Cornelius a Lapide

Osee IX


Index


Synopsis Capitis

Israeli in frugibus et opibus lascivienti, deosque Gentium quasi earum datores ludis et festis colenti, minatur captivitatem, in qua panem lugentium et pollutum comesturus sit. Secundo, vers. 9, docet quod imitentur parentes suos, qui coluerant Beelphegor, Numer. XXV, et Gabaitas, qui uxorem Levitae stupro enecuerant. Hinc, vers. 14, minatur eis caedem filiorum, vulvam sine liberis, et ubera arentia, quodque eos in perpetuum deserens et abdicans tradet hostibus, ut plane excindantur, fiantque toto orbe vagi et profugi.


Textus Vulgatae: Osee 9:1-17

1. Noli laetari, Israel, noli exsultare sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo, dilexisti mercedem super omnes areas tritici. 2. Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis. 3. Non habitabunt in terra Domini: reversus est Ephraim in Aegyptum, et in Assyriis pollutum comedit. 4. Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei: sacrificia eorum quasi panis lugentium; omnes qui comedent eum, contaminabuntur: quia panis eorum animae ipsorum, non intrabit in domum Domini. 5. Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini? 6. Ecce enim profecti sunt a vastitate: Aegyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica haereditabit, lappa in tabernaculis eorum. 7. Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis: scitote Israel stultum Prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuae, et multitudinem amentiae. 8. Speculator Ephraim cum Deo meo: Propheta laqueus ruinae factus est super omnes vias ejus, insania in domo Dei ejus. 9. Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa: recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum. 10. Quasi uvas in deserto inveni Israel: quasi prima poma ficulneae in cacumine ejus, vidi patres eorum; ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles, sicut ea quae dilexerunt. 11. Ephraim quasi avis avolavit, gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu. 12. Quod et si enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus: sed et vae eis, cum recessero ab eis. 13. Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine: et Ephraim educet ad interfectorem filios suos. 14. Da eis, Domine. Quid dabis eis? Da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia. 15. Omnes nequitiae eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos: propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos: non addam ut diligam eos, omnes principes eorum recedentes. 16. Percussus est Ephraim, radix eorum exsiccata est, fructum nequaquam facient. Quod et si genuerint, interficiam amantissima uteri eorum. 17. Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum: et erunt vagi in nationibus.


Versus 1: Do not rejoice, O Israel; do not exult like the peoples, for you have played the...

1. NOLI LAETARI, ISRAEL (q. d. Ne exsultes, o Israel, ne publica festa, ait Chaldaeus, tripudia et ludos instituas, uti instituunt gentes in honorem idolorum, quorum cultum nunquam dereliquertunt, cum ab eis abundantiam opum, victoriam, aut aliud insigne beneficium accipere se putant; quia tu) FORNICATUS ES (id est coluisti idola, itaque aversus es) A DEO TUO; ergo tibi lugendum est jugiter, non exsultandum. Ita Chaldaeus, Hugo, Clarius et alii. Aliter Arias, q. d. Noli laetari, o Israel, ut caeteri populi; quia tu jam dispersus per captivitatem, non amplius es populus, sed mancipium et faex populorum omnium.

DILEXISTI MERCEDEM (scilicet meretriciam, ut nimirum pro mercede idola coleres) SUPER AREAS (id est pro areis) TRITICI. Merces ergo fuerunt areae tritici, q. d. Fornicatus es cum idolis, quasi meretrix, pro pretio et mercede tritici, ut scilicet idola darent tibi ejus copiam. Unde Chaldaeus vertit: Dilexisti servire idolis pro omnibus areis frumenti, q. d. Ubicumque erat spes frumenti, lucri, aut copiae rerum, ibi quasi meretrix, illarum spe idolis te substernebas, eaque colebas, sperans te ab eis ditandum; ideoque juste a Deo hac mercede, puta frugibus et opibus privaberis, ut sequitur. Ita S. Hieronymus. Secundo, 'super,' id est apud, 'omnes areas tritici fornicatus es,' puta coluisti idola; quia in ipsis areis, aeque ac in torcularibus, vel juxta eas, tripudia et ludos instituebant in gratiarum actionem, laudando deos suos, quod copiosam messem aut vindemiam dedissent. Ita S. Hieronymus, Hugo, Lyranus et Arias, q. d. Plena horrea, et copiosam messem, quam Deus tibi dederat, tu non Deo, sed idolis acceptam tulisti, iisque festa et ludos instituisti, quae summa est ingratitudo, teque ac impietas. Ita Theodoretus et Theophylactus, ac S. Cyrillus quem audi: 'Solebant, ait, Gentiles, cum incipienda erat aratio, sacrificare daemonibus, petentes fertilitatem; item cum metendum erat et vindemia calcanda, libabant et sacrificabant canentes odas imagniois (vindemiales) in summa laetitia. Accusat ergo nunc Dominus Israel, qui hoc idem faciebat quod gentes, quae Deum non cognoverant. Fornicatus es ergo, inquit, dilexisti munera, etc., petisti non a Deo, sed ab idolis fertilitates agrorum, quas tibi non dederunt; hoc enim significat: Area non cognovit eos,' etc.


Versus 2 and 3: THE THRESHING FLOOR AND THE WINE PRESS SHALL NOT FEED THEM (that is to say: Beca...

2 et 3. AREA ET TORCULAR NON PASCET EOS (q. d. Quia Israel dilexit areas et horrea messis, eaque petebat et accepta referebat, non mihi eorum datori, sed idolis, qui nihil in ea juris et potestatis habent; idcirco ego haec Israeli ingrato et impio asseram, faciamque ut nec area det frumentum, nec torcular vinum quod pascat eos; quocirca) VINUM MENTIETUR EIS (q. d. Vineae quae eis multas uvas, multum vini promittere videbantur, fallent eos, et parum vel nihil uvarum et vini proferent, itaque spe sua eos frustrabunt, quinimo faciam ut vastentur ab Assyriis; unde) NON HABITABUNT IN TERRA DOMINI (et Chananaei, quam Deus eis promisit et dedit; sed REVERSUS EST (revertetur) EPHRAIM (puta Israel, excisus et profugus) IN AEGYPTUM, ET IN ASSYRIIS (captivus) POLLUTUM COMEDIT. Hoc est comedet idolothyta, ac cibos lege Levit. XI, vetitos, ideoque immundos. Ita S. Hieronymus, Chaldaeus, Theophylactus, Haymo, Hugo, Lyranus et alii. Vide dicta cap. VIII, 8. Erat ingens probrum ac poena, ac piaculum apud Judaeos, pro pane sancto comedere pollutum. Unde Machabaei excarnificari maluerunt, quam suilla carne lege vetita vesci, II Machab. VI, 48. Sic et Daniel, cap. I, 8, et S. Petrus, Actor. XI, 8, exhorruerunt cibos Gentilium immundos. Simile est illud Horatii, lib. II, epist. 2: Verum ubi oves furto, morbo periere capellae, / Spem mentita seges, bos est enectus arando.

dilectio populo impensa in aversionem Dei et odium, 15; secundo, multiplicatio gentis in paucitatem hominum, 16; tertio, amicitia et conjunctio in abjectionem et dispersionem omnimodam, 17.


Versus 4: THEY SHALL NOT POUR OUT WINE TO THE LORD

4. NON LIBABUNT DOMINO VINUM, q. d. Non Deo, sed idolis et daemoni sacrificabunt et libabunt, et, ut ait Apostolus I Corinth. X, 20, bibent 'calicem daemoniorum' (id est daemonibus oblatum), non Domini. Ita S. Hieronymus, Haymo, Arias et Vatablus. Secundo et potius, q. d. Puniam eos sterilitate et fame, ut ne quidem habeant vinum quod Deo in sacrificiis libent. Patet ex paulo ante dictis. Nota: Deus in Levit. et Numer. XV, sanxit ut in omni sacrificio carneo, puta ovis, caprae et bovis, adhiberentur libamina, quasi condimenta, puta panis, vel simila oleo conspersa, sal et vinum. Sacrificium enim erat quasi convivium Dei. Unde victimae in Scriptura vocantur panis, id est cibus Dei. In convivio autem requiritur tam cibus, puta panis et caro cum sale, quam potus, puta vinum; quod in honorem Dei vel in terram effundebatur, vel a sacerdotibus bibebatur, hocque vocabatur libare et libamen. Unde et Christus in sacrificio Eucharistiae instituit speciem panis, quasi cibum; et speciem vini, quasi potum libandum, id est hauriendum a sacerdote in honorem Dei. Vide dicta in Levit. et Num. XV.

Nota secundo: Videntur Israelitae, saltem sapientiores, errorem et dementiam suam in cultu vitulorum agnovisse et damnavisse; ac voluisse Deo vero sacrificare, cui sacrificaverant patres eorum. Unde de eis ait Deus cap. VIII, 2: 'Me invocabunt: Deus meus, cognovimus te Israel.' Verum, quia non ex toto corde ad Deum se convertebant, sed partim Deo in occulto, partim vitiis et idolis in publico, et communi populo se accommodarent, serviebant: hinc Deus eos eorumque victimas respuit et reprobat; ita fere Sanchez. Unde sequitur: ET NON PLACEBUNT EI, q. d. Hostiae et sacrificia Israelis, deficiente libamine, puta vino, non placebunt Deo, quia imperfecta et illegitima, et quia ab idololatris oblata extra Jerusalem et templum in Assyria, ubi captivus detinetur Israel. Hebraice, non dulcescent ei, id est non erunt Deo dulcia et jucunda; sicut injucundum et ingratum est epulum, in quo deest vinum, in quo editur tantum, non bibitur. Unde subdit:

SACRIFICIA EORUM, QUASI PANIS LUGENTIUM. Supple, immunda erunt, aeque ac tristia et insuavia, uti sunt prandia lugentium, tum quia carentia vino, tum quia ab idololatris oblata inter idola et idololatras, saepe etiam ipsis idolis, uti censent S. Hieronymus et Cyrillus, estque valde verisimile; tum quia contra legem, extra templum et Jerusalem in Assyriaca captivitate oblata, in qua Israel degit maerens et lugens, ac proinde festa et sacrificia sua laete et festive celebrare nequit, uti fecit in Jerusalem et templo. Nota: Explicat hic cibum Israelis pollutum, de quo dixit vers. 3, per panem lugentium, qui scilicet comedi solet in exsequiis et funeribus quae Graecis νεκρόδειπνα, id est lugentium coena dicuntur: Latinis parentalia, quod parentibus mortuis immolentur, ait S. Hieronymus, iisque haec quasi ultima justa et pietatis officia solvantur. Porro hic panis et cibus Judaeis immundus erat, nam Num. XIX, vers. 11, 14 et 16, sancit Deus, ut omnes contaminentur, sintque immundi per septem dies, qui mortuum tetigerint, aut funeri interfuerint, aut ex pane epulove funebri comederint.

Panis ergo luctus, sive domus funestae, tangentes et comedentes funestabit et contaminabit. Significat ergo totam vitam Israelis in Assyriaca captivitate, fore continuam quamdam quasi funebrem et feralem coenam: in qua squalens et maerens comedet cibos gentium pollutos, ejusque oblatio non feriis, sed inferiis erit aptior, inquit Ruffinus, Albertus, Hugo, Vatablus et Arias. Tropologice S. Hieronymus: Haeretici, ait, qui deliciarum causa faciunt, ut populum decipiant, et domos devorent viduarum, habent panem lugentium, id est verba mortifera, quibus iniquitatem loquuntur contra Dominum, qui panis non ingreditur in domum Domini. Sic omnis peccator comedit panem lugentium, quia ei nihil est laetum, etiamsi epuletur et tripudiet; non enim potest esse vera laetitia, ubi est mala conscientia: haec enim vermem rodentem et remorsum pungentem semper secum defert.

QUIA PANIS EORUM ANIMAE IPSORUM (scilicet erit, q. d. Animae, id est concupiscentiae et gulae suae consulunt et satisfaciunt sacrificando, non autem sacrificant ut Deum, vel idola colant; ac propterea indigni sunt ut panis, id est victimae eorum) IN DOMUM DOMINI, id est ad templum deferantur; quod proinde, me puniente, a Chaldaeis igne succendetur; in Assyria autem et Chaldaea 'ad domum Domini' deferri non poterunt, quia nulla erit ibi domus Domini. Ita S. Hieronymus, Theophylactus, Hugo, Arias, Ribera et alii. Tropologice, haec recte adaptes sacerdotibus indigne sacrificantibus, non pietatis, sed lucri et gulae causa: horum enim sacrificium, licet ex parte hostiae, puta Filii Dei, sit Deo gratissimum; tamen ex parte offerentium est quasi qui patri filium necat, ipsumque se offerentem occidit. Est ergo panis lugentium. Unde Chaldaeus vertit: Sacrificia eorum erunt instar panis abominabilis. Ita Delrio, adagio 951. Rursum Theophylactus haec adaptat sacrificio quod fit ex injuste partis; hoc enim est panis lugentium, quia est de bonis oppressorum, ideoque lugentium.

Symbolice hic disce, Deo non placere oblationes et victimas, quae tristi, lugubri et melancholico animo ei offeruntur, sed hilarem datorem diligere, ut ait S. Paulus, II Cor. IX, 7. Hermes episcopus et martyr, S. Pauli discipulus, in libro Pastoris, quem probavit S. Dorotheus, Damasus et multi veterum, visione V, mandato 10, narrat sibi apparuisse angelum in figura pastoris, et inter alia dixisse: 'Tristitia omnium spirituum nequissimus est, et pessimus servus Dei, et omnium spiritus exterminat et contribulat Spiritum Sanctum, et oratio tristis non habet virtutem ut ascendat ad altare Dei. Quoniam tristitia sedet in corde ejus. Cum ergo mixta fuerit oratio viri cum tristitia, haec non patietur orationem mundam ascendere ad altare Dei. Sicut enim vinum aceto mixtum eamdem suavita-

tem non habet; sic et tristitia Spiritui Sancto mixta eamdem orationem mundam non habet.' Hoc est quod ait Aaron, lugens in strage filiorum: 'Quomodo potui placare Domino in caeremonias mente lugubri?' Quocirca Cassianus, Collat. IX, cap. III, docet quod ad recte orandum sive probandum omnibus, ac tristitiae perturbatio funditus ex animo sit eruenda.

alia parte fluminis Nili. Vide dicta Jerem. XLIV, 1. S. Hieronymus, Haymo, Albertus et Hugo haec accipiunt de Judaeis, qui occiso Godolia, quem Chaldaei praefecerunt Judaeae, timentes eorum vindictam, fugerunt cum Jeremia, cap. XLIII, 7, in Aegyptum. Verum hic non agitur de Judaeis, sed de Israelitis, id est Samaritis; eorum ergo excidium et fuga in Aegyptum hic praedicitur, quodque morituri et sepeliendi sint in Memphi.

DESIDERABILE ARGENTUM EORUM URTICA HAEREDITABIT. Per urticas significat longam fore captivitatem et Samariae vastitatem, q. d. Domos splendidas, quas Samaritae magno argento comparaverant, vasisque argenteis et pretiosis exornaverant, ac in quibus suos thesauros argentumque condiderant, vastabit et rodet Assyrius usque ad solum; adeo ut in eo tribuli, lappa et urticae germinent. Ita S. Hieronymus, Haymo, Albertus, Arias. Unde Chaldaeus vertit: In domo desiderabili argenti eorum urticae degent.

LAPPA IN TABERNACULIS EORUM. Pro lappa Septuaginta vertunt, spina; alii, tribuli. Est enim lappa spinosa, teste Dioscoride lib. III, cap. XXXIV, floscentum habens aculeis plenum qui injectus in vestem tenaciter adhaeret, quo lude solent pueri delectari. Cujus tria sunt genera, ait Perottus. Nam quaedam dicitur canaria, quae est exigua, capillis adhaerens. Altera major est et philapanthropos appellatur, quod vestibus hominum adhaerens, eos amare videatur. Tertia appellatur personata, et maxima est, nasciturque juxta rivos et flumina. Folia habet ampliora cucurbitis; ideoque veteres ea utebantur ad personas faciendos. Porro Plinius, lib. XXI, cap. XXII: 'Notabile, ait, est in lappa quae adhaerescit quoniam in ipsa flos nascitur non evidens, sed intus occultus, et intra se germinat, velut animalia quae in se pariunt.' Hebraeum חוח, choach, proprie hamum significat, indeque omnem plantam spinosam, quia instar hami tenet et capit id cui applicatur. Unde noster interpres nunc lappam, nunc carduum, nunc tribulum, nunc paluirum vertit.


Versus 5: WHAT WILL YOU DO ON THE SOLEMN DAY, ON THE DAY OF THE FEAST OF THE LORD? First, ...

5. QUID FACIETIS IN DIE SOLEMNI, IN DIE FESTIVITATIS DOMINI? Primo, sensus est, q. d. In captivitate non poterit Israel celebrare festum Paschae, Pentecostes et similia, quae cum gaudio celebrabat in Jerusalem. Ita Theodoretus, Arias et Lyranus. Secundo et nervosius, S. Hieronymus, Haymo, Albertus, Hugo, Clarius et alii exponunt, q. d. Festa pristina non celebrabitis, o Israelitae, in templo, utpote positi in captivitate; sed facietis perenne festum et solemnitatem vindictae meae, quo scilicet publice puniam vos captivitate, paupetate et gladio. Haec enim dicitur solemnitas Domini, qua in ea solemnis Dei justitia et gloria toto orbe splendebit, et ab omnibus gentibus celebrabitur. Sic ait Jeremias, Thren. II, 22: 'Vocasti quasi ad diem solemnem, qui terrerent me de circuitu.' Eadem phrasi et tropo, impii exscindendi et occidendi in hac Dei solemnitate vocantur hostia et victima, quae immolantur justitiae divinae: ac Assyrii et Chaldaei, qui eos occidunt et mactant, vocantur sacerdotes liciti. Sic ait Isaias XXIV, 6: 'Victima Domini, Bosra, interfectio magna in terra Edom.' Et: 'Dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion.' Hinc bellum contra impios vocatur sanctum, militesque sacri quasi auctorati et consecrati a Deo sacerdotes. Sic ait Jeremias, cap. VI, 4: 'Sanctificate, o Chaldaei, super eam (Jerusalem) bellum.'

Anagogice S. Cyrillus, lib. IV in Joannem, cap. XXXV, q. d. Vos, o impii, qui sprevistis viam arduam, laboresque virtutis, non poteritis ingredi solemnitatem et convivium beatitudinis coelestis. Licet enim vobis dicet paterfamilias: 'Quomodo intrastis huc absque veste nuptiali?' 6. ECCE ENIM PROFECTI SUNT A VASTITATE, id est proficiscentur et fugient in Aegyptum, propter excidium et vastitatem Samariae. Vide dicta cap. VIII, vers. 8. AEGYPTUS CONGREGABIT EOS, MEMPHIS SEPELIET EOS. Memphis, nunc Cairus, vulgo Alcaire dicitur, aut potius Memphis vetus fuit e regione Cairi, ab


Versus 7: THE DAYS OF VISITATION HAVE COME (that is, of punishment and destruction, which ...

7. VENERUNT DIES VISITATIONIS (id est punitionis et excidii, qui erunt) DIES RETRIBUTIONIS. Quibus Deus rependet eis supplicia pro sceleribus. SCITOTE. Legit interpres ידעו iden in imperativo, jam legunt ידעי ieden in futuro, id est scient. Septuaginta vero legerunt ינע ianoa, id est affligetur Israel sicut Propheta insaniens. Sensus est, q. d. Nemo vobis aduletur, nemo vos decipiat; nam instant dies castigationis et supplicii vestri: proinde scitote nunc, vel tunc ipsa experientia scietis stultos fuisse et insanos prophetas, qui vos non capiendos nec exscindendos, sed secure et

(2) Eadem sententia Isai. XXXV, 13; XXXIV, 13, et Virgiliano illo, Eclog. V, 39: Carduis et spinis surget paliurus acutis.

laete victuros, omniaque prospera pollicebantur; me vero, Isaiam, Joelem, et similes fuisse veros prophetas, qui cladem hanc et stragem vobis praediximus. Secundo, S. Hieronymus et Lyranus censent hic ipsummet Israel vocari 'Prophetam stultum,' q. d. Scitote, vel tunc scient omnes, Israel fuisse Prophetam stultum et insanum, hoc est multa effutientem temere, instar insani et furore quodam aut spiritu perciti: quia ipse securitatem et fausta omnia sibi promittebat, cum ecce jam captus et vastatus sit. Tertio, S. Hieronymus rursum, Haymo, Albertus et Hugo haec intelligunt de veris Prophetis, q. d. Scitote et advertite nunc, vel tunc scietis et advertetis, Prophetas qui excidium minabantur, quosque vos stultos vocabatis, an insani fuerint, an potius viri spirituales, id est afflati Spiritu Sancto. Primus sensus et secundus aptiores et planiores sunt: comparant enim populum aviculis, pseudoprophetas aucupibus, praedicationem eorum laqueo. Ita Vatablus.

VIRUM SPIRITUALEM, id est Prophetam; hunc enim Hebraei vocant virum spiritus, id est spiritu Dei afflatum. Pro virum spiritus, vertas, virum venti, et pro spiritualem, ventosum, id est vanum et mendacem. Sic Jeremias, cap. V, 13, ait: 'Prophetae fuerunt in ventum locuti, et responsum (oraculum, prophetia) non fuit in eis;' Syrus: Cognoscet Israel stultus Prophetam insanum, virum qui amictus est spiritu stoliditatis; Arabicus: Consumetur Israel ut cespera perturbata, aut sicut homo indutus spiritu malo.

PROPTER MULTITUDINEM INIQUITATIS TUAE, ET MULTITUDINEM AMENTIAE, q. d. Habuisti falsos stultosque Prophetas, qui te deciperent, et in exitium agerent; quia id merebatur multa tua iniquitas et amentia, qua Deum tuum ejusque veros Prophetas semper sprevisti: aut ut Hieronymus, Prado in Ezechiel. XIII, 3, q. d. Propheta quidem vester stultus fuit; sed in hanc amentiam praecipitarunt eum iniquitates vestrae, atque odium Dei, vestris impietatibus conceptum. Pro amentia Hebraice est משטמה mastema, quod R. David, Vatablus et alii recentiores vertunt, odium, iram, furorem (nam ira furor brevis est); radix enim שטם satam significat odisse, inimicari, adversari: odium ergo est amentia, et odire Deum summa est amentia. Sensus est, q. d. Adhaesisti idolis, eorumque falsis Prophetis; quia odisti Deum, ejusque Prophetis adversatus es, quae summa est vesania et dementia.


Versus 8: THE WATCHMAN OF EPHRAIM WAS WITH MY GOD: THE PROPHET HAS BECOME A SNARE OF RUIN ...

8. SPECULATOR EPHRAIM CUM DEO MEO: PROPHETA LAQUEUS RUINAE (Hebraice aucupis, qui avem capit agitque in ruinam) FACTUS EST SUPER OMNES VIAS EJUS, INSANIA (Hebraice mastema, id est odium, ut jam dixi) IN DOMO DEI EJUS. Primo, Theodoretus sic explicat, quasi dicat: Ephraim per leges et Prophetas, quos a Deo accepit, constitutus est quasi speculator et doctor gentium omnium, ut eas doceret verbo et exemplo Dei cultum, viamque virtutis et salutis. At ipse factus est eis laqueus, dum insane coluit idola et vitia idololatrarum. Secundo, Vatablus, q. d. Ephraim fecit sibi speculatorem, id est pseudoprophetas, eosque vult audire simul cum Deo suo, q. d. Vult audire et colere tam idola quam Deum, tam falsos quam veros Prophetas, quae est mera insania. Tertio, Chaldaeus et Lyranus, q. d. Speculator Dei, id est verus Propheta, est in Israel; at Israel ei laqueum tetendit, ut eum interficiat; itaque concitat sibi odium Dei, qui hunc speculatorem in domo, id est Ecclesia sua, constituit. Quarto et genuine, q. d.: 'Speculator cum Deo meo,' id est Propheta qui debuerat secundum Deum, et quasi a Deo auctoratus et constitutus Propheta, aut qui dicebat se Deo familiarem et ab eo missum, ideoque debebat Israeli vera praedicere et docere, ac hostes et imminentia mala ex alta providentia sua specula prospicere, praemonere et avertere, hic eum illaqueavit, et quasi laqueus aucupis eum decepit sua falsa prophetia et doctrina, qua inter alia praedicabat quasi acceptum ex ore Dei, Israeli nihil timendum esse ab hoste et vastitate; itaque causa fuit cur Israel perduraret in suis viis, id est impiis actionibus, ac praesertim in sua idololatria, quae summa est 'insania:' nam 'in domo Dei ejus,' id est in templo idoli ejus, quod ipse coluit ut Deum suum, incitat eum ad adorandum idolum, id est ligna et lapides: ex his enim compactum est idolum. Speculator ergo hic est pseudopropheta, et falsus fallaxque doctor. At quis? S. Hieronymus, Haymo et Hugo accipiunt Jeroboam. Hic enim creatus rex illaqueavit populum, eumque coegit adorare vitulos aureos a se erectos in Dan et Bethel. Secundo, Albertus et Dionysius Carthusianus accipiunt Ahiam Silonitem, qui licet esset verus speculator, id est Propheta Dei, tamen per accidens factus est laqueus Israeli, quia praedixit, et quasi promisit regnum impio Jeroboam, qui causa fuit idololatriae et ruinae Israelis. Tertio, planius et plenius accipias quosvis falsos prophetas; hi enim mentiebantur se a Deo missos, itaque illaqueabant et decipiebant populum. Hi quoque sunt stulti Prophetae et insani, de quibus dixit vers. praecedenti.

Tropologice, haec recte adaptes Tertulliano, Lucifero Calaritano, Origeni, aliisque viris sapientia et virtute illustribus: hi enim fuerunt quasi oraculum Dei, et quasi speculator cum Deo conversans; sed per apostasiam et lapsum facti sunt laqueus in Ecclesia, multosque fideles secum traxerunt in ruinam, quibus recte competit versio Arabica vers. 11: Ephraim quasi avis volavit, et eminentia (claritas, nobilitas) eorum quasi vallis, et quasi vada.


Versus 9: THEY HAVE DEEPLY CORRUPTED THEMSELVES, AS IN THE DAYS OF GIBEAH

9. PROFUNDE PECCAVERUNT, SICUT IN DIEBUS GABAA. Hebraice est, profundarunt; Syrus, profundum petierunt, id est in profundum, puta in barathrum scelerum, prolapsi sunt, et, ut Vatablus, profundam fecerunt defectionem, ex qua scilicet emergendi vix videtur ulla esse spes, aut possibilitas, et, ut Prado in Ezechiel. XIII, 3, q. d. Ex profundo et imo corde, ex toto affectu recesserunt a Deo, et coluerunt idola. Porro dies Gabaa S. Hieronymus, Haymo et Hugo referunt ad tempus, quo Saul creatus est rex in Gabaa, cum populus invito Deo a Samuele regem sibi postularet, q. d. Uti Israel olim Saulem, ita nunc Jeroboam me invito regem sibi constituit. Melius idem Hieronymus, Cyrillus, Theophylactus, Lyranus, Vatablus, Ribera et alii haec referunt ad enorme stuprum a Gabaitis commissum in uxorem Levitae, ob quod omnes caesi sunt. Vide historiam Judic. cap. XIX et XX. Sensus ergo est, q. d. Sicut profunde, id est gravissime, peccaverunt viri Gabaa, et Benjaminitae, foedo et insano stupro occidentes uxorem Levitae, illudque deinde pertinacissime defendentes stolido bello, quo omnes pene usque ad internecionem totius tribus Benjamin occisi sunt: ita nunc Israelitae gravissime peccant stupro spirituali, id est idololatria publica, et communi omnibus decem tribubus, illamque pertinacissime tuentur et defendunt, nec ullis Prophetarum monitis aut minis ab ea avocari se sinunt: quin potius pseudoprophetarum vocibus et oraculis in ea confirmari et perfici gaudent: quocirca a Deo exscindentur ut Gabaitae.


Versus 10: LIKE GRAPES IN THE WILDERNESS, I FOUND ISRAEL (that is to say: I chose Israel an...

10. QUASI UVAS IN DESERTO, INVENI ISRAEL (q. d. Elegi Israel, eduxique per Mosen ex Aegypto in desertum, fuitque ipse mihi charissimus et in deliciis, uti solent esse viatori in deserto fame, siti et fatigatione afflicto, uvae repertae, et) PRIMA POMA FICULNEAE, id est primae et praecoces ficus (pomum enim Latinis significat fructus omnes qui molliori sunt cortice), quae Jeremiae XXIV, 2, vocantur praecoquae, alibi primitivae, vel primi temporis. Septuaginta, Isaiae XXVIII, 4, vertunt, promaturas. Hae enim, quia post longam earum carentiam avide expetuntur, in proverbium abierunt, significantque rem valde desiderabilem, diuque expetitam: primos enim fructus, praesertim ficus, mire concupiscimus; quia iis, utpote immaturis, diu, puta toto anno, abstinuimus. Immaturitas enim et mora cupiditatem acuit, ut ubi primum maturuerint, aut sese ostenderint, cupide arripiantur. Simili modo ego Israelem inopem et famelicum in deserto manna de coelo alui. At ipse ingratus et recalcitrans, me spreto defecit ad Beelphegor, id est Priapum, eumque adoravit, Num. XXV, 1; vide ibi dicta. Sensus ergo est, q. d. Israel colens nunc vitulos, imitatur parentes suos, qui primitus coluerunt Beelphegor.

Ita Chaldaeus, Albertus et Arias. Ita quoque explicant S. Hieronymus, Theodoretus, Theophylactus, Rupertus, Haymo, Hugo et Lyranus, nisi quod ipsi per patres accipiant Abraham, Isaac, Jacob, non Mosen. Verum hi non fuerunt in deserto. Nota: Pro quasi prima poma ficulneae, Septuaginta vertunt: Sicut scopum in ficu temporaneum. Sicut enim scopus, id est speculator, rem longe venientem annuntiat, ita praecox ficus maturitatem, uti erudite annotavit Billius in orat. 32 Nazianzeni.

ABALIENATI SUNT IN CONFUSIONEM, q. d. Converterunt se ad colendum pudendum idolum Priapi, quod uti obscenum, ita per obscenas libidines et fornicationes colebant. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus, Theophylactus et Lyranus. ET FACTI SUNT ABOMINABILES, SICUT EA QUAE DILEXERUNT. Puta, sicut idolum Priapi erat foedissimum et abominandum, ac sicut abominandae erant meretrices Madianitae quas dilexerunt, et cum quibus fornicabantur, quae eos ad cultum Priapi illexerunt; unde Arias et Vatablus vertunt: Facti sunt abominabiles secundum amorem earum, scilicet meretricum, id est sicut meretrices hae, amorque earum et fornicatio erant abominabiles. Sicut ait Psaltes, Psalm. CXIII, 8: 'Similes illis (simulacris et idolis) fiant qui faciunt ea,' q. d. Idoloplastae et idololatrae fiant trunci, stipites, stupidi ingenio, omnique sensu homine digno, ac viribus destituti, clausis et mortuis mentibus, ait S. Augustinus et Hieronymus, tales enim solent esse idololatrae, idolis suis similes. Hinc scholastice recte docet D. Thomas, I II, Quaest. XVIII, art. 2, actus humanos sumere speciem ex objectis, ut si objectum sit bonum, actus sit bonus; si objectum sit malum et abominandum, actus sit malus et abominandus, idque in tali specie virtutis vel vitii, cujus est objectum: objectum enim a voluntate amatum et concupitum, suam bonitatem vel malitiam in eamdem transfundit. Arabicus vertit: Illusi sunt in operibus suis, et assimilati sunt amenti. Peccator ergo est stultus et amens.

Moraliter, disce hic quod voluntas nostra natura sua sit quasi chamaeleon: sicut enim ille rerum omnium quibus se applicat, colorem induit, praeter rubrum et candidum, inquit Plinius lib. VIII, cap. XXXIII, ideoque in omnes formas et species se transmutat: sic et voluntas omnium rerum speciem et faciem quasi induit, quibus se per amorem jungit et applicat. Hinc dixit vir sapiens: 'Quod per voluntatem resolute et efficaciter vis, hoc absolute es.' Vis resolute esse humilis, hoc ipso humilis es: vis esse temperans, castus, obediens, patiens; si id efficaciter vis, de facto es temperans, castus, obediens, patiens. Hoc est quod ait S. Augustinus, epist. 52 ad Macedonium: 'Non faciunt bonos vel malos mores nisi boni vel mali amores.' Sicut ergo facti sunt abominabiles, qui dilexerunt peccata: ita facti sunt, fiuntque speciosi et gratiosi, qui diligunt Deum speciosissimum et gratiosissimum. Nam, ut ait S. Augustinus, tract. 2 in epist. S. Joann.: 'Talis est quisque, qualis est ejus dilectio: terram diligis? terra es: Deum diligis? quid dicam? Deus eris.' Amor enim transformat amantem in rem amatam. Unde 'anima, ait S. Augustinus, magis est ubi amat, quam ubi animat.' Et vicissim res amata magis est in amante, quam in animante. Quocirca Cato Censorius amantis animum dicebat in alieno corpore vivere, uti refert Plutarchus in ejus Vita. Et Plato asserebat omnes qui perdite amarent, in suo et proprio corpore mortuos esse, eo quod in alieno viverent, uti refert Fulgosius lib. VII, cap. II. Et Panaetius philosophus amorem turpem aiebat esse rem impotentem alteri emancipatam, vilem sibi, uti refert Brussonius, lib. I, cap. II. Ejus enim officium non est aliud quam corpus proprium et creaturas alias, puta carnes, panes, vina, delicias, etc., in putredines devorando, vel voluptuando convertere. Haec ejus utilitas, imo vilitas: haec ejus potestas, imo infirmitas, ut per eum nostra sanies transeat affluenter: non enim facere valet, ut maneat. Hoc ejus studium, haec ejus beatitudo, ut voluptatum creatarum sordibus affluat, quibus votive succumbit, corrumpente eum per illas diabolo: qui mire gaudet de hominis deceptione et interitu, cum rei creatae quam turpiter homo adamat, imago ei maneat impressa, tanquam simulacrum in templo suo; cui non bovem, non hircum, sed animam rationalem et corpus, id est seipsum totum peccator immolat, cum ea fruitur. An non ergo abominabilem se facit, cum se pro vili delectatione, eaque momentanea, putri carni, imo teterrimo daemoni mancipat, et servum addicit? quando creaturas quas foede diligit, ac cum eis seipsum in putidas vomicas, carcinomata, aliasque sordes et putredines transmutat.

Ex adverso anima amans Deum fit spiritalis, angelica, divina, et in Deum illi inhaerendo transit. Unde S. Ambrosius, lib. De Isaac et anima, cap. III: 'Tunc, ait, nos osculatur Dei Verbum, cum cor nostrum lumine cognitionis illuminat, et amore bonitatis inflammat, ut adhaereat ipsi, et unus cum ipso spiritus efficiatur.' Nervosius S. Gregorius explicans illud Cant. I, 1: Osculetur me: 'Cum ejus (sponsi, ait sponsa) osculum sentio, subita mutatione me derelinquo, et in ejus similitudinem illico liquefacta transformor.' Amor enim est motus et impulsus, quo amans fertur in rem amatam, eique se unit, et in eam se transformat. Secus est in intellectu et intellectione. Hic enim non tendit extra se, sed res intellectas per species et cognitionem, ad se trahit, sibi imprimit et incorporat, ut docet S. Thomas, I II,

Quaest. XXII, art. 2. Denique ex hoc loco et similibus, recte probant theologi, quod actus peccati transiens, post se relinquat in anima peccantis maculam habitualem peccati, per quam ipsa formaliter sit exosa et abominabilis Deo. Ita Joannes Salas, I II, Quaest. LXXXVI, initio.


Versus 11: EPHRAIM — LIKE A BIRD THEIR GLORY HAS FLOWN AWAY, FROM BIRTH

11. EPHRAIM QUASI AVIS AVOLAVIT, GLORIA EORUM A PARTU. Est hebraica metathesis, sive verborum transpositio: sic enim illa ordinanda sunt: Gloria Ephraim quasi avis, id est velocissime, avolavit a partu, etc. Gloriam vocat filios: hi enim sunt parentum decus et gloria, uti dicitur Prov. X, 8. Sensus ergo est, q. d. Filii Ephraim in quorum multitudine, specie et robore ipse gloriabatur, cito morituri sunt; alii 'a partu,' cum scilicet primum prodierint in lucem; alii 'ab utero,' quia scilicet abortivi erunt, q. d. Faciam ut matres patiantur aborsum, foetusque suos abortiant; alii 'a conceptu,' quia semen conceptum mox diffluet, ut ex eo embryo formari nequeat, q. d. Puniam uxores vestras sterilitate et vitio matricis, faciamque ut foetum non concipiant, aut conceptum abortiant, aut natum mox perdant. Hunc esse sensum patet ex sequentibus: 'Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam,'

q. d. Quod si filios aliquos procreaverint et educaverint, illos vel gladio hostili, vel peste, aut morbo occidam, ut ad aetatem maturam non perveniant, nec computentur 'in hominibus.' Idem putet ex vers. 14, ubi dicit: 'Da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.' Ita S. Hieronymus, Chaldaeus, Vatablus, Arias et alii. Aliter Theodoretus, Haymo et Lyranus, quasi dicat: Ephraim cito quasi avis avolabit in captivitatem Assyriacam, qui gloriabatur de sobole copiosa, de utero conceptuque fecundo. Aliter quoque Theophylactus, q. d. Ephraim cito quasi avis avolavit, et recessit a viis et moribus patrum suorum: quia gloriam suam non in me, sed in prole, partu et conceptu ubere constituit. Hinc ego filiam ei adimam et succidam. Arabicus Antiochenus vertit: Ephraim quasi avis volavit, et eminentia (claritas, nobilitas) eorum quasi vallis, et quasi vada; Arabicus Alexandrinus: Ephraim velut avis volans, et quasi dolor parturientis: sic gloria eorum; quia enutrit filios suos ut exteros e filiis hominum; vae illis, quia recesserunt a viis meis.

Tropologice, 'Gloria Ephraim a partu, ab utero, a conceptu transit,' inquit Julianus Archiepiscopus Toletanus, qui in Nahum exstat tom. II Biblioth. SS. Patrum, 'quando mens prius honore, gloriae quasi semidea, pro fama infamiam, pro gloria miseriam, odium pro gratia, contemptum pro reverentia, lucrum pro jactura, inediam pro copia justo Dei judicio recipit: partus est operatio, venter intentio, conceptus cogitatio. Gloria igitur Ephraim avolat a partu, a conceptu, ab utero, quando prius splendide extrinsecus viventium, et de vitae extrinseca honestate in se gloriantium inhonestatur actio, corrumpitur intentio, foedatur cogitatio,' de quo plura vers. 14.


Versus 12: BUT WOE TO THEM WHEN I DEPART FROM THEM

12. SED ET VAE EIS CUM RECESSERO AB EIS. Est gradatio: primo, enim minatus est eis, quod sobolem impediret ne nasceretur; secundo, quod natam occideret; et hic tertio, minatur eis omnimodam desolationem, indeque vastitatem et excidium, q. d. Vae eis cum eos orbabo non tantum filiis, sed et mea cura et providentia, atque a me radicabo; tunc enim invadent eos perdentque Assyrii. Nota: Est hic duplex lectio: prior בשורי besuri, per sin, quod idem est cum samech, id est cum recessero. Ita legunt et vertunt Noster, Aquila, Symmachus, Jonathan Chaldaeus Paraphrastes (quem Galatinus, lib. I De Arcan. fidei, cap. V, asserit 42 annis praecessisse Christum) qui vertit: Vae eis cum sustulero majestatem meam ab eis; R. David, R. Abraham, R. Salomon, Vatablus et alii. Posterior est בשרי besari, id est caro mea; unde vertunt: Vae eis cum caro mea ex eis. Ita Septuaginta et Theodotion, quos sequuntur Graeci, ut Cyrillus, Theodoretus, Theophylactus, Dorotheus in Synopsi, Cyrillus Hierosolymitanus, catech. 12. Quocirca Theodoretus et Theophylactus putant hic esse prophetiam de incarnatione Christi: imo Raymundus quem citat Lyranus sic legit: Vae eis, incarnatio mea ex eis, q. d. Vae nunc Israelitis cum exscindentur ab Assyriis, sed longe magis vae cum ex eis carnem ego Christus assumam: tunc enim ipsi me, licet cognatum suum, persequentur et occident, ideoque a Tito et Romanis funditus delebuntur, et in aeternum desolabuntur. Sic et Lyranus, Burgensis, Mariana, Galatinus, lib. I, cap. VIII, et Leo Castrius, qui contendunt Judaeos hunc locum corrupisse, et pro besari, id est caro mea, scripsisse besuri, id est cum recessero; idque quia Verbum incarnatum oderunt et repudiarunt.

Verum id perperam dicitur, primo: nam Christus carnem sumpsit ex Judaeis, non ex Israelitis; secundo, quia passim in Bibliis scribitur בשורי besuri, per vau, quod nequit esse in בשרי besari, id est caro mea, ut patet intuenti. Besuri ergo, id est cum recessero, legendum est, non besari, id est caro mea; tertio, quia versionem hanc Vulgatam, qua legimus, cum recessero, recepit et probavit Ecclesia a mille annis: impium autem est dicere Ecclesiam vitiata et falsa versione uti. Quocirca Cyrillus et Theophylactus aliam meliorem et Vulgatae editioni viciniorem hujus versionis Septuaginta dant interpretationem, scilicet, hanc: 'Auditis, inquit Theophylactus, Propheta minis Dei adversus Israelem precatur, ne vel ipse, vel sui contribules, et secundum carnem cognati, sint participes futurae istius irae. Idcirco inquit: Caro mea ex ipsis, hoc est extra ipsos. Longe quaeso ab ipsis removear, et ego, et caro mea, sive cognati et contribules.' Sic Apostolus Judaeos vocat carnem suam, id est cognatos, secundum carnem, Roman. XI, 14. Simili modo Cleonus in tragoedia apud Senecam, Jasonem a communi culpa coetuque eximit, dicens: Proculque vestro purus a coetu stetit.


Versus 13: EPHRAIM, AS I HAVE SEEN, WAS LIKE TYRE

13. EPHRAIM, UT VIDI, TYRUS ERAT, q. d. Ephraim, prout ego ipse vidi, par erat Tyro in opibus, prosperitate, fortitudine, munitione, ac potissime copia prolium, omnique decore et gloria, cum modo Deum coleret ejusque legem servaret, inquit Chaldaeus; quia sic vallabatur Dei auxilio, sicut Tyrus mari, ait S. Hieronymus. At quia nunc Deum relinquit, sibi suisque idolis praefidens, hinc omnem ei gloriam Deus adimet, ac praesertim filios, in quibus ipse adeo solet gloriari, dabit tum in bello pugnantes, tum post bellum victos et captos, occidendos Assyriis eorumque regi. Hunc enim vocat 'interfectorem.' Ita S. Hieronymus, Albertus, Lyranus, Vatablus et alii. Tyrus olim erat quod nunc Venetiae. De gloria Tyri dixi, Isaiae XXIII, et Ezech. XXVI. Huc accedit Vatablus, qui sic vertit et explicat: Vidi Ephraim sicut Tyrum, puta primo florentem pace rerumque copiam, mox ob idololatriam vastatum.

Secundo, Arias putat esse antithesin Ephraim et Tyri, q. d. Esto Tyrus ad Ephraim, puta ad tribum Aser, pertineret, ut patet Josue XIX, 29; tamen vidi Ephraim a Tyro toto coelo differre: vidi enim Tyrum florentissimam opibus et prolibus, Ephraim vero ei vicinum vidi utrisque orbatum et desolatum. Tertio, Aquila, Symmachus et Theodoretus pro Tyrus vertunt, petra; hanc enim significat Hebr. צור tsor, indeque urbs in petra fundata dicta est hebraice Tsor, chaldaice Tor, graece et latine Tyrus, q. d. Ephraim erat ut arx munitissima, puta ut petra et scopulus durissimus, qui fixus in terra omnes contemnit procellas, turbines et ventos, puta omnes hostium incursus; sed quia in Deum peccavit, Deus ei vires roburque adimet, ut filios cogatur tradere Assyriis mactandos. Ita S. Hieronymus. Quarto, Septuaginta pro צ legentes צ, puta pro צור tsor, id est Tyrus, צוד tsud, id est venatio vel captura, vertunt: Ephraim, sicut vidi, in venationem vel captionem praebuit filios suos, ut educeret ad interfectionem.

Nota: Deus Ephraim, id est Israeli, intentat filiorum necem et orbitatem prae caeteris aerumnis, tum quia ipse in illis gloriabatur et praefidebat, quasi ob eorum et civium copiam esset inexpugnabilis; unde eos vocavit gloriam Ephraim, vers. 11; tum quia Ephraim filiis suis abusus erat non tantum ad fastum, sed et ad idololatriam; eos enim immolaverat idolo Moloch: jure ergo iisdem a Deo spoliatur et orbatur; tum quia imitabatur fornicationem et idololatriam Gabaitarum, et parentum colentium Beelphegor. Fornicationis enim congrua et propria poena est ataxia, sive liberorum orbitas, uti dixi cap. IV, 10.


Versus 14: GIVE THEM, O LORD (the punishments and chastisements they deserve

14. DA EIS, DOMINE (poenas et supplicia quae merentur. Sed quas?) QUID (inquam) DABIS EIS? (quas poenas in particulari decet me eis imprecari, et te, o Domine, eis infligere? Utique ut filios, quos perdite amant, quibusque abutuntur, perdant, itaque summe crucientur). DA (ergo) EIS VULVAM SINE LIBERIS ET UBERA ARENTIA, q. d. Puni uxores Ephraim sterilitate, ut liberos non concipiant, aut si quos conceperint et pepererint, lactare et nutrire nequeant; ubera enim arentia sunt; sin autem eis occasionem fastus et idololatriae, quam per filios committunt, praecides, o Domine; sic pariter tolles stirpem tibi invisam. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Chaldaeus, Theophylactus, Haymo, Hugo, Lyranus et alii. Solus Arias haec in bonum accipit, quasi Deus hic poenam Israelitis decretam moderetur et imminuat, ut sensus sit: Ne Israelitae nimis crucientur, videndo filios jam maturos ab Assyriis capi et interfici; fac, o Domine, ut illi vel non concipiantur, vel concepti et nati mox tabescant et moriantur. Paulo aliter quoque Vatablus vertit, numerum sine interrogatione, sic: Da eis, Domine, quod daturus es, da eis vulvam abortientem, et ubera arentia; Arabicus Alexandrinus: Da eis, o Domine, secundum retributionem eorum; et da eis non parturientes, et mammam arentem; Arabicus Antiochenus: Ephraim vidi in statu opi... Da eis, Domine, vulvam non parturientem, et uber siccum; Syrus: Da eis, Domine, id quod das (dabis) eis; da illis matricem illiberam, et ubera arida.

Moraliter, disce hic Deum punire parentes orbitate filiorum, dum ipsi matrimonio turpiter vel prolibus superbe vel impie abutuntur ad Dei offensam; ex adverso Deum pios parentes saepe donare egregia multaque sobole. Exemplum est pia Anna, ejusque aemula Phenenna; haec enim in filiis superbiens, Annamque sterilem irridens, ab ea supplantata est; Deus enim Annae filium dedit Samuelem prophetam, ac insuper quinque alias proles, I Reg. cap. II, 1; unde ipsa gratias agens Deo carmen eucharisticum cecinit, dicens: 'Exsultavit cor meum in Domino, et exsultavit cornu meum in Deo meo; dilatatum est os meum super inimicos meos (Phehennam, ejusque filios et asseclas, mihi sterili insultantes), etc., donec sterilis (uti ego) peperit plurimos, et quae multos habebat filios, infirmata est.' Tradunt Hebraei, et ex eis S. Hieronymus, Abulensis, Vatablus et alii, Phenennae tot mortuos esse filios, quot nascebantur Annae. Celebris est apud Gentiles Niobe, quae septem filiis totidemque filiabus pulcherrimis superbiens, seque Latonae praeferens, ab Apolline Latonae filio, filiis et filiabus omnibus interfectis, orbata prae dolore attonita obmutuit, ac velut lapidescens malis diriguit, uti describit Ovidius lib. VI Metamorph., et Statius, lib. V. Sic Augustus, Tiberius, Caligula, Nero, Domitianus, Trajanus, Adrianus, caeterique pene omnes imperatores gentiles, ob libidines et fastum sobole caruerunt, neque ullum ex se tanti imperii reliquerunt haeredem.

Mystice id verius est in anima, quae ob virtutes Deique gratiam et dona, vane gloriatur et superbit, quasi illa sua sint opera, non Dei munera. Haec enim cum humilis agnosceret Deum datorem, eique gratias ageret, pulchra erat et florens rerum spiritualium copia, ut Tyrus; at jam superbiens, sibique praefidens deseritur a Deo sponso; atque ab eo semen et lac gratiae non accipit, ut opera bona parturiat; aut si acceperit et pepererit, ea lactet et nutriat: ubera enim animae arent, id est succo gratiae et spiritus destituta sunt: unde proles, id est opera bona grandescere nequeunt, sed tabescunt et evanescunt. Idem maxime locum habet in Praedicatoribus, Praelatis, Confessariis, aliisque qui animas Deo parere satagunt. Dum enim puro zelo gloriae Dei et salutis animarum id faciunt, florent filiorum spiritualium copia et fructu: dum vero se, puta plausum, lucra, aut commoda aucupantur, mox matrix eorum sterilescit, et ubera arescunt, ut nec filios in spiritu gignere, nec si quos genuerint, alere et promovere possint. Hoc est quod ait Christus: 'Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite; sic nec vos, nisi in me manseritis.' Et mox: 'Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet,' Joan. XV, 6.

Omnis enim succus vigorque gratiae, qua spiritaliter vivimus, vegetamur, crescimus, et fructificamus, derivatur a Christo quasi a radice et humo. Vide S. Gregorium, hom. 17 in Evang. Praeclare S. Bernardus, serm. 31 in Cant.: 'Ingratitudo, inquit, inimica est animae, exinanitio meritorum, virtutum dispersio, beneficiorum perditio. Ingratitudo ventus urens, siccans sibi fontem pietatis, rorem misericordiae, fluenta gratiae.' Idem, tract. De Interiori domo, cap. XXX: 'Superbia, inquit, sicut est origo omnium criminum, ita est ruina omnium virtutum. Sola superbia contra cunctas animi virtutes se erigit, et quasi generalis ac pestifer morbus omnes corrumpit.' Idem, serm. 54 in Cant.: 'Argumentum superbiae, privatio est gratiae.' Ex adverso, argumentum humilitatis, est copia gratiarum. Si quem ergo videris privari gratia et donis suis, scias eum esse superbum: si vero aliquem videris iis abundare et crescere, scito eum esse humilem. Humilitas enim est mater et conciliatrix donorum, quorum dissipatrix est superbia: Deus enim humilibus dat gratiam, quam superbis aufert.

ab eo semen et lac gratiae non accipit, ut opera bona parturiat; aut si acceperit et pepererit, ea lactet et nutriat: ubera enim animae arent, id est succo gratiae et spiritus destituta sunt: unde proles, id est opera bona grandescere nequeunt, sed tabescunt et evanescunt. Idem maxime locum habet in Praedicatoribus, Praelatis, Confessariis, aliisque qui animas Deo parere satagunt. Dum enim puro zelo gloriae Dei et salutis animarum id faciunt, florent filiorum spiritualium copia et fructu: dum vero se, puta plausum, lucra, aut commoda aucupantur, mox matrix eorum sterilescit, et ubera arescunt, ut nec filios in spiritu gignere, nec si quos genuerint, alere et promovere possint. Hoc est quod ait Christus: 'Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite; sic nec vos, nisi in me manseritis.' Et mox: 'Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet,' Joan. XV, 6.


Versus 15: ALL THEIR WICKEDNESS IS IN GILGAL

15. OMNES NEQUITIAE EORUM IN GALGAL. In Galgal enim Israelitae abjecerunt omne regimen Dei, tam politicum quam sacrum. Politicum, quia a Deo regi nolentes, in Galgal petierunt a Samuele dari sibi regem, qui proinde dedit eis Saulem. Sacrum, quia in Galgal statuerunt idola, quae, spreto Deo, coluerunt. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Hugo, Lyranus, Vatablus et alii. De Galgal vide dicta cap. IV, 20. QUIA IBI EXOSOS HABUI EOS. Hebraeum כי ki, id est quia, saepe non causam significat, sed encliticum est, et ornatus causa additur, imo subinde effectum significat. Ita capitur hic, q. d. 'Quia,' id est idcirco, ibi coepi eos odio habere et aversari. Ita Ribera, a Castro et alii. DE DOMO MEA EJICIAM EOS. Puta de templo, ut explicat Chaldaeus, vel potius de terra sancta, quae tota erat quasi una domus et familia Dei, in qua sub ejus alis et protectione securi et felices degebant Israelitae, quasi filii sub parentis cura, unde in ea habebant nomen Israelis et populi Dei: ibi quoque Deus suos Prophetas, quasi paterfamilias ad eos erudiendos et formandos mittebat. 'De domo ergo mea ejiciam eos,' ut alieni a me abeant captivi ad gentes, et idola quae coluerunt. Ita S. Hieronymus, Theophylactus, Lyranus, Arias et alii.

NON ADDAM UT DILIGAM EOS. Id est, non amplius diligam eos, ut vertit Vatablus. Nam, ut sequitur, et ut ait S. Hieronymus: 'Abjecit eos Deus omnium Prophetarum, quia non audierunt eum; et vagi erunt in nationibus, non habentes altare, non sedem, non principem, donec ad Christum convertantur.' OMNES PRINCIPES EORUM RECEDENTES, q. d. Omnes reges Israel a primo Jeroboam usque ad ultimum Hosee, a Deo ad vitulos aureos recesserunt.


Versus 16: EPHRAIM IS STRICKEN, THEIR ROOT IS DRIED UP

16. PERCUSSUS EST EPHRAIM, RADIX EORUM EXSICCATA EST. Comparat Ephraim arbori, prius frondibus et fructibus luxurianti, postea percussae aurugine et arescenti, quod radix ejus siccata sit, ideoque fructum producere non valenti, q. d. Ephraim, id est populus Israel, instar arboris percussae et arescentis in radice, paucos vel nullos proferet fructus, id est filios. Patet ex sequenti. Unde Chaldaeus vertit: Domus Israel similis est arbori, cujus radix uredine percussa est deorsum, et siccatur folium ejus sursum, fructum non faciet. Porro radix Israel accipi potest fecunditas illi a Deo indita, cum Ruffino et Lyrano, vel regia potestas, sive reges et principes, cum Theodoreto et Theophylacto. Hi enim instar radicis sustentabant, et vegetabant totum populum. Unde Arias apposite: Radix, inquit, est rex, truncus est regia tribus Ephraim, folia et rami caeterae novem tribus, q. d. Ultimus Samariae rex (qui est quasi radix), puta Hosee, cum Samaria, totaque tribu Ephraim, quae est quasi truncus arboris, vastabitur a Salmanasar: unde ab eodem mox vastabuntur caeterae omnes (quae sunt quasi rami) ut plane arescat, utpote siccata radice, regnum et respublica Israel; adeo ut, etiamsi aliquos 'genuerint, interficiam amantissima,' vel, ut Vatablus et alii vertunt, desiderabilia, uteri eorum, id est charissimos filios, qui erant eorum desiderium et deliciae; unde Chaldaeus vertit: Interficiam viscerum eorum pulchritudinem. Proles enim sunt parentum pignora, et quasi viscera.

Mystice, radix regni et reipublicae est Deus; hic enim regnum et rempublicam sustentat, auget, florere et fructificare facit. Ita S. Hieronymus, qui rursum per radicem accipit Patriarchas Israelis, puta Abraham, Isaac et Jacob. Hi enim licet in se vivi, aridi tamen, et quasi mortui erant suae soboli degeneri, puta Israelitis idololatris; quia eos aversabantur, nec eos merito et prece sua juvabant.


Versus 17: MY GOD (not theirs) WILL REJECT THEM, BECAUSE THEY DID NOT LISTEN TO HIM, AND TH...

17. ABJICIET EOS DEUS MEUS (non illorum): QUIA NON AUDIERUNT EUM: ET ERUNT VAGI IN NATIONIBUS. Hoc est quod deplorat Jeremias Thren. I, 8: 'Peccatum (fornicationis spiritualis, puta idololatriae: loquitur enim de Jerusalem quasi de virgine meretricante) peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est,' q. d. Aetherei scelus hoc aegre tulit ira mariti, Inque suam vetuit te remeare domum. Inde vaga, huc illuc incertis sedibus erras: Nulla tibi domus est, cum sit ubique domus.