Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, comparat Israelem viti frondosae, sed fructibus vacuae, quod Dei opibus abusus sit ad augendum cultum idolorum, ideoque minatur ei excidium, quodque idolum ejus, puta vitulus aureus, deferetur munus regi ultori, scilicet regi Assyriorum; tantasque strages et aerumnas, ut dicturi sint montibus: Operite nos; et collibus: Cadite super nos. Additque id jure fieri, quia priscum est hoc Israelis peccatum, puta ex diebus Gabaa, in quo pertinaciter persistit, quod non nisi excidio exstirpari potest. Secundo, vers. 11, comparat eum vitulae amanti trituram, id est, fruges et opes, unde ait: Hactenus arastis impietatem, iniquitatem messuistis; nunc sapite, ac seminate in justitia, ut metatis in ore misericordiae. Deinde hortatur ut novale cordis sui innovent, et praeparent ad gratiam quam afferet Christus, justitiae doctor ac dator. Denique, vers. 14, si in impietate perstent, minatur quod Bethel, id est, idola Bethel perdent eos sicut Beth Arbel, id est, domus Gedeonis, perdidit Salmana cum Madianitis.
Textus Vulgatae: Osee 10:1-8
1. Vitis frondosa Israel, fructus adaequatus est ei: secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, juxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris. 2. Divisum est cor eorum, nunc interibunt: ipse confringet simulacra eorum, depopulabitur aras eorum. 3. Quia nunc dicent: Non est rex nobis: non enim timemus Dominum: et rex quid faciet nobis? 4. Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis foedus: et germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri. 5. Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae: quia luxit super eum populus ejus, et aeditui ejus super eum exultaverunt in gloria ejus, quia migravit ab eo. 6. Siquidem et ipse in Assur delatus est, munus regi ultori: confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in voluntate sua. 7. Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae. 8. Et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israel: lappa, et tribulus
Versus 1: Israel is a luxuriant vine, fruit is equal to it: according to the multitude of ...
1. VITIS FRONDOSA ISRAEL. — Pro frondosa hebraice est בֹּקֵק bokek, id est evacuans; quia scilicet se totam in frondes effundit, in easque succum suum exhaurit et evacuat, ut nil, vel parum supersit quod in fructus et uvas transferat. Unde Chaldaeus et Vatablus vertunt: Vitis vacua, vel dissipata, id est succo carens et humore. Sic Nahum II, 2, dicitur: «Vastatores dissipaverunt eas;» hebraice eleganter bekakim bokekim, id est evacuatores evacuarunt eos, hoc est praedatores praedati sunt eos. Hinc et «Aquila,» ait S. Hieronymus, bokek interpretatus est εὔφορον, quam nos aquosam vel udo possumus dicere, eo quod vini perdat saporem: Symmachus, ἰλιγγιῶσαν, quae tota in frondibus creverit; vites enim quae putatae a vinitore non fuerint, in flagella (id est palmites) frondesque luxuriant, et humorem quem debuerant in vina mutare, vana frondium et foliorum ambitione disperdunt. Talis fuit Israel crescens in multitudine populorum, et non reddens fructus agricolae Deo.»
Addit deinde aliam, imo contrariam interpretationem: «Vitis, inquit, frondosa, sive juxta Septuaginta, εὐκληματοῦσα, id est bonas habens propagines et flagella fructifera, multos botros attulit; et uvarum fecunditas ramorum magnitudinem coaequavit, sed haec quae prius talis erat antequam offenderet Deum, postea abundantiam fructuum vertit in offensae multitudinem; ut quanto plures haberet populos, tanto plura aedificaret altaria, et abundantiam terrae numero vinceret idolorum.» Haec deinde more suo tropologice apposite adaptat haereticis: hi enim similes, imo pejores sunt idololatris.
Ratio hujus diversae, imo contrariae versionis et explicationis est, quod bokek idem sit quod evacuare se. Jam autem vitis se evacuare potest in frondes solas (ita ut nil, vel parum possit suppeditare fructibus et uvis), aut partim in frondes, partim et magis in uvas, itaque erit frondosa, simulque fructifera. Sic Israel olim tempore Patriarcharum erat fructifer, id est affluebat tum uvis et fructibus, aeque ac humeribus, juxta illud Psalm. LXXVIII: «Extendit palmites suos a mari usque ad mare,» tum pietate, Dei cultu, bonisque operibus: ita S. Hieronymus, Haymo, Hugo, Lyranus et alii. Sic ait Isaias cap. v, 7: «Vinea Domini exercituum, domus Israel est: et vir Juda germen delectabile;» unde «fructus adaequatus est ei,» id est fructus ejus respondit palmitum, id est familiarum, multitudini; tot tulit fruges, quot numero incolarum alendo sufficerent.
Verum prius verisimilius est; bokek enim proprie evacuantem se, id est vacuam et evanidam significat, ut vertit Symmachus, Aquila, Chaldaeus et Vatablus, quin et Septuaginta. Nam κλῆμα idem est quod bonos habens palmites, surculis luxurians: κλήματα enim a Theophrasto, Columella et aliis vocantur palmites et pampini vitis, vel fasciculus sarmentorum vitis; unde ex eo fiebant κλημάτια, id est virgae centurionales, quibus scilicet centuriones caedebant milites delinquentes. Hinc Macrobius vocat vitem centurionalem: lege enim Romana sancitum erat, ut cives non virgis caederentur, sed sarmentis vitis, teste Livio lib. LVII. Huc facit quod Plutarchus in Apophthegm., et ex eo Valerius Maximus, lib. VI, cap. iv, scribunt, Popilium Laenam a Romanis missum ad Antiochum Epiphanem, ut eum juberet recedere ab Ægypto, nec pugnare in Ptolemaeos, cum Antiochus moram faceret, deliberans quid esset responsurus, Antiochum κλήματι, id est virga, circumscripsisse, eique dixisse: Non exibis hoc circulo, nisi responsum des mihi et Romanis; κλήματα ergo idem est quod frondosa et pampinosa.
Itaque de hac vinea in frondes evanescenti, id est de Israele in opes bonaque terrae effuso, ait: «Fructus adaequatus est ei,» id est eum fructum tulit, quem promittebat pampinorum et sarmentorum lascivia, scilicet nullum verum et solidum, quia totus abiit in frondes et surculos, totus terrenis bonis inhians, iisque et prolibus luxurians, atque ea idolis accepta referens sprevit Deum, itaque nullum pietatis, timoris Dei et sanctitatis fructum dedit; non uvas religionis, sed labruscas protulit idololatriae; ita S. Hieronymus, Vatablus, Arias, Prado in Ezech. cap. xv, 2; fructus enim respondens et adaequatus viti frondosae, sunt frondes et labruscae. Unde Vatablus vertit: Ponetne vel afferetne fructum? q. d. Non, nisi foliatum et futilem; alii vertunt: Fructus mentietur illi, id est fallet eum et frustrabit sua spe. Hebraeum enim ישוה ieschavve, id est adaequatus est, si a שוא schave, id est mendacium, deducatur, significat mentietur. Aliter Arabicus Alexandrinus vertit: Vitis florida habens ramos est Israel: multi sunt fructus ejus in templis earum, puta multae in idolis victimae et impietates; Arabicus Antiochenus: Israel quasi vitis fertilis, et fructus ejus facilis est ei; Syrus: Vitis pampinorum (pampinosa) Israel, quae fecit fructus secundum multitudinem fructuum ejus, multiplicaverunt altaria. Juxta hoc Sanchez sic explicat, q. d. Israel quasi vitis, uti frondes, ita et fructus multos protulit, et opibus abundavit, sed has omnes suis idolis impendit, plures impensurus, si plures habuisset. Alii, q. d. Vitis evacuat, id est dementat Israelem. Nam «fornicatio et vinum auferunt cor,» cap. IV, 11. Sic Jeremias, cap. LI, ait, iebokeku, id est evacuabunt terram ejus. Chaldaeus haec ad captivitatem refert; vertit enim: Vitis vastata est Israel, quae erat plantata cum legem exsequeretur: et fructus respondet ei. Nam opera ejus mala facient ut exsulet. Vitis ergo vastata similem fructum feret, scilicet exsilium et captivitatem.
Allegorice, vinea est Ecclesia, et tropologice anima quaevis fidelis, idque primo, quia antiquis, et variis praesertim Patriarchis, potissimum praedium erat vinea. Ita Noe mox a diluvio plantavit vineam, Gen. cap. ix, 20. Sic Deus Israelitis in terra promissa promisit vineta, Deuter. cap. vi, 11. Sic sponsa, Cant. viii, 12, haereditatem suam vocat vineam: «Vinea, ait, mea coram me est,» q. d. Mihi carissima est et vicinissima, in ea vel juxta eam dego, illa oculis meis semper obversatur. Solebant enim veteres, uti et moderni, in atrio domus ad januam plantare vineam, ad umbram et ad amoenitatem. Est enim vinea quid medium inter hortum et agrum: nam hic quaestuosus est, ille deliciosus; vinea est quaestuosa et deliciosa.
Secundo, quia vinea maxime fructifera est, tum quia vinum fert, quod Deum laetificat et homines, Judic. cap. ix, 13; tum quia nulla arbor vite feracior, si ejus tenuitatem spectes; tum quia multae vineae bene excultae copiosum dant fructum, uti fuit illa de qua Cato, quae ex singulis jugeribus dabat decem vini culeos. «Efficaci exemplo, ait Plinius lib. XIV, cap. IV, non maria plus temerata conferre mercatori, non in rubrum littus Indicumve merces petitas, quam sedulum ruris larem.» Hinc Sapientia sese praedicans: «Ego, ait, quasi vitis fructificavi,» Eccli. cap. xxiv, 23. Talis vitis fuit S. Polycarpus, discipulus S. Joannis Apostoli, christianorum in Asia doctor, pater, et dux ad martyrium, de quo proinde vere Poeta: Fructificas, Polycarpe, Deo, more, ore et amore: A fructu merito nomen et omen habes.
Nimirum polycarpos poscit, amat et provehit Deus, non polyphyllos; fructiferos, non frondosos. Denique vinum quod profert vitis, ita vires hominis reficit et recreat, ut non tantum lac senum, sed lignum vitae, imo vita hominis dici possit.
Tertio, quia vinea jucundissima est, sive ordines vitium, sive pampinos, sive botros vernantes et rubescentes spectes. Quocirca sponsa sponsum ad ambulandum per vineam invitat in Canticis. Denique musti ex uvis recens expressi tanta est vis, ut lagenas et vasa saepe diffringat, ut homines non tantum ebrios, sed et mentis impotes, et quasi amentes efficiat.
Ita Ecclesia et anima fidelis, primo, est praedium Deo charissimum; secundo, fertilissimum bonorum operum; tertio, amoenissimum; quarto, efficacissimum: licet enim exterius instar ligni vitis sit vilis et despecta, interius tamen habet succum vivificum, puta spiritum Christi, quo languidi et quasi emortui reviviscunt, incalescunt, aliosque Dei amore inflammant ad ardua virtutum opera. Hoc ergo est vinum germinans virgines, id est castos et immortales: virgo enim, vivido roseoque colore florescens, juventae nunquam senescentis et immortalis vitae est symbolum; ita Prado loco citato. Et S. Bernardus, serm. 63 in Cant.: «Viro sapienti, ait, sua vita vinea est, sua mens, sua conscientia: nil quippe incultum desertumve in se sapiens derelinquet.» Et mox: «Cui virtus vitis, cui actio palmes, cui vinum testimonium conscientiae, cui lingua torcular expressionis, sermo, cogitatio, conversatio, et si quid aliud est ex eo, quidni totum Dei agricultura, Dei aedificatio est, et vinea Domini sabaoth?» Vinea ergo haec non tantum frondosa, sed et florens, fructifera et vinosa est. Idem, serm. 65, Ecclesiam vocat «vineam grandem nimis,» Domini plantatam manu, redemptam sanguine, rigatam verbo, propagatam gratia, fecundatam spiritu. Et serm. 60: «Si vineae animae flos, opus, odor opinio est, fructus quid? martyrium. Et vere fructus vitis, sanguis est martyris. Quidni mustum rubens, probatum, pretiosum, plane de vinea Sorec, torculari
passionis expressum?» Denique vide eumdem lib. De Passione Domini, qui totus est de mystica hac vite et vinea. Explicans enim illud Joan. cap. xv: «Ego sum vitis vera,» docet Christum esse veram vitem, cujus proinde praecisionem, circumfossionem, vincula, culturam et speciem Christo accommodat. Deinde, cap. viii et seq., septem vitis hujus folia mystica recenset; mox cap. xvi, ejusdem flores: «Habuit, inquit, vitis ista vera non unius, sed omnium florum speciem, violam humilitatis, lilium castitatis, rosam patientiae et charitatis, et florem abstinentiae, quem crocum appellamus.» De his dicitur in Cant.: «Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.» Et: «Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.»
SECUNDUM MULTITUDINEM FRUCTUS SUI MULTIPLICAVIT ALTARIA. — Fructus vocat frondes; non enim uvas, sed frondes proferebat haec vitis, uti paulo ante dixi: per frondes intelligit filiorum frugumque copiam, q. d. Quanto plures habebat cives et opes Israel, tanto plura aedificavit idola et altaria; quia instar vitis frondosae, in ea totus effluxit: ita S. Hieronymus, Theodoretus, Theophylactus, Chaldaeus, Lyranus et Vatablus. In Hebraeo est elegans paronomasia inter טוב tob, et הטיבו hetibu, q. d. Secundum bona terrae fecerunt bona idolis, quasi earum largitoribus, ut quo plus bonorum ab iis se accipere putabant, eo plus iis impenderent. Sic ait de deo frugum Virgilius, eclog. VII: Nunc te marmoreum pro tempore fecimus, at tu, Si foetura gregem suppleverit, aureus esto. Hoc est quod subdit hic Propheta: «Juxta ubertatem terrae exuberavit simulacris.» Ita impii Deo reddunt mala pro bonis, et beneficia vertunt in maleficia, ac fruges in gladios, divitias in vitia, quibus contra auctorem eorum pugnant pro diabolo.
Versus 2: THEIR HEART IS DIVIDED. — The Hebrew has: he divided their heart
2. DIVISUM EST COR EORUM. — Hebraeum, divisit cor eorum; Septuaginta, divisit corda sua, quia scilicet Israel, puta Samaritae, separarunt mentem suam, primo, a Deo Deique lege, ait Chaldaeus et Theophylactus; secundo, a sese invicem, q. d. Animis et odiis inter se dissident, dum hi haec, illi illa idola, alii alia inducere conantur. Ita S. Cyrillus, Theodoretus, Albertus et Hugo. Simili modo inter haereticos perpetua videmus schismata et jurgia, quae parit superbia. Cum enim fastu tumeant, nolunt aliorum haereses sequi esseque eorum discipuli; sed ipsi novorum dogmatum auctores et magistri esse satagunt. Porro Hugo putat hic notari schismata inter Juda et Israel, sive inter Roboam et Jeroboam, ac consequenter inter Deum et vitulos aureos: hos enim coluit Israel, illum Juda. Verum hoc remotius est: vicinius S. Hieronymus, Haymo et Albertus putant hic significari schisma inter Hosee ultimum regem Israel, et populum, dum populus vitulos, rex Deum colendum censeret: sed hujus schismatis in Scriptura nulla est mentio, imo de Hosee rege dicit IV Regum, cap. xvii, 2: «Fecitque malum coram Domino,» quia, ut videtur, coluit vitulos aureos, non Deum. Tertio: «Divisum est cor eorum in seipsis,» dum partem ejus Deo, partem idolis dare volunt. Cupiunt enim tam Deum, quam idolum colere, ut utrumque habeant propitium, ut patet IV Regum, cap. xvii, 33. Ita Lyranus. Sic Romani colebant deos omnium gentium, ut omnes haberent propitios et faventes, ne, si quem negligerent, eum contra se concitarent; uti Trojani, colendo Venerem, concitarunt contra se Junonem, uti narrat Virgilius I Aeneid. Putabant enim inter deos esse lites et bella, uti sunt inter homines.
NUNC INTERIBUNT, — q. d. Idcirco jamjam exscindentur et desolabuntur, ut vertunt Septuaginta; divisio enim et schisma est causa ruinae et interitus. Verum enim est illud Christi: «Omne regnum in se divisum desolabitur.» Secundo, cum Chaldaeo, Aria et Vatablo verti potest: Nunc delinquent, q. d. Insigne delictum et enorme flagitium est, haec cordis eorum divisio a Deo et proximis, imo a seipsis. Hebraeum enim אשם ascham et delinquere, et desolari, sive exscindi et interire significat.
IPSE, (scilicet Deus), CONFRINGET (per Assyrios) SIMULACRA EORUM — Israelitarum. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Theophylactus, Albertus et Vatablus. Hebraei enim saepe suppositum subticent, et ex circumstantiis subintelligendum et supplendum relinquunt. Secundo, «ipse,» id est ipsum, scilicet cor divisum: לב leb enim, id est cor, Hebraeis est masculini generis, aeque ac ipse: vel certe ipse, scilicet Israel, qui divisit cor suum, ut habent Hebraea, q. d. Ipse dissensus animorum, ipsa discordia, ipsa schismata et factiones perdent eos, tradentque hosti, qui simulacra, aeque ac domos et urbes eorum evertet. Ita a Castro. Unde sequitur:
Versus 3: For now they shall say: We have no king, etc
3. Quia nunc dicent: Non est rex nobis, etc. — q. d. Cum viderint adventare Assyrios, ac Samariam obsidere, nec Hosee regem suum posse eis resistere, tunc dicent: Non est rex qui nos possit tueri; rex noster perinde est, ac si non esset rex, idque juste accidit nobis, quia non timemus, nec colimus Dominum, sed idola. Deo enim, qui est Rex regum et Dominus dominantium, irato, quis mortalis rex juvare et salvare poterit? Ita Lyranus et Vatablus. Unde secundo, S. Hieronymus, Theodoretus et Albertus exponunt, q. d. Cum Hosee rex capietur ab Assyriis, dicet Israel: Jam orbati sumus rege, quia Deum regem regum reliquimus. Tertio, a Castro, q. d. Deus
qui solet nos regere, esseque rex noster, nos deseruit, quia non colimus eum: quid ergo opis nobis conferet Hosee rex miser, et ruinae proximus? Denique Hugo et Arias exponunt, q. d. En regnum Israel quod invito Deo instituimus, jam succisum est, quia Deum non timuimus. Quid ergo illud nobis profuit, aut proderit, quod nos secum trahit in ruinam?
Moraliter, discant hic respublicae et reges omnem eorum potentiam esse imbellem et invalidam, nisi Dei cultu et ope fulciatur. Hoc professus est Salomon, III Regum, cap. II, 24: «Vivit, ait, Dominus, qui firmavit me, et collocavit me super solium David patris mei.» Et Davidi ait Deus, Psalm. LXXXVIII, 36: «Semel juravi in Sancto meo, si David mentiar: semen ejus in aeternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo.» Quocirca David moriens Salomoni haec ultima dedit monita: «Observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis ejus, etc., ut confirmet Dominus sermones, quos locutus est de me, dicens: Si custodierint filii tui vias meas, et ambulaverint coram me in veritate in omni corde suo, et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israel.» Quinimo Moses moriturus, ex ore Dei de regibus ita sanxit, Deuter. cap. XVII, 18: «Postquam sederit (rex) in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium, etc., legetque illud omnibus diebus vitae suae, ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba, et caeremonias ejus, etc., ut longo tempore regnet ipse, et filii ejus.» Hoc ipsum aeterna Sapientia edicit, Prov. VIII, 15: «Per me reges regnant.» Hinc de Josaphat pio rege dicitur II Paral. XVII, 3: «Fuit Dominus cum Josaphat, quia ambulavit in viis David patris sui, etc. Confirmavitque Dominus regnum in manu ejus, etc., factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria.» Hac de causa Agapetus recte monuit Justinianum Imperatorem, uti refert Baronius tom. VII in Justin.: «Sceptrum, inquit, imperii cum a Deo susceperis, cogitato quibusnam modis placebis ei qui id tibi dedit, cumque omnibus hominibus ab eo sis praelatus, prae omnibus eum honorare festina.»
Viderunt idipsum Gentiles. Scribit Plinius De Viris illustr. cap. II, Numam Pompilium, secundum Romanorum regem, ferum populum «religionis institutione et utilibus legibus domuisse, suumque regnum ita firmasse, ut pendente ejus regno nemo illi bellum moverit.» Apud Livium, lib. XLIV, est illa vox Caii Marcii: «Favere pietati fideique deos, per quae populus Romanus ad tantum fastigii pervenit.» De Agesilao Spartanorum duce ita scribit Xenophon in ejus laudibus: «Existimabat divina auxilia non minus in hostibus quam in amicis comparandis prodesse.»
Versus 4: YOU SPEAK WORDS OF A USELESS VISION
4. LOQUIMINI VERBA VISIONIS INUTILIS. — Legit Interpres דברו dubberu in imperativo, id est loquimini; jam legunt דברו dibberu in praeterito, id est locuti sunt. Chaldaeus vertit in praesenti, loquuntur verba violenta; quia Hebraei carent praesenti, et pro eo utuntur praeterito. Rursum pro visionis inutilis, hebraice אלות שוא aloth schav, id est juramenti mendacii, vel futilis et inutilis. Solebant enim Prophetae suas visiones, sive prophetias confirmare juramento, dicendo: «Vivo ego, dicit Dominus,» id est, juro per vitam meam; aut potius se diris devovendo, dicere: «Haec mihi faciat Deus, et haec addat, si mentior.» Hebraeum enim aloth significat juramentum exsecratorium, maledictionem et imprecationem tristium. Talis ergo visio et prophetia vocatur ala, id est exsecratio, quia fiebat cum exsecratione. Sensus est ergo, q. d. Loquimini sane, et jactate verba pseudoprophetarum, qui afferant suas visiones, easque jurando et pejerando confirmant, sed mendaces et futiles. Pollicentur enim omnia prospera, nec timendos esse Assyrios, sed mentiuntur et decipiunt vos, aguntque in ruinam. Est ironia: ridet enim et subsannat eos, quod falsis prophetis et seductoribus fidem habeant in suam perniciem: loquuntur enim visiones, sed futiles et mendaces, puta non Dei oracula, sed cerebri sui somnia. Ita S. Hieronymus, Haymo, Hugo et alii.
FERIETIS FOEDUS. — Haec sunt «verba visionis inutilis,» seu oracula pseudoprophetarum. Dicebant enim: «Ferietis,» vel ferite «foedus,» scilicet cum diis vestris, aeque ac regibus, jurando et devovendo vos diris, si unquam eos eorumque schisma deseratis, et ad Deum domumque David in Jerusalem et templum redeatis: ita Vatablus, Arias et Clarius; secundo, ferite foedus cum Assyriis, aut cum Ægyptiis: si hoc feceritis, omnia erunt vobis secura et prospera. Ita ipsi. At fallunt: nam instat vobis amaritudo captivitatis. Unde de ea subdit:
ET GERMINABIT QUASI AMARITUDO JUDICIUM SUPER SULCOS AGRI. — Pro amaritudo hebraice est ראש rosch, quod significat venenum, amaritudinem, resque venenatas et amarissimas, uti est fel, virus serpentum (unde Chaldaeus vertit: Caput serpentum maleficorum), colocynthides, absinthium, etc. Septuaginta vertunt, germen, scilicet amarum et noxium. Sensus ergo est, q. d. «Judicium,» id est supplicium Israelis, «germinabit,» et prodibit «quasi amaritudo,» id est amarae et noxiae herbae, v. g. absinthium, «super sulcos agri,» ubi copiosius germinant, utpote terra sulcata et elaborata, q. d. Uti noxiae herbae copiose germinant in terra culta; ita copia suppliciorum germinabit in Israel, qui in agro tam terrae quam cordis duxit sulcos non pietatis, sed impietatis: hisce enim cor suum sulcavit, id est studiose et data opera peccavit, sculpendo et colendo idola, ac Deum Deique legem et minas spernendo; idque ex eo quod credidit pseudoprophetis dicentibus eum, si id faceret, foedusque cum idolis feriret, tutum et securum fore. Ita Theodoretus, Theophylactus, Arias, Vatablus et S. Hieronymus, qui et ad litteram de hac amaritudine supplicii: «Ut qui seminaverunt copiose in gaudio, copiose metant in lacrymis; qui riserunt, fleant; qui habuerunt consolationem, lugeant.» Alludit ad minas et exsecrationes Mosis, Deut. cap. XXIX, 18: «Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cujus cor aversum est hodie a Domino: ut vadat et serviat diis illarum gentium, et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem. Cumque audierit verba juramenti hujus, benedicat sibi in corde suo, dicens: Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei. Et Dominus non ignoscat ei: sed tunc quam maxime furor ejus fumet.» Imo hasce minas in Israele jam implendas Osee hic praedicit. Secundo, «judicium,» id est vindicta, «super sulcos agri,» accipi potest sterilitas inducta agris, q. d. Deus puniet vos agrorum sterilitate, ut, licet sulcati et seminati, non proferant segetem, sed potius spinas, tribulos, lolia, herbasque amaras et venenatas.
Versus 5: THE INHABITANTS OF SAMARIA HAVE WORSHIPPED THE CALVES OF BETHAVEN
5. VACCAS BETHAVEN COLUERUNT HABITATORES SAMARIÆ. — «Bethaven» est Bethel. Bethel enim, id est domus Dei, dicta est, ob visum ibi a Jacobo Deum scalae innixum. Eadem deinde dicta est Bethaven, id est domus iniquitatis, vel idoli, ob vitulos aureos quos ibi adorandos proposuit Jeroboam. Vaccas ergo, sive juvencas, vocat Osee vitulos. Unde Septuaginta hic vertunt, vitulum; et de eo mox sequitur: «Quia luxit super eum (vitulum) populus.» Pro quo nota: Vitulus hic fuit Apis, sive Serapis, deus Ægyptiorum. Hunc enim cum Ægyptiis coluerunt Hebraei degentes in Ægypto, ideoque Deus, ut eos ab hoc idolo avelleret, jussit Mosi ut eos educeret ex Ægypto in Sina: ubi cum Moses, accepturus legem, diutius cum Deo haereret in monte, mox populus volens redire in Ægyptum, Apin, puta vitulum aureum, quasi ducem vice sibi conflavit, Exod. cap. XXXII, 4. Eumdem renovavit et revocavit Jeroboam, faciens schisma a Deo et a domo David: lege historiam III Reg. cap. XII, 28.
Porro Jeroboam non unum, uti videtur velle S. Hieronymus, Haymo, Rupertus, Hugo et Lyranus, sed plures erexisse vitulos patet, tum, lib. III Reg. cap. XII, 28, tum quia hic eos vocat vaccas in plurali. Vacca ergo Bethaven, sunt duo vituli aurei, quos fecit Jeroboam, unumque posuit in Bethel, alterum in Dan. Dan ergo, aeque ac Bethel, vocatur hic Bethaven, id est domus idoli. Nota: Scriptura hos deos nunc vocat vitulos, nunc vitulas, vel vaccas. Primo, quia Patres quos citavi Exod. cap. XXXII, vers. 4, docent eos non fuisse integros vitulos, sed tantum capita vitulina, ita ut Aaron Hebraeis tantum conflaverit caput vituli: unde an is mas esset, an femina, puta an vitulus, an vitula, vix dignosci poterat. Secundo, quia valde verisimile est, si e capite sexus dignosci poterat, fuisse vitulas potius quam vitulos, tum quia Herodotus lib. II id docet: «Boves mares, inquit, eosdemque mundos, ac vitulos universi Ægyptii immolant; feminas eis immolare non licet, utpote Isidi consecratas. Nam Isidis simulacrum muliebre est, bubulis praeditum cornibus, quemadmodum Io Graeci describunt, bovesque feminas omnes itidem Ægyptii venerantur ex omnibus pecudibus longe maxime;» tum quia hebraice vocuntur עגלות eglot feminino, id est vitulae, ut vertunt Septuaginta, III Reg. cap. XII, 28, ac Josephus, lib. VIII Antiq. cap. III; sive vaccae, uti vertit Noster hic. Vaccas ergo novellas accipe, id est vitulos aut potius adultas; vitulus enim, uti et bos, asinus, equus, ovis, camelus, et cetera animalium nomina utrumque sexum, puta tam feminam quam marem significant. Haec sententia valde probabilis est: contraria tamen, scilicet fuisse vitulum potius quam vitulam, non est improbabilis, eamque videntur sequi S. Hieronymus, Rupertus, Vatablus et Arias. Ratio est, quia passim vocatur vitulus; hic tantum vocatur vacca ad irrisionem. Apis ergo, sive Serapis, erat bos, vel vitulus corpore nigro, candida fronte, habens in tergo albam notam vel maculam, uti dixi Exod. cap. XXXII, 4.
Tropologice, peccator qui carni, abdomini, ventri et veneri indulget, colit vitulos et vaccas Bethaven, cum iisque vitulatur, fitque quasi vitulus. Sicut enim vituli et vaccae stupidi sunt, petulci, jugum subeunt, terram aratro subigunt, et collum oneri supponunt; ita et carnales stupidi sunt mente, lasciviunt, labores maximos subeunt, ut suis deliciis fruantur, onera gravissima
et pene importabilia suscipiunt, toto pascuntur, totique in terram et terrena projecti sunt. COLUERUNT. — Hebraice est יגורו iaguru, id est timuerunt, hoc est coluerunt et venerati sunt, ut vertit Noster, Chaldaeus et alii; nam primus in orbe deos fecit timor. Hinc in Scriptura timor Dei significat venerationem et cultum Dei. Timor ergo hic est reverentia Dei. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Theophylactus et alii.
Aliter Vatablus, Arias, Pagninus et Clarius, q. d. Samaritae, videntes ab Assyriis vastari Bethel et vitulos suos, pavebunt, timentes quod et ipsimet propediem simili clade vastabuntur. Septuaginta vertunt, morati sunt; גור gur enim significat proprie peregrinari, morari, degere; inde גר gher est peregrinus, et quia peregrini peregre, apud exteros et incognitos sunt timidi et pavidi, hinc significat quoque timere, pavere. Vertunt ergo Septuaginta: Apud vitulum degentur, pro ita legunt ipsi per crasin morabuntur habitatores Samariae. Hanc et Vatablus vertit: Ad vitulas Bethaven concurrent Samaritae.
QUIA LUXIT SUPER EUM POPULUS EJUS (eum, scilicet vitulum, ut vertunt Septuaginta; itaque quas ante vaccas vocavit hic, eundem vocat vitulum ob causas jam dictas: et quia voluit substantiam tantum idoli, non sexum, non numerum significare, scilicet quod esset bos, sive vitulus, non equus, non hircus, non aries). Sensus ergo est: «Luxit,» id est lugebit, populus super vitulum, deum suum, cum scilicet videbit eum ab Assyriis capi, et captivum avelli in Assyriam. Lugebunt. ET AEDITUI (puta sacerdotes et custodes vituli ejusque templi, qui antea) EXULTAVERUNT IN GLORIA EJUS (cum ipse ab omnibus coleretur), QUIA (gloria hac vituli) MIGRAVIT AB EO.
Versus 6: FOR IT TOO (the calf) WAS CARRIED INTO ASSYRIA, A GIFT TO THE AVENGING KING
6. SIQUIDEM ET IPSE (vitulus) IN ASSUR (Assyriam) DELATUS EST, MUNUS REGI ULTORI. — Septuaginta: Et ipsum vinctum duxerunt xenia regi, q. d. Vitulum hunc captivum, quasi munus et xenium insigne obtulerunt Assyrii regi suo. Nota primo: To quia hic non causam significat, sed eventum; hebraeum enim כי ki saepe tantum consequentiam et ornatus causa additur, idemque valet quod hinc, hac de causa, idcirco. Secundo, post aeditui, more Hebraeo subauditur relativum אשר ascher, id est qui. Tertio, regem Assyriorum vocari ultorem, id est vindicem; Symmachus, id est praesidem et defensorem, ob causam quam dedi cap. v, 13. Allegorice Tertullianus, lib. IV Contra Marcion. cap. XLII: «Oseas, inquit, de Christo prophetavit: et vinctum eum ducent xenia regi;» quod scilicet Pilatus eum misit ad Herodem: sed perperam; donum enim hoc fuit idolum, puta vitulus aureus, qui nequit esse typus Christi.
CONFUSIO EPHRAIM (Ephraimitas, id est Israelitas, sive Samaritas) CAPIET, ET CONFUNDETUR ISRAEL IN VOLUNTATE SUA. — Hebraice, a consilio suo, ut vertunt Septuaginta, Vatablus et alii. Quaeres, quaenam haec confusio, quae voluntas, quodnam consilium? Primo, S. Hieronymus, Theodoretus, Theophylactus, Haymo et Hugo: «Tradunt, inquiunt, Hebraei vitulos aureos a sacerdotibus furto esse ablatos, et pro his aereos et deauratos repositos. Cum igitur lugeret populus tempore captivitatis et angustiae, etiam vitulos aureos inter munera caetera Assyriis regibus, et maxime regi Sennacherib, ab Israel esse directos; exsultabant aeditui quod fraus eorum nequaquam posset argui et deprehendi. Et hoc est quod ait: 'Aeditui ejus, scilicet vituli, super eo exultaverunt in gloria populi,' hoc est, in vitulo quem habebant pro gloria, quia migrasset ab eo, id est a populo, et translatus esset ad Assyrios. Siquidem ipse delatus est munus regi ultori, statimque sequitur: Confusio quae eos, etc. Deprehensa enim fraus vitulorum deauratorum regi Israel litteris indicatur, unde se placere existimaverunt, inde vel maxime confundentur et offendent eos quibus munera miserant, existimatum non furto subtractos, sed fraude regem atque consilio hoc esse perfectum.» Additque S. Hieronymus: «Legimus IV Reg. cap. XV, 19, regem Israel Manahem regi Assyriorum Phul mille talenta argenti misisse, inter quae nonnulli arbitrantur etiam vitulos aureos esse directos.» Consilium ergo hoc sacerdotum fuit, quod suaserint regi Israel, ut vitulos deauratos mitteret dono regi Assyriorum, ut sic fraus eorum lateret, qua ipsi furto vitulos aureos substraxerant aereaosque deauratos substituerant: confusio et pudor eorumdem fuit, cum fraus eorum detecta per regem Assyriorum redundarit in caput regis Israel, et tandem in caput ipsorummet sacerdotum. Aliter Theophylactus: opinatur enim sacerdotes suasisse principibus, ut vitulos hosce mitterent in Assyriam, quod sperarent eos ab Assyriis adorandos: sed confusi sunt, nam Assyrii eos confregerunt. Aliter et Theodoretus: Consilium, ait, hoc fuit de mittendo vitulo in donum Sua regi Ægypti, ut is Israelitas tueretur contra Salmanasar: sed confusi sunt; nam et vitulum perdiderunt, et a Sua adjuti non sunt.
Verum haec omnia incerta sunt, et fabulas Rabbinicas olent, praesertim quia Osee satis significat vitulum hunc non datum, sed captum ab Assyriis, cap. VIII, 6: «Projectus est, inquit, vitulus tuus, Samaria;» et hic versu 2 de eo: «Ipse con-
fringet simulacra eorum.» Et versu 8: «Disperdentur excelsa idoli, peccatum Israel.» Dico ergo: Voluntas haec et consilium Israelis fuit, quod vitulum quasi numen suum elegerint, et Deo vero praetulerint, eique, non Deo, servire voluerint, sperantes ejus ope se tutos fore ab Assyriis: sed confusi sunt; nam vastati sunt cum vitulo, qui ab Assyriis captus et irrisus, in donum oblatus fuit regi ultori, puta Salmanasar, qui ultus est defectionem Israelitarum tam a Deo quam a se, quod scilicet contra foedus secum initum confugissent ad Sua regem Ægypti. Ita Lyranus, Arias, Vatablus, Ribera, a Castro et alii.
Tropologice, S. Gregorius explicans illud S. Job cap. XXI, 16: Consilium impiorum longe sit a me: «Quod est, inquit, iniquorum consilium, nisi terrenam gloriam quaerere, aeternam negligere: salutem temporalem cum damno interiori appetere, et dolores transitorios ad aeternos gemitus commutare.»
Versus 7: SAMARIA HAS MADE HER KING PASS AWAY
7. TRANSIRE FECIT SAMARIA REGEM SUUM. — Hebraice נדמה nidme: quod primo verti potest, exscindetur in Samaria rex ejus, scilicet rex Samariae, puta Hosee occidetur in ea. Ita Vatablus. Secundo: Similis est cum Samaria rex ejus spumae, quae est in superficie aquarum, q. d. Rex cum regno instar spumae dissipabitur et evanescet. Ita Arias. Tertio: In silentium redacta est, vel obmutefacta est, id est periit, disperiit, Samaria cum rege suo. Ita Forsterus. Quarto, Noster passivum nidme accepit pro activo, tota dama, vel dimma, id est excidit. Unde vertit, transire fecit; Septuaginta abjecit; forte pro נדמה nidme, legerunt נדפה niddepha, id est impulit, propulit, propulsavit Samariam regem suum quasi spumam; spuma enim ab unda et fluctu proprie propelli dicitur, q. d. Samaria idola colendo transire fecit, impulitque in exitium regem suum quasi spumam. Suo enim scelere apud Deum meruit et effecit, ut regnum suum cum rege ab eo exscinderetur, et transiret celerrime, evanesceret ut spuma aquae propulsa et dispulsa a fluctibus. Rursum, q. d. Cum rex populo in idololatriam propenso obsecundaret; et hic sceleris avidus regi assentiretur et assentaretur, fecit populus, quem aquae multae repraesentabant, regem suum perire quasi spumam ex se natam; cum scilicet in seipso, velut in aqua consumens, perdens et evanescere faciens. Aliter Sanchez, qui per regem accipit idolum, puta Moloch, vel vitulos aureos, quos secum perdiderunt Samaritae.
Nota: Pro spumam hebraice est קצף ketseph, quod proprie significat ebullitionem et efferverscentiam; inde iram ebullientem, inde bullam et spumam. Septuaginta vertunt, φρύγανον, quod Interpres cremium vertit, puta sarmenta, stipulae, omniaque ignis fomenta ad cremandum facilia, quibus fornax incenditur, vel torretur aliquid atque frigitur: a frigendo enim vocatur φρύγανον. Ita ex Columella et Plinio S. Hieronymus. Haec enim sarmenta, vel stipulae, instar spumae ab aqua propelluntur, et si accensa sint, ab ea mox exstinguuntur, ait Theodoretus. Symmachus vertit, in lanz, volens ostendere ferventis ollae superiores aquas, et in spumam bullasque surgentes, quas Graeci πομφόλυγας vocant, ait S. Hieronymus. Syrus vertit: Rejecit Samaria regem suum quasi paleam, vel quasi testudinem (pro ghelo enim aliis punctis legi potest golo) super faciem aquae; Arabicus Antiochenus: Despexit Samaria regem suum quasi herbam super aquas, v. g. algam; Arabicus Alexandrinus: Sustulit Samaria regem suum sicut spumam, quae est super faciem (superficiem) aquarum.
Versus 8: AND THE HIGH PLACES (altars, chapels, and temples: for the Jews, following the c...
8. ET DISPERDENTUR EXCELSA (altaria, sacella et templa: haec enim Judaei more Gentilium erigebant in montibus, locisque excelsis) IDOLI (puta vituli aurei in Bethel erecti, quod est) PECCATUM ISRAEL. — Peccatum vocat non actum, sed objectum peccati, puta idololatriae. ET DICENT (Israelitae in excidio Samariae per Salmanasar), MONTIBUS: OPERITE NOS, — q. d. Tanta erit clades et caedes Israelitarum, tantus clamor, pavor et horror Assyriorum, ut qui poterunt, abdant se in speluncas et cavernas: qui non poterunt, optent montibus et collibus operiri et contegi, ne hanc stragem videant et sentiant; «ut nemo futurus sit, ait Theophylactus, qui non malit obrui aut terra discedente, aut repentino montium casu, quam mala ab hostibus admissa sustinere.» Et S. Cyrillus: «Dicent, inquit, montibus, in quibus idola colebant: Cadite super nos, et anticipate crudelitatem Babyloniorum, et captivitatis extremam miseriam.»
Nota ad litteram, ut patet ex antecedentibus et sequentibus, haec intelligi de excidio et calamitate extrema ac desperata decem tribuum, cum ab Assyriis excisa est Samaria. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Ruffinus et alii. Allegorice vero hic dari typum calamitatis et excidii, tum Jerusalem per Titum et Romanos, quae tanta fuit, ut in cryptas et cloacas se abderent Judaei, teste Josepho; excidium enim Samariae fuit typus et praeludium excidii Jerusalem; unde eidem haec accommodat Christus, Lucae cap. XXIII, 30: ita S. Hieronymus, Haymo, Theophylactus et Hugo. Imo Rupertus vult hunc esse sensum litteralem; sed perperam. Tum totius orbis in fine mundi; unde eidem haec adaptat S. Joannes, Apocalyp. VI, 16. Simile est Isaiae cap. II, 19: «Introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terrae a facie formidinis Domini.» Sic apud Senecam in Troadibus vidua Hectoris, occultans filium in sepulcro, ait ei: Fata si miseros juvant, Habes salutem: fata si vitam negant, Habes sepulcrum.
Quod Malchus monachus, teste S. Hieronymo in ejus Vita, herum insequentem fugiens, abdensque se in speluncam, sibi adaptans: «Si, inquit, Dominus miseros juvat, habemus salutem; si despicit peccatores, habemus sepulcrum.»
Anagogice, haec plane pleneque congruunt damnatis in gehenna, qui optant mortem, ut poenas evadant, et mori nequeunt. De quibus S. Bernardus, lib. V De Consid. cap. XII: «Horreo, ait, vermem mordacem, et mortem vivacem. Horreo incidere in manus mortis viventis, et vitae morientis. Quis det illis semel mori, ut non moriantur in aeternum? Qui dicunt montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos, quid nisi mortem mortis beneficio aut finire, aut evadere volunt? Denique invocabunt mortem, et non veniet,» ait S. Joannes Apocal. IX. Unde Arabicus vertit: Et dicent montibus, et rupibus, et collibus: Cadite super nos.
Versus 9: FROM THE DAYS OF GIBEAH ISRAEL HAS SINNED,
9. EX DIEBUS GABAA PECCAVIT ISRAEL, — q. d. Priscum et inolitum est hoc idololatriae Israelis peccatum, olitana et pertinax haec in eo est labes et macula, quae proinde non nisi igne et excidio purgari et evelli potest. Quaeres, quinam sunt dies Gabaa? Primo, Chaldaeus haec refert ad Saulem, qui creatus est rex in Gabaa: peccavit enim Israel petendo regem contra voluntatem Dei, q. d. A tempore Saulis peccavit Israel, et Deo rebellare coepit: in Gabaa ergo tam populus quam rex steterunt coram Domino, imo contra Dominum; et tamen non comprehendit eos praelium susceptum «super,» id est contra, «filios iniquitatis,» puta Philistinos incircumcisos et infideles, q. d. Licet Israel peccaverit creando regem Saulem, tamen Deus eum non deseruit, nec tradidit Philistais, sed potius eos illi subjugavit. Nam, ut dicitur I Reg. cap. XIV, 52: «Erat bellum potens adversus Philistinos omnibus diebus Saul.» At Israel, tantae Dei clementiae immemor et ingratus, ab eo descivit ad idola. Ergo acriter ab eo punietur. Hoc est enim quod subdit: «Juxta desiderium meum corripiam eos.» Verum in creando Saule rege non peccavit solus Israel, de quo hic agitur, sed et Juda; nec sub Saule, aut post Saulem sub Davide et Salomone a Deo descivit ad idola, sed sub Roboam.
Secundo ergo, melius alii haec referunt ad tempora Judicum, puta ad tempus quo stuprum in Gabaa est commissum a Benjaminitis in uxorem Levitae, ob quod omnes pene in praelio deleti sunt, Judic. cap. XIX, 20. Sensus ergo est, q. d. Ex eo tempore, quo viri Gabaa et Benjaminitae scelus in Levitam ejusque uxorem admiserunt, peccavit Israel, scilicet idololatria publica, puta colendo idolum a Micha erectum in urbe Dan, Judic. cap. XVII, 5, et cap. XVIII, 30. Nam utramque historiam, puta stuprum Gabaa et idolum Michae eodem tempore contigisse patet, Judic. cap. XVII, 1; nimirum statim post tempora Josue, vivente adhuc Caleb, sub Othoniele, ut docent Hebraei, S. Hieronymus, Ruffinus, Rupertus, Theodoretus, Theophylactus, Lyranus, a Castro et alii. Unde et Josephus utrumque morti Josue illico subnectit, ante historiam Judicum. Idque demonstratur ex eo quod Phinees filius Eleazari, filii Aaron jam tum vivebat, uti ibidem dicitur cap. XVII, 6, et cap. XVIII, 1, et cap. XX, 27; et ex eo quod Jonatham filius Gersam, filii Mosi, consecratus fuerit sacerdos idoli Michae, uti dicitur cap. XVIII, 30; rursum, quod tum necdum ab Israelitis expugnata esset Jerusalem, uti dicitur cap. XIX, 11. Cum igitur Jerusalem expugnatio narretur initio libri Judic. cap. 1, sequitur stuprum Gabaa et idolum Michae contigisse ante tempora Judicum, et historias eorum libro Judicum esse praeponendas. Vide Abulensem ibid. Porro nominat scelus et stuprum Gabaa, potius quam idolum Michae, quia illud enorme erat, infame et exsecrabile, non tantum coram Deo, sed et coram hominibus; et quia stuprum hoc mystice repraesentabat idololatriam: haec enim in Scriptura vocatur fornicatio, adulterium, etc. Denique, quia haec duo vicina et conjuncta sunt: libido enim est mater idololatriae, aeque ac haeresis; et vice versa idololatrae sunt libidinosi; ac Gabaitae utrumque fuisse videntur, et ex uno vitio in alterum prolapsi.
Tertio, pro ex diebus hebraice est מימי mime, quod verti potest, prae diebus Gabaa peccavit Israel, q. d. Gravius peccavit Israel colendo idola, quam Gabaitae violando uxorem Levitae; gravius ergo punientur quam illi; cumque illi pene ad internecionem deleti sint, multo magis Israel internecione delebitur. Ita Vatablus et Sanchez. Aliter Clarius, q. d. O Israelitae, gravius nunc peccatis colendo vitulos Jeroboam, quam in diebus Gabaa per stuprum, illud enim pauci Gabaitae commiserunt, totus vero reliquus Israel illi restitit, scelusque publico bello vindicavit; hic autem nullus est qui idololatriae vitulorum resistat, sed omnes in eam conspirant. Ego ergo Deus, sceleris aeque ac honoris mei vindex exsurgam, omnesque vos sontes plectam per Assyrios.
IBI STETERUNT, — q. d. A diebus Gabaa, in idololatria Michae immobiles perstiterunt, ut patet Judic. cap. XVIII, 30 et 31, aeque ac Gabaitae in defensione stupri. Ita Theodoretus et Theophylactus. Perstiterunt, inquam, usque ad Jeroboam, qui idololatriam in vitulis suis renovavit et auxit. Aliter Rupertus et Lyranus, q. d. Cum Israelitae vindicassent stuprum Gabaa, ibi steterunt, nec perrexerunt vindicare gravius scelus, puta idolum Michae, uti facere debebant. Aliter et Clarius, q. d. In Gabaa unanimiter steterunt Israelitae ad ultionem sceleris, et conspirarunt ad vindicandum stuprum.
NON COMPREHENDET EOS IN GABAA PRAELIUM (est hebraismus: cum enim ait, «in Gabaa,» subauditur particula similitudinis sicut, q. d. «Comprehendet» Israelitas «praelium,» at «non» tale quale fuit Gabaitarum, vel sicut fuit «in Gabaa,») SUPER (id est contra) FILIOS INIQUITATIS, — puta Gabaitas, qui abusi erant uxore Levitae; sed longe gravius, quo scilicet plane exscindetur tam Samaria, quam rex et regnum totum Israel. Aliter a Castro, q. d. In Gabaa filios iniquitatis, id est Gabaitas, non comprehendit praelium Israelis; quia primo et secundo praelio Israel a Gabaitis victus et caesus est. Verum obstat quod ait, «comprehendet» in futuro: loquitur ergo de futuro, non de praeterito. Adde sensum illum videri extra propositum, et difficulter toti sententiae adaptari.
Versus 10: ACCORDING TO MY DESIRE I WILL CHASTISE THEM (as if to say: Since all stand and c...
10. JUXTA DESIDERIUM MEUM CORRIPIAM EOS (q. d. Cum omnes stent et conspirent in prisca idololatria, quam coeperunt a tempore Michae, desidero et aveo eos insigniter corripere et castigare. Meo ergo nutu et providentia) CONGREGABUNTUR SUPER EOS POPULI (Assyrii), CUM CORRIPIENTUR (id est punientur) PROPTER DUAS INIQUITATES SUAS, — puta duos vitulos (est metonymia: idololatria enim ponitur pro ipso idolo) quos coluit, scilicet unum in Bethel, quam vers. 1 vocavit «Bethaven;» alterum in Dan, ubi primitus fuit idolum Michae in diebus Gabaa, uti innuit vers. 9: ita S. Hieronymus, Haymo, Albertus, Hugo, Lyranus et Clarius: qui secundo, «duas iniquitates» accipiunt duplicem idololatriam, scilicet unam priscam idoli Michae in diebus Gabaa, alteram recentem vitulorum Jeroboam. Tertio, Arias exponit, q. d. Gabaitae unam stupri iniquitatem admiserunt; hi vero duas, puta fornicationem et idololatriam. Quarto, S. Hieronymus addit unam iniquitatem esse, quod non coluerit Deum; secundam, quod coluerit vitulos. Simile est Jeremiae cap. II, 13. Interpres noster hebraeum accepit quasi derivatum a יסר iasar, id est corripere. Ordines enim verborum imperfectorum, qualia sunt אסר asar, et יסר iasar, saepe commutantur, ita ut unum ab alio modos et tempora mutuetur. Retentiores vero proprie asram ab אסר assar, id est vincire, ligare, derivant; unde vertunt: Cum colligarint, vel conjunxerint se in duobus jugeribus, vel sulcis; huncque dant sensum, ut sit metaphora a jugo, vel a pari boum arantium, q. d. Sicut duo boves uno jugo constringuntur ad arandum, et ad sulcandos agros, v. g. duo jugera; ita Israel et Juda conspirabunt in eamdem idololatriam, puta ad colendos duos vitulos aureos. Cum ergo uterque sic conspiraverit, tunc utrumque, quasi duos boves colligatos, caedam et mactabo. Addit Chaldaeus, q. d. Sicut Israelitae laborarunt in cultu duorum vitulorum, ita ipsimet capti et constricti ab hostibus, quasi duo illi vituli arabunt; damnabit enim eos hostis quasi boves et mancipia ad aratrum et ad agricolationem. Ubi adverte: Pro iniquitates hebraice est עונות onoth, quod Chaldaeus, R. David, Vatablus et alii vertunt, jugera, vel sulcos. Verum aliis punctis legendum est עונות avonoth: aut certe onoth per crasin ponitur pro avonoth, id est iniquitates; ita enim vertunt Septuaginta, Noster, Arias, Pagninus, Forsterus in Lexico, et alii; nusquam enim alibi ona significat jugerum aut sulcum.
Versus 11: EPHRAIM IS A TRAINED HEIFER THAT LOVES TO THRESH
11. EPHRAIM VITULA DOCTA DILIGERE TRITURAM. — Sicut vers. 1 Israelem comparavit viti frondosae, sed fructibus vacuae; ita hic eumdem comparat vitulae, quae aravit impietatem, et messuit iniquitatem: in eaque metaphora persistit usque ad finem capitis. Porro alludit ad multa: primo, in voce «Ephraim,» id est frugifer, fertilis, ad fertilitatem terrae Ephraim; secundo, in «vitula» ad aureos vitulos, vel potius vitulas, sive vaccas, ut dixi vers. 5, quas colebat, q. d. Ephraim colendo vitulas vitulatur, oestroque insaniae agitur quasi vitula. Tertio, «docta,» id est assueta, ut vertit Vatablus et alii. Unde Lyranus vertit, stimulata, quod eodem reduci potest: consuetudo enim illi erat pro stimulo. Alludit ad Apin, id est vitulum, quem Israel in Ægypto coluit; indeque ejus cultui se assuefecit, eique pertinaciter adhaesit in Chanaan. Rursum ad fruges copiosas Ægypti, quibus Israel inescatus in Ægypto, ad eas earumque triturationem, aeque ac ad Apin, quasi earum datorem jugiter anhelabat.
Quarto, pro trituram hebraice est לדוש ladush, id est ad triturandum, puta ad excutiendum grana e segete. In Palaestina enim, aeque ac in Italia, Canariis aliisque regionibus grana excutiunt, non homines ligneis flagellis, uti faciunt Germani et Galli, sed boves et vaccae, sive pedibus et ungulis segetem calcando et terendo, sive, ut ait S. Hieronymus, ferreos orbes super acervum segetum trahendo. Quinto, in voce «docta» et «diligere,» significatur vitulas ad hanc laboriosam trituram condoceri per pabulum, quod ex area capiunt, sed sensim: saepe enim laxantur; itaque spe pabuli discunt sponte ad aream, et ad triturandum redire; eo quod dum triturant, subinde segetem ore carpere, ex eaque edere sinuntur, juxta legem Deuter. cap. XXV, 4.
Sensus ergo hujus allegoriae est, q. d. Ephraim instar vitulae amantis trituram et triturationem, eique assuefactae, didicit idola colere, et idololatriae se assuefecit; ac licet subinde ea dimiserit, tamen mox ad ea recurrit: quia per ea sibi frugibus ditari, divesque fieri et prosperari videbatur. Unde labores et molestias, quas in idolorum cultu sustinet, vel non sentit, vel facile superat, quia ex eo putat se frui libertate, opibus rerumque copia. Ita Rupertus, Haymo, Lyranus, Hugo. Notat S. Hieronymus, «docta» significare consuetudinem et amorem. «Ephraim, inquit, similis est vaccae, vel vitulae, quae a juventute sua didicit aream terere, et ferreos orbes super acervum segetum trahere, ut paleae a tritico separentur; et non solum didicit, verum nimia consuetudine coepit amare quae didicit,» etc.
Aliter explicat Vatablus, q. d. Ephraim mavult triturare quam arare, id est mavult comedere quam laborare; unde est instar vitulae saginatae pinguis et obesus. Et alii: Ephraim, inquiunt, amat trituram, id est regnum, quo trituret, id est sibi subdat, et tributis exhauriat alias tribus et gentes. Hinc Tertio, Septuaginta pro trituram vertunt, contentionem et vexationem: Ephraim, inquiunt, vitula docta diligere vixos, id est contentionem; sicut enim tritura affligit et vexat segetem, ita contentio vexat homines, praesertim subditos. Aut potius, ut Theodoretus, Cyrillus, Theophylactus et S. Hieronymus, contentio haec est cum Deo. Sicut enim vitulus triturans contendit cum segete, ut ei grana adimat et excutiat; ita Israel contendebat cum Deo, nec ejus jugum suscipere volebat, sed illud excutiebat; quocirca ego, inquit Deus, collum ejus obesum et superbum premam et subigam per Assyrios. Versioni Septuaginta consentit Chaldaeus, qui vertit: Similis est domus Israel vitulae quam arare docent, et non discit. Perperam Lee Castrius pro vixos legit vixos; id est victoriam, q. d. Ephraim assuetus fuit non domari et vinci, sed vincere, ut ait S. Cyrillus. Sensus tamen eodem redit.
Verum prima expositio est genuina. Est enim adagium, significans indolem, usumque et morem Israelis, quo assuetus libertati, gulae et ventri, ardenter et constanter diligebat idola, quasi per ea libertatem et gulam suam expleret. Alludit ad ingenium meretricum; hae enim sunt et vocantur vitulae lascivientes. Meretrices enim assuetae amasiis, scortationi et symposiis, ad ea jugiter redeunt, nec ullis vel amicorum monitis, vel amasiorum contumeliis, vel lue venerea, dolore et sordibus, vel infamia, etc., ab illis avocari se sinunt, sed ad illa semper revertuntur velut canis ad vomitum, etiamsi cum dolore, labore et confusione turpitudinem suam expleant. Sic et Israel assuetus idolis, et idololatrarum gentium commerciis, cum quibus epulabatur, quibusque se ditari putabat, nullis Dei minis, plagis, aut probris ab eis vocari poterat; sed quasi vitula et meretrix lasciviens, cum iis comessabatur et scortabatur assidue. Ita Martinus de Roa, lib. III Singul. cap. XIII, et Delrio, adagio 934.
Moraliter, hinc disce quanta sit vis consuetudinis, praesertim meretriciae. Vulgo et vere dicitur: «Consuetudo est altera natura.» Et Sapiens, Prov. cap. XXII, 6: «Adolescens juxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea.» Unde S. Gregorius, lib. XX Moral. cap. XVI: «Vitula, ait, triturae laboribus assueta, relaxata plerumque ad eumdem laboris usum, etiam non compulsa revertitur. Ita pravorum mens hujus mundi servitiis dedita, et rerum temporalium fatigationibus assueta, etiamsi sibi libere vacare liceat, subesse tamen terrenis sudoribus festinat, et usu miserae conversationis trituram laboris quaerit, ut a jugo mundanae servitutis cessare non libeat, etiamsi liceat.» Et hom. 10 in Ezechiel.: «Nonnulli, ait, ut in hoc mundo aliquid esse videantur, terrenis laboribus insudant, insistunt causis, permiscentur jurgiis. Et quamvis se corpore deficere inter labores sentiant, amore tamen terrenarum rerum devicti, delectabiliter fatigantur. Quibus per Prophetam dicitur: Ephraim vitula docta diligere trituram, etc. Rogant ut premantur, grave se incurrisse periculum quietem putant.» Talibus congruit illud Jobi XXX, 7: «Qui inter hujusce modi laetabantur, et esse sub sentibus delicias computabant.» Et illud Isaiae cap. V, 18: «Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum.» Vide ibi dicta. Vide et S. Augustinum, lib. VIII Confess. cap. v, ubi se a concubinatu, cui assueverat, non potuisse expedire narrat, etiamsi is displiceret, ideoque gemeret et suspiraret, donec efficaci Dei gratia tactus, nodum hunc quo concubinae alligabatur discidit. Sic et hodie qui tractant animas, audiunt saepe concubinarios, usurarios, ebriosos, etc., suam infelicitatem plangentes, sibique indignantes, quin et vere poenitentes, qui tamen data occasione ad vomitum statim redeunt. Nam, ut ibidem ait S. Augustinus: «Ego suspirabam ligatus non ferro alieno, sed mea ferrea voluntate. Velle meum tenebat inimicus, et inde mihi catenam fecerat, et constrinxerat me. Quippe ex voluntate perversa facta est libido; et dum servitur libidini, facta est consuetudo; et dum consuetudini non resistitur, facta est necessitas. Quibus quasi ansulis quibusdam sibimet innexis, unde catenam appellavi, tenebat me obstrictum dura servitus.»
Nota secundo, Israelem vocari vitulam, quia vitulando cum vitulis, vitula potius erat quam homo. Pulchre Boetius, lib. IV Consol. philos. prosa 3, ostendit quomodo vitium hominem sua humanitate dejiciat, et in bestiam transformet:
«Avaritia, inquit, fervet alienarum opum violentus ereptor? Similem lupi dixeris. Ferox atque inquietus linguam litigiis exercet? Cani comparabis. Insidiator occultus surripuisse fraudibus gaudet? Vulpeculis exaequetur. Ira intemperans fremit? Leonis animum gestare credatur. Pavidus ac fugax non metuenda formidat? Cervi similis habeatur. Segnis ac stupidus torpet? Asinum vivit. Levis atque inconstans studia permutat? Nihil ab avibus differt. Foedis immundisque libidinibus immergitur? Sordida suis voluptate detinetur. Ita fit ut qui probitate deserta, homo esse desierit, cum in divinam conditionem transire non possit, vertatur in belluam.»
ET EGO TRANSIVI SUPER PULCHRITUDINEM COLLI EJUS. — Vatablus: Et ego transivi cervicem ejus pinguem, q. d. Quia Ephraim, id est Israel, pertinaciter diligit trituram idolorum, ex eaque facta est pinguis et obesa, uti ipsa putat; «et,» id est idcirco, ego transivi, id est transibo super pulchrum, pingueque collum ejus, et tumentes ejus cervicum toros jugo imposito edomabo, ait S. Hieronymus, scilicet per Assyrios. Nota: Transit Deus, cum plagas infligit; hinc transire in Scriptura significat punire. Ita transivit per domos Ægyptiorum, occidens primogenita eorum, indeque sancitum et nuncupatum est Pascha, Exod. cap. XII, 12. Ita S. Hieronymus.
ASCENDAM SUPER EPHRAIM, — uti solet eques ascendere super equum; hoc enim est hebraeum ארכיב arkib, q. d. Deinceps omnino Israelem mihi subjugabo, faciamque ut Assyrii inscendant in collum ejus, perinde ac Sapores Persarum rex conscensurus equum, Aureliani imperatori dorsum quasi scabellum prius inscendebat. Idem fecit Tamberlanes Bajazeti Turcarum imperatori. Simili schemate ait Jeremias cap. XLVI, 20: «Vitula elegans atque formosa Ægyptus; stimulator (hostis et vastator Nabuchodonosor) ab Aquilone veniet ei.»
ARABIT JUDAS (Nota hebraeam metaphoram, qua arare significat operari et colere. Hebraeum enim חרש charasch significat operari, arare et fabricare. Dicit ergo quod, cum Deus ultor ascendet super Ephraim, id est cum decem tribus subjugabit Assyriis, trahetque eas captivas in Assyriam, tunc Judas, id est duae tribus, hanc Israelis cladem videntes, sibique de eadem metuentes, resipiscent, et sub Ezechia pio rege aratrum legis resument, ideoque persistent in terra sua, ibique colent Deum verum: ac) CONFRINGET SIBI SULCOS (id est opera et idola) JACOB, — puta Israelis, sive decem tribuum. Ita Theodoretus et Theophylactus. Aut, q. d. Jacob, id est reliqui ex decem tribubus, profugi ex Samaria, confugient ad Judam, cum eoque in unum populum coalescent et conspirabunt in verum unius Dei cultum, uti in agriculatione conspirant agricolae, dum unus arat, alter sulcos et glebas confringit. Ita S. Hieronymus, Haymo, Albertus, Lyranus et alii. Huc accedit
Vatablus, vertit enim: Juda arabat, Jacob confringebat ei glebas; quod tamen alii paulo aliter accipiunt, q. d. Ephraim, id est Israel, dilexit trituram, id est regnum: at Deus subjiciet illum tribui Judae, et Judas arabit tanquam paterfamilias; Jacob vero, sive Israel, confringet ei glebas, quasi minister et famulus. Duo ergo hic significantur: prius, quod Israel profugus conspirabit cum Juda in unum sceptrum unamque religionem; posterius, quod in hac re minor erit Juda, eique subditus subserviet; Juda enim tenuit sceptrum, juxta promissa Jacobi patriarchae, Genes. cap. XLIX, 10.
Versus 12: SOW FOR YOURSELVES IN JUSTICE, AND REAP (that is you will most certainly reap
12. SEMINATE VOBIS IN JUSTITIA, ET METITE (id est metetis certissime. Imperativum enim usurpant Hebraei pro futuro, cum ejus certitudinem, quasi illa sit in manu nostra, denotare volunt) IN ORE MISERICORDIÆ. — Hebraice, ad os misericordiae; et ita legit Origenes, tract. 12 in Matth., et S. Ambrosius lib. De Naboth., cap. VII. Jam misericordia tripliciter accipi potest: Primo, ut idem sit quod justitia, et significet opera pia, justa et sancta, q. d. Date operam justis, piis et sanctis operibus: metetis enim et recipietis praemium in ore, id est secundum mensuram misericordiae, hoc est eorumdem sanctorum operum. Ita Chaldaeus, Theophylactus, Haymo, Hugo, Dionysius et alii. Os enim hebraice saepe significat capacitatem, proportionem, mensuram; unde לפי lephi, id est ad os, idem est quod secundum, juxta, pro ratione, mensura vel merito operum, cum de iis agitur, uti norunt hebraice periti, et docent Marinus, Pagninus et alii in Lexicis. Sic Exodi XII, 4, dicitur: «Assumet vicinum, etc., juxta (hebraice lephi) numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni.» Et cap. XVI, 16: «Colligat unusquisque ex eo (manna) quantum sufficit ad vescendum;» hebraice lephi achlo, id est secundum os cibi ejus, hoc est juxta edacitatem ejus, quantum os ejus potest capere et comedere. Sic et Genes. cap. XLVII, 12, de Joseph dicitur: «Alebat eos, omnemque domum patris sui, praebens cibaria singulis;» hebraice לפי הטף lephi hattaph, id est secundum os parvuli, hoc est, quantum quisque, etiam parvulus, comedere poterat. Porro misericordia in Scriptura saepe sumitur pro sanctitate et justitia, puta pro operibus sanctis et piis; quia propria sanctorum virtus et index est misericordia, uti ostendi Daniel. cap. IV, 24, et II Corinth. cap. IX, 8. Sensus est, q. d. Exercete vos in actibus misericordiae et justitiae, id est quarumlibet virtutum, et referetis mercedem amplissimam, secundum os, id est amplitudinem misericordiae et piorum operum, quae exercuistis. Explicat enim id quod dixit versu praecedenti: «Arabit Judas, confringet sibi sulcos Jacob;» unde persistens in metaphora arationis et agricolationis, explicans subdit: «Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiae,» q. d. Quantum justitiae, id est pietatis, misericordiae caeterarumque virtutum
quasi arando seminaveritis, tantum messis et praemii ex iis percipietis. Huic Prophetae adagio simile est illud S. Ephrem in serm. ad Fratres, tom. II: «Post formicam apis, post laborem requies» et fructus, post tribulationem refrigerium, q. d. Post labores formicae colliges mel et favos apis. «Acerbitatem enim laboris dulcedo quietis excipit, et asperitatem vitae gaudium.» Sic Christus «favos post fella (crucis et passionis) gustavit,» ait Tertullianus lib. De Corona militis, cap. XIV.
Secundo, planius misericordia hic proprie accipi potest, et ad Deum referri, q. d. «Seminate in justitia,» hebraice justitiam, vel ad justitiam, hoc est, justitiae et sanctitatis semina, puta pia de Deo rite colendo desideria et proposita cordi vestro inscrite, ut inde opera justa et sancta germinent, sicque metetis eorum segetem, id est mercedem amplissimam, quam Deus «in ore misericordiae,» id est juxta misericordiam suam immensam, quae merita nostra superat et vota, vobis promittit, et reipsa praestabit. Ita Vatablus qui vertit: Seminate vobis ad justitiam, metite beneficentiam, scilicet Dei; et Septuaginta: Seminate vobis in justitia, vindemiate fructum vitae. Huc accedit explicatio Riberae: Seminate, inquit, opera justa, et metetis in ore misericordiae, id est quantum misericordia voluerit, hoc est largissime. Os enim subinde pro voluntate capitur, ut cum dicitur: «Percussit eos in ore gladii,» id est quantum gladius percutere et occidere valebat et volebat, q. d. Omnes occidit, nemini pepercit. Haec explicatio subtilior videtur; planius et solidius dixerimus os significare amplitudinem, capacitatem, quantitatem, mensuram, q. d. Seminate opera pia et sancta, et metetis secundum os, id est secundum capacitatem et amplitudinem mise-
ricordiae Dei, hoc est, amplissimam ab eo mercedem recipietis, tantam scilicet, quanta decet Deum Deique misericordiam, quae amplissima est, utpote divina et immensa. Quocirca ex Hebraeo verti potest cum Marino: Metite ori misericordiae: ori, id est amplitudini, hoc est amplissime. Unde Syrus vertit: Seminate vobis justitiam, et metite os misericordiae, q. d. Ex semine justitiae metetis os ipsius misericordiae et gratiae, ut illud totum, quantum quantum est, metatis et capiatis. Porro misericordia haec est remissio culparum praecedentium, et poenarum eis debitarum, ac praesertim instantis excidii et captivitatis, q. d. Parcet vobis Deus, nec sinet vastari, quin et bonis temporalibus ac spiritualibus vos cumulabit, ut iis cumulatus est Judas sub Ezechia pio rege, ac liberatus de manu Salmanasar et Sennacherib.
Tertio, S. Ambrosius, lib. De Naboth., cap. VII, justitiam accipit pro misericordia, uti accipitur Psalm. CXI, 9: «Justitia,» id est misericordia et eleemosyna, «ejus manet in saeculum saeculi,» et alibi. Et misericordiam proprie capit pro eleemosyna, q. d. Studete misericordiae et eleemosynae, et amplam ejus mercedem recipietis, juxta illud II Corinth. IX, 6: «Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet.» Sed audi S. Ambrosium: «Bonorum enim fructus munerum in eos ipsos qui contulerunt convertuntur, et gratia liberalitatis in auctorem boni operis redit. Denique scriptum est: Seminate vobis ad justitiam. Esto spiritalis agricola, sere quod tibi prosit. Bona satio in corde viduarum. Si terra tibi reddit fructus uberiores quam acceperit, quanto magis misericordiae remuneratio reddet multipliciora quam dederis?» Deus enim liberalior est, quam sit terra vel natura. Si ergo terra ex uno semine dat centum, imo subinde trecenta grana; multo magis Deus pro una eleemosyna dabit centum, trecentas, imo mille. Rursum, bonum opus semen est melioris. Humilias te, inde incitaris ad magis te humiliandum. Oras, magis cupis orare. Das eleemosynam, plura dare exoptas. Nam uti somnus somnum, ita virtus virtutem adescat: labor laborem, vigiliae vigilias pariunt, uti aiebat S. Dominicus Loricatus.
Quarto, pro misericordia hebraice est חסד chesed, quae vox tam pietatem quam misericordiam significat. Unde vertit Marinus: Metite ori pietatis. Proprie enim hic agitur de operibus piis, quibus colitur Deus, quae contraria sunt operibus impietatis, quibus Judaei coluerant idola, de quibus subdit vers. 13: «Arastis impietatem, iniquitatem messuistis,» q. d. Estote justi et pii in Deum, et Deus vicissim pius, fidelis ac beneficus erit in vos; sicut antea cum impii eratis in Deum, Deus pariter quasi iniquum, id est minus humanum et maleficum, se vobis exhibuit. Primus sensus, et magis secundus, planissimus et plenissimus est, huncque quartum in se complectitur. Quarto favet Arabicus, dum vertit: Inquirant Dominum, et veniat fructus justitiae eorum.
Symbolice S. Hieronymus, Haymo, Arias et Hugo sic exponunt: Seminate in lege, et metetis in gratia, q. d. Studete legi, o Israelitae, ita praeparabitis vos ad gratiam Christi. Lex enim Mosis fuit lex justitiae et rigoris, lex vero Christi est lex gratiae, amoris et liberalitatis: unde subdit: «Tempus autem requirendi Dominum.»
Anagogice S. Bernardus, De Convers. ad Clericos, cap. XV: Seminate in gratia, et metetis in gloria; seminate in terra cum labore, et metetis in coelo cum jubilo. «Nec enim, ait, opera nostra transeunt, ut videntur, sed temporalia quaeque velut aeternitatis semina jaciuntur; stupebit insipiens, cum ex hoc copioso semine copiosam videbit exsurgere messem.» Nota opera bona esse semina beatae aeternitatis. Idem, serm. De S. Benedicto: «Seminemus, inquit, hominibus exemplum bonum per aperta opera; seminemus angelis gaudium magnum per occulta suspiria. Seminate et vos, quia tam multi ante vos seminaverunt: fructificate, quia vobis seminaverunt. O genus Adam,
quam multi seminaverunt in te, et quam pretiosum semen, quam male peribis, et quam merito: si perierit in te tantum semen, simul et seminantium labor! Seminavit in terra nostra Trinitas, seminaverunt Angeli pariter et Apostoli, seminaverunt Martyres, Confessores et Virgines, etc. Seminavit Pater panem de coelo, Filius veritatem, Spiritus Sanctus charitatem. Apostoli ibant, et flebant mittentes semina sua: venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos. Duo manipuli sunt quos quaeris, honoris scilicet et quietis. Qui seminaverunt laborem et utilitatem, metent honorem pariter et quietem.»
INNOVATE VOBIS NOVALE. — «Novale» est ager novus, cum scilicet is excisis spinis, loliis herbisque noxiis, primo colitur et seritur, q. d. Evellite e corde vestro lolia cupiditatum et spinas vitiorum, quae crebro repullulant, ut innovati, velut novus ager, semen divinum gratiae et virtutum excipiatis. Vatablus vertit: Arate vobis arationem, sicque explicat, q. d. Interim praeparate corda vestra ad adventum Christi. Septuaginta vertunt: Illuminate vobis lumen scientiae, id est, ut Theophylactus: illustrate lucernam mentis vestrae lumine cogitationis Dei, deficientes ab idolis, eorumque tenebris et erroribus. Hebraeum enim ניר nir sulcum et derivationem tam luminis, quam fluminis, aeque ac agrorum significat. Quocirca recte S. Clemens Romanus, lib. II Constit. Apost., cap. v: «Habe, inquit, curam verbi, Episcope, ut possis omnia secundum verbum interpretari, ac multa doctrina populum tuum copiose nutrias, et illustratione legis illumines. Accendite vobis, ait Dominus, lumen cognitionis, dum tempus est.»
Moraliter, ex hac versione Septuaginta docet S. Ambrosius, cognitionem sui debere praecedere cognitionem Dei, nec nisi per illam, perque bona opera ad hanc perveniri. Audi eum in Psalm. CXVIII, octonario primo: «Seminate vobis ad justitiam, vindemiate ad fructum vitae, illuminate vos in lumine scientiae. Non illuminatio primum, sed satio nostra praecepta est, ut cum ante nosmetipsos, id est vitae nostrae usum, in spem fructuum severimus, deinde cum quae sata sunt messuerimus, tunc nos in lumine scientiae illuminemur. Tenendus igitur hic ordo est sationis, messis et illuminationis. Plures enim nostrum illuminari se priusquam serere ac metere festinant, cum satio atque messis quaedam consequendi luminis praeparatio sit.»
Huc accedit S. Hilarius, qui in Psalm. CXVIII sic agit et explicat: «Serite in justitia (alii legunt, in justitiam) vosmetipsos, et metite vos in fructu (alii, in fructum) vitae, et illuminate vos in lumine scientiae. Non illuminatio primum, sed satio nostra praecepta est, ut cum ante nosmetipsos, id est vitae nostrae usum, in spem fructuum severimus, deinde cum quae sata sunt messuerimus, tunc nos in lumine scientiae illuminemur. Tenendus igitur hic ordo est sationis, messis et illuminationis. Plures enim nostrum illuminari se priusquam serere ac metere festinant, cum satio atque messis quaedam consequendi luminis praeparatio sit.» Plenius vero et sapientius S. Bernardus, serm. 37 in Cant.: «Seminate, ait, vobis ad justitiam, metite spem vitae, et tunc demum illuminate vobis, ait, lumen scientiae. Ultimam posuit scientiam tanquam picturam, quae statum habere nequeat super inane; et inde illa duo praemisit et subjecit illi, tanquam si solidum aliquid picturae substerneret. Securus jam intendam scientiae, si vitae prius per beneficium spei securitatem accepero. Tu ergo seminasti tibi ad justitiam, si ex vera notitia tui evigilasti timere Deum, temetipsum humiliasti, fudisti lacrymas,
eleemosynas profudisti, jejuniis et vigiliis afflixisti corpus, si pectus tunsionibus, coelos clamoribus fatigasti. Hoc siquidem seminare est ad justitiam. Semina sunt bona opera, bona studia, semina lacrymae sunt. Ibant, inquit, et flebant mittentes semina sua.» Idcirco metent manipulos gloriae, quin et statim metunt spem vitae et gloriae futurae. Et epist. 108: «Veram scientiam, inquit, soli Christi discipuli, id est mundi contemptores Dei munere assequuntur. Nec enim hanc lectio docet, sed unctio: non littera, sed spiritus; non eruditio, sed exercitatio in mandatis Domini. Seminate, inquit, vobis ad justitiam, metite spem vitae: illuminate vobis lumen scientiae; vides, quia non recte proditur ad lumen scientiae, nisi justitiae germen praecedat ad animam, ex quo formetur granum vitae, et non paleae gloriae.»
TEMPUS AUTEM REQUIRENDI DOMINUM, CUM VENERIT QUI DOCEBIT VOS JUSTITIAM, — q. d. Cum venerit Christus doctor justitiae, tunc erit tempus inquirendi ea quae Dei sunt et salutis: illud ergo observate, o Israelitae, et ne sinatis illud vobis elabi et effluere; ita S. Hieronymus, Haymo et Hugo, qui censent Prophetam hic de more avolare ad Christum. Secundo, Lyranus haec de Ezechia explicat: hic enim reduxit populum ad Dei cultum, itaque fuit doctor justitiae, sed inchoate et imperfecte, ac quasi in typum Christi, qui plene et perfecte idipsum praestitit. Tertio, pro cum venerit, ex Hebraeo, Septuaginta, Vatablus et alii vertunt: Donec veniat, et pluat super vos justitiam, q. d. Nunc est tempus quaerendi Dominum, vosque praeparandi ad adventum Messiae; ille enim veniens docebit vos, imo dabit veram justitiam, qua coram Deo justi sitis, filii et heredes regni ejus. Unde Chaldaeus vertit: Recipite vos ad timorem Domini: nunc enim revelabitur, et afferet vobis justitiam; ita veteres Hebraei apud Galatinum, lib. III, cap. XXIX; Theophylactus, Vatablus et alii.
Moraliter, disce hic uti tempore gratiae et salutis, dum datur: nam post hoc tempus non erit aliud gratiae, sed justitiae. Pulchre S. Ephrem, tract. De Morte, tom. I: «Nemo, ait, finitis nun-
dinis mercaturam exercet: neque ille qui post certamina accedit, coronatur; neque qui jam confecto bello venit, laudem consequitur. Merito ergo nec is qui vita jam exacta post mortem pietatem exercet, pius esse censendus est.» Ponderent hoc temporiperdae.
Versus 13: YOU HAVE PLOWED IMPIETY (The Hebrew charasch signifies first, to plow
13. ARASTIS IMPIETATEM (Hebraeum חרש charasch significat primo, arare; secundo, fabricare; tertio, machinari; unde primo exponas, q. d. Ager quem arastis hactenus, et semen quod seminastis, fuit impietas, ac consequenter seges non fuit alia quam impietas, q. d. Nihil cogitastis aliud, quam impietatem impietati addere, scelera sceleribus cumulare. Secundo, q. d. In corde vestro exstirpastis sulcos et semina pietatis, cognitionis cultusque Dei, ac duxistis et seminastis semina impietatis et idololatriae: idcirco) INIQUITATEM MESSUISTIS, — puta fraudes, dolos omneque nefas in Deum et proximum operati estis. Ex corde enim impio et iniquo, non nisi impietatis et iniquitatis fructus et opera proveniunt. Rursum, q. d. Ex impietate in Deum prodiit omnis iniquitas in proximum, uti docet Apostolus, Roman. I, 28 et 29. Ita S. Hieronymus. Tertio, iniquitas accipi potest pro poena iniquitatis, puta pro depraedatione et captivitate, q. d. Perpetrastis culpam iniquitatis, hinc ejus poenam, puta spoliationem ab Assyriis et captivitatem, luitis et sustinetis; ita Theophylactus. Opponit enim Propheta hunc versum 13 versui 12, q. d. Hactenus arastis et seminastis impietatem, ideoque iniquitatis hujus poenas messuistis: deinceps ergo sapite, et seminate in justitia, ut metatis misericordiam et beneficentiam Dei; alioqui si persistatis in scelere, certo vastabimini et exscindemini, ut sequitur.
COMEDISTIS FRUGEM MENDACII, — id est mendacem et fallacem. Nota: Fructus et fruges dicuntur mentiri, cum tantum non reddunt, quantum in germine promittebant, puta cum seges siccitate vel aurugine in agro deperit, aut in horreis a vermibus, aut vento aereve corrupto atteritur, consumitur et evanescit, q. d. Simili modo vos, o Israelitae, ex vestra impietate et idololatria non percipietis pacem, prosperitatem, rerum copiam, quae sperabatis, quaeque pseudoprophetae vobis promittebant. Tropologice, omnis gulosus, omnis avarus, omnis luxuriosus, omnisque impius comedit fructum mendacii. Nam, ut ait S. Hieronymus, «gulosus cor habet in ventre, lascivus in libidine, cupidus in lucro.» Lucrum autem mendax est, libido mendax, gula mendax: nec enim satiant appetitum, nec veram afferunt delectationem, sed fucatam, umbraticam et evanidam; unde Psaltes Psalm. III: «Filii hominum, ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium?»
Praeclare S. Gregorius, homil. 36 in Evang., docet hac distare inter delicias corporis et cordis, quod «corporales, inquit, deliciae cum non habentur, grave in se desiderium accendunt; cum vero avide eduntur, comedentem protinus in fastidium per satietatem vertunt. At contra spiritales deliciae cum non habentur, in fastidio sunt; cum vero habentur, in desiderio, tantoque a comedente amplius esuriuntur, quanto et ab esuriente amplius comeduntur. In illis appetitus placet, experientia displicet: in istis appetitus vilis est, et experientia magis placet. In illis appetitus saturitatem, saturitas fastidium generat: in istis autem appetitus saturitatem, saturitas appetitum parit. Augent enim spiritales deliciae desiderium in mente, dum satiant: quia quanto magis ea-
rum sapor percipitur, tanto amplius cognoscitur quod avidius ametur: et idcirco non habitae amari non possunt, quia earum sapor ignoratur;» vide eumdem lib. XX Moral. cap. XVI. Accedit quod carnales deliciae spiritales et veras excludant, iisque viam obstruant; dum ipsae omnes sensus occupant, totumque hominem possident. Quocirca asserit vere S. Hieronymus, «animas in nimio sanguine et adipibus quasi luto involutas, nihil tenue, nihil coeleste, sed semper de carnalibus eructare, et ventris ingluviem cogitare.» Tertio, deliciae et divitiae sunt mendacium, quia pro delectatione ingerunt, desinuntque in fastidium et cruciatum tam animae, quam corporis. Ita Cicero, Pro Caelio: «Amores, ait, et deliciae mature et celeriter deflorescunt, et in omnibus rebus, voluptatibus maximis fastidium finitimum est.» Et Boetius, lib. III, metro 7: Habet omnis hoc voluptas, Stimulis agit fruentes, Apiumque par volantum Ubi grata mella fudit, Fugit, et nimis tenaci Ferit icta corda morsu.
Quocirca Epictetus, art. 120: «Dignus est, inquit, deorum conviva, qui rebus creatis moderate utitur; qui vero licitas etiam voluptates contemnit, non jam conviva Dei est, sed consors.»
QUIA CONFISUS ES IN VIIS TUIS, — in operibus tuis impiis, ac praesertim in cultu idolorum. Est enallage numeri: transit enim a plurali numero ad singularem, quia loquitur populo, qui singularis est, si coetum spectes; pluralis, si capita et homines. IN MULTITUDINE FORTIUM TUORUM, — tum civium, tum amicorum gentilium, tum idolorum; idcirco
Versus 14: A TUMULT SHALL ARISE AMONG YOUR PEOPLE (when the Assyrian enemies invade you), A...
14. CONSURGET TUMULTUS IN POPULO TUO (cum te invadent hostes Assyrii), ET OMNES MUNITIONES TUÆ VASTABUNTUR, SICUT VASTATUS EST SALMANA A DOMO (a familia, servis et militibus) EJUS QUI JUDICAVIT (ita legendum cum Hebraeis et Romanis, non vindicavit, uti legunt nonnulli codices Latini) BAAL, — puta a domo Gedeonis. Comparat enim excidium Israelis futurum per Salmanasar regem Assyriorum, excidio Madianitarum, quorum princeps
erat Salmana, facto per Gedeonem Judic. VIII, 2, et Psalm. LXXXII, 12. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Ruffinus, Theodoretus, Rupertus, Albertus, Hugo et alii passim. Sensus ergo est, q. d. Sicut Gedeon cecidit Salmana idololatram, hostem populi Dei; ita et Salmanasar caedet Israelem, ob idola quae coluit in Bethel.
Nota primo: Salmana quem occidit Gedeon scribitur per tsade, hic vero Salmana scribitur per scin: unde hunc esse diversum ab illo contendit Lyranus cum Chaldaeo, qui proinde Salmana hic accipiunt ut nomen, non proprium, sed appellativum significans pacificum, idemque quod Salomon. Sic enim Turcarum Imperator vocatus est Solymannus, id est Salomon: utrumque enim nomen ab eadem radice שלם schalam, id est pacificus fuit, deducitur. Unde vertunt: Sicut vastari solet pacificus per insidias belli, vel ab insidiatore in bello; sic vastabitur Israel. Verum auctores jam citati asserunt unanimiter hunc Salmana esse eumdem cum illo quem occidit Gedeon, idque mox clarius patebit. Nec obstat quod hic per scin, ille per tsade, scribatur: quia hae duae litterae vicinae sunt et commutabiles; utraque enim includit s, licet illud in tsade addito t, roboretur et durescat, idemque valeat quod ts.
Nota secundo: Pro qui judicavit Baal, hebraice est una vox ארבאל arbel, quod varie a variis explicatur. Primo, Chaldaeus et Lyranus, uti jam dixi, vertunt insidias vel insidiatorem, a radice ארב arab, id est insidiatus est. Secundo, alii censent esse nomen proprium principis, vel urbis, de qua I Machab. IX, 2, dicitur: «Castra posuerunt in Masaloth, quae est in Arbellis,» huncque dant sensum: Sicut Salman, id est Salmanasar, I anno Hosee regis Israel, vastavit urbem Arbel crudelissime, ita ut infantes coram matribus, et matres coram infantibus collideret: sic Deus vastabit Israel et Samariam. Licet enim haec historia in Scriptura non narretur, tamen tempore Osee erat apud omnes vulgata et celebris. Porro urbs haec dicta est Arbel, aut ab ארבע arba, id est quatuor, et אל el, id est Deus, vel fortis, quod in ea celebres exstarent et colerentur quatuor dii, vel quatuor heroes; sicut dicta est Cariat arbe, id est civitas quatuor, scilicet Gigantum, Josue XV, 13, aut ab ארב arab, id est insidiatus est, et אל el, id est Deus, vel Deo. Ita Arias, Vatablus et Marinus in Lexico. Syrus pro Arbel legit Il, vel El, id est Deus, unde vertit: Sicut vastatio Salmana de domo El in die praelii.
Verum dico Arbel idem esse per crasin quod Ierobaal (ut vertunt Septuaginta; unde perperam in Complutensibus aeque ac in Arabico utroque legitur Ieroboam, pro Ierobaal), id est Gedeon. Ita auctores jam citati. Audi S. Hieronymum: Arbel idipsum significat quod et Ierobaal, sed breviori disertiorique sermone; Arbel enim idem est quod litigator, vel judex Dei, puta Baal: idem significat Ierobaal: ירב rub enim idem est quod litigavit, contendit, judicavit: Baal, est deus Baal. Ex eo enim quod Gedeon judicavit, id est damnavit, et infirmum convicit esse Baal, dum ejus aram evertit, dictus est Jerubbaal, dicente Joas patre Gedeonis: «Ulciscatur se de eo Baal (si est deus) qui suffodit aram ejus,» Jud. VI, 31. Rursum Gedeon dicitur Arbel, id est insidiator Dei: quia deum Baal clanculum noctu per insidias evertit.
MATRE SUPER FILIOS ALLISA. — Quaeres, unde hoc petitum? Respondet S. Hieronymus scriptum esse Judic. VIII: «Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua.» Verum id non reperitur Judic. VIII, sed I Reg. XV, 33; sunt enim verba Samuelis ad Agag regem Amalec, cum eum occidi mandaret. Lapsus ergo memoria videtur S. Hieronymus. Dico ergo id in libro Judicum et historia Gedeonis non narrari, reipsa tamen accidisse, uti hic asseritur: nimirum fuit tantus pavor, consternatio et confusio in castris Madian, dum Gedeon et socii ejus clangerent tubis trecentis, et faces trecentas ardentes ostentarent, ut vel gladiis Madianitarum in sese invicem conversis, vel festinatione et trepidatione fugientium, matres cum filiis alliderentur. Ita Ribera, Emmanuel, Mariana et alii.
Versus 15: SO HAS BETHEL DONE (that is, will do) TO YOU,
15. SIC FECIT (id est faciet) VOBIS BETHEL, — q. d. Sic vos punient et caedent non tam hostes Assyrii, quam Bethel, id est peccata a vobis commissa, puta idola adorata in Bethel, sicut Salmana punitus et caesus est a Beth Arbel, id est a domo et exercitu Gedeonis. In Hebraeo est elegans paronomasia, et antithesis inter Beth Arbel et Bethel, q. d. Sicut cecidit et prostravit Madianitas idolo-
latras Beth Arbel, id est domus Gedeonis, qui fuit ריב rub, id est judex et vindex El, id est dei falsi, puta Baal; ita caedet vos Bethel, id est domus Dei veri, quam vos violastis et fecistis Bethaven, id est domum idoli: propter sacrilegia enim commissa in Bethel exscindemini. Unde subdit: A FACIE MALITIAE NEQUITIARUM VESTRARUM, — id est propter pessimas nequitias vestras, quibus polluistis Bethel, id est domum Dei. Hac de causa ait Isaias cap. XXXI, 9: «Dixit Dominus, cujus ignis est in Sion, et caminus ejus in Jerusalem.» Vide ibi dicta. Simili elegantia et tropo Isaias Jerusalem vocat Ariel, in eaque voce varie ludit cap. XXIX, 1 et 2, dicens: «Vae Ariel, Ariel! civitas quam expugnavit David, etc. Et circumvallabo Ariel, etc. Et erit mihi quasi Ariel.»