Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Cum partibus suis. — Septuaginta, et cleros eorum: clerus, id est sortes, puta terras et agros, quae sortito cuilibet tribui et familiae obvenerant, Josue cap. xv; unde Leo Hebraeus vertit, cum agris suis.
Textus Vulgatae: Osee 6:1-11
1. In tribulatione sua mane consurgent ad me: venite, et revertamur ad Dominum, 2. quia ipse cepit, et sanabit nos: percutiet, et curabit nos. 3. Vivificabit nos post duos dies; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum praeparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus, et serotinus terrae. 4. Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens. 5. Propter hoc dolavi in Prophetis, occidi eos in verbis oris mei: et judicia tua quasi lux egredientur. 6. Quia misericordiam volui, et non sacrificium: et scientiam Dei, plusquam holocausta. 7. Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum, ibi praevaricati sunt in me. 8. Galaad civitas operantium idolum supplantata sanguine. 9. Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem: quia scelus operati sunt. 10. In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim; contaminatus est Israel. 11. Sed et Juda pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.
Versus 1: In their tribulation they will rise early to me. — These words belong to the...
1. In tribulatione sua consurgent ad me. — Haec pertinent ad finem capitis quinti, unde eo haec referunt Hebraei, Chaldaeus et Pagninus, et caput sextum inchoant ab illis verbis: 'Venite, et revertamur ad Dominum.' Vatablus vero caput sextum inchoat a vers. ult. cap. v, uti ibi dixi. Sed eodem omnia recidunt, indicantque initium hujus capitis connexum esse cum fine cap. praecedentis, hoc modo et hoc sensu: Revertar ad locum meum, ait Dominus, donec tribulatione afflicti et deficientes Israelitae culpam suam agnoscant, et quaerant faciem meam. Cum enim fuerint in tribulatione, mane consurgent ad me. Hinc patet tribulationem hic intelligi tum eam quam passi sunt Israelitae in captivitate Assyriaca, tum eam quam passi sunt Judaei in captivitate Babylonica. Ita S. Hieronymus, Theodoretus et Theophylactus; utramque enim utrisque comminatus est cap. praeced. vers. 5, dicens: 'Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua, ruet etiam Judas cum eis;' et vers. 12: 'Ego quasi tinea Ephraim, et quasi putredo domui Juda.' Unde ejus remedium quaerens tam Israel, quam Juda, 'abiit ad regem ultorem, et ipse, inquit Propheta, non poterit sanare vos;' quocirca opem humanam ab iis desperantes, in tribulatione recurretis ad me Deum vestrum, ut hic dicitur.
Aliter Arias, qui per tribulationem accipit captivitatem Judaeorum, quam passi sunt a Tito et Romanis. Verum illius nulla cap. praeceed. facta est mentio: nec in illa Judaei conversi sunt sincere ad Dominum, nec Deus tertia die illos vivificavit: quin potius eos excidit et internecione delevit.
Mane, — id est cito, mature, festine petentes a me ut eos tribulatione liberem; puta mane hoc symbolicum fuit, cum transacta nocte captivitatis, impletisque ejus septuaginta annis a Deo decretis, Judaei, excitante eos in spem Daniele, Esdra, aliisque Prophetis, ad vicinam sub Cyro liberationem anhelantes, supplices a Deo eam postularunt et impetrarunt: mane enim et aurora Judaeis captivis fuit spes vicinae liberationis, mox expletis 70 annis praestandae per Cyrum.
Mystice S. Hieronymus: 'Mane,' inquit, id est cum ortum fuerit eis lumen poenitentiae per faciem fidei. Allegorice Lyranus: 'Mane,' ait, id est in praedicatione Joannis Baptistae, qui quasi lucifer et aurora praeivit Christum solem justitiae, exhortans homines ad poenitentiam, ut per eam illos ad Christi gratiam et justitiam praepararet. Tertullianus, lib. IV Contra Marcion. cap. xliii, haec accipit de mulieribus piis, quae afflictae ob mortem Christi, venerunt mane ad monumentum ut eum ungerent; unde meruerunt primae videre eum resurgentem, qui mire eas consolatus est. Verum hic sensus est accommodatitius.
Venite (subaudi, dicentes, et se invicem adhortantes), et revertamur ad Dominum, quia ipse cepit. — Hebraice taraph, id est rapuit, vel abripuit nos, q. d. Non Salmanasar, non Nabuchodonosor, sed Deus vindex fuit, qui ob scelera nostra, per Salmanasar et Nabuchodonosor nos vinctos abripuit in Assyriam et Babylonem: unde ipse solus potest nos liberare, et plagam hanc sanare, uti se sanaturum promisit, ideoque brevi reipsa sanabit. Respicit ad illud quod dixit cap. praeced. vers. 14: 'Ego quasi leaena Ephraim, ego capiam et vadam; tollam, et non est qui eruat;' et vers. 13: 'Ipse (rex ultor, puta Assyrius) non poterit sanare vos, nec solvere poterit a vobis'
vinculum. 14. Quoniam ego quasi leaena Ephraim, ego capiam et vadam; tollam, et non est qui eruat;'
PERCUTIET, ET CURABIT NOS. — Hebraice יחבשנו iachbescenu, id est obligabit nos, puta fasciis vulnera nostra alligabit, itaque curabit. Unde Septuaginta vertunt, μοτώσει: μοτά enim, ait S. Hieronymus, appellantur linteola quae inseruntur vulneribus, ut putridas carnes comedant, et extrahant purulentias; artisque medicorum est grandia vulnera longo sanare tempore, et per dolorem reddere sanitatem. Percutit ergo nos Dominus, et curat nos; quia quem diligit corripit, et non solum curat, sed et vivificat post duos dies. Sic et Isagoge Galeno adscripta, ubi μοτός dicitur esse quadruplex: στριπτός, id est tortilis; ξιστός, id est rasilis, quod de rasa linteorum materia formaretur: τιλτός, id est concerptilis, a concerptu vellicatuque materiae: βλωχνιωτός, quod ex ellychnio conflaretur. Interpres Bibliorum Regiorum actionem vertit, turbabit nos; quia chirurgus ut vulnus curet et pus eximat, penicillo illud expurget, turbet et radat oportet; ut deinde μοτόν, sive ellychnium sanans inserat.
Eleganter S. Augustinus in Psalm. l: « Illa, ait, est vox Domini: Ego percutiam, et ego sanabo. Percutit putredinem facinoris, sanat dolorem vulneris. Faciunt hoc medici, secant, percutiunt et sanant: armant se ut feriant, ferrum gestant et curare veniant. »
Moraliter, disce hic tribulationem esse telum Dei, quo Deus homines a se fugientes et abeuntes in ruinam, ad se et ad salutem revocat. Tribulati enim hoc telo confixi, prostrati et humiliati, ponunt fastum, culpam agnoscunt, et poenitentes poscunt a Deo veniam; qui mox supplicibus parcit, eosque ulnis maternis amplectitur. Hoc est quod ait Psalmista: « Sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam, » Psalm. xxxvii, 3. Ita S. Augustinus in Psalm. xxi, serm. 2, docet Deum esse medicum, qui tribulatione quasi medicamento curat vitia nostra: « Sub medicamento, inquit, positus ureris, secaris, clamas, non audit medicus ad voluntatem, sed ad sanitatem. » Et lib. I De Verbis Domini, serm. 18: « Bibe, ait, amarum calicem; tu enim tibi fecisti. Praecepta illa mea quae sano data sunt tam dulcia, tam levia, contempta sunt: coepisti laborare, sanari non potes, nisi amarum bibas calicem tentationum, tribulationum, angustiarum et passionum. Bibe ut vivas. Et ne responderet ei languidus: Non possum, non fero, non bibo: prior bibit medicus sanus, ut bibere non dubitaret aegrotus. Quid enim amarum est in tali poculo quod ille non biberit? Si contumelia, prior audivit cum daemones expelleret: In Beelzebub ejicit daemonia. Si dolores amari sunt, ligatus, et flagellatus, et crucifixus est. Si mors amara est, etiam mortuus est. Si genus mortis exhorrescit infirmitas, nihil illo tempore fuit ignominiosius quam mors crucis. »
Idem, serm. 3 De Machabaeis: « Totus mundus fornax aurificis est. Ibi justus tanquam aurum, impii tanquam palea. Ibi tribulatio sicut ignis, ibi Deus sicut aurifex. Pius Deum laudat, aurum rutilat; impius Deum blasphemat, palea fumat; iste purgatur, ille vastatur eodem igne; Deus in utroque laudatur. » Idem in Psalm. xi: « Patitur quis tribulationes, docetur amare meliora per amaritudinem inferiorum, ne viator tendens ad patriam, stabulum amet pro domo sua. » Idem, lib. De Vera innocentia: « Cum Dominus permittit, aut facit ut aliqua tribulatione vexemur, etiam tunc misericors est: qui exercitans fidem, et differens adjutorium, non auxilium negat, sed desiderium movet. » Idem, epistola 87: « Res prospera donum est consolantis, res autem adversa donum est monentis Dei. »
S. Gregorius, in Moral.: « Aurem cordis, inquit, tribulatio aperit, quam saepe prosperitas hujus mundi claudit. » S. Chrysostomus, homil. 4 De Poenitentia, tribulationem vocat aratrum: « Illo ergo, inquit, corda scindamus, ut si quae dolosa herba, et improba cogitatio nobis inest, radicitus eam evellamus, ut puras pietatis seminibus terras exhibeamus. » Idem, hom. 4 De Divite et Paupere: « Nisi tentatio, inquit, nec corona; nisi certamina, nec bravia; nisi stadia, nec honores; nisi tribulatio, nec remissio; nisi hiems, nec aestas. Et hoc non tantum in hominibus, sed et in seminibus intueri licet. In his enim multam pluviam, multam nubium collisionem, multam glaciem fieri oportet, si vernans spica exsurgere debet. Cum ergo ingruit hiems animarum, seramus et nos in hac hieme, ut in aestate metamus. » Hic fuit sensus, haec praxis Sanctorum omnium: Sarae, Tobiae cap. iii, vers. 21: « Hoc pro certo habet omnis qui colit te, quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur; »
Job, cap. v, 17: « Beatus homo qui corripitur a Deo: increpationem ergo Domini ne reprobes: quia ipse vulnerat, et medetur: percutit, et manus ejus sanabunt; » Psaltis, Psalm. xv, 4: « Multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt; » Salomonis, Proverb. cap. iii, 11: « Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias: nec deficias cum ab eo corriperis: quem enim diligit Dominus, corripit: et quasi pater in filio complacet sibi; » Jeremiae, cap. xxxi, 18: « Castigasti me, et eruditus sum quasi juvenculus indomitus; » Jonae, cap. ii, 8: « Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum; » Danielis, cap. xi, 35: « Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur; » Zachariae, cap. xiii, 9: « Uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum; » Malachiae, cap. iii, 2: « Ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum: et sedebit conflans et emundans argentum, et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum et quasi argentum. »
Quin et Philo cum aliis Judaeis apud Caium Caligulam accusatus ab Appione, quod Caesari divinos honores non tribueret, ejectus ex aula, sociis Judaeis respondit:
Bono animo nos esse oportet, quibus iratus est Caius; quia necesse est adesse divinum, ubi humanum cessat auxilium. Ita Eusebius, lib. II Histor. cap. v. Denique S. Bernardus in Sententiis: « Tribulatio, ait, tria confert: exercitium, ne virtus amoris, otii tepore frigescat; probationem, ut nostrae constantiae fortitudo, ad exemplum hominibus innotescat; praemium, ut juxta tribulationis modum, immensum gloriae pondus accipiat. » Subdit deinde totidem remedia. « Adversitati, ait, tria sunt opponenda: electorum agones et angustiae, quas patiuntur qui pie vivunt; redemptoris afflictiones et molestiae, quas ei saevissimi principes intulerunt; dispositio moderatricis justitiae, cujus altitudinem, quasi virgae Joseph summitatem, non discutere, sed adorare debemus. »
Versus 3: HE WILL GIVE US LIFE AFTER TWO DAYS
3. VIVIFICABIT NOS POST DUOS DIES. — Primo, Hebraei sic exponunt, q. d. Post duos, id est paucos, dies, Deus liberabit nos Babylone, in qua captivi, afflicti, et quasi mortui, et, ut ait Ezechiel cap. xxxvii, quasi ossa arida in sepulcro degimus; liberans ergo nos ab hac morte civili, puta captivitate, « vivificabit nos, » ut videamur nobis resurgere in libertatem, quasi in novam vitam. Sicut enim servitus, carcer, moeror, sunt mors quaedam civilis et moralis; ita libertas, lux et laetitia est vita moralis et civilis: « nec enim vivere, sed vigere et valere est vita, » ait Poeta. Verum id locum habet in solis Judaeis, non in Israelitis: hi enim ex Assyria nunquam liberati sunt. De utrisque autem egit et agit Propheta. Adde Catholicos omnes haec referre ad Christum. Fateor tamen ad liberationem Judaeorum e Babylone per Cyrum hic alludi, eamque obiter et allusive perstringi. Loquitur enim Israelitis, quorum primus dies fuit tempus captivitatis Assyriacae, et Judaeis, quorum fuit secundus aeque miser dies captivitatis Babylonicae: post quos successit tertius dies laetus et faustus redemptionis et liberationis, quam inchoavit Cyrus, perfecit Christus.
Secundo ergo, Patres et Interpretes orthodoxi omnes docent hic praedici Judaeis et Israelitis adventum Christi redemptoris. Hunc enim eis in captivitate afflictis identidem ingerebant Esdras, Zorobabel, Aggaeus, Zacharias, Jesus filius Josedec, aliique sacerdotes et Prophetae. Sensus ergo est, q. d. Sustinete, o Hebraei, modicum, sperate, invocate Deum: quia post duos dies, id est post breve tempus, ipse vos liberabit, inchoate per Cyrum, sed plene et perfecte per Christum (a Cyro enim ad Christum assurgere, et subito quasi avolare solent Prophetae, uti dixi Isaiae cap. lxv, 8), qui Abrahae nobisque a tot saeculis promissus est salvator et redemptor. Ipse enim nos a peccato, morte et inferno liberabit, ac gratiae, vitae et caelo restituet; itaque vivificabit nos vita sancta, caelesti et divina. Sic duo dies sumuntur pro paucis et brevibus, Numer. ix, 22:
« Si vero biduo (id est pauco tempore) aut uno mense, vel longiori tempore fuisset (columna nubis) super tabernaculo. » Sic et cap. xi, 49; Isaiae, cap. xvii, 6, et alibi. Tempus ergo 591 annorum (tot enim fuerunt a captivitate Babylonica, usque ad nativitatem Christi) vocatur hic duo dies: quia Deo (et Prophetis in lumine Dei elevatis) respectu aeternitatis suae, et respectu aeternae et caelestis salutis afferendae per Christum, « mille anni sunt sicut dies hesterna quae praeteriit, » ut ait Psaltes, Psalm. lxxxix, 4. Hinc eodem respectu et sensu ait de Christo Aggaeus, cap. ii, 7: « Adhuc unum modicum est, etc., et veniet desideratus cunctis gentibus. » Ita Cyrillus, Arias, Vatablus, a Castro et alii. Itaque tempus nativitatis et primi adventus Christi, puta tempus gratiae, novi Testamenti et Christianismi, vocatur hic dies tertia, tum quia brevi erat adventura; tum quia plenam vitam, laetitiam, lucem, cumulumque (hunc enim significat ternarius) bonorum omnium erat allatura; tum quia post primam diem legis naturae, et secundam diem legis Mosaicae, immediate quasi tertia erat successura; proprie vero post primam diem captivitatis Assyriacae, et secundam captivitatis Babylonicae, quasi tertia erat haec dies liberationis futura, uti paulo ante dixi; tum quia alludit hic Osee ad diem tertium quo Christus a morte resurrexit. Unde dico
Tertio, plane respicit hic Propheta ad resurrectionem Christi, quae tertio die a passione ejus facta est, eamque hic significat et prophetat. Liberatio enim et redemptio Israelitarum et Judaeorum, aeque ac nostra, facta per Christum, completa et plane perfecta fuit in ejus resurrectione: haec enim ejus fuit terminus et coronis. In ea ergo Christus plene nos vivificavit, tum quia in ea plene nos redemit et sanctificavit; tum quia ipsa nostrae resurrectionis est causa tam exemplaris, quam efficiens: unde in ea Christus nos secum quasi vivificavit, et suscitavit ad vitam beatam et immortalem. Unde Arabicus Antiochenus vertit: Sanabit nos post duos dies, et in tertia surgemus, et manebimus (habitabimus) in conspectu ejus, coram eo; et Arabicus Alexandrinus: Ipse est qui sanabit nos, et liberabit nos post duos dies, et in tertia stabimus vivi coram eo. Hoc est quod ait Apostolus Rom. cap. iv, 25: « Qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. » Et Ephes. cap. ii, 5: « Cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo (cujus gratia estis salvati), et conresuscitavit, et consedere fecit in caelestibus in Christo Jesu. » Ex resurrectione enim Christi tam certam habemus fidem et spem nostrae resurrectionis, ac si jam cum ipso de facto resurrexissemus; vide ibi dicta. Ita hunc locum passim intelligunt Patres, qui ex hoc loco probant resurrectionem Christi et nostram, ut S. Hieronymus, Theodoretus, Haymo, Hugo, Lyranus, Emmanuel, Mariana et alii hic; Origenes, homil. 5 in
Exod.; Tertullianus, lib. Contra Marc. cap. xliii; Cyprianus, lib. II Contra Judaeos, cap. xxv; Lactantius, lib. IV, xix; Cyrillus Hierosolymitanus, Catech. 14; Augustinus, lib. XVIII Civit. xxviii; Ruffinus in Expos. Symbol.; Gregorius, hom. 20 in Ezech.; Nyssenus, lib. De Cognitione Dei, qui tres putant haec dici in persona Sanctorum qui resurrexerunt cum Christo Hierosolymis, ibique multis apparuerunt, Matth. cap. xxvii, 53. Idem docuerunt veteres Hebraei apud Galatinum, lib. VIII, cap. xxii. Et R. Moses in Beresith rabba, id est Genesi magna, explicans illud Gen. xxii: « Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul, » dicit: « Multae sunt in S. Scriptura dierum trinitates, quarum una est resurrectio Messiae. » Unde illud I Corinth. cap. xv, 4: « Et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas. » Anselmus ibi, et Dorotheus, in Vita Osee, exponunt de hac Scriptura Osee; nec enim alibi dies tertius resurrectioni Christi praescribitur. Accedit Isidorus Pelusianus, qui lib. II, epist. 112, sic legit: « Tunc mors lugebit fortiore morte devicta. Sanabit nos post duos dies: in tertio resurgemus, ac vivemus cum eo; » atque explicat de resurrectione Christi, in qua et suam et nostram mortem ipse superavit et profligavit.
Porro hos tres dies ita consignant Origenes loco jam citato, S. Augustinus serm. 90 De Tempore, et alii: primum diem numerant eum, quo passus et crucifixus est Christus; secundum, quo sepultus est et descendit ad inferos; tertium, quo resurrexit. Aliter Ribera: Primus, inquit, dies fuit decima quarta luna, qua post celebrationem Paschae et institutionem Eucharistiae, in horto orans captus est, patique coepit Christus. Secundus est luna decima quinta, puta parasceve, qua passus et occisus est. Tertius est luna decima sexta, qua resurrexit. Verum sic sabbatum esset luna decima sexta; hoc enim succedit lunae 15, sive parascevae; cum tamen constet Christum non sabbato, sed Dominico die resurrexisse. Vide Interpretes in Matth. cap. xii, 40.
Porro Christus resurrexit praecise tertio die, variis de causis. Prima est, quia Jonas cap. ii, tribus diebus fuit in ventre ceti, et hoc facto portendit Christum tribus diebus fore in sepulcro, ac tertio die resurrecturum, uti ipse tertio die vivus e ventre ceti prodiit. Hanc causam dat Christus Matth. cap. xii, 40. Secunda, quia Christus idipsum praedixerat Joan. cap. ii, 19: « Solvite, ait, templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. » Tertia, quia, si caro ejus diutius mansisset in sepulcro, fuisset corrupta. Hoc autem non decebat, juxta illud Psalm. xv, 10: « Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. » Quarta, ne videretur quis alius resurrexisse. Quinta, quia Christus moriendo mortem destruxit; decebat ergo ut in morte diu non teneretur, sed mox quasi ejus domitor et triumphator gloriose resurgeret. Sexta, quia vita Christi hominis fuit divina, et inter res omnes creatas nobilissima: decebat ergo eam, peracta redemptione et satisfactione nostra, illico restaurari, praesertim quia divinitas semper, etiam in morte, mansit tam corpori, quam animae Christi conjuncta. Quod enim semel assumpsit, hoc nunquam dimisit.
Audi S. Leonem, serm. 1 De Resurrect.: « Ne turbatos discipulorum animos longa moestitudo cruciaret, denuntiatam tridui moram tam mira celeritate breviavit, ut dum ad integrum secundum diem, pars primi novissima, et pars tertii prima concurrit, et aliquantum spatio temporis decideret, et nihil dierum numero periret. » Et mox: « Tam velox incorruptae carnis vivificatio fuit, ut major ibi esset soporis similitudo, quam mortis. Quoniam Deitas, quae ab utraque suscepti hominis substantia non recessit, quod potestate divisit, potestate conjunxit. » Moralis causa fuit, ut doceret crucem et mortem fidelium brevem fore, et quasi triduum respectu beatae aeternitatis. Ergo quasi animat eos ad crucem et mortem, quod ex ea quasi ex somno secum mox resurrecturi sint ad vitam aeternam.
Mystice, varii varie tres hosce dies annumerant. Primo, S. Augustinus, serm. 90 De Tempore: « Tres, ait, dies non incongrue possumus dicere, Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum, quia et Pater dies est, et Filius dies est, et Spiritus Sanctus dies est, et hi tres, unus dies. » Vivificavit nos Pater, creando et dando naturam; Filius, redimendo et dando suum sanguinem; Spiritus Sanctus sanctificando et dando gratiam et justitiam. Secundo, Fulgentius apud Albertum, primum diem numerat, quo ab aeterno a Deo Patre genitus est Filius; secundum, quo in tempore ex Virgine natus est homo; tertium, quo e sepulcro resurrexit. Tertio, alii: Primus, inquiunt, dies est nativitatis Christi; secundus, passionis; tertius, resurrectionis. Quarto, Lyranus et R. Salomon, per tres dies tria templa eorumque tempora accipit: Primus, inquit, dies fuit tempus templi Salomonici, cui successit nox captivitatis Babylonicae; secundus templi Zorobabelis, cui successit nox excidii Titi et Romanorum; tertius templi Christi, id est Ecclesiae semper duraturae.
Tropologice S. Bernardus: Tres dies, ait, significant triplicem vitam: primam naturae et culpae, puta peccati originalis; secundam gratiae; tertiam gloriae; nam serm. 72 in Cant. explicans illud Cant. ii: « Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae, » sic in fine ait: « Cum igitur duo in nobis praecedant dies, unus quidem inspirans pro corporis vita, alter vero respirans in sanctificationis gratia, porro tertius supersit in resurrectionis gloria; claret profecto aliquando implendum in corpore quod praecessit in capite, magnum utique pietatis sacramentum, et Prophetae testimonium, qui ait: Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. »
Et fusius, serm. 2 in Vigilia Nativit.: « Tres, ait, dies sunt de quibus legimus: Vivificabit nos post duos dies, in die tertia resuscitabit nos: unus sub Adam, alter in Christo, tertius cum Christo. Unde et ibi subditur: Sciemus sequemurque ut cognoscamus Dominum. Et hic dicitur: Cras egrediemini, et Dominus erit vobiscum. His enim dicitur, qui dimidiaverunt dies suos, in quibus perit dies in qua nati sunt, quae est dies Adae, dies peccati, cui Jeremias quoque maledicebat: Maledicta dies in qua natus sum; omnes enim in illa nascimur. Utinam pereat in nobis omnibus dies illa, dies nebulae et caliginis, dies tenebrarum et turbinis, quam nobis fecit Adam! » Deinde agens de secundo die gratiae Christi: « Ecce, ait, illuxit nobis dies redemptionis novae, reparationis antiquae, felicitatis aeternae. Haec est dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea; quia cras egrediemur. Unde, nisi de conclavi hujus saeculi, de ergastulo hujus corporis, de compedibus necessitatis, curiositatis, vanitatis, voluptatis. Quid enim spiritui nostro cum terrenis, etc. Agite diem istum in Christo, ut ambuletis sicut et ipse ambulavit. »
Tertium deinde explicans ait: « O Juda et Jerusalem, nolite timere, cras egrediemini, id est quam cito a corpore exierit anima, omnes simul affectiones, omnia desideria, quibus per universum interim mundum dispersa et ligata tenebatur, dissolventur, et egredietur de visco hoc, et Dominus erit vobiscum, » etc. Idem rursus, serm. 5 inter parvos: « Vivificabit, ait, nos post duos dies, scilicet cognitionis et conversionis; in die tertia suscitabit nos voce Verbi incarnati per primam suam resurrectionem; et vivemus in conspectu ejus vivificati per passionem, serenius illuminati per miraculorum cognitionem exequemurque ut cognoscamus Dominum, instructi per doctrinae conversionem. »
Anagogice S. Hieronymus, quem sequuntur Albertus, Hugo et Clarius, putat hic notari tres Christi adventus: primum « in humilitate, » cum natus est homo; secundum « in gloria, » cum resurrexit; tertium « in habitu judicantis; » itaque dies tertia erit dies judicii et resurrectionis universalis, qua Sancti resurgent ad vitam et gloriam aeternam. Unde Chaldaeus vertit: Vita donabit nos in diebus consolationis qui venturi sunt, et in die resurrectionis mortuorum suscitabit nos, et vivemus cum eo.
IN DIE TERTIA SUSCITABIT NOS. — Explicat quod dixit « post duos dies; » hoc enim idem est quod die tertia. Unde Lactantius loco jam citato: « Vivificabit, inquit, nos post biduum die tertio. » Sic et Tertullianus, Theodoretus, Clarius, Arias et a Castro hic, et S. Gregorius ac Origenes superius citati. Quis sit hic dies tertius, jam dixi. Pro suscitabit hebraice est יקימנו iekimenu; quod Hebraei et Chaldaeus vertunt, stare faciet, fulciet, sustentabit nos. Sed alii passim vertunt, suscitabit nos; sequitur enim, « et vivemus; » et praecessit, « vivificabit nos. » Agitur ergo hic de suscitatione ad vitam, non de sustentatione in vita.
ET VIVEMUS IN CONSPECTU EJUS. — Primo, Theodoretus, Theophylactus et Rupertus exponunt, q. d. « Vivemus, » scilicet vita gloriae et beatitudinis, praesertim cum post generalem resurrectionem in corpore glorioso resurgemus; tunc enim non tantum Deum oculis mentis videbimus facie ad faciem, sed et Christum oculis corporeis. Verum quia sequitur: « Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum, » hinc melius haec accipiemus de vita gratiae, q. d. Vivemus in ejus (Dei et Christi) gratia et cura quam habet de nobis, imo in ejus conspectu; videbimus enim eum facie ad faciem, et vicissim videbimur ab eo, ac proinde illi ut nos intuenti semper placere conabimur, illaque eum ejusque leges et doctrinam sequemur in sancta conversatione, ut in dies eum magis magisque cognoscamus, amemus, colamus, donec eum assequamur, et videamus facie ad faciem in caelis. Ita S. Hieronymus, Albertus, Hugo, Lyranus, Arias, Vatablus, Ribera et a Castro.
Ubi nota: To in conspectu ejus tripliciter exponi potest: Primo, q. d. Viventes videbimus eum facie ad faciem, inquit Vatablus, puta Christum in carne natum. Secundo, q. d. Ita sancte vivemus, ut semper simus memores nos in ejus praesentia oculisque versari, ac proinde ei per omnia placere et obsequi studebimus; quomodo Henoch, Noe aliique viri sancti et perfecti dicuntur ambulasse cum Domino, Genes. cap. v, 22, et cap. vi, 9. Vide ibi dicta. Tertio, q. d. Securi et felices vivemus in conspectu ejus, scientes eum jugiter nos intueri, curare, regere, tueri, qui antea cum viveremus in peccatis, oculos mentemque et curam a nobis averterat; to enim in conspectu ejus opponit ei quod dixit cap. v, vers. ultimo: « Revertar ad locum meum donec deficiant, et quaerant faciem meam; » sive, ut ait Jeremias cap. vii, 15: « Projiciam vos a facie mea, sicut projeci fratres vestros, universum semen Ephraim; »
sicut enim Deus Cainum, Genes. cap. iv, 14, omnesque impios projicit a facie sua, ita ex adverso pios jugiter in oculis et mente habet. Quocirca id sibi suisque exposcens David orabat Psalm. cxxii, 2: « Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec » ipse vicissim oculos suos benigne convertat ad nos, et « misereatur nostri. » Sicut enim sol quaecumque luce sua, quasi oculo aspicit, ea illustrat, calefacit, vivificat, laetificat, fecundat; ita prorsus facit et Deus, qui est sol increatus et immensus. Hinc rursum Psaltes passim orat dicens: « Respice in me et miserere mei; » respiciendo enim misereris et benefacis: « Ne avertas faciem tuam a me: ne projicias me a facie tua; ostende mihi faciem tuam; faciem tuam, Domine, requiram. » Item: « Illustra faciem tuam super servum tuum, » Psalm. xxx, 17. « Dominus illuminet vultum suum super nos, » Psalm. lxvi, 2. « Faciem tuam illumina super servum tuum, » Psal. cxviii, 135, q. d. Lucidam, id est serenam, laetam, hilarem, benignam, amicam et beneficam mihi faciem vultumque ostende, non atram, severam, tristem, iratam, minacem.
Fourth, "we shall live," that is, we shall be lively, healthy, vigorous, spirited, strong, glorious. For life embraces all these things, as the mother and root of all: for as Martial says, book IX, epigram 69: Life is not merely living, but being well. And Seneca: It has the nature of death, a life that is dragged out in slow groaning. Hence the glory of the Blessed is called eternal life.
QUASI DILUCULUM PRAEPARATUS EST EGRESSUS EJUS, — q. d. Christi nativitas et ortus quo e caelo in terram nascendo et conversando egredietur, a Deo paratus est instar aurorae; quia ut aurora depellet tenebras ignorantiae et peccati, ac Israelitas omnesque homines luce suae doctrinae et sanctae vitae collustrabit. Hoc est quod ait Apostolus, Rom. cap. xiii: « Nox praecessit, dies autem appropinquavit. » Pro praeparatus est hebraice est נכון nachon, id est firmiter et certissime praeparatus, ac fixo Dei decreto confirmatus est, puta in Dei praedestinatione, adventus Christi. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Rupertus, Hugo, Lyranus et Vatablus.
Anagogice, Isidorus haec accipit de gloria resurrectionis, qua Christus coepit toti orbi velut aurora coruscare, suamque vim et fortitudinem exerere, juxta illud Psalm. cix, 3: « Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum, » q. d. Princeps eris, o Christe, in die, non humilitatis et crucis, sed in die virtutis, id est potentiae et regni tui, cum splendore, gloria et majestate sanctissima et sacratissima, quae apparebit in tua divina resurrectione, ascensione, sessione ad dexteram Patris, missione Spiritus Sancti, et conversione omnium gentium.
Nota: Christi ortus tum divinus, tum humanus, recte comparatur aurorae. Primo, quia, sicut aurora est prima diei lux, ita primum opus Dei Patris fuit generatio aeterna Filii; per auroram ergo significatur ejus antiquitas et aeternitas, juxta illud Psalm. cix, 3: « Ex utero ante luciferum genui te; » pari modo primum opus redemptionis nostrae fuit ejus generatio humana, sive incarnatio. Unde S. Augustinus, et Justinus Contra Tryphon., illud: « Ex utero ante luciferum genui te, » sic exponunt: Quia, inquiant, ex solo utero Virginis, sine viri semine, ante luciferi ortum, post mediam noctem genitus et natus est Christus. Addit Tertullianus, lib. V Contra Marcion. cap. ix: Sicut in diluculo apparent stellae, sic in diluculo quo natus est Christus, stella nova magis apparuit, indicans eis Christi quasi aurorae ortum.
Secundo, sicut aurora solem tegit, et quasi parit; ita caro Christi nascens tegebat ejus divinitatem, eamque nobis secum afferebat, et quasi pariebat. Tertio, sicut aurora est lux exigua, quae crescit usque ad meridiem; ita et crevit Christus infans aetate, sapientia et gratia apud Deum et homines usque ad crucem. Quarto, sicut in aurora producitur ros ex aere, qui herbas et plantas irrorat, vegetat et fecundat; ita et Christus ex caelo per Virginem opera Spiritus Sancti prodiit, qui animas peccato mortuas sua gratia irrorans vivificat, et bonis operibus meritisque fecundat.
Unde pro ex utero ante luciferum genui te, Hebraea, Symmachus, Aquila et Quinta Editio habent: Ab aurora tibi ros adolescentiae tuae; alii vertunt: Ab aurora rorem genui te. Sic Isaias comparat Christi generationem rori, cap. xlv, 8, dicens: « Rorate, caeli desuper. » Vide ibi dicta. Rursum, ros adolescentiae Hebraeis idem est quod flos et decor adolescentiae. Ros ergo primo, designat suavitatem, hilaritatem et dulcedinem Christi; secundo, ejus generationem caelestem ex Virgine, sicut ros nascitur ex aurora virtute caelesti, ait R. Hadar-an: unde ex Hebraeo verti potest: Ex utero aurorae ros juventutis tuae; tertio, gratiarum copiam, quae instar roris in Christum effusa est. Hinc Chaldaeus vertit: Misericordiae Dei praesto erunt tibi tanquam ros, sedebunt confidenter nati tui.
Unde ex hoc loco probant Vatablus et Suarez, III part. tom. I, disp. xviii, sect. iii, plenitudinem gratiae animae Christi infusam esse in utero, puta in primo conceptionis ejus instanti. Sic ergo Christus, genitus ut ros, fuit filius aurorae, id est Patris aeterni qua Deus, et matris Virginis qua homo. Hinc sumpsit Trismegistus suum illud: « Deus cum maris et feminae vim haberet, peperit Verbum; » atque ex eodem Lactantius, lib. IV, cap. xiii, docet quod Deus est δίγονος et δίγονος, ac proinde oportuisse ut bis nasceretur filius, in prima spirituali nativitate ἀρρήτως, in secunda carnali ἀπάτως.
Insuper, per rorem significatur filium esse tam patri quam matri consubstantialem: ros enim ejusdem substantiae est cum materia ex qua fit. Ita Molina, I part. Quaest. xxvii, art. 1, disp. ii. Denique noster Maldonatus (cui favet Cajetanus et versio Chaldaea jam recitata) commentans in Psalm. cix, sic exponit: Ex utero, id est ex baptismo, tibi, o Christe, nascetur ros pueritiae, id est multitudo puerorum, vel ros adolescentiae et juventutis, id est multitudo adolescentium et juvenum, puta fidelium et christianorum: rosenum enim copia gignitur, totamque terram quasi operit: est enim instar
minutissimae pluviae, sive stillarum, quae frequentissime et creberrime cadunt. Rursum ros significat gratiam largam fidelibus hisce Christi filiis datam. Sensus ergo est, q. d. Generatio, progenies et posteritas tua, o Christe, non erit carnalis, sed spiritualis, eaque copiosa tum numero, tum gratia, qualis est roris.
Quinto, sicut aurorae lux hominibus, qui caecis longae noctis tenebris fatigantur, optatissima est, gratissima et jucundissima; ita et hominibus sedentibus in tenebris et in umbra mortis exoptatissimus et faustissimus fuit Christi ortus. Hinc enim est illud quod ait Job, cap. xi, 17: « Cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer. » Et S. Petrus Christum, Christique Evangelium vocat luciferum, epist. II, cap. i, 19: « Donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris. »
ET VENIET QUASI IMBER NOBIS TEMPORANEUS, ET SEROTINUS TERRAE. — Imber temporaneus, vel tempestivus in Palaestina est, qui cadit in autumno jactis in terra seminibus, ut ea radices figant in terra, et germinare incipiant; serotinus, qui cadit in vere, ut segetem incrasset, impinguet et maturet. Dicitur ille tempestivus, quia est sementis; hic serotinus, quia est segetis et messis. In Syria enim tota aestate vix pluit, sed sudi serenique sunt dies. Ita S. Hieronymus et Vatablus. Utrumque Christum comparant Prophetae; quia aeque ut illi optatus advenit, terramque, id est hominum animas fecundavit et vivificavit.
Versus 4: What shall I do with you, Ephraim? — "He shows the affection of a parent toward...
4. Quid faciam tibi, Ephraim? — « Parentis in perditos filios monstrat affectum, » ait S. Hieronymus, juxta illud Isai. v: « Quid est quod debui ultra facere vineae meae, et non feci ei? » et Mich. vi: « Popule meus, quid feci tibi? » Redit hic Propheta ad sua tempora, ac mores incorrigibiles Hebraeorum sui aevi, ob quos a Deo destinati sunt excidio, uti ait in sequentibus. Hic ergo ostendit ipsos suae perditionis esse causam, non Deum, qui de ea dolet, eamque omnibus modis avertere conatus est, pulsando assidue animos eorum duros et rebelles per Prophetas, nunc minis, nunc promissis, nunc flagellis; ita ut ex parte sua omnia adhibuerit, quae eos sanare, et ad salutem tam animae quam corporis perducere poterant. Quocirca moraliter Dionysius Carthusianus: « Haec, ait, possunt esse verba clementissimi Dei ad christianos peccatores, temporalia congregantes, et labiis tantum confitentes, vel aliis vitiis implicitos, quos Deus ad poenitentiam indesinenter invitat, eorum damnationi velut compatiens. De quo dicit Apostolus, quod vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Hinc et S. Petrus, Epist. II, cap. iii, ait: Patienter agit Dominus propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti. Cui consonat Isaias cap. xxx: Propterea, inquit, exspectat Dominus ut misereatur vestri. Non ergo divitias bonitatis et longanimitatis ejus contemnamus. Mallet etiam Christus animarum amator denuo crucifigi, quam sineret quempiam (quantum in se est) condemnari. » Haec ergo voluntas in Deo sincera est, seria et, quantum est ex ejus parte, efficax; est ergo voluntas non signi tantum, ut quidam volunt, sed beneplaciti; alioqui enim ficte et simulate Deus ageret, dum invitat peccatores ad se tanto dolore et affectu, si eum tantum in ore et verbis haberet, non in mente et corde, quod cogitare est nefas, de quo plura cap. xi, 9.
MISERICORDIA VESTRA. — Hebraeum חסד chesed significat pietatem et misericordiam, indeque sanctitatem; hujus enim signum et causa est misericordia. Unde chasidim vocantur viri misericordes et pii. Sensus est, q. d. Quid faciam vobis, o Hebraei? obstinati enim estis in vestris sceleribus, nec pia mea monita et inspirationes in mentem admittitis; licet enim aliquando aliqua pietatis et misericordiae in proximos egentes et miseros vos tangat cogitatio et sensus, tamen is instar nubis et roris matutini, qui statim ad ortum et calorem solis evanescit, subito praeterit et pertransit, q. d. Pietas et misericordia vestra inconstans est, instabilis et evanida. Ita Chaldaeus, Rupertus, Lyranus, Vatablus et Arias.
Secundo, alii hic accipiunt misericordiam Dei, non Judaeorum, q. d. Ego Deus cuperem vestri, Judaei, misereri, idque assidue et continuo, sed vos hanc meam voluntatem et misericordiam vestra nequitia dispellitis, aeque ac ventus subito dispellit nubes, et sol oriens subito sorbet rorem. Ita S. Hieronymus, Theophylactus, Hugo et Ribera. Priori sensui magis favet id quod sequitur: « Misericordiam volo, et non sacrificium. »
Versus 5: FOR THIS REASON I HAVE HEWN THEM BY THE PROPHETS
5. PROPTER HOC DOLAVI IN PROPHETIS. — Pro dolavi hebraice חצבתי chatsabti, id est excidi, succidi, occidi, ac tribuitur lignis et lapidibus, dum caeduntur ut dolentur et quadrentur; unde Septuaginta vertunt: Propterea succidi (Syrus, delaceravi; Arabicus, messui) Prophetas vestros, quod S. Hieronymus, Haymo, Rupertus et Hugo exponunt de falsis prophetis, q. d. Occidi pseudoprophetas, qui vos a me et a pietate vera abducebant ad impietatem et superstitionem, ut qui causa erroris fuerunt prospera promittentes, interfecti verterentur in occasionem salutis, ait S. Hieronymus. Ita Deus per Eliam occidit 450 prophetas Baal, III Regum, cap. xviii.
Leo Castrius vero, uti et Theophylactus, accipiunt veros Prophetas, sicque exponunt, q. d. Occidi, id est occisioni et neci certae exposui meos Prophetas, dum eis jussi ut assidue vestram impietatem redarguerent; sciebam enim ideo illos a vobis occidendos. Aut, ut Vatablus et a Castro, q. d. Obtudi Prophetas meos, et quasi enecavi; nam eos fatigavi assiduis stimulis, adeo ut eos quasi ad necem redegerim; jugiter scilicet eos impellendo et pulsando, ut vos assidue monerent et pulsarent, nunc minis, nunc promissis.
Verum, quia Hebraea habent, in Prophetis, itaque vertit Noster, Chaldaeus et alii; hinc melior et illustrior sensus erit, si hanc dolationem ad populum referamus. Unde S. Hieronymus, quem sequuntur Haymo, Albertus et Hugo, sic exponit: « Dolavi vos in Prophetis (id est per Prophetas), et verbis terribilibus comminatus sum; scalpellum, ignes et cauteria protuli, ut quem clementem contemnebatis, timeatis offensum. » Explicat et probat id quod dixit: « Quid faciam tibi, Ephraim? » tua enim pietas et misericordia levissima est, impietas solidissima et durissima instar marmoris et adamantis; propterea eam frangere et dedolare conatus sum per Prophetas, sed frustra; nam dum marmora isthec silice duriora sculpere nitor, hebetavi dolabras et scalpra mea; scilicet ministros et Prophetas meos; nam « occidi eos in verbis oris mei, » q. d. Continuis oraculis, monitis et jussis eos fatigavi et confeci; haec enim magno eis stabant; oportuit enim illos saepius cum sermone omnia bona et vitam ipsam simul exponere et profundere: sed obduruerunt marmora, caelari recusant, nihil profecimus tanto labore, tantis impendiis, nolunt effingi ad imaginem Dei homines ipsius figmenta.
Similis est querela et pathos Dei per Jeremiam, cap. vi, 27: « Probatorem dedi te in populo meo robustum, etc., aes et ferrum; universi corrupti sunt. Defecit sufflatorium, in igne consumptum est plumbum, frustra conflavit conflator: malitiae enim eorum non sunt consumptae. Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos. » Vide ibi dicta. Ita Hieronymus Prado in Ezech. cap. xxiv, 12, Emmanuel, Mariana et alii.
Occidi eos in verbis oris mei. — S. Hieronymus hoc aeque ac praecedens refert ad Judaeos, q. d. « Occidi negligentes in verbis oris mei, ut ante peccatores verborum terrore punirem, quam captivitas immineret, » q. d. Occidi eos, non reipsa, sed verbis et minis. Melius et efficacius alii to dolavi ad Judaeos, to vero occidi ad Prophetas referunt. Ita Lyranus, Arias, a Castro et Prado jam citatus. Sensus est, quem paulo ante dedi.
ET JUDICIA TUA QUASI LUX EGREDIENTUR, — q. d. Dolavi et occidi vos ad hoc, ut « judicia, » id est justitiae vestrae, instar lucis orirentur ac splendescerent. Sicut enim sol per radios splendet, ita judicia et leges Dei per opera emicant, ait a Castro. Secundo, Vatablus, q. d. Res tuae feliciter et prospere tibi cesserunt. Sicut enim tenebrae infausta, ita lux prospera et fausta significat, q. d. Propter Prophetas quibus te dolavi, cumulavi te beneficiis meis. Verum « judicia » non significant beneficia. Tertio ergo aptissime, q. d. « Et, » id est idcirco, « judicia tua, » id est condemnatio tua velut in luce clara videbitur, et apparebit omnibus esse justa, tuumque scelus esse inexcusabile, utpote obstinatum post tot Dei monita, dolationes et verbera. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Hugo, Lyranus, Arias et alii.
Versus 6: FOR I DESIRED MERCY, AND NOT SACRIFICE
6. QUIA MISERICORDIAM VOLUI, ET NON SACRIFICIUM. — S. Hieronymus hic, et S. Chrysostomus, Hilarius et Euthymius, in Matth. cap. ix, 13, accipiunt misericordiam non hominum, sed Dei, quasi dicat: Jucundius mihi est misereri vestri, quam a vobis sacrificia recipere; magis delector vestra conversione et salute quam victimis. Favet Christus Matth. cap. xii, 7. Cum enim Pharisaei carperent Apostolos, quod sabbato vellerent spicas, ut fami suae succurrerent, Christus eis haec Osee verba objicit dicens: « Si autem sciretis quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium, nunquam condemnassetis innocentes, » q. d. Si sciretis quanta sit Dei misericordia, sciretis pariter gratius ei esse, ad famem pauperum sublevandam, velli spicas in sabbato, quam sabbatum tam rigido ab operibus otio, cum tanta meorum fame observari.
Verum sic non recte cohaerent haec cum praecedentibus, quibus minatus est eis judicia, id est condemnationem; nec cum sequentibus: « et scientiam Dei plus quam holocausta. » Haec enim scientia est hominum; ergo et misericordia. Adde non congrue misericordiam Dei cum victimis hominum comparari. Melius ergo haec accipiemus de misericordia, id est eleemosyna et beneficentia hominum in proximos egentes et miseros. Ita Chaldaeus, Theodoretus, Theophylactus, Haymo, Albertus, Lyranus, Arias, Vatablus et Augustinus, X De Civit.; S. Cyprianus, lib. III Contra Judaeos, v, et alii; imo Christus Matth. cap. xii, 7.
Sensus enim ejus est, q. d. Permisi discipulos meos famentes sabbato vellere spicas, quia misereor eorum, cupioque ut fami suae succurrant. Scio enim Deo gratiorem esse misericordiam quam otium sabbati, imo sacrificium: hoc ergo a me discite, mecumque misericordiam hanc in discipulos meos famentes induite et exercete, ut eos non accusetis ob sabbatum violatum, sed ob famem levatam excusetis, eisque compatiamini.
Nota primo: Vox quia dat causam praecedentium, praesertim eorum quae dixit vers. 4, ubi accusavit eorum misericordiam, qua una scelera sua expiare, Deumque placare poterant, quod esset instabilis et fallax, eo quod mox in solitam immisericordiam et crudelitatem (idololatria enim crudelis est, aeque ac haeresis) relaberentur, q. d. Commendavi vobis misericordiam, et immisericordiam accusavi, quia illa Deo gratissima est, haec exosa et ingratissima; misericordiam enim Deus mavult et praefert sacrificio. Erant enim Judaei, uti immisericordes in proximos, ita misericordes et propensi ad sacrificia et oblationes externas, quasi in illis tota pietas Deique reconciliatio consisteret, putantes, si illa praestarent, omnia sibi fore secura, Deumque eorum scelera dissimulaturum, quem errorem eis hic Deus adimit, asserens contrarium, nimirum: « Misericordiam volo, et non sacrificium. » Et Christus Matth. cap. xxiii, 23: « Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham, et anethum et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem! »
Nota secundo: Ex eo quod ait, « non sacrificium, » putarunt aliqui vetera sacrificia Deo non placuisse, imo ei exosa fuisse. Sed hic est error: erant enim ab eo instituta et praecepta toto Levitico, erantque actus religionis et latriae Dei. Itaque to non sacrificium idem est quod quam sacrificium, uti vertunt Septuaginta, Chaldaeus et alii. Hebraei enim quia carent comparativo, hinc eum exprimunt per negationem ejus quod minus est. Itaque quod Hebraei dicunt, misericordiam volo (id est amo, cupio, diligo, opto; hoc enim est hebraeum חפץ chaphats), non sacrificium, hoc Latini dicunt: Misericordiam malo quam sacrificium, vel misericordiam praeopto, praeeligo, praefero, praepono sacrificio. Unde S. Augustinus, lib. X De Civitate, cap. v: « Ubi scriptum est, inquit: Misericordiam volo magis quam sacrificium, nihil aliud quam sacrificium (mysticum misericordiae) sacrificio (proprie dicto) praelatum oportet intelligi. »
Quaeres, quomodo revera misericordia praestet sacrificio? Respondeo et dico primo: Actus sacrificii, uti manat a religione et devotione interna, melior et nobilior est actu misericordiae. Patet, quia ille Deum, hic hominem spectat; ille est actus religionis et latriae; hic misericordiae, quae est virtus moralis: religio autem praestat omnibus virtutibus moralibus: est enim cultus ipsius Dei. Ita S. Thomas, II II, Quaest. lxxxi, art. 6.
Dico secundo: Misericordia tamen praestat sacrificio externo, quia illud in lege veteri secundum se, sive ex opere operato Deo non placebat, sed tantum ex devotione offerentium: misericordia autem per se placet Deo. Et hoc intendit hic Propheta; Judaei enim immisericordes summam sanctitatem, pietatem et placationem Dei ponebant in externis hisce sacrificiis, quasi per se Deo placerent, eumque placarent victimae ovium et boum. Hoc Deus hic reprehendit per Osee, uti per Isaiam cap. i, 11: « Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? etc., quiescite agere perverse, etc., subvenite oppresso. » Et Jeremias cap. vii, 21: « Holocautomata vestra addite victimis vestris, et comedite carnes. Quia non sum locutus cum patribus vestris, et non praecepi eis, etc., de verbo holocautomatum et victimarum. » Et Psalm. xlix, 13: « Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? » Et Psalm. l, 18: « Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique, holocaustis non delectaberis. » Simili modo dicitur I Reg. cap. xv, 22: « Melior est obedientia quam victimae. » Et Psalm. l, 19: « Sacrificium Deo spiritus contribulatus. » Simili ergo modo vere dici posset: Charitatem, humilitatem, obedientiam, paenitentiam internam volo, non sacrificium, id est praefero sacrificio externo.
Rursum, licet sacrificium nobilius sit ratione objecti, quod est honor Dei, tamen ratione necessitatis saepe nobilior est misericordia, ideoque praeferenda, adeo ut tunc malum esset sacrificare, v. g. cum aegroto est ministrandum. Sic Christus reprehendit filios, dicentes parentibus egentibus corban, hoc est, munus illud Deo offerre praestat, quam dare tibi, o pater, Matth. cap. xv, 6. Sic S. Augustinus damnat parentes, qui bona sua dant monasterio, cum habeant filios indigentes, adeoque talium oblationes ipse refutare solebat, uti refert Possidonius in ejus Vita, cap. xxxiv. Tertio, quia misericordia saepe imperatur a charitate, eamque includit; constat autem actus charitatis nobiliores esse actibus religionis. Ubi nota per sacrificium hic omnem cultum externum, ut cultum sabbati, Matth. cap. xii, 7, intelligi; per misericordiam vero, omnia opera charitatis et pietatis internae; hanc enim significat hebraeum חסד chesed, idque patet ex eo quod subdit: « Et scientiam Dei plus quam holocaustum. » Unde Pineda, lib. VIII De Rebus Salom. cap. i, sic explicat: « Misericordiam, » id est animum bene erga me affectum, « volo, non sacrificium. » Quarto, misericordia praestat sacrificio, si misericordia referatur ad cultum Dei, et imperetur a virtute religionis; tunc enim sunt duo actus, unus elicitus a misericordia, alter imperatus a religione, qui duo praestant uni religionis et sacrificii.
Moraliter, disce hic quanta sit excellentia misericordiae, quamque ea grata sit Deo, qui eam praefert suis sacrificiis. Ratio est, quia ipse est virtus divina et propria Deo; summum enim bonum summe est misericors et beneficum. Hinc ait Psaltes: « Miserationes ejus super omnia opera ejus; » et Ecclesia orat: « Deus cujus proprium est misereri semper et parcere. » Praefert ergo Deus ea quae per misericordiam homini conferuntur, iis quae ipsi per sacrificium donantur, tum quia iis non indiget, iisque nihil honoris aut gloriae ei accrescit; tum quia plus quaerit hominis utilitatem quam suam, quod puri est amoris, quodque gloriosius est et summe magnanimum, planeque regium et divinum.
Hinc B. Nazianzenus, orat. De Cura pauperum: « Esto, inquit, calamitoso Deus. » Et S. Cyprianus, tract. De Oratione Dominica: « Quando, ait, quis miseretur pauperis, Deo foenerat; et qui dat minimis, Deo donat, spiritaliter Deo suavitatis odorem sacrificat. » Neque enim, ait idem tract. De Opere et Eleemosyna, « promereri misericordiam Domini poterit, qui misericors ipse non fuerit. » Unde inferius docet in fame misericordiam esse cibo praeponendam, exemplo viduae, quae primo fecit panem Heliae, deinde sibi et filiis, III Reg. cap. xvii: « Esurientibus, ait, liberis alter prius pascitur; neque in penuria et fame cibus ante quam misericordia cogitatur. »
S. Chrysostomus, homil. 36 ad Popul.: « Misericordia, ait, major est gratia, quam mortuos suscitare. » Idem, hom. 51 in Matth., docet pluris esse misericordiam facere, quam templa magnifica condere: « hoc enim templum (vivum, puta pauperum) illo (materiali) est multo praestantius; » et homil. 23: « Misericordia, ait, ars quaedam liberalis est, in caelis habens officinam, et non hominem, sed Deum magistrum possidet. Haec nobis mansionem in caelo aedificat, et aeterna tabernacula praeparat. »
S. Augustinus, libro De Eleemosyna: « Hae, ait, sunt hostiae gratissimae, misericordia, humilitas, confessio, pax et charitas. » Idem, lib. IX De Civit. cap. v: « Cicero, ait, in Caesaris laude locutus est, dicens: Nulla de virtutibus tuis nec admirabilior, nec gratior est misericordia. » Idem, serm. 34 De Resurrectione Domini: « Vide, ait, si non magnam Deus tibi dat misericordiae mercedem. Si dimittis homini in quo te laesit homo hominem, et Deus tibi ignoscet in quo offendisti homo Deum. » Idem, tract. De Avaritia et Luxuria: « Ego, inquit, Dominus accepi, ego reddam. Esurivi, et dedistis mihi manducare, etc. Terram accepi, caelum dabo; temporalia accepi, aeterna restituam; panem accepi, panem dabo, sed caelestem et aeternum; hospitium accepi, domum dabo; aeger visitatus sum, salutem dabo; in carcere visitatus sum, libertatem dabo, » etc. Idem, serm. 203 De Tempore: « Multa, ait, sunt genera miserationum, quae cum facimus adjuvamur, ut dimittantur nobis nostra peccata; sed ea nihil est majus, qua ex corde dimittimus quae quisque peccavit. » Auctor serm. ad Fratres in eremo, serm. 5: « Sola, ait, misericordia ad Deum deducit hominem, sola Deum deducit ad hominem, sola Deum humilians, nos sublimat. »
Quocirca Josaphat rex apud Damascenum, in Hist. xxxvi, relicto regno, tendens ad vitam anachoreticam, Barachiae, quem sibi in regno substituerat, valedicens, hoc ei primum dedit praeceptum, non suum, sed Christi: « Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur; » et rursum: « Estote misericordes, sicut et Pater vester caelestis misericors est. Hoc enim praeceptum, inquit, potissimum ab eis exposcitur, qui in summo imperio constituti sunt, ut eum imitentur a quo potentiam acceperunt. Hac porro in re maxime quis Deum imitabitur, si misericordia nihil potius antiquiusque habeat. Huc accedit, quod subditos nihil aeque ad benevolentiam alliciat, ut beneficii gratia egentibus concessa. »
S. Joannes, qui a misericordia, Eleemon, id est misericors, vel Eleemosynarius est dictus, omnes miseros juvabat, et vespere lacrymabatur, si nemo afflictus eo die opem ejus postulasset. Hinc ditatus a Deo est bonis tam temporalibus quam spiritalibus. Porro originem hujus suae virtutis ita ipse aliis enarrat apud Leontium: « Mihi, ait, cum essem quindecim annos natus et versarer in Cypro, quadam nocte puella quaedam apparuit in somnis eximia pulchritudine, splendide gestita, et oleagina corona in capite redimita. Cum vero prope me stetisset, et manu datus pugnum pugisset, me territum e somno excitat. Rogavi autem eam quaenam esset, et unde veniret, et quomodo ausa esset accedere ad me dormientem. Illa autem subridenti et laeto vultu me hilariter et placide intuens: Sum, inquit, prima ex filiabus magni Regis. Si tu me tibi amicam paraveris, potero te ei efficere familiarem; nulli enim major est apud eum, quam mihi, fiducia, quoniam ei, ut e caelo descenderet in terram, et carnem acciperet humanam, ego persuasi. Ego vero cum ad me rediissem, et id quod visum fuerat mente versarem, judicabam eam esse misericordiam; statim ergo surgens, ivi solus ad ecclesiam; et fio obviam pauperi, qui erat nudus, et valde affligebatur frigore. Ei, cum me mea veste exuissem, eam trado, apud me dicens: Sciamus sit verum et non deceptio, id quod a me est visum; et priusquam venissem in ecclesiam, ad me accedens vir quidam candidatus, tradit mihi auri centum nummos, qui mox evanuit. Tunc intellexi visionem non esse phantasiam, sed apertam visionem. »
Whence he thereafter so poured himself out in works of mercy that in them he was an example and a marvel to the world. He used to say that whenever he gave something away, he soon received double, indeed a hundredfold, from God. Hence these were his maxims: "It is not right for us to take care of anything else before Christ. Go therefore through the city and list my lords one by one." And when his attendants asked whom he called his lords: "Those whom you, he said, are accustomed to call paupers and beggars — these I call my lords and helpers. For they alone can bring me help, so that I may not be cast out from the kingdom of Christ." "If for us who are men it is fully permitted to approach God without any intercessor, and to ask Him about whatever we wish; how shall we not also have opened our doors to our fellow servants without any impediment? And not lent a kind ear to anyone who is in need?" For we know that with whatever measure we have measured, the same will be measured back to us.
Sophronius, seeing him sad one day, asked the reason and heard: "Today wretched John has received no reward from anyone, nor has he been able to offer even the smallest atonement to Christ for his many and great sins." How is this less than that saying of the Emperor Titus: "Today we have not reigned, because we have bestowed a benefit on no one?" "Christ commands that something be given to everyone who asks; but if you say you belong to someone else who commands you to examine the life and status of beggars, know that neither Christ nor humble John has need of prying servants." "If what is given were ours, and had been brought by us into the world, perhaps some pardon should be granted to one who used it sparingly. But if all things that exist are God's, His command must absolutely be observed in the things that are His." "If fear from unbelief comes upon you, lest perhaps the multitude of expenses exceed the ecclesiastical revenues, I will not for a moment endure to be a partner in your little faith. For I am persuaded that even if the whole world were to come to Alexandria at once, in need of charity, it would in no way diminish these treasures of God."
Haec omnia narrat Leontius in ejus Vita. Palladius in Lausiaca, cap. cxv, narrat Eleemonem monachum adeo in omnes fuisse misericordem, ut etiam libros venderet, eorumque pretium mox in pauperes erogaret. Rogatus cur id faceret, dixit: « Qui possum meo persuadere magistro, me ejus artem accurate didicisse, nisi illo ipso usus fuero ad artem recte exercendam? »
Et cap. sequenti Bisarionem ab eadem virtute commendat, quod nudum pauperem vestiret suo habitu, ipse interim nudus; quin et Evangelium vendiderit ut pauperi subveniret, dicens: « Ut illic habeamus fiduciam, propter obedientiam vendidi ipsum sermonem, qui mihi semper dicebat: Vende quae habes, et da pauperibus. »
Et cap. cxviii, celebrat Melaniam Romanam, quod in totum orbem fuerit benefica; et Olympiadem neptem Ablavii praefecti, cap. cxlv, quod omnia sua in pauperes erogaret.
Denique ut alia omittam, vivum et ardens misericordiae speculum, aeque ac spiculum nobis est Christus Dominus, qui per viscera misericordiae suae visitavit nos oriens ex alto, ut nostris miseriis, quae plurimae erant et gravissimae, subveniret. Quamobrem haec ipsa tota in nos effudit, tum in incarnatione, tum in vita, tum in cruce, ut vere dixerit Isaias cap. liii, 4, de eo: « Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. » Vis ergo vivam misericordiae effigiem? intuere Christum in cruce, ubi totus est miseria, quia totus est misericordia nostra. Nec tantum in cruce, sed et post mortem per omnia saecula, imo in aeternum totum se per misericordiam in suos effundit: « Se nascens enim dedit socium, convescens in edulium, se moriens in pretium, se regnans dat in praemium. » Nascendo enim curavit miserias nativitatis et vitae nostrae, eas in se suscipiendo, moriendo curavit miserias peccatorum nostrorum, pro iis satisfaciendo; convescendo dandoque se in Eucharistia ad manducandum, curat singulorum infirmitates et passiones animae, cibando eam alimonia caelesti; regnando curat miseriam mortis et mortalitatis, dando corpus suo conforme, puta immortale et gloriosum. Sane qui miserias infinitas animae suae, aeque ac corporis clare perspicit, videtque eas per singula momenta a Christo curari novis et infinitis miserationibus, non potest non eos admirari, aemulari, in easque transformari, ut jugiter canat cum Psalte: « Misericordias Domini in aeternum cantabo. »
ET SCIENTIAM DEI PLUS QUAM HOLOCAUSTA. — Scientiam Dei practicam intellige, puta conjunctam cum interna Dei reverentia, pietate, charitate, misericordia. Opponit enim internam pietatem externae, puta holocaustis. Unde sequitur hebraeum חסד chesed hic non tantum misericordiam, sed quoslibet verae et internae pietatis actus denotare et comprehendere, uti superius dixi. Chesed enim proprie significat pietatem tum in Deum, tum in homines, puta piam et propensam affectum, benignitatem, beneficentiam, gratiam, charitatem, benevolentiam, gratitudinem, sanctitatem sive bonitatem. Inde enim חסיד chasid, id est pius, vir probus vir bonus et sanctus, et chasida vocatur ciconia, avis pia in parentes, ideoque pietatis symbolum. Ita a Castro hic et Marinus, Forsterus, Pagninus et alii in Lexicis. Sic Jonae cap. ii, 9, dicitur: « Qui custodiunt vanitates (idola) frustra, misericordiam suam (hebraice חסדם chasdam, id est pietatem suam erga Deum, et consequenter erga homines) derelinquunt; » ubi chesed proprie significat Dei timorem et cultum.
Versus 7: BUT THEY, LIKE ADAM (the first parent in paradise, violating the covenant with...
7. IPSI AUTEM SICUT ADAM (primus parens in paradiso violans pactum cum Deo, ejusque conditionem et legem de non comedendo pomo vetito) TRANSGRESSI SUNT PACTUM, — q. d. Imitantur parentem suum, puta primum legis et pacti Dei praevaricatorem; ideoque sicut ille paradiso expulsus est, ita et ipsi terra sua quae instar paradisi est, puta Judaea, expellentur. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Rupertus, Hugo et Lyranus.
Addit Clarius: Sicut Adam non fame pressus, non concupiscentia incitatus, sed mera sua lubentia pomum vetitum comedit: ita hi peccant ex mera petulantia.
Secundo, Septuaginta to Adam acceperunt ut nomen commune, non proprium, significans hominem; unde vertunt: Ipsi vero sunt sicut homo praevaricans testamentum, vel foedus. Sic et Vatablus et Clarius; sed hi duo cum Theodoreto vertunt in genitivo: Ipsi autem transgressi sunt foedus meum sicut hominis, id est ut foedus ictum cum homine, q. d. Non pluris fecerunt foedus mecum initum, quam si cum homine inivissent; unde ex levitate mox illud resciderant et violarunt.
IBI PRAEVARICATI SUNT IN ME. — To ibi quadrupliciter exponi potest. Primo, « ibi, » scilicet in Adamo, q. d. Ex eo tempore quo Adam peccavit, coeperunt praevaricari in me; insigniter ergo hanc Adae praevaricationem imitati sunt, imo continuarunt; Secundo, « ibi, » scilicet in paradiso, q. d. In terra sua, puta in Judaea, quae amoena et fertilis erat instar paradisi terrestris in qua ego eos benigne collocaveram, uti Adamum in paradiso, « ibi, » inquam, paradiso hoc suo, meaque benignitate abusi et lascivientes recalcitrarunt. Ita S. Hieronymus, Chaldaeus et Vatablus. Tertio, « ibi, » scilicet in suo sacrificio et holocausto, quod vel idolis cum idololatria, vel mihi cum impia mente et conscientia scelerata offerunt. Quarto et genuine, « ibi, » scilicet in transgressione qua pactum meum transgressi sunt: sicut Adam « praevaricati sunt in me, » quia hoc pactum mecum, non cum angelo, non cum homine inierunt.
Versus 8: GILEAD, A CITY OF THOSE WHO WORK (that is, fabricate, adorn, and worship)...
8. GALAAD CIVITAS OPERANTIUM (id est fabricantium, ornantium et colentium) IDOLUM. — Galaad erat mons celebris terrae sanctae, ita dictus a foedere inito inter Laban et Jacob, Genes. cap. xxxi, 48, qui cessit in sortem tribubus Ruben et Gad. Inde civitas in eo aedificata dicta est pariter Galaad; et ab altitudine Ramatha, ex qua ortus est Jephte, Judic. cap. xi, 1, et Ramoth Galaad, in qua unctus fuit Jehu in regem, IV Reg. cap. ix, 1. Haec erat civitas refugii, ut patet Josue cap. xxi, 36, et I Paral. cap. vi, 78; ideoque in ea erat multitudo sacerdotum. Quocirca ob urbis celebritatem idololatrae posuerant in ea sedem idololatriae, templumque et aras idolis exaedificarant, uti hic significat et taxat Propheta, q. d. Galaad, civitas sacerdotalis et sancta, facta est metropolis idololatriae et iniquitatis, adeo ut ad eam tota composita factaque videatur. Ita S. Hieronymus.
Chaldaeus vertit: Galaad civitas vim inferentium. Hebraeum enim און aven significat iniquitatem, indeque violentiam, uti et idololatriam. Utraque enim insignis est iniquitas.
SUPPLANTATA SANGUINE, — q. d. Galaad supplantabitur, capietur et vastabitur ob sanguinem piorum Deum colentium; quem ipsa idololatra copiose et injuste effudit. Est emphasis in verbo supplantata, q. d. Ipsa supplantavit, et per dolos ac insidias dejecit Dei cultores; hinc ipsa pari modo supplantabitur, decipietur et dejicietur in ruinam. Unde Hebraice, est supplantata a sanguine; et ita latine legendum hic contendit Ribera. Ita reipsa factum est ut Galaad, quae prima erat in scelere, prima pariter esset in clade et excidio. Nam quia Syris erat vicina, hinc prima expugnata est ab Assyriis tempore Phacee, IV Regum, cap. xv, 29. Ita S. Hieronymus, Haymo, Hugo, Ribera et alii.
Hinc secundo, pro supplantata a sanguine, Leo Hebraeus vertit, oppressa sanguine; Hebraei et Pagninus, foedata sanguine; Chaldaeus, dolose effundens sanguinem; Lyranus, insidiatrix sanguinis. q. d. Galaad ita dedita fuit insidiis et caedibus piorum et innocentium, ut eorum sanguine quasi supplantata, oppressa et submersa videatur; natavit in sanguine alieno et innocenti, jam natabit in sanguine suo et innocenti.
Tertio, Septuaginta pro to middam, legentes מים maim, vertunt, perturbans aquas, id est sanam doctrinam, uti faciunt idololatrae et haeretici, inquit Theodoretus.
Allegorice Galaad, id est tumulus testimonii, est Jerusalem polluta sanguine Prophetarum, Christi et Apostolorum, aliorumque ejus testium, quos ipsa cum suis scribis et sacerdotibus occidit et tumulavit, uti eis objicit Christus, Matth. cap. xxiii, 29. Ita Leo Castrius ad litteram, ego allegorice.
AND LIKE THE JAWS OF ROBBERS, — that is: The Gileadites have jaws gaping for prey like robbers, indeed like wolves; for they thirst for the blood and slaughter of the innocent. So of a voracious hungry man Silius says, book III: He stretches wide his jaws in monstrous gape. The translator reads in the Hebrew חכי chicke, that is, jaws; others read with different pointing הכי chacke, that is, to wait for, to long for; whence they translate: Like robbers who lie in wait for a man, to kill or rob him — who, that is, gape for plunder. So Rabbi David, Pagninus, Vatablus, and others. With a different case and syntax but the same returning sense, the Chaldean translates: As a man watches for bandits, so they and their priests have banded together, that is: The worshippers of God, going to the temple in Jerusalem, so feared and guarded against the Gileadites and their priests, as a traveler fears and guards against bandits.
Otherwise Haymo and Albert; for by "jaws" they metaphorically understand the narrow entrances of valleys or hills, in which robbers are accustomed to hide and ambush travelers, and suddenly attack them unawares. For thus are called the jaws of the earth, the jaws of a harbor, the jaws of a cliff, the jaws of Orcus, of which Virgil says, Aeneid VI: Before the very entrance and in the first jaws of Orcus. Thus a few Greeks in number awaited Xerxes with his innumerable forces at the pass of Thermopylae, and there they cut him down.
Sic ergo sensus est, q. d. Galaaditae insidebant fauces montium, ut euntes Hierosolymam caperent, spoliarent, occiderent. Unde Symmachus vertit: Fauces tuae quasi viri insidiatoris.
But the Hebrew chicke signifies the jaws of a man, not of the earth; for from the root חכה chaka, that is, to wait, to pant, to gape, is derived the noun חך chec, that is, palate, throat, jaws, because they gape for food; for they are, as it were, the mouth of the stomach — namely the inner part of the gullet where it narrows and extends into the stomach, which part the Greeks and Latins call the larynx, or pharynx. Whence Pliny says of it, book XI, 36: "The upper part of the gullet, he says, is called the jaws; the lower end, the stomach." For these jaws of the body more aptly signify the insatiable greed for slaughter and blood than those of mountains and valleys. Thus Caesar, in Lucan, compares Pompey to a tiger which, accustomed to the blood of wild beasts, always thirsts for it: So, Pompey, you are accustomed to lick the Sullan sword, Your thirst endures; no blood once received in the mouth Allows the polluted jaws to grow tame.
Porro Septuaginta pro חכי kechicke, aliis punctis legentes כחכי kochachi, vertunt: Fortitudo tua quasi viri piratae, q. d. Summa vi et fortitudine invadis transeuntes in Jerusalem, uti faciunt piratae; כח coach enim est vis, virtus et fortitudo.
PARTICEPS SACERDOTUM (puta Galaad, habens fauces latronum, particeps et socia fuit sacerdotum, qui in via interficiebant) PERGENTES DE SICHEM, — q. d. Galaaditae fuerunt socii sacerdotum Bethel, puta idolorum et vitulorum aureorum, qui Deicolas euntes a Sichem in Jerusalem in Paschate, Pentecoste et Scenopegia, ut juxta legem Deum in templo adorarent, trucidabant vel per se, vel per submissos a se sicarios. Ita S. Hieronymus.
Hebraea jam ad verbum habent: Sicut latrones qui observant virum, ita conspiratio sacerdotum in via qua itur Sichem, trucidant, scilicet viatores. Pro conspiratio Vatablus vertit, congregatio; Pagninus, collegium; alii, societas. Notatur hic sceleris atrocitas et imperium. Nam ubi in illud multi conspirant, nihil non perficient; armata enim tot manibus totque consiliis impietas omnia perfringit et sternit.
PERGENTES DE SICHEM. — Hebraice שכמה schema, id est in Sichem; hoc enim significat ה locale. Ita Vatablus et Arias. Verum dico ה hic non esse locale, sed terminativum nominis proprii. Urbs enim haec dicta est Sichem, vel addito ה Sichima. Unde Septuaginta et Symmachus vertunt, interfecerunt Sichima, id est Sichimitas. Noster vero, quia hic fit mentio viae in Jerusalem, recte subaudiens praepositionem מן min, id est de, vertit pergentes de Sichem. Hi enim idololatrae non occidebant euntes in Sichem, sed ex Sichem euntes in Jerusalem. Sichem enim urbs, dicta a Sichem principe, qui vitiavit Dinam Jacobi filiam, Genes. cap. xxxiv, 2, tempore Christi dicebatur Sichar, quam Christus per mulierem Samaritanam convertit, Joan. cap. iv, 5; deinde dicta Neapolis, hodie Napoloza.
Errant qui putant ad has insidias allusisse Christum, Lucae cap. x, in parabola euntis e Jerusalem in Jericho, qui incidit in latrones. Nam Jericho erat ad orientem Hierosolymae, Sichem vero ad septentrionem. Quare nulla erat via, quae ex Jerusalem per Sichem tenderet in Jericho. Nominat Sichem prae aliis urbibus, tum quia ex Samaria, quae erat metropolis decem tribuum, recta erat via in Jerusalem per Sichem; tum quia Sichem religione erat celebris, in ea enim habitarunt Abraham et Jacob, cujus et puteus ibidem ostenditur; in ea quoque sepultus est Joseph, Josue cap. xxiv, 32.
Rursum Sichem erat juxta montes Hebal et Garizim, in quibus Moses proclamavit legem, et benedictiones eam servantibus, et maledictiones eam praevaricantibus, Deuter. cap. xxvii, 4. Hinc multi Sichimitae in cultu Dei perstiterunt, cum alii declinarunt ad vitulos Jeroboam. Hinc quoque peregrini, visentes loca sancta, visebant (ut etiamnum visunt) Sichem et Jerusalem, sicut christiani in Italia visitant Lauretum et Romam; tum denique quia juxta Sichem erant Dan et Bethel, ubi Jeroboam posuit vitulos aureos. Ibi ergo erat sedes idololatriae, ac consequenter ibi vigebat persecutio in pios et fideles euntes in Jerusalem, quos in via intercipiebant et male mulctabant.
Porro Chaldaeus, Aquila, Theodotion, Vatablus, Clarius et Pagninus to Sichem accipiunt ut nomen, non proprium, sed appellativum, significans humerum. Unde vertunt: Turma, vel conspiratio sacerdotum in via interficit humero uno, id est consensu unanimi, pari studio et conatu. Sic enim fures et milites dum conspirant in domus vel urbis expilationem, uno quasi humero ferunt scalas, trabes aliaque instrumenta quibus turres conscendant, aut ostia sternant ad irrumpendum et praedandum. Aquila vertit in accusativo: Participatio sacerdotum in via occidebant, id est amputabant, humeros viatorum euntium in Jerusalem.
QUIA SCELUS OPERATI SUNT, — q. d. Insidiantur Galaaditae Deicolis eosque occidunt, quia totos se sceleribus dediderunt. Pro scelus hebraice est זמה zimma, id est piaculum, nefas, abominatio, puta scelus horrendum et exsecrabile.
Disce hic moraliter quantum scelus sit impedire opera pietatis, ac remorari eos qui tendunt ad salutem et ad Dei cultum, v. g. ad statum perfectionis. Unde S. Hieronymus, haec applicans haereticis: « Nos dicamus, inquit, haereticos (tu die libertinos, alias catholicos, ut irrisores et sanniones operum piorum) intercludere viam, ne de Sichem, id est de bonis operibus, pergamus in Jerusalem, id est in Ecclesiam. Isti sunt quasi fauces latronum, et interficiunt eos qui per hujus saeculi viam ad veritatem pergere cupiunt. Sichem interpretatur opus, id est humeri: in humeris opus intelligimus, et omnes falsi sacerdotes abscondunt viam, et occidunt homines malis operibus, ne perveniant Jerusalem. Quod autem humerus opus significet, illud ostendit, Jerem. cap. xxxii, juxta Septuaginta, Da cor tuum in humerum tuum, hoc est, quae intelligis, verte in opera. Et de Issachar legimus, Genes. cap. xlix, quod supposuerit humerum suum ad laborandum, et vir agricola sit. »
Quocirca S. Chrysostomus, lib. III Contra Vituperatores vitae monasticae, hunc ponit nonum et summum malitiae gradum: primus, ait, malitiae et impietatis gradus est, jumenta et pecora ipsa inimicorum errantia, vel lapsa negligere; secundus et major, inimicis ipsis, si qua re egeant, non subvenire; tertius, proximos ignotos aspernari; quartus, despicere familiares; quintus, non solum corpora, sed etiam animas fratrum pereuntes negligere; sextus, ipsos filios pereuntes negligere; septimus, nec alios qui curent comparare; octavus, prohibere insuper eos qui sponte juvare illos velint; nonus, non modo eos a salute arcere, sed etiam eorum salutem ultro oppugnare. Hoc est quod tam sedulo monet et praecipit Apostolus, I Thessal. cap. v, 19: « Spiritum nolite exstinguere. » Vide ibi dicta, ac praesertim mirum hic de re exemplum Praetextatae, quod refert S. Hieronymus epist. 7 ad Laetam.
Versus 10: IN THE HOUSE OF ISRAEL (namely in the kingdom of the ten tribes) I HAVE SEEN A...
10. IN DOMO ISRAEL (puta in regno decem tribuum) VIDI HORRENDUM (puta) FORNICATIONES EPHRAIM, — scilicet idola et vitulos aureos, quos induxit Jeroboam rex oriundus ex Ephraim, quemque tribus Ephraim quasi civem et regem suum secuta est, et mox totus Israel, hoc est quod ait: « Contaminatus est Israel, » Pro horrendum hebraice est שעריריה scharerirà, idem quod שערורה searurà, sed per auxesin quid amplius et majus significat, uti notat Marinus in Lexico. Vatablus vertit, pollutiones, inquinamenta; Pagninus et Marinus, turpitudinem, foeditatem; Noster, Jer. cap. v, 30, mirabilia: « Stupor, inquit, et mirabilia facta sunt in terra; » hic vero proprie vertit horrendum, quod horripilationem excitet, faciatque ut pili et crines audientium ex horrore erigantur: שער sear enim pilum significat, et inde seirim vocantur satyri pilosi et hirsuti. Talis est idololatria, praesertim communis totius gentis, Deo olim addictae et devotae, quae unum hominem, puta Jeroboam, secuta est, Deo omnium Domino relicto et spreto.
Versus 11: BUT JUDAH ALSO
11. SED ET JUDA. — Haec verba connectenda sunt cum praecedentibus hoc modo: « Contaminatus est Israel, sed et Juda. » Ita Hebraeus, Chaldaeus et Septuaginta. Juda enim secutus est idola Israelis.
PONE MESSEM TIBI. — « Pone, » scilicet, o Israel, vel potius tu, o Juda, q. d. O Juda, tu etiam capieris, aeque ac Israel, quia ejus scelera imitatus es: nec tu, ut putas, pones et recondes messem tuam, quia eam hostis Chaldaeus vastabit; is enim metet ea quae tu seminasti: pones tamen et recondes tibi messem, quae ex spicis deciduis per tot annos captivitatis tuae sponte et copiose succrescet, cum te e captivitate reduxero per Cyrum, q. d. Ante ne ponas, quia hostes id non permittent; tunc vero pones: tu enim redibis e captivitate, non Israel, qui in ea jugiter manebit. Osee enim concise loquitur; et paucis multa complectitur, uti dixi in Prooemio. Ita Hugo, Dionysius, Ribera et Lyranus, qui sic breviter et plane exponit: Relinque messem tuam in tempus quo convertam captivitatem tuam, et nunc ei ne impliceris; tunc enim messem colliges, licet nunc captiva ducaris.
With a similar figure Virgil, in the character of the Mantuan shepherd, driven from his lands by a veteran soldier, says in Eclogue 1: After some time, seeing my kingdom, shall I marvel at the ears of grain? Shall the godless soldier have these well-tilled fields? Shall the barbarian have these crops? See to what discord has brought Wretched citizens! See for whom we sowed our fields!
Secundo, Haymo et Hugo per messem intelligunt filios, q. d. Pone messem, id est genera filios, quos demetat, id est capiat, vel occidat hostis Chaldaeus. Sed huic expositioni non consentiunt, nec cohaerent sequentia: « Cum convertero captivitatem populi mei. » Licet enim id Ruffinus sic exponat, q. d. Tu quoque, o Juda, demeteris, cum captivitas populi mei Israel convertetur ad te, ut tu similiter capiaris; tamen id non respondet hebraismo, quo convertere captivitatem significat liberare e captivitate, non vero in captivitatem ducere.
Tertio, Arias haec refert ad tempora Christi, q. d. Demetetur Judaea a Tito et Romanis, cum captivitatem generis humani e potestate diaboli solvam per Christum. Hoc allegoricum est. Adde, ponere messem significat metere, non demeti: est enim actus ejus qui metit, non qui metitur; unde Septuaginta vertunt θρύγα, id est vindemia.
Recentiores aliter vertunt, ideoque aliter explicant: pro pone enim legunt שת schat in praeterito, id est posuit; unde vertunt: Etiam Judas posuit, vel ponit messem, vel plantarium. Quod primo aliqui sic explicant, q. d. O Juda, tuis sceleribus continuis paras tibi demessionem, id est excidium, cum convertenda erat captivitas populi mei, id est dum ego cogito de captivitate tua evertenda.
Unde Theodoretus et Theophylactus ex Septuaginta legunt: Sed et Judas dimisit messem suam, puta suas segetes et opes, quia secutus est idola Israelis, ideoque a Chaldaeis spoliatus et excisus est.
Secundo, Clarius vertit et explicat, q. d. Etiam, o Juda, Ephraim posuit plantulam tibi, vel contra te. Nam plantavit tibi lucos, et docuit idololatriam, qua re effecit ne te converterem, sed a me abjectus abires in captivitatem.
Tertio, Vatablus putat hic notari factum Jeroboam, quo restituit Damascum et Emath Judae, IV Reg. cap. xiv, 25 et 28, q. d. Ephraim, id est Jeroboam filius Joas, rex in Ephraim, posuit tibi, o Juda, plantarium in Damasco et Emath; ipse enim has urbes tibi restituit, in iisque Judaeos incolas plantavit tunc, cum convertit captivitatem populi, cum scilicet jugum regis Syriae a populo suo, puta ab Israele, depulit et excussit: et tamen,
tu, o Juda, cum accepisses tantum a Deo beneficium, ei ingratus fuisti, eum sprevisti, et deos gentium tibi adscivisti.
CUM CONVERTERO (usque dum convertam: Hebraice enim est בשוב bescube, id est in, vel ad conversionem captivitatis), POPULI MEI, — id est tuam, o Juda. Est hebraismus: Hebraei enim eum quem alloquuntur, saepe compellant in tertia persona, uti faciunt et Germani, dum honoris causa dicunt: Dominus hoc dicat, vel faciat, id est, tu, o Domine, hoc dicas, vel facias.