Cornelius a Lapide

Osee V


Index


Synopsis Capitis

Et pavebunt ad Dominum et ad bonum ejus. — Pavor in Scriptura, cum Deo et rebus divinis tribuitur, significat summam venerationem et reverentiam, q. d. Summa reverentia prosequentur et colent Dominum. Septuaginta vertunt: Stupebunt in Domino et in bonis ejus. Porro «ad Dominum,» id est audito nomine Domini, q. d. Solo nominis divini auditu perculsi et attoniti, eum reverebuntur. Bonum autem hic significat Dei erga Israelitas largitatem et beneficentiam, quam Deus fidelibus per innumeras gratias, dona et beneficia demonstrat, et testatissimam facit, ita ut fideles iis visis in Dei tam liberalis et benefici admirationem et stuporem rapiantur, q. d. Israelitæ mira devotione et reverentia venerabuntur Dei bonitatem et magnificentiam; quia videbunt tam magnifica dona et beneficia ab ea sibi, licet tam diu rebellibus post tot sæcula exhiberi, juxta promissa Abrahæ et patribus facta. Unde primo, particulatim, S. Hieronymus, Albertus et Hugo per bonum accipiunt Jesum Christum, quem unigenitum suum (ac consequenter omnia dona per eum et cum eo) nobis donavit Deus Pater. Secundo, Haymo, Albertus et Arias per bonum accipiunt Spiritum Sanctum; hic enim est primum et increatum bonum et donum Patris et Filii, qui omnia creata dona in se complectens, ea ubertim in nos effundit. Tertio, alii per bonum accipiunt Eucharistiam; in hac enim summam bonitatem, opes et gratias nobis in dies ostendit, et communicat Deus Pater, et Christus Dominus, juxta illud Zachariæ capite IX, vers. 17: «Quid est bonum ejus, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines?»


Textus Vulgatae: Osee 5:1-15

1. Audite verbum Domini, filii Israel, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. 2. Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. 3. Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cœli: sed et pisces maris congregabuntur. 4. Verumtamen unusquisque non judicet; et non arguatur vir: populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti. 5. Et corrues hodie, et corruet etiam Propheta tecum: nocte tacere feci matrem tuam. 6. Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi: et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. 7. Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi: gloriam eorum in ignominiam commutabo. 8. Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. 9. Et erit sicut populus, sic sacerdos: et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei. 10. Et comedent, et non saturabuntur: fornicati sunt, et non cessaverunt: quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo. 11. Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor. 12. Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei: spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo. 13. Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama: subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus: ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt. 14. Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatæ,


Versus 1: Hear this, O priests. — He rebukes first the priests, then the people,...

Tertius: «Peccata populi comedunt,» qui precibus et victimis suis ea abolent et consumunt. Ita Ruffinus et alii. Verum hæc est laus sacerdotis, non probrum, de quo hic agitur. Dico ergo, sensus est, q. d. Sacerdotes «peccata populi mei comedent,» non ea consumendo per orationes et oblationes, uti par erat (hoc enim eorum officium, æque ac oblationes fidelium poscunt et exigunt), sed ea laudando, dissimulando, et in se suamque conscientiam ac caput ea suscipiendo. Ita enim agendo quasi hauriebant et absorbebant peccata populi, erantque causa ut illa multiplicarentur, idque ad hoc ut «peccata,» id est hostias pro peccato plurimas a populo acciperent et comederent. Dicebant enim adulando et extenuando peccata populi: Illud nullum, vel leve est peccatum; Deus scit nos esse fragiles et infirmos: tales ergo sciens tolerat, iisque compatitur; non ergo sitis anxii, ego illud in me suscipio, ego pro te satisfaciam Deo, et, ut ait Theophylactus, «super nos sit condemnatio,» uti Judæi dicentes Pilato: «Sanguis ejus sit super nos et super filios nostros.» Ita S. Hieronymus, Haymo, Rupertus, Hugo, Lyranus, Ribera et alii. Et S. Gregorius, homil. 17 in Evang.: «Cur, ait, jam adhibetur verbum peccata populi comedunt, nisi quia peccata delinquentium fovent, ne temporalia stipendia amittant?»

Neque juraveritis: Vivit Dominus, — q. d. Ne juretis per vitam idoli, quod est in Galgalis, vel in Bethel, ei attribuendo nomen Dominus, hebraice Jehova, quod est nomen incommunicabile, et proprium Deo vero. Juramentum enim est actus latriæ: jurando enim per aliquem, testabantur eum esse infallibilem, primam et increatam veritatem; ac consequenter esse numen et Deum: eum enim jurantes in testem suæ assertionis vocabant dicentes, v. g. Vivit Dominus, quod hoc illudve fecerim, aut faciam, quasi dicerent: Juro per Deum vitamque Dei, quod hoc illudve feci, aut faciam. Sicut ergo paulo ante vetuit cultum idoli, ita hic vetat juramentum per idolum: hoc enim est protestatio et invocatio numinis Deique veri. Ita Theodoretus, Albertus, Hugo, Lyranus et alii.

Quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor. — Pro speculationi hebraice est mistpha, vulgo maspha, quod Vatablus, Arias, Pagninus et passim hebraizantes ac novantes accipiunt ut nomen proprium urbis. Maspha enim fuit urbs sita in monte, eaque celebris; nam in ea fuit arca testamenti, unde eo conveniebat populus ad orationem. Hinc et Samuel in Maspha judicabat populum, I Reg. vii, 20. In Maspha quoque habitavit Godolias et Jeremias, Jerem. xl, 41. Vertunt ergo hebraizantes: Nam laqueus facti estis in Maspha, et rete expansum super Thabor; idque dupliciter exponunt. Primo, Vatablus, Kimchi et Pagninus, subaudiendo vocem sicut, exponunt, q. d. Vos scandalo et offendiculo estis populo, ut eum capiatis et inducatis ad idololatriam, indeque in exitium et ruinam; sicut venatores laqueos extendunt in Maspha, et retia in Thabor, ad capiendas aves et feras. Secundo, Arias exponit, q. d. Jeroboam in Maspha et Thabor statuit speculatores et custodes, qui capiebant Israelitas euntes Jerusalem ad templum, eosque cogebant ire in Dan vel Bethel, ibique adorare vitulos aureos Jeroboam. Verum, ut alia omittam, huic versioni obstat, quod Maspha non erat in Israel, ubi regnabat Jeroboam; sed in Juda, ubi regnabat Roboam, uti docet S. Hieronymus in Locis Hebraic., Adrichomius, et passim alii.

Quocirca noster a Castro censet urbem hanc Maspha aliam fuisse ab ista Maspha Judæa, ac fuisse sitam in Israel, puta in monte Galaad. Mons enim Galaad dictus est Mitsphe vel Maspha, id est specula; vel, ut Septuaginta vertunt, ὅρασις, id est visio, ex eo quod Laban sanciens fœdus cum Jacob, ibi Deum, quasi speculatorem, in testem et vindicem sui fœderis per juramentum vocaverit, uti dixi Genes. xxxi, 48. Itaque censet a Castro, Jeroboam speculatores constituisse in Galaad, qui populum averterent a templo, et cogerent adorare in Dan et Bethel. Hic sensus probabilis et plausibilis videtur. Verum obstat primo, quod de his speculatoribus in libris Regum, et in tota Scriptura nulla fiat mentio, aliquid tamen de iis innuitur Osee cap. vi, 9, uti eo loco dicam. Secundo, quod Galaad nusquam vocetur Maspha, nisi Genes. xxxi, 48; idque tantum in Hebræo. Tertio, quod Mistpha hic in Hebræo habet articulum dativi casus; sic enim Hebræa ad verbum habent: Quia laqueus fuistis ipsi Matspha, et rete expansum super Thaber. Male ergo recentiores vertunt, in Mitspho vel super Mitspha; Mitspha enim hic est dativi casus. Quarto, quia Septuaginta, Chaldæus, S. Hieronymus plane consentiunt nostræ versioni, vertuntque: Quia laqueus facti estis speculationi, vel speculæ. Itaque Mitspha hic est nomen non proprium urbis, sed appellativum significans speculationem, vel speculam.

Quæres, quænam est hæc speculatio? Primo, S. Hieronymus exponit, q. d. Facti estis laqueus pro speculatione, eo sensu quem mox afferam. Hebræum enim lamed in lemitspha, subinde significat pro. Secundo, abstractum hic accipi potest pro concreto, more Hebræo: speculatio ergo accipi potest pro populo speculato, seu vestræ, o sacerdotes et principes populi, curæ et speculationi commisso, q. d. Vos, o primores (hos enim alloquitur), qui debebatis speculari, excubare et custodire populum in cultu Dei, eumdem verbis et exemplis pertraxistis ad idololatriam. Sic Ezechiel a Deo constitutus est speculator populi, cap. iii, 17: vide ibi dicta. Ita Cyrillus, Albertus, Hugo, Emmanuel, Mariana et Lyranus. Aut certe speculationi, id est prophetiæ, hoc est Prophetis, q. d.

Vos, o Israelitae, facti estis laqueus prophetis et doctoribus, quia eis insidias tenditis, eosque capitis et occiditis. Ita Chaldaeus, Theodoretus, Theophylactus. Mitspha ergo, id est speculatio, significat vel mitspha, id est speculatum, scilicet populum; vel tsophim, id est speculatores, scilicet prophetas; perinde ac si dicas: Laqueus facti estis episcopio, id est Episcopo, et subditis Episcopo; unde Syrus vertit: Laquei enim facti estis speculatori.

Quocirca allegorice Cyrillus haec accipit de Judaeis Christo (hic enim est speculator et Episcopus animarum nostrarum, ut ait S. Petrus epist. I, cap. ii, vers. ult.) ejusque verbis et factis ubique insidiantibus, ut eum in necem et crucem agerent, uti tandem fecerunt. Sic et Leo Castrius, qui putat hunc esse sensum litteralem, adeoque de Christo totum hoc caput, imo totum prophetam explicat ad litteram, in quo hallucinatur. De Christo enim propheta loquitur allegorice, non litteraliter.

Nota: In Hebraeo pulchra est paronomasia inter מצפט mispat, id est judicium, et מצפה mitspha, id est speculationem, q. d. Vobis mispat, id est judicium, est, hoc est, cito vos ad judicium, quia fuistis laqueus lemitspha, id est speculationi. Rursum inter פח pach, id est laqueus, et מצפה mitspha, id est specula, q. d. Pro specula facti estis laqueus: vestrum enim erat speculari, et praemonere ac custodire populum: sed vos ipsi eum illaqueastis, et in laqueum, id est in captivitatem hostium induxistis, juxta expositionem S. Hieronymi primo loco assignatam. Perinde ac si latine ludas, ac dicas: Vos speculatores facti estis expilatores aut spiculatores; vos tutores traditores; vos curatores proditores; vos defensores direptores; vos pastores perditores: vos Episcopi apostatae. Ita Synodus generalis V, actione v, ex verbis S. Cyrilli, hunc Osee laqueum dicit esse Theodorum Mopsuestenum, et similes haeresis et falsitatis doctores.

Et rete super montem Thabor. — Subaudi voculam sicut, q. d. Sicut venatores rete tendunt avibus et feris in Thabor, ita vos insidias tetendistis vel populo, vel prophetis et praedicatoribus. Porro Thabor, vel, ut Septuaginta et Josephus vocant, Itabyrius, mons est pulcherrimus in medio Galilaeae campo, mira aequalitate ex omni parte rotundus: in vertice viginti sex stadiorum campestris planities patet: coeli temperie est saluberrimus: vineis, olivis, aliisque arboribus fructiferis undique consitus: rore perpetuo uvidus, arborum frondibus, et versicoloribus herbis semper viridis, atque suavi omnigenum florum odore fragrantissimus. Hinc magna ferarum, maximeque avium in eo est frequentia, quarum et grato concentu amenissimus est, et venatu celebris: unde in eo venatores retia tendebant, ut ait hic Osee. Denique totus hic mons pascendis oculis, reficiendisque animis natus factusque videtur: ideoque eum Christus Dominus merito delegit tum orationi, tum transfigurationi suae, in quo sole lucidior et nive candidior refulgens coram Mose et Elia, coelestis beatitudinis et gloriae specimen aliquod discipulis suis dedit. Ita Bochardus, Bredembachius et Adrichomius in Descriptione Terrae sanctae.

Tropologice Theophylactus: Speculatores, id est Episcopi, Pastores et Praelati, quorum erat invigilare saluti subditorum, eis fiunt rete, cum vel falsa doctrina, aut pravis consiliis, vel moribus et exemplis eos secum implicant, trahuntque ad scelera et in ruinam; idque in Thabor, quod nomen hebraice significat, vel puritas, vel veniens lumen, ait S. Hieronymus, quia in ipsa sacerdotii pulchritudine animis foeditatem afferunt; in ipsa puritate inquinant; in ipso lumine tenebras effundunt; in ipsa celsitudine in profundum plebem praecipitant, ait Sebastianus Barradius, lib. VII, cap. v. Unde Arabicus Antiochenus vertit: Quia facti estis laqueus in offensionem, et quasi rete expansum super abyssum; et Arabicus Alexandrinus: Jam facti estis sicut laquei in locis insidiarum, et sicut cibus qui ponitur in venationem in nemoribus animalium.


Versus 2: And you have turned aside victims (namely from God, and from His temple, and...

2. Et victimas declinastis (scilicet a Deo, ejusque templo, et altari Hierosolymitano, ad idola eorumque aras erectas in Dan et Bethel: idque) in profundum, — scilicet impietatis. Unde Chaldaeus vertit: Sacrificant idolis largissime. Hebraei enim sumunt verba pro adverbiis. Ita Ribera. Hebraea ad verbum habent: Victimam declinantes profundaverunt, id est in profundum scelerum abierunt, profunde descenderunt, in fundum idololatriae prolapsi sunt, et, ut ait Osee, cap. ix, 9: 'Profunde peccaverunt.' Eadem phrasi utitur Isaias cap. xxxi, 6: 'Convertimini sicut in profundum recesseratis' (hebraice sicut profundastis).

fundum recesseratis (hebraice sicut profundastis). Filli Israel.' Et cap. xxx, 33, dicitur Tophet, id est gehenna, profunda et dilatata; hebraice profundavit et dilatavit se. Ita S. Hieronymus, Albertus, Lyranus, Arias, Ribera et alii. Aliter Vatablus et Clarius, qui per profunditatem intelligunt calliditatem et versutiam, q. d. Apostatae qui declinant a vera religione, rationem subtilem et callidam invenerunt immolandi diis alienis: dicunt enim se colere idola in honorem Dei. Sic Galli dicunt: Voilà un homme profond, cum callidum et astutum denotare volunt.

Septuaginta haec referunt ad rete quod praecessit, vertunt enim: Qui capiant venationem confixerunt; ut Hebraeum profundaverunt, idem sit quod profunde vel retia in terram, vel lanceas et venabula in corpora defixerunt, scilicet venatores: legendum enim confixerunt, ut habet editio Romana Caraffae, S. Hieronymus, Theodoretus et Theophylactus; non timuerunt, ut habent Complutensia et Regia. Syrus vertit: Et venatores qui venantur operuerunt laquei, q. d. Capti sunt laqueis suis, quos aliis tetenderunt; ego autem erudiam (corripiam) eos omnes, ego scio. Mystice S. Gregorius, homil. 4 in Ezech.: 'Sunt, ait, nonnulli qui idcirco se in prece lamentis afficient, ut aut terrena commoda acquirant, aut hominibus sancti videantur. Quid hi nisi victimas in profundum deferunt? qui per hoc quod in imo sunt quae requirunt, orationis suae sacrificium deorsum deponunt.'

Et ego eruditor omnium eorum, — q. d. Profunde peccant, cum tamen ego nunquam destiterim eos corripere per prophetas et erudire, ne tantum scelus patrarent. Ita S. Hieronymus et Septuaginta qui vertunt, ego magister eorum. Minus recte vertit Lyranus, et ego cognitor eorum, q. d. Non putent eos peccare in mea praesentia; ego enim omnium eorum scelera cognosco et video. Nam Hebraeum musar, non significat cognitionem, sed correptionem, objurgationem, castigationem: unde disciplina et castigatio puerorum vocatur musar. Quocirca Chaldaeus vertit: Ego adduco correptiones, vel castigationes super omnes illos: quod Theodoretus et Theophylactus exponunt per futurum, q. d. Ego castigabo eos excidio, puniam eos captivitate.


Versus 3: I know Ephraim (that is, as he explains rhythmically in Hebrew fashion, as if...

3. Ego scio Ephraim (id est, ut rhythmice more Hebraico quasi per carmen antistrophum explicat, dum subdit): Et Israel non est absconditus a me. — Aut potius Ephraim vocat tribum regiam et capitalem; Israelem vero reliquas novem, quae Ephraim idololatriam et imperium secutae sunt; distinguit enim Ephraim ab Israel, vers. 5, q. d. Novi ingenium et indolem Israelis, quod scilicet in idola sit propensissimus, et a me maxime aversus, quodque idololatriam et vitulos Jeroboam qui fuit primus eorum rex ex tribu Ephraim mox prono animo secutus sit, adeoque alte animo suo impresserit, ut eum quasi contribulum

suum totus populus, omnesque deinceps reges in scelere imitati et assectati sint, nec ullis Prophetarum monitis aut minis ab eo revocari possint, nisi excidio conterantur, et captivitate dura eorum corda frangantur. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Rupertus, Albertus, Arias, Lyranus et Vatablus.

Tropologice, hic nota Deum cognoscere et praevidere intimas et secretissimas mentium cogitationes, desideria, propensiones, intentiones. Unde in Scriptura vocatur cardiognostes, quia scrutatur renes et corda. Quocirca Isaias, cap. xxix, 15, graviter redarguit impios, qui putant se Deum latere dicentes: 'Quis videt nos, et quis novit nos?' quod tantumdem est, ac si 'figmentum, inquit, dicat fictori suo: Non intelligis,' non me cognoscis, quod impium est; Dei enim est creaturas suas, quas ex nihilo creavit et finxit, regere et conservare: ergo qui eas creavit, eas pariter intime cognoscit, penetrat et pervidet. Praeclare Sapiens, Proverb. xv, 11: 'Infernus, ait, et perditio coram Domino, quanto magis corda filiorum hominum:' perditio, id est damnatio aeterna, q. d. Novit Deus ima inferni; et qui, quot, quantumque ob scelera sua sint damnandi, aut damnati; ergo multo magis novit secreta cordium cujusque. Ita valet, stringitque hoc argumentum a majore ad minus, q. d. Cum in cubili, imo in corde occultissime peccas, cum te latere credis, adeo Deum non lates, ut simul ipse videat paenas, quas praecise mereris, quasque ipse tibi in gehenna pro illo crimine praeparavit. Tu peccas, et inanem concupiscentiam exples, interimque non cogitas gehennam et ignes aeternos, qui tibi a Deo parantur. Hoc est quod graviter et significanter ait Apostolus, Hebr. iv, 12: 'Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus.' Vide ibi dicta. Atque haec est causa cur Deus praevideat et praecognoscat omnia contingentia futura, omnesque actus voluntatis liberos futuros, vel absolute, vel conditionate, si videlicet in tali, vel tali rerum serie, talibusque circumstantiis voluntas poneretur, quid ipsa factura et electura esset; quia scilicet ipse praevidet et plane comprehendit totam voluntatem, omnesque ejus occultas affectiones et propensiones, uti et circumstantiarum rerumque omnium, itaque videt ipsam positam et compositam cum tali gratia, tentatione, aliisque circumstantiis certo et infallibiliter, sed libere ad hoc illudve se determinaturam. Qui enim causam comprehensiva cognitione cognoscit et comprehendit, comprehendit et omnes ejus effectus actusque, etiam liberos.


Versus 4: They will not set their thoughts to return to their God. — It can also be...

4. Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum. — Aliter verti potest ex Hebraeo,

scilicet: Non permittent opera eorum (impia et idololatrica, quibus assidue vacant) ut revertantur ad Dominum. Ita Chaldaeus et Vatablus, cui apte cohaeret quod sequitur:

Quia spiritus fornicationum in medio eorum. — q. d. Ita dediti sunt idololatriae, ut videantur spiritu et aestro idololatrandi agi et furere, uti vaccae aestate aestu furentes discurrunt, et a bubulco revocari compescique nequeunt. Aliter Vatablus; intelligit enim spiritum pseudoprophetarum, q. d. Decepti sunt a pseudoprophetis, illorumque doctrina et spiritu idololatrico imbuti in idola insaniunt.


Versus 5: And the arrogance of Israel shall answer in his face. — He calls arrogance the...

5. Et respondebit arrogantia Israel in facie ejus. — Arrogantiam vocat superbiam Israelis, qua spernens Deum, sequebatur idola: rursum arrogantia hic sumitur pro poena culpae arrogantiae debita, q. d. Punietur haec arrogantia Israelis, ita ut poena respondeat culpae, eique publice, quasi in faciem dicat: Ecce, quia, o Israel, tam arrogans fuisti et rebellis in Deum tuum, hinc merito nunc ab eo humiliaris et plecteris. Hinc Vatablus et Pagninus vertunt: Testificabitur fastus Israelis contra eum, idque in faciem ejus. Unde explicans subdit: 'Et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua.' Quocirca Septuaginta pro respondebit, vertunt, humiliabitur injuria (injuriosa in Deum arrogantia) Israel in faciem ejus; Chaldaeus, deprimetur gloria Israel ipsis videntibus.

'Respondebit' ergo, id est ex aequo punietur et humiliabitur, ut conquerenti juste respondere possit, eum ita puniri, quia fuit tam arrogans. Nam poena debetur et commensuratur, itaque ex aequo respondet culpae: ac peccanti, sicut praemium virtuti, merces labori, fructus agricolae, uti ait Jacob ad Laban, Genes. xxx, 33, quo hic alluditur. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Albertus, Hugo, Lyranus et Ribera.

In facie. — Id est palam, publice, ipsis aliisque omnibus videntibus, et justum Dei judicium ac vindictam approbantibus. Ita Chaldaeus, Theophylactus et alii jam citati. Aliter Arias, qui to in facie, putat significari impudentiam, q. d. Arrogantia et fastus Israelis cernitur et relucet in facie ejus, oculis et superciliis inflatis, altis et tumidis, juxta illud Isaiae iii, 9: 'Agnitio vultus eorum respondit eis.' Vide ibi dicta. Vere dixit B. Caesarius Episcopus Arelatensis, homil. 23: 'Quisquis superbus est, daemone plenus est.'

Moraliter S. Gregorius, lib. XXVI Moral. cap. xiii, ex hoc Osee loco docet luxuriam esse poenam arrogantiae: 'Occultam, inquit, culpam sequitur aperta percussio; ut malis exterioribus interiora puniantur, et cor publice corruat, quod latenter tumebat.' Probat id ex eo quod Osee hic dixit: 'Spiritus fornicationum in medio eorum.' Ejus causam assignans subdit: 'Et respondebit arrogantia Israel in facie ejus;' ac si diceret: Culpa

carnis luxuriam in aperto respondit. Proinde humilitatis custodiam servanda est munditia castitatis. Si enim pie spiritus sub Deo premitur, caro illicite super spiritum non levatur; quippe spiritus commissum sibi dominium carnis, si tamen sub Deo recognoscit jura legitimae servitutis. Nam si auctorem suum superbiendo contemnit, jure et a subjecta carne praelium suscipit.' Probat id exemplo Adae, qui mox ut inobediens contra Deum superbivit, stimulum carnis sensit; ideoque erubescens nuda membra foliis ficus contexit: 'ut superatus disceret, quid elatus amisisset.'

Et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua. — Haec est responsio realis, non verbalis; de qua jam dixit: 'Et respondebit arrogantia Israel in facie ejus.' Distinguit Israel ab Ephraim, uti corpus a capite, regnum a metropoli. Tribus enim Ephraim dedit primum regem Jeroboam, multosque deinde ejus successores Israeli: unde Ephraim continebat imperium et regnum Israelis, sive decem tribuum, earumque erat quasi caput et metropolis. Sensus ergo est, q. d. Decem tribus ruent cum suo capite, puta cum suo imperio, cum sua tribu regali Ephraim, ejusque rege et regno, idque 'in iniquitate sua,' id est merito iniquitatis, propter iniquitatem suam. Sic enim praepositio in, Hebraeis saepe significat meritum vel demeritum, idemque valet quod propter, uti legenti Psalmos notissimum est.

ut alienos aestimo. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Albertus, Hugo et Clarius. Huc accedunt Rupertus et Lyranus, qui per filios alienos intelligunt discipulos, familiares, aut subditos, quos ipsi docebant suam idololatriam.

Secundo, Cyrillus, Theodoretus, Theophylactus, Clarius, Emmanuel et Mariana censent vocari filios alienos, quos ex alienigenis, puta ex filiabus gentium, quarum connubia eis erant a Deo vetita, Exod. xxxiv, 16, et Deuter. vii, 3, procreabant. Unde Chaldaeus vertit: In verbum Domini perperam egerunt, quia filios de filiabus gentium sibi statuerunt.

Nunc devorabit eos mensis, — q. d. Per singulos menses irruet in eos hostis et plaga, eosque percutiet et vastabit. Unde Chaldaeus vertit: Nunc adducam adversus eos populos per singulos menses, qui populabuntur fructus terrae eorum; et Arabicus Antiochenus: Nunc devorabunt eos latrones, et gentem eorum; et Arabicus Alexandrinus: Comedet eos Assur, et omnia bona eorum. Ita S. Hieronymus, Haymo, Hugo, Vatablus, Emmanuel et alii: et patet ex IV Reg. xv, 19 et 29, sub Phul, Teglathphalasar, et Salmanasar crebras fuisse irruptiones Assyriorum in Samariam. Rursum Deum plagas alias et alias successive et continue in Israelitas immisisse, significat illud Joel. i, 4: 'Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.'

Secundo, Clarius et Vatablus per mensem, synecdochice accipiunt breve tempus. Declarat, inquiunt, illud nunc, quod dixerat, cum dicit mensem, q. d. Post tempus menstruum, id est brevissimum, perituri sunt cum suis facultatibus: aut, hoc mense vastabuntur et devorabuntur. Videtur enim Propheta haec dixisse jamjam imminente hoste et clade; unde subdit: 'Clangite buccina in Gabaa.' Hic sensus plenus videtur et facilis.

Tertio, Lyranus, Mariana et Arias ex R. Salomone, per mensem accipiunt Ab, id est julium: censent enim in julio captam et excisam esse Samariam cum regno Israel. Sed hoc incertum est: certum est eodem mense julio combustam esse Jerusalem cum templo a Chaldaeis, totumque regnum Hebraeorum, sive posterorum Israelis, IV Reg. xxv, 8; illi ergo certius haec attribuas.

Denique Septuaginta pro mensis vertunt rubigo; videntur ergo pro chodesh, id est mensis, legisse חסיל chasil, id est rubigo; Aquila vero vertit neomenia, forte quia censuit primo die mensis excisam esse Samariam. Haec Aquilae versio illustrem dat allegoriam et tropologiam. Neomenia enim, sive novilunium, quod erat Hebraeis prima dies mensis (hunc enim inchoabant a nova luna), symbolice repraesentat novum imperium, ac consequenter mutationem status gentis et regni, q. d. Brevi veniet neomenia, id est novus monarcha, puta Salmanasar, et Nabuchodonosor,

ac novum eorum imperium, quod devorabit Israelitas et Judaeos, veteremque eorum gentem, mores et regnum. 'Novus enim rex, nova lex, nova plebs,' ut vulgo dicitur. Et hoc significat Hebraeum חודש chodesh, scilicet innovationem, novitatem, a radice חדש chadash, id est innovavit, novum fecit: inde enim neomenia, sive calendae vocantur chodesh, eo quod tum fiat innovatio lunae, et consequenter mensis lunaris, quo utebantur Hebraei. Itaque omnes res humanae, omnes gentes, omnia imperia sub luna sunt, et reguntur a luna, id est a vicissitudine, mutabilitate, et quasi a fortuna. Sunt ergo lunatica, ac instar lunae, et cum luna cito decurrunt, transcunt, et finiuntur in novilunio, dum scilicet novus rex, novumque imperium assurgit.

Quocirca mulier illa coelestis, Apocal. xii, 1, Ecclesiam et fideles repraesentans, lunam habet sub pedibus, quia fideles et sancti terra sunt altiores et luna, id est omni rerum temporalium mutabilitate, ac cum S. Paulo mentem et conversationem habent in coelis.

Cum partibus suis. — Septuaginta, et cleros eorum: clerus, id est sortes, puta terras et agros, quae sortito cuilibet tribui et familiae obvenerant, Josue cap. xv; unde Leo Hebraeus vertit, cum agris suis.


Versus 8: Blow the trumpet in Gibeah, the horn in Ramah. — The trumpet was of horn, made...

8. Clangite buccina in Gabaa, tuba in Rama. — Buccina erat e cornu cornea: tuba ex aere aerea, subinde ex argento argentea, q. d. Adest hostis, imminet praelium, vel obsidio; ergo clangite et convocate populum ad arma, ut hosti resistat. Nota: Gabaa et Rama urbes erant celebres in tribu Benjamin, vicinae, et in monte sitae: unde et nomen acceperunt. Rama enim significat excelsum, Gabaa collem. Quocirca Septuaginta vertunt: Clangite tuba super colles, resonate in excelsis. Porro Benjamin Judae adhaesit, fueruntque hae duae tribus unitae sceptro et familiae Davidis tempore Roboam, cum ab ea decem reliquae tribus fecerunt schisma, electo rege Jeroboam. Hisce ergo post Israelem exitium denuntiat, explicat enim illud quod dixit: 'Ruet etiam Judas cum eis,' q. d. O duae tribus, ne putetis vos immunes fore a clade et excidio Israelis; quin potius tubis clangite: video enim in spiritu imminere bellum et excidium decem tribubus, quae colunt idola in Bethel et Bethaven: video pariter quod, iis abductis, in vos quasi vicinos sese convertet hostis, vosque pariter vastabit et exscindet. Ita S. Hieronymus, Hugo, Lyranus, Ribera, a Castro et alii. Hac de causa cum dixisset: 'Ululate in Bethaven,' quae urbs erat decem tribuum, subdit: 'Post tergum tuum Benjamin,' q. d. Post Bethaven, quae tibi a tergo est, o Benjamin, te hostis quasi flamma proserpens pariter invadet et corripiet:

Nam tua res agitur paries cum proximus ardet.

Aliam causam cur in Gabaa et Rama

et fidelem praemonitionem. Ita Chaldaeus, Clarius, Vatablus et a Castro. Hic sensus appositus est magisque respondet dispunctioni Bibliorum Hebraeorum, Chaldaeorum, Graecorum et Latinorum Romanorum.

beat, dat Chaldaeus dum vertit: Buccinate et prophetate venturos contra eos populos interfectores, eo quod crearunt regem super se Saulem, qui erat de Gabaa Benjamin, etc., et eo quod minime susceperint verba Samuelis prophetae, qui erat de Ramatha. Verum esto haec de Saule et Samuele vera sint, tamen remotiora sunt; nec de iis hic agitur, sed de praesenti idololatria, ob quam Israelitae puniendi erant excidio ab Assyriis, et Judaei a Chaldaeis.

Ululate. — Hebraice הריעו hariu, id est vociferamini, conclamate, scilicet ad arma, eo quod hostis adsit. Unde Vatablus vertit, clangite: Septuaginta, praedicate in domo On; aut vociferamini, quasi de re jam desperata et conclamata, quod scilicet hostis jam expilet et incendat urbem, omnesque trucidet: tunc enim solet audiri clamor et ululatus puerorum et feminarum: et hoc videtur voluisse Noster, dum vertit, 'ululate.' Ita Rupertus, Haymo et Albertus. Porro Septuaginta vertunt, in domo On, in quo Graeci interpretes se torquent; sed dico Septuaginta pro בית און beth aven, per crasin legisse בית און beth on. Idem ergo est Bethaven, id est domus iniquitatis, puta idoli, quod Bethon, id est domus doloris; idolum enim et scelus hebraice vocantur labor et dolor, quia ejus est causa. Ex Bethaven ergo, id est ex domo peccati, itur in Bethon, id est in domum doloris, tum praesentis, tum aeterni, puta in gehennam.

Post tergum tuum Benjamin, — q. d. A tergo tibi instat et imminet hostis, o Benjamin; jam enim expugnat Bethaven, quae tibi a tergo adjacet; ita Clarius, Vatablus et alii. Hebraice est, post te Benjamin, scilicet est hostis in Bethaven. Mirum Septuaginta vertere ἐξέστη, id est mente excessit, vel in mentis stuporem et exstasin raptus est Benjamin.


Versus 9: In the day of rebuke (of punishment, vengeance and destruction. Refer these...

9. In die correptionis (punitionis, vindictae et excidii. Refer haec verba tum ad id quod praecedit: 'Ephraim in desolatione erit.' Ita Hebraeus, Chaldaeus, Septuaginta et Latina Romana, q. d. O quantum desolabitur Ephraim in die excidii! tum ad id quod sequitur): In tribubus Israel ostendi fidem, — q. d. In die excidii 'ostendi,' id est ostendam fideles et veras fuisse meas minas, quibus per Prophetas eis hoc excidium intentavi et praedixi; ostendam ergo eis meam fidem, id est veritatem seu fidelitatem: fiet enim excidium quod praedixi et comminatus sum. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Arias et Ribera. Alii tamen haec a sequentibus dirimunt, ac tantum ad id quod praecedit referunt. Unde id quod sequitur 'ostendi,' proprie accipiunt in praeterito, q. d. Saepius fideliter admonui decem tribus de excidio futuro, nisi resipiscerent: liberavi ergo fidem meam per fidelem admonitionem: ideo me accusare seque excusare non possunt, quod a me non fuerint praemonitae. Hisce ergo verbis occludit eis os: fidem enim vocat sinceram, amicam


Versus 10: The princes of Judah have become like those who remove the boundary, — namely...

10. Facti sunt principes Juda quasi assumentes terminum, — scilicet alienum, puta alieni agri et fundi, id est transferentes, ut vertunt Septuaginta ac Syrus, et promoventes terminum, id est lapidem, stipitem, vel columnam terminalem (quo agri proprii limitantur, et ab alienis dividuntur), scilicet ad hoc, ut eos, vel eorum partem suis agris et fundis adjungant: quod est peccatum injustitiae et furti, vetitum lege Dei. Deuter. cap. xix, 18. Solebant enim veteres vel lapide in terram defosso, uti etiamnum fit, vel erecta columna, aut titulo fundos suos limitare, ut constaret quousque eorum fundus porrigeretur, ne ab alio invadi aut occupari posset. Hic lapis limes, et signum dividens agrum ab agro, vocabatur terminus. Hinc Terminus Gentilibus erat deus, in cujus tutela credebant esse fines agrorum, cujus festa dicebantur Terminalia. Tales deos Terminos passim Romae, quasi antiquitatis monumenta, in hortis magnatum asservari et exponi videmus. Jam sensus hic est multiplex.

Primo, q. d. Principes Judae transferunt terminos agrorum, et alienos agros invadunt, suisque contra jus et fas adjiciunt. Ita Chaldaeus, Arias et a Castro. Verum esto huc alludat, et quasi obiter hoc eorum scelus perstringat, tamen omnia praecedentia et sequentia alio, scilicet ad idololatriam, spectant.

Secundo, S. Hieronymus, Haymo, Hugo, Lyranus, Mariana et alii exponunt, q. d. Principes Juda, ipsique Judaei gaudent decem tribus esse abductas ab Assyriis, ut ipsi suos terminos prorogare, eorumque terram occupare possint. Verum hoc parum credibile est et de Ezechia pio rege, sub quo decem tribus abductae sunt. Rursum, esto id fecisset, licite fecisset: juste enim potuisset Judas, Israele abducto, ejus terram occupare: erat enim ejus proximus haeres, eique ut frater fratri succedere poterat et debebat. Tota enim Chananaea data erat a Deo Jacobo, et posteris ejus; unde si qui ex eis moriebantur, vel abducebantur, fratres in eorum possessiones succedebant. Denique obstat ratio priori sententiae opposita.

Tertio, ergo melius sic exponemus, q. d. Principes Juda similes sunt raptoribus, qui terminos suos transferunt, ut alienos invadant. Pari enim modo ipsi terminos fidei et cultus mei, meaeque Ecclesiae transferunt, voluntque sibi adjungere et copulare deos gentium, eorumque cultus, templa et aras, ipsasque gentes et Synagogam infidelium. Ita Theophylactus, Theodoretus et Theodorus Antiochenus qui ait: 'Transferunt terminos meos et jura, honorem, qui mihi debetur, in idola transferentes, more eorum qui contra

jus alienos terminos transferunt.' Hoc enim exigit vox quasi: haec enim significat eos non esse proprie translatores terminorum; sed tantum illis esse similes. Addit Ribera, q. d. Judaei non contenti adorare idola, quae erant in Judaea, transierunt quoque in alienos terminos, ut in Bethaven, quae erat decem tribuum, imo in Assyriam, ut earum idola colerent, templaque et aras victimis suis implerent, imo ut idola haec ex Assyria traducerent in Judaeam, uti fecit Achaz, IV Regum cap. xv, 10 et 18. Hunc sensum exposcunt sequentia, sequitur enim: 'Quoniam coepit abire post sordes,' id est idola. Et clarius vers. 13: 'Et abiit Ephraim ad Assur, et misit ad regem ultorem.' Judaei enim, aeque ac Israelitae, pressi ab hostibus, ad vicinas gentes opem postulantes confugiebant; utque eam impetrarent, eis in fide et religione se sociabant, eorumque idola colebant, imo transferebant in Judaeam: unde haec passim redarguit Jeremias, Ezechiel, Osee hic, aliique Prophetae. Hac de causa Noster vertit, non transferentes, sed assumentes terminum: quia idola haec gentium assumebant sibi Judaei, quasi deum suum tutorem et terminalem, qualis Romanis erat deus Terminus. Prophetae enim minores loquuntur concise, enigmatice, parabolice, ideoque obscuri sunt, quia paucis verbis multa significant, et ad multa alludunt.

Denique Arabicus Alexandrinus vertit: Tanquam qui immutati sunt in funibus suis: olim enim agros et fundos demetiebantur funibus; Arabicus vero Antiochenus: Facti sunt principes Juda, tanquam qui dimissus est cum alis suis. Videtur respicere ad id quod dictum est cap. iv, 19: 'Ligavit eum spiritus in alis suis.'

Tropologice, 'assumentes terminum' in fide, sunt haeretici, qui transgredientes terminos religionis a Patribus sancitos, assumunt sibi quasi idolum haeresin Lutheri, Calvini, etc. In moribus vero, qui transgredientes justitiae aut charitatis terminos Decalogo sancitos, assumunt sibi concubinas, usurpant fundos, domos et praedia aliena. Rursum qui actionum suarum scopum et finem sibi praefigunt, non Dei honorem, sed suum; qui ambiunt dignitates et praelaturas; qui nomen et famam non in coelis, sed in terris aucupantur; qui familias suas praeter jus et fas evehere et extollere moliuntur.

Super eos effundam quasi aquam iram meam, — q. d. 'Hostium multitudine velut inundatione quadam fluminis (aut torrentis) occupabo eos,' ait S. Hieronymus et Theodoretus. Unde a Castro: 'Effundam, ait, super eos quasi diluvium indignationem meam.' Videtur alludere ad diluvium Noe, quo Deus omnes impios obruit. Verum quia ait, 'aquam,' non flumen, non torrentem, non diluvium; hinc secundo, simplicius cum Vatablo et Ribera accipiemus de aqua, quae e vase everso et inverso tota effunditur, ita ut vix gutta haereat aut restet; aqua enim tota est liquida et fluida, quia nihil habet glutinosum aut viscosum, quod vasi adhaereat, uti habent oleum, lac, mel, etc., quae proinde si effundantur, sui partem vasi adhaerentem relinquunt, q. d. Sicut aqua ex vase inverso universa simul effunditur, ita ego meam excandescentiam totumque furorem meum, simul et semel in eos effundam. Sic Christus, Psal. xxi, 13, ait: 'Effusus sum sicut aqua,' q. d. Omnes vires, spiritus, et sanguinem effudi instar aquae effusae. Sic Israelitae cincti a Philisteis, poenitentes invocarunt Dominum: 'Hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini,' quasi dicerent: Sumus coram te, Domine, ut aqua ista effusa; unde sequitur: 'Atque dixerunt: Tibi peccavimus, Domine.' Quocirca Chaldaeus vertit: Et impleverunt aquas, et effuderunt cor suum in poenitentia. Et S. Gregorius in illum locum: 'Quid enim, ait, est aquam haurire, nisi de profunda animi poenitentis confusione fluenta lacrymarum producere?' etc.


Versus 11: Ephraim suffers oppression (The Hebrews call 'oppression' violence, whether it...

11. Calumniam patiens est Ephraim (Calumniam Hebraei vocant oppressionem, sive ab hoste, sive ab accusatore fiat, sive a quo alio, vim aut injuriam faciente; hanc enim significat עשק osec, q. d. Israel opprimetur ab Assyriis injuste, utpote tyrannis, juste tamen respectu suorum scelerum, Deique justi vindicis; unde) fractus (est) judicio, — tum justo Dei, tum injusto Assyriorum. Ita S. Hieronymus, Haymo, Hugo et Lyranus. Alludit ad judicium in quo quis per calumniam falsorum testium, aut injusti judicis op-

primitur, damnatur, plectitur. Unde pro fractus hebraice est רצוץ retsuts, id est concussus, oppressus, conculcatus, stratus, prostratus est. Sic enim hic quasi judex erat tyrannus Salmanasar, qui Israelitas injuste concussit, oppressit, spoliavit, occidit. Judicium ergo hic est vindicta et supplicium per judicium quasi irrogatum, quod ex parte Dei erat justum justaque scelerum ultio, ex parte Salmanasar injustum: ei enim non nocuerant Israelitae.

Secundo, Vatablus judicium proprie accipit, q. d. Israel vi opprimetur et iniquis judiciis apud gentes, inter quas erit captivus. Sic enim fieri solet peregrinis, praesertim captivis. Cum ergo Israelitae oppressi ab Assyriis judicio cum eis contenderent, suumque jus et res in eos repeterent, ab Assyrio judice quasi exteri et captivi repellebantur, et causa Assyrio oppressori adjudicabatur.

Tertio, Septuaginta censent hic denotari crimen Ephraim, ob quod Deus in eum iram effundere decrevit. Unde vertunt: Oppressit Ephraim adversarium suum, conculcavit judicium; quia coepit abire post vana, puta post idola. Injuria enim in Deum per idololatriam, est origo injuriae, oppressionis et injustitiae in proximum: sicut ex adverso qui fideles sunt Deo, fideles sunt et proximo. Nimirum pro עשוק asuc, id est calumniam patiens, Septuaginta alio puncto legerunt עשוק asoc, id est opprimere, calumniam facere; sic pro רצוץ retsuts, id est fractus, legerunt aliis punctis רצוץ ratsots, id est frangere, hoc est oppressit, fregit: Hebraei enim infinitivis utuntur pro praeterito.

Quoniam coepit abire post sordes, — id est post idola. Haec enim Scriptura vocat sordes et stercora, quia sunt numina vilissima et putidissima, ut ea adducat in odium et contemptum. Secundo, Chaldaeus vertit: Quia abiit ut erraret post mammona iniquitatis, q. d. Ideo Ephraim vim patitur et judicio opprimitur, quia ipse pari modo pro muneribus in judicio oppressit pauperes, insontesque damnavit. Tertio, Clarius, Arias, Vatablus et Pagninus vertunt: Quia coepit abire post praeceptum; sicque exponunt, q. d. Ephraim volens et ultro secutus est praeceptum Jeroboam de adorandis vitulis, quos proinde adoravit. In Hebraeo enim jam legitur צו tsau, id est praeceptum. Verum aliter legerunt prisci, Septuaginta, Chaldaeus, S. Hieronymus et alii, nimirum צוי et eliso vau quiescenti, צי tso, id est sordes, stercora, puta idola. Haec enim Septuaginta vocant vana.


Versus 12: And I will be like a moth to Ephraim (as if to say: Gradually through the...

12. Et ego quasi tinea Ephraim (q. d. Sensim per Assyrios carpam, corrodam, consumam et perdam decem tribus:) et quasi putredo (hebraice רקב rachab, id est teredo (et sic aliqui hic legendum censent cum R. David: teredo enim respondet tineae, quae praecessit), vel caries (haec enim est putredo ossium et lignorum, qua ea corrodit et consumit) domui Juda, — q. d. Decem tribus per Assyrios consumam citius, uti tinea pannum, utpote mollem, cito exedit; duas vero tribus tardius, uti caries lignum, utpote durum, tardius erodit. Ita S. Hieronymus, Lyranus,

Vatablus. Porro Septuaginta vertunt: Ego quasi conturbatio Ephraim, et quasi stimulus domui Juda; Syrus: Ego ero quasi commotio Ephraim, et commotio domui Juda; Arabicus Antiochenus: Ego qui perturbavi Ephraim, et ego tanquam mordens domum Juda; Arabicus Alexandrinus: Et ego deturbabo Ephraim. Ita et hodie Deum videmus, instar tineae familias, urbes et provincias sceleratas sensim sine sensu corrodere, depauperare et consumere. Idem tropologice sentit fidelis, clericus, et religiosus in anima, dum peccat, aut in Dei obsequio suoque officio intepescit: nunc enim hanc gratiam, virtutem et fortitudinem, nunc illam, nunc aliam sibi auferri persentiscit.

Nota: Apposite Deum comparat tineae et teredini, quia Israelem ejusque idololatriam vocavit sordes: tinea enim et teredo invadunt vestem aut lignum, non sanum et elimatum, sed vetustate, pulvere, aliisque sordibus obsitum, squalidum, et quasi emaciatum. Nam tineas ex pulvere, situ et putredine nasci docet experientia. Unde Plinius lib. xi, cap. xxxv: 'idem, ait, pulvis in lanis et veste tineas creat, praecipue si araneus una includatur; sitit enim, et omnem humorem absorbens, ariditatem ampliat.' Et Horatius, lib. II Serm. satyr. III:

Cui stragula vestis, Blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca.

Hinc homini sordido tineas minatur Martialis, lib. II: Non metuas mortem, Naevole, sed tineas.

Quocirca tropologice, tinea apte repraesentat homines carni et voluptati deditos: hos enim ipsa voluptas quasi tinea consumit. Unde S. Gregorius explicans illud Job cap. iv, 19: 'Qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea,' sic ait: 'Tinea quippe damnum facit, et sonitum non facit: ita iniquorum mentes, quia damna sua considerare negligunt, integritatem quasi nescientes perdunt. Amittunt namque a corde innocentiam, ab ore veritatem, a carne continentiam, et per accessum temporis ab aetate vitam. Sed id non sentiunt, dum toto desiderio curis temporalibus implicantur. Quasi ergo a tinea consumuntur, quia sine sonitu culpae morsum tolerant, dum quanta detrimenta vitae et innocentiae patiantur, ignorant.' Rursum tinea, ait idem Gregorius, lib. XVIII Moral. xi, 'sibi domum corrumpendo aedificat,' ita gula et luxuria carnem in qua exoritur, corrumpit. Insuper tinea chartas et pannos sine ullo cujusquam fructu, ac tandem seipsam consumit; itidem facit gula et luxuria.

ria. Exstat hac de re elegans aenigma tineae: Littera me pavit, nec quid sit littera novi. In libris vixi, nec sum studiosior inde. Exedi Musas, nec adhuc tamen ipsa profeci.

Denique tinea clanculum rodens pannos, significat occultum Dei judicium, indeque occulta damna et strages, uti notat Pineda in locum Job citatum.


Versus 13: And Ephraim saw his sickness. — Namely that his empire was weakening,...

13. Et vidit Ephraim languorem suum. — Puta suum imperium infirmari, languescere, deficere, et ad occasum tendere.

Et Juda vinculum suum (Hebraice מזור mazor, id est colligationem suam, hoc est plagam suam pannis obvolutam et obligatam. Significat plagam et cladem quam accepit Juda a Rasin rege Syriae, et a Phacee rege Israel, qui multos Judaeos abduxerunt, IV Regum, cap. xv, 38, et cap. xvi, 5 et 6; ita S. Hieronymus, qui secundo addit, per vinculum hoc posse accipi colligationem et consociationem, qua Juda Israeli in idololatria et scelere fuit colligatus; aut potius conspirationem et conjurationem, qua Rasin et Phacee contra Achaz et Judam conjurarunt.

Porro) Ephraim (ut hanc plagam suam sanaret) abiit ad Assur, — quasi ad medicum et chirurgum, hoc est, misit legatos ad regem Assyriorum, petens ab eo opem et protectionem. Id fecit Manahem rex Israel, mittens ad Phul regem Assur mille talenta argenti, ad hoc ut suum regnum confirmaret et protegeret, IV Reg. cap. xv, 19. Ita S. Hieronymus, Haymo et Hugo. Rursum id fecit Hosee ultimus rex Israel, qui se quasi vasallum subdidit Salmanasar, pendens ei annuum tributum, ut sub ejus alis tuto et quiete viveret et regnaret, IV Regum, cap. xvii, 3. Ita Theophylactus et Arias.

Et misit ad regem ultorem. — 'Misit,' scilicet Judas, ut solveret vinculum suum, de quo paulo ante dixit. Alterne enim Propheta hic loquitur de Israel et de Juda, ut patet ex antecedentibus et sequentibus. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Haymo. Rex ultor quis? Dionysius, Arias, Ribera et alii, qui sic exponunt: Judas, inquiunt, id est Achaz rex Judae, pressus et quasi obsessus a Rasin rege Syriae et Phacee rege Israel, misit legatos et munera opis petendae causa ad Teglathphalasar regem Assur, IV Regum, cap. xvi, 7. Hunc ergo vocat Propheta 'regem ultorem;' Aquila et Theodotion, judicem; Symmachus, ὑπερμάχοντα, id est defensorem (vindicare enim, vel ulcisci, apud veteres significabat defendere, et ita subinde capitur in Scriptura, ut dixi Roman. cap. xii, 19), quia erat monarcha potentissimus, ita ut ad eum quasi tutorem et vindicem omnes principes et reguli confugerent. Hebraice est ירב iareb, id est qui ulciscetur, id est ultor; Chaldaeus, ut adventaret ultum eos; Septuaginta, Syrus, Arabicus, Vatablus, Pagninus, Arias et Clarius retinent Hebraeum iareb; sed falluntur in eo quod putent illud nomen esse

urbis Assyriae in qua rex regnaret. Sic Gedeon a Deo dictus est Jerobaal, id est ultor vel vindex Baal, eo quod destructo ab eo altari Baal, Joas pater ut eum contra vim vicinorum tueretur, dixerit: 'Ulciscatur se de eo Baal, qui suffodit aram ejus,' Judic. cap. vi, 31. Videtur ergo alludere ad Gedeon, aeque ac ad Jeroboam; uterque enim fuit iareb, id est ultor, judex et vindex Israelis; ille contra Madianitas, hic contra Roboam; ab eo enim oppressus Israel, misit ad Jeroboam, postulans eum libertatis suae vindicem et principem, III Regum, cap. xii, 20.

Minus recte Chaldaeus, Theodoretus et Lyranus per regem ultorem accipiunt Sua regem Aegypti, ad quem confugit Hosee rex Israel, pressus a Salmanasar, ideoque ab eodem cum toto regno captus et eversus est, IV Reg. cap. xvii, 4; haec enim pertinent ad Juda, non ad Israel, ut dixi. Adde, Sua impotens erat, nec potuit Israelitas tutari. Unde non recte vocatur rex iareb, id est judex et vindex.

Mystice aliqui, ait S. Hieronymus, per regem iareb, id est ultorem, accipiunt Christum, qui peccatores salvare non poterit in die judicii, sicut scriptum est: 'In inferno quis confitebitur tibi?' Allegorice, Theophylactus et Leo Castrius per regem ultorem accipiunt Romanos, quorum opem invocavit Hyrcanus pontifex et Judaei, sed ab eis per Titum excisi sunt; aut certe Julianum Apostatam, qui Christianis infensissimus, in eorum odium se fecit Judaeorum vindicem, eisque templum restaurare aggressus est; sed frustra: Deus enim, immisso in fabricam igne, opus consumpsit. Ita Socrates, lib. III, cap. xx.


Versus 14: For I will be like a lioness to Ephraim, — as if to say: The avenging king will...

14. Quoniam ego quasi leaena Ephraim, — q. d. Rex ultor non poterit vos ab hoste liberare, quia ego Deus sum, qui hostes immitto et roboro, imo ego sum vester hostis, qui quasi leaena invado Ephraim. Apte Dei vindicta comparatur leanae: quia haec fortissima est et ferocissima, praesertim cum peperit alitque catulos; ad quos, omnibus invitis et frustra obsistentibus, praedam quam cepit et discerpsit, domum asportat. Docent physici, et ex eis Gesnerus in Leone, leonem tam esse ferum, ut ad refundendam ejus feritatem indita ei sit a natura febris quartana, qua jugiter laborat, quamque abstinentia superat. Haec enim ei est medicina, cui horologium est fames et venter. Hebraeum שחל scachal significat bestiam quamvis trucem et efferatam, qualis est leo; Septuaginta vertunt, pardalim, quae velocissima est et saevissima. Ita S. Hieronymus, qui addit: 'Ut quidquid saevum in bestiis est, hoc in Dei indignatione cognoscas. Nihil panthera velocius, nihil leone fortius. In panthera velox per Assyrios regni Samariae significatur interitus, et in leone fortissimum contra Jerusalem et Judam aliquanto post tempore ostenditur regnum Chaldaeorum, etc., ut fiat (Deus) quasi panthera, ver-

tatur in leonem, mutetur in bestias.' Unde subdit: 'Ego, ego capiam et vadam: tollam, et non est qui eruat.'

Nota: Sicut vers. 12, Deum quasi tineam opposuit sordibus Israelis, ita hic apposite Deum quasi leaenam opponit regi ultori, ad quem recurrrebat Israel; hoc enim fortior est leaena; sic et Deus fortior erat Teglathphalasare. Symbolice, Deus in hac vita peccatores castigat leniter ut tinea, at in die judicii et in gehenna saeviet et lacerabit eos quasi leaena. Tunc horrendo sonitu in eos rugiet: 'Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus,' Matth. xxv.

Et quasi catulus leonis domui Juda. — Hi enim catuli solent esse audaciores, utpote ignari periculorum et insidiarum: ac ferociores, utpote avidiores sanguinis, quem recens degustarunt, praesertim quia fervet et bullit in juventute sanguis. Quocirca Judas, aggrediens hostes, comparatur catulo leonis; quiescens vero, leoni, Gen. cap. xlix, vers. 9: 'Catulus leonis Juda. Ad praedam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo.' Justi quoque confidentia comparatur catulo leonis, Prov. cap. xxviii, 1: 'Fugit impius nemine persequente: justus autem quasi leo (hebraice כפיר kephir, id est leunculus) confidens absque terrore erit.' Leunculus enim animosus est et saevus, quia jugiter ei latrat stomachus; ac fame, aeque ac specie et forma, orisque rictu et rugitu, videtur esse quasi latrator Anubis, praesertim cum grandescit, fitque leo.


Versus 15: Going away I will return to my place. — Just as lionesses, having torn their...

15. Vadens revertar ad locum meum. — Uti solent leaenae, laniata fera raptaque praeda, in speluncam reverti, eamque ibi cum catulis devorare: ita ego per Assyrios et Chaldaeos tam Israelitas quam Judaeos praedabor, eosque in captivitatem abducam, ibique eos servitute, tributis et oneribus consumam et quasi devorabo. Ita Haymo, Arias et Vatablus. Chaldaeus vertit: Auferam majestatem meam, et in locum sanctitatis meae revertar, qui est in coelis, donec norint se peccasse, q. d. Deseram Judaeos cum templo, et

quasi oblitus eorum tradensque eos hostibus, abibo in coelum: hic enim est locus solii et gloriae Dei, ex quo eminus spectat reorum carceres et supplicia. Ita S. Cyrillus, Hieronymus, Theodoretus et alii. Vatablus haec refert ad cap. sequens, hicque inchoat cap. vi; cum eo enim cohaerent, eoque spectant, uti mox patebit.

Donec deficiatis. — Hebraice עד יאשמו ad ieshemu, id est donec peccatum suum et culpam agnoscant. Ita Chaldaeus, Vatablus, Clarius, Arias et alii; אשם asham enim peccare et peccatum significat. Verum asham subinde ponitur pro שמם shamam, id est desolavit; ordines enim verborum imperfectorum saepe apud Hebraeos inter se commutantur, v. g. defectiva Pe aleph, quale est asham, commutantur cum duplicantibus secundam, quale est shamam. Unde Septuaginta vertunt, donec dispersant; Noster, donec deficiatis. Hic sensus priori subservit, eumque antecedit. Judaei enim per cladem et excidium excitati peccata sua agnoverunt, et poenitentes ad Deum redierunt, uti patet ex libro Baruch. Huc enim tendunt plagae omnes a Deo in urbes, gentes, familias et homines immissae, ut scilicet iis sternat eorum superbiam, utque cor concupiscentiis obstructum et obduratum aperiat, cruciet et sauciet, quo afflicti sua scelera Deumque vindicem agnoscant, ad eumque poenitentes recurrant; cum videant non esse alium qui plagas hasce depellere, malisque tantis succurrere possit, juxta illud Psalm. xv: 'Multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt.' Dum ergo flagellaris a Deo, non ad Assyrios, id est non ad principes et potentes, qui te e manibus Dei eripere non possunt, sed ad Deum ipsum cum Davide et Ninivitis recurre, ac supplex dicito: 'Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Tibi soli peccavi, et malum coram te feci.' Ita mulcebis iram Dei, ac flagellum ex manibus irati extorquebis, pristinumque ejus favorem, gratiam et opem tibi conciliabis et restitues.