Cornelius a Lapide

Osee VII


Index


Synopsis Capitis

Similis est querela et pathos Dei per Jeremiam, cap. vi, 27: « Probatorem dedi te in populo meo robustum, etc., aes et ferrum; universi corrupti sunt. Defecit sufflatorium, in igne consumptum est plumbum, frustra conflavit conflator: malitiae enim eorum non sunt consumptae. Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos. » Vide ibi dicta. Ita Hieronymus Prado in Ezech. cap. xxiv, 12, Emmanuel, Mariana et alii.


Textus Vulgatae: Osee 7:1-16

8. GALAAD CIVITAS OPERANTIUM (id est fabricantium, ornantium et colentium) IDOLUM. — Galaad erat mons celebris terrae sanctae, ita dictus a foedere inito inter Laban et Jacob, Genes. cap. xxxi, 48, qui cessit in sortem tribubus Ruben et Gad. Inde civitas in eo aedificata dicta est pariter Galaad; et ab altitudine Ramatha, ex qua ortus est Jephte, Judic. cap. xi, 1, et Ramoth Galaad, in qua unctus fuit Jehu in regem, IV Reg. cap. ix, 1. Haec erat civitas refugii, ut patet Josue cap. xxi, 36, et I Paral. cap. vi, 78; ideoque in ea erat multitudo sacerdotum. Quocirca ob urbis celebritatem idololatrae posuerant in ea sedem idololatriae, templumque et aras idolis exaedificarant, uti hic significat et taxat Propheta, q. d. Galaad, civitas sacerdotalis et sancta, facta est metropolis idololatriae et iniquitatis, adeo ut ad eam tota composita factaque videatur. Ita S. Hieronymus.


Versus 1: WHEN I WOULD HAVE HEALED ISRAEL, THE INIQUITY OF EPHRAIM WAS REVEALED

1. CUM SANARE VELLEM ISRAEL, REVELATA EST INIQUITAS EPHRAIM. — Multi hæc accipiunt de tempore Jeroboam, qui fecit schisma a Roboam, factusque rex decem tribuum induxit idola, puta vitulos aureos in Israel, q. d. Cum sanare vellem Israel a sceleribus et idololatria, quam induxit Salomon colens deos concubinarum suarum alienigenarum, III Regum, cap. xi, 31, tunc erupit Jeroboam ortus e tribu Ephraim, qui vitulos aureos erexit in Dan et Bethel, quem secuta est tota Samaria operans mendacium, id est colens idola vitulorum. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Haymo, Hugo, Lyranus, Clarius et Ribera. Huc accedunt Theodoretus, Theophylactus, Arias et Sanchez, qui hæc accipiunt de Jeroboam cæterisque omnibus regibus Israel; hi enim Jeroboam ducem in scelere et idololatria sunt æmulati. Verum obstat quod tempore Jeroboam necdum erat Samaria, quia illa condita est post 60 annos ab Amri patre Achab, III Regum, cap. xvi, 14. Rursum, Deus tunc sanare volebat non solum Israel, sed magis Juda, qui erat fons mali et idololatriæ; nec tunc revelata est, quasi antea latuisset abscondita iniquitas Ephraim, sed esse et existere cœpit.

Dico ergo Prophetam loqui de tempore Jehu: sub Jehu enim cœpit prophetare; unde eum nominat initio prophetiæ, dicens cap. i, 4: "Adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Jehu." Per Jehu enim Deus volebat sanare et exstirpare idololatriam: unde jussit ei, IV Reg. cap. ix, 6, evertere Baal et domum Achab, ejusque prophetas 450 occidere; quod et præstitit Jehu initio regni. Verum mox metuens idem quod Jeroboam, ne scilicet, si populus ad Deum ejusque templum in Jerusalem rediret, pariter ad regnum regemque Juda rediret; hac de causa in idololatriam relapsus est, populoque vitulos au-

of Jeroboam to be worshipped. Wherefore God here thunders against him. Moreover, God here assumes the role of a physician, who took Jehu as His surgeon to cut away the rotten members of Israel and heal the rest. For He alludes to Ramoth-Gilead, where Jehu was made king, 2 Kings chapter 9, verses 1 and following; for in Gilead there were the best spices and medicines, as well as surgeons and physicians. Hence Jeremiah says of it in chapter 8, verse 22: 'Is there no balm in Gilead? or is there no physician there? why then has the wound of the daughter of my people not been healed?' See what is said there. The meaning therefore is, as if to say: When through Jehu as My surgeon in Gilead I wished to heal the wound of Israel's idolatry, and through him had cut away Ahab and Jezebel (who, being a Tyrian, had been the torch and instigator of the worship of Baal the god of Tyre) and his progeny, namely seventy sons, the kingdom of idolatry seemed now overthrown, and all idolaters, fearing Jehu as the avenger and destroyer of the Baalists, fled or hid; but behold Samaria, which was the capital in Ephraim — namely the royal counselors and other politicians in Samaria — fraudulently suggested and persuaded Jehu to establish the worship of the calves in his kingdom, if he wished to preserve it and his position. For they said political expediency required this; otherwise the people, if permitted to return to the worship of God in Jerusalem, would likewise return to their former scepter and kingdom, namely to the house of David. Struck and captured by this political and satanic counsel, Jehu yielded to their opinion and restored and sanctioned the worship of the calves. Then therefore the wickedness of Samaria was revealed, which Jehu had shortly before suppressed and which therefore had been hiding, after the Samaritans craftily drew Jehu into their idolatry, and this shortly before this prophecy of Hosea; for he prophesied under Jeroboam the great-grandson of Jehu, as is clear from the Proem.

Ita etiamnum videmus politicos suadere principibus hæresin, ut statum et principatum suum tueantur, vel adaugeant. Ita hæresis invecta est in Hollandiam; qui enim in ea dominari cupiebant, hæresin induxerunt hoc prætextu, quod, si Hollandi catholicam fidem permitterent, certo jugum Hispanicum essent subituri: Catholici enim, aiebant illi, scrupulo conscientiæ adacti ad suum avitum et legitimum principem, puta ad regem Hispaniæ, redire volent; ut ergo excludamus Hispanum, excludamus fidem catholicam oportet. Idem fuit paralogismus Elizabethæ reginæ Angliæ. Cum enim ipsa ob natales spurios, et a Pontifice Romano damnatos, incapax esset regni, ut fulmen Pontificis et Pontificiorum averteret, regnumque sibi stabiliret, schisma fecit a Pontifice et fide, ac hæresin invexit, ideoque Deus illico succidit ejus regnum stirpemque, uti olim succidit domum Jeroboam, Achab, Jehu, aliorumque regum, qui cultum Dei abjecerunt, et cultum idolorum sanxerunt. Idem evenit Hollandis, qui, cum caput sibi præciderint, acephali sunt, ac inter se hæresibus odiisque internecinis digladiantur, quibus sese consument, nisi ad unitatem priscæ religionis, æque ac reipublicæ et ad caput avitum redeant. Det eis Deus idipsum sapere.

QUIA OPERATI SUNT MENDACIUM. — In Scriptura uti triplex est veritas, mentis, oris et operis: mentis, cum ejus cognitio adæquatur et conformis est suo objecto, puta cum mens res cognoscit, prout vere a parte rei sunt; oris, cum verba conformia sunt menti; operis, cum opera conformia sunt suæ regulæ, puta rectæ rationi, officio et legi: ita ex adverso triplex est mendacium, scilicet mentis, oris et operis: mentis, est error quo mens difformis est suo objecto, puta quo falso judicat de re; oris, est mendax locutio, qua contra quam in mente sentit, proloquitur; operis, est scelus quo homo deviat a suo officio, a recta ratione et lege. Tribus hisce modis hic accipi potest. Samaritæ enim invehentes idololatriam et falsam religionem, invehebant menti errorem in fide; blasphemiam in lingua, qua spernebant Deum et laudabant idola; scelus in opere, puta in sacrificio et externo cultu idolorum.

Proprie ergo "mendacium" significat hic cultum falsum et mendacem idolorum, ipsumque idolum. Idolum enim est numen et deus mendax; cum enim sit lapis vel lignum, mentitur se esse Deum, seque opponit Deo, qui est veritas verumque numen. Ita S. Hieronymus, Haymo, Hugo, Theodoretus, Theophylactus et alii. Quocirca Socrates dicebat se malle adorare canem quam idolum, eo quod canis cum sit opus naturæ, idque vivum, dignior sit idolo, quod est opus artis, idque inanime. Idem aiebat se mirari quod, cum simulacrorum artifices id summo studio conniterentur, ut lapis quam simillimus homini redderetur, non pariter hoc curarent, ne ipsi

lapidibus similes et viderentur, et essent. Hoc est quod ait Propheta, Psalm. cxiii, 4: "Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum: oculos habent, et non videbunt; aures habent, et non audient, etc. Similes illis fiant qui faciunt ea: et omnes qui confidunt in eis." Diogenes, teste Laertio lib. VI, solebat subinde adire simulacra, et aliquid ab eis petere. Demirantibus cur id faceret: "Ut consuescam, inquit, non commoveri, si quando ab hominibus non impetro quod peto." Idem rogatus a tyranno, e cujusmodi ære potissimum oporteret fieri simulacra: "Ex eo, inquit, ex quo fusi sunt Harmodius et Aristogiton," innuens illa cum ipso esse tollenda, quod illi tyrannicidæ fuerint. Idem dicebat "bonos viros esse deorum simulacra." Deorum, cum sint optimi, naturæ proprium est benefacere omnibus, nocere nemini. Hæc imago melius relucet in sapientibus ac bonis viris, quam in statuis, cum dii sint incorporei. Fabius Annibalis domitor, capto direptoque Tarento, scribæ percunctanti quid de statuis templorum statuisset: "Relinquamus, inquit, Tarentinis deos iratos." Ita Plutarchus in Apophth. Roman.

Secundo, ut Clarius et Arias, sicut facere veritatem in Scriptura est facere id quod officium cujusque requirit, ita facere mendacium est facere contra officium et debitum. Sic diabolus mendax "in veritate," id est in officio, subjectione et fide quam Deo debebat, "non stetit," Joan. viii, 44. Sensus ergo est, q. d. Consiliarii et primores Samariæ transgressi sunt officium suum, fidemque quam Deo et reipublicæ debebant. Debebant enim regi Jehu suadere veram religionem, verumque unius Dei cultum; at ipsi induxerunt eum in idololatriam, indeque in excidium et ruinam, tum suam, tum gentis totius et regni. Mentiebantur enim regnum Jehu stabile fore, si populum domi in cultu vitulorum contineret, ut non iret in Jerusalem. Mentiebantur, inquam, nam omne regni firmamentum est vera religio, vera fides, verus Dei cultus.

Docet hoc S. Augustinus, in lib. De Civit., quos hoc argumento conscripsit, ubi lib. I, cap. xxxiii, ait: "Scipio non censebat felicem esse rempublicam stantibus mœnibus, ruentibus moribus," inter quos primas tenet religio et pietas. Et lib. II, cap. xviii, enarratis vitiis quæ Romam gentilem invasere et rene perdidere, addit ejus imperium cruce Christi firmatum esse et stabilitum. Ait enim: "In ista colluvione morum pessimorum, maxime venire ac subvenire debuit cœlestis auctoritas, quæ voluntariam paupertatem, continentiam et benevolentiam, justitiam atque concordiam, veramque pietatem persuaderet, cæterasque vitæ luminosas validasque virtutes, non tantum propter istam vitam honestissime gerendam, non tantum propter civitatis terrenæ concordissimam societatem, verum etiam propter adipiscendam salutem sempiternam, et sempiterni cujusdam populi cœlestem divinamque rempublicam, cui nos cives adsciscit fides, spes, charitas." Et mox: "Deus enim sic ostendit in opulentissimo et præclaro imperio Romano, quantum valerent civiles etiam sine religione virtutes, ut intelligeretur hac addita fieri homines cives alterius civitatis, cujus rex veritas, cujus lex charitas, cujus modus æternitas."

Tertio, aliqui vertunt: Quia sibi mutuo non servant fidem; qui enim fidem Deo non servant, nec servant homini: quocirca ubi est hæresis, ibi pariter grassantur fraudes et doli. Castrius hoc refert ad Samaritas, qui contra fidem Achab regi datam, occiderunt 70 ejus filios, cum Jehu id juberet, IV Reg. cap. x, 7. Verum hos occidi jusserat Deus; ergo magis ob idololatriam, quam ob hanc cædem eos per Prophetam hic redarguit, præsertim quia periculum erat, ne impii parentis idola impiæ proles sequerentur. Taxat tamen quoque Propheta hanc cædem ob perfidiam, uti inferius dicam.

ET FUR INGRESSUS EST SPOLIANS, LATRUNCULUS FORIS. — To et explicat mendacium, idemque valet quod id est, aut certe et, id est ideo, quasi dicat: Quia Samaritæ fraudulenter et mendaciter suaserunt cultum vitulorum regi Jehu (S. Hieronymus cum aliis, uti dixi initio capitis, hæc attribuit regi Jeroboam); idcirco ipse Jehu, secutus eorum fraudulenta consilia, clanculum in regni gubernacula ingressus est ut fur, dissimulans occultam suam nequitiam et idololatriam; at ubi rerum plane potitus est, quasi latro publice grassatus est, cogens omnes ad sua idola et nolentes spolians, vel occidens. Sic Nabuchodonosor vocatur "latro," Jerem. cap. xviii, 22. Vide ibi dicta.

Secundo, sic exponas, q. d. Et, id est idcirco, fures et latrones tum domestici, tum externi, invadunt urbes et agros Israelitarum, eosque vastant et expilant. Nam dum in republica eliminatur vera religio, subintrant furta, latrocinia omniaque scelera, uti hæc in Galaad et Samariam subintrasse dixit cap. præced. vers. 9. Ita Chaldæus, Lyranus et Arias. Rursum, Deus in eos Syros et Assyrios, qui eos vastarent, immisit, uti dicitur IV Reg. cap. x, 32. Ita Theodoretus, Theophylactus, Dionysius et Ribera. Hi enim in libris Regum vocantur "latrunculi," id est prædones, grassatores, quos Belgæ vocant, vrijbuiters. Septuaginta vertere solent, monozônos, id est unius, scilicet eximiæ, zonæ, quasi dicant, excellentes bello, et qui cingulo eximio a cæteris differunt, egregieque sunt accincti et armati. Ita Suidas. Hebræum enim גדד gadid significat accinctum et expeditum militem. Sic et olim milites vocabantur latrones, vel a latere, id est a serviendo,

ut vult Festus, lib. X; vel a latendo, quia ex insidiis more latronum hostes adoriuntur. Nota: Jehu hic primo, comparatur furi et latroni; secundo, vers. 4, pistori succendenti furnum idololatriæ, ejusque fermento fermentanti populum; tertio, columbario seducenti et capienti columbas, vers. 11; quarto, arcui doloso, vers. 16, quia evertendo Baal, videbatur idola eversurus, et mox ea restituit.


Versus 2: AND LEST THEY SHOULD SAY

2. ET NE FORTE DICANT, q. d. Ne cogitent et querantur me in memoriam revocare præterita parentum suorum peccata, ac propterea filios plectere ex vindicta magis quam ex desiderio sanandi eos, enumerabo illis modernas eorum machinationes impias, quas hisce diebus coram facie mea impudenter perpetrarunt, ut eas negare vel excusare non potuerint. Ita S. Hieronymus, Haymo, Hugo, Lyranus, Ribera et Arias.

Septuaginta hæc referunt ad præcedentia, vertuntque: Ut concinant quasi canentes in corde suo. id est, ut S. Hieronymus, ut quasi socii consentiant cum fure et latrone, et cum eis quasi canant eamdem cantilenam; vel, ut Theodoretus, ut videntes tantas suas clades gemant canantque threnos, non publice, ne hostis eos subsannet, vel acrius puniat, sed tacite in corde suo.

Tertio, Chaldæus vertit: Nec interim reputant in cordibus suis omnia ipsorum maleficia manifesta esse coram me; mox circumvenient eos opera eorum mala (id est vindicta et supplicia operum malorum), quæ coram me aperta sunt, q. d. Brevi fiet ut videant me opera eorum cognoscere et videre, cum scilicet sentient mea verbera et flagella. Ita Vatablus.


Versus 3: 'In their wickedness they made the king glad.' — Jeroboam, says St. Jerome, or...

3. 'In their wickedness they made the king glad.' — Jeroboam, says St. Jerome, or rather Jehu, as if to say: By their evil and impious will they applauded Jehu and his princes, by defecting from their king Ahab and his royal family, and by worshipping calves instead of Baal in favor of Jehu; likewise by treacherously killing the 70 sons of Ahab entrusted to their care, and the 40 brethren of Ahaziah; for he calls this defection and treachery 'lies.' For although Jehu, anointed and made king by God through the Prophet and by God's command, ordered them to be killed, nevertheless the Samaritans did not know that this was done by God's command. For the Prophet had anointed Jehu as king in secret: therefore they killed them not by God's command but from fear of Jehu the tyrant, and therefore unjustly and treacherously. The Septuagint translates 'kings'; for they agreed in idolatry not only with Jehu but also with his predecessors and successors. Thus the fickle populace habitually flatters kings and changes faith and religion at their pleasure like a reed, as we see happening today in Germany. How true is the saying: 'After the king's example the whole world is fashioned!'

Quocirca melior esse nequit oratio, quam illa qua oratur pro regibus et principibus, tum Ecclesiasticis, tum sæcularibus, ut eos prudentes, pios et strenuos vel largiatur, vel efficiat Deus.

This is what the Apostle urges, 1 Timothy chapter 2, verse 1: 'I exhort therefore, first of all, that supplications, etc., be made for kings and for all who are in positions of authority, that we may lead a quiet and tranquil life in all piety.' The pagans also saw this same truth. This is the saying of Euripides: 'The wicked ought to be governed by the good, and to submit to their betters; but if you promote the impious in the city, our whole life will suddenly be turned upside down.' This is from Plato: 'If the sowers are depraved and lost, however much they dissemble, no danger threatens the city from them; but the guardians of the laws and the city, if they are not truly such but only appear to be, will utterly destroy the whole world.' From Velleius Paterculus: 'A prince teaches by doing well; and though he is greatest in authority, he is greater still by example.' Neoptolemus in Sophocles' Philoctetes: 'To princes ascribe all things, in whose hands power lay. In short, blame them; for the city depends on the magistrate, the army on its general: the soldiers often sin following their leaders' example.'

Hoc est quod clamat Ecclesiasticus cap. x, 2: "Secundum judicem populi, sic et ministri ejus: et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea. Rex insipiens perdet populum suum." Hinc Arabicus hoc loco vertit: Lætati sunt reges eorum in iniquitate, et principes eorum in mendacio; et fiduciæ eorum sicut sues grunniunt, et sicut qui pastam conficit, et exspectat eam donec fermentetur, sic erunt dies regum ipsorum; et Syrus: In malitia sua lætificaverunt reges, et in malitia sua omnes principes eorum: exardescunt quasi clibanus ardens in decoctionem.


Versus 4: ALL COMMITTING ADULTERY

4. OMNES ADULTERANTES, id est omnes idololatrantes. Est metaphora a pistore furnum accendente, q. d. Israelitæ instar furni accensi æstuant libidine et ardore colendi idola. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Vatablus. Unde Hebræa habent: Omnes illi adulterio (idololatria) incalescunt, uti fornax succensa a pistore. Hebræi enim coquentem vocant pistorem, uti et veteres Latini. Unde Festus Pompeius: "Cocum, ait, et pistorem apud veteres eumdem fuisse accipimus." Grammatice significat libidinem et concupiscentiam adulterandi, ipso adulterii actu non exstingui, sed quasi fornacem injectis sarmentis magis accendi.

Unde Salonius, in Parabol. Salomon., qui exstat tomo I Biblioth. SS. Patrum, sic explicat illud Proverb. xxx: "Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes: Affer, affer, et nunquam satiantur." Sanguisuga diabolus est qui semper sanguinem sitit, id est ad peccata homines trahere cupit, et sitim peccandi incessanter accendit: duæ filiæ sunt luxuria et avaritia, quæ diaboli sitim et ardorem imitantur, dicentes: Affer, affer; quia sicut ille nunquam peccando satiatur, sic nec luxuria et avaritia. Nam quanto quisque magis luxuriatur et fornicatur, tanto amplius delectatur. Similiter quanto quisque divitiis sibi accumulat, tanto

he always augments them further. Hence also St. Gaudentius, Bishop of Brescia in the time of St. Ambrose, in tome 2 of the Library of the Holy Fathers, treatise 13, addressed to the Neophytes: 'The frequency of debauchery,' he says, 'does not restrain the lust of the flesh but kindles it, as the Prophet says: All who commit fornication, their hearts are like a burning oven. The rapacity of plunder likewise does not suppress greed but provokes it. For it is written: He who loves money shall not be satisfied with money,' Ecclesiastes 5. So the glutton by gluttony, the wrathful by wrath, the proud by honor, etc., are more puffed up and inflamed. For: 'The more water is drunk, the more it is thirsted for.'

QUIEVIT PAULULUM CIVITAS A COMMIXTIONE FERMENTI, DONEC FERMENTARETUR TOTUM, q. d. Sicut pistor fermentum indit massæ farineæ, ac deinde succensa fornace quiescit; mox enim fermentum quiete et tacite proserpit per totam massam, eamque suo acore inficit et fermentat: quo facto pistor in fornacem succensam massam infert, in eaque coquit panem (unde Syrus vertit: Cessavit de civitate conficiens pastam donec fermentetur); ita Jehu noluit vim facere populo. "Quidquid enim necessitate fit, cito solvitur; quod voluntate arripitur, perseverat," ait S. Hieronymus. Jehu ergo non coegit populum ad colendos vitulos, sed permisit idololatras sensim et occulte fermentum idololatriæ suæ per populum spargere, donec ejus permissione et conniventia, imo benevolentia, totus populus hoc scelere inficeretur et corrumperetur: tunc eo convocato suo decreto cultum vitulorum sanxit, quod populus avide excepit, faustaque regi acclamavit. Unde totus ab eo in clibanum succensum, id est in impetum et ardorem, imo furorem idololatrandi conjectus est, atque idololatria publica ardensque instar fornacis ab eo succensæ exarsit. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Albertus, Hugo, Lyranus et Ribera.

commixtione, id est quievit rex a commixtione, id est depravatione civitatis, quod a re idem est cum eo quod vertit Noster: "Quievit civitas," rege videlicet quiescente, et tacite dissimulante "a commixtione," id est a corruptione et depravatione regis aperta. Ita Ribera. Hebræum enim מעיר meir idem est quod a civitate. Recentiores vertunt, ab excitando, scilicet, quievit furnarius, ut furnum accendat, huncque dant sensum: Quibus in locis furni sunt publici, solent furnarii noctu vicatim inclamare mulieres et excitare, ut pastam subigant: quas postquam excitare quieverunt, furnum interim accendunt, tamdiuque vehementer calefaciunt, donec fermentatam pastam et in panes conformatam ipsæ afferant, ut coquatur in furno vehementissime calido, cujus calori comparat hic Propheta ferventissimum idololatrarum studium in colendis idolis. Sunt, inquit, ut fornax a furnario accensa, quam accendere solet statim, postquam cessavit excitare mulieres subigendæ pastæ causa, quæ tantisper vehementissime æstuat, donec a mulieribus inferatur panis. Ita Vatablus et Clarius ex R. David. Hæc versio consentit cum eo quod præcessit: "Omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente;" illudque explicat.

Verum juxta nostrum Interpretem est hic alia similitudo, eaque valde apposita; sicut enim prius ardorem idololatrandi Jehu et Israelis comparavit fornaci succensæ: ita hic comparat fermento, quod totam massam illico pervadit. Unde eadem comparatione utitur Apostolus, I Cor. cap. v, 6: "Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio." Quanquam eodem res redit, et secundus sensus primum continet et includit, Jehu ergo fuit quasi furnarius, qui fornacem idololatriæ accendit, tum permittendo vitulos aureos, tum sua conniventia excitando alios, qui fermentum idololatriæ in massam, id est in cœtum populi spargerent, qui dum totus eo infectus fuit, Jehu eam publico decreto, templo et cultu in hanc idololatriæ suæ fornacem intulit et percoxit.

Denique Pagninus vertit: Cessavit pistor a civitate, id est, ut Chaldæus vertit: Migrabunt cito a civitatibus suis.

Allegorice Leo Castrius (licet id ipse putet esse litterale) hæc refert ad Judæos, qui fermento iræ et superbiæ tumidi, cum plebem corrupissent, Christum cruci affigi a Pilato postularunt et impetrarunt. Sic ait Plautus: "Mea uxor propter illam tota in fermento jacet," id est præ ira tumet et turget, uti fermentum elevat et tumefacit pastam.

Eleganter hunc Osee locum tractat Petrus Abbas Cellensis, anno Domini 1181, lib. De Panibus, cap. iv, in fine, tomo VIII Biblioth. SS. Patrum: "Etiam quiescens Ægyptius ab operatione exteriori, inquit, dum non animadvertit, fermentatur. Sicut pasta, non solum cum ei admiscetur fermentum, fermentatur; sed multo magis cum a commixtione cessat qui commiscuit, et ipsa pasta bene cooperta quasi quiescens obdormit — sic animo concepta malitia, etsi videatur aliquanto tempore (forte, quia deest occasio) a malo opere cessare: eo tamen quasi acrius sævit in corde, quo non transit in opere. Unde Oseas: Paululum civitas cessavit a commixtione fermenti, donec fermentaretur totum, q. d. Ut studiosius cogitatum perpetret malum, callidius pro tempore retrahit manum. Confotum enim stuparum superinjectione incendium, non dormit, sed serpit; non exstinguitur, sed reficitur: sic voluntas mala, velut flamma latens, vorat tandem superpositos necessitatis, et rejicit, velut torrens, dilationum obices." Unde infert: Ergo religionem professus periculose gustat sæculi fermentum. Audit Novitius verbum sæculare, ambitiosum, illecebrosum, non movetur; sed phantasia excepit fermentum, quod in cella menti recurret, eamque ad sæculum repetendum, ad ambitionem, ad nuptias sollicitabit, et forte expugnabit. Idem videmus in pueris et puellis innocentibus.

Ad hanc Osee sententiam pertinet illud Œdipi: "Ab inquieto sæpe simulatur quies." Sic tropologice hæretici, ait S. Hieronymus, initio quiescunt et omnia pacifica promittunt, sed occulte sua docent, itaque cancer paulatim serpit in populos.

Addit S. Hieronymus ex Hebræorum traditione, Jeroboam (de eo enim ipse hæc accipit, uti dixi: ego de Jehu) cum subito religionem novare non auderet metu seditionis et rebellionis, occulte quosdam submisisse, qui populum excitarent, ut a rege peteret deum domesticum, puta Lares et Penates, scilicet vitulum quem coluerant in Ægypto: id ita factum libentibus illis, sed maxime rege Jeroboam: "Ergo, inquit, similes erant clibano ardenti, parato ad coquendum si quid immittas; ardebant enim cupiditate." Ita Elisabetha regina Angliæ, teste Sandero, lib. De Schism. Anglic., restitutam a Maria sorore sua regina fidem catholicam in Anglia, succedens ei primo anno regni sui subvertit, constituens magistratus hæreticos, qui in Parlamento hæresin restitui peterent, imo decernerent. Politice, principes sapientes et boni hoc Jeroboam vel Jehu consilium imitentur, sed in bono. Ita Alphonsus Aragonum rex, teste Guicciardino, cum cogitaret bellum, aut quid aliud moliretur, priusquam deliberationes animique sui cogitata intelligerentur, tacite per suos rumorem spargebat, regem his illisve de causis merito talia moliri debere. Hinc fiebat ut magno omnium applausu et laude consilia et molimina ejus probarentur, cum publice proponebantur ea quæ jam omnium calculis, et quasi præjudiciis justa aut necessaria habebantur.

Hebraice est hendiadys: Quievit a civitate, a

tus, acclamavit regi Jeroboam, ait S. Hieronymus, vel potius regi Jehu, dicens: Hæc est dies regis nostri, scilicet regalis, læta et fausta (sic ait Psaltes: "Hæc dies quam fecit Dominus, exsultemus et lætemur in ea"), tumque et ipsi principes cœperunt furere quasi ebrii et comessantes, Deique obliti idola colere: tumque ipse rex) EXTENDIT MANUM SUAM (ad calices) CUM ILLUSORIBUS, id est cœpit agere idem quod illusores jam dicti, puta principes eorumque asseclæ, qui Deo, aut potius regi vanis laudibus et acclamationibus illudebant, q. d. Libenter cœpit cum eis potare, illudere, scurram agere, laudare idola, spernere Deum. Ita S. Hieronymus, Haymo, Hugo, Lyranus, Ribera et alii. Vide hic, ut magis adulatio, quam hostis reges et principes perdat. Ita Mariana.

Nota: Hebræum אלצ lets, quod Noster illusorem vertit, significat hominem superbum, irrisorem, qui omnia divina et humana irridet, plane corruptum, pestilentem, qui quasi pestis alios inficit et corrumpit, quales sæpe sunt in aulis, qui principes etiam bonos omnino immutant et depravant. Aliter Chaldæus, Arias, Pagninus et Vatablus; exponunt enim, q. d. Die illo quo regem inaugurarunt, cœperunt principes cum eo compotare, indeque jugiter vacant compotationi, non reipublicæ; aut, ut Clarius, ægrotare eum fecerunt, propinantes ei lagenam vino plenam, ut eum assuefacerent potationi, itaque enervarent, mentemque et consilium ei adimerent, ut cum potatoribus assidue potaret, cum nugatoribus nugaretur, cum illusoribus aliis illuderet. Hebræum enim החלו hechelu, significat tam ægrotare quam incipere. Rursum pro חמת chamat, id est furere (est enim infinitivus a radice חם iacham, id est incaluit, iratus est, furit) ipsi legunt חמת chemet, id est utrem, lagenam.


Versus 5: 'The day of our king' (It is a mimesis: for he imitates and expresses the voice...

5. Dies regis nostri (Est mimesis: imitatur enim et exprimit vocem populi applaudentis, et congratulantis tam regi quam diis suis, puta vitulis a rege sancitis et erectis, q. d. Populus cum jam omnino fermento idololatriæ esset corruptus, acclamavit regi Jeroboam, vel Jehu:

qui ex populo voluntati et idololatriæ suæ resisterent, cognita populi mente et consensu, dormivit, id est securus fuit instar hominis qui tota nocte dormit), coquens eos (id est permittens eos per se coqui, hoc est fermentari plane, massamque impietatis efficere: unde sicut pistor, per noctem fermentata massa, mane eam infert in furnum, quem eadem nocte calefacit, quemque rursum eodem mane extremo igne et flamma calefacit: ita Jehu populum in idololatriæ furnum consentientem et volentem injecit; imo) HUNC ipse succensus quasi ignis flammæ (q. d. Ipse Jehu non tantum quasi pistor flammam idololatriæ, qua idololatras percoqueret, succendit; sed et quasi conversus in ipsam flammam, inflammavit omnes Israelitas. Quocirca hac flamma) OMNES CALEFACTI SUNT QUASI CLIBANUS (SUMMO ardore, quo instar ignis) DEVORAVERUNT JUDICES SUOS (alliciendo et cogendo eos, ut et ipsi furentem populum sequerentur, cumque eo idola colerent, imo suo decreto colenda præciperent: hinc et) OMNES REGES EORUM (qui Jeroboam, aut potius Jehu secuti sunt, in eumdem impietatis furnum) CECIDERUNT; ita S. Hieronymus, Albertus, Haymo, Hugo et Lyranus.

Note: Burning love is called fire and a heated oven, because love stirs a vehement motion of the heart that causes heat in a person, indeed fervor and burning. Hence in Job 31 it is said: 'It is a fire that devours unto destruction.' And that saying of the Wise Man: 'He who is not jealous does not love.' Wherefore Epictetus, when asked by the Emperor Hadrian: 'What is love?' replied: 'A trouble of an idle heart; in a boy, modesty; in a maiden, blushing; in a woman, fury; in a young man, ardor; in an old man, laughter. Why is Venus said to be married to Vulcan? To show that love is kindled by fire.' Hence Virgil, of Dido in love with Aeneas, Aeneid 4: 'And she is consumed by a hidden fire. Unhappy Dido burns. Dido in love burns.' And elsewhere: 'Meanwhile a soft flame eats her marrow, and the wound lives beneath her silent breast.' Moreover, because love is fire and heat, it softens

et liquefacit partes corporis: et quia eo calore resolvuntur spiritus vitales et animales, adjuvante ad eam resolutionem et consumptionem vehementi cogitatione, quæ fixa est in re amata; hinc ex amore vehementi sequitur deliquium et languor, totiusque corporis infirmitas: ad quam juvat tristitia, et ægritudo animi de absentia rei amatæ. Vide Richardum de S. Victore, lib. De Gradibus charitatis, cap. iv, et lib. De Gradibus violentæ charitatis, ubi fuse explicat quomodo amor vulneret, liget, liquefaciat, deliquium et languorem adducat. Hos amoris æstus et effectus sentiebat sponsa dicens, Cant. ii, 5: "Fulcite me floribus, stipate me malis: quia amore langueo." Et cap. viii, 6: "Lampades ejus lampades ignis atque flammarum."

Secundo, Chaldæus et alii hanc flammam censent esse insidiarum, injuriæ et violentiæ in proximos, quæ ex flamma idololatriæ proserpere et exoriri solet; Chaldæus enim sic vertit: Instar clibani ardet cor eorum in insidiis suis: tota nocte protrahitur furor eorum, usque mane æstuat in morem ignis flammigeri, q. d. Uti pistor noctu, succenso furno, dormit usque mane, tumque rursum ignem furni suscitat et auget, quo furnus succensus novas et scintillantes evomit flammas: ita Israelitæ noctu quiescunt, cogitantes et meditantes modos insidiandi et nocendi proximo, usque mane: tum enim quisque surgit, ut quasi ignis succensus insidias et noxas noctu meditatas in proximum evomat, et opere consummet: quocirca Israelitæ "omnes calefacti sunt" hac malignitate "quasi clibanus," ut regi Jehu placerent, ideoque "devoraverunt," id est occiderunt, "judices suos:" et "omnes reges," id est 70 filii Achab regis eorum, manu ipsorum cæsi "ceciderunt: non est qui clamet in eis ad me," q. d. Nullum eis spatium dederunt ante mortem convertendi se ad Dominum, eumque invocandi, sed subito omnes trucidarunt: itaque tam animas quam corpora eorum perdiderunt. Ita Theodoretus, Theophylactus, Arias et Vatablus.

Tropologice, rex impius, qualis fuit Jeroboam, est pistor cacodæmonis; regi enim omnes subditi applicant cor suum quasi clibanum succendendum: videat rex quem ignem injiciat, cœlestemne divini amoris, an tartareum vitiorum. Rex impius tartareum injicit, eoque panes suavissimos, id est peccata, coquit cacodæmoni, qui parem illi gratiam referet: nam in inferno clibanum ei succendet, quo in æternum ardeat. Ita Sebastianus Barradius, lib. IX, cap. xii Concord. Evang.


Versus 8: EPHRAIM HIMSELF WAS MIXED AMONG THE PEOPLES

8. EPHRAIM IN POPULIS IPSE COMMISCEBATUR. — Dat causam tantorum scelerum, q. d. Causa cur Ephraim, id est Israel, succensus fuerit ut fornax impietatis, est, quod fœdus et amicitiam inierit cum vicinis populis et gentibus, cumque iis conversans eorum impietatem et scelera imbiberit, juxta illud Psalm. cv, 35: "Commixti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum, et servierunt sculptilibus eorum," etc. Ita Theodoretus, Vatablus et Arias.

EPHRAIM FACTUS EST SUBCINERICIUS PANIS, QUI NON REVERSATUR, q. d. Sicut pasta quæ sub cineribus juxta ignem coquitur, si non vertatur, insensibiliter exuritur et consumitur; ita et Israel in cineribus et sordibus idololatriæ manens, nec per pœnitentiam se convertens ad Deum, exuretur ab hostibus. Nam "comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit," q. d. Assyrii paulatim vires Israelis atterent, eumque expilabunt, quod tamen ipse non advertet, puta se in ruinam et exitium tendere, seque a Deo puniri ob eum derelictum per cultum vitulorum. Ita Cyrillus, Theodoretus et Theophylactus. Vel "nescivit," id est non sapuit, non resipuit. Unde Chaldæus vertit: Similis est domus Ephraim subcinericio pani, qui antequam versetur comeditur, vel a famelico, vel potius ab igne quo coquitur; diripuerunt populi substantias eorum.

Nota: In pane subcinericio multas notat Israelis conditiones. Primo, pertinaciam, scilicet cum cinere, id est sordibus, undique esse circumdatum, in iisque perdurare, nec ab iis recedere et reverti ad Deum, etiam dum ab eo igne tribulationis excoquitur. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus et Theophylactus. Unde tropologice S. Gregorius, lib. XXXII Moral. vi: "Factus est, ait, Ephraim quasi panis subcinericius qui non reversatur. Ex natura quippe bene condita est nobis intentio, quæ surgat in Deum, sed ex conversatione nequiter assueta inest voluptas, quæ præsens premat in sæculum. Panis autem subcinericius ex ea parte mundior est, quam inferius occultat; atque ex ea parte sordidior, qua desuper cinerem portat. Quisquis ergo intentionem qua Deum debuisset quærere negligit, quasi more panis subcinericii mundiorem partem inferius premit: et cum curas sæculi libenter tolerat, quasi congestum cinerem superius portat." Et lib. XI, cap. vi: "Si terrenarum cogitationum cinerem a mente excutimus, quasi panem subcinericium reversamus."

Secundo, celeritatem vindictæ et exitium; panis enim sub cinere coquitur, non in furno, a pauperibus et famelicis, ut statim ab eis comedatur: rursum panis ille si non vertatur, mox exuritur: sic et Israel statim ab Assyriis devoratus et exustus est. Ita Chaldæus, Albertus et Vatablus.

Tertio, imprudentiam, quod scilicet Israel in cupidinibus suis sordidis et exitiosis residens, non verterit se in alteram partem, ut videret clades

et exitium ob illas sibi imminens. Ita Clarius. Cupiditates enim et peccata sunt instar panis subcinericii, qui duas habet facies, sive superficies; inferiorem, qua terræ; superiorem, qua igni et cineribus adhæret: ita peccati facies inferior est voluptas terrena, quam intuetur et arripit peccator; superior est cinis, id est mors et ignis, hoc est pœna et gehenna quæ voluptatem peccati certo quasi a tergo sequitur, eique connexa est: hanc non intuetur peccator: unde ab ea imprudens et incautus, cum minime putat, comprehenditur et exuritur. Quocirca Syrus vertit: Ephraim factus est placenta parvuli, decocta est, comesta est, q. d. Mox ut facta et cocta, comesta quoque est. Sic enim pueri placentam mox ut cocta est comedunt. Arabicus Alexandrinus: Ephraim factus velut locus combustus, et ipse non mutatur; Arabicus Antiochenus: Ephraim erat succensus, non revertens.


Versus 9: 'Strangers (Assyrians) have devoured his strength.' — 'Strength,' that is,...

9. Comederunt alieni (Assyrii) robur ejus. — "Robur," id est fruges et opes eum roborantes: "Panis enim cor hominis confirmat," Psalm. ciii, 15. Mystice, alieni sunt dæmones, qui vires animæ, suggerendo cupiditates, enervant, eo non advertente. Unde ait: "Et ipse nescivit, adversarios amicos putans, et devoratores suos arbitrans esse convivas," ait S. Hieronymus. Sic et S. Gregorius lib. XXXIV Moral, cap. iii. Quocirca recte S. Bernardus, serm. 2 De Quadrag., id adaptat Religioso, qui in exteriora cor effundit, itaque ejus robur spirituale dissipat et perdit. "Miser, ait, homo qui totus pergens in ea quæ foris sunt, et ignarus interiorum suorum, putans aliquid se esse cum nihil sit, ipse se seducit. Sicut aqua effusus sum (ait Psalmista in persona hominis), et dispersa sunt omnia ossa mea. Et alius quidam Propheta: Comederunt, inquit, alieni robur ejus, et ignoravit. Exteriorem quippe superficiem intuens, salva sibi omnia suspicatur, non sentiens vermem occultum, qui interiora corrodit. Manet tonsura, vestis necdum mutata est, jejuniorum regula custoditur, statutis psallitur horis; sed cor longe est a me, dicit Dominus. Attende solerter quid diligas, quid metuas, unde gaudeas aut contristeris: et sub habitu religionis animum sæcularem, sub pannis conversionis invenies cor perversum."

SED ET CANI EFFUSI SUNT IN EO (q. d. Jam Israel captivitati et excidio proximus est, uti homo senex et canus morti: Israel canescit, senescit, tendit ad interitum. Est catachresis), ET IPSE IGNORAVIT, se excidio proximum, multo magis ignoravit se ob derelictum Deum, et ob idola exscindendum. Ita S. Hieronymus. Aliter Haymo, Hugo et Lyranus, q. d. Israel pervenit ad canitiem, mortem et excidium: itaque tunc cœpit sapere, et agnoscere suam culpam, causamque excidii. Nemo enim tam insipiens est, qui non in morte sapiat. Sic Ptolemæus, ut habetur in ejus Vita præfixa Almagesto, dicere solebat: "Ulti-

mæ promissiones hominis canæ sunt," id est sapientes, seriæ, æque ac seræ et ultimæ. Verum cum hac explicatione non recte cohæret "et ipse ignoravit."

Tropologice, S. Hieronymus hæc referens ad hæreticos, aliosque impios: "Comederunt, inquit, alieni, id est dæmones, robur ejus; sed et cani effusi sunt in eo, imo effloruerunt, id est multo erravit tempore, et nihilominus ignoravit senectutem et vetustatem suam, de qua scriptum est Hebr. iv: Quod veteratur et senescit prope exterminium est. Etsi ad justum virum, et ad Ecclesiasticum dicitur Sap. iv: Cani hominis sapientia ejus; quare non dicatur ad iniquum et hæreticum: Cani hominis stultitia ejus? De hac senectute Daniel dicebat ad presbyterum: Inveterate dierum malorum. Unde et in libro Pastoris (si cui tamen placet illius recipere lectionem) Herme primum videtur Ecclesia cano capite: deinde adolescentula et sponsa crinibus adornata."

Apposite ergo hæc Osee verba Pelagio hæresiarchæ seni, et inveterato malorum dierum, cum jam ipse hæresim antea occultatam detegeret, ac instar Cain vagabundus eamdem per Ægypti monasteria spargeret, adaptat et intorquet B. Isidorus Pelusiota, scribens ad eum sub annum Domini 403, lib. I, epist. 314: "Cani, inquit, effusi sunt in Ephraim, et ipse ignoravit, vitiosis nimirum affectibus juvenescens. Eodem modo tibi quoque ingens annorum turba canitiem invexit, et tamen rigidum et inflexum animum habes, ex alio monasterio in aliud migrans, atque omnium mensas perscrutans et explorans."


Versus 10: AND THE PRIDE OF ISRAEL SHALL BE HUMBLED BEFORE HIS FACE

10. ET HUMILIABITUR SUPERBIA ISRAEL IN FACIE EJUS. — Hebraice, respondebit ergo fastus Israelis in faciem, id est, testificabitur contra eum palam et aperte, quod scilicet juste ob superbiam deprimatur et evertatur. Vide dicta cap. v, 7.


Versus 11: AND EPHRAIM HAS BECOME LIKE A SILLY DOVE WITHOUT SENSE

11. ET FACTUS EST EPHRAIM QUASI COLUMBA SEDUCTA NON HABENS COR. — "Cor," id est mentem, sensum, prudentiam. Simile adagium est apud Suidam: "Columba sedens;" hæc enim simplex, facile seducitur et capitur vel a milvo, vel ab aucupe. Pro seducta hebraice est פתה potha, id est flexilis, facilis, seductilis: Septuaginta ἄνοος, id est insipiens, amens, uti legit Isidorus Pelusiota, lib. IV, epist. 137; Aquila et Symmachus, decepta; Leo Hebræus, stolida, quæ scilicet facile se sinit capi et decipi, quia simplex et carens corde, id est intelligentia et sagacitate: rursum corde, id est cordato animo et memoria. Unde Syrus vertit: Factus est Ephraim quasi columba puella (parvæ ætatis, ideoque ignara, inexperta et seductilis, cui non est cor, animus, animique fortitudo; Arabicus Alexandrinus: Factus est Ephraim ut aves insipientes, et non est illi intelligentia; Arabicus Antiochenus: Factus est Ephraim sicut columba non habens intellectum, neque cor.

Nam primo, columba cum singulis mensibus ova pariat et pullos excludat, videatque singulos

snatched away. Hence Christ also, Matthew 10:16, admonishes us to join the simplicity of the dove with the prudence of the serpent, and to sharpen and guard the former by the latter — that is, we should be so simple as not to harm others, but also so prudent as not to be caught by the traps of others. For prudence without simplicity is cunning; simplicity without prudence is folly. Hence Prudentius compares Eve, deceived by the serpent, to a dove: 'Eve was a dove so bright, then made dark By the evil-counseling fraud of serpentine poison.'

Insuper columba domestica a columbis alterius columbarii, sibiloque aucupis illecta, in illud sponte se infert, seque capi permittit. Denique solent aucupes exoculatam columbam in reti ponere, quæ subsultans et in reti ludens, eoque se illaqueans, ad idem cæteras columbas alliciat. Ea Græcis παλεύτρια, teste Suida, dicitur a παλεύειν quod est seducere, seu in laqueum inducere. Unde Aristophanes in Avibus loquens de columbis ait: "Et cogit paleutriam agere (columbas) alligatas in reti." Similes paleutrias anates vidi in Belgio, quæ in lacubus et paludibus jungentes se anatibus sylvestribus, eas abducebant in retia, magna herorum voluptate et quæstu. Ita Israelitæ sponte in laqueos et aucupes, puta in Assyrios et Ægyptios incurrebant, se suaque illis dedebant, hostesque suos æstimabant amicos. Hoc est quod explicans subdit Osee: "Ægyptum invocabant, ad Assyrios abierunt. Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum, et quasi volucrem cœli detraham eos." Id maxime verum fuit in Hosee ultimo rege Israel: hic enim cum esset tributarius Salmanasar regis Assyriorum potentissimi, stolide rebellavit, ac contra eum imploravit opem Sua regis Ægypti; quare indignans Salmanasar, Samariam cum rege et regno evertit, IV Reg. cap. xviii, 10.

Moraliter, tales sunt qui occasiones peccatorum, v. g. societatem puellarum, aut pravorum sociorum non vitant, imo ambiunt, unde corruunt in peccata et gehennam. Quid stolidius quam sponte Assyrio, id est dæmoni, se dedere, quam sponte in ruinam æternam se præcipitare? Ita Theophylactus. Vere S. Augustinus, lib. I Confess. cap. xiii: "Quid est miserius misero non miserante seipsum?" Sapienter monet S. Ephrem, ode In eos qui assidue peccant et raro pœnitent, tom. I: "Fuge, ait, scorpionem, cujus nosti stimulum: fuge serpentem cujus exploratam habes perniciem. Qui secundo in eumdem impegerit lapidem, cæcus est aut mente captus."

Tertio, columba notat ingratum erga bene de se meritum. Nam mas ubi robustior evaserit, ex consortio matris patrem expellit, itaque ei connubio jungitur, ait Horus, hierogl. 54, et Aldrovandus in Columba, pag. 418. Sic Israel ingratus fuit Deo optime de se merito, eumque expulit e throno matris suæ, puta Synagogæ, quam

he had defiled and polluted with his idolatry. Fourth, the dove is senseless because, as Pliny teaches in book 10, chapter 36, and Sanchez after him, she takes marvelous delight in the variety of her colors; hence, to display these in their feathers and wings, doves with a sort of empty vanity clash and entangle them with one another so that they resound and make a racket. At the noise, hawks are aroused, which fly in and, since the doves cannot fly away with their wings entangled, easily catch them. Thus while they indulge in vainglory and their own beauty, they voluntarily bring death upon themselves. So Israel too, by his pride, boasting of his wealth and the fertility and pleasantness of his land, enticed the Assyrians to invade and capture it. So also today for many, beauty and ostentation are the cause of ruin and destruction. Truly the Poet says: 'But if the crow could feed in silence, he would have more food, and far less quarreling and envy.'

Denique Israelem imprudentem comparat columbæ seductæ et insipienti, quia est et columba sapiens, de qua dicitur: "Quis dabit mihi pennas, sicut columbæ, et volabo, et requiescam? etc., cujus pennæ deargentatæ, et posteriora dorsi ejus in pallore auri," Psalm. lv. Ita S. Hieronymus.

Symbolice, cor est bulla pectoris, et bulla est cordis symbolum. Bullam enim gestabant nobiles in pectore, ut eam inspicientes se homines et rationales cogitarent, si corde et mente excellerent. Rursum cor arcano sermone notat consilium, ait Pierius hieroglyph. xxxiv, et vicissim bulla Macrobio dicitur ἀπό τῆς βουλῆς, id est consilio: tam ergo bulla, quam cor, symbolum est, monitor, indexque consilii. Hinc Salomon orat III Reg. iii, 9: "Dabis servo tuo cor docile," id est sapiens plenumque consilio, "ut populum tuum judicare possit." Ex adverso carent corde principes et subditi, qui sine ratione et consilio regunt aut reguntur, qui non animadvertunt quid eligant, quid faciant, quem finem sit res habitura, in quas difficultates et ærumnas se conjiciant; sed temere objecta voluptatis, opum aut honorum esca, eam invadunt cum jactura vitæ, status et animæ. Sic Judæis ait Jeremias, cap. v, 21: "Audi, popule stulte, qui non habes cor." Et Sapiens, Prov. cap. vi, 32: "Qui autem adulter est, propter inopiam cordis perdet animam suam." Et cap. xi, 12: "Qui despicit amicum, indigens corde est." Et cap. x, 13: "Virga in dorso ejus qui indiget corde." Sic Plautus ait de muliere: "Cui pectus sapiat; nam cor non potest:" quia nullum habet. Sic Tertullianus, lib IV, cap. x Contra Marcionem, ait, eum nec cor, nec cerebrum habere.

Videtur ergo peccator, qui stulte et imprudenter parva præ magnis, caduca præ solidis, momentanea præ æternis ambit et amplectitur, non habere cor; quia illud ei eripuit Plutus, Venus, fastus, etc. Exempla ad litteram illustria suppetunt. Narrat ex Prospero Gabriel Inchino, Canon. Eccles. Lateran, serm. 1 De puritate cordis, rem miram de divite avaro, qui cum mortuus esset, hæredes aperuerunt corpus, ac singula lustrantes, non invenerunt cor: quod undequaque requirentes, tandem in cumulo nummorum ejus aureorum reconditum et sepultum invenerunt; quin et dæmonem specie draconis cordi assidentem, illudque discerpentem viderunt, cumque sibi dicentem audierunt: "Hoc aurum et argentum est pretium cordis, quod mihi vendidit amicus vester, ideoque jure meum est, eoque pro arbitratu uti possum." Simile est quod in Vita S. Antonii de Padua legimus: cum enim ipse orationem funebrem haberet in funere divitis cujusdam avari, urgeretque verba Christi: "Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum," enthusiasmo actus: Inspicite, ait, mortui thesaurum, videbitis quam hoc Christi dictum sit verum: ibi cor divitis invenietis; quare illud in eo quæsiverunt, et invenerunt.

Eleganter verbisque nervosis docet S. Bernardus, lib. De Natura et dignitate amoris, cap. i, impios et carnales non habere cor hominis, illudque in ventrem eorum diffluxisse, et mutatum esse in brutum. Applicans enim eis illud Psalm. xxi: "Factum est cor meum tanquam cera liquescens in medio ventris mei," subdit: "In angusta quippe corporis parte cor locatum est, ubi quasi, medium superiorum sensuum arcem, et corporis inferioris sicut populi humilioris, quasi quamdam regeret et dispensaret rempublicam, totamque circumquaque cogitationum et actionum regionem; sed ad concupiscentiæ carnalis ignem degeneri quadam mollitie liquescens, totum diffluxit in ventrem, et in medium ventris, videlicet non sapiens nisi ea quæ ventris sunt, et de ventre in ventris inferiora omnia confundens, omnia degenerans, omnia adulterans, amoris naturalem affectum pervertens in brutum quemdam carnis appetitum; non solum quæ non licet appetentem cum contumeliis corporis in passionibus ignominiæ, sed adeo oblitum suæ antiquæ generositatis, ut qui creatus erat Deo soli, a corruptis et corruptoribus suis æstimetur esse potius luxuriæ naturale domicilium, et vitiorum omnium prostibulum. Infelices qui tantum natura reclamante sibi viluerunt, ut animæ suæ locum, qui proprius Dei creatoris erat, et nulli creaturæ communicabilis, sedem Satanæ; sedem spurcitiarum et omnis immunditiæ constituerent."

11 et 12. ÆGYPTUM INVOCABANT, AD ASSYRIOS ABIERUNT (q. d. Nunc Ægyptiorum, nunc Assyriorum opem invocare solent Israelitæ. Unde mox de more rursum eam invocabunt): ET CUM PROFECTI FUERINT, EXPANDAM SUPER EOS RETE MEUM, ut ab Assyriis reti quasi capiantur, a quibus opem sperabant, patet IV Reg. xv, 29, et cap. xvii, 24; ita Theodoretus: rete vocat exercitum Assyriorum. Hinc secundo, q. d. Cum Hosee opem Sua regi

Ægypti invocabit, "abierunt," id est abibunt et captivi ducentur Israelitæ "ad Assyrios." Ita S. Hieronymus. Verum sic to abierunt, non respondet to cum profecti fuerint expandam super eos rete. Nam hoc sensu rete expansum erat a Deo, antequam abirent et proficiscerentur in Assyriam, quia hoc reti capti et abducti sunt.

Tropologice, Ægyptios et Assyrios invocant, qui non Dei, sed hominum favorem ambiunt, iis adulantur, dant munera, ut præbendam, vel statum ad quem aspirant assequantur, sed Deus super eos expandit rete; puta fastidia, molestias, æmulationes, ignominias, morbos, mortem, etc., quibus illaqueantur, et misere vivunt, et contabescunt.

QUASI VOLUCREM CŒLI DETRAHAM EOS, q. d. Detraham Israelitas ex altissima et munitissima urbe Samariæ (hæc enim ædificata erat in monte Somer, indeque vocata est Samaria, IV Reg. xvi, 24), quam dabo expugnandam et vastandam Assyriis, perinde ac aves arte aucupum, puta per immissos falcones, ex altissimis arboribus detrahuntur, capiuntur et occiduntur.

Secundum auditionem, q. d. Sicut olim audivit et monitus est Israel a Mose, Deuter. cap. xxvii et cap. xxviii, scilicet se puniendum a Deo, si ab eo deflecteret ad deos gentium, ita nunc ab eo punietur et cædetur. Ita Vatablus, Clarius et a Castro. Aliter alii, q. d. Sicut totus eorum cœtus auditus est inclamare et poscere opem deorum et gentium, ita totum pariter cædam et plectam. Ita S. Hieronymus, Haymo, Hugo et Lyranus.


Versus 13: 'I redeemed them' (I freed them both from Egypt and from other enemies, namely...

13. Ego redemi eos (liberavi eos tum ex Ægypto, tum ab aliis hostibus, puta Madianitis per Gedeonem, Philistæis per Samsonem, Ammonitis per Jephte, etc.): ET IPSI LOCUTI SUNT CONTRA ME MENDACIA, q. d. Ipsi tamen hanc redemptionem non mihi, sed vel idolis, vel aliis gentibus mendaciter adscripserunt, mentiti sunt quod dii gentium eos salvassent, non ego: ita S. Hieronymus, Chaldæus, Theodoretus, Cyrillus, Vatablus et alii. Sic Hebræi educti ex Ægypto, cum Moses abesset, acciperetque legem a Deo in Sina, fabricarunt sibi vitulum, puta Apin, eique acclamarunt: "Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Ægypti," Exod. xxxii, 8.

ULULABANT, q. d. Israelitæ ululabant præ miseriis et ærumnis, puta præ defectu tritici et vini, præ fame, siti, etc., nescientes aliud quam gemere et plorare, nec memores tunc opem meam esse implorandam. Ita Arias, Ribera et a Castro. Secundo, S. Hieronymus, Theophylactus, Hugo et alii, q. d. Ululabant more Gentilium bacchantium aut furentium, qui ululatu et horrendis clamoribus deorum opem exposcunt, putantes quod iis aures deorum ferient et pertundent, uti fit apud homines.


Versus 14: OVER WHEAT AND WINE THEY CHEWED THE CUD

14. SUPER TRITICUM ET VINUM RUMINABANT. — Non dicit, comedebant, sed ruminabant, ut eos similes bestiis ostenderet, ait S. Hieronymus, quæ non faciunt aliud quam comedere et ruminare, id est cibum comestum in os regerere, rursumque mandere, itaque jugiter cibum ex ore in stomachum, et ex stomacho in os mittere et remittere, q. d. Non aliud cogitant, non aliud somniant, quam escas et ventrem, modumque ea comparandi, ob hoc plorant, ob hoc ululant, dicentes cum patribus suis: "Quis dabit nobis ad vescendum carnes? Recordamur piscium quos comedebamus in Ægypto gratis: in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones," Num. xi, 4. De cætero non cogitant a quo ea petere; aut si eis donentur, cui gratias agere debeant, quia "recesserunt a me." Hinc omnia tribuunt fortunæ, aut diis suis, non meæ providentiæ. Ita Vatablus, Clarius et Arias.

Otherwise St. Jerome and the Chaldean say, as if to say: From the abundance of wheat and wine, which they ruminate like beasts, they kicked and departed from Me. But because they were howling from hunger, they were laboring rather from scarcity than from abundance. For 'they chewed the cud' the Hebrew is יתגררו iitgoraru, which more recent scholars also translate as 'they gathered, they assembled themselves;' but the Septuagint has 'they cut themselves,' namely with knives to placate the gods, so that they might obtain wheat and wine from them. For thus the priests of Baal did to bring down fire from heaven, 3 Kings 18:28. So Cyril and Theophylact, who adds: They mutilated themselves so as to minister more holily to the gods, as did the worshippers of Rhea the Mother. Our translator very aptly rendered it 'they chewed the cud,' because this rightly signifies the gluttony of the Hebrews, on account of which they used to murmur and howl; and iitgorara properly signifies this. For גרון garon means throat; hence גרר gorer is the same as gargarize, to soothe or wash out the throat, just as Philoxenus, as Aristotle attests in the Ethics, wished he had the throat of a crane so that he might feel the pleasure and delight of food and drink longer. And Alciatus gives this emblem of the glutton: 'With the gullet of a crane, a man is depicted with swollen belly, Who carries a heron or a pelican in his hands.' So Forster, Marinus, and the Hebrews generally in their lexicons teach that גרה ghera means pre-chewed food which an animal draws up from below and chews again, as if you were to say, 'things to be drawn up,' or the cud; for the root gor, or gorer, or gara means to draw, to attract — which in the stomach and mouth of beasts means to ruminate — and from it is derived garon and גרגרות garghera, that is, throat, gullet, because food as well as breath is drawn and drawn back through the throat, like a saw, which accordingly from the same root, from its continuous drawing and drawing back, is called in Hebrew

מגרוד meghera, quasi dicas, traha: gulonibus enim terra, æque ac horologium, est gula et venter.

15. Et ego erudivi eos (docui eos legem viamque salutis per Mosen. Secundo, "erudivi," id est, reprehendi et castigavi pravos eorum mores per Prophetas: hoc enim significat Hebræum יסרתי iitsarti. Ita Leo Hebricus. Tertio, Arias: "Erudivi," inquit, id est instar medici dedi donique eis sana consilia et remedia. Quarto, "erudivi" eos ad bellum, puta constrinxi et accinxi eos gladio, inquit Vatablus; sequitur enim): ET CONFORTAVI BRACHIA EORUM) ut hostes suos debellarent. Sic ait David Psalm. cxliii, 1: "Qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum." Erudivi ergo eos, et roboravi tot tantisque modis); ET (id est at ipsi) IN ME COGITAVERUNT MALITIAM, ut mihi rebellarent, ac deos gentium sequerentur et colerent.


Versus 16: 'THEY RETURNED' (to their former character and their depraved nature and...

16. REVERSI SUNT (ad pristinum suum ingenium, pravamque indolem et mores) ut essent ABSQUE JUGO, ut scilicet essent filii Belial, effrenes, exleges, rebelles, qui omne legis Deique jugum, quasi vacca indomita, excutiunt. Unde Chaldæus vertit: Aversi sunt ut deficerent a lege. Legit interpres cum Chaldæo לל ol, id est jugum, jam legunt על al, quod Rabbini, Vatablus, Pagninus et Clarius vertunt, excelsus, altissimus, a radice עלה ala, id est ascendit in altum. Vertunt ergo: Revertuntur, at non ad Altissimum, sed ad vitulos aureos. Videtur notare Jehu, qui cum evertisset Baal, videreturque Deum verum culturus, mox rediit ad vomitum, iterumque cultum vitulorum, quos Jeroboam erexerat, restituit. Septuaginta vertunt: Reversi sunt in vanum, id est ad idola. Tropologice, ad vanas opes et honores sæculi. Allegorice, Christus erudivit Judæos; sed ipsi ab eo aversi, ejus legem excusserunt, et sagittis linguæ suæ eum confixerunt clamantes: "Crucifige, crucifige eum." Ita ex Cyrillo Leo Castrius.

'THEY BECAME LIKE A DECEITFUL BOW.' — Which, namely, although it seems to shoot and hurl its arrow in one direction, the one in which it is aimed by the archer, diverts it and bends and turns it back in another direction, indeed upon the very archer himself — either of itself, or because it aims and shoots at hard or strong material which causes the arrow to bounce back upon the shooter, as happened to the soldiers of the tyrant Eugenius fighting against the Emperor Theodosius, which miracle Claudian thus celebrates in his Panegyric: 'On your account the North Wind from the frozen mountain buried the opposing ranks with storms, and turned the deflected weapons back upon their authors, and drove back their spears with a whirlwind.' In the same way Israel and Jehu, when directed by Me toward the destruction of Baal and idols, turned back against Me, destroyed My worship, and set up altars to the calves, and defended them with his bow. Properly, a 'deceitful bow,' or a perverse, twisted, and crooked one, is one that while shooting suddenly turns elsewhere (either because of an inconsistent archer, or because of the construction of the bow, or by chance, or because of a defect in the bow) rather than in the direction in which it is aimed and pointed, and thus the discharged arrow strikes another person or even the unsuspecting archer himself. Hence the Illyrian version of Psalm 77, verse 57, has: they turned themselves into an inverted bow, such bows as are made by craft, in which the semicircle with the arrow is reflected in the opposite direction by a slight movement of the iron, and pierces the unsuspecting shooter. Thus Fenelia killed Kemethus, King of the Scots, by offering him a golden apple so craftily made that whoever touched it would immediately be pierced by many darts springing from the apple, as Cardanus narrates in book 12 of On the Variety of Things, chapter 56.

'A deceitful bow,' says St. Jerome, 'is one that strikes the one directing it and wounds its master.' So Israel, who should have armed himself against the nations and their gods, was armed against himself and his own God. For he who offends God harms himself. Hence tropologically St. Gregory, book 27 of the Morals, chapter 27: An arrogant teacher, he says, is turned into a perverse bow, because while he speaks words against pride, he plants the arrows in himself, just as a perverse bow strikes the very one who draws it — which is commonly called 'piercing the eyes of crows.' St. Cyril adds: God, he says, bent Israel — fighting against the tyranny of the devil — as His own bow against idolatry, which had occupied the entire world; but they turned to the contrary, namely to the insult and contempt of God, says Rufinus. He alludes to Psalm 77, verse 9: 'The sons of Ephraim bending and shooting the bow were turned back on the day of battle;' and to the bow of Jehu, by which he deceitfully killed Joram, king of Israel, who was crying out: 'Treachery, O Ahaziah!' 2 Kings 9:23.

Rursum Israel est arcus dolosus, quia alio mittit sagittas fiduciæ et orationis suæ, scilicet ad idola, me relicto, ad quem eas mittere debebat, ait a Castro. Secundo, arcus dolosus est, qui videtur tensus et paratus ad jaculandum, cum sit remissus et ineptus. Unde Theodoretus legit ex Septuaginta: Facti sunt ut arcus non contentus, sed laxatus, qui nullam perniciem hostibus infert; quanquam versionis Septuaginta vera lectio sit contraria, scilicet: Facti sunt quasi arcus intensus. Quod S. Hieronymus sic tropologice de hæreticis explicat: "Quia, inquit, semper parati sunt ad pugnas et contentiones in perniciem audientium." Iidem sunt arcus dolosus, ut habet nostra versio, "quia, sicut eorum patriarchæ Judæi, instructi de Scripturis sanctis, adversus Dominum legis et Prophetarum et Evangelii verba vertunt;" depravant enim Scripturas, eisque Deum earum auctorem, ipsamque ejus fidem et veritatem impugnant, quibus recte competit illud Psalm. lxxvii, 57: "Conversi sunt in arcum pravum." Ubi S. Augustinus: "Arcus, inquit, perversus non

pro nomine Domini, sed contra nomen Domini, juxta illud: Non erunt tibi dii alii præter me. Per arcum autem significat animi intentionem."

Hinc tropologice, arcus pravus vel dolosus sunt, qui intentionem quam in Deum dirigere debebant, dirigunt ad creaturas, v. g. qui jejunia, orationes, eleemosynas, quæ dirigere debebant in Dei honorem, dirigunt ad auram popularem. Ita Guadalupensis.

Rursum arcus dolosus sunt, qui per immanem ingratitudinem opibus et potentia sua abutuntur adversus illos, quorum opera fuerunt ea consecuti; uti de Eutropio et Habundantio narrat Claudianus, lib. I in Eutrop. Ita Delrio, adagio 949. Sic maledicus lingua ferit Deum, qui eam dedit ad sui laudem. Sic homicida manu quasi ferit Deum datorem, dum Dei imaginem, puta hominem, occidit. Sic omnis qui peccat, vel ingenio suo, vel facundia, vel opibus, vel aliis naturæ aut fortunæ dotibus a Deo datis, contra Deum pro dæmone pugnat.

CADENT IN GLADIO (Assyriorum) PRINCIPES EORUM (Israelitarum) A FURORE LINGUÆ SUÆ. — Quia scilicet furente et indignante insana lingua, blasphemias in me, pro suis idolis certantes evomuerunt, cum ab iis opem contra hostes peterent, me spreto. Ita S. Hieronymus, Haymo, Albertus, Hugo et Lyranus. Unde Chaldæus vertit: Propter pravitatem linguæ eorum; Septuaginta, propter imperitiam (id est stoliditatem) linguæ eorum, qua dicunt ligno: Deus meus es tu, et lapidi: Tu me genuisti, ait Cyrillus. Aliter Vatablus et Arias; Furorem enim Dei accipiunt, q. d. Cadent, quia maledica sua lingua concitarunt furorem Dei, qui eos disperdet.

ISTA (EST) SUBSANNATIO EORUM IN TERRA ÆGYPTI, q. d. Hic est mos olitanus, hæc avita indoles eorum; sic enim me deriserunt et subsannarunt olim habitantes in Ægypto, colentesque Apin. Unde Chaldæus vertit: Ista sunt opera eorum, dum essent in terra Ægypti. Ita S. Hieronymus, Theophylactus, Albertus et Hugo. Aliter Clarius et Vatablus. Subsannationem enim passive capiunt, q. d. Ridebuntur ab Ægyptiis, cum ab eis opem poscent; dicent enim: Ite ad Dominum Deum vestrum, ite ad vestros Assyrios, illi vos juvent. Aut, ut Lyranus, ridebuntur ab ipso Deo, juxta illud Psalm. ii, 4: "Qui habitat in cœlis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos."