Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Tertio, alii Rabbini censent esse instrumenta quædam ærea, ad horarum partes internoscendas, seu esse horologia, cylindros, astrolabos.
Textus Vulgatae: Osee 4:1-19
1. Audite verbum Domini, filii Israel, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. 2. Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. 3. Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cœli: sed et pisces maris congregabuntur. 4. Verumtamen unusquisque non judicet; et non arguatur vir: populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti. 5. Et corrues hodie, et corruet etiam Propheta tecum: nocte tacere feci matrem tuam. 6. Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi: et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. 7. Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi: gloriam eorum in ignominiam commutabo. 8. Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. 9. Et erit sicut populus, sic sacerdos: et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei. 10. Et comedent, et non saturabuntur: fornicati sunt, et non cessaverunt: quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo. 11. Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor. 12. Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei: spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo. 13. Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama: subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus: ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt. 14. Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatæ,
Versus 1: Hear the word of the Lord, children of Israel. — From this it is clear that the...
1. Audite verbum Domini, filii Israel. — Hinc patet Prophetam adhuc alloqui decem tribus. Ita Chaldæus, S. Hieronymus, Hugo, Vatablus et alii; hæ enim vocantur Israel et Ephraim, vers. 17, licet aliqui, ut Haymo et Arias, hæc accipiant de duabus tribubus, eo quod vers. 15 nominet Juda; sed id facit obiter, per subitam depressionem, imo per comparationem et oppositionem ad Israel, id est ad decem tribus. Alii denique, ut Ribera, hæc accipiunt, tam de Israel quam de Juda, id est de duodecim tribubus, quod non est improbabile; licet primum quod dixi sit probabilius, magisque proprium et connexum.
Quia judicium Domino cum habitatoribus terræ. — «Judicium,» id est accusatio et expostulatio; unde Chaldæus vertit, disceptatio, q. d. Habet Deus quod in judicio accuset, justeque expostulet cum incolis Samariæ. Ita Vatablus et alii. Non est enim veritas, — id est fidelitas, sive fides promissorum et factorum, q. d. Israelitæ non servant fidem, sed dolosi sunt et fraudulenti; decipiunt enim et fraudant proximos suos. Ita passim Interpretes. Solus Albertus, quem sequitur Dionysius, accipit veritatem morum et vitæ, qua scilicet vita dicitur vera, id est recta, justa et conformis suæ regulæ, puta rectæ rationi. Non est misericordia, — q. d. Non est qui misereatur, et miserendo subveniat egenti et afflicto. Ita Haymo, Hugo, Vatablus, Arias ac S. Cyprianus, epist. ad Demetrianum, ubi et addit: «De sterilitate aut fame quereris, quasi famem majorem siccitas quam rapacitas faciat, quasi non de captatis annonarum incrementis et pretiorum cumulis flagrantior inopiæ ardor excrescat. Quereris cludi imbribus cœlum, cum sic horrea cludantur in terris. Quereris minus nasci, quasi quæ nata sunt, indigentibus præbeantur. Pestem et luem criminaris, cum peste ipsa et lue detecta sint, vel aucta crimina singulorum, dum nec infirmis exhibetur misericordia, et defunctis avaritia inhiat ac rapina; iidem ad pietatis obsequium umidi, ad impia lucra temerarii, fugientes morientium funera et appetentes spolia mortuorum; ut appareat in ægritudine sua miseros ad hoc forsitan et derelictos esse, ne possint, dum curantur, evadere.» Ita sane et hodie sæpe immisericordia est causa miseriarum privatarum et publicarum.
Et non est scientia Dei in terra. — Et, id est quia (hoc enim significat Hebræum vau), q. d. Defectus scientiæ Dei, quasi luminis practici, est causa cur deficiant misericordia et veritas, sive fidelitas. Porro scientiam Dei accipe non speculativam, sed practicam, qua cognoscimus, æstimamus et reveremur Dei numen, providentiam, justitiam, vindictam, etc., ideoque hæc Dei scientia cum ejusdem timore, amore, cultu et obedientia conjuncta est. Hæc enim est scientia, sapientia et prudentia, quam passim commendat Scriptura, præsertim in Proverbiis, Ecclesiastico et aliis libris sapientialibus, q. d. Non est qui Deum practice cognoscat, puta qui ejus majestatem et providentiam apprehendat et æstimet uti par est, qui eum timeat, colat et revereatur; ut cogitans ejus providentiam qua punit impios, et præmiat pios, studeat ei placere, ideoque vacet operibus piis, et abstineat ab impiis, de quo ait S. Joannes, epist. I, cap. 2, 4: «Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est;» unde Chaldæus vertit: Non est qui ambulet in timore Domini. Sic et S. Cyrillus, et S. Cyprianus, lib. ad Demetrianum. Quod enim homines a peccato absterret, et ad bonum impellit, est Numinis metus et reverentia; hoc si tollas, homines impune frena laxabunt suis concupiscentiis, et ruent in omnia scelera. Hoc est quod queritur Psaltes Psalm. xiii: «Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus,» hac de causa «corrupti sunt, et abominabiles facti.» Ex adverso S. Augustinus, serm. 112 De Tempore: «Cognitione, ait, Dei nihil melius est, quia nihil beatius est, et ipsa vera beatitudo est. Unde et Salvator ad Patrem ait: Hæc est autem vita æterna, ut cognoscant te unum verum Deum et quem misisti Jesum Christum.» Et mox: «Beata siquidem vita est cognitio divinitatis; cognitio divinitatis, virtus boni operis est; virtus boni operis, fructus est æternæ beatitudinis. Qui vult cum Deo semper esse, frequenter debet orare et legere. Nam cum oramus, ipsi cum Deo loquimur; cum vero legimus, Deus nobiscum loquitur.» Idem scripsit lib. De Beata vita, quo toto docet non aliud esse beatam vitam, quam perfectam Dei cognitionem. S. Bernardus, tractat. De Interiori domo, in fine: «Deum, ait, cognoscere, plenitudo est scientiæ; plenitudo autem hujus scientiæ, plenitudo est gloriæ, consummatio gratiæ, perpetuitas vitæ. At hujus vero scientiæ
plenitudinem, opus est potius intima compunctione, quam profunda investigatione; suspiriis, quam argumentis; lacrymis, quam sententiis; oratione, quam lectione; collectione potius contemplatione, quam terrestrium occupatione.» Idem, lib. De Conscientia, docet multos quærere scientiam, paucos conscientiam, cum vera scientia consistat in pura et sancta coram Deo conscientia.
Versus 2: Cursing and lying. — The Chaldean translates: The inhabitants of this land have...
2. Maledictum et mendacium. — Chaldæus vertit: Perierant incolæ hujus terræ, mentiuntur, etc., committunt adulteria, perfringunt (scilicet sepem mandatorum Dei), et sanguis sanguinem tangit; cædes cædem excipit. Sic et Vatablus. Alii vertunt et explicant: Maledictis, calumniis, conviciis et exsecrationibus insectantur proximos. Ita Theophylactus, Haymo, Lyranus et Hugo. Utrumque significat hebræum אלה ala, sed magis prius; ostendit enim non esse veritatem in terra ex contrario, quia scilicet in ea regnat ala, id est perjurium exsecratorium, ut vertunt Septuaginta, q. d. Exsecrantur, dicuntque: Dispeream, terra mihi dehiscat, si hoc non sit verum, vel si hoc non fecero, et mentiuntur fidemque fallunt: ideoque sunt perjuri.
Inundaverunt. — Chaldæus et Vatablus, eruperunt instar diluvii, quod omnes aggeres et sepes sua vi diffringens et disrumpens, campos implet et opplet aquis. Hoc enim est hebræum ברץ purats; pari enim modo Israelitæ suis sceleribus plurimis et maximis diffringebant omnia jura jussaque Dei, atque omnia replebant furtis, fraudibus, adulteriis, cædibus, etc.
Et sanguis sanguinem tetigit. — Septuaginta, Sanguines in sanguinibus miscent. Sic enim legit Codex Vaticanus. Hebraice ad verbum est: Sanguines in sanguines tetigerunt. «In sanguines,» id est «sanguines;» verba enim contactus apud Hebræos construuntur cum beth, id est in. Dicunt enim percutere in manu, pro percutere manum; occidere in anima, id est occidere animam. Sanguis in Scriptura significat primo, homicidium, per metonymiam, qua objectum ponitur pro actu; puta sanguis, pro effusione sanguinis, indeque extenditur per catachresin ad quamvis vim, fraudem et injuriam proximo illatam; hæc enim viam sternit ad homicidium, ejusque est quasi inchoatio; unde prohibetur quinto Decalogi præcepto: «Non occides.» Secundo, significat omnem contaminationem, pollutionem et immunditiem; sanguis enim effusus omnia contaminat, polluit, cruentat et fœdat. Tertio, per synecdochen significat quodlibet scelus; quia enim maximum scelus in proximum est homicidium, hinc ab eo utpote famosiori sumitur denominatio, ut quodlibet aliud facinus a pari vel simili vocetur sanguis. Hisce omnibus modis hic accipitur.
First, therefore, Vatablus explains: Blood has touched blood; that is, slaughter was continuous upon slaughter, or slaughter touched slaughter, meaning: There are continuous slaughters in Samaria; they kill one another everywhere with mutual wounds. Thus among the ancient Latins those who wounded each other were said to "give alternate blood." Whence Seneca in the Thyestes: What madness drives you To give alternate blood And seize the scepter through crime? Whence the Syriac translates: They have mingled blood with blood; the Arabic: They have poured blood upon blood. In Hebrew the emphasis is greater. For it has in the plural: Bloods have touched bloods, meaning: So great is the shedding of blood that it does not drip by drops, but runs like a stream and torrent, and flows together with blood shed elsewhere, forming as it were a lake of blood and fields dripping with blood. Hence a "man of blood" is called a murderer and robber, as David is called by Shimei, 2 Kings chapter 16:7.
Secundo, Rupertus sanguinem accipit pro commixtione seminis et sanguinis (semen enim est sanguis optimus et plane percoctus) consanguineorum, q. d. Consanguinei invicem sanguinem, id est semen, commiscent, invicem incestant et polluunt. Tertio, plenissime, Chaldæus, S. Cyrillus, S. Hieronymus, Haymo et Hugo sanguines accipiunt pro peccatis, q. d. Addunt peccata peccatis, scelera sceleribus accumulant. Audi S. Gregorium, hom. 11 in Ezech.: «Sanguis sanguinem tangit, quando peccatum peccato additur; ut ante Dei oculos adjunctis iniquitatibus anima cruentetur. Paulus Apostolus ait: Ut impleant peccata sua semper. Joanni quoque per angelum dicitur: Qui nocet, noceat adhuc; et qui in sordibus est, sordescat adhuc,» q. d. Domus, vici, fora, templa, muri, agri peccatis inundant et exundant.
Quæres, cur sanguis est symbolum peccati? Respondeo primo, quia effusio sanguinis, puta homicidium, inter homines censetur gravissimum esse peccatum. Secundo, quia sanguis est sedes et instrumentum concupiscentiæ, quæ est causa peccati. Sanguis enim subministrat materiam tam libidini, quam iræ et superbiæ, eaque accendit et inflammat. Unde sanguis est symbolum carnalis sensus et cupiditatis, uti ex Theodoreto docui, Levit. cap. xvii, 11. Tertio, quia sanguis Judæis ex lege erat immundus et abominabilis, nec eo licebat vesci, idque in odium et detestationem homicidii, Levit. cap. xvii, 10. Rursum, sanguis menstruatarum et naturaliter et ex lege immundissimus erat, Levit. cap. xv, 19 et seqq. Tale est peccatum quod est menstruum, et teterrimum virus animæ. Quarto, quia peccatum occidit animam, ejusque quasi sanguinem et vitam effundit.
Allegorice Theophylactus et ex eo Leo Castrius (qui hunc sensum affert quasi litteralem): Judæi
sanguini Prophetarum miscuerunt sanguinem Christi, Apostolorum et Martyrum, dum eos æque ac Prophetas occiderunt, uti Christus eis objicit, Matth. cap. xxiii, 34. Rursum iidem, ait Castrius, Christum inter duos latrones crucifixerunt, ut crederetur esse latro. Sic ergo sanguinem Christi sanguini latronum miscuerunt.
Versus 3: Therefore the land shall mourn. — Here He threatens the punishment due to so...
3. Propter hoc lugebit terra. — Hic pœnam tot tantisque sceleribus debitam intentat. Ait ergo, «lugebit,» id est, ut Chaldæus, vastabitur et desolabitur, terra, ut metaphorice lugere videatur; sicuti ex adverso prata ridere dicuntur, cum germine, floribus et fructibus vernant. Ita Lyranus, Arias et Vatablus. Secundo, «lugebit,» metonymice, quia vastata luctum incolis inducet. Ita Haymo et Hugo. Quocirca hujus luctus terræ effectum subdit, dicens: Et infirmabitur, — id est languebit, fame conficietur, tabescet et morietur. Ita Chaldæus. Est metonymia; ponitur enim antecedens pro consequente, puta infirmitas pro morte.
Omnis qui habitat in ea, in (id est cum) bestia agri, et in (id est cum) volucre cœli, — q. d. Desolata terra non tantum homines, sed et bestiæ avesque, quin et pisces morientur, tum quia hæc omnia ex terræ frugibus vivunt: iis ergo sublatis emoriuntur; tum quia per hæc omnia punitur a Deo homo peccans, qui est eorum dominus. Et pisces maris congregabuntur, — id est deficient et morientur. Ita Septuaginta et Chaldæus.
One may ask, why is the failure and death of animals called a gathering? I answer first, because animals, even wild ones such as lions, stags, wolves, and boars scattered through fields and forests, when they sense the danger of death, are accustomed by natural instinct to gather into one body, so that joined together they may more strongly resist the danger. Second, because when fish are about to migrate to another place due to the corruption of the water, of the air, or for some other cause (such as spawning, or when a pregnant whale, feeling the burden of its belly, agitates itself and the whole sea, and consequently all the fish), they are accustomed to gather into one body and thus set out together; whence fishermen, who anticipate this, are accustomed to catch them then; as every year at the appointed time we see the fishing of herring, mullet, and salmon take place. Third, Ribera and others explain: "They shall be gathered," namely to the multitude and assembly of the dead, that is, they shall waste away and die. For hence comes that well-worn phrase: "To be placed or gathered to one's fathers," that is, to die. It is metalepsis, or metonymy: for the consequent is put for the antecedent, namely the descent into the tomb and limbo, instead of the preceding death. Fourth and genuinely, because the Hebrew עסף asaph signifies to gather, to collect, to take away. For thus fruits are said to be gathered or collected when they are plucked away. Thus fish are gathered into a net when they are taken away by fishing. Whence Lucilius: You rush here and collect everything secretly. To gather or collect, therefore, is the same as to take away.
Porro hæc mors vel descensus piscium in desolatione terræ contingit partim naturaliter: siccitas enim et combustio terræ arefacit torrentes et rivos, qui alebant pisces; partim et potius justo Dei judicio, qui hominum impiorum terra et aqua, bestiis et piscibus abutentium castigat, omnium defectu et desolatione. Hoc est quod minatur Isaias Ægyptiis, cap. xix, 5: «Arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur atque siccabitur; et deficient flumina, et mœrebunt piscatores.» Ita in historiis legimus, et hoc sæculo vidimus, in Francia, Scotia, Hollandia urbes olim piscatione et piscibus divites, postquam hæresim admiserunt, piscibus emorientibus, vel alio commigrantibus sterilitate et paupertate a Deo vindice punitas. Refert Platina sub Victore III Pontifice, ob peccata illius ævi pisces tam in mari quam in fluminibus defecisse. Idem Hiberniæ contigisse, sed precibus S. Malachiæ correctum esse, in hujus Vita scribit S. Bernardus. Sic ex adverso Christus semel et iterum ingentem copiam piscium adduxit in retia S. Petri, utpote fidelium principis, Luc. cap. v, vers. 6, et Joan. cap. xxi, vers. 6. Theodoretus per aves accipit divites, qui in pisces, id est pauperes, grassantur eosque consumunt; sed hoc mysticum est, non litterale.
(1) «Cum captivitas decem tribuum venerit habitatore sublato, inquit S. Hieronymus, bestiæ quoque et volucres cœli, et pisces maris deficient, iramque Domini etiam muta elementa sentient. Hoc qui non credit accidisse populo Israel, cernat Illyricum, cernat Thracias, Macedoniam, atque Pannonias, omnemque terram quæ a Propontide et Bosphoro usque ad Alpes Julias tenditur, et probabit cum hominibus et animantia cuncta deficere, quæ in usus hominum a Creatore prius alebantur.»
Versus 4: Yet let no one judge (that is, let no one expostulate, as Vatablus translates,...
4. Verumtamen unusquisque non judicet (id est non expostulet, ut vertit Vatablus, non increpet), et non arguatur vir, — q. d. Nemo increpet et arguat homines hujus regionis; frustra enim id faciet, nam monenti obstrepunt et contradicunt. Ita S. Hieronymus, Lyranus et Vatablus. Loquitur quasi desperans de eorum emendatione, simulque significat eos plane indignos esse monitione et correptione, ait Rupertus. Audi S. Hieronymum: «Provocati erant ad judicium Dei filii Israel, ut causas Dominicæ indignationis audirent, et præterita peccata cognoscerent, propter quæ hostibus traderentur. Nunc quia in scelere perseverant, et impudenti Deum fronte contemnunt, audiunt: Non necesse est ut veniatis ad judicium, ut in vestris flagitiis arguamini; quia tantæ estis impudentiæ, ut nec convicti quidem, pudorem habeatis et verecundiam; sed contradicatis mihi, quasi si discipulus magistro, sacerdoti plebecula contradicat.»
For your people are like those who contradict the priest. — Vatablus: like those who quarrel with a priest, meaning: The Israelites contradict Me and the Prophets, just as a wicked and shameless populace contradicts a priest and quarrels with him. So St. Jerome. Allegorically, the Jews contradicted Christ, who is the High Priest, saying: We have no king but Caesar, says Leo Castro. Second, the word "like" can be taken as a mark not of similitude but of truth, as it is in John chapter 1:14, meaning: Your people is clamorous and quarrelsome, as befits one who quarrels and wrangles with his own priests. Therefore Arias explains it thus, meaning: There is no one who reproves the people. For the priests whose duty it is to reprove them are equally wicked. Hence if they rebuke the people, the people kicks back and hurls crime against crime, singing back at them: Woe to you! said the kettle to the black pot.
Versus 5: And you shall fall today, — that is, shortly, meaning: Even now ruin and the...
5. And you shall fall today, — that is, shortly, meaning: Even now ruin and the calamity of Assyrian captivity are imminent for you, O Israel; for you, I say, and your false prophets, who falsely flattered you as if you would never be destroyed. So the Chaldean, St. Jerome, Theodoret, Lyranus, and Isidore. Others translate "today" as "by day," and punctuating what follows differently, translate thus: You shall fall therefore by day, that is, openly, in broad daylight, not through darkness and ambush, and the prophet shall fall with you by night, that is, in his calamity and slaughter, as well as in his ignorance, imprudence, and lack of counsel. So the Chaldean, Vatablus, Pagninus, Isidore, and Arias; whence follows: By night I have silenced (with shame and confusion) your mother, — namely the Synagogue, or Samaria, meaning: I shall punish her clamorous contradiction with silence, so that she will neither dare nor be able to excuse herself, or even to speak: "There is no greater cause for weeping than to be unable to weep," whether from fear of a tyrant who forbids weeping, or because of the gravity of the evil, which induces stupor in the eyes and mind: "Since it is most wretched to weep, how unhappy am I, who am not even permitted this!" says Seneca, book I, Controversies 1. He calls "night" the time of calamity and destruction, namely of the captivity, slaughter, and spoliation of Samaria, perhaps also because it was captured by the Assyrians at night. Whence in Hebrew it is: by night, and I silenced, or restrained your mother, meaning: When it is night, then she shall be silent. Again, the Hebrew דמיתי damiti can be translated with Vatablus, Pagninus, and others as "I have cut down," meaning: By night I have cut down your mother. Third, it can be translated with the Septuagint: I have made your mother like the night, meaning: She shall be so overwhelmed with disasters that the day shall seem to be night, and she herself shall seem to resemble the dark and dreadful night.
Versus 6: My people have been silenced. — Vatablus: has been reduced to silence or cut...
6. Conticuit populus meus. — Vatablus, ad silentium redactus est vel succisus est, populus meus, eo quod non habuerit scientiam Dei, de qua vers. 1. Quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi. — Scientiam vocat Dei legisque divinæ studium et cognitionem, non tantum speculativam, sed practicam, uti dixi versu 1. Unde Chaldæus vertit: Quia tu repulisti timorem Dei, repellam te, etc. Nota primo: Alloquitur Synagogam sive populum Israel; unde de eo loquitur, nunc in genere masculino, nunc in feminino, dicens: «Oblita es legem Dei tui,» q. d. Repellam te, o Israel, ne ullus ex filiis tuis, aut ex cœtu tuo sit mihi sacerdos. Maxime tamen alloquitur ipsos sacerdotes, ut patet ex sequentibus. Nam vers. 8 ait: «Peccata populi mei comedent,» scilicet sacerdotes; ita Chaldæus et Arias. Jam sacerdotium intelligit non falsum et idololatricum, institutum a Jeroboam, ut vult Albertus, hoc enim non «mihi,» id est Deo, sed vitulis aureis fuit dicatum; sed verum et divinum. Sensus ergo est, q. d. Quia tu, o Israel, et maxime vos, o sacerdotes sparsi per Israelem, ut eum Dei cultum et timorem doceretis, repulistis studium meæ legis; hinc ex lege et pœna talionis vobiscum agam; nimirum quia vos legem meam adeo neglexistis, ut nec eam legeritis, nec ipsos legis libros haberetis, ego vicissim vobis ipsam legem, scientiam, sacerdotium, omnemque mei cultum et religionem auferam, ut quasi ad atheismum et paganismum redigamini. Ex sacerdotio enim pendet totius populi fides, cultus et religio. Eo ergo ablato necesse est ut hæc pariter auferantur et pereant. Ingens ergo pœna quam Deus Israeli hic socordi in sui cultu comminatur, est sacerdotii ablatio. Videant nunc respublicæ hæ-
reticæ, quæ sacerdotes et sacerdotium christianum exterminant, quam non tantum illis et Christo, sed et sibi ipsis sint injuriæ; hoc enim ipso auferunt sibi Dei fidem, Dei Ecclesiam, Dei cultum veramque religionem. Denique Arabicus vertit: Quia tu es qui dilexisti sæculum, et consolationem ejus, et ego repellam te, ne fungaris mihi sacerdotio. Quod notent sacerdotes, ne se implicent rebus sæcularibus, ut monet Apostolus, si Deo servire et frui velint. Rursum ex hac Osee sententia, Synodus VII generalis probat arcendos esse episcopatu indoctos, qui carent sacræ Scripturæ scientia, ut habetur dist. xxxviii, cap. Omnes.
Versus 7: According to their multitude, so they sinned against Me. ("Their," namely,...
7. Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi. («Eorum,» scilicet, «filiorum,» ut præcessit, q. d. Multiplicavi Israelitas sicut stellas cœli, sed quo plures fuerunt, eo plures peccarunt et gravius; ut quot Israeli filios dedi, tot mihi videar hostes genuisse; ipse enim eos educat in odio, et invidia mei amore cultuque.) Quocirca gloriam eorum in ignominiam commutabo, — q. d. Auferam eis filios (hi enim sunt gloria parentum, præsertim in lege veteri) quod eis erit valde probrosum et ignominiosum. Ita S. Cyrillus, Theodoretus et Theophylactus. Secundo, S. Hieronymus explicat, q. d. «Quot homines habuit Israel, tot aras exstruxit dæmonibus, in quorum victimis peccavit mihi. Propterea gloriam eorum, in qua gloriabantur sibi, cum Deo idola præferebant, in ignominiam commutabo; ut et sacerdotes capiantur et populi. Siquidem sacerdotes peccata populi mei comedunt, quia cum eum peccare perspexerint, non solum non arguent, sed laudant, atque sustollunt, ac beatus prædicant.» Tertio, Chaldæus gloriam ad opes et proventus refert; vertit enim: Sicut multiplicavi eis proventus, sic ipsi multiplicaverunt contra me peccata. Ita sæpe videmus non tantum laicos, sed et sacerdotes ex opibus insolescere et luxuriari, juxta illud Deuter. cap. xxxii, 15: «Incrassatus est dilectus, et recalcitravit.» Quocirca apposite, ait S. Ambrosius: «Divitiæ de vitiis nomen acceperunt,» quia divitiæ vitiorum sunt fomes.
Versus 8: They shall eat the sins of My people. — "They shall eat," that is, they are...
8. Peccata populi mei comedent. — «Comedent,» id est comedere solent; futurum enim Hebrais sæpe significat morem, consuetudinem actionis. Peccatum in Scriptura tripliciter sumitur: primo, pro peccato proprie dicto; secundo, metonymice pro pœna peccati; tertio, pro hostia pro peccato: ut, cum ait Apostolus II Cor. cap. v, 21: «Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum,» id est hostiam pro peccato, «fecit.» Triplex ergo hic affertur sensus. Primus, q. d. Sacerdotes comedent, id est luent pœnas peccatorum populi, quorum causa fuere sua dissimulatione; efficiam ergo ut quæ comederunt peccata, et quorum ipsi fuerunt causa, evomant cum visceribus, inquit Christophorus a Castro. Unde et Theodoretus sic exponit, q. d. «Metent quæ severunt, et suorum peccatorum fructum vindemiabunt.» Verum cum hac explicatione non recte cohæret id quod sequitur: «Et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.»
Secundus, q. d. Peccata, id est hostias pro peccato a populo oblatas comedunt sacerdotes, in iisque convivantur et epulantur. Unde S. Bernardus, serm. 77 in Cant.: «Peccata, inquit, populi mei comedent, q. d. Peccatorum pretia exigunt, et peccantibus debitam sollicitudinem non impendunt. Quem dabis mihi de numero præpositorum, qui non plus invigilet subditorum vacuandis marsupiis, quam vitiis exstirpandis!» Unde Prosper, lib. II De Vita contempl. cap. x, ex hoc loco docet graviter peccare eos qui ex bonis Ecclesiæ locupletari volunt: «De clericis, inquit, dicit Spiritus Sanctus: Peccata populi mei comedunt; sed sicut nihil habentes proprium, non peccata, sed alimenta quibus indigere videntur, accipiunt: ita possessores non alimenta quibus abundant, sed aliena peccata suscipiunt.»
Tertius: «Peccata populi comedunt,» qui precibus et victimis suis ea abolent et consumunt. Ita Ruffinus et alii. Verum hæc est laus sacerdotis, non probrum, de quo hic agitur. Dico ergo, sensus est, q. d. Sacerdotes «peccata populi mei comedent,» non ea consumendo per orationes et oblationes, uti par erat (hoc enim eorum officium, æque ac oblationes fidelium poscunt et exigunt), sed ea laudando, dissimulando, et in se suamque conscientiam ac caput ea suscipiendo. Ita enim agendo quasi hauriebant et absorbebant peccata populi, erantque causa ut illa multiplicarentur, idque ad hoc ut «peccata,» id est hostias pro peccato plurimas a populo acciperent et comederent. Dicebant enim adulando et extenuando peccata populi: Illud nullum, vel leve est peccatum; Deus scit nos esse fragiles et infirmos: tales ergo sciens tolerat, iisque compatitur; non ergo sitis anxii, ego illud in me suscipio, ego pro te satisfaciam Deo, et, ut ait Theophylactus, «super nos sit condemnatio,» uti Judæi dicentes Pilato: «Sanguis ejus sit super nos et super filios nostros.» Ita S. Hieronymus, Haymo, Rupertus, Hugo, Lyranus, Ribera et alii. Et S. Gregorius, homil. 17 in Evang.: «Cur, ait, jam adhibetur verbum peccata populi comedunt, nisi quia peccata delinquentium fovent, ne temporalia stipendia amittant?»
Et Arias: «Optant, inquit, magnam peccatorum esse copiam, quæ suam illis mercem et quæstum compendioque suppeditent.» Sic et Japones peccata populi comedunt sacerdotes suos, quos ipsi Bonzios vocant, qui cuilibet omnium scelerum impunitatem spondent, dummodo largas det oblationes et eleemosynas; hujusmodi sponsionis suæ dant syngraphas, quas morituri secum deferunt ad sepulcrum, quasi eas exhibituri judici et vindici Deo; ita habent epistolæ Japonicæ. Primo ergo hac phrasi significat Propheta, adeoque peccatum accipit dupliciter: scilicet proprie, et metaphorice, pro hostia pro peccato: hanc enim offerebant, et ex parte comedebant sacerdotes juxta legem Levit. cap. vii, 7; eo ergo alludit, q. d. Hi sacerdotes ex lege comedunt peccata, id est hostias pro peccato a populo oblatas; et quia avari sunt et gulosi, inhiant hisce oblationibus et hostiis, ideoque ipsa peccata populi extenuando et adulando sorbent et deglutiant, et ut ait S. Job, bibunt quasi aquam iniquitatem. Ita sorbebat peccata Henrici VIII regis Anglicus ille palpo, qui regi volenti ducere Annam Bolenam, quæ putabatur regis esse filia ex pellice, ac roganti quantum peccatum esset cognoscere matrem et filiam, respondit: Tantum, quantum si quis devoret pullum cum matre, puta cum gallina, uti refert Sanderus, lib. I De Schismate Anglicano. Hunc sensum poscit id quod sequitur:
Et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. — Hebræa ad verbum præcise sic habent: Peccata populi mei comedent sacerdotes, et ad iniquitatem eorum (scilicet sacerdotum, id est suam) elevabunt, vel portabunt animam ejus, scilicet populi, in quo quia sunt multi, hinc Noster vertit in plurali, eorum, scilicet populorum, q. d. Sacerdotes, respuentes Deum Deique scientiam, epulantur in hostiis et oblationibus populi, indulgent genio et ventri; et ad hanc similesque iniquitates suas imitandas invitant, erigunt, et inducunt animas populi verbo et exemplo. Unde subdit: «Et erit sicut populus sic sacerdos,» q. d. Sacerdos, qui populum præire debebat virtute, par est ei, imo præit eum, in scelere. Hinc secundo, R. David, Vatablus, Arias sic explicant, q. d. Inhiant, et avide exspectant iniquitates populi, sive ut contra legem peccet populus, ut exinde ab eo hostias pro illis peccatis expiandis accipiant, quibus epulentur: inhiant ergo peccatis populi, quasi inde toti pendeant et vivant; nam sublevare animam hebraice significat erigere animam in spem, sperare, inhiare, ut patet Ezechiel. cap. xxiv, 25, et alibi. Tertio, Haymo: «Sublevant, inquit, dicentes: Quoniam populus Dei estis, ex genere Abraham descendistis, propter illius amicitiam parcet vobis Deus, si peccaveritis ei.» Et Ribera sic explicat, q. d. Sacerdotes addunt animos popularibus ad hoc ut magis peccent, dum peccatis eorum connivent, ea palpant, iisque adulantur.
Quarto, alii sublevant exponunt per exonerant, q. d. Sacerdotes animas oneratas peccatis adulando sublevant, alleviant, exonerant; ita S. Hieronymus, Haymo, Rupertus, Hugo, Lyranus et alii. Quinto, pro sublevabunt Septuaginta vertunt, accipient, q. d. Sacerdotes pro iniquitatibus populi accipiunt, id est offerunt Deo animas suas, seipsos devovendo iræ Dei pro populo. Ita Cyrillus. Verum primus sensus maxime genuinus est, ac deinde secundus et tertius. Porro Cyrillus pulchre docet sacerdotes debere se orando et sancte vivendo, hostiam Deo pro peccatis populi offerre: «Talis enim, ait, potest populum qui in offensam Dei incurrit, legemque Dei violavit, in gratum pristinum restituere.»
Versus 9: And it shall be like people, like priest. — The Hebrew: And it shall be (or it...
9. Et erit sicut populus, sic sacerdos. — Hebræus: Et erit (vel et est) sicut populus, sicut sacerdos. Est Hebraismus. Hebræi enim similitudinem exprimunt nota similitudinis, puta τὸ sicut apponendo utrique rei comparatæ, vel simili, quod Latinus Interpres apte latina phrasi reddidit uni apponendo τὸ sicut, alteri τὸ sic, quod respondet voci sicut, estque redditio similitudinis. Sensus est, q. d. Similis est eritque populus sacerdoti, et sacerdos populo; qualis populus, talis sacerdos, et vice versa. Hoc enim exigit non tantum ipsa notæ similitudinis reciprocatio, ut vult Martinus Martinez lib. VIII Hypotyp. cap. viii, sed et ipsa similitudinis ratio; simile enim est simili simile, et vice versa, simile enim est relativum æquiparantiæ. Sive ergo dicas: Sicut populus sicut sacerdos, sive dicas: Populus est sicut sacerdos; idem dicis, idemque significas; similis, inquam, est in culpa. Unde Vatablus vertit: Hinc fit ut sit talis populus, qualis sacerdos; ac consequenter similis erit in pœna. Hanc enim sententiam infert
tum ex eo quod proxime præcessit, scilicet: «Peccata populi mei comedent (sacerdotes), et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum;» quibus verbis sacerdotes æquantur, imo præferuntur, populo in culpa; tum ex eo quod paulo ante dixit: «Gloriam eorum in ignominiam commutabo,» q. d. Nulla erit differentia inter sacerdotes et plebeios, nam omnes erunt captivi citra delectum; et ob id omnes afficientur ignominia et contumelia: «Eximiorum enim et magnatum rationem hostes habere non solent,» ait Procopius in Isaiæ cap. xxiv, 2. Unde et sequitur: «Et visitabo super eum vias ejus.» Nam sacerdotes erant decus et gloria Israelis, utpote consecrati Deo, et mediatores inter Deum et populum. Debebant ergo hanc suam gloriam tueri antecellendo populo, tum in legis scientia, tum in sanctitate Deique cultu. At quia neutrum præstiterunt, sed populo tam in ignorantia, quam nequitia fuerunt pares, imo superiores; hinc iisdem pares, imo superiores fuerunt in pœna et ignominia. Ita S. Hieronymus, Haymo et Hugo. Simili modo dicas de indisciplinatis clericis et Religiosis: Qualis laicus, talis clericus; qualis sæcularis, talis Religiosus. Tolle habitum, hunc ab illo non discernes; quia eadem utriusque est lingua, sermo, actio, vita et mores.
Præclare urget hunc locum S. Gregorius, hom. 17 in Evangel., et II part. Pastor. cap. vii. Vere S. Chrysostomus: «Sacerdotes multi, sacerdotes pauci: non omnis sacerdos sanctus, sed omnis sanctus est sacerdos;» scilicet mysticus, qui mysticas laudis, orationis et sanctorum operum hostias Deo offert. Audi et Gilbertum Abbatem in appendice ad serm. S. Bernardi in Cant. serm. 13: «Factus est sacerdos sicut populus, ut licentius populus sicut sacerdos fiat. Mundo se monachi studio conformant, et qui in mundo sunt errorem suum nostrorum satis versute et nimis vere tuentur exemplo. Mutuis ad vitia sese aut informant aut fovent exemplis pastores, populi, sæculares et Religiosi; promptuaria plena sunt hujusmodi, eructantia ex hoc in illud, aut turpis, aut tepidæ conversationis spiritum pestilentem. Heu! quam avido cordis ore pravum hunc attrahimus spiritum, et corrumpentem haurimus auram! Jesu bone, quando erit, si tamen aliquando erit, sicut fides integra, sic et incorrupti mores.»
Et visitabo super eum vias ejus, — q. d. Puniam ejus actus et peccata. Viæ enim in Scriptura vocantur actus, modus vivendi, tenor vitæ, conversatio; per hæc enim mens incedit, sicut per vias corpus. Et cogitationes ejus reddam ei. — Hebræum מעללו maalalav significat studia, machinationes, molitiones, opera. Hæc ergo vocantur hic cogitationes, scilicet ipsæ machinationes scelerum; has reddit Deus peccatori, cum illum propter easdem ex æquo punit et affligit.
Versus 10: And they shall eat, and shall not be satisfied. — The poor in spirit, who...
10. Et comedent, et non saturabuntur. — Pauperes spiritu, qui esuriunt et sitiunt justitiam, saturabuntur, ideoque beati prædicantur a Christo, Matth. cap. v, 6. At hi avari sacerdotes et epulones, qui peccata populi comedunt, iisque inhiant inexplebili aviditate, justo Dei judicio ad tantam famem redigentur in captivitate Assyriaca, ut eam saturare et explere nequeant. Ita Theophylactus et Arias, qui addit: «Qui hostias captant, ipsi in hostias convertuntur,» ut spolientur et mactentur ab Assyriis. Secundo, Ribera et Arias, q. d. Licet gulæ, ventri et sceleribus se immergant, nunquam tamen desiderium suum explebunt. Nam, ut ait S. Hieronymus et ex eo Haymo: «Voluptas insatiabilis est, et quanto magis capitur, tanto plus utentibus se famem creat. E contrario beati esurientes et sitientes justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Sicut justitia saturat, sic iniquitas substantiam non habens, vana comedentes fraude deludit, et uteros devorantium vacuos derelinquit.» Alienius Theodoretus: Comedent, inquit, pœnas et supplicia, at nunquam iis saturabuntur, id est nunquam illa desinent, quia unum alteri continuo succedet.
Fornicati sunt, et non cessaverunt. — Chaldæus, Vatablus, Pagninus, Arias et Isidorus hæc accipiunt de corporali fornicatione, de qua sequitur: «Fornicatio, et vinum et ebrietas auferunt cor;» unde vertunt: Scortabuntur et non prorumpent; Syrus, non sunt multiplicatæ, id est non crescent, non augebuntur filiis, q. d. Quærunt liberos, ideoque non tantum uxoribus, sed et meretricibus copulantur; sed Deus puniet eos sterilitate, ut filios non procreent; sicut paulo ante eosdem, quia epulones punivit fame, ut eam saturare nequeant. Congrua enim et justa pœna fornicantium est ἀτεκνία et sterilitas, ut qui ex matrimonio ad proles a Deo instituto eas procreare nolunt, ex meretricibus eas procreare cupientes non possint, aut si procreent, pravæ sint et miseræ, brevisque ævi, uti hodierna sæpe docet experientia. Hoc est quod dicitur Sapient. cap. iv, 3: «Spuria vitulamina,» græce μοσχεύματα, id est propagines, et novi surculi, «non dabunt radices altas;» quod clare explicans cap. iii, ait: «Filii adulterorum in inconsummatione erunt,» id est inconsummati erunt, nec pervenient ad perfectam ætatem. «Et ab iniquo thoro semen exterminabitur.»
Secundo et melius, S. Hieronymus, Theodoretus, Cyrillus, Theophylactus, Haymo, Hugo et Lyranus hæc accipiunt de fornicatione mystica, id est de idololatria: de hac enim continue agit hic Propheta, de eaque statim, causam hujus sui dicti dans, subdit: «Quoniam dereliquerunt Dominum.» Sensus ergo est, q. d. Comedent, et non saturabuntur, quia fornicati sunt cum idolis, et non cessaverunt, nec sua fornicatione saturati sunt; sed inexplebili libidine fornicari, id est idololatrare, continue perrexerunt. «Vires, inquit S. Hieronymus, in fornicatione deficiunt, et fornicandi desiderium non quiescit;» unde pro non cessaverunt, hebraice est לא יפרצו lo ipprotsu, id est non sunt divisi, scilicet a sua fornicatione, suisque amasiis, puta idolis; sed iis jugiter copulati sunt; radix enim פרץ parats significat dividere. Inde locus in quo Deus, pro Davide pugnans, divisit et dispersit Philistæos, dictus est Baal Pharasim, id est habens divisionem, q. d. Planities divisionum, vel campus fracturæ et rupturæ, dicente Davide: «Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquæ,» II Reg. cap. v, 20. Uterque sensus verus et genuinus est. Fornicatio enim hic et in sequent. tum proprie pro scortatione, tum mystice pro idololatria capitur. Ratio est, quia illa hujus erat non tantum imago et symbolum, sed comes quoque et assecla, imo et instrumentum. Idola enim, præsertim Beelphegor, sive Priapum, colebant fornicatione, omnique obscenitate, etiam infanda et Sodomitica cum effeminatis, ut patebit versu 14.
Quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo, — scilicet ejus legem et præcepta. Ita S. Hieronymus, Hugo, Albertus, Lyranus et alii. Hebræa habent: Quia deseruerunt Dominum ad custodiendum, id est quia deseruerunt custodire Dominum, sive custodiam Domini. Custodia Domini hebraice vocantur leges, præsertim cæremoniales Domini. Hæ vocantur custodia per metonymiam, quia summe observandæ et custodiendæ sunt, ut qui eas custodit, Deum ipsum qui eas sanxit, quique iis colitur et honoratur, custodire videatur. Unde Chaldæus vertit: Quia cultum Domini dereliquerunt et non custodierunt; et Vatablus: Quia deseruerunt Dominum, quo minus eum (id est ejus jussa) observarent. Sicut ergo aulici et stipatores, puta Helvetii, summa cura jugiter custodiunt principem, et omnia quæ eum tangunt, nec faciunt aliud tota vita; ita nos, præsertim sacerdotes, custodire decet cultum ritusque sacros Dei. Sic Sapient. cap. vi, 19, dicitur: «Cura disciplinæ dilectio est, et dilectio custodia legum illius est; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est.» Alludit ad Levitas, qui dicuntur in tabernaculo excubare, et custodire custodias Domini, id est tabernaculum, vasa ritusque Domini, Levit. cap. viii, 33; Numer. i, 53; cap. iii, 32, 36, 38; cap. viii, 26; cap. xviii, 4, 5, 8, et alibi.
Quocirca minus recte Cyrillus et Theophylactus sic exponunt, quasi dicat: Dereliquerunt Dominum, ut custodirent vias suas malas, ebrietatem, fornicationem, etc. Rupertus qui ex adverso: Non custodierunt se, inquit, ne servirent peccatis.
Versus 11: Fornication, and wine, and drunkenness take away the heart. — "Fornication,"...
11. Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor. — «Fornicatio,» tum corporalis, jungitur enim vino et ebrietati; tum quæ inde consequi solet spiritalis, id est infidelitas et idololatria, aufert cor, id est mentem, rationem, judicium, animum, ac hominem dementat, facitque vecordem. Ita Theodoretus, Theophylactus et alii. Idque tum quia ipsa fornicatio est fæda et vesana, ac repugnans rectæ rationi; tum quia corporalis subjicit hominem meretriculæ, quæ vesanis cupiditatibus agitur; spiritalis vero subjicit hominem idolo et dæmoni, qui est juratus ejus hostis; tum quia exhaurit et perdit ejus opes, famam, sanitatem, conscientiam. Ita Dalila Philistina cor, vires et vitam eripuit Samsoni. Ita septingentæ concubinæ Salomonis dementarunt regem sapientissimum, eumque ad sua idola colenda pertraxerunt et perdiderunt, III Reg. cap. xi, 1. Porro fornicario et peccatori excordi cor restituit timor Dei, judicii et gehennæ; Deus enim per timorem cor pulsat, et ad vitam spiritalem excitat. Nam, ut ait Sapiens, Eccli. xxi, 7: «Qui timet Dominum, convertetur ad cor suum.» Justos vero et generosos, sed dormitantes vel incogitantes, excitat Deus per amorem et beneficia; ut Davidis cor excitavit, II Reg. vii, 27, cum dixit: «Revelasti aurem servi tui dicens: Domum ædificabo tibi: propterea invenit servus tuus cor suum, ut oraret te oratione hac.»
Moraliter, disce hic quam bruta sit libido, quæ præ aliis vitiis homini, etiam sapienti et principi, cor et mentem eripit. Quocirca Diogenes, teste Laertio, lib. VI, dicebat «scorta esse regum reginas;» quod reges dementarent, ac ab illis quidquid collibuisset, peterent et impetrarent, ideoque in ipsos reges quasi regnum, imo tyrannidem exercerent; reges enim a populo non semper obtinent quod exigunt, at scortæ nihil negatur. Idem Diogenes dicebat scorta similia esse mulso lethalibus venenis temperato, eo quod afferrent quidem initio voluptatem, sed quam perpetuus dolor consequeretur.
Quocirca Demosthenes Corinthi postulans a Laide famosa meretrice corporis copiam, cum illa pro nocte stipularetur drachmarum decem millia, deterritus magnitudine pretii, mutavit sententiam dicens: «Non emo tanti pœnitere,» significans inhonestæ voluptati comitem esse dementiam, æque ac pœnitentiam. Xerxes iratus Babyloniis quod a se defecissent, postquam illos in suam potestatem redegit, vetuit ne ferrent arma; sed psalteriis tibiisque canerent, scorta alerent, cauponas haberent, quo voluptatibus evirati et excordes, non molirentur denuo defectionem. Testis est Plutarchus in Apophthegm. regum.
Demetrius Phalereus, cum vidisset juvenem luxuriosum: «Ecce, ait, quadratam statuam habentem syrma, ventrem, pudenda et barbam.» Ita Brussonius, lib. III, cap. xxxiii. Hæc Gentiles; quid jam dicant Christiani, quibus major a Christo puritas et sanctitas indicitur, quibusque magis nota est libidinis turpitudo, noxa, et vindicta æternorum ignium?
Excellently Solomon, taught by his own experience and danger (for perhaps he was damned on this account, since his salvation is doubtful), says: "Wine and women cause the wise to apostatize;" for, as the Poet says: Night and love and wine counsel nothing moderate: The one lacks shame, Bacchus and love lack fear. Excellently St. Ambrose, book IV on Luke, chapter 4: "Nor would I say the fever of love is less than that of heat. And so the one inflames the soul, the other the body. For our fever is avarice, our fever is lust, because desires are on fire;" and shortly after: "Yet the fever of the soul is more vehement than that of the body, and therefore for the pleasure of the soul the health of the body is generally despised, nor does one abstain from dangers." He offers an illustrious example: "When Theotimus suffered from a serious ailment of the eyes, and loved his wife, and was forbidden by the physician from conjugal relations, being unable to bear his desire, and carried away by the impulse of lust, he said: Farewell, dear light." In the heat of desire, therefore, knowing he would lose his eyes, he preferred to lose them rather than abstain from lust. Did not lust snatch away his heart and mind?
puerat? Utique, idque sensit, cum libido defersuit et oculos amisit; tunc enim errorem cæcitatemque suam deflens, sed sero, nec libidinis voluptatem retinere, nec oculos perditos recuperare valuit. Apposite quoque tres illi heroes custodes Darii regis, cum inter se quærerent et disputarent quidnam esset fortissimum? primus eorum respondit: «Forte est vinum; alius: Fortior est rex; tertius Zorobabel: Fortiores sunt mulieres: super omnia autem vincit veritas,» III Esdræ iii, 10. Mulieres ergo sunt Sirenes, quæ socios Ulyssis sua forma et cantu inescarunt, dementarunt et perdiderunt. Vis remedium? Unicum est in fuga. «Fugite fornicationem,» ait Apostolus, fugite aspectum vocemque mulierum. Illustre hac de re exemplum exstat in Vita S. Martiniani apud Surium, qui graviter et crebro tentatus a mulieribus, ut eas effugeret toto orbe factus est profugus, cujus hic jugis erat stimulus: «Fuge, Martiniane.»
Denique fornicatio eripit homini cor, id est mentem et cerebrum: quia in ipso ejus actu homo videtur esse impos sui, æstuare et furere instar epileptici. Unde philosophi nonnulli dixerunt actum venereum esse meram epilepsiam; præsertim quia ille si frequentetur, realiter hanc adducit, uti experientia vidi, et ratio physica clare id demonstrat. Quocirca Alexander Magnus, licet ab adulatoribus audiret se esse filium Jovis, tamen hominem se fateri coactus: «Ex usu, ait, Veneris, et a somno manifeste me esse hominem convincor,» Ita Plutarchus in ejus Vita.
Vinum et (et capitur pro id est: ita Emmanuel) ebrietas auferunt cor. — Septuaginta, hæc aliter dispungunt et vertunt, nimirum: Fornicationem, vinum et ebrietatem suscepit cor populi mei; verum alii passim dispungunt et vertunt, uti noster Interpres. Hebraice ad verbum est: Fornicatio, vinum et mustum vel, (ut Vatablus vertit, potus inebrians) captant, vel accipiunt, vel eripiunt, cor. Alludit hebraice תירש tirose, id est mustum sive vinum recens expressum, ad radicem ירש iarase, id est possedit et occupavit; eo quod cum crassum sit, turbidum, bulliens et fumosum, statim occupet et possideat cor, id est arcem mentis, faciatque hominem ebrium et amentem. Notat originem idololatriæ omnisque mali fuisse comessationes et compotationes: hæ enim eripiunt mentem, et judicium rectæ rationis, simulque libidinem inflammant, itaque hominem præcipitant in fornicationem aliaque scelera, ac tandem in infidelitatem et idololatriam; ejus enim Deus est venter. Id ita esse patet ex prima hominum post diluvium propagatione. Cum enim vinum inventum fuit a Noe, mox ipsi et multo magis ejus posteris cor ad se rapuit, et mentem eripuit, adeo ut plerique omnes ad vitia, imo ad idololatriam deflexerint. Noe enim moriens, gemens fremensque vidit pene totum orbem, id est omnes suos posteros impios et idololatras, uti dixi Genes. ix, sub finem capitis. Hinc nonnulli notarunt vinum a Noe inventum, adeo avide citoque ab omnibus arreptum tentumque fuisse, ut ipsum ejus nomen in omnes linguas transierit, idemque quod prius, apud omnes, licet jam linguis divisos, remanserit. Vinum enim hebraice, dicitur יין iain, vel ien: inde Janus (puta Noe) vini inventor: inde Græcum οἶνος; inde Latinum vinum; Gallicum vin; Italicum, Sclavonicum et Hispanicum vino; Germanicum, Anglicum et Belgicum wiin, et ita de cæteris gentibus et linguis.
Porro quam vinum et deliciæ eripiant cor, non tantum Prophetæ, sed et gentium philosophi docuerunt. Antisthenes, quodam prædicante delicias: «Hostium, ait, filiis contingat in deliciis vivere,» ut rem amentem et pestilentem detestans delicias, quas plerique pro summo bono complectuntur. Ita Laertius, lib. VI De Vitis Philos. cap. 1. Diogenes, apud Laertium eodem libro, distomachabatur in eos qui pro bona valetudine diis munera offerrent, et in ipso sacro omnibus voluptatibus se obruentes perderent. Idem eos qui per luxum in coquos, nepotes, scorta et adulatores facultates suas profunderent, similes dicebat arboribus per præcipitia nascentibus, quarum fructus homo non gustaret, sed a corvis et vulturibus ederentur: sentiens eos qui gulæ ventrique serviunt, non esse homines.
Socrates, apud Laertium, lib. II, cap. v, aiebat esse turpe, si quis sua sponte serviens voluptatibus talem se faceret, quales nemo domui suæ vellet habere servos. Talibus autem nullam salutis spem reliquam esse, nisi si pro eis deos comprecarentur alii, ut bonos dominos nancisci possent, quando prorsus decretum esset servire: indicans nullos turdiorem et miseriorem servire servitutem, quam qui et animo et corpore servirent voluptatibus. Idem admonebat voluptates non aliter quam Sirenas esse prætereundas, obturata aure instar Ulyssis ei qui properat ut Ithacam, id est virtutem veluti patriam, conspiciat.
Plato cum videret Agrigentinos magnis impensis ædificare, eodemque modo cœnare: «Agrigentini, ait, ædificant quasi semper victuri, et comedunt quasi semper morituri.» Ita Ælianus, lib. XII. Arcesilaus Scytha percunctanti qui fieret ut ab aliis sectis multi deficerent ad Epicureos, ab Epicureis nulli desciscerent ad alios: «Quoniam, ait, ex viris Galli fiunt, ex Gallis viri nequaquam.» Gallos dixit sacerdotes Cybeles eviratos, quasi diceret: In voluptatem proniores sumus, quam in virtutem, cum tamen hæc ex feminis viros, illa ex viris feminas efficiat. Ita Laertius, lib. IV, cap. vi. Idem respondit B. Thomas Morus cuidam roganti cur tam multi ad Lutheri hæresin voluptuariam deficerent.
Cato senior vinoso cuipiam et guloso ejus familiaritatem ambienti abnuit, causamque addidit: «Quia, inquit, vivere non possum cum eo qui melius et subtilius palato, quam corde sentit.» Ita Brussonius, lib. III, cap. vii. Tiberius Cæsar Attilio Butæ viro prætorio, cum ad inopiam per luxum redactus eam deploraret: «Sero, inquit, experrectus es.» Dormiunt nimirum temulentiæ ac luxui dediti verius quam vivunt; nam «vita mortalium vigilia est.» Ita Seneca in epistol.
Scipio Æmilianus Censor declaratus, audiens juvenem placentam ex melle in urbis formam compactam, Carthaginemque nuncupatam convivis diripiendam dedisse, equo privavit. Rogatus cur? «Quia, inquit, me prior Carthaginem diripuit.» Quo dicto militem damnavit ignavum et vecordem, qui gulæ deditus cum placentis potius melle conditis, quam contra hostes pugnaces belligeraret. Ita Brussonius, libro III, cap. 1.
Sed accipe propria vini et crapulæ. Pythagoras dicere solebat «ebrietatem esse insaniæ meditationem.» Ita Maximus, serm. 30. Leontichidas Spartiata rogatus cur parum bibant Spartiatæ? «Ne, inquit, alii pro nobis consultent,» q. d. Nequit prudenter de rebus consultare, cui sanum judicium a vino ablatum est. Ita Plutarchus in Lacon. Astyages cum rogasset Cyrum cur vinum non hausisset? «Quia, ait, metuebam ne in cratere mixta venena forent. Etenim cum tu in natalitiis amicum adhibuisti, perspicue didici eum vobis venena infudisse.» «Et quo pacto,» inquit ille, «o fili, hoc dignovisti?» «Quod videbam vos,» respondit, «neque corporis esse, neque mentis compotes.» Ita Xenophon in Pædia.
Androelides vir sapiens ad Alexandrum Magnum vino deditum dixit: «Vinum potaturus, rex memento te bibere terræ sanguinem: cicuta homini venenum, cicuta est vinum.» Ita Brussonius, lib. I, cap. xix. De Bonoso bibacissimo, qui postea Imperator creatus est, dixit Aurelianus: «Non ut vivat, sed ut bibat natus est.» Ita Vopiscus in Aureliano. Idem Bonosus se suspendit: ac roganti cuipiam quis esset suspensus, respondet alter non hominem esse, sed amphoram. Æschines dicebat: «Speculum formæ est æs (olim enim specula fiebant ex ære polito), vinum autem animi:» nihil enim tam occultum in corde, quod ebrius non effutiat. Ita Maximus, serm. 30.
«Luxuriosa res est vinum, et tumultuosa ebrietas.» Proverb. xx, 1. «Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? Nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis? Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus, ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.» Proverb. xxiii, 29. «Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum: quia nullum secretum est, ubi regnat ebrietas.» Proverb. xxxi, 4.
S. Basilius et Ambrosius dicunt ebrietatem esse voluntariam insaniam. Amplius ait S. Bernardus, lib. De Modo bene vivendi, cap. xxv: «Multi, ait, per vinum a dæmonibus capti sunt, nec est aliud ebrietas, quam manifestissimus dæmon.» Et paulo ante: «Ebrietas corpus debilitat: ebrietas generat perturbationem mentis: auget furorem cordis; ita alienat mentem, ut homo nesciat seipsum.»
Monachus quidam Ægyptius, interrogatus cur assidue sibi voluptates subtraheret, respondit: «Subtraho eas mihi, ut iræ causam et occasionem præcidam. Scio enim illam semper de voluptatibus belligerari, mentemque meam perturbare, et cognitionem ipsam fugare.» Ita Nicephorus, lib. XI Hist. cap. xliii.
Versus 12: My people have consulted their wood. — He proves that fornication and...
12. Populus meus in ligno suo interrogavit. — Probat quod fornicatio et ebrietas auferunt cor, ex eo quod homines deducant ad idololatriam, ut idola lignea, surda, cæca, muta et inania interrogent quasi deos suos, et consulant de futuris rerum eventis. Aut potius sensus est, q. d. Adeo luxus et libido tam fornicandi, quam idololatrandi dementavit eos, ut a lignis et baculis oracula poscant.
Quæres, quodnam sit hoc lignum? Primo, Chaldæus, Rupertus et Lyranus respondent esse ligneum idolum; secundo, Isidorus esse pseudoprophetas quos consulebat populus: hi metaphorice vocantur lignum, quia eis quasi ligno et scipioni innitebatur vulgus; tertio, melius S. Hieronymus, Haymo, Hugo et Vatablus, per lignum hic accipiunt baculum divinatorium: eo enim quasi instrumento divinabant. Unde Septuaginta vertunt: In symbolis eorum interrogabant; erant enim hi baculi superstitionis et divinationis symbola. Hinc et subdit: «Et baculus ejus (ab eo interrogatus) respondit ei.»
Nota: Veteres Chaldæi, eosque secuti Hebræi, utebantur ῥαβδομαντίᾳ et βελομαντίᾳ, id est divinatione per virgas et sagittas. Ita Nabuchodonosor dubitans an Jerusalem, an Philadelphiam oporteret bello appetere, accepit duas sagittas, quarum uni inscripsit nomen Jerusalem, alteri nomen Philadelphiæ; deinde sorte eas commiscuit, unamque eduxit, qui cum videret inscriptum nomen Jerusalem, conjecit illam sibi primo esse expugnandam, Ezech. cap. xxi, 21. Vide ibi dicta. Rursum sagittam jaciebant in altum, et aspiciebant quo illæ caderent; an antrorsum, an retrorsum; an ad dexteram, an ad sinistram, eoque sibi pergendum esse conjectabant. Ita Theophylactus. Tertio, Moses Samsonis filius, in explicatione præcepti negativi 52, commemorat hujusmodi ritum: Decorticabant baculum ligneum uno
untam ex latere, tum in aerem projiciebant; si primo jactu apparuisset superior pars decorticata, at secundo jactu superior pars adhuc vestita, prosperum successum augurabantur: sin e contra primum pars vestita, infelicem: si utroque jactu vestitum vel nudatum latus superius fuisset, mixtum eventum sibi pollicebantur; et hæc ab Osee hic notari et carpi. Vide Rhodiginum lib. IV, cap. xxix, et Delrio, lib. IV Disquis. Magic. cap. ii, Quæst. VI, sect. I, sub finem, et sect. III, sub initium.
Spiritus enim fornicationum decepit eos. — Aliqui per hunc spiritum accipiunt stimulum carnis, puta vehementem inclinationem et impulsum ad fornicandum. Huc accedit Cassianus, Collat. VII, cap. xxxii, qui ex Sereno abbate docet spiritum fornicationis esse dæmonem incitantem ad fornicationem: licet enim dæmones sint incorporei, et quisque eorum homines ad quælibet vitia sollicitet, tamen ut sit inter eos aliquis ordo, utque ordinatius, ideoque potentius et efficacius homines oppugnet, ipsimet inter se operas et vitia distribuerunt; ita ut hi præsint huic vitio, ad illudque sollicitent, isti illi, alii alteri, inde enim in Scriptura vocari videntur spiritus iræ, superbiæ, gulæ, luxuriæ, etc. Sic Moabitides puellæ deceperunt Hebræos, dum eos primo induxerunt ut secum fornicarentur, deinde ut idolum suum Beelphegor colerent, itaque Dei iram et plagam eis acciverunt, Num. xxv.
Secundo, «spiritus fornicationum» est ardor et impetus animi, incitans eum ad idololatriam; ita Theodoretus, Theophylactus, Arias et alii. Hoc spiritu quasi œstro acti vesani Israelitæ ruebant ad idola colenda, uti fornicator ruit ad scorta; uti patet ex Prophetis, qui passim in hunc ardorem invehuntur et detonant. Unde sequitur: «Et fornicati sunt cum Deo suo,» q. d. Fornicando, id est idololatrando, desciverunt a Deo Deique cultu. Uterque sensus huic loco congruit, uti dixi vers. 10; sed posteriorem magis intendit Spiritus Sanctus.
Versus 13: They sacrificed upon the tops of the mountains. — These "tops" are what are...
13. Super capita montium sacrificabant. — Hæc capita sunt quæ a loci altitudine excelsa vocantur passim in libris Regum. Et super colles accendebant thymiama, — id est incensum, suffitum. Græcum enim θυμιάω significat suffire, suffumigare, adolere incensum, et hoc significat hebræum קטר katar: thymiama ergo hic non tantum est illud compositum ex stacte, onyche, galbano et thure, quod Deus jussit adoleri in altari thymiamatis, Exod. xxx, 34; sed etiam thus, ambra, et quodlibet incensum, edens suffitum.
Because its shade was pleasant (agreeable, delightful). — Virgil says the same about the white poplar tree (for this is what the Hebrew libne signifies: for there are also black poplars), in Eclogue 9: Here the white poplar overhangs the grotto, And pliant vines weave their shady cover. Therefore your daughters shall commit fornication, — meaning: As punishment for your fornication, both bodily and spiritual, namely idolatry, God will permit your daughters to commit fornication bodily, both with their lovers and with your enemies, namely the Assyrians; who will abuse them when they lead them away captive, and He will neither prevent nor punish them: so it will come about that they fornicate more and more, and afflict you with greater pain and shame, and wound your spirits. So Theodoret, Haymo, Albert, and Hugo.
Second, the Chaldean, Vatablus, and Pagninus translate in the present tense: therefore your daughters commit fornication, meaning: Because you commit fornication, hence by your example your daughters and brides also commit fornication, especially because they are away from your houses and eyes, and dwell at the high places in wooded and pleasant spots, which entice to crime, so that just as you break faith with God, so by God's just judgment your brides also break the faith given to you. For the law of retaliation applies: Let faith be broken for him who breaks faith. For "brides" the Hebrew is כלות callot, which can be translated with the Chaldean, Theophylactus, and Vatablus as daughters-in-law, that is, the wives of your sons, meaning: These shall break the faith given to your sons by committing fornication with adulterers; just as you broke the faith given to God by fornicating with idols: and thus they will afflict and destroy with shame and grief both you and your sons, their husbands.
Versus 14: I will not punish (that is, I will abandon, neglect, permit to sin with...
14. Non visitabo (id est deseram, negligam, peccare impune permittam: ita S. Hieronymus, Theodoretus, Hugo, Lyranus, aut, ut Isidorus et Vatablus, q. d. Non puniam tam severe ut vos, filias et sponsas vestras, cum adulteraverint). Causam subdit: Quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur. — Est enallage personæ: ex indignatione enim quasi avertens faciem ab ipsis, mutat secundam personam in tertiam, dicens: «Ipsi,» id est vos ipsi, q. d. Quia vos, relictis filiabus et uxoribus, aditis meretrices, cum eisque scortamini; hinc ipsæ vestro exemplo irritatæ, et a vobis derelictæ, pari modo et jure relictis vobis adibunt amasios et adulteros, cum eisque fornicabuntur. Hebræa habent: Quoniam ipsi cum meretricibus separabantur, id est, separatim relictis filiabus et uxoribus conversabantur
(1) Vide Ezech. xxi, annotat. ad vers. 21.
et scortabantur: licet Marinus in Lexico hebræum יפרדו iippuredu, id est separabuntur, derivet a פרד pered, id est mulus (qui sic dicitur, quod sit generatione separatus), q. d. Mulos, id est spurios gignent; vel, q. d. Ad instar mulorum abutuntur matrimonio, non generandi causa, sed explendæ libidinis ergo duntaxat. Porro meretrices hæ erant sacerdotissæ Beelphegor, id est Priapi, et sua prostitutione eum colebant, ait S. Hieronymus, Cyrillus et Theodoretus, de quibus III Reg. xv, 12, aut Veneris cultrices, ut vult Albertus, quæ sedentes ad ejus templum adventantibus se prostituebant, uti dixi Baruch vi, 42.
Morally, learn here that children and wives imitate their parents and husbands in crime, and that God avenges the sins of the latter through the sins and shame of their children and wives. Thus He avenged the adultery of David through the crime of Absalom, who violated the wives of his father David, 2 Kings 12:14. Excellently Juvenal, Satire 14: And what follows the younger generation through the vice of the elders, And the stains and wrinkles that disfigure fair things, Which the parents themselves show and hand on to their children, If ruinous dice please the old man, his bulla-wearing heir also plays, And rattles the same weapons in a little dice-box. So nature commands. And with the effeminate. — These were men or male prostitutes, such as pathic boys, priests of Priapus, who by their effeminacy and passive Sodomitic intercourse, serving the Sodomites, made themselves as it were women from men, and are therefore called effeminate. Whence Aquila translates ἐνηλλαγμένους, that is, changed, namely from the male function to the female; the Septuagint, τετελεσμένους, that is, consecrated, namely to Priapus or Venus; Theodotion, κεχωρισμένους, that is, separated from the common people, as priests of Priapus. So Cyril, who says: They were men, but changed into women by effeminacy, who with womanly
ciferatione et cymbalis utentes, facesque ferentes circumcursabant. Sic et Theodoretus, Rupertus, Haymo, Hugo, Lyranus et alii, qui et addunt aliam causam cur vocentur effeminati; quia, inquiunt, multi ex illis castrabantur, fiebantque eunuchi; ut ad venerem tantum passivam valerent, quasi feminæ, non activam. Porro hosce viros succubos Beelphegor, id est Priapo, consecratos fuisse in Israel et Juda, patet III Reg. xiv, 24, et IV Reg. xxiii, 7. Sed audi S. Hieronymum: «Nos, ait, effeminatos vertimus. Hi sunt quos hodie Romæ matri non deorum, sed dæmonum servientes, Gallos vocant, eo quod de hac gente Romani truncatos libidine in honorem Atys (quem eunuchum meretrix fecerat) sacerdotes illius manciparint: propterea autem Gallorum gentis homines effeminantur, ut qui urbem Romam ceperant, hac feriantur ignominia. Istiusmodi idololatria erat in Israel, colentibus maxime feminis Beelphegor, ob obsceni magnitudinem, quem nos Priapum possumus appellare.»
Secundo tamen, non minus apte pro effeminatis vertas meretrices. Has enim proprie significat hebræum קדשות kedesçot, quod est femininum; viri enim et mares masculine vocantur קדשים kedesçim (possunt tamen et hi feminine vocari kedesçot per catachresin, quia erant effeminati, uti jam dixi). Favet S. Hieronymus: «Sciendum, inquit, quod in præsenti kadescot, meretrices ipsas, id est sacerdotes Priapo mancipatas vocet.» Verum recte suspicatur Ribera in codice S. Hieronymi esse mendum librariorum, et legendum esse ipsos, «sacerdotes Priapo mancipatos vocet,» ne secum pugnet: nam paulo ante eos «viros» vocavit. Erant ergo virili sexu, sed meretrices et feminæ abusu libidinis et naturæ. Favet et Symmachus, qui ἑταίρας, id est socias, amicas, amasias, proprie meretrices appellavit. Sic et Theophylactus: «Initiatos, inquit, hujusmodi vocat sacros mystas, dignos jam arcanis apud illos sacris judicatos, ceu perfectiores: qui mares esse visi femellæ fuerunt, cymbalis utentes, femineisque ululatibus circumibant trivia, Beelphegor sacramenta perficientes.» Et Chaldæus qui vertit: Cum scortis comessantur et potant. Ubi nota: Hebræis plus est kedesça, quam זונה zona: zona enim significat quamlibet meretricem, kedesça vero famosam, publicam, quasi lupanari jam auctoratam et consecratam: hæc enim dicitur kedesça, id est sancta, per antiphrasim, quia spurcissima et fœdissima, ac spurcitie sua infamis et celebris. Rursum kedesca, id est sancta, vocabatur meretrix, quæ Priapo aut Veneri erat consecrata quasi sacerdos, quales hæ erant.
Et (id est idcirco, scilicet ob scelera jam recensita) populus non intelligens vapulabit. — Cum scilicet tandem a me punietur, exscindetur, et in captivitatem, puta in Assyriam, ducetur. Ita S. Hieronymus. Tigurina vertit: Et populus, qui intelligere noluit, variis jactabitur malis; Vatablus: Populus non intelligens, peribit, vel corruet, q. d. «Populus, ignorans Deum, corruere solet. Aut stupore afficietur cum scilicet sentiet tanta Dei flagella, qui, licet sit misericors, est tamen et justus in puniendis peccatis,» et tarditatem supplicii gravitate compensat. Hebræum לבט labat proprie significat impingere, offendere, ruere, vapulare; R. David vertit, pervertetur; R. Joseph, claudicabit; Thargum, capietur; R. Salomon, laborabit, fatigabitur; Pagninus, festinabit, anceps erit et dubius, nesciens quo se vertat.
Versus 15: If you commit fornication, O Israel, let not Judah at least offend. — He turns...
15. Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Juda. — Ab Israel sermonem convertit ad Juda, eumque monet ut memor templi et regni Dei (in Juda enim regnabat Deus per posteros Davidis, ibique suam habebat domum et templum) non imitetur Israel fornicando, et fornicatione sua honorando et colendo Beelphegor aliosque deos, id est dæmones.
Et nolite ingredi in Galgala. — Galgala locus et erat et civitas inclyta, distans a Jordane stadiis quinquaginta, a Jericho stadiis decem: miraculis et religione patrum sancta et illustris. Nam primo hic transito Jordane castra longo tempore posuerunt filii Israel, ibique prima publica facta est gentis circumcisio. Ibi enim Josue circumcidit omnes masculos Hebræorum, qui per 40 annos peregrinationis nati erant in deserto, ibique primum in Chanaan Pascha celebravit: unde in Galgala Hebræi adierunt quasi possessionem terræ promissæ. Nam deficiente manna, ibidem primum comederunt de frugibus terræ. Inde locus nomen accepit, dictusque est Galgala, Josue v, 9, ubi sic legimus: «Dixitque Dominus ad Josue (peracta circumcisione): Hodie abstuli opprobrium Ægypti a vobis,» quia hodie vos a vita et moribus incircumcisorum Ægyptiorum, per circumcisionem transtuli in sanctam meam legem et gentem; ideoque «vocatum est nomen loci illius Galgala.» Galgala enim, vel Gilgal, vel Galgal, vel, ut S. Hieronymus vocat, Golgol, hebraice idem est quod amotio et ablatio; scilicet præputii, et consequenter opprobrii, et gentilismi Ægyptiorum: radix enim גלל galal significat devolvere, removere, auferre: inde geminata ghimel littera, ghilghal, vel galgal, idem est quod devolutio, remotio, ablatio.
Secundo, in Galgala Josue accepit omen victoriæ et possessionis Chananææ; videns enim angelum evaginatum habentem gladium, perrexit ad eum, et ait: «Noster es, an adversariorum?» audivitque ab eo: «Nequaquam, sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio,» ut tibi Chananæam subjugem: «Solve calceamentum tuum de pedibus tuis; locus enim in quo stas sanctus est,» Josue v, 13.
Tertio, in Galgalis Josue reposuit duodecim lapides, quos tulerat de medio Jordanis alveo, idque ut ibi essent in perpetuum monumentum transitus miraculosi, quo duodecim tribus sicco pede per Jordanem transierant in Chananaaam, Josue iv, 20. Unde S. Hieronymus in Epitaphio S. Paulæ, ait hosce lapides ibidem visos a S. Paula. Hi duodecim lapides repræsentant duodecim tribus et patriarchas; ac consequenter duodecim Apostolos, quasi duodecim petras et fundamenta Ecclesiæ, Apoc. xxi, 14. Ita Tertullianus, lib. IV Contra Marcion. cap. xiii.
Quarto, in Galgalis per multos annos constitit tabernaculum Dei, cum arca et propitiatorio; unde ibidem Samuel judicabat populum, ibique Saulem secundo in regem unxit, I Reg. x, 8. Ibi quoque Agag regem Amalec occidit, I Reg. cap. xv, 33. Quinto, Elias et Elisæus frequenter versabantur in Galgalis, ibique prophetabant, et faciebant miracula, IV Reg. ii, 1, et iv, 38.
Hac de causa idololatræ idola sua jam inde ab initio statuerunt in Galgalis, utpote loco sancto adeo, et celebri. Nam tempore Aod, qui tertius a Josue fuit judex Israelis, erant idola in Galgalis, ut patet
Ubi nota dæmonem esse simiam Dei, ideoque coli velle ubi cultus fuit Deus, tum ut Deum possessione sua excludat, tum ut celebrior sit ejus honos et veneratio. Idcirco Antichristus sedem regiam constituet in Jerusalem, uti ostendi Apocal. xi, 8; ibique in templo sedebit et coletur ut Deus, tum ut habeatur verus rex Sionis, id est Messias, successor Davidis et Salomonis, tum ut profanet urbem olim sanctam, et pro templo Dei suum constituat, tum ut evertat monumenta omnia passionis, resurrectionis et ascensionis Christi, cujus ipse erit hostis, et Antichristus. Sic experientia constat dæmonem maxime insidiari monasteriis tum virorum, tum feminarum, ut magam vel magam, lubricam, turbulentam, etc., aliquam in illud inducat, quæ cæteras omnes vel turbet, vel inficiat, ut ibi maxime cultus fuit Deus, colatur ipse, itaque Deum suo templo quasi expellat, de eoque se vindicet.
In Bethaven. — Bethaven urbs fuit Judææ, sed ignobilis, sita juxta Bethel, de qua Josue vii, 2, et de ea hic loqui Prophetam censet a Castro. Verum S. Cyrillus, S. Hieronymus, Theophylactus, Theodoretus, Haymo, Lyranus et alii passim putant ipsam Bethel vocari Bethaven; tum quia ei erat vicina; tum quia Bethel erat celeberrima, primo sanctitate et pietate, postea idolis et idololatria. Jeroboam enim vitulos aureos collocavit in Dan et Bethel, quasi in duobus regni limitibus, ibique hisce vitulis per se sacrificavit. Nota: Bethel prius dicta est Lusa, ob copiam nucum et amygdalarum (hæc enim hebraice vocantur לוז luz); a Jacobo vero patriarcha, qui ibi vidit Deum scalæ innixum, et angelos per scalam ascendentes et descendentes, vocata est Bethel, id est domus Dei, Genes. xxviii, 19. Eadem a Prophetis per antiphrasin vocatur Bethaven, id est domus iniquitatis, ut vertit Theodotion, aut domus nihili, ut vertunt Symmachus et Aquila. Septuaginta pro און aven per crasin legentes און on, vertunt, domus doloris, vel domus idoli, quia in ea erat templum, in quo colebantur vituli aurei Jeroboam. Id ita esse patet Amos v, 5, ubi Propheta eadem pene verba, quæ hic habet Osee, usurpat, aitque: «Nolite quærere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, etc., quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis,» hebraice aven; Bethel ergo est Bethaven. Monet itaque Judam, puta duas tribus, ne adeant idola vicina posita in Galgalis et in Bethel. Dico vicina, quia Galgala et Bethel erant in sorte tribus Benjamin, ut patet Josue xviii, 12 et 22; ideoque ea potius nominat, quam Dan aut Samariam. Dicit autem: «Ne ascenderitis in Bethaven,» quia Bethel sita erat in loco alto. Ita Vatablus.
Tropologice, Bethel fit Bethaven, cum regnum, populus, urbs, uti Anglia, Scotia, Dania, a fide et cultu Dei ad hæresin desciscit, cum templa in stabula, monasteria in armamentaria, hospitalia in tabernas et ganeas convertuntur, quibus competit illud Jeremiæ et Christi: «Domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis illam speluncam latronum,» Matth. xxi, 13. Rursum sancta anima fit Bethaven, cum a Dei gratia per peccatum excidit; tunc enim a regno et dominio Dei transit in jus et potestatem diaboli.
Nota Prophetam hic et deinceps usque ad finem capitis, maxime loqui duabus tribubus; ad illas enim convertit sermonem vers. 15, dicens: «Si fornicaris in Israel, non delinquat saltem Juda.»
Neque juraveritis: Vivit Dominus, — q. d. Ne juretis per vitam idoli, quod est in Galgalis, vel in Bethel, ei attribuendo nomen Dominus, hebraice Jehova, quod est nomen incommunicabile, et proprium Deo vero. Juramentum enim est actus latriæ: jurando enim per aliquem, testabantur eum esse infallibilem, primam et increatam veritatem; ac consequenter esse numen et Deum: eum enim jurantes in testem suæ assertionis vocabant dicentes, v. g. Vivit Dominus, quod hoc illudve fecerim, aut faciam, quasi dicerent: Juro per Deum vitamque Dei, quod hoc illudve feci, aut faciam. Sicut ergo paulo ante vetuit cultum idoli, ita hic vetat juramentum per idolum: hoc enim est protestatio et invocatio numinis Deique veri. Ita Theodoretus, Albertus, Hugo, Lyranus et alii.
Alii exponunt, q. d. Ego Deus et Dominus, sive Jehova vester, nolo ut per me meamque vitam amplius juretis, cum sitis idololatræ; nolo ut ore, quod invocatione idolorum polluistis, juretis, nominetis et invocetis, itaque polluatis nomen sanctum meum. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Theophylactus, Haymo, Isidorus, Vatablus et alii. Verum hæc expositio non recte cohæret cum eo quod præcessit: «Nolite ingredi in Galgalam, et ne ascenderitis in Bethaven;» huic enim annectit: «Neque juraveritis: Vivit Dominus,» hæc enim tria pari casu, tenore et nexu dicuntur, ut patet ex Hebræo. Eodem ergo spectant; scilicet ad hoc ne colant idola in Galgalis et Bethaven, neve per ea jurent. Alioqui quæ esset connexio dicere: Nolite colere idola in Galgalis et Bethaven, et nolite jurare per nomen meum. Contrarium enim potius dicendum esset, hoc modo: Nolite colere nec jurare per idola, quæ sunt in Galgalis, sed potius colite me, et jurate per nomen meum.
Versus 16: For like a wanton heifer Israel has turned aside. — He sets before Judah the...
16. Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israel. — Proponit Judæ petulantiam et lasciviam Israelis, quasi rem fædam, indignam, et Dei indignationem exitiumque gentis provocantem; ut Juda aliena insania et periculo sapiat, illudque declinet, q. d. Israel carens cerebro lasciviat ut vacca; at tu, o Juda, persta in Dei lege, quasi leo: huic enim te assimilavi, Genes. xlix, 10. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Theophylactus, Haymo et alii. In Hebræo est elegans paronomasia: Sicut vacca, vel vitula, שררה שרר sarera sarar, Israel, q. d. Sicut vacca rebellis rebellavit Deo Israel. Ita Vatablus. Surera enim significat vaccam quæ lascivia vel œstro agitatur, ideoque indomita et rebellis jugum omne excutit, et quasi furens huc illucque discurrit.
Therefore the Septuagint translates: Like a heifer stung by a gadfly Israel went mad; by a gadfly, that is, a goad, as St. Jerome teaches from Virgil; for thus Virgil sings, book III of the Georgics: Around the groves of Silarus, and green with holm oaks, Flying in great numbers over Alburnus, there is one whose name Is Gadfly in Roman tongue, Oestros the Greeks have called it; Fierce, harsh-sounding; at whose noise the whole herd, Terrified, scatters through the woods. The gadfly signifies the frenzy of the Hebrews, by whose insane impulse they were carried and rushed to the worship of idols. Our translator more generally, properly, and adequately renders it "wanton;" for heifers are wanton not only from the goad, but also from pasture, love, and other causes. Whence the Chaldean translates: Like an ox that is fattened and kicks, so Israel rebels because of the abundance of goods, according to Deuteronomy 32:15: The beloved grew fat and kicked, etc. But our translator better renders it "heifer" than "ox," both because the Hebrew פרה para signifies a cow, not an ox; and because the females of almost all animals are more wanton, petulant, and delirious than males, as Aristotle teaches in the book On Physiognomy, and from him Augustine Niphus, who adduces physical reasons for this: "More mischievous," says Aristotle, "are the females than the males, and more forward, and less defensive;" again: "Males are of a stronger and more just nature; but females are more timid and more unjust by nature." Yet because females have less brain, judgment, spirit, and strength, hence nature compensating for this from elsewhere, they have more passion, emotion, forwardness, and shamelessness: for with these nature supplies what is lacking.
Denique Propheta comparat Israelem vaccæ, non cani vel asino. Primo, quia coluit vaccas, puta vitulos aureos; vocatur vacca potius quam vitulus, ad majorem confusionem, quia sic miro fornicationis modo a vitulis subigebatur, quibus visibiliter adorando se substernebat; invisibiliter vero suam animam tauro, id est dæmoni, prostituebat. Secundo, quia Deus ejus erat venter, et, ut ait David: «Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum.» Tertio, quia ejus lascivia commutanda erat in jugulationem, jubilus in mugitum et planctum. Ita Ruffinus, Rupertus et ex iis Delrio, adagio 977. Denique quia vitulabatur et lasciviebat, uti vaccæ et vituli quos colebat.
Nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine, — id est in loco lato et spatioso, q. d. Sicut agnus, qui saginatur, latissime in pascuis uberrimis pasci sinitur, ut impinguatus statim mactetur; ita Deus sinit Israelem bonis affluere et lascivire, ut sit prædæ Assyriis, ab eisque spolietur et juguletur. Ita S. Hieronymus, Vatablus et Lyranus.
Secundo, alii, q. d. Israel captivus ibit in Assyriam, ubi non lasciviet ut vacca; sed ducetur quo hostes volent, ageturque ad nutum Assyriorum tanquam agnus mansuetus. Ita Haymo, Hugo et a Castro. Aut sicut agnus mansuetus ubique matris ubera requirit; ita Israel in captivitate domitus et mansuefactus, me meaque ubera requiret. Ita Theodoretus et Theophylactus.
Tropologice, S. Hieronymus per Israel hæreticum, per Juda fidelem et Ecclesiasticum accipit: «Si semel, ait, fornicaris, hæretice; saltem tu, Ecclesiastice, non delinquas; nec ingrediaris in Galgalam, hæreticorum conciliabula, ubi peccata omnia revelantur, et instar porcorum volutantur in cœno (alludit enim Galgala ad גלה gala, id est revelavit, et ad גלל galal, id est revolvit, volutavit), ne te ascendere putes ad superbas et arrogantes falsorum dogmatum fictiones. Non est enim ibi domus Dei, sed domus idoli. Sicut enim vacca percussa asilo, percussi sunt hæretici ardentibus diaboli sagittis, et legis notitiam reliquerunt: ideo pascentur in lata et spatiosa via, quæ ducit ad mortem, et patientia Domini bonique pastoris eos nutriet ad interitum.» Idem, mutato nomine hæretici, adaptes ambitioso, luxurioso, avaro et cuilibet peccatori.
Versus 17: Ephraim is a partaker of idols, let him alone, — meaning: O Judah, let Ephraim...
17. Particeps idolorum Ephraim, dimitte eum, — q. d. O Juda, dimitte Ephraim, id est Israel, puta decem tribus, quæ sunt participes cultus et mensæ idolorum; comedunt enim idolothyta, scilicet carnes et cibos idolis immolatos: noli ergo eum imitari, noli cum eo participare in idolis et idolothytis. Ita S. Hieronymus, Theophylactus, Hugo, Lyranus et alii. Minus recte Rupertus et Vatablus censent hæc esse verba Dei ad Prophetam, q. d. Luseris operam, si ad pœnitentiam invitaris Ephraim; dimitte ergo eum cum suis cupiditatibus et idolis. Gravissima enim est pœna dimitti a Deo, et tradi sibi suisque concupiscentiis.
Versus 18: Their banquet is set apart. — He gives Judah reasons why he ought to avoid the...
18. Separatum est convivium eorum. — Dat causas Judæ, cur Israelis commercium et societatem vitare debeat. Prima est hæc, q. d. Quia illorum cultus, religio et convivium a tuo, o Juda, separatum et diversum est: tu enim abstines cibis lege Levit. xi vetitis; illi sine scrupulo iis vescuntur, tu participas ex hostiis pacificis Deo immolatis; illi participant et comedunt idolothyta.
Ita S. Hieronymus, Albertus et Hugo; tu post epulas castum te conservas; illi epulis distenti ardent in libidines. Hoc est quod sequitur: «Fornicatione fornicati sunt.» Pro separatum est convivium, hebraice est סר סבאם sar sobeam, id est recessit potatio vel compotatio, id est convivium eorum. Hebræi enim vocant miste, id est compotationem, uti et Græci συμπόσιον, a communione potus, quod Latini a communione victus et cibi vocant convivium. Est metaphora a vinis acidis. Nam recedere venuste ab Hebræis usurpatur de vino, quando in vappam resolvitur. Unde et Græci tale vinum ἐξεστηκός, Cicero, vinum fugiens, Flandri afgaenden wiin vocant. Chaldæus, R. David, Vatablus, Pagninus et alii recentiores vertunt: Deturbiuit vel fætuit potus eorum, q. d. Vinum eorum erat olim vinum cos, id est coloratum, odoratum, sapidum; jam per scelera eorum recessit a suo colore, odore, sapore; factumque est decolor, putidum, acidum, q. d. Lætitia eorum in tristitiam versa est, gaudia in luctum, epulæ in absinthium.
Mirum est Septuaginta vertere: Provocavit Chananæos: quod sic explicat S. Hieronymus, q. d. «Tantum studium habuit Israel in idolorum cultu, ut non imitatus sit Chananæos, id est ethnicos, sed ad imitationem sui eos provocaverit erroris.» Denique Isidorus vertit: Recessit ebrietas et crapula eorum, quasi Israelitis hic tacite objiciatur, quod usque ad crapulam et vomitum sese ingurgitarent.
Dilexerunt ignominiam protectores ejus. — Altera ratio qua urget Propheta Judam, ut recedat ab Israel; quia, inquit, «protectores,» id est dii quos colunt, vel, ut Chaldæus, Hebræus, Pagninus et Vatablus, principes ejus, qui sanciunt idololatriam, fornicationem, crapulam, illumque ad ea inducunt verbo et exemplo, iisdem non nisi ignominiam et probrum ipsi accersunt. Itaque per ignominiam intellige probrosam et ignominiosam tam idololatriam, cum S. Hieronymo, Haymone, Hugone et Lyrano, quam gulam et fornicationem, cum Aria et Chaldæo, qui vertunt: Fornicationem dilexerunt, ut venirent sibi in ignominiam proceres eorum.
Legit Interpres הבו habo, id est afferre; jam aliis punctis legunt, הבו habu, id est afferte, date. Unde vertunt: Diligunt, date ad ignominiam, clypei ejus, id est protectores ejus qui eum tuentur ut clypei, q. d. Protectores et principes Israelis diligunt munera, dicuntque: Date, date nobis dona, quod est illis, æque ac populo ignominiosum. Ita Vatablus, Pagninus, Isidorus, Rabbini. Aut, ut Arias, date, scilicet vina et delicias, q. d. Assidue postulant vina et delicias, quasi Epicurei, quæ est summa ignominia. Verum hæc versio obscurior est, ac textui nonnulla addit et supplet; nostra vero clarior, planior, magisque adæquata est, ideoque verior et germanior.
Versus 19: The wind has bound him up in its wings. — The Septuagint: A whirlwind shall...
19. The wind has bound him up in its wings. — The Septuagint: A whirlwind shall hiss in his wings, meaning: The whirlwind of divine indignation and vengeance shall, as it were with its wings, bind up Israel, or the Synagogue, and carry it off into Assyrian captivity; and there most swiftly scatter it to all corners of the world, just as a whirlwind is accustomed to twist, toss, and scatter chaff. Or, meaning: Wherever the wind blows, it shall carry with it the bound Israel; therefore he shall most swiftly fly away from here, as if driven by the swiftest and most rapid wind. For wings are attributed to winds by metaphor, because of their speed; whence they are also depicted as winged, just as angels are, says Isidore, book VII of the Etymologies, chapter 5. Hence Ovid, Metamorphoses I: He unleashes the South Wind, and the South Wind flies forth on dripping wings. Thus rainwaters are said not only to be enclosed in clouds, but also to be bound, Job 26:8, so that they cannot move and travel except together with the clouds; for clouds are the vehicle of rain. So Pineda in that passage. Whence the Syriac translates: The spirit shall be bound in their wings; the Antiochene Arabic: A bent (twisted) spirit comes in his wings; the Alexandrian Arabic: Winds blew from his wings. It is a poetic description of the captivity. So Rufinus, Theodoret, Theophylactus. For "bound" the Hebrew is צרר tsarar, that is, bound, constricted, twisted, tightened, afflicted, troubled. Cyril and Theophylactus for אותה ota, that is, her, with other vowel points read אתה atta, that is, you; whence they translate: You are a whirlwind in his wings, as if the Prophet were speaking to God and saying that He Himself is the whirlwind that will carry Israel away; or, as Cyril says, meaning: You, Judah, have been to Israel like a whirlwind in the wings of a bird: for when Israel saw you, who have the temple, already sluggish and supine, and bound in the same sins, it apostatized more and more quickly.
Ex adverso S. Hieronymus, Haymo, Albertus, Hugo et Lyranus per spiritum hunc accipiunt diabolum, q. d. Diabolus est qui impellit Israelem ad idololatriam aliaque scelera; adeo ut videatur ei mentem et voluntatem colligasse, eaque astrinxisse idolis. Sic dæmon peccatorem alligat amasiæ, vino, ambitioni, itaque ligatum agitat et raptat, quasi mancipium, quocumque vult, uti magas et sagas tam corpore quam spiritu raptat ubilibet. Secundo, Leo Hebræus vertit: Ligavit ventum in alis suis; quod Vatablus exponit, q. d. Ventus constrictam tenebat illam congregationem (hanc enim significat hebræum אותה ota, quod est femininum) Israelitarum in alis suis, et ita eos alio transferet, puta in captivitatem Assyriacam; alas enim vocat oras et sinus vestium, quasi Israel in iis ligatum habeat ventum sive turbinem, qui eum ita alatum celerrime transfert in Assyriam. Unde et Symmachus vertit: Ligavit ventum in alis venti; quod explicans S. Hieronymus: «Ligavit, ait, eos diaboli spiritus in alis suis, qui circumferuntur omni vento doctrinæ, et stabili in Ecclesia pede permanere non possunt.»
Secundus hic sensus coincidit cum primo: sive enim dicas Israelem in Assyriam abreptum
turbinis iræ Dei, sive alis turbinis sui, eodem res redit; turbo enim Israelis non est alius quam turbo iræ Dei, quem scilicet ei ira Dei indidit et impressit, ut eum auferat in Assyriam; sicuti vis jacientis lapidem, et vis jacti lapidis, eadem est. Jaciens enim vim suam lapidi jacto imprimit, ut eum projiciat quo vult: vis ergo hæc tam est hominis jacientis, quasi efficientis, quam lapidis jacti, quasi recipientis et patientis. Denique hebræum אותה ota, id est eam, aliqui referunt ad ignominiam, q. d. Turbo iræ Dei ligavit ignominiam in alis Israelis, ut illam excutere nequeat; unde subdit: «Confundentur a sacrificiis suis,» id est ob sacrificia quæ idolis obtulerunt.
Tropologice, disce hic peccata creare turbinem qui peccatores ignominiose dispergat, et tandem deturbet in tartara. Quocirca Zacharias, cap. v, 7, vidit mulierem, cui nomen erat impietas, amphore insidentem, a duabus mulieribus habentibus alas milvi, et spiritum in alis, rapi in Babylonem, quæ est symbolum gehennæ. Vide quæ de funibus et vinculis peccatorum dixi Isai. v, 18.