Cornelius a Lapide

Osee VIII


Index


Synopsis Capitis

Hoc est quod clamat Ecclesiasticus cap. x, 2: "Secundum judicem populi, sic et ministri ejus: et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea. Rex insipiens perdet populum suum." Hinc Arabicus hoc loco vertit: Lætati sunt reges eorum in iniquitate, et principes eorum in mendacio; et fiduciæ eorum sicut sues grunniunt, et sicut qui pastam conficit, et exspectat eam donec fermentetur, sic erunt dies regum ipsorum; et Syrus: In malitia sua lætificaverunt reges, et in malitia sua omnes principes eorum: exardescunt quasi clibanus ardens in decoctionem.

Nota: In pane subcinericio multas notat Israelis conditiones. Primo, pertinaciam, scilicet cum cinere, id est sordibus, undique esse circumdatum, in iisque perdurare, nec ab iis recedere et reverti ad Deum, etiam dum ab eo igne tribulationis excoquitur. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus et Theophylactus. Unde tropologice S. Gregorius, lib. XXXII Moral. vi: "Factus est, ait, Ephraim quasi panis subcinericius qui non reversatur. Ex natura quippe bene condita est nobis intentio, quæ surgat in Deum, sed ex conversatione nequiter assueta inest voluptas, quæ præsens premat in sæculum. Panis autem subcinericius ex ea parte mundior est, quam inferius occultat; atque ex ea parte sordidior, qua desuper cinerem portat. Quisquis ergo intentionem qua Deum debuisset quærere negligit, quasi more panis subcinericii mundiorem partem inferius premit: et cum curas sæculi libenter tolerat, quasi congestum cinerem superius portat." Et lib. XI, cap. vi: "Si terrenarum cogitationum cinerem a mente excutimus, quasi panem subcinericium reversamus."

Secundo, plagæ hinc immissæ recensentur, primo, fructificatio vana vel direpta, 7; secundo, despectio ignominiosa apud gentes vicinas, quarum opem amicitiamque


Textus Vulgatae: Osee 8:1-14

1. In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini: pro eo quod transgressi sunt foedus meum, et legem meam praevaricati sunt. 2. Me invocabunt: Deus meus, cogno-


Versus 1: IN YOUR THROAT

1. IN GUTTURE TUO, q. d. Admove tubam ori tuo, aut potius maxima voce et clamore tubali, ac si tubam haberes in gutture, proclama et expectora id quod sequitur, scilicet: Veniet hostis «quasi aquila super domum Domini.» Sic Isaiae LVIII, 1, ait jubetque Deus: «Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam.» Septuaginta vertunt: In sinu eorum quasi terra. Cur ita verterent nescire se fatetur S. Hieronymus, nec enim quid tale est in hebraeo. Suspicor pro שפר scophar, id est tuba, eos legisse עפר aphar, id est, pulvis terrae; et pro חכך chickecha, id est in gutture tuo, legisse חיקך chekecha, id est in sinu tuo.

Theodoretus refert istud ad finem capitis praecedentis, hoc sensu: Subsannatio ista recidet in sinum eorum; fient enim quasi terra invia; nam hostis veniet quasi aquila. Porro Theodoretus miscens versionem Theodotionis versioni Septuaginta, legit, quasi terra in via sicut tuba; Syrus vertit: Tonitruum tuum velut tuba (sit), et quasi aquila super domum Domini; Arabicus: Et erat in foraminibus eorum quasi terra, et quasi aquilae in domo Domini.

QUASI AQUILA SUPER DOMUM DOMINI. -- Subaudi, veniet, advolabit, insiliet hostis. Hunc enim comparat aquilae, quae in sublime elata, ex improviso instar tormenti involat in praedam, puta in agnos, capras, lepores. Per aquilam multi intelligunt Nabuchodonosor; hic enim domum Domini, id est templum, vastavit et incendit, idemque ab Ezechiele, cap. XVII, 3, Jeremia, cap. XLVIII, 40, et Habacuc, cap. I, 8, comparatur aquilae. Ita S. Cyrillus, Theodoretus, Hieronymus, Theophylactus, Albertus, Hugo, Lyranus, Vatablus et Ribera. Verum Nabuchodonosor evertit regnum Juda, non Israel, de quo continue hic agitur.

Secundo, Arias accipit Sennacherib, qui post excisos Israelitas invasit Jerusalem et templum. Alii accipiunt Salmanasar, qui evertit «domum Domini,» id est Israel, qui erat populus quem inhabitabat Dominus.

Tertio, a Castro hic explicat, q. d. Veniet Salmanasar tantis copiis et animis, ut videatur non tantum Samariam, sed et Jerusalem templumque excisurus; unde ex Hebraeo vertas: Quasi aquila usque ad domum Domini, puta usque ad Judam et templum veniet, sed Deo adhuc parcente Judaeis et templo, eumque ab illis avertente, Judam et templum reipsa non invadet.

Denique aliqui per domum Domini accipiunt fanum vitulorum: hoc enim idololatrae vocabant domum, id est templum Domini.

Quarto et melius, jungendo primam expositionem cum secunda, per aquilam intelligas hostem in genere, tam Chaldaeum, quam Assyrium, puta Nabuchodonosorem, qui Judam et templum, ac Salmanasar, qui Israelem evertit. Loquitur enim Propheta brevis confuse et concise, miscetque subinde Judam cum Israele, et utrique hostes excidiumque intentat: esto crebrius vaticinetur Israeli, uti hic mox ad eum resilit. Israelis enim excidium fuit praevium, vicinum et affine, ac quasi praeludium excidii Judae: eo quod tam Judae, quam Israelitae transgressi sint foedus legemque Dei, ut sequitur.

Porro domus Domini hic vocatur templum, quod ex sui origine, Deique institutione commune erat Judae et Israeli; hinc symbolice tam Israel, quam Juda, erat domus Domini: quia in utroque populo a se electo per sui cultum et templum habitabat Deus. Sic Jeremiae XII, 7, dicitur: «Reliqui domum meam; dimisi haereditatem meam;»

ambierunt, 8-10; tertio, damnum tum ex malis, scilicet aris idololatricis erectis, tum ex bonis, scilicet legibus a Deo datis, sed contemptis, natum, 11, 12; quarto, aversio Dei a sacrificiis, et conversio ad punienda peccata Israelitarum, 13; quinto, vastatio utriusque regni decreta, 14.

id est reliqui Judaeam. Et cap. XI, 15: «Quid est quod dilectus meus in domo mea (in terra sancta) fecit scelera multa?» Sic passim apud Prophetas, populus Dei vocatur domus Jacob, domus Israel, domus Juda. Sensus ergo est, q. d. Veniet hostis Assyrius et Chaldaeus cum magno impetu, feritate et velocitate advolans quasi aquila ad praedam, ut domum Domini, id est terram sanctam, tam duarum, quam decem tribuum diripiat, imo ipsum Dei templum succendat. Cur Chaldaei comparentur aquilae, dixi Ezech. XVII, 3.

Quinto et optime, totus hic versus sic connecti (ut in Bibliis passim sine dispunctione media connectitur) explicarique potest: «In gutture tuo sit tuba quasi aquila:» supple, clange et exalta vocem tuam «super domum Domini.» Clangor enim proprie aquilarum vox esse dicitur. Unde auctor Philomelae: Dum clangunt aquilae, vultur pulpare probatur.

Et Homerus Iliad. U. «ipsa vero (aquila) clangens volabat flatibus venti.» Quidam aquilae vocem vocarunt reboatum, propter strepitum gravem avibus alterius speciei, maxime nocentibus, tam inimicum adeoque terribilem, ut earum feratur tardare motum et obtundere, qualis sane regiam avem decebat: quin et draco ipse clangorem aquilae audiens, terrore perculsus intra latebras suas mox se abscondere dicitur. Verum hoc verum est tantum in degeneri aquila, quam vulturinam, vel subaquilam vocant. Nam vera aquila tantum abest ut vocem aliquam edat, aut canat, ut mutam pene physici tradant, aut vix vocalem, idque ex animi magnitudine, qua fame et siti superior, animae affectus et cupiditates regere et moderari novit: voces enim hujusmodi plerumque intemperantis impotentisque animi affectus, puta inopiam, aut cupiditatem, aut timorem, aut laetitiam indicant. Ita ex Plinio et Aeliano Aldrovandus in Aquila, pag. 33.

Quin et Aristoteles, lib. IX Hist. Anim. cap. XXXII, melanatum, sive pullam aquilam, quam liberalem vocat, invidiaque expertem, ideo non clangere nec murmurare autumat, quia modesta minimeque petulans, affectus moderari ac cohibere melius possit quam caeterae. Hic sensus planus et appositus videtur. Jubetur enim Propheta tuba clangere instar aquilae, ut repraesentet clangorem tubarum Chaldaeorum et Assyriorum, qui quasi aquilae feroces involabunt in Samariam, Judaeam et templum.

Unde huc videtur alludere Joannes, Apocal. VIII, 23: «Et vidi, et audivi vocem unius aquilae volantis per medium coelum, dicentis voce magna: Vae, vae, vae habitantibus in terra!» Haec enim aquila erit Propheta, praedicens orbi calamitates imminentes sub tempora Antichristi, uti Osee hic praedicit clades Israeli instantes: vide dicta Apoc. VIII. Porro in Scriptura non raro aquila vocatur subaquila, ut Matth. XXIV, 28: «Ubicumque fuerit corpus (cadaver), illic congregabuntur et aquilae,»

scilicet vulturinae, sive subaquilae; vera enim aquila, quia generosa, non cadaver quaerit, sed praedam vivam: nec comedit nisi quod ipsa necaverit, teste Aristotele, Plinio aliisque physicis. Allegorice Leo Castrius: Aquila, ait, significat Titi et Romanorum exercitum ac vexilla; in his enim praeferebant aquilas, q. d. Romani vastabunt Jerusalem et templum, in eoque sua vexilla, puta aquilas, collocabunt ob caesum a Judaeis Christum.


Versus 2: THEY SHALL CALL UPON ME (when they perceive destruction threatening them, and...

2. ME INVOCABUNT (cum sibi exitium imminere sentient, dicentque): DEUS MEUS, COGNOVIMUS TE ISRAEL, -- q. d. Nos qui sumus Israel, id est Israelis, puta Jacobi patriarchae filii et haeredes, invocamus opem tuam: quia cognovimus et coluimus te, o Deus noster; tu enim nobis tui cognitionem et cultum per Mosem et patres nostros indidisti. Vere Lactantius, lib. I, cap. 1: «Nullus, ait, suavior est animae cibus, quam cognitio veritatis,» praesertim primae increatae. Dicit meus in singulari pro noster; quia respicit nomen Israel, quod pariter est singulare quoad vocem, sed plurale quoad significatum: significat enim totum populum. Unde ait: «Invocabunt» in plurali.

Hic a toto coetu Hebraeorum, tam duarum quam decem tribuum, descendit ac salit Osee ad unam ejus partem, puta ad Israel, id est decem tribus; contra has enim maxime prophetat, eo quod ipsae idololatriae et schismatis fecerint initium eo ipso tempore, quo vivebat et haec praedicabat Osee; cum duae tribus post mortem Osee, sub Achaz et Manasse regibus ad idola deflexerint.

Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus, Haymo, Hugo, Ribera et alii. Chaldaeus vertit: Omni tempore in quo adduco super eos angustiam erant coram me dicentes: Nunc certo cognoscimus quod non sit nobis Deus praeter te: redime nos, quia sumus populus tuus Israel. Sed frustra clamabunt, meque invocabunt; causam subdit, dicens:


Versus 3: ISRAEL HAS CAST AWAY (for) THE GOOD -- namely God, and His faith and religion....

3. PROJECIT (enim) ISRAEL BONUM, -- Deum scilicet, ejusque fidem et religionem. Deus enim est omne bonum, tam suum quam nostrum, ut ei singuli merito dicere debeamus cum S. Francisco: «Deus meus, amor meus, et omnia.» Secundo, «projecit Israel bonum» virtutis et pietatis, aeque ac divinitatis meae. Idcirco ego pariter a me abjiciam et projiciam eum, quo facto «inimicus persequetur eum.» Causam primam et fontem mali subdit, dicens:


Versus 4: THEY THEMSELVES REIGNED, AND NOT FROM ME

4. IPSI REGNAVERUNT, ET NON EX ME. -- Primo, taxatur hic populus, quod inconsulto Deo reges sibi crearit proprios, eosque schismaticos: unde et statim cum eis a Deo ad idola vitulorum defecit, tamque schisma a fide, quam a domo Davidis fecit, III Reg. XII. Ita S. Hieronymus, Theophylactus, Theodoretus. Ubi nota: Pro regnaverunt hebraice et chaldaice est המליכו himlichu, id est regnare fecerunt, reges sibi constituerunt. Quocirca Origenes, hom. 4 in lib. Judic., et Cyprianus epist. 55, legunt: Sibimet regem constituerunt, et

non per me; principem, et non per consilium meum; clarius Chaldaeus: Regem sibi crearunt, et non ex sententia mea; constituerunt sibi principes, sed non ex voluntate mea. Porro Origenes et S. Hieronymus putant hic notari Saulem, cum populus a Samuele regem peteret. Tunc enim Deus dixit Samueli: «Non te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos.» Verum hoc factum jam exoletum erat, et emendatum per Davidem, quem Deus ipse Sauli substituit, regemque a Samuele ungi jussit: nec Saul fuit causa schismatis et idololatriae, sed tam Judam, quam Israelem, in unius Dei cultu continuit.

Melius ergo idem S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus, Haymo, Lyranus, Hugo, Ribera, cum Rabbinis, censent hic notari Jeroboam; hic enim ab Israele creatus fuit rex, fecitque schisma tam a Roboam et stirpe Davidis, quam a Deo, ejusque cultu et templo, erigendo vitulos aureos in Dan et Bethel.

Dices: Jeroboam a Deo per Ahiam Silonitem prophetam designatus fuit rex. Scisso enim pallio in duodecim partes, dixit ei Ahias: «Tolle tibi decem scissuras. Haec enim dicit Dominus: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus.» Quocirca Abulensis, in III Reg. XII, Quaest. VIII et IX, censet decem tribus licite fecisse schisma a Roboam, et elegisse Jeroboam in regem. Ratio ejus est: Quia, inquit, ipsae tribus liberae erant populusque liber; Roboam autem volebat eas in servitutem redigere, easque regere ut tyrannus, non ut rex: poterant ergo ab eo recedere, et novum regem sibi creare. Populus enim vel respublica principibus et regibus dedit imperium in se, puta potestatem et jus regendi populum, sed certis justisque conditionibus: unde et potest illud iisdem auferre, vel im-

minuere, si ipsi eo abutantur et tyranni evadant. Non enim populus absolute se dedit regi, ut quis dat aurum vel equum amico, ita ut omne suum jus in eum transferat, nec unquam illud revocare possit; sed certis pactis intervenientibus, inter quae primum est, ut juste ab eo regatur, utque contra hostes ab eo defendatur; quod si id negligat aut violet rex, potest populus revocare potestatem quam illi dedit, eumque regno deponere. Ita Abulensis.

Pro responsione nota: Duplex de Jeroboam est sententia, utraque probabilis. Prior asserit eum creatum esse regem tam a Deo, quam a populo; posterior censet eum creatum a solo populo, non a Deo.

In primis ergo Pineda, lib. II De Rebus Salomonis, cap. II, ita respondet: Jeroboam, inquit, accepit a Deo jus regni super decem tribus ministerio Ahiae Prophetae, dicentis III Reg. XI, 37: «Te autem assumam, et regnabis super omnia quae desiderat anima tua, erisque rex super Israel.» Sed postea suffragiis populi non tam cepit jus regni, quam possessionem, III Reg. XII, 20: «Cum au-

disset omnis Israel, quod reversus esset Jeroboam, miserunt et vocaverunt eum congregato coetu; et constituerunt eum regem super omnem Israel.» Quod non tam pertinet ad jus regni, quam ad solemnitatem quamdam inaugurandi regis, atque regii muneris exercendi. Qua ratione Origenes, Cyprianus, Theophylactus et Theodoretus docent accipiendum hoc Osee VIII, 4: «Ipsi regnaverunt, et non ex me,» id est me inconsulto, suo tantum libito et cupiditatis temeritate regem constituerunt Jeroboam. Queritur enim Deus non de ipso Jeroboam, cui divinitus jus regni collatum fuerat; sed de decem tribubus, quae ira potius et animi impatientia, quam idonea aliqua ratione ductae a domo David defecerant, et alteri se regi regendas permiserant. Unde in Hebraeo, pro regnaverunt, est המליכו himlichu, id est regnare fecerunt, regem creaverunt. Ita ipse.

Alii ex adverso, et forte probabilius, censent Jeroboam non a Deo, sed a populo creatum esse regem, idque Deum tantum praedixisse, III Reg. cap. XI, 37; nam illa verba: «Regnabis erisque rex,» praedictio sunt tantum et promissio regni, non vero ejus donatio regisque creatio: regni, inquam, dandi a populo per ejus schisma et defectionem a Roboam, quod tamen permittere et non impedire intendit Deus, quia per illud punire volebat idololatriam Salomonis, ut ipse eidem praedixerat III Reg. XI, 11. Quod ergo ait: «Te autem assumam,» idem est quod: Te autem assumi faciam, ita animos populi resque omnes disponam, meaque providentia dirigam, ut assumaris in regem tu, non alius. Idipsum, non aliud, nec amplius significat Deus, dum ait III Reg. XII, 24: «A me factum est verbum hoc,» puta schisma Israelis, quo novum regem sibi

creavit. Huic sententiae plane favet nostra versio hic, quae habet: «Ipsi (scilicet Jeroboam, et posteri ejus reges Israel) regnaverunt, et non ex me.» Hebraeum enim himlichu tam significat regnaverunt, quam regnare fecerunt: saepe enim sumitur in significatione kal, esto sit hiphil. Favet et historia lib. III Regum; nam cum cap. XI Dominus tantum praedixerit et promiserit Jeroboam regnum dandum per populum, nusquam autem de facto ipsum unxerit aut crearit regem, sed cap. XII, solus populus faciens schisma a Roboam per se inconsulto Deo eum regem constituerit; plane videtur a solo populo, non a Deo, ipse creatus fuisse rex. Populus autem creando eum regem peccavit; quia temere, sine consilio et consensu Dei id fecit. Debebat enim in re tam gravi ex prisco more consulere Deum per Pontificem, vel per Prophetam. Deus enim instituerat regnum Hebraeorum per Samuelem, volueratque unum esse, non duo: Hebraei enim erant populus et regnum Dei: ac proinde regnum hoc non tantum humanum erat, uti est aliarum gentium, sed et spirituale et divinum. Peccarunt ergo Israelitae qui inconsulto Deo hoc regnum immuta-

runt, et mere humanum effecerunt, ac diviserunt, novumque regem sibi crearunt. Sic peccarent populus et clerus, si Pontificem, etiam tyrannice regentem, deponerent: Pontifex enim a Deo auctoritatem accipit et potestatem, non ab Ecclesia, ideoque a solo Deo deponi potest. Jeroboam quoque peccavit: quia licet sciret a Deo praedictum et promissum sibi regnum, tamen illud iniit sine Deo, neque unctus fuit a Pontifice, aut Propheta, sed solius populi tumultuantis vocibus et acclamationibus creatus, illud acceptavit et usurpavit. Secus est de Jehu, qui schismate jam facto, et regno Israelis jam instituto, a Deo creatus et unctus est rex per Prophetam, IV Reg. IX, 6.

Quod ergo Deus per Ahiam dicit Jeroboam, III Reg. XI, 31: «Scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus,» intellige non active per me, sed objective et permissive per Israelem, puta per populum. Objiciam enim ejus oculis et animis imprudens et tyrannicum responsum et regimen Roboam, quo fiet ut ipse ab eo aversus convertat se ad Jeroboam, eumque creet: quod ego permittam, ut puniam peccata tam Salomonis, quam Roboam. Sicut ergo Christus ait, ob hominum malitiam et infirmitatem necesse esse ut fiant scandala, vae tamen homini illi per quem scandalum venit! ita posita duritie Roboam, et aversione populi ab eo, necessum quasi erat alium, puta Jeroboam, a populo regem creari: vae tamen illi, qui hujus creationis fuit causa et scandalum! Deo enim irato, ideoque invito ea facta est; unde Israelitae non leguntur Deum consuluisse, nec ex ejus oraculo aut directione, sed motu proprio et temerario regem sibi subito creasse. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Cyrillus, Vatablus, Ribera, a Castro et alii.

Praedixit ergo Deus Ahiae et Jeroboam, eum regem futurum per tumultum populi, non vero ipse per se eum regem constituit. Taxat itaque Deus hic primo populum, quod sine suo nutu regnum Davidis unum a se constitutum, in duo diviserit, quodque ab eo fecerit schisma, ac novum sceptrum et regnum sibi erexerit, creando sibi regem Jeroboam; praesertim quia per hoc schisma praevidebat eum inducturum schisma in fide, et idololatriam. Itaque peccavit populus contra jus non humanum, sed divinum, ac consequenter contra religionem, non contra justitiam. Jure ergo queritur Deus, quod reges in Israel non regnarunt ex se, uti regnarunt reges Juda; quia ipse non instituit regnum Israel, uti instituit regnum regesque Juda.

Secundo, taxat ipsos reges Israel, quod non ex Deo, sed ex se regnarint: quia scilicet aliqui ex eis tyrannice regnum invaserunt, ut Zamri, Amri, Sellum, Manahem, Phaceia, Phacee et Hosee, sub quibus haec prophetavit Osee, IV Reg. XV et sequent. Alii vero, ut Jeroboam, Jehu, etc., licet a Deo viderentur designati vel electi, tamen non tam ex divina auctoritate et voluntate, quam ex propria cupiditate et regnandi libidine regnum

iniverint: unde et statim ad idola defecerunt, ut sequitur. Quocirca Septuaginta vertunt: Ex semetipsis regnaverunt, et non ex me, principes exstiterunt, et non indicaverunt mihi. Denique regnarunt, id est regnum administrarunt, non ex me, id est non juxta meam legem et voluntatem, sed juxta suam tyrannidem et impietatem, praesertim quia per leges et edicta sua sanxerunt idololatriam. Ita Sanchez.

Tropologice, haec facile est adaptare tyrannis, qui regnum vel invadunt, vel legitime adeptum tyrannice administrant, praesertim qui haeresim, schisma, sacrilegia in regnum invehunt; rursum iis qui ex ambitione potius, quam virtute imperium regimenque ambiunt, et capessunt principatum vel praelaturam, contra quos ait S. Gregorius, I part. Pastor. cap. I: «Dominus per Prophetam queritur dicens: Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et ego ignoravi. Ex se namque, et non ex arbitrio summi rectoris regnant, qui nullis fulti virtutibus, nequaquam divinitus vocati, sed sua cupidine accensi, culmen regiminis recipiunt potius, quam assequuntur. Quos tamen internus judex et provehit, et non cognoscit; quia quos permittendo tolerat, profecto per judicium reprobationis ignorat.»

Et S. Bernardus, De Convers. ad cleric. cap. XXVII, taxans clericos ambientes praelaturas: «Tollitis, inquit, et non accipitis claves. De quibus Dominus queritur per Prophetam: Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et ego non vocavi eos. Unde tantus praelationis ardor, unde ambitionis impudentia tanta, unde vesania tanta praesumptionis humanae? Audeatne aliquis vestrum terreni cujuslibet reguli, non praecipiente, aut etiam prohibente eo, occupare ministeria, praripere beneficia, negotia dispensare? Nec tu Deum putes, quae in magna domo sua a vasis irae aptis in interitum sustinet, approbare. Multi quidem veniunt, sed considera quis vocetur.»

Aptius haec adaptat S. Cyprianus Fortunato et Felicissimo, aliisque schismaticis, qui cathedram Pontificiam S. Cornelii legitimi Papae convellere et invadere moliebantur. Unde scribens ad Cornelium, epist. 3, lib. I, habet hanc auream sententiam: «Neque enim aliunde haereses obortae sunt, aut nata sunt schismata, quam inde quod sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unus in Ecclesia ad tempus judex vice Christi cogitatur, cui si secundum magisteria divina (notent hoc haeretici) obtemperaret fraternitas universa, nemo adversum sacerdotum collegium quidquam moveret: nemo post divinum judicium, post populi suffragium, post Coepiscoporum consensum, judicem se jam non Episcopi, sed Dei faceret; nemo dissidio unitatis Christi Ecclesiam scinderet, nemo sibi placens ac tumens seorsim foris novam haeresin conderet.» Et inferius: «Plane Episcopi (schismatici) non de voluntate Dei fiunt; sed qui extra Ecclesiam fiunt, sed qui contra dispositio-

nem et traditionem Evangelii fiunt, sicut ipse Dominus in duodecim Prophetis ponit et dicit: Sibimet regem constituerunt, et non per me.»

Viderunt idipsum per umbram Gentiles, qui reges et principes legitimos a Deo dari crearique asserunt. Ita Callimachus: «Ex Jove sunt reges.» Et Homerus passim reges vocat διογενεῖς, Jove genitos, et διοτρεφεῖς, quasi Jovis alumnos. Romulus quoque, primus Romanorum rex, hanc legem sanxit: «Ut nemo regnum magistratumque iniret, nisi auctor fieret Deus ipse,» uti refert Pomponius Laetus, De Magistr. Rom. Titus Imperator, teste Suetonio in ejus Vita, cap. IX, duos patricios in necem suam conjurantes non occidit, sed monuit ut desisterent; «principatum fato dari, inquiens, frustraque tentari facinus potiundi spe, vel amittendi metu.» Plinius in Panegyrico Trajani: «Principem, ait, dat Deus, qui erga genus humanum vice sua fungitur.»

NON COGNOVI -- practice, id est non approbavi principes Israelis. Ita S. Hieronymus, Vatablus et alii paulo ante citati. Sic dicet Christus reprobis: «Nescio vos,» id est adversor vos, Matth. XXV, 12. Similes phrases plures recenset S. Gregorius, lib. II Moral. IV.

ARGENTUM SUUM ET AURUM SUUM FECERUNT SIBI IDOLA (q. d. Ex auro et argento suo conflaverunt sibi idola) UT INTERIRENT, -- id est ad interitum eorum; vel, unde interibunt. To enim ut eventum et effectum significat, non causam. Hebraea habent in singulari, ut exscinderetur, id est ut interiret, scilicet argentum et aurum eorum, cum ab hoste Assyrio vel rapietur, vel incendio consumetur. Quare minus recte hoc aliqui ad homines referunt eo sensu, q. d. Totam copiam auri et argenti contulerunt in fabricam idolorum; ita ut multum de suis opibus detraxerint. Hebraeum enim יכרת carat significat exscindere, succidere, perdere; et ad hostes pertinet. Unde sequitur: «Projectus est vitulus tuus,» quem ex auro tuo fabricasti.

Moraliter, proprie avari aurum et argentum faciunt suum idolum; quia illud prae rebus omnibus adamant, quaerunt, tuentur, Deoque saepe praeferunt: unde avaritia ab Apostolo vocatur «idolorum servitus,» Ephes. V, 5. Vide ibi dicta.


Versus 5: YOUR CALF HAS BEEN CAST AWAY, O SAMARIA

5. PROJECTUS EST VITULUS TUUS, SAMARIA. -- Hebraice projecit (scilicet Deus) vitulum tuum, o Samaria! quia fecit ut tecum caperetur ab Assyriis. Septuaginta legentes aliis punctis mi zenach, in imperativo, vertunt: Projice vitulum tuum, o Samaria! R. David et Arias vertunt: Elongabit se a te, vel, projiciet te vitulus tuus, puta Apis quem colis, quem amas, et in quo omnem spem tuam reponis. Hebraei enim carent casibus: unde עגל eghel tam est vitulus in nominativo, quam vitulum in accusativo. Porro praeterita accipe pro futuris: projectus est, id est projicietur; projecit, id est projiciet. Est enim prophetia.

USQUEQUO NON POTERUNT EMUNDARI? -- q. d. Quamdiu durabit ista obstinata voluntas vitulos et idola colendi? utique usque ad excidium et captivitatem Assyriacam: «Quae tanta insania, ait S. Hieronymus, me dante locum poenitentiae, illos ad sanitatem nolle reverti?» Chaldaeus nectit haec praecedentibus, itaque vertit: Exarsit furor meus in eos, quamdiu non potuerunt (quia obstinate noluerunt) se purgare ab idololatria. Hebraice est, usque quando non poterunt innocentiam, supple comparare sibi Israelitae, id est quamdiu impuris et immundis animis erunt propter idololatriam? Ita Vatablus.


Versus 6: FOR IT TOO IS FROM ISRAEL

6. QUIA EX ISRAEL ET IPSE EST, -- q. d. Israelis opus et figmentum est hoc idolum vituli, puta Apis Aegyptii, uti et alia idola aliarum gentium stulta figmenta sunt. Patet ex seqq. Hunc enim vitulum primo finxerunt Aegyptii: inde Hebraei exeuntes ex Aegypto eumdem formaverunt in deserto, Exodi XXXII, 4. Hos imitatus Jeroboam eumdem conflavit, cum fecit schisma a Roboam et Juda. Sensus est, q. d. Apis non est deus, non est numen, nil ex se habet divinitatis aut potentiae; sed deus effectus et formatus est a stultis Aegyptiis et Israelitis.

QUONIAM IN ARANEARUM TELAS ERIT VITULUS. -- Probat Apin non esse deum, quia ab Assyriis disperdetur, q. d. Licet aureus hic vitulus quasi deus jam magni fiat ab Israelitis, tamen brevi ab hostibus exterminabitur, et difflabitur, ut tela araneae, sive ut fila in autumno per aerem volantia, quae per ventum in atomos et in auram dis-

solvuntur et abeunt. Vult dicere: Idolum est opus inutile, evanidum, ac proinde se suosque cultores adjuvare impotens planeque infirmum et invalidum.

Pro telas aranearum hebraice est שבבים scebabim, quod R. David, Arias et Vatablus vertunt, scissilia fragmenta, frusta; Chaldaeus, asseres; Symmachus, instabile; Quinta Editio, vagus et fluctuans; Septuaginta, πλανῶν, id est seducens vel decipiens, q. d. Assyrii confringent et captivum abducent Apin, qui Israelitas seducit. R. David, R. Abraham, et ex eis Pineda in Job XVIII, 5, vertunt scintillas, q. d. Samaritae fecerunt vitulum aureum, splendentem et scintillantem; sed scintillae splendoris in suos cultores desaevient, velut scintillae ignis. Insuper ipsi velut levissimae scintillae statim peribunt et exstinguentur. Moraliter peccator per usuras, fraudes, etc., parans sibi opes, praebendas, dignitates magnis laboribus et molestiis, quid nisi telas aranearum texit? quae mox vento casuum humanorum, ac praesertim mortis, difflabuntur et evanescent; nec eum in Dei judicio tegere aut vestire poterunt; imo quae quasi scintillae ignem gehennae illi succendent: vide dicta, Isaiae cap. LIX, 6.


Versus 7: THEY SHALL SOW THE WIND AND REAP THE WHIRLWIND

7. VENTUM SEMINABUNT, ET TURBINEM METENT, -- q. d. Frustra laborarunt colendo Apin; nullum enim ex eo fructum capient, nisi turbinem excidii et captivitatis. Nota pulchram metaphoram, ab agricola seminante et metente mutuatam, quae crebra est in Scriptura; nam seminare significat operari; metere, mercedem operis recipere; ventus, opus inane, sterile, futile; turbo, calamitatem, scilicet captivitatem. Ita Mariana et alii.

Rursum, alluditur ad ventum, qui quasi semen intra terram ex exhalationibus conceptus et genitus, cum in lucem et aerem eruperit, ciet pulverem, turbinemque infestum excitat. Significat ergo hoc adagium, laborem idololatrarum et impiorum in colendis suis idolis non tantum esse frustraneum, sed et noxium. Quid enim fructus speret qui ventum seminat, nisi terrae motum et pulveris nubem? horum enim causa est ventus in terra conclusus. Unde Arabicus Alexandrinus vertit: Seminaverunt ventum, et in perditione auferentur; non implebitur manipulus de hordeo; Arabicus Antiochenus vero: Seminaverunt planities majores eorum, ut pasceretur (vitulus Samariae, de quo praecessit) eas; non fuit autem illis arundo, neque virtus ad faciendum.

Notat Antonius Fernandius in vision. XIII, sect. IV, quod turbo pulverem dissipans apposite quadrat in tribulationes quibus homo jactatur, homo, inquam, qui est pulvis et cinis a primaeva illa maledictione peccati. Unde est illud Psalm. I, 4: «Non sic impii, non sic: sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae.» Ubi S. Hilarius: «Ut sit, inquit, poena ludibriosa; levissimus quippe terrae pulvis, paleae, et hujusmodi aliue quisquiliae nihil aliud sunt quam rapidis ludibria ventis.»

Et quia est homo post peccatum, nisi merum ludibrium tentationum et calamitatum undique ingruentium, cumque huc illucque raptantium? Hoc est quod ait Isaias, cap. XXI, 1, excidium Babyloni miserrimum denuntians: «Onus deserti maris. Sicut turbines ab Africo veniunt de terra horribili.»

Quaerit S. Gregorius in illud Job XXXVIII, 1: «Respondens autem Dominus Job de turbine dixit,» cur Deus de turbine sit locutus? ac respondet, quia flagellato loquebatur: durabat nempe illa adhuc tempestas malorum, qua Deus flagellabat Job: idcirco non alius flagellanti e quo loqueretur conveniebat thronus, quam turbo.

Tropologice, ventum seminant, et turbinem metunt, qui bonum operantur ut inanem gloriam, vel quaestum sordidum aucupentur: haec enim ut turbo, mille curarum, sollicitudinum et dolorum flatibus aestibusque eos exagitat. Ita Cyrillus. Sic fere et Theophylactus quem audi: «Seminans in carne, et ex carne corruptionem metens, ventis corrumpenda, levia et vacua seminat, a spiritu, seu flamine nequitiae noxam hanc recipiens. Nec jam robore praestat, ut faciat opus animam alens. Nec enim dicere cum D. Paulo potest: Omnia possum in eo qui me confortat, Christo. Si unquam quidquam operetur boni, non juxta divinum hoc scopum faciens, sed ad humanam quamdam gloriam, vel aliam rationem non commendabilem, daemonibus istud impertit.»

Ubi nota Theophylactum de more sequi versionem Septuaginta. Septuaginta enim sic vertunt: Corrupta vento seminaverunt, et subversio eorum suscipiet ea, quod tropologice de haereticis explicans S. Hieronymus: «Isti, inquit, ventum seminant sive ἀνεμόφθορα, quae a vento corrupta sunt semina, quae medullam non habent, quam Graeci ἐντεριώνην vocant; et idcirco vacua seminantes, inania vacuaque recipiunt; imo seminantes in carne, de carne metunt corruptionem, et circumferuntur omni vento doctrinae.» Ita sementi seges respondet.

CULMUS STANS NON EST IN EO, GERMEN NON FACIET FARINAM. -- Ex Septuaginta S. Cyrillus legit et explicat, q. d. Similes erunt manipulo spicarum carentium granis, quae inutiles sunt ad conficiendum panem. Adagium est simile priori, imo prioris pars et explicatio, q. d. Idololatrae ventum seminant, et turbinem metent; quia ex semine eorum non nascetur culmus et germen, quod crescat et maturescat in grana et segetem, ut ex ea fiat farina et panis edulis; sed totus culmus in germen et inanem spicam abibit, q. d. Omne opus eorum, puta cultus idolorum, nullum eis afferet fructum, nil opis divinae, nil consolationis, nil boni pariet; ac nominatim culmum, et germen faciens farinam, id est messem et segetem, rerumque copiam et opes, quas ab hisce suis diis sperant, eis non dabit. Unde Chaldaeus vertit: Omnes eorum opes et segetes depraedabitur hostis, vel disperdet

Deus, ut fiant extreme pauperes. Est synecdoche: ex culmo enim et germine segetem, omnesque opes intelligendas relinquit. Ita S. Hieronymus et Ruffinus quem audi: «Apud te, inquit, nihil fertilitatis firmitatisque remanebit, ut solet in culmo, cujus proceritas per aliquam aeris injuriam, spicae plenitudinem non creaverit. Ita igitur et tu nihil emolumenti consequeris, nec ulla culturae respondebit industria.»

Loquitur, ut dixi, de idolis et idololatris: a pari tamen et simili hoc adagium adaptes, ait Delrio adagio 948, ostentationi virtutis non solidae, rebusque modice duraturis, nec ad felicem exitum perventuris; quales esse solent divitiae male partae, immodicae diligentiae, studia intempera, praecocia puerorum ingenia, conciones, disputationes et scriptiones supra vires, supra doctrinam et ingenium. De quibus verum est illud Ptolemaei dictum prolog. in Almagest.: «Qui scientiam suam ultra astutiam quae in ipso est extendit, est sicut pastor debilis cum multis ovibus; eas enim regere, pascere et impinguare nequit. Quocirca S. Gregorius, lib. VIII Moral. cap. XXVIII, tropologice haec Prophetae verba hypocritis adaptat: «Culmus, inquit, germen non habet, cum vita virtutum meritis caret. Farinam culmus non facit, cum is qui in praesenti seculo proficit, nil subtilitatis intelligit, nullum boni operis fructum reddit. Sed saepe et cum fecerit, hanc alieni comedunt; quia et cum bona opera hypocritae ostendunt, de his malorum spirituum vota satiantur. Qui enim per haec placere Deo non appetunt, nequaquam agri dominum, sed alienas pascunt. Fecundo itaque hypocrita et neglecto palmiti similis, servare fructum non valet; quia botrus boni operis in terra jacet. Sed tamen hac ipsa vecordia sua pascitur (ut ait Job), quia pro bono opere a cunctis honoratur, caeteris praemi-

Denique Leo Castrius, per culmum et germen non faciens farinam, accipit diram famem, qua a Deo puniti sunt Judaei ob occisum Christum, quando obsessi a Tito fame extabuerunt, adeo ut et matres comederent filios.


Versus 8: ISRAEL HAS BEEN DEVOURED (that is, the wealth, strength, fame, and glory of...

8. DEVORATUS EST ISRAEL, (hoc est, opes Israelis, vires, fama et gloria attrita et absumpta sunt ab Assyriis, q. d. Israel mixtus idolis et gentibus, proprium et nobile Israelis nomen amisit), FACTUSQUE EST QUASI VAS IMMUNDUM, -- sordibus et faecibus plenum, puta matula, ut omnium gentium sordes, ignominiam et probra unus excipe-

ret; matulam enim verterunt alii interpretes, teste Ruffino. Idem recte dicas de quovis fideli peccatis inquinato et polluto. Immundum vas sive inutile, ut vertunt Septuaginta: «Hebraei matulam vocant, ait S. Hieronymus, quo ad projicienda stercora uti solemus.» Et Ruffinus: «Nunquam, ait, Israel honesto delegatus officio est, ut post libertatis ac dominationis insignia, saltem inter servos liberaliter censeretur, sed quasi vas ad naturae requisita compositum, ita contumeliarum sordibus implebatur.» Sic Varro, Plautus et alii hominem vilissimum et sordidum vocant matulam, dicuntque: «Non homo est, sed matula.» Unde et Martialis: Dispeream si tu Pyladi praestare matellam Dignus es, aut porcos pascere Pirithoi.

Thus the Jews, captured by the Romans for having killed Christ and condemned to hauling dung, were made stable hands and chamber-pot attendants. Whence Juvenal, Satire III: Jews, whose furniture is a basket and hay. Moreover, they contracted a stench proper to their whole nation, which they cannot wash away except by baptism, if they convert to Christ. Whence they are called malodorous by the poets, and we find them such by experience. Thus Martial, Book IV, epigram IV, joins the fetid breath of the Jews with a drained swamp, with sulphurous water, with a smoking lamp wick, with fox dung, with a viper's den. And Fortunatus, Book V of Poems, epistle to Gregory: The Jewish odor is washed away by divine baptism, and a new offspring, restored, rises from the waters. Surpassing ambrosial dews with sweet fragrance, from the anointed head the scent of chrism breathes forth.

Pari modo peccatores, praesertim scorta, sunt hominum, imo diaboli, matulae, ait Delrio ada-

gio 949; venter enim gulosi et luxuriosi quid aliud est, quam matula, quam latrina, quam cloaca? Dum ergo hanc per diem saepe visere, inspicere et olfacere cogitur, cogitet talem esse ventrem, et multo magis talem esse animam suam. Huc pertinet illa meditatio S. Bernardi: «Cogita, o homo, quid fuisti, quid es, quid eris. Fuisti sperma faetidum; es vas stercorum: futurus esca vermium.» Ita tentationes gulae superavit B. Jacoponus, carnes putidas identidem applicando ori et naribus; ac libidinis ignem superavit odorando cadaver purulentum mulieris adamatae monachus ille in Vitis Patr. lib. V, tract. 5 De fornicatione, § 22.

Porro quam hoc nomen et obsequium matulae vile et infame sit, docuit adolescens Spartanus, qui, ut refert Plutarchus in Apophthegm. Lacon., ab Antigono captus ac venditus, paruit quidem in omnibus emptori, quae non essent indecora ingenuis: caeterum jussus afferre matulam, detrectavit obsequium, addens: Non serviam. Surgente domino puer: Senties, inquit, quem eme-

ris, simulque conscenso tecto sese praecipitem dedit, malens mori, quam tam viliter servire.


Versus 9: FOR THEY HAVE GONE UP TO ASSYRIA, A WILD DONKEY ALONE BY ITSELF

9. QUIA IPSI ASCENDERUNT AD ASSUR, ONAGER SOLITARIUS SIBI, -- q. d. Israel petiit opem ab Assyriis ad hoc, ut quasi onager, id est asinus sylvester, omne jugum legis Dei excuteret, viveretque liber, ac faceret quidquid libet more onagrorum, et more gentium, quibus idola hanc peccandi dant licentiam. Ita Theodoretus, Theophylactus, Arias, Vatablus, Ribera et a Castro. Hinc justo Dei judicio Israel derelictus, solus erit ut onager, destitutus tam Assyriorum, quam Dei quem dereliquit, auxilio. Idem dicas de haeresi et haeretico.

Aliter S. Hieronymus, et ex eo Haymo, Hugo et Lyranus: «Ascenderunt, inquit, id est ascendent, imitantes onagrum solitarium, nequaquam ut oves pasti a Domino, sed male abutentes libertate sua, et educti in captivitatem,» q. d. Ascendent Israelitae captivi in Assyriam, quia voluerunt vivere ut onagri liberi, et absque jugo disciplinae; ideoque Assyriorum amicitiam et opem magnis muneribus et tributis coemerunt. Unde Chaldaeus vertit: Ascendent ad Assyrios pro eo quod ambulaverint in voluntate animae suae, tanquam onager efferus. Septuaginta vertunt: Germinavit (fructificavit, foetus produxit) apud semetipsum Ephraim.

Tradit enim Oppianus onagrum marem ita esse zelotypum, ut pullos suos dentibus exsecet, ne generare queant, ut ipse solus onagra sua fruatur. Unde et vocatur solitarius; licet enim feminarum agmine stipatus incedat, tamen eis solus imperare et frui vult, nec alium marem rivalem, vel aemulum patitur. Incedit ergo solus non ab onagrarum, sed ab onagrorum convictu. Audi Solinum, Polyhist. cap. XXX: «Africa onagros habet, in quo genere singuli imperitant gregibus feminarum; aemulos libidinis suae metuunt. Inde est quod gravidas suas servant, ut in editis maribus, si qua facultas fuerit spem generandi morsu detruncent; quod caventes feminae in secessibus partus occulunt.» Idem tradit Plinius, lib. VIII, cap. XXX.

Allegorice Leo Castrius: Israel, ait, post occisum Christum est onager solitarius, quia solus in suo errore et perfidia Judaica pertinaciter persistit; nec cum caeteris gentibus omnibus in religione cultuque Dei communicat.

Tropologice, haec facile adaptes superbis, praesertim apostatis a fide, vel Ordine; unde Rupertus: «Onager, ait, id est agrestis asinus, hominem stultum atque superbum significat, sicut in Job cap. XI, 12, scriptum est: Vir vanus in superbiam erigitur et quasi pullum onagri liberum se natum putat;» et inferius: «Onager ergo dicitur, id est asinus, sed superbus, asinus per stultitiam, sed infroenis, et praesepii dominici contemptor, vel ignarus prae superbia; solitarius, a rectore Deo profugus, et solus, utpote Dei desertor, et a Deo desertus.» Vide et S. Gregorium in citatum S. Job locum, lib. X Moral. cap. XV.

EPHRAIM MUNERA DEDERUNT AMATORIBUS, -- Assyriis, quorum opem et amicitiam ambiebant, ideoque eorum idola colebant. Sic enim Phul regi Assyriorum in tributum dederunt mille talenta, ideoque Manahem rex Israel singulis indixit tributum quinquaginta siclorum, IV Regum, XV, 19 et 20.


Versus 10: BUT EVEN THOUGH THEY HAVE HIRED NATIONS WITH A PRICE (that is: Because with...

10. SED ET CUM MERCEDE CONDUXERINT NATIONES (q. d. Quia muneribus et mercede conduxerunt Assyrios, hinc ne frustra conducti videantur), NUNC (contra ipsosmet Israelitas, in excidium Samariae) CONGREGABO EOS. -- Ita Arias, Clarius, Vatablus et Pagninus. Dicit eos, et non eas (uti dicendum erat; respicit enim nationes), qua hebraeum גוים goim, id est nationes, est masculinum. Secundo, planius per eos accipias Ephraim, id est Israelitas. Ita Chaldaeus, S. Hieronymus, Theodoretus, Haymo et Lyranus, q. d. «Nunc congregabo eos,» scilicet Israelitas in Samariam aliasque urbes, ut in illis praesidiis Aegyptiorum adjuti contra Assyrios se muniant, ibique quiescant paululum a tributo et muneribus, quae pendebant regi Assyriorum et principibus, sed modica erit haec quies; nam mox sequitur, ut ab Assyriis ob rebellionem indignantibus obsideantur, expugnentur et vastentur: vide IV Reg. XVII.

Ita haeretici, ut excutiant jugum fidei et catholicorum principum, implorant opem Turcarum; itaque paululum videntur quiescere a jugo et onere; sed mox longe gravius jugum Turcicum subeunt, uti in Hungaria factum et fieri videmus et lugemus.

ET QUIESCENT PAULISPER. -- Nota: Pro quiescent, uti vertit Noster et Septuaginta, hebraice est ויחלו vaiachelu, quod si a חורל chul deducatur, significat dolere, cruciari; si a חול chol, in hiphil significat incipere. Unde Arias et Pagninus vertunt: Dolebunt et cruciabuntur paululum propter onus regis et principum, q. d. Modicum dolebunt ob tributum quod pendunt Assyriis, sed paulo post longe magis dolebunt, cum ab eisdem vastabuntur. Alii vero vertunt: Incipient paululum ab onere regis et principum, (puta a tributo quod eis pendunt, supple), liberi esse et quiescere, ut vertit Noster. Rursum Clarius vertit: Incipient eos onerare (tributis) tam rex quam principes; et R. David, Vatablus et Pagninus: Incipient conqueri et murmurare paululum propter onus regis et principum, puta propter tributum, q. d. Jam incipiunt gravari et queri ob tributa, sed multo magis querentur, cum mox exscindentur et abducentur in captivitatem. Ita impii, inquit a Castro, incipiunt degustare in oneribus quibus gravantur, aeterni exsilii instantis, et carceris gehennalis angustias et supplicia.

Sie fur suspensus, e patibulo reipsa omnibus inclamat: Cavete a furto, ne suspendamini sicut ego. Tradit Herodotus, lib. II, Assyrios depinxisse regis Sennacherib cladem et coelestem vindictam cum hoc lemmate: «In me intuens pius esto.» Et Virgilius, VI Aeneid.: Phlegyasque miserrimus omnes Admonet, et magna testatur voce per umbras: Discite justitiam moniti, et non temnere Divos.


Versus 11: BECAUSE HE MULTIPLIED

11. QUIA MULTIPLICAVIT, -- q. d. Habuit Israel sat idolorum et altarium, quid opus fuit ea ad insaniam multiplicare, et cumulare peccata peccatis, ut sibi iram Dei, vindictam et excidium accelerarent? Quocirca multipliciter punietur. Vere S. Ephrem, tract. De Timore Dei, tom. III: «Cui, ait, non placet ministrare Domino uni, serviet multis; et qui non vult subesse praefecto uni, subjicietur multis.»


Versus 12: I SHALL WRITE FOR HIM MY MANIFOLD LAWS, WHICH HAVE BEEN REGARDED AS FOREIGN

12. SCRIBAM EI MULTIPLICES LEGES MEAS, QUAE VELUT ALIENAE COMPUTATAE SUNT. -- Hic expletur sensus prioris sententiae alias pendentis, q. d. Quia multiplicavit Israel altaria, idcirco et ego multiplicabo leges capitales contra eum. Nota: Alludit ad scripturam legis in lapidibus factam a Mose, jussu Dei, Deuter. XXVII et XXVIII; idque ad perpetuam legis memoriam apud Israelitas, ut eam ejusque praemia, si eam observarent; ac poenas, si eam negligerent, cordi imprimerent, ac jugiter prae oculis haberent. Sensus ergo est, q. d. Leges meas earumque poenas multiplices olim scripsi per Mosen in lapide; ac jam scribam eas in dorso Israelitarum virga et stylo ferreo, nimirum multiplices illas plagas a Mose descriptas, infligam eis gladio hostili, eo quod leges meas, quasi alienas, obliti neglexerint et contempserint. Leges ergo hic poenales intellige, puta poenas lege de-

cretas illis qui eam violent: est metonymia. Ita Ruffinus. Sicut enim vir pius est quasi lex viva, quae suis moribus clamat quid facto opus, quid lex, quid Deus, quid religio poscat, ut docet S. Augustinus lib. De Mendacio, cap. XV, et S. Gregorius, hom. 40 in Ezech.: «In sanctorum, ait, vita cognoscimus quid in Scriptura legere debeamus.» Et Philo, lib. De Abraham, ait legem scriptam esse commentarium vitae sanctorum; ita impius a lege punitus, est lex viva, inclamans caeteris ut impietatem fugiant, ne in easdem poenas incurrant. Sic fur suspensus, e patibulo reipsa omnibus in-

Aliter Vatablus et alii recentiores vertunt, nimirum: Praescripseram eis רבי rubbe, id est multiplicitates vel excellentiora, vel axiomata legis meae, sed reputarunt ea ceu quid alienum, q. d. Dedi legem Israeli quasi margaritam, eamque digito meo conscripsi; at ipse quasi alienam eam respuit, tanquam ad eum non pertineret. Quid ergo ultra ei faciam? scribam aliam legem? Nequaquam, quia pari modo eam spernet. Ita S. Hieronymus et Syrus, qui vertit: Scripsi illi multitudinem legum mearum, et velut aliena computavit ipsa verba mea.

But this sense does not cohere with the word "because," nor with the preceding verse; and it adds a question mark, which the Bible lacks, for these words are read assertively, not interrogatively. More probably, Sanchez takes these as spoken ironically by God, as if God were reproaching His own plan for laboring to correct the morals of Israel, when they would be no better for it anyway -- as if to say: I will write new laws for Israel, which he will despise just as he did the old ones; I will not write them. A similar irony is in Isaiah XXVI, 10: "Let us have mercy on the impious, and he will not learn to do" justice. And in Virgil: Behold for whom we have sown our fields! Now, Meliboeus, graft your pear trees, set your vines in rows. Thus it is commonly said: "Raise wolf cubs, and dogs to tear you apart."


Versus 13: THEY SHALL OFFER SACRIFICIAL VICTIMS (of My sacrifices and offerings, as the...

13. HOSTIAS (victimarum et oblationum mearum, ut addunt Hebraea) OFFERENT, ET DOMINUS NON SUSCIPIET EAS. -- Hebraice, Dominus non volet illa, vel non delectabitur illis, q. d. Si quando mihi sacrificaverunt, non idolis, hoc fecerunt ut vescerentur sacrificatis, non ad me placandum. Ita Vatablus. Nota: Samaritae cum idolis colebant quoque Deum verum et avitum, eique subinde sacrificabant, ut patet IV Reg. XVII, 33. Verum quia id faciebant, non propter Deum, ut eum

colerent, sed ad hoc, ut inde epularentur et opipara instruerent convivia, hac de causa reprehendit hic eos Deus, eisque minatur excidium. Ita S. Hieronymus, Vatablus, Ribera, a Castro et alii.

IPSI IN AEGYPTUM CONVERTENTUR, -- q. d. Cogentur fugere et reverti in Aegyptum. Ita factum; nam post excidium Samariae multi Israelitae, ex illo elapsi, ut se salvarent fugerunt in Aegyptum, ibique mortui sepulti sunt in Memphi, ut patebit cap. IX, 3. Ita S. Hieronymus, Theophylactus, Theodoretus, Arias et Vatablus. Idem fecerunt Judaei post excidium Jerusalem, ut patet Jeremiae cap. XLIV, 12. Aegyptus enim erat juge et commune Israelis refugium et asylum.

Secundo, S. Hieronymus sic quoque exponit, q. d. Ipsi revertentur ad eum vivendi modum, quem tenuerunt in Aegypto; colent enim idola, et vitia gentium induent, sicut fecerunt in Aegypto. Tertio, Lyranus et Sanchez, q. d. Revertentur in Aegyptum, hoc est, talia brevi apud Assyrios patientur, qualia ipsorum patres passi sunt ab Aegyptiis, scilicet duram servitutem, ministeria sordida, pauperiem, famem, etc., ut more Hebraeo subintelligatur nota similitudinis sicut, velut. Ipsi ibunt in Assyriam, velut in novam Aegyptum, hoc est novum carcerem. Primus sensus planissimus est, eique favet vers. 6 cap. sequentis: «Aegyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos.»


Versus 14: ISRAEL HAS FORGOTTEN HIS MAKER

14. OBLITUS EST ISRAEL FACTORIS SUI, -- Dei creatoris sui, qui eum sibi populum peculiarem fecerat, et selegerat ex omnibus gentibus, uti eidem praedixit et exprobravit Moses in Deuter. toto cap. XXXII, praesertim vers. 18: «Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui.»

ET AEDIFICAVIT DELUBRA, -- puta templa, vel fana idolis, spreto Deo; spes enim suas omnes collocavit in idolis. «Delubra» dicta sunt loca ante aras, quod in iis essent labra, id est conchae et vasa ad abluenda mortuorum cadavera, inquit Asconius in Divinat., vel, ut alii, a diluendis tum cadaveribus, tum manibus sacerdotum ante sacrificium. Quocirca delubra erigebant juxta magnatum sepulcra, ibique captabant in somnis oracula per necromantiam. Unde Isaias, cap. LXV, 4: «Qui habitant, inquit, in sepulcris, et in delubris idolorum dormiunt,» ad captandam divinationem. Festus vero delubrum dici putat quasi delibratum, id est decorticatum fustem, quem pro Deo venerabantur. Servius autem: Delubrum, in-

quit, dictum est, quod uno tecto plura complectitur numina, ut est Capitolium, in quo est Minerva, Jupiter, Juno.

ET JUDAS MULTIPLICAVIT URBES MUNITAS (illis, non Deo, confidens se fore tutum ab hoste Chaldaeo, idcirco ego) MITTAM IGNEM IN CIVITATES EJUS, ET DEVORABIT AEDES (hebraice ארמנות armenoth, id est palatia, aedes magnificas) ILLIUS. -- Fecit id Deus per Nabuchodonosor. Ita S. Hieronymus, Hugo, Lyranus et alii, licet Haymo et Hugo haec quoque facta putent per Sennacherib, qui cepit omnes urbes munitas Juda, excepta Jerusalem, civitates et palatia, tum Juda, tum a pari Israelis intellige; sicut enim utrumque culpavit de oblivione et neglecto Dei: ita utrumque pariter reum damnat ad excidium et incendium urbium et aedium.

Minus ergo recte aliqui civitates referunt ad Israel, palatia ad Judam; quia, inquiunt, Osee usurpat Hebraeum Israel in genere masculino, Juda in feminino; subaudit enim terram Juda. Verum haec ratio non subsistit; nam Osee hic Judam usurpat in genere masculino, dicens: Judas, הרבו hirba, id est multiplicavit urbes, hirba enim verbum est masculinum; feminine enim dicendum fuisset הרבתה hirbeta, uti norunt hebraice periti. Rursum cum ait: «Mittam ignem in civitates,» plane intelligit eas de quibus paulo ante dixit: «Judas multiplicavit urbes;» in hebraeo enim utrobique est eadem vox מרכים arim. Ergo civitates intelligit Judae. Si quis tamen haec distinguere velit, melius cum Aria vice versa, civitates ad Judam, aedes vel palatia ad Israel referet: ארמנות armenot enim, id est palatia, vel domus augustae et templa, sunt היכלות hechalot, id est basilicae, delubra, templa, quae paulo ante dixit aedificasse Israel.

Verum, uti dixi, verius est eodem pertinere civitates, et aedes sive palatia, scilicet primo ad Judam, deinde a pari ad Israel. Unde et Septuaginta vertunt: Mittam ignem in civitates ejus, et devorabit fundamenta illius, fundamenta enim sunt civitatum, quae cum civitatibus devorabit immissus ab hoste ignis. Porro de Juda, aeque ac de Israele, loquitur Propheta nunc in genere feminino, intelligens terram, uti cum dicit ארמנותה armenoteha, id est aedes illius feminine; nunc masculine, intelligens populum, ut cum dicit הרבו hirba, id est multiplicavit; et עריו arau, id est urbes ejus, cum affixo, sive pronomine masculino.