Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Jubet Deus argui Israelem de idololatria et ingratitudine: quod nimirum vinum, frumentum, lanum, etc., quæ acceperat a Deo, accepta tulerat idolis, unde se ea ablaturum minatur, quodque visitabit super eum dies Baalim. Hinc secundo, prædicit Israelis pœnitentiam; ac consequenter, vers. 14, promittit quod eum lactabit, ducet in solitudinem, et loquetur ad cor ejus, eritque vir ejus. Denique, vers. 18: Percutiam, inquit, cum eis fœdus, etc. Et sponsabo te mihi in sempiternum. Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor ejus, quæ fuit Absque misericordia.
Textus Vulgatae: Osee 2:1-23
1. Dicite fratribus vestris: Populus meus; et sorori vestræ: Misericordiam consecuta. 2. Judicate matrem vestram, judicate: quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus, auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum. 3. Ne forte exspoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis suæ: et ponam eam quasi solitudinem, et statuam eam velut terram inviam, et interficiam eam siti. 4. Et filiorum illius non miserebor: quoniam filii fornicationum sunt: 5. quia fornicata est mater eorum, confusa est quæ concepit eos: quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum. 6. Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet. 7. Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos: et quæret eos, et non inveniet, et dicet: Vadam et revertar ad virum meum priorem: quia bene mihi erat tunc magis quam nunc. 8. Et hæc nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quæ fecerunt Baal. 9. Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo, et liberabo lanam meam et linum meum, quæ operiebant ignominiam ejus. 10. Et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus: et vir non eruet eam de manu mea: 11. et cessare faciam omne gaudium ejus, solemnitatem ejus, neomeniam ejus, sabbatum ejus, et omnia festa tempora ejus. 12. Et corrumpam vineam ejus, et ficum ejus: de quibus dixit: Mercedes hæ meæ sunt, quas dederunt mihi amatores mei: et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri. 13. Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur inaure sua, et monili suo, et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus. 14. Propter hoc, ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem: et loquar ad cor ejus. 15. Et dabo ei vinitores ejus ex eodem loco, et vallem Achor ad aperiendam spem: et canet ibi juxta dies juventutis suæ, et juxta dies ascensionis suæ de terra Ægypti. 16. Et erit in die illa, ait Dominus: vocabit me: Vir meus; et non vocabit me ultra Baali. 17. Et auferam nomina Baalim de ore ejus, et non recordabitur ultra nominis eorum. 18. Et percutiam cum eis fœdus in die illa, cum bestia agri, et cum volucre cœli, et cum reptili terræ: et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra: et dormire eos faciam fiducialiter. 19. Et sponsabo te mihi in sempiternum: et sponsabo te mihi in justitia, et judicio, et in misericordia, et in miserationibus. 20. Et sponsabo te mihi in fide: et scies quia ego Dominus. 21. Et erit in die illa: Exaudiam, dicit Dominus, exaudiam cœlos, et illi exaudient terram. 22. Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum: et hæc exaudient Jezrahel. 23. Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor ejus, quæ fuit absque misericordia. 24. Et dicam non populo meo: Populus meus es tu; et ipse dicet: Deus meus es tu.
Versus 1: SAY TO YOUR BROTHERS.
1. Dicite fratribus vestris: Populus meus; et sorori vestræ: Misericordiam consecuta. — Hæc videntur pertinere ad finem capitis primi; unde S. Hieronymus, Lyranus, Vatablus et alii hæc connectunt cum cap. i, et caput secundum inchoant a verbis proxime sequentibus: «Judicate matrem.» Plane enim alludit ad tres proles Osee, scilicet, Jezrahel, Lo ammi, et Lo rachama, quasi Jezrahel, id est Semen Dei, loquatur fratri suo Lo ammi, id est Non populus meus, et eum consoletur, eique congratuletur de tam felici mutatione, qua a Deo jam factus sit Ammi, id est populus meus; itemque sorori suæ Lo rachama, id est Absque misericordia, quod jam sit rachama, id est misericordiam consecuta: unde ex Hebræo si pro poneto tsere substituas chiric, ut pro אחיכם achechem legas אחיכם achichem vertas: Dic fratri vestro,
(1) Persistit Propheta in imagine supra proposita, quam tamen, ut recte observat Maurer, aliter exprimit, quandoquidem quæ Deum inter et populum intercedebat ratio in superiore capite, conjugii imagine adumbrata erat. Primo ergo, ut adulteram conjugem ab amentia revocet, justitia pœnæ imminentis ostenditur, proportione judicata, primo, inter personas delinquentes, scilicet Synagogam, tanquam matrem, 2, 3; et Israelitas tanquam filios, 4; secundo, inter delictum et pœnam, quia succedet, primo, evagationi ad idola et idololatras velut amasios, interruptio viæ, 5, 6; secundo, procationi alienæ, repulsa data ab amasiis et a Deo, 7; tertio, possessioni bonorum a Deo datæ, sed perperam idolis ascriptæ, ablatio eorumdem et cultus simul publici religionis, 8-12; quarto, diuturnitati idololatriæ, longinquitas pœnæ, 13. Secundo, affert jam novam rationem, qua velit perfidos ad officium reducere, velle se inquiens post severitatem blanditias et beneficia adhibere, promissis, primo, singulari cura Dei tum per se, tum per legatos, 14, 15; secundo, conversione ad Deum et abjectione idololatriæ, 16, 17; tertio, immunitate ab omnibus malis, 18; quarto, inito et confirmato matrimoniali fœdere cum Deo, 19, 20; quinto, benedictione uberiore, maledictionem convertente in bonum, 21-24.
auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum. 3. Ne forte exspoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis suæ: et ponam eam quasi solitudinem, et statuam eam velut terram inviam, et interficiam eam siti. 4. Et filiorum illius non miserebor: quoniam filii fornicationum sunt: 5. quia fornicata est mater eorum, confusa est quæ concepit eos: quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum. 6. Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet. 7. Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos: et quæret eos, et non inveniet, et dicet: Vadam et revertar ad virum meum priorem: quia bene mihi erat tunc magis quam nunc. 8. Et hæc nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quæ fecerunt Baal. 9. Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo, et liberabo lanam meam et linum meum, quæ operiebant ignominiam ejus. 10. Et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus: et vir non eruet eam de manu mea: 11. et cessare faciam omne gaudium ejus, solemnitatem ejus, neomeniam ejus, sabbatum ejus, et omnia festa tempora ejus. 12. Et corrumpam vineam ejus, et ficum ejus: de quibus dixit: Mercedes hæ meæ sunt, quas dederunt mihi amatores mei: et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri. 13. Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur inaure sua, et monili suo, et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus. 14. Propter hoc, ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem: et loquar ad cor ejus. 15. Et dabo ei vinitores ejus ex eodem loco, et vallem Achor ad aperiendam spem: et canet ibi juxta dies juventutis suæ, et juxta dies ascensionis suæ de terra Ægypti. 16. Et erit in die illa, ait Dominus: vocabit me: Vir meus; et non vocabit me ultra Baali. 17. Et auferam nomina Baalim de ore ejus, et non recordabitur ultra nominis eorum. 18. Et percutiam cum eis fœdus in die illa, cum bestia agri, et cum volucre cœli, et cum reptili terræ: et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra: et dormire eos faciam fiducialiter. 19. Et sponsabo te mihi in sempiternum: et sponsabo te mihi in justitia, et judicio, et in misericordia, et in miserationibus. 20. Et sponsabo te mihi in fide: et scies quia ego Dominus. 21. Et erit in die illa: Exaudiam, dicit Dominus, exaudiam cœlos, et illi exaudient terram. 22. Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum: et hæc exaudient Jezrahel. 23. Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor ejus, quæ fuit absque misericordia. 24. Et dicam non populo meo: Populus meus es tu; et ipse dicet: Deus meus es tu.
1. Dicite fratribus vestris: Populus meus; et sorori vestræ: Misericordiam consecuta. — Hæc videntur pertinere ad finem capitis primi; unde S. Hieronymus, Lyranus, Vatablus et alii hæc connectunt cum cap. i, et caput secundum inchoant a verbis proxime sequentibus: «Judicate matrem.» Plane enim alludit ad tres proles Osee, scilicet, Jezrahel, Lo ammi, et Lo rachama, quasi Jezrahel, id est Semen Dei, loquatur fratri suo Lo ammi, id est Non populus meus, et eum consoletur, eique congratuletur de tam felici mutatione, qua a Deo jam factus sit Ammi, id est populus meus; itemque sorori suæ Lo rachama, id est Absque misericordia, quod jam sit rachama, id est misericordiam consecuta. erit salvatio, sicut dixit Dominus et in residuis, quos Dominus vocaverit. Hi ecce adsunt dies Jezrahel.
Rursum Jezrahel significat brachium Dei. Ita hi omnes dies sunt Jezrahel, id est dies et opera magni brachii, id est magnæ virtutis et potentiæ divinæ: ita Arias. Simili modo magnus fuit dies Madian, quo scilicet Gedeon contrivit Madianitas, et ab eorum jugo Hebræos liberavit, qui dies fuit typus hujus diei Christi redemptoris nostri, de quo proinde canit Isaias, cap. IX, 4: «Jugum oneris ejus et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus (puta diaboli, o Christe) superasti, sicut (Gedeon) in die Madian.» Ubi nota: In hac eadem valle Jezrahel Gedeon Madianitas prostravit, ut dicitur Judic. VI, 33, ut plane eo alludere videatur hic Propheta. Vide quæ de die Madian dixi Isaiæ IX, 4.
Hic est ergo magnus dies Jezrahel, quo per Christum incarnatum magnum illud mysterium vocationis et adoptionis fidelium peractum est, quod in omnibus suis epistolis Apostolus ita stupet et admiratur. Unde Ephes. II, 11, gentes ad gratiarum actionem et jubilum excitans: «Memores, inquit, estote quod aliquando vos gentes, etc., eratis sine Christo, alienati a conversatione Israel, et hospites testamentorum, et promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. Nunc autem in Christo Jesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.» Et mox: «Ergo jam non estis hospites et advenæ, sed estis cives sanctorum et domestici Dei.» Hinc rursum attonitus exclamat: «O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus?» Rom. XI, 33.
Tropologice: Magnus dies Jezrahel Ecclesiæ est, quo multi ad illam conversi facti sunt Jezrahel, id est semen, hoc est filii, Dei. Talis fuit dies quo Constantinus Magnus conversus convertit orbem sibi subjectum. Magnus dies genti vel urbi est, quo ab hæreticorum vel Turcarum jugo liberata, transiit in libertatem filiorum Dei, et in regnum Christi, ut illum jugiter recolere debeat, ac gratulabunda cum Psalte canere: «Hæc dies quam fecit Dominus; exsultemus et lætemur in ea.» Sic magnus dies fideli animæ est, quo baptizata et fidelis effecta est; quo relapsa in peccatum per pœnitentiam ad Dei gratiam rediit; quo e sæculi turbinibus ad statum perfectionis a Deo evocata est, quo professionem emisit; quo sacerdotio initiata est, etc. Hisce enim diebus vel simpliciter, vel excellentius facta est Jezrahel, id est semen sive filia Dei, ut merito illos quotannis recurrentes cum ingenti gratiarum actione, laude et jubilo celebrare debeat, ac canere cum B. Virgine: «Magnificat anima mea Dominum. Et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. Fecit potentiam in brachio suo.»
Versus 2: JUDGE YOUR MOTHER.
Sic magnus dies Jezrahel fuit, quo Judith occidens Holofernem, patriam liberavit, quem proinde Hebræi annuo festo celebrarunt, ut patet Judith cap. ult., vers. 31. Sic magnus fuit dies Jezrahel, quo Esther Judæos neci destinatos eripuit, quem proinde annue festo phurim, id est sortium, recoluerunt posteri, Esther cap. IX, 26 et 31. Sic magnus fuit dies Encæniorum, id est dedicationis templi, tum factæ primitus per Salomonem, III Reg. VIII, tum restauratæ per Esdram, I Esdræ VI, et postea per Judam Machabæum, I Machab. IV, 52. Sic magnus fuit dies cæsi a Juda Nicanoris, annuumque festum, I Machab. VII, 49. Sic magnus fuit dies cœlitus dati Aaroni, et sub Juda Machabæo recuperati ignis sacri, quo comburendæ erant victimæ. II Machab. I, 18. Sic magnus dies, imo annus, fuit quinquagesimus, puta jubilæus, Levit. XXV.
Jubet Deus argui Israelem de idololatria et ingratitudine: quod nimirum vinum, frumentum, lanam, etc., quæ acceperat a Deo, accepta tulerat idolis, unde se ea ablaturum minatur, quodque visitabit super eum dies Baalim. Hinc secundo, prædicit Israelis pænitentiam; ac consequenter, vers. 14, promittit quod eum lactabit, ducet in solitudinem, et loquetur ad cor ejus, eritque vir ejus. Denique, vers. 18: Percutiam, inquit, cum eis fœdus, etc. Et sponsabo te mihi in sempiternum. Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor ejus, quæ fuit Absque misericordia.
1. Dicite fratribus vestris: Populus meus; et sorori vestræ: Misericordiam consecuta. 2. Judicate matrem vestram, judicate: quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus, auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum. 3. Ne forte exspoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis suæ: et ponam eam quasi solitudinem, et statuam eam velut terram inviam, et interficiam eam siti. 4. Et filiorum illius non miserebor: quoniam filii fornicationum sunt: 5. quia fornicata est mater eorum, confusa est quæ concepit eos: quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum. 6. Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet. 7. Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos: et quæret eos, et non inveniet, et dicet: Vadam et revertar ad virum meum priorem: quia bene mihi erat tunc magis quam nunc. 8. Et hæc nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quæ fecerunt Baal. 9. Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo, et liberabo lanam meam et linum meum, quæ operiebant ignominiam ejus. 10. Et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus: et vir non eruet eam de manu mea: 11. et cessare faciam omne gaudium ejus, solemnitatem ejus, neomeniam ejus, sabbatum ejus, et omnia festa tempora ejus. 12. Et corrumpam vineam ejus, et ficum ejus: de quibus dixit: Mercedes hæ meæ sunt, quas dederunt mihi amatores mei: et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri. 13. Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur inaure sua, et monili suo, et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus. 14. Propter hoc, ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem: et loquar ad cor ejus. 15. Et dabo ei vinitores ejus ex eodem loco, et vallem Achor ad aperiendam spem: et canet ibi juxta dies juventutis suæ, et juxta dies ascensionis suæ de terra Ægypti. 16. Et erit in die illa, ait Dominus: vocabit me: Vir meus; et non vocabit me ultra Baali. 17. Et auferam nomina Baalim de ore ejus, et non recordabitur ultra nominis eorum. 18. Et percutiam cum eis fœdus in die illa, cum bestia agri, et cum volucre cœli, et cum reptili terræ: et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra: et dormire eos faciam fiducialiter. 19. Et sponsabo te mihi in sempiternum: et sponsabo te mihi in justitia, et judicio, et in misericordia, et in miserationibus. 20. Et sponsabo te mihi in fide: et scies quia ego Dominus. 21. Et erit in die illa: Exaudiam, dicit Dominus, exaudiam cœlos, et illi exaudient terram. 22. Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum: et hæc exaudient Jezrahel. 23. Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor ejus, quæ fuit absque misericordia. 24. Et dicam non populo meo: Populus meus es tu; et ipse dicet: Deus meus es tu.
1. DICITE FRATRIBUS VESTRIS. — Hæc videntur pertinere ad finem capitis primi; unde S. Hieronymus, Lyranus, Vatablus et alii hæc connectunt cum cap. I, et caput secundum inchoant a verbis proxime sequentibus: «Judicate matrem.» Plane enim alludit ad tres proles Osee, scilicet, Jezrahel, Lo ammi, et Lo rachuma, quasi Jezrahel, id est Semen Dei, loquatur fratri suo Lo ammi, id est Non populus meus, et eum consoletur, eique congratuletur de tam felici mutatione, qua a Deo jam factus sit Ammi, id est populus meus; itemque sorori suæ Lo rachama, id est Absque misericordia, quod jam sit rachuma, id est misericordiam consecuta: unde ex Hebræo si pro poneto tsere substituas chiric, ut pro אחיכם achechem legas achichem vertas: Dic fratri vestro, reque ac die sorori vestræ; sed eodem res redit, sive in singulari, sive in plurali vertas, fratri, vel fratribus; sorori, vel sororibus; tuæ, vel vestræ: singula enim hæc filiorum nomina, licet voce sint singularia, significatione tamen et repræsentatione sunt pluralia; significant enim semen Dei, et populum Israeliticum, in quo hominum erat multitudo et pluralitas.
Hinc patet fratres et sorores hic vocari eos, quos cap. I, 10, vocavit filios Israel, et filios Dei viventis. Jam cum ex dictis cap. I, pateat hos tres Osee filios significasse primo, Israelem, sive decem tribus, ob impietatem a Deo desertas; secundo, gentes paris impietatis et idololatriæ; sed quæ æque ac Israelitæ postea per gratiam Dei ad Christum conversæ, factæ sunt populus Dei, et misericordiam consecutæ; hinc sensus hujus loci est, q. d. O vos viri Juda, qui estis fidelis Dei populus, nolite abjicere decem tribus et gentes, qui fratres vestri sunt per Dei prædestinationem, vocationem et gratiam, per quam ad Christum sunt conversi; vocate ergo eos, Populum meum, et Misericordiam consecutum, qui olim erant et vocabantur: Non populus meus, et Absque misericordia. Nam to dicite fratribus, scilicet Israelitis, est vox Judæ. Hic enim fuit frater Israel; quia duæ tribus erant fratres duodecim tribuum: aut, si mavis, est vox Jezrahelis; hic enim fuit frater Lo ammi et Lo rachuma. Jam per Juda aut Jezrahel intelligit primos fideles Christo credentes. Hi enim fuerunt ex Juda et ex Israel: hi enim mire gavisi sunt, cum viderunt Samaritas, Galilæos et gentes ad Christum converti: iisque quasi jam fratribus suis in Christo et Ecclesia applaudebant, eosque vocabant fratres et populum Dei, ac misericordiam consecutum, uti eos vocat S. Petrus, epist. I, cap. II, 10, et S. Paulus, Rom. cap. IX, 25.
Hunc sensum exposcunt nomina Ammi, id est Populus meus; et Rachuma, id est Misericordiam consecuta; his enim plane alludit ad finem capitis primi, ubi Israelitis jam conversis ad Christum hæc nomina indidit. Ita censent S. Hieronymus, Albertus, Hugo, Haymo, Lyranus, Isidorus, Vatablus et Arias. Audi S. Hieronymum, qui ita explicat, q. d. «O homines tribus Juda, nolite desperare decem tribuum salutem; sed eam quotidie et sermone, et voto, et litteris ad pænitentiam provocate; quia frater vester appellatur et soror; frater, ex eo quod dicitur: Populus meus; soror, ex eo quod appellatur: Misericordiam consecuta.» Deinde aliter explicat, hæc applicando Judæis: «Qui, inquit, in Christum creditis, et estis tam ex Judæis, quam ex gentibus, dicite fractis ramis et priori populo, qui projectus est: Populus meus, quia frater tuus est; et: Misericordiam consecutæ, quia soror tua est; cum enim intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet.» Additque tropologice: «Hoc idem nobis præcipitur, ne hæreticos penitus desperemus; sed provocemus ad pænitentiam, et illorum salutem germanitatis optemus affectu.»
Verum quia in Bibliis Latinis et Græcis hæc divelluntur a fine capitis primi, ita ut ab his incipiat caput secundum, hinc juxta hanc distinctionem aliter hæc explicanda sunt, cum Chaldæo et Christophoro a Castro, nimirum ut spectent ad sequentia: «Judicate matrem,» quasi Propheta hic redeat ad initium cap. I, ac per eum jubeat hic Deus Prophetis, et piis quibuslibet viris Israelitis, ut, dum adhuc retinent nomen populi Dei, et misericordiam consecuti, plebem Israeliticam matrem suam, cujus singuli ipsi sunt membra ac filii, judicent, id est moneant, et coarguant; ne, si in sua impietate perseveret, et sibi et filiis interitum pariat. Unde Chaldæus vertit: Prophetæ, dicite fratribus vestris: Popule mi, convertamini ad legem meam, et congregationis vestræ miserebor. Sensus ergo est, quasi dicat: Vos, o Prophetæ, dicite fratribus vestris, scilicet iis qui sunt veri Israelitæ, id est Dei cultores, qui proinde sunt et vocantur Ammi, id est Populus meus; et sororibus vestris, scilicet mulieribus quæ sunt veræ Israelitides, ideoque sunt et vocantur Rachuma, id est Misericordiam consecuta; ut judicent, id est arguant, et increpent matrem suam, scilicet Synagogam, sive cœtum Israelitarum colentium idola; eique denuntient ex me et meo nomine, quod ipsa jam non sit uxor mea, nec ego maritus ejus: auferat ergo fornicationes, id est idololatrias suas, ut mereatur ad me redire, et in gratiam thorumque recipi. Unde Syrus vertit: Vocate fratres vestros, Populum meum, et sorores vestras Misericordiam consecutas, inite judicium (judicate) cum matre vestra; et Arabicus Antiochenus: Dicite, Popule meus, fratri vestro et sorori vestræ dilectæ, et judicium decernite ad matrem vestram; et Arabicus Alexandrinus diversis verbis, sed eodem sensu: Dicite fratribus vestris (Judæis infidelibus): Vos non populus meus; et sorori vestræ, quod non est Misericordiam consecuta: inite judicium cum matre vestra.
SORORI VESTRÆ. — Hebraice est iod plurale, לאחותיכם laachotechem; unde Vatablus, Pagninus et alii recentiores vertunt, sororibus vestris. Sed eodem res redit, sive in singulari, sive in plurali vertas, ut paulo ante ostendi. Congruentius tamen noster Interpres vertit in singulari, quia una erat filia Gomer, nomine Lo rachuma, soror Jezrahel et Lo ammi, filiorum Osee: ad illam enim alludit. Porro iod istud additur voci huic etiam in singulari, ut patet Cant. VIII, 8: «Quid faciemus sorori nostræ?» hebraice לאחותינו laachotenu. 2. JUDICATE MATREM VESTRAM. — Hic proprie juxta S. Hieronymum et alios permultos, quos paulo ante citavi, incipit caput secundum. Hic enim redit Propheta a sæculo Christi de more ad suum, et ad suos Israelitas, puta ad sui ævi depravatos mores, scilicet ut Israelitas qui toti idololatriæ dediti ruebant in exitium, increpet et ab
Quæritur, quænam hæc mater? Aliqui accipiunt Judam et Jerusalem, sive Synagogam duarum tribuum, quasi hic Propheta increpet duas tribus, sicut primo cap. increpavit decem; ita Ribera, ut sensus sit, q. d. Vos, o pii Judæi, qui pios Israelitas vocatis fratres, et pias Israelitides sorores; arguite Jerusalem et Synagogam, sive cœtum populi, qui in ea est, quæ est quasi mater vestra (ad vos enim loqui cœpi), arguite, inquam, eam, eo quod jam cœperit imitari decem tribus, et cum esset uxor cultrixque Dei, iterum se adulteriis, id est idolatriæ sordibus inquinarit: ne idem illi faciam quod feci decem tribubus; scilicet ut eam repudiem et abjiciam. Hoc enim facere plane cogito et destino.
Melius alii per matrem accipiunt Samariam, sive Synagogam Israelitarum. Alludit enim ad Gomer uxorem Osee, quæ fornicando repræsentabat idololatriam Israel, uti dixi I, 2. Jubet ergo Propheta ut Ammi et Rachuma, id est fratres et sorores, puta fideles Israelitæ et Israelitides, arguant hanc matrem suam de infidelitate et idololatria; unde vers. 4, ait: «Et filiorum illius non miserebor, quia filii fornicationum sunt: quia fornicata est mater eorum,» ubi plane notatur Gomer ejusque filii, id est, Israelitæ impii. Denique vers. 13 et 14, expresse nominantur ejus filii, scilicet Jezrahel, Lo ammi, Lo rachuma. Pergit ergo Propheta hic insectari Israelis idola. Jam sensus est idem quem paulo ante dedi; illum ergo repete et applica, mutato tantum nomine Juda in Israel. Ita S. Hieronymus, Chaldæus, Albertus, Hugo, Arias et alii. Hinc patet Prophetam hic increpare Israelitas idololatras sui ævi, non autem Judæos qui erant futuri tempore captivitatis Babylonicæ, ut vult Theodoretus; multo minus Judæos futuros tempore Christi. Allegorice tamen hæc recte iis adaptes hoc sensu, quasi scilicet hic veri Israelitæ, puta Apostoli, jubeantur increpare Synagogam, eo quod Christum sponsum suum non recipiat nec agnoscat. Ita Haymo et Vatablus.
Versus 3: LEST PERHAPS I STRIP HER NAKED, AND SET HER AS IN THE DAY OF HER BIRTH.
Nota: Pro judicate, alii vertunt litigate, id est judicio contendite, litem ei intentate; Vatablus, expostulate. Judicare ergo hic non est sententiam ferre, sed accusare, sive partes accusatoris agere; hoc enim significat hebræum ריבו ribu. Est catachresis, vel metonymia; ponitur enim causa pro effectu, antecedens pro consequente; scilicet accusatio pro judicio, sive lata sententia: hæc enim certo ferenda est in reum certum et confessum, puta in publicos idololatras Israelitas, sicut ex lege Deuter. cap. XIII, 6, certa et lata erat sententia mortis, puta lapidationis, in adulteram. Sententia ergo de jure lata, et per judicem certo ferenda, habetur moraliter quasi jam lata.
Septuaginta vertunt κρίθητε, id est judicamini cum matre vestra, eodem sensu; qui enim judicio contendit cum parte adversa, uti facit actor sive accusator cum reo, hic dicitur cum eo judicari, id est in judicio disceptare, in judicio agitari et ventilari, ut a judice sententiam vel favorabilem, vel adversam excipiat. Aliter a Castro: judicamini, inquit, id est vos invicem arguite et increpate. Sed prior expositio est genuina, eamque exposcit vox hebræa ribu, et consensus cæterorum interpretum.
UT AUFERAT FORNICATIONES SUAS A FACIE MEA, ET ADULTERIA. — Tritum est in Scriptura apud Prophetas, fornicationem et adulteria vocari idololatriam, ejusque actus, præsertim sacrificia, quia per hæc anima, vel gens, relicto Deo sponso suo, copulatur idolo et dæmoni, quasi fornicario et adultero. Fornicatio ab adulterio distinguitur quasi genus a specie: fornicatio enim est copula tam cum soluta, quam cum conjugata; adulterium, cum conjugata tantum. Aliter S. Hieronymus. «Fornicaria, inquit, est quæ cum pluribus copulatur; adultera, quæ unum virum deserens, alteri jungitur.» Hinc Psalm. LXXII, cum Psaltes dixisset vers. 25. «Quid mihi est in cœlo, et a te quid volui super terram?» pro quo Hebræus, S. Hieronymus et Aquila habent: Quid mihi est in cœlo? et tecum nolui in terra, scilicet habere alium sponsum, amicum et adjutorem, ut exponit Theodoretus, et, ut Chaldæus, socium; Arnobius legit: Quid mihi restat in cœlo, et a te quid volui super terram? q. d. Ego Christus in terra positus, ita cœlestem vitam egi, ut cum in cœlum ascendero, nihil mihi supersit, quod in terra positus non impleverim: nil enim præter te, o Deus meus, volui super terram; nihil ergo in terra relinquo nisi obedientiam et adimpletionem voluntatis tuæ; nihil in cœlo nisi amorem et cultum tui: tu enim es omne quod in cœlo et in terra volo et adamo.
Subdit vers. 27: «Quia ecce qui elongant se a te peribunt: perdidisti (perdes) omnes, qui fornicantur abs te,» qui scilicet a te sponso suo, tuaque fide, amore et cultu desciscunt adhærendo idolis vel creaturis, quasi adulteris. «Quorum anima, inquit Arnobius, alterum ducit Deum (quasi maritum), aut a veritatis et sanctitatis conjugio se falsitate et iniquitate commiscet.» Quocirca subdit et infert Psaltes vers. 28: «Mihi autem adhærere Deo bonum est,» græce προσκολλᾶσθαι, id est, mihi agglutinari Deo bonum est. Triplici vinculo, inquit S. Bernardus, anima colligatur Deo: primo, honestate et promissione, quasi fune; secundo, timore inferni, quasi clavis, de quo dicitur Psalm. CXVIII, 120: «Confige timore tuo carnes meas: a judiciis enim tuis timui,» tertio, amore, quasi glutino. A FACIE MEA, — est emphasis, q. d. Non pudet te, o impudens meretrix et adultera, quod me vidente, et in oculis meis forniceris. Scis me zelotypum, et non metuis ne te in flagranti delicto confodiam, sidérem aut fulmine afflem? ET ADULTERIA DE MEDIO UBERUM SUORUM. — Per hæc grammatice intelligit illecebras et signa adulterii: puta omnem ornatum et gestum meretri-
cium. Solent enim meretrices nuda ostentare ubera, eaque onerare floribus, gemmis, bullis, unguentis, philtris et amatoriis carminibus, ut amasios in sui concupiscentiam illiciant. Denique contrectatione uberum inchoatur, accenditur et expletur libido. Jam per hæc litteraliter intelligit ornamenta idoli, capitis, pectoris, bullas, annulos, torques, aliaque quæ ad ubera gestabant in honorem idolorum, ac præsertim medallia et imagines idolorum, quas e collo suspensas, vel in lamina cælatas ad pectus deferebant. Idipsum poscit sponsus a sponsa, sed sancto et casto amore dicens, Cant. VIII: «Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum,» q. d. O sponsa, cor tuum æque ac brachium mei imagine obsigna, mei imaginem cæla et gesta tam in bullis appensis ad cor, id est ad pectus, quam in armillis appensis ad manus et brachia, ut hæc tibi jugem mei memoriam et amorem refricent et ingerant, ut assidue non aliud quam me cogites et ames.
3. NE FORTE EXSPOLIEM EAM NUDAM, ET STATUAM EAM SECUNDUM DIEM NATIVITATIS SUÆ. — Diem nativitatis Israelis vel Synagogæ, vocat ortum vel propagationem primam gentis Israeliticæ in Ægypto: in Mose enim et cum Mose quasi nata est Synagoga, crevit et adolevit, ac quasi pubes desponsata est Deo, quando in Sina per Mosen a Deo legem, et ceremonias, et ritum sacrorum, quibus Deum coleret, accepit. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Rupertus, Haymo, Hugo et alii. Paulo aliter Arias; censet enim ortam Synagogam in Chaldæa, cum Abraham ejus parens ibidem ortus est. Verum ibi non tam gens ipsa, quam gentis pater, puta Abraham, ortus est.
Versus 4: AND I WILL NOT HAVE MERCY ON HER CHILDREN (He notes parabolically the children o
Nuditatem vocat, tum inopiam et paupertatem Israelis in Ægypto, ubi affligebatur, vivebat et victitabat quasi mancipium Ægyptiorum; tum infirmitatem et impotentiam ejusdem, qua quasi inermis et imbellis, carensque duce, se tutari non poterat, ideoque Pharaoni erat in prædam et rapinam; tum quod destitutus lege, religione, tabernaculo, Prophetis, a Deo quasi derelictus et nudus, omnique veste tam corporali, quam spirituali destitutus videretur. Sensus ergo est, q. d. In Ægypto Israel natus est nudus, miser, pauper, imbellis, abjectus, informis; carens rege, duce, lege, religione, synagoga, republica, imo Deo, omnique bono, expositus prædæ et neci, ac infanticidio Pharaonis. Ego ejus miserrimi commiseratus, eum per Mosen collegi, liberavi, eduxi, armavi, spoliis Ægyptiorum ditavi, manna pavi, lege et sacris instruxi, in synagogam et rempublicam efformavi, mihique eam despondi. At illa jam dives facta, luxuque abundans, lascivire et recalcitrare cœpit, fornicari et idola colere, me aspernari. Itaque moneo ut pristinæ suæ conditionis, meæque beneficentiæ memor resipiscat, alioqui eam derelinquam, sinamque revolvi in primævam infantiæ suæ miseriam et nuditatem:
Versus 5: SHE WHO CONCEIVED THEM HAS BEEN PUT TO SHAME.
ut sit sine opibus, sine rege, sine lege, sine Deo: ut vastetur et spolietur ab Assyriis, omnibusque bonis et rebus suis nudetur. Hoc est quod subdit: «Ponam eam quasi solitudinem;» «eam,» scilicet terram, et consequenter gentem Israel: desolatio enim gentis est desolatio terræ; et vicissim desolatio terræ est desolatio gentis. Quocirca Osee aliique Prophetæ de Israele nunc loquuntur quasi de gente, nunc quasi de regione et terra. Unde subdit: «Et statuam velut terram inviam;» Hebræa et Septuaginta, terram sine aqua; Chaldæus, terram desertam: hæc enim est invia. «Et interficiam eam siti,» q. d. Faciam eam arentem et siticulosam, ita ut siti enecetur tam terra, quam gens quæ eam incolit. Cum enim agri et prata carent aqua, itaque sitiunt et arescunt, nullas dant fruges, nullam segetem, nullos fructus, nulla germina, ac consequenter jumenta et homines tunc suo pabulo potuque destituti, sitiunt et tabescunt. Hoc idem schema Synagogæ, quasi puellæ recens natæ, nudæ et miseræ, a Deo vestitæ, ditatæ et desponsatæ, ac deinde lascivientis, adulterantis et idololatrantis; ideoque a Deo rursum derelinquendæ, ac per Chaldæos denudandæ et vastandæ, graphice et fuse proponit Ezechiel, cap. XVI, et Jeremias, cap. II. Vide ibi dicta. Tropologice, pari modo Deus gentes et animas sui olim cultrices, si eo spreto ad hæresin aliaque scelera deflectant, omnibus suis gratiis, beneficiis et donis denudat; itaque facit ut incultæ et inutiles jaceant ac redigantur in solitudinem; punitque eas siti, id est desiderio voluptatum, quas obtinere nequeant; ut instar Tantali sitientes aquas videant et tangant, sed eas ore contingere et haurire nequeant. Rursum siti, id est desiderio felicitatis, quam assequi non possunt: vera enim et solida felicitas solis justis a Deo destinatur et obtingit.
Secundo, sicut in locis aridis sunt feræ, quæ venenum ab immodico æstu trahunt virulentissimum, uti sunt serpentes et dracones, eorumque variæ species; ita anima arida et sitiens non parit nisi cupiditatum feras et vitiorum venena. Tertio, terra arida generat monstra; unde de Libya dicitur: «Semper Libya aliquid mali af- fert;» et de Africa: «Semper Africa aliquid novi parit.» Rationem dat Aristoteles, lib. II De Gener. animal., cap. V, quod, cum regio sit æstuans et arida, paucos habeat fontes, ad quos sitis levandæ causa congregantur animalia et feræ, ibique inter se commiscentur, itaque e commixtione diversarum specierum generentur monstra; et e monstrorum commixtione nova rursum procreentur monstra, fœtusque biformes, imo triformes et quadriformes. Ita anima, cum relicto sponso Deo, vagatur per opum, honorum, deliciarum amores, innumera parit peccatorum monstra, uti videre est in aulis, civitatibus, imo et collegiis clericorum et monachorum, in quibus dominatur ambitio; avaritia, gula, libido, etc. Ita Sanchez.
4. Et filiorum illius non miserebor (Notat parabolice filios Gomer, puta Jezrahel, «Non populus meus, Absque misericordia,» et per eos ad litteram intelligit Israelitas idololatras, Synagogæ idololatrantis filios, uti dixi cap. I. Horum dicit Deus se non miserturum; sed eos per Assyrios excisurum): QUONIAM FILII FORNICATIONUM SUNT, — id est quia imitati sunt matrem suam in idolorum cultu, quem ab ea didicerunt et imbiberunt. Alioqui enim si sola mater peccasset, filiique innoxii fuissent et pii, sola mater merita fuisset supplicium, non filii: «Anima enim quæ peccaverit, ipsa morietur; et filius non portabit iniquitatem patris,» uti sancit Deus Ezech. cap. XVIII, 20. Ita S. Hieronymus, Chaldæus, Theodoretus et Lyranus. Nota: Per matrem intelligit Synagogam, id est primores et senes Synagogæ; hos enim quasi duces, juniores et populus in idolorum cultu sequebantur. Unde subdit: «Quia fornicata est mater eorum,» q. d. Principes suo exemplo, institutione et jussu docuerunt, imo compulerunt populum secum fornicari et idola colere.
5. CONFUSA EST QUÆ CONCEPIT EOS. — Primo, Rupertus et Albertus: «Confusa est,» inquiunt, confusione non verecundiæ, sed ignominiæ; quia in peccato (adulterii, id est idololatriæ) deprehensa est. Secundo et melius, confusa est, quia spe sua frustrata est; quia id quod sperabat non obtinuit. Sperabat enim luxuriari cum suis amasiis, id est idolis et idololatris, ab iisque ditari: sed Deus ei iter ad illos interclusit. Hoc est enim quod subdit: «Quia dixit: Vadam post amatores meos;» sed a Deo viam intercipiente audit: «Sepiam viam tuam spinis.» Sic ait Apostolus: «Spes non confundit,» id est non frustratur hiantem et sperantem; sed eum certo deducit ad rem speratam. Sic sæpe Psaltes orat, dicitque: «In te, Domine, speravi, non confundar in æternum;» id est spe mea non excidam, sed certo a te assequar quod a te spero. Spes enim et sperans pudefit et confunditur, cum spe sua deluditur, nec rem speratam assequitur.
QUIA DIXIT: SEQUAR AMATORES MEOS. — Meretrix hæc, ait S. Hieronymus, «in tantam venit impudentiam, ut audiret per Jeremiam: Facies meretricis facta est tibi, impudorata es tu. An non est hoc duræ frontis, et meretriciæ impudentiæ, ut in suo scelere glorietur, et dicat: Sequar amatores meos, vadam ad idola, quæ mihi et ad victum, ut ad vestitum necessaria præbuerunt?» Ita quoque Theodoretus, Haymo et Vatablus. Alii per amatores intelligunt ipsos gentiles, quorum idola Israel colebat, sperans ab eis protectionem et auxilium contra hostes; ut suis agris et bonis secure frui, indeque honeste, imo laute vivere posset. Ita Chaldæus, Haymo, Hugo et Isidorus nec male. Nam Prophetæ amatores vocant tam idololatras, quam eorum idola, ut patet Ezech. cap. XVI, 36. Sed eodem res redit: ab idolis enim, quasi diis, alimoniam, ab idololatris amicitiam et subsidia sperabant Israelitæ.
Versus 6: THEREFORE.
QUI DANT PANES MIHI (Hebraice, panem meum: per panem Hebræi significant quemlibet cibum, quodlibet obsonium, quasvis delicias), ET AQUAS MEAS (tum fontium, tum pluviarum, ad irrigandam et fecundandam terram: nam de potu mox sequetur), LANAM MEAM ET LINUM MEUM (ex quibus vestes laneas et lineas mihi meisque conficiam), OLEUM MEUM (quo utar ad cibum, ad lumen et ad unctionem), ET POTUM MEUM, — tum vini, tum siceræ, quæ fiebat nunc ex aqua in farina tritici et hordei elixa et cocta (qua etiamnum utuntur Transalpini, vocantque cerevisiam); nunc ex contusis pomis, pyris, cerasis aliisque fructibus; quin et ex herbis, salvia, cichorea, origano, etc., et ex radicibus, atque ex incisione arborum: inde enim lacryma copiosa stillans potum dat, uti fit in Brasilia, quæ proinde multis in locis alio non utitur potu.
6. PROPTER HOC. — Hic versus et proxime sequens recto ordine collocandi essent immediate ante vers. 14: «Propter hoc, ecce ego lactabo eam.» Sic enim omnia optime cohærent. Primo enim Deus, sponsæ scelera recensens, ei pœnam infligit; illa afflicta de more confugit ad suos deos; sed Deus viam sepit et intercludit: illa ergo pœnitens ad Deum revertitur: Deus misericors eam pœnitentem et revertentem excipit, dicitque: «Propter hoc, ecce ego lactabo eam.» Hic enim est rectus ordo, quem passim videmus servari in reconciliatione conjugum. Quocirca nonnulli hos duos versus, sextum scilicet et septimum, parenthesi intercludendos censent. Est enim hic vehemens pathos sponsi Dei, indignantis sponsæ ob adulteria; in quo proinde affectus ex vehementia et copia inciduntur, miscentur et turbantur.
SEPIAM VIAM TUAM SPINIS. — Syrus: Sepiam viam tuam spina, scilicet Arabica, quæ acuta, densa et multa est in Palæstina. Sensus est, q. d. Quia tu o Synagoga, confugis ad deos gentium; quia frumentum, lanam, linum omneque bonum petis, non a me, sed a tuis amasiis, puta idolis et idololatris; idcirco ego tibi viam ad eos intercludam, nimirum tot calamitatibus te premam, tanta hostium incursione et obsidione te cingam, ut ad tuos amasios egredi, opemque ab eis poscere non valeas. Fecit hoc Deus, cum in Samariam immisit Phul, Teglathphalasar et Salmanasar reges Assyriorum. Hi enim suis copiis omnes vias ita obsidebant, ut Israelitæ neque in Syriam, neque in Ægyptum, neque in Ammonitidem, Damascum, Idumæam profugere possent.
Moraliter, Deus sepit et obstruit vias peccatoribus, cum eos a peccatis, morbo, ærumnis, odiis, persecutionibus (hæ enim sunt sepes et maceria, quibus Deus iter eis ad peccata intercludit) cohibet, vel ipsas occasiones peccatorum aufert: quæ ingens est Dei misericordia, licet peccatori suas delicias concupiscenti, ingrata et exosa. Ita Adamo superbienti, et ex ligno scientiæ boni et mali ambienti omniscientiam atque divinitatem, Deus sepivit viam, ponens ante paradisum Cherubim, cum flammeo et versatili gladio, qui eum aditu paradisi prohiberet, ne ad lignum scientiæ boni et mali posset accedere. Ita sepit viam libidino sis, dum occultas eorum libidines orbi pandit et prodit; percutiens eos lue Gallica, ut publice confundantur, subeantque gravem cruciatum æque ac ignominiam et infamiam: hæc enim est sepes et maceria, qua a peccatis cohibentur, vitamque emendant. Sic sepivit viam Israelitis fornicantibus cum filiabus Moab, occidendo 24 millia, Num. XXV, 9; et Sodomitis, afflando eos igne cœlesti, Gen. XIX. Ita sepit gulosis viam ad delicias et vina, dum eos paupertate vel morbo affligit, ut ad omnem cibum nauseent; uti fecit filiis Israel, desiderantibus carnes pro manna, Num. XI, 20 et 34. Sic sepit avaris viam ad lucra, dum merces per naufragium perdit, aut per piratas et latrones diripit. Sic ambitiosis sepit viam ad honores, dum eis patronorum, per quos promoveri sperabant, favorem et gratiam aufert; ut eis sint odio, quibus antea erant in deliciis; dum eis æmulos opponit, dum eis alios majori pollentes dexteritate, prudentia, gratia anteponit, uti quotidie in aulis et sæcularium, et Ecclesiasticorum principum fieri videmus. Hæ sunt sepes, hæ maceriæ, quæ assidue eis inclamant: «Filii hominum, ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium,» imo spinas et cruces?
Audi S. Gregorium, lib. XXXIV Moral. cap. XI, et hom. 36 in Evang.: «Spinis electorum viæ sepiuntur, dum dolorum punctiones inveniunt in hoc quod temporaliter concupiscunt. Quasi interpositæ maceriæ vis eorum obviat, quorum nimirum desideria perfectionis difficultas impugnat. Horum profecto animæ amatores suos quærunt, et non inveniunt; dum sequendo malignos spiritus, nequaquam eas quas appetunt, hujus sæculi voluptates apprehendunt. Tunc dicit: Vadam ad virum meum priorem (id est ad Deum), quem tunc mens uniuscujusque desiderat, cum multiplices amaritudines, velut quasdam spinas invenit in iis delectationibus, quas temporaliter concupiscit. Nam dum adversitatibus mundi, quem diligit anima, morderi cœpit, tunc plenius intelligit quanto illi cum priori viro melius fuit. Eos ergo quos voluntas prava pervertit, plerumque adversitas corrigit,» uti correxit filium prodigum fame pereuntem, Lucæ cap. XV, 17.
ET SEMITAS SUAS (quibus ad idola et idololatras currebat) NON INVENIET, — utpote spinis a me obseptas. Est enallage personæ, crebra apud Prophetas. Transit enim a secunda persona in tertiam, a tuas in suas. Unde explicans subdit: 7. ET SEQUETUR AMATORES SUOS, ET NON APPREHENDET EOS, — q. d. Implorabit opem idolorum et gentium, quibus religione et fœdere se devinxit; sed non obtinebit, tum quia ipsæ vias media spinis a me interclusas transire non poterunt; tum quia sine me imbelles sunt, et invalida ad opitulandum. Quocirca Synagoga, omni eorum spe destituta, ad se et ad Deum redibit et dicet: «Vadam et revertar ad virum meum priorem (ad Deum), quia bene mihi erat tunc magis quam nunc.» Comparat deos gentium amatoribus, eo quod Synagogam comparaverit meretrici.
Versus 7: AND SHE SHALL FOLLOW AFTER HER LOVERS, AND SHALL NOT OVERTAKE THEM
Tropologice, hoc dicit et sentit anima pœnitens, dum videt se a suis amasiis, id est sociis, voluptatibus, applausibus derelictam et deceptam. Tunc enim damnat illas, et ad Deum, in quo antea veram experta est requiem et gaudium, recurrit. Ita ad Christum recurrit Magdalena, filius prodigus, S. Paulus et S. Matthæus, et alii. Pulchris apologis fallaciam harum amasiarum declarat Damascenus in Historia Barlaam et Josaphat, cap. XII et XIII.
8. ET HÆC NESCIVIT, — redit ad vers. 5; eo enim hæc pertinent, uti dixi initio vers. 6 et 7. Synagoga coluit deos, dicens: Hi dant mihi panes, aquas, lanam, linum, oleum, et tam impudens fuit, ut nesciret, id est non recognosceret, me illi hæc dedisse, quin et argentum et aurum, quod ipsi dedi, consecravit Baal, ex eisque fecit simulacra Baal. In voce nescivit, est catachresis: sciebat enim Synagoga se habere hæc a Deo; sed nescivit, id est scire noluit, non agnovit, ita se gessit ac si nesciret. Ita Vatablus. Sic Terentius in Andria ait: «Tu ædepol si sapis, quod scis nescies,» id est nescire te simulabis. Tropologice S. Hieronymus: Panis, inquit, hæreticorum est luctus perpetuus; aqua, cœnosa doctrina, qua etiam baptizatos suffocant; lana et linum, simulata sanctitas et munditia, quia veniunt in vestimentis ovium; oleum est adulatio, unde dicitur: Oleum peccatoris non impinguet caput meum; potus, S. Scriptura, quam illi pervertunt.
Versus 8: AND SHE DID NOT KNOW
QUÆ FECERUNT BAAL. — «Baal» est dativi casus, ut patet ex articulo hebræo, lamed, לבעל lebaal, q. d. Quæ fecerunt, id est obtulerunt, et accepta tulerunt ipsi Baal, quasi eorum auctori et datori; vel quæ dedicarunt ipsi Baal. Sic facere Latinis idem est quod sacrificare; unde to quæ, non tantum ad argentum et aurum, sed et ad frumentum, vinum et oleum referri potest; hæc enim faciebant, id est offerebant et libabant Baal; vide Ezechiel. cap. XVI, 17. Secundo, «quæ fecerunt,» id est ex quibus fabricarunt et ornarunt «Baal.» Unde ex Hebræo verti potest, aurum fecerunt Baal, q. d. Ex auro Dei, et a Deo accepto, fabricarunt idolum Baal; facere enim aurum, vel argentum, est illud cælare, polire, aut in vas vel effigiem aliquam efformare: infectum enim dicitur, quod rude est et impolitum. Audi Isidorum, lib. XV, cap. XVII: «Tria sunt genera argenti, et auri, et æris: signatum, factum, infectum. Signatum est quod in nummis est; factum est quod in vasis et signis; infectum, quod in massis, quod et grave dicitur, id est massa.»
Tropologice, peccatores suas cupiditates faciunt suos deos. Unde S. Hieronymus in Psalm. LXXX, 10: Non erit in te Deus recens: «Cui Deus, ait, venter est, Deus ei recens est: quotcumque vitia habemus, quotcumque peccata, tot recentes habemus deos. Iratus sum, ira mihi Deus est: vidi et concupivi mulierem, libido mihi deus est. Unusquisque enim quod cupit et veneratur, hoc illi deus est.» Ita fornicatores corpus, vires, opesque quas a Deo acceperunt, mancipant suis veneribus. Unde Syrus vertit, ex eo (auro et argento), fecerunt Baal; Arabicus, conflavit ea Baal. Porro Baal, sive Baalim, sive Bel, Bal, Belus, erat Jupiter Belus, qui fuit deus primus Chaldæorum, de quo plura dixi Genes. cap. X, 9; et Daniel. cap. XIV, 2.
Tropologice Origenes, hom. 2 in Cant., per aurum accipit sensum et intellectum; per argentum facundiam et gratiam sermonis; quæ dum ad vanam gloriam, vel ad lucra sectanda, non vero ad Dei gloriam et animarum salutem expendimus, tunc ea Baalim offerimus. «Dedi, inquit Origenes, vobis sensum et rationem, qua me Deum et sentire possetis, et colere: vos autem sensum et rationem, quæ in vobis est, ad colenda dæmonia transtulistis.» Simile est Ezech. cap. VII, 20, vide ibi dicta. Glossa vero ex Haymone: «Per vinum, inquit, lætitia spiritualis signatur, quam non in hoc sæculo, sed in Deo habere debuerunt; per oleum, sensus illuminatio; per argentum, nitor eloquii; per aurum, præceptum dilectionis Dei et proximi: in quibus omnibus non Deum, sed dæmones venerabantur.» Similia habet S. Gregorius, III part. Pastor. admon. 25.
9. IDCIRCO CONVERTAR, ET SUMAM FRUMENTUM MEUM. — Convertar ab amore in odium, a beneficentia in vindictam; convertar, inquam, ab alimonia, qua tam liberaliter eam alui, dedique frumentum, vinum, etc., ad puniendum eam sterilitate et fame; ut ex prophetia hac, et ipsa ejus experientia discat, sciatque meum esse frumentum et vinum, illaque a me dari, non ab idolis: «Sumam» ergo, «et auferam frumentum meum in tempore suo,» puta in tempore messis, «et vinum meum in tempore suo,» puta in tempore vindemiæ, q. d. Faciam ut parum frumenti in messe, et parum vini in vindemia colligant, aut si multum collectum sit, evanidum sit, parumque det panis et vini; aut certe incendio, grassatione hostili, aliove modo illud disperdam.
ET LIBERABO LANAM MEAM ET LINUM MEUM. — «Liberabo,» scilicet, quasi e captivitate, qua detinentur ab iniquo vel injusto possessore. Unde Chaldæus vertit: Detraham vestem sericam et byssinam, quam dederam ei ad operiendum ignominiam suam; Septuaginta: Auferam linteamina et vestimenta mea, ne tegant ignominiam ejus: ignominiam, id est nuditatem; hanc enim significat Hebræum ערוה erva, et hæc est turpis et ignominiosa, q. d. Spoliabo et nudabo eam vestibus, nudamque ignominiose ad ludibrium exponam, ut ab omnibus rideatur et illudatur. Est prosopopœia; tanquam enim lana et linum invite servirent ingra-
Versus 9: THEREFORE I WILL RETURN, AND WILL TAKE AWAY MY GRAIN.
tis et impiis idololatris, quasi injustis possessoribus; inde ea dicit se liberaturum. Ergo to liberabo significat quod creaturæ coactæ serviant impiis, superbis et ingratis; Deus enim eas creavit ad hunc finem, ut homini servirent ad cognoscendum et amandum Deum, earum creatorem et largitorem. Quocirca dum hoc suo fine, ad quem conditæ sunt, privantur, imo contra Deum assumuntur ad superbiam et luxum, naturaliter idipsum aversantur, captivantur, et vim patiuntur, ac reipsa dolerent, gemerent, et de injuria protestarentur, si sensum haberent. Hoc est quod ait Apostolus, Rom. cap. VIII, 20: «Vanitati enim creatura subjecta est, non volens; sed propter eum qui subjecit eam in spe.» Et mox: «Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc.»
Deus ergo creaturas ita gementes sub hac servitute liberat, dum impiis eas aufert, et piis eas tradit, aut facit eas sibi suoque obsequio, ad quod conditæ sunt, et ad quod naturaliter propendent, totoque naturæ pondere feruntur, impendi. Audivi in Belgio celebrem concionatorem, qui calumniatoribus nonnullis objectantibus Clericos et Religiosos quosdam laute vivere, pro concione respondit, primo, hanc esse calumniam et mendacium; secundo, esto id verum esset, non esse iniquum, sed secundum ordinem rerum: Deus enim creavit creaturas ut servirent piis, non impiis; famulis, non hostibus. Quocirca, inquit, si panis, si vinum, si ova, si perdices loqui possent, clamarent: Comedant nos viri sancti, servi Dei nostri, non comedamur ab inimicis Domini nostri. Substantia nostra, caro nostra incorporetur sanctis, ut in iis ad gloriam resurgat, non peccatoribus: in illis enim resurget ad gehennam. Quæ enim creatura non malit esse in cœlo et gloria, quam in inferno et igne?
Hac de causa in fine mundi, et maxime in die judicii, omnes creaturæ, quasi vindices creatoris sui, insurgent in impios, eosque disperdent. Hoc est enim quod ait Sapiens, cap. V, 21: «Pugnabit cum eo orbis terrarum contra insensatos. Ibunt directe emissiones fulgaris, et tanquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur. Et a petrosa ira mittentur grandines, et flumina concurrent duriter. Contra illos stabit spiritus virtutis, et tanquam turbo venti, dividet illos.» 10. ET NUNC REVELABO STULTITIAM EJUS; — Septuaginta, immunditiam; Vatablus, turpitudinem; Pagninus, spurcitiam; Chaldæus, ignominiam ejus. Proprie hebræum נבלות nablut significat rem stolidam et stultam: unde de Nabal marito stolido apposite dixit Abigail uxor David: «Ne ponat, oro, Dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal; quoniam secundum nomen suum stultus est, et stultitia est cum eo,» I Reg. cap. XXV, 25.
Porro stultitia Israelis sive decem tribuum (de his enim loquitur, ut ante dixi) erat hæc, quod relicto Deo optimo patre et provisore, a quo percipiebant frumentum, vinum, linum, omniaque bona, colerent muta et surda idola, eisque suum frumentum, vinum, etc., ascriberent, et accepta referrent: quæ sane ingens erat stoliditas, ingratitudo et impietas. Hanc revelaturum se toti orbi minatur hic Deus, idque reipsa præstitit, cum Israelem bonis omnibus nudavit; eumque prædæ, captivitati et irrisioni Assyriorum (quorum deos Israel colebat) exposuit.
Similis est stultitia cujusque peccatoris, utpote qui creaturam Creatori, terram cœlo, diabolum Deo, infernum paradiso, peccatum sanctitati, malum bono præfert. 11. ET CESSARE FACIAM OMNE GAUDIUM EJUS. — Quia cessare faciam omnes fruges ejus; item omnia sabbata, omnesque dies festos ejus, ut se- quitur; in his enim feriari, gaudere, et recreare se solent Judæi æque ac Christiani. 12. ET CORRUMPAM (Vatablus, devastabo, tum per grandinem et procellas, tum per Assyrios) VINEAM EJUS ET FICUM (q. d. Non tantum uvas et ficus, sed et ipsas vineas, ipsasque ficuum arbores exscindam et demoliar. Causam subdit): DE QUIBUS DIXIT: MERCEDES (meretricatus, id est culturæ idolorum) HÆ MEÆ SUNT, QUAS DEDERUNT MIHI AMATORES MEI, — q. d. Exscindentur, quia fruges et opes quas ego ei dedi, ipsa ingrate et stolide acceptas retulit suis idolis.
ET PONAM EAM IN SALTUM. — Ribera ex Hebræo, Chaldæo et Septuaginta contendit legendum, ea, scilicet vineam et ficum; Romana vero legunt, eam, scilicet Synagogam, et terram Israel; hæc enim ab Assyriis vastata, data est bestiis terræ devoranda; huic enim continue loquitur, eamque peccati coarguit. Minus ergo genuine S. Hieronymus, Theodoretus et Lyranus Jerusalem ejusque excidium hic significari volunt; nam, ut dixi, agit hic Propheta de decem, non de duabus tribubus. Septuaginta pro יער iaar, id est saltum, vel sylvam, legentes עד iaad, id est testimonium, vertunt, ponam eam in testimonium, ut scilicet toti orbi attestetur quanta sit Dei in sceleratos ira, justitia, potentia et vindicta.
Versus 10: AND NOW I WILL LAY BARE HER FOLLY;
13. Et visitabo super eam dies Baalim, — q. d. Puniam «dies,» id est peccata illis diebus, puta idolorum festis, commissa, quibus ornabat se, coluitque Baalim, id est varios gentium deos, festivis sacrificiis et vestibus, uti sequitur. Ita Chaldæus, Haymo, Hugo et Vatablus. Nota: Baal hebraice, primo, significat dominum a radice בעל baal, id est dominatus est: inde secundo, significat sponsum et maritum; maritus enim est caput et dominus uxoris suæ, I Cor. cap. XI, 3; hinc tertio, gentiles suum Jovem vocabant Baal, quasi dominum cœli et terræ. Baal in plurali habet Baalim, quasi dicas, multi domini, multi mariti, multi dii: hos multos opponit solitudini, et singulari Baal, uti mox dicam. Aliter S. Hieronymus, q. d. Faciam ut illis ipsis festis diebus, quibus colebat Baalim, puniatur et exscindatur. Sic tropologice, dies Baalim sunt, quibus quis servit Veneri, Mammonæ, spiritui superbiæ et ambitionis, quasi Baalim, id est amasiis, dominis et heris, imo diis suis. Hos Deus visitat, cum peccatorem punit lue venerea, paupertate, amissione honoris et status.
Rursum visitat dies Baalim, cum peccatorem scilicet pænitentem punit tribulationibus, rebus adversis, desolationibus, et præsertim tentationibus pristinorum peccatorum, ad eum quasi ad veterem amicum recurrentium; uti S. Maria Ægyptiaca totidem annos, puta 17, quot peccarat, obscœnis cogitationibus tentata fuit. Idem passim aliis contingit. Vide S. Bernardum, serm. 3 et 4 in Cantic. QUIBUS ACCENDEBAT INCENSUM (scilicet Baalim, puta idolis): ET ORNABATUR INAURE SUA ET MONILI SUO, — quasi meretrix, quæ se adornat et fucat amasiis suis. Judæi autem in festis cultiores induebant vestes, ad cultum festi et idoli sui; uti et faciunt christiani, sed in honorem Dei et Sanctorum quorum festa colunt.
14. PROPTER HOC, ECCE EGO LACTABO EAM. — Difficile est τὸ propter hoc: quæ enim est causa, imo quæ consequentia et connexio dicere: Uxor adulterata est, ideoque puniam et perdam illam, propterea lactabo eam. Primo, aliqui sic connectunt et exponunt, q. d. Quia Israel tam graviter peccavit, quia tam graviter errat et delirat, quia in tantis versatur animæ miseriis et periculis salutis, ut mihi miserationem potius moveat, quam iram et bilem; hac de causa ego post ejus castigationem, iram in misericordiam vertam; et ostendam ei divitias potentiæ et misericordiæ meæ; nimirum lactabo eam, et loquar ad cor ejus; itaque eam ad me convertam et reducam: ita Ribera; secundo, Lyranus hæc connectit cum initio capitis: «Dicite fratribus vestris, Populus meus; et sorori vestræ, Misericordiam consecuta.»
Versus 11: AND I WILL CAUSE ALL HER MIRTH TO CEASE.
Verum dico esse hic hysterologiam, uti ostendi versu 6. Hæc ergo verba, «propter hoc ecce ego lactabo eam,» referenda et connectenda sunt cum vers. 6 et 7. Sic enim omnia ordinate cohærent et fluunt. Sensus ergo est, q. d. Dixi, vers. 6 et 7: «Sepiam viam ejus spinis,» vexabo et castigabo eam; ne scilicet sponsa mea Synagoga, gentes et deos alienos adire et colere possit; unde ipsa in se revertetur, pænitensque vitæ prioris, dicet: «Vadam et revertar ad virum meum priorem. Propter hoc,» quia scilicet ipsa pœnitens ad me redit: «ecce ego lactabo eam,» q. d. Ego priorum ejus scelerum oblitus, eam redeuntem excipiam, quasi sponsus amantissimus, et in ejus amplexus ruam, ut ruit pater in amplexus filii prodigi ad se redeuntis, Lucæ cap. XV.
Præclare S. Bernardus, serm. 83 in Cant. docet tantum esse sponsi Dei nostri amorem, ut anima quantumcumque vitiis corrupta, adhuc per amorem castum et sanctum possit redire ad nuptias et thalamum sponsi: «Magna, inquit, res est amor, sponsæ res et spes unus est amor. Hoc sponsa abundat; hoc contentus est sponsus; nec is aliud quærit, nec illa aliud habet. Inde ille sponsus, et sponsa illa est.» Et inferius: «Quidni amet sponsa, et sponsa amoris? Quidni ametur amor?» Vide sequentia.
Versus 12: AND I WILL DESTROY (Vatablus: I will lay waste, both by hail and storms, and by
ECCE EGO LACTABO EAM. — Ruffinus: «Lactabo,» inquit, id est dabo manna Hebræis in deserto; manna enim dicitur lac, quia lacti erat simile in colore et sapore. Verum hoc manna olim dederat Deus; hic autem ait, «lactabo,» in futuro. Rursum, lactare hic non significat lac dare, vel lacte nutrire; sed est verbum frequentativum, derivatum a primitivo lacio; cujus significatio patet ex compositis allicio, illicio, pellicio, et ex frequentativis lacto, illecto, delecto: lactare ergo idem est quod allicere, suadere, pellicere, et velut lacte dato inescare, decipere et capere, uti docet Festus Pompeius, lib. X. Sic vulgo dicimus: Herus meus hac spe me lactat, magnis promissis lactor, etc. Sic Prov. I, dicitur: «Si te lactaverint,» id est pellicere et seducere voluerint, «peccatores, ne acquiescas eis.» Et hoc significat hebreum פתה patha; unde græcum πείθω, id est suadeo, persuadeo. Quocirca Septuaginta vertunt, ἀπατάω αὐτήν, ego seduco eam, et ponam eam quasi desertum; Vatablus, ego pelliciam eam; Syrus, ecce decipio eam; Arabicus Antiochenus, errare faciam eam; Arabicus Alexandrinus, perdam eam; alii, ego inescabo eam, sicut pisces et aves data esca inescantur, itaque capiuntur.
Jam primo, Theodoretus et Theophylactus hoc in malam partem accipiunt, atque ex Septuaginta hunc dant sensum, quasi dicant: Ecce ego faciam eam seduci, et erroribus implicari, ac dabi; ut ducatur in captivitatem (in Assyriam), et captivam factam his omnibus bonis faciam destitui, verum hæc in bonam accipienda esse, et significare læta promissa, non tristia et minas, docent passim alii interpretes; et patet ex sequentibus. Ait enim: «Loquar ad cor ejus; dabo ei vinitores ejus; canet ibi juxta dies juventutis suæ; vocabit me, Vir meus: auferam nomina Baalim: percutiam cum eis fœdus: sponsabo te mihi in sempiternum.»
Versus 13: AND I WILL VISIT UPON HER THE DAYS OF BAALIM
«Lactabo ergo eam,» id est suadebo, alliciam, et quasi pio dolo inescabo, et decipiam eam: ut ultro idola sua contemnat, et mihi quasi sponso Deo suo se totam addicat et mancipet. Unde Chaldæus vertit: Ecce ego subjiciam eam legi, et operabor illi miracula, et grandia facinora, qualia calci illi in deserto. Hoc est quod ait Ezechiel cap. XXXVI, 26: «Dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri: et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum.» Tropologice, ita Christus lactabat S. Magdalenam, ut opes, delicias, veneres, et quidquid est in
in mundo fastidiret; ut famam et judicia Pharisæorum contemneret, qui putabant eam non tantum deceptam, sed et insanam, cum in publico convivio Christi pedes lacrymis lavit, et capillis tersit. Sic lactavit Deus SS. Antonium, Hilarionem, Franciscum, Claram, totque nobiles et divites, qui, spretis sæculi oblectamentis, religiosam et austeram pœnitentiæ vitam amplexi sunt, et in dies amplectantur, quos mundani deceptos, imo fatuos æstimant. Ita lactatus S. Paulus dicebat: «Domine, quid me vis facere?» Actor. IX. Et: «Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.» Et: «Vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Christus.» Ita lactavit primos christianos et martyres, ut dulcedine divinæ consolationis, et amore Christi pro eis crucifixi illacti, imo ebrii procurrerent ad martyria, ambirent ignes, bestias, cruces; ac in ipsis catastis, craticulis et ignibus exsultarent, tyrannisque et tortoribus insultarent, uti videre est in Vita S. Ignatii, Laurentii, Vincentii, Agathæ, et aliorum plurimorum.
ET DUCAM EAM IN SOLITUDINEM. — Alludit, primo, ad sponsam adulterantem, quæ turbis sese inferens, et per multorum adulterorum cubilia et lupanaria divagata, tandem pœnitens a marito domum reducitur, quasi in solitudinem; ut ibi sola cum solo marito degat. Secundo, alludit ad Synagogam Hebræorum, quæ in Ægypto turbis Ægyptiorum et idolorum, puta Apis, Isidis, Osiridis, Canopi, Hammon, et aliorum plurimorum commixta, jussu Dei a Mose educta est in desertum Sina; ibique a Deo legem, tabernaculum et religionem accipiens, in sponsam, id est Ecclesiam et rempublicam ab eo electa et assumpta est. Sensus ergo est, q. d. Sicut olim te, o Israel, vagantem, et meretricantem cum turba gentilicorum et deorum Ægypti, inde eduxi in solitudinem; ita pariter nunc ex turba Assyriorum, Medorum, Chaldæorum, Persarum, Parthorum, inter quos captivus et dispersus divagaris, nunc horum, nunc illorum deos colens, ducam te in solitudinem, qua itur in Judæam et in Jerusalem, ut per illam te in patriam sedem et religionem, quasi in solitudinem reducam. Erant enim Judæi in Judæa a gentibus separati; imo post excidium, Judæa erat solitudo. Hoc est quod ait Ezechiel cap. XX, 34: «Educam vos de populis, et congregabo vos de terris, in quibus dispersi estis, etc. Et adducam vos in desertum populorum, et judicabor vobiscum ibi facie ad faciem; sicut judicio contendi adversum patres vestros in deserto terræ Ægypti:» qui locus huic nostro persimilis est, eumque explicat. Ita Chaldæus, Haymo et alii.
Tertio et potius, ducam eam in solitudinem, hoc est, ducam Synagogam, puta Israelitas, ab idololatria Ægyptia et Assyria, æque ac a superstitione Judaica, ad Ecclesiam Christi, in qua quasi sponsus solus cum sola segregata jam a pristinis amasiis et peccatis, et a multitudine ac tu- Nota: Hunc locum R. Salomon et Judæi accipiunt de solo reditu ex captivitate Babylonis: tunc enim multi Israelitæ cum Judæis redierunt in Jerusalem, nec deinceps nominarunt aut coluerunt Baalim: sed quieti et læti Deo vero servierunt. Christiani vero permulti, ut Hieronymus, Cyrillus, Ruffinus, Theodoretus, Theophylactus, Lyranus, Vatablus, Arias, Ribera et alii hæc accipiunt de redemptione hominum e captivitate diaboli, facta per Christum.
Versus 14: THEREFORE, BEHOLD I WILL ALLURE HER.
Verum mediam sententiam ego sequor, dicoque Prophetam alludere ad reditum e captivitate Babylonica, eumque obiter perstringere; sed sub eo quasi tenui typo, potius significare reditum e captivitate diaboli, per redemptionem Christi. Ita Theodoretus: «Hæc, inquit, typice et adumbrate sub Zorobabel acciderunt: expresse vero, et veritate ipsa, ubi Christus se hominem fecit.» Idque patet ex verbis et promissis Prophetæ, quæ augustiora sunt, quam ut Israelitis, iisque paucis e Babylone cum Judæis redeuntibus, conveniant. Talia sunt: «Arcum et gladium, et bellum conteram de terra, et dormire eos faciam fiducialiter.» Nam Judæi, Babylone redeuntes mox servierunt Persis, Græcis, Romanis. Et: «Sponsabo te mihi in sempiternum.» Et: «Dicam non populo meo: Populus meus es tu; et ipse dicet: Deus meus es tu.» Quod Apostolus, Rom. cap. IX, 25, et S. Petrus, II epist. cap. II, 10, de populo christiano explicant.
Quæres, cur Ecclesia vocetur solitudo, cum in ea sit gentium multitudo? Respondeo, primo, quia ipsa coluit unum Deum, qui solus verus est Deus, ideoque est Baal, vel Baali, vers. 16. Hunc enim opponit Baalim, id est multis amasiis, dominis, et diis quos Israel coluit in Ægypto et in Assyria. In Ecclesia ergo est solitudo Dei, et consequenter solitudo fidei, et solitudo religionis, cum apud idololatras et hæreticos sit multitudo et confusio uti deorum, ita et errorum et sectarum. Hoc est quod ait Apostolus, Ephes. cap. IV, 5: «Unus Dominus, una fides, unum baptisma.» Hinc consequenter Ecclesia est sola, id est una, cum hæretici et idololatræ plurimas, sibique invicem contrarias habeant synagogas et congregationes.
Secundo, quia, sicut Deus Hebræos duce Mose deduxit per mare Rubrum mersis Ægyptiis, in desertum Sina; ibique eos in suam Synagogam efformavit, dando legem et sacerdotium; ita et christianos per mare Rubrum sanguinis Christi in baptismo, mersis peccatis et vitiis, deducit in Ecclesiam; ibique eis dat suas leges et sacra. Tertio, sicut Hebræos in deserto aluit manna, et aqua ex petra; ita christianos in Ecclesia alit Eucharistia, aliisque sacramentis et gratiis, et consolationibus spiritualibus. Quarto, sicut Hebræis in deserto dedit victo- riam contra Amalec, Og, Sehon aliosque hostes; ita christianis in Ecclesia dat victoriam contra dæmones, carnem et mundum. Quinto, sicut Hebræos per desertum duce columna ignis per noctem, et nubis per diem, protexit ab æstu et procellis, eosque illuminavit et deduxit in terram promissam: ita christianos in Ecclesia per desertum hujus vitæ deducit, duce Spiritu Sancto, qui in adversis eos illuminat et inflammat, in prosperis protegit et humiles facit, ut securi tendant in terram viventium, promissam in cœlis.
Tropologice, Deus vere pœnitentes deducit ad solitudinem, ibique eos divinis donis exercet et perficit, ubi scilicet separati sunt ab omni sæculi illecebrarum, et hominum turba et tumultu. Ita Magdalenam separavit a turba, fecitque ut se sequeretur in solitudinem; ac post mortem et resurrectionem deduxit eam in solitudinem, montemque vicinum Massiliæ, ubi in Bauma peccata pristina deflens, cum Christo et angelis versabatur, vitam angelicam magis quam humanam agens. Sane, qui e peccatis emergere, vitamque serio emendare et mutare volunt, necesse est ut a turba declinent, et in solitarium locum, saltem ad tempus se recipiant; ubi et pristina vitia dediscant, et occasiones peccatorum distractionumque declinent; et meditationibus sanctis, piisque exercitiis insistentes, discant qua ratione et modo vitam corrigere debeant; denique ubi a Deo visitentur, illuminentur et corroborentur in hoc melioris vitæ proposito. Nam, ut ait Job cap. IV, 22: «Ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.» Loquitur enim Deus, ait S. Dionysius lib. De Divin. nom., aut per lumen quoddam, aut per inspirationes internas, raro vero per vocem sensibilem. Ut quis ergo eum audiat, recipiat se in solitudinem et silentium, ubi mentem et aures a rebus aliis avulsas introvertat, et ad Deum qui in centro cordis est reflectat: ibi silentem ejus sibilum et susurrum excipiet. Quæ causa movit Carolum V Imperatorem, ut abdicatis tot regnis in solitarium locum se reciperet, ubi liber a curis et turbis, totus sibi et Deo vacaret, atque ad instantem mortem vitamque beatam se compararet, uti reipsa præstitit perstititque usque ad vitæ finem. Quocirca Franciscus Borja, olim sub eo dux Gandiæ, in ejus funere rogatus ut oratione funebri illi parentaret, hoc thema proposuit, Caroloque adaptavit: «Elongavi fugiens, et mansi in solitudine,» ostendens quam pie et sapienter egisset, qui mundum prius reliquisset quam mundus ipsum, quod propediem futurum erat. Novum hoc et orbi nostro sæculo inauditum fuit tanti viri exemplum. Major fuit Carolus in sua eremo quam in imperio: quia major mundo æque ac seipso. Ita noster P. Sacchinus, tom. II Annal. Societatis Jesu, ad annum Domini 1558.
Caroli avi sui sensa animi secutus est Philippus III, Hispaniæ rex, moriens hoc anno Domini 1621; licet enim vitam juste, innocenter et pie traduxisset, adeo ut hoc obfirmatum haberet, malle se omnibus regnis privari, quam scienter Deum vel venialiter offendere; tamen in mortis agone penitius rationem regni administrati Deo mox reddendam considerans, et expavescens, in has voces et vota erupit: «Utinam nunquam fuissem rex! utinam annos quos in regno egi egissem privatus in eremo! utinam vitam solitariam cum Deo duxissem in Thebaide! Quam nunc securius morerer! quam fidentius ad Dei tribunal pergerem!» Ita habet ejus mors typis vulgata, et testantur quotquot ei interfuere. Audit Lot in Sodomorum incendio: «Salva animam tuam: noli respicere post tergum, neque stes in omni circa regione; sed in monte salvum te fac,» Gen. XIX. Ita S. Joannes Baptista secessit in desertum, ut ibi verbo et exemplo prædicaret pœnitentiam, eoque ab urbium strepitu sevocans turbas, omnibus inclamabat: «Pœnitentiam agite, appropinquavit enim regnum cœlorum.» Ita Christus Dominus inchoaturus opus suæ prædicationis et nostræ redemptionis, sibi a Patre impositum, a Spiritu Sancto ductus est in desertum, ibique ad illud quadraginta dierum meditatione, oratione et jejunio se comparavit, Matth. cap. IV; eodemque prædicaturus turbas eduxit, uti et Apostolos in montem, apicem Evangelii eos docturus, Matth. cap. V, 1. Solitudo enim facit mentem quietam, sibi præsentem, collectam, eamque compungit cogitatione rerum cœlestium et æternarum. Ita S. Hieronymus pœnitens abiit in solitudinem Syriæ, et ad illam suasurus Heliodorum, epistolam hoc epilogo quasi celeusmate conclusit: «O desertum Christi floribus vernans! o solitudo in qua illi nascuntur lapides, de quibus in Apocalypsi civitas regis magni exstruitur! O eremus familiarius Deo gaudens! Quid agis, frater, in sæculo qui major es mundo? quamdiu te tectorum umbræ premunt? quamdiu fumosarum urbium carcer includit?» Tertullianus, lib. De Pallio, cap. V: «Secessi, inquit, de populo, imo unicum mihi negotium est, nec aliud nunc curo quam ne curem. Vita meliore in secessu fruare, quam in promptu,» id est in publico. «Nemo alii nascitur, moriturus sibi.»
S. Basilius, cum S. Gregorio Nazianzeno in eremo orationi et studio sacrarum Litterarum vacans, scripsit tractatum De Laudibus eremi, quem sic inchoat: «Solitaria vita cœlestis doctrinæ est schola, ac divinarum artium disciplina. Illic Deus est totum, quod dicitur: via, qua tenditur; totum, per quod ad summæ veritatis notitiam pervenitur. Eremus est paradisus deliciarum, ubi spirant ornamenta virtutum: ibi rosæ charitatis igneo rubore flammescunt; ibi lilia castitatis niveo candore candescunt, cum quibus etiam humilitatis violæ: ibi myrrha mortificationis, non solum carnis; sed, quod gloriosius est, pro-
priæ voluntatis exundat: et thus assidue orationis indesinenter emanat.» Et paulo post: «O eremus sanctarum mentium delectatio, et intimi gustus inexhausta dulcedo! Tu caminus ille Chaldaicus, ubi sancti pueri ferventis incendii vires orationibus reprimunt et exstinguunt. Tu fornax, ubi superni regis vasa formantur, et ad perpetuum nitorem malleo pœnitentiæ percussa, ac lima salutiferæ correctionis erasa perveniunt. O cella negotiatorum cœlestium apotheca! Felix commercium, ubi terrenis cœlestia, transitoriis mutantur æterna.» Et inferius: «O cella spiritualis exercitii mirabilis officina, in qua humana anima Creatoris sui imaginem in se restaurat, et ad suæ redit originis puritatem. Tu das ut homo mundo corde Deum conspiciat, qui suis obvolutus tenebris, Deum et seipsum prius ignorabat. Tu facis ut homo in mentis arce constitutus, cuncta sub se videat terrena defluere, semetipsum quoque prospiciat in ipsa rerum labentium decursione transire. O cella castrum Dei, turris David, angelorum spectaculum, palæstra fortiter dimicantium! O eremus mors vitiorum, fomes et vita virtutum! Tibi Moyses dedit bis acceptæ legis decalogum. Per te Elias novit Domini pertranseuntis adventum. Per te Elisæus duplicem magistri sortitus est spiritum. Tu scala illa Jacob, quæ homines vehis ad cœlum, et angelos ad humanum deponis auxilium. O vita eremitica, balneum animarum, purgatorium sordidorum! cella nempe est conciliabulum Dei et hominum.» Et sub finem: «O eremus mundi persequentis felix effugium, laborantium quies, mœrentium consolatio, ab æstu sæculi refrigerium, peccandi repudium, reclusio corporum, libertas animarum, exedra gemmarum cœlestium, curia cœlestium senatorum! ubi victor dæmonum, socius efficitur angelorum: exsul mundi, hæres est paradisi; abnegator sui, sectator est Christi.»
S. Bernardus, epist. ad Fratres de monte Dei: «Cellæ, ait, et cœli habitatio cognatæ sunt; sicut enim cœlum et cella ad invicem videntur habere aliquam cognationem nominis, sic et pietatis. A celando enim cœlum et cella nomen habere videntur: et quod celatur in cœlis, hoc et in cellis. Quod quæritur in cœlis, hoc et in cellis. Quidnam est hoc? vacare Deo, frui Deo. Quod cum secundum ordinem pie et fideliter celebratur in cellis, audeo dicere: Sancti angeli Dei cellas habent pro cœlis, et æque delectantur in cellis, ac in cœlis.» Et paulo post: «A cella in cœlum sæpe ascenditur; vix autem unquam a cella in infernum descenditur: quia vix unquam nisi cœlo prædestinatus, in eo usque ad mortem perstitit.» Et inferius: «Cella terra sancta, et locus sanctus est, in qua crebro fidelis anima cum Verbo Dei conjungitur, sponsa sponso sociatur, terrenis cœlestia, humana divinis uniuntur. Siquidem sicut templum sanctum Dei, sic cella est servi Dei.» Et: «In templo enim et in cella divina tractantur,
sed crebrius in cella.» Idem, tract. De Modo bene vivendi ad sororem, cap. LVIII: «Si, ait, propter Deum in terra vitaveris societatem virorum, per Deum in cœlo habebis societatem angelorum.»
Porro hic secessus maxime quærendus est ei qui deliberat de vitæ statu, dubitatque quem capessere debeat. Docet id S. Bernardus, epist. 107, in fine, Thomam præpositum, ut, si cupiat cœli vocem audire, secedat: «Huic, ait, voci Dei fui, dulciori super mel et favum si præparas aurem interiorem, fuge curam exteriorem, ut expedito et vacante interno sensu, dicas et tu cum Samuele: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Vox hæc non sonat in foro, sed nec auditur in publico; secretum consilium, secretum quærit auditum. Auditui tuo gaudium pro certo dabit et lætitiam, si sobria aure perceperis.» Hoc modo se præparabat David, cum dixit: «Audiam quid loquatur in me Dominus, quia loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor:» id significans, quod Deus non loquatur iis qui extra cor sunt in res externas effusi, sed iis qui se recipiunt ad interna cogitanda. B. Petrus Damianus, epist. ad Teuzonem, ait se quemdam sanctum eremitam consuluisse de se suoque statu, an sibi expediret, scilicet Ecclesiæ et proximis servire in Cardinalatu et Episcopatu Ostiensi; an vero iis abdicatis recipere se ad monasterium, eo quod vitam illam activam sentiret spiritum suum distrahere et minuere, ejusque profectum impedire. Cui eremita: «Quid prodest lucernæ, si aliis luceat, et ipsa se flamma vorax absumat?» Quocirca Petrus, relicto Episcopatu et Cardinalatu, ad suum monasterium rediit, ibique totus suæ saluti et perfectioni vacavit. Hæc enim erat prima ejus vocatio, puta monastica.
Jam vero non sufficit solitudo corporis, si desit solitudo mentis, ad quam illa ducit, si nimirum mens per ea quæ vidit vel audivit, divagetur, totumque mundum cogitando oberret. Deus, inquit S. Bernardus, serm. 40 in Cant., est Spiritus; requirit ergo a nobis solitudinem spiritualem magis quam corporalem: «Sola, inquit, indicitur tibi mentis et spiritus solitudo. Solus es, si non communia cogites, si non affectes præsentia, si despicias quod multi suspiciunt, si fastidias quod omnes desiderant, si jurgia devites, si damna non sentias, si non recorderis injuriarum. Alioquin nec si solus corpore es, solus es.» Et paulo superius docens quomodo anima fiat sponsa Dei: «Omnino, inquit, supra te est angelorum Domino desponsari. Annon supra te, adhærere Deo, atque unum spiritum esse cum eo? Sede itaque solitarius sicut turtur, nihil tibi et turbis: etiam ipsum obliviscere populum tuum, et domum patris tui, et concupiscet rex decorem tuum. O sancta anima! sola esto, ut soli omnium serves teipsam, quem ex omnibus tibi elegisti. Fuge publicum, fuge et ipsos domesticos. An
nescis te verecundum habere sponsum, et qui nequaquam suam velit tibi indulgere præsentiam præsentibus cæteris? Secede ergo, sed mente, non corpore, sed intentione, sed devotione, sed spiritu.» S. Gregorius, lib. XXX Moral. XII, explicans illud Job XXXIX, 5: Quis dimisit onagrum liberum in solitudinem, et vincula ejus quis solvit? «Viri, inquit, contemplativi quasi onagri solitudinem mentis inhabitant, et liberi a sæcularium negotiorum tumultibus, Deum sitiunt. Quid enim prodest solitudo corporis, si solitudo defuerit cordis? Itaque bene conversantibus primum solitudo mentis tribuitur, ut exsurgentem intrinsecus strepitum terrenorum desideriorum premant, ut ebullientes ab infimis curas cordis, per superni gratiam restringant amoris, omnesque motus importune se offerentium levium cogitationum, quasi quasdam circumvolantes muscas, ab oculis mentis abigant manu gravitatis, et quoddam sibi cum Domino intra se secretum quærant, ubi cum illo, exteriori cessante strepitu, per interna desideria silenter loquantur.»
Denique scripsit Cornelius Musius, illustris nostro ævo Delphis in Hollandia Christi martyr, carmen doctum in laudem vitæ solitariæ, cui hanc patheticam dat clausulam: Vive ut vis; sed cum ægrotabis, Justis lacrymis damnabis Omnes mundi infulas. Et cum morti propinquabis, Tunc, sed sero, provocabis Ad beatas cellulas. O beata solitudo, O sola beatitudo, Piis secessicolis! Quam beati candidati, Qui ad te volant alati, Porro a mundicolis!
Notatu dignum est quod scribit Joannes Mauburnus abbas Liuriacensis in Roseto I, cap. III, sub finem, nimirum varios Ordines variis de causis a primæva sanctitate et splendore decidisse, ut Cluniacenses propter otium, Cistercienses propter negotia nimia ruralia, Præmonstratenses ob nimia Missarum et chori onera; Mendicantes ob nimiam cum sæcularibus familiaritatem, quia nimis se populo immiscuerunt, juxta illud Psalm. CV, 35: «Commixti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum: et factum est illis in scandalum;» Benedictinos ob nimias opes, juxta illud: «Filia amplæ dotationis suffocavit matrem devotæ religionis.» Addit præ cæteris in suo nitore et vigore stetisse Carthusienses ob studium solitudinis et silentii, ac ob strenuam observantiam visitationum. Unde hæc tria carmine complexus ait: Per tria, si, so, vi, Carthusia permanet in vi (id est vigore). Si est silentium, so solitudo, vi visitatio. Epi-
scopus enim, rector, superior, visitans subditos, corrigit eos, si prolapsi sint; si stent integri, vigiles et constantes eos conservat. Silentium et solitudo faciunt, primo, ne subditi suas murmurationes et tentationes invicem communicent et affricent; secundo, ne mentem terrenis et vanis phantasmatibus, quæ concupiscentiarum sunt excitamenta, impleant; tertio, disponunt animum ut satus divinos excipiat. Deus enim hoc suum balsamum non infundit nisi animo libero, puro, et fæcibus terræ secreto, et soli Deo attendenti; hoc enim dignum et justum est. Audi Thomam Theodidactum, lib. I De Imitat. Christi, cap. XX: «Dixit quidam: Quoties inter homines fui, minor homo redii. Nemo secure apparet, nisi qui libenter latet. Nemo secure loquitur, nisi qui libenter tacet. Nemo secure præest, nisi qui libenter subest. Qui se abstrahit a notis et amicis, appropinquabit illi Deus cum angelis sanctis. Maximi sanctorum humana consortia, ubi poterant, vitabant, et Deo in secreto vivere eligebant.»
Idipsum gentiles per umbram viderunt, suaserunt, et reipsa præstiterunt. Scipio Africanus, teste Plutarcho in ejus Vita, dicebat «nunquam se minus esse solum, quam cum solus esset; nec unquam minus otiosum, quam cum otiosus esset.» Alius ex adverso aiebat «nunquam se minus hominem esse, quam cum inter homines versaretur.» Ptolemæi, ut habetur in ejus Vita, in prologo Almagesti, hæc erat gnome: «Securitas solitudinis dolorem removet, pavor multitudinis consolationem aufert.» Cicero senescens, forensis vitæ pertæsus, Tusculum secessit, ibique philosophatus est, ac Tusculanas quæstiones, quibus alterum Senecam se exhibet, conscripsit. Seneca, epist. I ad Lucilium, dans ei præcepta honestæ et beatæ vitæ: «Quid tibi, inquit, vitandum præcipue existimes, quæris? Turbam. Nondum enim illi te tuto committeris. Ego certe confiteor imbecillitatem meam. Nunquam mores quos extuli, refero. Aliquid ex eo quod composui, turbatur; aliquid ex his quæ fugavi, redit.» Et mox: «Inimica est multorum conversatio. Nemo non aliquod nobis vitium aut commendat, aut imprimit, aut nescientibus allinit. Nihil vero est tam damnosum bonis moribus, quam in aliquo spectaculo desidere. Tunc enim per voluptatem facilius vitia subrepunt. Quid me existimas dicere? avarior redeo, ambitiosior, luxuriosior, imo vero crudelior et inhumanior, quia inter homines fui.» Et inferius: «Socrati, Catoni et Lælio excutere mentem suam dissimilis multitudo potuisset; adeo nemo nostrum, qui cum maxime concinnamus ingenium, ferre impetum vitiorum tam magno comitatu venientium potest. Convictor delicatus paulatim enervat et emollit; vicinus dives cupiditatem irritat; malignus comes quamvis candido et simplici, rubiginem suam affricuit.» Et paulo post: «Recede in teipsum quantum potes: cum his versare qui te meliorem facturi sunt; illos
aut nunquam Deum locutum fuisse in multitudine; sed quotiescumque innotescere voluit aliquid hominibus, non gentibus et populis, sed vel singulis, vel admodum paucis, et a communi hominum frequentia segregatis, vel per nocturna silentia, vel in campis et solitudinibus, et montibus et vallibus se manifestavit. Sic locutus est cum Noe, cum Abraham, cum Isaac, cum Jacob, et Mose, Samuele, David et omnibus Prophetis. » Ac paulo post: « Quid est quod semper loquitur in secreto Deus, nisi quod nos ad secretum vocat? Et quid quod cum paucis loquitur, nisi ut nos colligat sive uniat? » ET LOQUAR AD COR EJUS. - Sensus est primo, q. d. Loquar ei interius, non exterius: loquar ei in mente et voluntate, non in aure, ingerendo ei suæ ingratitudinis et peccatorum pudorem, terrorem, odium, ac spem veniæ, et desiderium et amorem melioris vitæ; ut ad sponsum suum Deum pænitens redeat. Secundo, q. d. Cor ejus verbis meis mulcebo, flectam, et ad me meique amorem et cultum convertam. Unde Leo Hebræus vertit: « Loquar in cor ejus. » Hoc est quod ait Ezech. cap. xxxvi, 26: « Dabo vobis cor novum et spiritum novum. » Vide ibi dicta.
Tertio, ex Hebræo proprie vertas: Loquar secundum cor, id est affectum ejus, q. d. Alloquar eum blandis verbis et plenis consolatione, quasi sponsus sponsam ad me revertentem; quibus ejus cor, id est amorem et affectum, lactabo, ut præcessit, mulcebo, et ad me rapiam. Sicut Isaias cap. xl, vers. 2, ait: « Loquimini ad cor Jerusalem, » id est consolamini eam, uti præcessit. Unde Syrus vertit, demulcebo cor illius; Arabicus: Loquar in corde ejus, et detrimentum non ingredietur intellectum illius, uti fit ab amasiis carnalibus et fallacibus. Sic Genes. xxxiv, 3, de Sichem consolante Dinam a se violatam dicitur: « Tristemque delinivit blanditiis, » Hebraice, locutus est ad cor puellæ. Sic Booz consolatus est Ruth: « Et locutus est ad cor ejus, » Ruth II, 13. Fecit hoc Deus Synagogæ per Esdram, ut patet lib. II, cap. viii, 10, ubi Esdras legens populo legem, illi flenti dixit: « Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, etc., quia sanctus dies Domini est, et nolite contristari; gaudium enim Domini est fortitudo nostra. » Sed maxime fecit id Ecclesiæ per Christum et Apostolos, præsertim in Pentecoste mittendo Spiritum Sanctum quasi paracletum, id est consolatorem fidelium; in quo, ut ait Apostolus Rom. viii: « Clamamus: Abba Pater. » Unde ipse hoc spiritu plenus et exsultans, in omnibus suis laboribus et tribulationibus jubilabat dicens: « Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. » Et cap. xii, 9: « Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi: propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus,
admitte, quos tu potes facere meliores! Mutuo ista fiunt, et homines dum docent, discunt. Non est ergo quod te gloria publicandi ingenii producat in medium, ut recitare istis velis. Cui ergo, inquis, ista didici? Tibi didicisti. Democritus ait: Unus mihi pro populo est, et populus pro uno. Alius cum quæreretur ab illo, quo tanta diligentia artis spectaret ad paucissimos perventuræ: Satis, inquit, mihi sunt pauci, satis est unus, satis est nullus. Epicurus cum uni ex consortibus studiorum suorum scriberet: Hæc, inquit, ego non multis, sed tibi; satis enim magnum alter alteri theatrum sumus. » Et epistola 8: « Secessi non tantum ab hominibus, sed etiam a rebus, et primum a meis. Durius tractandum est corpus, ne animo male pareat. Contemne omnia quæ supervacuus labor velut ornamentum ac decus ponit. Cogita in te præter animum nihil esse mirabile: cui magno nihil magnum est. » Nonne hæc aurea sunt? nonne quot sententiæ, tot margaritæ?
Qui ergo ad vitam solitariam vel monasticam a Deo vocantur, hac solitudine jugiter gaudeant, vitamque angelorum agant in Dei laudibus, ac ea utantur non tantum ad suam, sed et ad aliorum salutem, orando, docendo, concionando, scribendo, etc., pro suo quisque talento. Non enim sibi solis sunt nati, sed et aliis. Atque ea est perfecta contemplatio, quæ in actionem dimanat; hæc enim illam fovet, oblectat, perficit et consummat. Qui vero ad vitam activam destinantur, subinde ad solitudinem hanc se recipiant, mentemque a curarum tumultu revocent, et se sibi reddant, ut interquiescat tam corpus, quam spiritus; utque errata sua multiplicia introspiciant et corrigant; utque Deo se uniant, ab eoque ad cor loquente novum lumen, novas vires et animos hauriant, ad labores vitæ illius molestæ sustinendos, et difficultates omnes fortiter superandas, propter Ecclesiæ et reipublicæ publicum bonum.
Memorabilis hac in re fuit Thomas a Kempis, auctor libri De Imitatione Christi, anno Domini 1441, qui inter fratres sui Ordinis occupatus, cum isque colloquens, quoties sentiebat cœlestis sponsi vocem et inspirationem, se quasi sponsam ad colloquium evocantem, humiliter, sed libere fratribus valedicens et secedens, aiebat: « Charissimi fratres, oportet me secedere: est enim qui in cella me exspectat. » Illico ergo in cellam se proripiens, devote instar Samuelis inquiebat: « Loquere, Domine, quia audit servus tuus. » Ita habet ejus Vita a viro gravi ipsi coævo conscripta. Lege cap. xx, lib. I, et videbis profunda ejus sensa de amore solitudinis et silentii, ac asseres eum in cella ex Dei instinctu hausisse illum cœlestem spiritum, quem ipse cuique ejus libellum legenti jugiter exhalat et afflat. Denique Hugo de S. Victore, lib. IV De Arca Noe, cap. iv: « Scrutemur, ait, Scripturas, et inveniemus vix
mitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo. Cum enim infirmor, tunc potens sum. » Ita Deus eremitas in sua austera vita, Magdalenam et pœnitentes in suis lacrymis, martyres in tormentis consolatus est; adeo ut illa omnibus epulis præferrent. Hoc est quod ait Isaias cap. x, vers. 27: « Computrescet jugum a facie olei! » Vide ibi dicta.
Mystice, loquitur Deus ad cor sanctorum, qui se totos illi despondent, imo consecrant, dum student illi per omnia placere, illi jugiter inhærere, cum illo ambulare et colloqui. His enim præsentem se sistit quasi sponsus, loquitur, erudit, consolatur: « Quo præsente, » ait Richardus Victorinus in Cantica (explicans illud cap. iii, 4: Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea), « innovatur anima, et quasi ei adhærens sentit interni gustus dulcedinem, intelligentiam spiritualem, fidei illuminationem, spei augmentum, charitatis incentivum, compassionis affectum, justitiæ zelum, delectationem virtutum. Habet in oratione cum Deo familiare colloquium, audiri se sentiens, et plerumque exaudiri, facie ad faciem cum Deo loquens, et audiens quid loquatur in ea Dominus Deus, in oratione Deum cogens, et interdum convincens. » Ecce hæc loquitur ad cor sponsæ sponsus, facitque eam loqui, ut ei postulanti eadem largiatur.
Idem docet S. Bernardus serm. 57 et 58 in Cant., ubi explicans illud: « En dilectus meus loquitur mihi: Surge, propera, amica mea, » ait Deum in anima devota loqui humilitatem, patientiam, fraternam charitatem, obedientiam, pacem, mortificationem vitiorum, compunctionem omnemque sanctimoniam. « Porro, inquit, hoc igne consumpta omni labe peccati, et rubigine vitiorum, si jam emundata ac serenata conscientia, sequatur subita quædam atque insolita latitudo mentis, et infusio luminis illuminantis intellectum, vel ad scientiam Scripturarum, vel ad mysteriorum notitiam, quorum alterum propter nos oblectandos, alterum propter proximos ædificandos reor dari, oculus procul dubio respicientis est iste, educens quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tanquam meridiem. » Subdit sponsum hortari sponsam, id est viros perfectos ad regimen imperfectorum, ut ex eis vitia exstirpent et virtutes inserant, dicendo: « Surge, propera, amica mea. » Idem, serm. 74: « Vivum, ait, et efficax est Dei verbum, moxque ut intus venit, expergefecit dormitantem animam meam, movit et mollivit et vulneravit cor meum, quoniam durum lapideumque erat, et male sanum. Cœpit quoque evellere et destruere, ædificare et plantare, rigare arida, tenebrosa illuminare, clausa reserare, frigida inflammare, nec non et mittere prava in directa, et aspera in vias planas, ita ut benediceret anima mea Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus. »
15. Et dabo ei vinitores ejus ex eodem loco. — Ita et Chaldæus, qui proinde in Hebræo legit cum Nostro כרמיה koremeha, id est vinitores ejus. Jam aliis punctis legunt כרמיה kerameha, id est vineas ejus: unde et Septuaginta vertunt, possessiones ejus, q. d. Vineta quæ in terra Chanaan eodem loco, puta in solitudine, de qua præcessit, incipiunt; quæque Israelitis abstulerunt Assyrii, vers. 12, restituam eis ibidem. Ita Vatablus. Et mystice, per Christum restituam eis gratiam et dona Spiritus Sancti, qui est pignus hereditatis æternæ, Ephes. 1, 23. Hæ enim sunt vineæ, quas fideles hic possident inchoate, sed plane possessuri sunt in cœlo. Ita Arias. Verum eodem redit sensus, sive vineas legas, sive vinitores: ubi enim est vinea, ibi est et vinitor, et vice versa. Quocirca Sanchez censet hic alludi ad ritus nuptiales, in quibus dos sponsæ data, erat dotalis ager: ita enim Deum hic suæ sponsæ, puta Synagogæ, in dotem dare vineam fertilissimam Engaddi: illam enim vel eamdem, vel vicinam esse valli Achor. Unde eo alludi Cantic. i, 13: « Dilectus meus in vineis Engaddi. » Et Cantic. viii, 11: « Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos; » hebraice, in Baal hamon. Idem enim videtur locus qui hic vocatur Vallis Achor, et ibi Engaddi, ac Baal hamon. Vallis Achor hic ergo præ cæteris Judææ locis meminit Osee, quia hæc fuit velut prima dos a Deo data Synagogæ, per quam quasi accepit spem et arrham totius Chananææ brevi possidendæ.
Aptius tamen Noster legit, koremeha, id est vinitores ejus: vinea enim Dei erat olim Synagoga, nunc est Ecclesia, ut patet Isaia v, 7: « Vinea Domini exercituum domus Israel est. » Et Matth. xxi, 33, vinitores sunt Prophetæ et Apostoli. Unde Chaldæus vertit: Constituam ei inde gubernatores ejus. Sensus ergo est, q. d. Sicut olim vineæ meæ, id est Synagogæ, puta Israeli exeunti ex Ægypto dedi curatores et cultores, puta Mosen, Josue et Aaron; ita postea eidem redeunti ex Assyria et ex Babylone dabo similes, puta Esdram, Nehemiam, Aggæum, Malachiam, etc.; ac tempore Christi dabo ei Apostolos, Evangelistas, aliosque pastores et doctores, qui primi erunt « ex eodem loco, » puta oriundi ex Israele æque ac Moses, Esdras, etc.; nam postea eorum successores erunt alieni et peregrini, uti prædicit Isaias cap. lxi, 5, puta gentiles conversi ad Christum; cum scilicet Ecclesia per gentes sparsa et propagata fuerit. Hi ergo erunt vinitores maxime seduli et strenui, qui assidue Ecclesiam, puta fideles, custodient, dirigent, corrigent; excitabunt, ut fructus bonorum operum, quibus vitam æternam mereantur, proferant, perinde ac vinitores vineam solent plantare, dirigere, putare, ablaqueare, etc., ut uvarum copiam proferat. Ita S. Hieronymus, Emmanuel, Mariana et alii passim. Moraliter discant hic pastores et prælati se esse vinitores suæ parochiæ vel diœceseos, illamque tanta cura et assiduitate excolere debere, quanta vinitor excolit vineam.
que tanta cura et assiduitate excolere debere, quanta vinitor excolit vineam. ET VALLEM ACHOR AD APERIENDAM SPEM. - Vallis Achor sita est juxta Jericho: dicta est Achor, id est turbationis, eo quod Hebræis duce Josue ingredientibus terram promissam, ob sacrilegium Achan, ibidem Israel turbatus sit et cæsus ab hostibus. Nam Josue, cap. vii, 25, dixit ad Achan: « Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac, indeque vocatum est nomen loci illius, Vallis Achor usque hodie. » Erat hæc vallis amœna, compascua et fecunda, ut patet Isaiæ lxv, 10. Unde Israel ingrediens in Chanaan, in ea primum ex longa quadraginta annorum peregrinatione conquievit, seque refecit et recreavit.
Pro ad aperiendam spem, hebraice est ad, vel in ostium spei, ut vertit Vatablus, Pagninus, R. David et alii. Sic Latini dicunt, aperire fores amicitiæ, cum cui ad eam aditum vel occasionem præbent. Theodotion vertit: Ad aperiendam incuvis, id est sustinentiam et exspectationem ejus. Hebræum enim תקוה ticva significat filum, lineam et extensionem, indeque per metaphoram longam spem et exspectationem: spes enim est quasi linea, qua se animus sperantis ad rem speratam extendit et prolongat, dum ad eam sperando anhelat. Hoc spectasse videtur Chaldæus dum vertit, ad delicias animæ. Anima enim, rem speratam adipiscens, ea deliciatur. Mirum est Septuaginta et Syrum vertere, ad aperiendam intelligentiam, vel, ut Syrus, sensum suum; quod tamen Theodoretus et Theophylactus congrue sic exponunt, q. d. Sicut ex pœna Achan et conturbatione Israel in valle Achor, ob furtum Achan, intellexit et didicit Israel timere Deum, ejusque plagas et vindictam; ita pariter ex captivitate Babylonica didicit eumdem revereri, eique obedire; multo magis exinde christiani timent Christum, ejusque legi parent, ne in vallem Achor, id est perturbationis et gehennæ, ubi nullus est ordo, sed sempiternus horror inhabitat, detrudantur, sicut Achan in valle Achor lapidatus et combustus est. Ita moraliter ex adversis eruditur anima, et devenit ad consolationem speratam.
Porro nostræ versionis multiplex est sensus. Primo, a Castro explicat, q. d. Sicut in valle fertilissima, quæ postea a peccato et punitione Achan, dicta est Achor, Israel ex longo itinere recreatus est, et uberrimos terræ promissæ fructus prælibere et gustare incœpit; indeque intellexit quanta esset totius terræ illius ubertas, eamque certa spe concepit et quasi devoravit; ita pariter eadem vallis Achor, prima eidem ex Babylone redeunti occurret, in qua requiescat, et primitias fructuum terræ cum gaudio prælibet: ac tempore Christi Israelitis ex captivitate diaboli redeuntibus, et ingressis terram Evangelicam prima occurret eadem vallis, puta Ecclesia Hierosolymitana, omni virtutum genere florens: indeque aperietur janua spei, simili modo totum orbem subjiciendi Christo et Evangelio, ex eoque uberrimos virtutum fructus colligendi. Nam ex ubertate vallis illius, tanquam ex ungue leonem, et ex filo glomum eruerunt, collegerunt et intellexerunt ubertatem terræ reliquæ, quam involute cognoverant et sperabant. Unde Chaldæus vertit: Vallem Achor, ad delicias animæ. Illas enim gustarunt primi christiani, qui cum Apostolis primitias spiritus hauserunt. Idem experiuntur qui vitam malam in bonam, aut bonam in meliorem et perfectiorem commutant: sentiunt enim miram animæ quietem, suavitatem, consolationem; ac ex illa conjiciunt longe majorem sentire eos qui provecti sunt; et maximam, qui post luctam in cœlis coronantur; « ubi erit vita sine morte, sine errore veritas, sine perturbatione felicitas, » ait S. Augustinus, Enchir. xxiii, ex quo spem concipiant idem sibi eventurum, si perseverent.
Hic sensus appositus est; sed non plenus, nec adæquatus: non enim explicat, nec applicat cur hæc vallis dicatur Achor: in voce enim Achor magna est emphasis, uti omnes interpretes docent. Quocirca Secundo, Vatablus putat hic esse antithesin vallis Achor et Ecclesiæ, q. d. Non erit in ista mutatione, puta in Ecclesiæ fundatione, tale initium, quale fuit in ingressu terræ sanctæ: illic enim fuit turbatio; hic, nempe initio Ecclesiæ, læta et prospera erunt omnia.
Tertio, optime S. Hieronymus, quem sequuntur Haymo, Rupertus, Lyranus, Ribera et alii, censet hic alludi ad factum Josue, qui Achan sacrilegum occidit, omniaque quæ ejus erant, igne consumpsit; indeque potitus est urbe Hai totaque Chananæa. Significat ergo quod « in prima Israelis victoria, inquit S. Hieronymus, mœror in gaudium commutatus sit: ibique aperta est spes, ubi fuerat desperatio, ut punitis his qui peccavere in Christo, et commisere sacrilegium, salventur ex eis qui blasphemantes Judæos fuerint detestati, et quantum in se est, interfecerint, » q. d. Olim in valle Achor punito Achan conturbatio in quietem, et in spem conversa est desperatio Israelis. Ita et tempore Christi punientur Judæi sacrilegi et Christicidæ; tumque salutis spem concipient veri Israelitæ, qui eorum incredulitatem et scelus fuerint detestati; et quantum in se est, sustulerint: Josue enim fuit typus Jesu Christi; Achan, Judæorum incredulorum; vallis Achor, Judææ et Jerusalem. Quocirca Beda, et ex eo Haymo: « Sicut, inquit, occiso Achan populi perturbatore, omnis Israel spem concepit hostes suos devincendi, eorumque urbes capiendi; ita destructa Jerusalem per Romanos, Apostolis cæterisque credentibus aperta est spes victoriæ de universo mundo reportandæ, » ut scilicet gentes subjicerentur Christo et Ecclesiæ.
Moraliter hic significatur primo, Ecclesiam ob scelera impiorum, præsertim sacrilegorum, puniri et turbari; ideoque illam impios plectere et expellere debere, tumque fore ei omnia prospera: sic enim punito Achan, Israel habuit maximas victorias contra Chananaos. niri et turbari; ideoque illam impios plectere et expellere debere, tumque fore ei omnia prospera: sic enim punito Achan, Israel habuit maximas victorias contra Chananaos. Sic ergo ait S. Augustinus, Quæst. viii in libr. Josue: « Disciplina sancitur, ut non se solum quisque curet in populo, sed invicem adhibeant diligentiam, et tanquam unius corporis et unius hominis, alia pro aliis sint membra sollicita. » Sicut enim manu furis peccante et furante, totum ejus corpus plectitur: ita fit et in corpore politico, puta in Ecclesia, ut scilicet Deus eam castiget ob membrorum, id est fidelium paucorum, et subinde unius enormia peccata. Vallis ergo Achor est vallis justitiæ et vindictæ, ac consequenter spei.
Secundo, hic docemur pœnitentiam aperire ostium spei et salutis: pœnitentia enim est vallis Achor, qua mens timore Dei percellitur. Nam, ut ait Albertus et Dionysius: « Interfecto Achan, debilitas populi versa est in fortitudinem, paupertas in abundantiam, tristitia in gaudium, et hæc omnia in valle pœnitentiæ seu contritionis promittuntur: in ea enim aperitur ex perceptione præsentium bonorum spes futurorum. »
Tertio, discimus hic Deum permittere Ecclesiam et fideles tentari, vexari, turbari extreme, et ad restim quasi adigi; tuncque si ipsi in spe, et invocatione Dei persistant, celerem et admirabilem afferre opem: vallis enim Achor est humiliatio et tribulatio, quæ est janua spei. Ita Christo crucifixo et occiso, turbati sunt Apostoli et Ecclesia, illaque videbatur peritura, sed mox tertio die Christus resurgens, eam in miram lætitiam et spem erexit. Ita sub Diocletiano summa erat fidelium persecutio: juraverat enim ipse se illos exstirpaturum, aut imperium depositurum, quod proinde de facto deposuit; et ecce subito Deus affuit, ac per Constantinum Ecclesiæ libertatem et triumphum dedit. Idem passim in particularibus Ecclesiis, congregationibus, Ordinibus et fidelibus quibusque semper fuit, et etiamnum est videre. Qui ergo est in valle Achor, id est in turbatione, tentatione et persecutione, stet in fiducia Dei, sciatque certo vicinam esse consolationem, Deum more mox aperturum ostium spei et salutis. Hoc est Dei paradoxum: « Vallis Achor aperit ostium spei; » nimirum desperatio (res desperata) parit spem, turbatio quietem, tentatio gaudium, tribulatio coronam, lucta triumphum. Sic sæpe desperatio victis est stimulus et causa victoriæ. Hinc ait Abner ad Joab in conflictu nimis se suosque urgentem: « An ignoras quod periculosa sit desperatio? » II Reg. ii. Hinc illud in præliis aureum præceptum: « Hosti fugienti aureum sterne pontem. » Qui enim desperant de vita et salute, extrema tentant, et in rabiem acti, ne inulti moriantur, victores secum in exitium trahunt. Talibus enim « una in audacia est spes salutis, » ait Tacitus, lib. iv.
Unde Ovidius, libro III De Ponto, eleg. vii: Proximus huic gradus est bene desperare salutem, Seque semel vera scisse perisse fide. Et Seneca in Medea: Qui nihil potest sperare, desperet nihil. Et alius: Unica spes victis est desperare salutem. Vere Triverius, apophtheg. 50: « Qui in summo, ait, periculo omnem liberationis spem abjicit, Deum cum malo duce comparat, qui militis oblectatur interitu, aut exercitum in præcipitio collocat. » Quocirca abbas Isidorus apud Sophronium, in Prato spirit. cap. cx, dicebat: « Dæmonum opus est ut, cum animam in peccatum dejecerint, tunc nos in desperationem præcipitent, ut perfecte nos perdant; semper enim dæmones dicunt animæ: Quando morietur et peribit nomen ejus? At pœnitens e contra clamabit: Non moriar, sed vivam, et narrabo opera Domini. Ipsi impudentes rursum clamant: Transmigra in montem sicut passer. Idcirco et nos ad illos dicere debemus: Nam et ipse Deus meus et salvator meus, adjutor meus, non emigrabo. »
Idem Isidorus dæmoni suggerenti ei desperationem, ac dicenti: « Quoniam post hæc omnia iturus es in tormenta, » respondebat: « Quamvis ego in tormenta mittar, tamen vos subtus me invenio, » teste Ruffino in Vitis Patr., lib. III, num. 101, qui similia refert, num. 102 et seq.
Versus 15: And I will give her her vinedressers from that same place.
Porro causa cur Deus suos permittat ad extrema adigi, est, ut plane diffidant sibi omnique opi creatæ, ac toti fidant Deo, in eumque se totos conjiciant; quod dum faciunt, non potest non succurrere. Ipse enim promisit dicens: « Quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum, » Psalm. xc, 14. Hoc est quod Propheta ait ad Josaphat regem hostibus circumsessum, II Paral. xx, 15: « Nolite timere, nec paveatis hanc multitudinem; non est enim vestra pugna, sed Dei. Non eritis vos qui dimicabitis, sed tantummodo confidenter state, et videbitis auxilium Domini super vos. » Sic et Moses, Hebræos a Pharaone cinctos ac pavidos animans, ait Exodi xiv, 13: « Nolite timere: state et videte magnalia Domini, quæ facturus est hodie. Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. » Hoc est quod canit Psaltes, Psalm. xxii, 5: « In te speraverunt patres nostri: speraverunt, et liberasti eos. Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi. » Et Ecclesiasticus cap. ii, 11: « Respicite, filii, nationes hominum, et scitote quia nullus speravit in Domino, et confusus est. » Et Job, xiii, 15: « Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo, » q. d. Dum spiro spero, et vivens et moriens spero in Deo meo. Et Josue cæsus ab hostibus, cap. vii, 9: « Quid facies, ait, nomini tuo magno? » Et Psaltes rursum, Psalm. cxiii, 9: « Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. »
tes rursum, Psalm. cxiii, 9: « Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. » Idem securus et exsultans in Deo: « Dominus, ait, illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? » Psalm. xxvi, 1. Vide sequentia. Hoc est quod Græci dicunt: Θεὸς ἀπὸ μαχανῆς; et Latini: « Deus ex machina, Deus ex improviso apparens. » Et Euripides in Oreste: « Apollo in mediis tumultibus apparens, res turbatissimas subito componit. » Sic Priamus apud Homerum, Iliade ω: Numen adhuc aliquod dextram mihi obtendit amicam. Et adagium vetus: Adhuc aliquis deus respicit nos. Allegorice Leo Castrius (licet ipse id putet esse litterale): Vallis Achor, id est passio et turbatio Christi, ac nominatim vallis Gethsemani, ubi orans captus est Christus, turbatique sunt et fugerunt Apostoli, facta est credentibus spes et janua vitæ æternæ: per illam enim redempti et salvati sumus.
ET CANET IBI JUXTA DIES JUVENTUTIS SUÆ. - Septuaginta et Syrus: Et humiliabitur ibi; Symmachus: Et affligetur ibi; Theodotion: Respondebit ei; Aquila: Et audiet; Chaldæus: Dedit sese ibi verbo meo; Noster, Vatablus et alii melius vertunt: « Et canet ibi; » licet enim Hebræum ענה ana et humiliari, et affligi, et respondere, et audire et canere significet; et licet Israel in Ægypto a Pharaone afflictus sit: tamen hic non agitur de afflictione, sed de liberatione, et ob eam lætitia et cantu, q. d. Sicut olim Synagoga Israelis liberata a Pharaone merso in mari Rubro, cecinit alternis choris Deo carmen eucharisticum dicens: « Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem projecit in mare, » Exod. xv; ita pariter canet, cum ex Assyria et ex Babylone liberata a Cyro redibit in patriam; ac multo magis cum e captivitate peccati et diaboli liberata a Christo redibit in Ecclesiam, ut tendat in patriam et Jerusalem cœlestem: canet, inquam, quasi alternis choris, his præcinentibus, aliis succinentibus, tanquam exsultans de tanto dono, tripudians et triumphans. Ita S. Hieronymus, Vatablus et alii. Simili modo anagogice Beati in cœlo qui mare hujus sæculi feliciter quasi victores transierunt, canunt canticum Mosis et Agni, Apoc. xv, 3.
Nota: « Dies juventutis » Synagogæ vocat tempus Mosis, quo illa recens nata, evocata a Deo ex Ægypto, et educta per Mosen, lætabunda cecinit, gratiasque egit Deo, Exodi xv; unde explicans subdit: « Et juxta dies ascensionis suæ de terra Ægypti. » Vox enim et est διηγητική, idemque valet quod id est. 16. ET ERIT IN DIE ILLA, AIT DOMINUS: VOCABIT ME, VIR MEUS, ET NON VOCABIT ME ULTRA, BAALI. - Ita legendum cum Hebræo, Romanis et Septuaginta, non Baalim. Nota: Baali idem est quod dominus meus, habens vel possidens me, maritus meus. Et sic vocabant uxores Hebrææ maritos suos, dicentes: Baali, id est domine et marite mi, peto hoc vel illud abs te; unde idem est Baal quod אישי isci, id est vir meus: quo sensu אישי Biblia vertit: Vocabunt me Baali, et non Baalim.
Verum quia Baal in plurali addita littera m, puta Baalim, significat deos et idola, et quia Baal, sive Bel, et Belus, deus erat gentium idololatrarum; hinc in odium idololatriæ, et ad ejus exstirpationem, nomen hoc abolet Deus, « ne dum Israel aliud loquitur, alterius recordetur, et virum nominans idolum cogitet, » ait S. Hieronymus, q. d. Esto sim vester Baal, id est dominus et maritus: nolo tamen me hoc nomine compelletis, ne videar esse Baal, vel Baalim, id est deus Chaldæorum, Tyriorum et aliarum gentium. Simile esset si diceret: Nolo a vobis vocari Jehova, vel Jova (uti Calvinus, Castalion et alii Novantes vertunt vocantque Deum), ne me Jovem æstimetis, q. d. Israelitæ Babylone redeuntes, et multo magis credentes in Christum, adeo Baalim, id est idola, detestabuntur, ut nec nominare ea velint, nec memores eorum futuri sint per labia sua. Ita Rupertus, Haymo, Dionysius, Vatablus, Emmanuel et alii. Unde Syrus vertit: Vocabit me, Vir meus, et non, Baal meus.
Aliter R. Salomon, Lyranus, Leo Castrius, Mariana, Isidorus et Arias exponunt, q. d. Israel lege nova compellabit me Isci, id est Vir meus, quod amoris est nomen: sponsum enim amantissimum significat; non Baali, quod timoris et dominatus est nomen: Baal enim significat virum, sive dominum imperiosum, uxori et aliis herili jure dominantem. Sic Augustus Cæsar noluit vocari Dominus, eo quod domini ad servos referantur, ut tyranni, non ut reges in subditos, qui eis sint id quod est pastor ovibus. Dominus enim et servus correlativa sunt. Hoc est quod ait Apostolus, Rom. viii, 15: « Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei. » Judæis ergo Deus fuit Baal, id est Dominus: Christianis est Isci, id est vir et sponsus. Verum priorem sensum exigit id quod sequitur: « Et auferam nomina Baalim de ore ejus, et non recordabitur ultra nominis eorum. » Potest tamen hic secundus sensus ut accessorius et allusivus admitti. Ad varia enim alludunt hebraicæ voces.
Unde voce isci, id est vir meus, allusio esse potest ad אש esc, id est ignis, q. d. Deum invocare cabis nomine Isci, id est Vir meus, quasi esci, id est ignis meus, amor meus; Deus enim noster ignis consumens est, totus amor, totus ardor: ardet enim amore nostri. Quocirca Hebræi dicunt virum vocari isc, ab אש esc, id est ignis, eo quod calidæ sit naturæ et igneæ complexionis, cum femina sit aqueæ et phlegmaticæ. Ita in Pentecoste Deus ostendit se esse esci, id est ignem nostrum, quando in specie ignis et linguarum ignearum descendit in Apostolos, eisque dedit cor igneum et linguam igneam.
Alii, ut Forsterus, censent virum dici hebraice isc, a verbo יש iesc, id est est, vel existit; eo quod vir prior sit essentia seu existentia femina; femina enim ex viri costa formata est, indeque dicta est אישה isca, quasi virago, aut potius vira a viro. Utut est, sicut Latinis vir dicitur a virtute, Græcis ἀνήρ ab ἀνδρεία, id est fortitudine; ita Hebræis isc significat virum, qui ætate, auctoritate, dignitate, virtute, robore, judicio et gloria non tantum feminis, sed et juvenibus, omnibusque plebeiis præstat et anteponitur. Vir ergo idem est quod virilis, præstans, illustris. Sicut ergo homo dicitur Adam ab adama, quasi terrenus a terra, luteus a luto, et אנוש enosc ab infirmitate, quasi desperatæ vitæ, et brevi moriturus: ita ex adverso dicitur isc a robore, præstantia, virtute. Quocirca apposite hic jubet Deus se a Synagoga vocari isc, utpote qui omnibus rebus præstet et tempore, et dignitate, et potentia, et providentia. Ipsius enim nomen est Jehova, sive: « Ego sum qui sum. » Et: « Qui erat, et qui est, et qui venturus est, » Apoc. i, 4. Et sic apposite opponitur Baalim, id est idolis, quæ non habent esse verum, sed fictum; suntque dii non veri, sed mendaces: « Idolum » enim « nihil est in mundo, » ait Apostolus I Cor. viii, 4. Vide ibi dicta.
Versus 16: AND IT SHALL BE IN THAT DAY, SAYS THE LORD: SHE SHALL CALL ME, MY HUSBAND, AND SHE SHALL NO LONGE...
ET PERCUTIAM CUM EIS FŒDUS IN DIE ILLA, CUM BESTIA AGRI. - Pro cum eis Hebræus et Septuaginta habent eis. Unde S. Hieronymus in Comment. legit: Percutiam fœdus inter eos et bestias. Loquitur de Synagoga sive Israele nunc in singulari, nunc in plurali: quia in populo sunt multi. Theodoretus et Theophylactus putant hæc præstita Israelitis Babylone redeuntibus. Hi enim Deo auctore fœdus et pacem habuerunt cum bestiis, id est cum barbaris, puta cum Persis, Græcis et Romanis: item proprie cum bestiis, inquit Theophylactus, quia Deus effecit ut feræ et bestiæ fruges eorum non consumerent aut læderent. Verum hæc levia et exilia fuerunt: quare plenius et perfectius hæc eis præstita sunt per Christum. Ubi nota: Symbolice hic bestiæ significant homines barbaros et truces: volucres significant timidos et ambitiosos: reptilia denotant vafros et ventri deditos, q. d. Hi omnes per Christum et Apostolos contrariis virtutibus exculti et mansuefacti, pacem inibunt et colent tam cum Deo, quam inter se. Hoc est quod prædixit Isaias cap. xi, 6: « Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit, » etc. Hinc et S. Petrus, Act. x, 13, mittendus ad Cornelium aliosque gentiles, vidit linteum plenum quadrupedibus, serpentibus et volatilibus, audivitque: « Occide, et manduca: » ex quo intellexit gentibus esse prædicandum Evangelium, easque convertendas ad Christum. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Haymo, Albertus, Hugo, Vatablus, Ribera et alii. Vide dicta Isaiæ xxiv.
Insuper Apostoli aliique nonnulli illustres Sancti, ut S. Antonius, Franciscus, vere et proprie acceperunt a Christo potestatem in serpentes, scorpiones, pisces, aves et bestias terræ, Luc. x, 19. Ita Rupertus, Isidorus et Arias. Verum hoc paucorum fuit privilegium: prius vero omnibus fidelibus est commune. Prior ergo sensus est genuinus et plenus.
19. Et sponsabo te mihi in sempiternum. — q. d. Israelem olim ob adulteria, id est idololatriam, repudiavi, et Assyriis in prædam dedi; at jam Babylone reduces, et longe magis tempore Christi veros Israelitas, eos scilicet qui ex Israele et ex gentibus ab infidelitate et impietate convertentur, credentque in Christum, adsciscam mihi in sponsam, puta in Ecclesiam, quam nunquam repudiabo, sed mihi copulabo in æternum; ideoque ut sponsalia hæc et connubium confirmem sanciamque in æternum, dotem ei excellentem et multiplicem dabo, qua exornata non possit non mihi jugiter placere, ut eam cogar semper amare et ut conjugem retinere. Dotes hæ sunt justitia, judicium, misericordia et fides. Recte Theodoretus, Rupertus, Lyranus, Arias et alii passim ex to in sempiternum inferunt hic agi de Ecclesia Christi; nam Synagoga est repudiata, et esse desiit. Sensus ergo est, q. d. Synagogam mihi desponsabo usque ad Christum, tuncque per Christum vertam eam in Ecclesiam, quæ erit mihi sponsa æterna. Hinc patet Ecclesiam nunquam in fide defecisse, nec posse deficere.
ET SPONSABO TE MIHI IN JUSTITIA ET JUDICIO. - Primo, Sanchez explicat, q. d. Regam te, et in officio (hoc enim est justitia et judicium) continebo, ac vivendi leges præscribam, quasi maritus uxori, quomodo filia in officio continetur a patre, a quo leges accipit, quas sequatur, utpote qui illius pudori et honori consulit, deque rebus omnibus necessariis providet. Cui per patrium nomen ac potestatem licet admonere libere, atque etiam severe, si quando in eo quod jus exigit conjugale, peccaverit. Maritus enim succedit in locum patris, quem sponsa relinquit, ut totum amorem et studium in maritum transferat. Unde Jerem. iii, 4, a Deo sponso audit Synagoga: « Amodo voca me, Pater meus, dux virginitatis meæ. » Hæc ergo est mutua inter sponsum et sponsam justitia, sive officium. Rursum, q. d. Justificando te et judicando, sive vindicando te in sponsam accipiam. Justitia enim hic, primo, significat justificationem Ecclesiæ et fidelium, qua Deus eis infundit justitiam, id est gratiam, charitatem cæterasque virtutes, quibus abolentur peccata, et constituuntur justi gratique Deo, Deique filii et hæredes; imo uxores et sponsæ, ut hic ait Propheta. Judicium significat jus et sententiam judicialem, quam pro Ecclesia tulit Deus contra diabolum, qui ut tyrannus eam injuste possidebat, eique dominabatur. Secundo, justitia et judicium cum junguntur in Scriptura, significant duas partes, sive duo officia justi judicis et judicii. Judex enim per justitiam justos defendit, eisque dat et conservat, id quod est ipsorum; per judicium vero judicat et condemnat impios, qui justos injuste vexant et persequuntur, q. d. Ego te, o Ecclesia, o sponsa, te tuaque semper tuebor, ego hostes et persecutores tuos puniam et disperdam.
Versus 19: And I will betroth you to Me forever.
ET IN MISERICORDIA ET IN MISERATIONIBUS. - Est hendiadys, q. d. In misericordia summæ miserationis, in misericordia maxima, utpote profecta ex intimis visceribus, et ex viscerali commiseratione; hanc enim significat hebræum רחמים rachamim. Est hæc secunda arrha et dos sponsæ, qua Deus eam in æternum sibi despondet; nimirum intima miseratio et summa misericordia illi a Deo exhibita, et jugiter exhibenda. Hoc est quod ait Paulus Tit. iii, 5: « Non ex operibus justitiæ quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos abunde per Jesum Christum. » Hæc sunt viscera misericordiæ Dei, quæ in nos effudit per Christum, Luc. i, 78.
20. ET SPONSABO TE MIHI IN FIDE. - Tertia dos sponsæ est fides; unde tertio repetit to sponsabo, ut certam, plenam, perfectam, et in æternum duraturam desponsationem sanciat et significet. Quocirca Chaldæus vertit: Consolidabo et stabiliam sedem meum in te. Sicut enim in matrimonio est mutua corporum traditio, ita hic sponsa se tradit Deo, ac vicissim Deus se tradit sponsæ, ut in ea thronum sibi æternum constituat, in quo quasi rex et judex habitet et sedeat, ac judicium exerceat justos tuendo, impios puniendo. Unde thronus hic Dei quatuor virtutibus quasi columnis fulcitur: nimirum justitia, judicio, misericordia et fide. Sic Psalm. lxxxviii, 15: « Justitia et judicium præparatio (id est fulcimentum: hoc enim significat hebræum מכון mechon) sedis tuæ. » Et Proverb. xx, 28: « Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus. » Porro fides hæc in Deo est fidelitas et constantia in promissis, quæ in Scriptura vocatur veritas. Per hanc enim Deus sponsæ assecurat nuptias has cum illa fore perpetuas, nec ullo repudio divellendas. Ita a Castro. In sponsa vero accipi potest, tum eadem fidelitas, qua sponsa se fidelem promittat et præstet suo sponso, ut nil præter eum amet; tum fides christiana, quæ est initium justitiæ et gratiæ, per quam despondemur Deo. Hæc enim Christi fides initio Ecclesiæ maxime inculcanda fuit, ut homines crederent in Deum incarnatum et crucifixum, itaque fierent fideles, et sponsæ Dei ac Christi. Vide de desponsatione animæ cum Deo quæ dixi II Cor. xi, 2, ad illa verba: « Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. » Intuere hic amorem et zelum sponsi Dei in sponsam Synagogam. Merito S. Bernardus, serm. 5 De Dedicat. Eccles. citans
Versus 20: AND I WILL BETROTH YOU TO ME IN FAITH.
hæc Osee verba, subdit: « Si non fecit ille quod sponsus, si non tanquam sponsus amavit, si non zelatus est tanquam sponsus, noli acquiescere sponsam te arbitrari. » Porro Philo Carpathiorum Episcopus ordinatus a S. Epiphanio, tempore Arcadii et Honorii Imperatoris scribens in Cantica Cant. tom. I Biblioth. SS. Patrum, explicans illud Cant. iii, 11: « Egredimini, et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate, quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, » docet Christum ter, sive tribus diebus, sibi despondisse Ecclesiam. Primo, dum incarnatus est: tunc enim sibi carnem nostram, et per eam hominum Ecclesiam cœtumque hypostatice copulavit. Secundo, in passione: tunc enim suo sanguine Ecclesiam lavit, sibique in sponsam emit. Tertio, in Pentecoste: tunc enim desponsationis arrham Ecclesiæ dedit, nimirum Spiritum Sanctum.
Denique hac Osee sententia, quasi formula sponsaliorum, Christus Dominus S. Catharinam Senensem in sponsam assumpsit, eamque sibi visibiliter despondit. Rem miram narrat Auctor gravis Vitæ ejusdem P. Raymundus, qui generalis fuit Ordinis S. Dominici magister, S. Theologiæ doctor, et S. Catharinæ confessarius. « Ut posset, inquit, sponso cœlesti, immutabili quodam modo et inviolabili fidelitate semper manere subjecta, valde aspirabat ad perfectum fidei gradum, dicens cum Apostolis: Domine, adauge mihi fidem, eamque adeo in me perfice, ut nulla possit vi adversantium concuti vel prosterni; Cumque sæpe illi id oranti, sæpe etiam responderet Dominus: Desponsabo te mihi in fide: tandem in Bacchanalibus, aliis ventris festa celebrantibus, ipsa se inclusit in suam cellulam, non respiciens in vanitates et insanias falsas, sed ardentissime petens a Domino eam, quam diximus, fidei perfectionem. Et quia verissime dixit Propheta: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui: Christus ei apparuit cum sanctissima matre sua et aliquot Sanctis, et eam mirabili modo sibi despondit, hortatusque est eam, ut deinceps ageret viriliter et incunctanter ea, quæ ex divina providentia ipsi facienda incumberent. Post eam autem desponsationem cœpit Dominus eam sensim trahere ad hominum convictum et consuetudinem. Volebat enim ejus opera uti ad multorum hominum promovendam salutem. » Ex hac desponsatione secuta est mira virginis cum Christo familiaritas et unio. Nam etiamsi familiæ et ægris serviret, « nihil ab æterni sponsi castis amplexibus recedebat. Versa enim prope modum ei in naturam videbatur incredibilis quædam habilitas, et promptitudo mentem suam cum Christo conjungendi, etiam quovis loco et tempore, ne ab hac felicissima conjunctione ullo actu externo impediatur, semper et ubique tendens ad cœlestia. Unde fiebat, ut prope innumeris vicibus extra se raperetur. »
Porro causam desponsationis et quasi meritum, hanc dedit Christus: « Quia tu, inquit, sprevisti vanitates mundi, amplexa es crucem et pœnitentiam, quæris summum et æternum bonum, atque hisce diebus Bacchanalium, quibus mundani vacant gulæ et luxuriæ, tu studes mortificationi et orationi: idcirco ego te mihi desponsabo. » Modus ritusque fuit hic: « B. Virgo accipiens dexteram Catharinæ, extendendo ejus digitum annularem petebat a Filio, ut illam sibi desponderet. Matri annuit Christus, ac accipiens Catharinæ dexteram, digito ejus annulum sponsalitium (qui etiamnum Romæ servatur in monasterio Virginum Dominicanarum in Magnanapoli, ubi eum clare intuitus sum) inseruit dicens: Ecce ego qui sum creator et salvator tuus, te mihi despondeo in fide, quæ perdurabit in te ex hac hora semper immutabilis, donec nuptiis æternis tibi in cœlo conjungar, ubi videbis me facie ad faciem, meque perfrueris. Superest ergo, ut viriliter decertes et in robore fidei, quam tuo cordi infixi, superes omnes illecebras et angustias mundi, omnes stimulos carnis, et omnem tentationem inimici. » Ita Raymundus in Vita S. Catharinæ Senensis, quam in Italicum idioma transtulit Ambrosius Catharinus, lib. I, cap. xxiii.
Versus 21: I will hear the heavens.
Unde moraliter hic advertit Pineda in Job cap. xxxvii, 11, num. 3, quod universitas creaturarum cum suo Creatore conspirans in commoda hominum, præsertim fidelium et sanctorum, videatur mirabilem concentum efficere, et, ut Sapiens ait cap. xix, 17: « Sicut in organo suum sonum custodire, » q. d. Sicut cum in musico instrumento sonus unius chordæ ex variatione modulationis et toni, aliam et aliam efficit harmoniam in gratiam audientium; ita, Deo ludente in elementis Ægypti, elementum suam naturam et ordinem retinens, junctum alteri, in ejus conditionem et usum transisse visum est, ad punitionem Ægyptiorum, in gratiam Hebræorum. Nam jumenta Hebræorum terrestria transeuntia mare Rubrum a Deo divisum, videbantur piscium naturam induisse, et natantia, puta ranæ, in terra degentia Ægyptios affligebant, ac si fuissent terrestria. Simili schemate ait Euripides, apud Aristotelem, lib. VIII Ethic. cap. 1:
Cum est sicca tellus, ipsa certe tunc imbrem amat, Cum turget æther imbre, cum cœlum tumet, Affectat, ut telluris in sinus cadat. 21. Exaudiam cœlos. — Nimirum mandando id quod mando per Ezechielem, cap. xxxviii, 8: « Vos montes Israel, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israel. » Tollit hic Deus prius maledictum, quod Israeli adulteranti cum idolis intentavit, vers. 9: « Sumam frumentum meum in tempore meo. » De Jezrahel dixi cap. i, 4. Chaldæus censet Jezrahel hic significare populum Dei antea dispersum, nunc a Deo in Ecclesia collectum et benedictum.
Nota secundo, hic esse continuam allegoriam. Alludit enim ad Israelem ex Assyria et Babylone redeuntem in Judæam, cui Deus dedit pluviam, triticum, oleum et vinum, uti notant S. Hieronymus, Theodoretus, Theophylactus, Albertus et Hugo: sed sub his allegorice significat Deus tempore Christi pro votis fidelium eis abundantiam gratiæ, sacramentorum, concionum, omniumque donorum spiritualium daturum. Ita S. Hieronymus et Rupertus. Uterque sensus est litteralis; sed prior est quasi typus et umbra posterioris; unde ad illum tantum alludit, eumque obiter perstringit; intendit vero per eum significare posteriorem, in eoque hæret, seseque explet, uti fieri solet in allegoria. Deus enim et populus Dei, puta veri christiani, parvi æstimant omnia bona temporalia et caduca. Hi enim didicerunt Christo calcare terrena, et amare cœlestia, eisque toto affectu inhiare, ut vivant æternitati. Hinc symbolice ex Theophylacto Leo Castrius: Vinum,
Versus 23: And I will sow her for Myself in the earth.
Nota primo, ad emphasin et elegantiam hic in cælis, etc., proponi prosopopæiam per gradationem, q. d. Cœli appetitu naturali, quo terræ, hominum, totiusque universi, cujus ipsi pars sunt, bonum et commoda desiderant, videntur a me Deo poscere nubes et pluviam; ego illam eis annuam, statimque dabo; et sic consequenter cæli respondebunt votis terræ sitientis, et pluviam fœcundam desiderantis, eam distillando; et terra satisfaciet votis tritici multipliciter crescere cupientis, et triticum explebit vota Jezrahel, id est seminis et populi Dei, qui hasce fruges exoptat. Hæc gradatio significat tum miram fertilitatem bonorum, etiam temporalium, quam populo suo pollicetur Deus; tum subordinationem congruam, et ordinatam causarum secundarum seriem a Deo institutam, qua infimæ a mediis, mediæ a summis, summæ a Deo pendent et reguntur, quam gentiles fatum, fideles harmoniam mundi appellarunt, de qua Job cap. xxxviii, 37: « Concentum cœli quis dormire faciet? » Sic hic Israelis, id est populi Dei, vita pendet et sustentatur a tritico, hoc a terra, hæc a cœlo, hoc a Deo; unde pro exaudiam hebraice est ענה ana, quod, ut dixi, inter alia significat respondere, et canere alternis. Unde hic vertas, respondebo cœlis, vel illis præcinentibus succinam, et accinam; cæli enim postulando canent Deo: Domine, da nobis pluviam, ut terra producat triticum, vinum et oleum, quo alatur Jezrahel, id est populus tuus,