dei beneficium. Verum eo non contenta immensa Dei bonitas, voluit simul nobis dare seipsam, ac per se nos sanctificare et adoptare. Quocirca Spiritus Sanctus sponte sua se annexuit suis donis, gratiæ et charitati, ut quandocumque ea infunduntur animæ, simul cum eis et per ea infundat seipsum personaliter ac substantialiter, juxta illud Apostoli: «Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis,» Rom. v, 5.
Quocirca Apostolus eum vocat spiritum adoptionis filiorum: «Non enim, inquit, accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater. Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei; Si autem filii et hæredes, hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi; si tamen compatimur, ut et conglorificemur,» Rom. viii, 13; et: «Quicumque spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei,» ibid. vers. 14; et: «Quoniam autem estis filii, misit Deus spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater,» Galat. iv, 6. Hæc ergo est summa Dei nostri dignatio, æque ac nostra summa dignitas et exaltatio, qua recipientes charitatem et gratiam, simul recipimus ipsam personam Spiritus Sancti.
maxime sint dignitatis, valoris et pretii, ac plane commensa et condigna suo præmio, puta æternæ vitæ et gloriæ cœlesti, utpote quasi procedentia ab ipso Deo spirituque divino, qui nos inhabitat, ad eaque nos impellit, iisque cooperatur. Ex dictis sequitur primo, quod justitia inhærens, sive gratia justificans, per quam sanctificamur et adoptamur in filios Dei, non sit una simplex qualitas, ut quidam imaginantur, sed multa complectatur, scilicet remissionem peccatorum, fidem, spem, charitatem, aliaque dona, ac ipsum Spiritum Sanctum donorum auctorem (ac consequenter totam S. Trinitatem). Hæc enim omnia in justificatione infusa accipit homo, ut ait Concilium Tridentinum, sess. VI, can. vii.
Sequitur secundo, falli eos, qui in justificatione et adoptione censent dari Spiritum Sanctum duntaxat quoad sua dona, non autem quoad suam substantiam et personam. Contrarium enim docet S. Bonaventura in I Sent. dist. xiv, art. 2, Quæst. i, qua tota ostendit Spiritum Sanctum non tantum in effectu, sed etiam in propria persona, quasi donum increatum justis dari, ut sit eorum perfecta possessio. Idem docet Magister Sententiarum, lib. I, dist. xiv et xv, ex S. Augustino et aliis. Et Scotus, Gabriel, Marsilius ibidem. Idem clare asseverat S. Thomas, I part. Quæst. xliii, art. 3 et 6, et Quæst. xxxviii, art. 8, ubi ostendit Spiritus Sancti nomen proprium esse donum, quia ipse donatur omnibus justis. S. Thomam sequuntur ejus discipuli, ac nostri PP. Vasquez, Valentia, et maxime Suarez, lib. XII De Deo trino et uno, cap. v, num. 8, 11, 12, qui inde infert, quod Spiritus Sanctus novo modo secundum substantiam suam incipiat præsens esse in anima justi, quo ante non erat, citatque pro hac sententia S. Leonem, S. Augustinum, S. Ambrosium, adeoque eam certam esse asserit, ut contrarium dicere censeat esse errorem.
Probatque ex S. Scriptura: I Cor. vi, 19: «Membra vestra templum sunt Spiritus Sancti, quem habetis a Deo.» Rom. v, 5: «Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.» I Joan. iv: «Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo.» Joan. xiv: «Quem mittet Pater in nomine meo.» Et vers. 17: «Apud vos manebit, et in vobis erit.» Et vers. 23: «Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.» Et Joan. xvi, 7: «Si abiero, mittam eum ad vos.» Rationem dat Suarez, num. 12: «Quia, inquit, dona gratiæ vi sua et quasi connaturali jure, postulant realem ac personalem præsentiam Dei in anima, per talia dona sanctificata: quia si per impossibile fingamus, Spiritum Sanctum non esse alias realiter præsentem intra animam, eo ipso quod anima talibus donis afficeretur, ipse Spiritus Sanctus veniret ad eam per præsentiam personalem, et maneret quamdiu gratia in illa duraret.» Simili modo, inquit, Verbum præsens est humanitati Christi, et, si per impossibile antea non fuisset illi præsens, jam per unionem hypostaticam illi fieret personaliter et intime præsens.
Addit deinde rationem moralem, quod scilicet per gratiam fiat perfectissima amicitia inter Deum et hominem quæ postulat præsentiam amici, puta Spiritus Sancti, qui manet in anima amici sui, ut illi intime uniatur, in eaque tanquam in templo suo resideat, colatur, ametur et adoretur.
Ex hac communicatione ipsiusmet personæ Spiritus Sancti et divinitatis, sequitur animæ summa cum eo unio, elevatio, et quasi deificatio, ac consequenter adoptio perfectissima, scilicet non tantum per gratiam, sed et per substantiam divinam; quia per eam non tantum jus ad hæreditatem Dei Patris, sed et naturæ divinæ participationem, ipsumque Spiritum Sanctum ac Dei filiationem, non tantum accidentaliter, sed quasi substantialiter, eo sensu quo paulo ante dixi, adipiscimur. Sicut enim apud homines proprie pater dicitur, qui naturam suam filio communicat, sic Deus, dando nobis cum donis et per dona Spiritum Sanctum, naturam suam divinam communicat, eoque modo proprie et perfecte nos facit et adoptat in filios. Unde S. Basilius, hom. De Spiritu Sancto, ait Sanctos propter inhabitantem Spiritum Sanctum esse Deos. Dictum enim est illis a Deo: «Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes,» indeque probat Spiritum Sanctum esse Deum. «Necesse est enim, inquit, divinum esse Spiritum, et ex Deo esse, qui diis divinitatis est causa.»
Jam sicut prioris adoptionis per gratiam causa formalis est ipsa gratia, ita hujus secundæ adoptionis, quæ fit per communicationem ipsius Spiritus Sancti, causa formalis est ipse Spiritus Sanctus animam justi inhabitans, medium vero est ipsa gratia.
Sequitur tertio, quod adoptio nostra licet in se una sit, virtute tamen sit duplex. Prior est, qua adoptamur in filios Dei per charitatem creatam, et gratiam animæ infusam. Hæc enim est summa participatio divinæ naturæ. Posterior est, qua per gratiam adipiscimur ipsum Spiritum Sanctum ejusque naturam divinam; ac per eum quasi deificamur, et in filios Dei adsciscimur. Porro utraque hæc adoptio hic inchoatur per gratiam, sed in cœlo perficietur et solidabitur per gloriam æternam, qua hæreditatis Dei possessionem reipsa nanciscemur (idque firme et immobiliter, sine ullo timore vel periculo eam unquam amittendi), Deoque intime uniemur et fruemur per visionem beatificam, qua novo modo Deus seipsum substantialiter animæ beatæ communicabit, illique intime et suavissime illabetur, seque insinuabit. De hac ait Apostolus, Rom. viii, 23: «Ipsi intra nos gemimus adoptionem (id est adoptionis, puta hæreditatis ad quam adoptati sumus, possessionem) filiorum Dei exspectantes.» Et S. Joannes, Apoc. xxi, 3: «Ecce, ait, tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus.» Et vers. 7: «Qui vicerit, possidebit hæc, et ero illi Deus, et ille erit mihi filius.»
Sequitur quarto, quod, sicut Christus est Filius Dei naturalis, tum qua Deus per generationem æternam; tum qua homo per unionem hypostaticam; ita nos simus filii Dei adoptivi, sed longe nobilius, quam sunt filii adoptivi hominum. Illi enim nihil physicum recipiunt a patre adoptante, sed tantum denominationem moralem, per quam jus ad ejus hæreditatem consequentur: nos vero recipimus a Deo gratiam, et cum gratia ipsam Dei naturam, ut sicut apud homines pater proprie dicitur, qui alteri communicat suam naturam humanam, generatque hominem; ita Deus dicatur pater non tantum Christi, sed et noster: quia naturam suam nobis communicat per gratiam, quam Christo communicavit per unionem hypostaticam, ut ejus fratres nos efficeret, juxta illud Rom. viii, 29: «Quos præscivit et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.» Et Joan. i, 12: «Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: qui non ex sanguinibus, etc., sed ex Deo nati sunt.»
Moraliter, ex his disce quantum et quam inæstimabile sit filiationis et adoptionis divinæ beneficium. Pauci illud tantæ dignitatis esse sciunt, quantæ jam esse ostendi: pauciores illud ponderant eo pondere quod meretur. Sane quisque in se illud venerabundus admirari deberet, ac doctores et prædicatores illud populo, eo modo quo jam exposui, explicare et inculcare, ut fideles et sancti sciant se esse templa animata Dei, seque Deum ipsum in corde portare: ac proinde divine cum Deo ambulent, et digne cum tanto hospite conversentur, qui ubique eos comitatur, ubique adest, ubique intuetur. Merito Apostolus, I Cor. vi, 19: «An nescitis, ait, quoniam membra vestra templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno: glorificate et portate Deum in corpore vestro.»
Et S. Leo, serm. I De Nativit.: «Agnosce, ait, o Christiane, dignitatem tuam, et divinæ consors factus naturæ, noli in veterem vilitatem degenere conversatione redire. Memento cujus capitis et cujus corporis sis membrum. Reminiscere quia erutus de potestate tenebrarum, translatus es in Dei lumen et regnum. Per baptismatis sacramentum Spiritus Sancti factus es templum. Noli tantum habitatorem pravis de te actibus effugare, et diaboli te iterum subjicere servituti; quia pretium tuum sanguis est Christi, qui in veritate te judicabit, quia misericordia te redemit.»
Et S. Augustinus, serm. 24 De Tempore, tomo X: «Prima, ait, nativitas ex masculo et femina: secunda nativitas ex Deo et Ecclesia. Ecce ex Deo nati sunt. Unde factum est, ut habitaret in nobis. Magna mutatio: ille factus caro, iste spiritus. Quid est hoc? qualis dignatio fratres mei? Et erigite animum ad speranda et capienda potiora, nolite adjicere cupiditatibus sæcularibus. Pretio empti estis: propter vos Verbum caro factum est, propter vos qui erat Filius Dei, factus est filius hominis, ut qui eratis filii hominum, efficeremini filii Dei.» Idem in Psalm. lii: «Filii, ait, hominum sunt, quando male faciunt; quando bene, filii Dei. Hos enim facit Deus ex filiis hominum filios Dei, quia ex Filio Dei fecit Deus filium hominis. Videte quæ sit illa participatio divinitatis! Filius enim Dei particeps nostræ mortalitatis effectus est, ut mortalis homo fiat particeps divinitatis suæ. Qui tibi promisit divinitatem, ostendit in te charitatem.»
Audi et S. Cyrillum Hierosolymitanum, catech. 7: «Hoc itaque, ait, cognoscentes spiritaliter conversemur, ut adoptione Dei digni efficiamur. Qui enim spiritu Dei ducuntur, isti sunt filii Dei, etc. Ne forte et illud nobis dicatur, si filii Abraham essetis, opera Abraham faceretis. Si enim eum patrem vocamus, qui opus cujusque sine personæ acceptione judicat, non sine timore, incolatus seu peregrinationis nostræ tempus transigemus, non diligentes mundum, nec ea quæ in mundo sunt. Qui enim diligit mundum, non est dilectio Patris in illo. Itaque dilectissimi Patrem cœlestem per opera glorificemus, ut videant opera nostra bona, et glorificent Patrem nostrum qui in cœlis est. Omnem sollicitudinem nostram, in illum projiciamus: scit enim Pater noster, quibus opus habeamus.»
Audi et S. Ambrosium, lib. V De Fide, cap. iii: «In quibus, inquit, Deus Filium suum ad imaginem suam cernit, eos per Filium adsciscit in gratiam filiorum: ut quemadmodum per imaginem ad imaginem sumus, sic per generationem filii in adoptionem vocemur.» Et mox: «Estote perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est. Quod si ille secundum plenitudinem majestatis suæ perfectus est, nos autem perfecti secundum virtutis accedentis profectum.»
Hoc est quod admirans stupensque christianis inculcat S. Joannes, epist. I, cap. iii, 1: «Videte, ait, qualem charitatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est.» Cogita in humanis quanta sit dignitas esse filium principis, regis, imperatoris (hic enim filius hoc ipso dignior est cæteris omnibus totius regni hominibus), et scito idem in divinis esse, censeri filium Dei. Esse ergo filium Dei in immensum amplius est, quam esse regem, pontificem, imperatorem, dominum cœli et terræ; imo quam esse angelum, archangelum, cherubinum, seraphinum. Quam ergo hæc filiatio Dei ambienda, quam suscipienda, quam sollicite conservanda, et, si amissa sit, recuperanda! Quantæ pro ea a quolibet justo gratiæ Deo agendæ? Quanta fiducia, amore et reverentia ipse justus cum Deo, quasi filius cum patre, jugiter agere et versari debet?
Nimirum cum Noe, Enoch, Abraham, in generatione sua sit perfectus, ambuletque cum Deo; et angelis potius sit familiaris, quam hominibus. Vere S. Cyprianus, lib. De Spectaculis: «Nunquam, inquit, humana opera mirabitur, quisquis se cognoverit filium Dei. Dejicit se de culmine generositatis suæ, qui admirari aliquid post Deum potest.» Idem, tract. De Orat. Domin.: «Quando, ait, Deum Patrem dicimus, quasi filii Dei agere debemus; ut quomodo nos nobis placemus de Deo Patre, sic sibi placeat et ille de nobis. Conversemur quasi Dei templa, ut Deum in nobis constet habitare, ut qui cœlestes et spiritales esse cœpimus, non nisi spiritalia et cœlestia cogitemus et agamus.»
Versus 11: And the children of Judah and the children of Israel shall be gathered together.
11. Congregabuntur filii Juda et filii Israel. — Tum naturales, puta Judæi et Israelitæ, qui convertentur ad Christum, ait S. Hieronymus, Haymo, Albertus, Vatablus, Arias et a Castro: tum filii Juda et Israel secundum spiritum, puta gentiles, qui familiæ Judæ et Israelis accensebuntur, in eamque transibunt, imitando Abrahæ fidem in Christum, itaque erunt ejus filii adoptivi: «congregabuntur,» inquam, in unam Christi Ecclesiam. Scio S. Augustinum locis citatis et Lyranum hæc duo distinguere, et per Israel accipere gentes, per Judam Judæos: ex adverso S. Hieronymum et Rupertum per Judam accipere gentiles, per Israel Judæos ad Christum conversos. Sed puto hac distinctione opus non esse; cum enim per Israel et Juda fundamentaliter intelligantur veri Israelitæ et Judæi, qui ad Christum convertentur; symbolice vero et mystice gentiles ad Christum convertendi, qui tam Judæis quam Israelitis conversis in una eademque Ecclesia associabuntur; non video ad quid, vel quomodo in Gentibus fidelibus ea distinguere debeamus, aut possimus. Quocirca censeo in gentibus Israel a Juda non secerni; sed gentes tam Judæ, quam Israeli fideli et credenti in Christum associari et accenseri, ac proinde eas tam Juda, quam Israel vocari.
Et ponent sibimet caput unum. — Puta Christum ducem et ductorem, ejusque vicarium Romanum Pontificem.
Et ascendent de terra. — Alludit ad reditum e captivitate Babylonica, uti notant Chaldæus, Theodoretus et Hugo, q. d. Uti olim Judæi in Babylone depressi, et quasi mancipia curvato collo et capite incedentes, dum per Cyrum liberi effecti sunt, inde erecto capite exsultabundi exierunt et ascenderunt in Jerusalem: ita e simili captivitate spirituali, qua sub peccato et dæmonis potestate incarcerati, tenebantur Judæi, Israelitæ et gentes, per Christum liberabuntur, indeque exibunt, et alacres ac lætabundi ascendent pergentque in terram promissam, puta in Jerusalem, id est in Ecclesiam tum militantem in terris, tum per eam ad triumphantem in cœlis.
Vocatur hic transitus ab infidelitate, gentilismo et judaismo, ad fidem et Ecclesiam ascensus, primo, quia fuit e tenebris et carcere in lucem et civitatem, puta in Ecclesiam sublimem, et in admirabile lumen Dei, ut ait S. Petrus; secundo, quia fuit transitus a servitute in libertatem; servi enim curvi, depressi et quasi descendentes; liberi vero cervice erecta, et quasi ascendentes incedunt.
Tertio, vox ascendere notat christianorum vitam non esse terrenam, uti est infidelium; sed cœlestem, eosque a terris mente et conversatione conscendere in cœlum: «Nostra enim conversatio in cœlis est,» ut ait S. Paulus.
Quarto, addit Lyranus et Ribera, voce ascendendi significari incrementum et propagationem fidei et Ecclesiæ, q. d. Fideles ascendent de terra, id est crescent sensim, lateque se per universum orbem spargent et propagabunt instar fontis, qui e terra exsiliens eructat aquas, sed modicas, quæ tamen partim continua fontis eructatione, partim aliorum fontium et rivulorum confluxu ita crescunt, ut ingentem lacum vel flumen efficiant. Sic ascendere pro crescere capitur, Jerem. xlvi, 7, ubi de Pharaone, ejusque copioso exercitu dicitur: «Quis est iste qui quasi flumen ascendit, et velut fluviorum intumescunt gurgites ejus? Ægyptus fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus ejus, et dicet: Ascendens operiam terram.» Et de Nabuchodonosoris copiis, cap. xlvii, 2: «Ecce, inquit, aquæ ascendunt ab Aquilone, et erunt quasi torrens inundans, et operient terram.» Sic Ezechiel, cap. xix, 3, ait: «Eduxit unum de leunculis suis, et leo factus est;» pro eduxit hebraice est ascendere fecit, id est exaltavit eum et promovit in regem. Et Psaltes, Psalm. xcvi, 9: «Nimis exaltatus es,» hebraice nimis ascendisti (o Domine) super omnes deos, hoc est præ omnibus gentium diis tuum robur et gloriam exaltasti et dilatasti.
Quia (hebraice כי ki, quod sæpe non est causale, sed assertivum et admirativum, idemque valet quod sane, equidem, profecto) magnus est dies Jezrahel. — «Magnus,» id est celeberrimus, jucundissimus et felicissimus. Sic Romani magnos dies vocabant eos qui magnis molestiis, longisque laboribus et miseriis finem dabant, ideoque erant lætissimi, optatissimi et faustissimi. Sic de hoc eodem Osee die, puta de diebus Messiæ, cecinit Sibylla apud Virgilium, ecloga iv: Incipient magni procedere menses. Sic Mathematici Magnum annum vocant eum, quo septem planetæ, expletis propris cursibus, sibi concordant, de quo Cicero, lib. II De Natura Deorum: «Magnus, inquit, annus est, qui tenet duodecim millia quingentos quinquaginta quatuor annos, post quos Platonici dicebant omnium rerum fore reditum et revolutionem.» Ita Christus reduxit magnum annum, dum omnia reparavit, et ad primævam originem et felicitatem reduxit.
Ex adverso dies parvi vocantur dies humiliationis, paupertatis et angustiæ, Zachar. iv, 10: «Quis, inquit, despexit dies parvos?» quibus scilicet Zorobabel parva et exilia posuit novi templi fundamenta.
Jam Jezrahel, id est semen Dei, vocatur populus Dei, sive Ecclesia ex Judæis, Israelitis et gentibus congregata, cujus caput est Christus, quem Apostolus, Galat. vi, 16, vocat «Israel Dei.» Sensus ergo est, q. d. Equidem magnus, illustris, faustus, admirabilis, et terque quaterque beatus erit ille dies, illud sæculum, quo Israelitæ et Judæi tum naturales, tum mystici et adoptivi, puta gentiles conversi ad Christum, antea dispersi et errabundi, congregabuntur in unum, ut fiant Jezrahel, id est unus populus, una Ecclesia, puta filii Dei viventis, ut ponant sibi unum caput Christum, et ascendere incipiant de terra in cœlum. O quam felix, quam novus et nunquam visus, quam clarus et gloriosus erit, quantamque mutationem singulis fidelibus totique orbi inducet dies ille, quo lo ammi fiet ammi, id est non populus meus, fiet populus meus; quo lo rachama fiet rachama, id est ea quæ erat absque misericordia, plena erit gratia et misericordia Dei. Ita Albertus, Haymo, Hugo, Lyranus et Vatablus.
O quam salutaris, augustus, cœlestis et beatus erit dies ille, sæculum illud quo nascetur, prædicabit et regnabit Jezrahel, id est Filius Dei, puta Christus Dominus, qui Jezrahel, id est semen benedictum, puta plurimos filios fideles, sanctos et gloriosos Deo pariet per prædicationem et cœlestem vitam, tum suam, tum Apostolorum suorum! Ita S. Hieronymus, Rupertus, Albertus, Leo Castrius, Emmanuel et Mariana.
Hinc dies hic Jezrahel accipi potest dies Incarnationis, Nativitatis, Passionis, Resurrectionis, Ascensionis Christi, ac Pentecostes, sive missionis Spiritus Sancti, et prædicationis Apostolorum per totum orbem. Hisce enim omnibus Christus operatus est et operatur indies salutem nostram, nosque Deo generavit et generat; unde Haymo magnum diem Jezrahel interpretatur totum tempus christianismi, puta totum quod fluxit a Christo, fluetque ad finem mundi; toto enim hoc tempore generatur et propagatur Jezrahel, id est Ecclesia, sive populus Dei.
Hinc primo, Leo Castrius hic, et S. Cyrillus in Glaphyris, lib. V, hæc intelligunt de die Incarnationis et Nativitatis Christi: Magnus, inquiunt, dies Jezrahel, quia de Jezrahel, id est de semine Dei, puta de Spiritu Sancto conceptus est Filius Dei; de quo dixit Psaltes: «Hæc dies quam fecit Dominus;» et Paulus: «Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis;» et Jeremias, cap. xxxi, 22: «Creavit Dominus novum super terram, femina circumdabit virum;» et Isaias, cap. ix, 6: «Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis.» Quin et Sibylla apud Virgilium, ecloga iv, de eo ita canit: Magnus ab integro sæclorum nascitur ordo: Jam redit et virgo, redeunt Saturnia regna, Jam nova progenies cœlo demittitur alto, Cara deum soboles, magnum Jovis incrementum. Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum Desinet, ac toto surget gens aurea mundo, Casta fave Lucina.
Secundo, magnus erit dies Jezrahel, quo scilicet in cruce dirissima passurus et moriturus est Filius Dei «pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum,» ait S. Joannes, cap. xi, 52. Hi enim sunt Jezrahel, id est, «semen cui benedixit Dominus,» Isaiæ lxi, 9, de quo idem Isaias ait cap. vi, 13: «Semen sanctum erit id, quod steterit in ea.»
Tertio, magnus erit dies Jezrahel, quo scilicet semen Dei, id est Christus, resurget et reviviscet. «Magnus, inquit Rupertus, erit dies, et magna illustratio seminis Dei, quod est Christus; seminis, inquam, resurgentis ex mortuis, cum quo consurgentes utique ascendunt de terra, faciendo quod ait Apostolus: Si consurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Sic nimirum prima ascensione facta, quæ est resurrectio prima, tandem ascendent corpora quoque de terra, quæ erit resurrectio secunda; et sequentur caput suum sicut membra capiti conjuncta, et sicut ipse Christus expressit dicendo: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ.»
Hinc quarto, magnus dies Jezrahel erit dies judicii et resurrectionis, quo Christus judex discernet semen Dei a semine diaboli, puta electos a reprobis, illosque ad beatam et gloriosam vitam evocabit, secumque ducet in cœlum ad triumphum æternum. Ita Cyrillus: «Magnus, ait, revera dies Christi, quo omnes vita functos excitabit, et descendet quidem de cœlo, sedebit autem super throno gloriæ suæ, et reddet unicuique juxta opera sua.» Unde de hac die ait Joel, cap. ii, 11: «Magnus dies Domini, et terribilis valde: et quis sustinebit eum?» et vers. 31: «Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. Et erit, omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit, quia in monte Sion et in Jerusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus et in residuis, quos Dominus vocaverit.»
Hi ecce adsunt dies Jezrahel. Rursum Jezrahel significat brachium Dei. Ita hi omnes dies sunt Jezrahel, id est dies et opera magni brachii, id est magnæ virtutis et potentiæ divinæ: ita Arias. Simili modo magnus fuit dies Madian, quo scilicet Gedeon contrivit Madianitas, et ab eorum jugo Hebræos liberavit, qui dies fuit typus hujus diei Christi redemptoris nostri, de quo proinde canit Isaias, cap. ix, 4: «Jugum oneris ejus et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus (puta diaboli, o Christe) superasti, sicut (Gedeon) in die Madian.» Ubi nota: In hac eadem valle Jezrahel Gedeon Madianitas prostravit, ut dicitur Judic. vi, 33, ut plane eo alludere videatur hic Propheta. Vide quæ de die Madian dixi Isaiæ ix, 4.
Hic est ergo magnus dies Jezrahel, quo per Christum incarnatum magnum illud mysterium vocationis et adoptionis fidelium peractum est, quod in omnibus suis epistolis Apostolus ita stuper et admiratur. Unde Ephes. ii, 11, gentes ad gratiarum actionem et jubilum excitans: «Memores, inquit, estote quod aliquando vos gentes, etc., eratis sine Christo, alienati a conversatione Israel, et hospites testamentorum, et promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. Nunc autem in Christo Jesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.» Et mox: «Ergo jam non estis hospites et advenæ, sed estis cives sanctorum et domestici Dei.» Hinc rursum attonitus exclamat: «O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus?» Rom. xi, 33.
Tropologice: Magnus dies Jezrahel Ecclesiæ est, quo multi ad illam conversi facti sunt Jezrahel, id est semen, hoc est filii, Dei. Talis fuit dies quo Constantinus Magnus conversus convertit orbem sibi subjectum. Magnus dies genti vel urbi est, quo ab hæreticorum vel Turcarum jugo liberata, transiit in libertatem filiorum Dei, et in regnum Christi, ut illum jugiter recolere debeat, ac gratulabunda cum Psalte canere: «Hæc dies quam fecit Dominus; exsultemus et lætemur in ea.» Sic magnus dies fideli animæ est, quo baptizata et fidelis effecta est; quo relapsa in peccatum per pœnitentiam ad Dei gratiam rediit; quo e sæculi turbinibus ad statum perfectionis a Deo evocata est, quo professionem emisit; quo sacerdotio initiata est, etc. Hisce enim diebus vel simpliciter, vel excellentius facta est Jezrahel, id est semen sive filia Dei, ut merito illos quotannis recurrentes cum ingenti gratiarum actione, laude et jubilo celebrare debeat, ac canere cum B. Virgine: «Magnificat anima mea Dominum. Et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. Fecit potentiam in brachio suo.»
Sic magnus dies Jezrahel fuit, quo Judith occidens Holofernem, patriam liberavit, quem proinde Hebræi annuo festo celebrarunt, ut patet Judith cap. ult., vers. 31. Sic magnus fuit dies Jezrahel, quo Esther Judæos neci destinatos eripuit, quem proinde annue festo phurim, id est sortium, recoluerunt posteri, Esther cap. ix, 26 et 31. Sic magnus fuit dies Encæniorum, id est dedicationis templi, tum factæ primitus per Salomonem, III Reg. viii, tum restauratæ per Esdram, I Esdræ vi, et postea per Judam Machabæum, I Machab. iv, 52. Sic magnus fuit dies cæsi a Juda Nicanoris, annuumque festum, I Machab. vii, 49. Sic magnus fuit dies cœlitus dati Aaroni, et sub Juda Machabæo recuperati ignis sacri, quo comburendæ erant victimæ, II Machab. i, 18. Sic magnus dies, imo annus, fuit quinquagesimus, puta jubilæus, Levit. xxv.