Cornelius a Lapide

Osee XI


Index


Synopsis Capitis

Inculcat Deus, et in os injicit Israeli amorem et beneficia a se ei jugiter praestita, ut ostendat ejus ingratitudinem, quod a se ad vitulos aureos desciverit. Puer, inquit, Israel, et dilexi eum: et ex Aegypto vocavi filium meum. Et ego quasi nutritius Ephraim, et portabam eos in brachiis meis. In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis. Quocirca ingrato captivitatem et iram intentat, quam tamen ita misericordia temperat, ut ei reditum in patriam spondeat. Ab hac clade eximit Judam, quia ipse fidelis a parte Dei stetit cum sanctis Levitis.


Textus Vulgatae: Osee 11:1-12

1. Sicut mane transiit, pertransiit rex Israel. Quia puer Israel, et dilexi eum: et ex Aegypto vocavi filium meum. 2. Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum: Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant. 3. Et ego quasi nutritius Ephraim, portabam eos in brachiis meis: et nescierunt quod curarem eos. 4. In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis: et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum: et declinavi ad eum ut vesceretur. 5. Non revertetur in terram Aegypti, et Assur ipse rex ejus: quoniam noluerunt converti. 6. Coepit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus, et comedet capita eorum. 7. Et populus meus pendebit ad reditum meum: jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur. 8. Quomodo dabo te, Ephraim, protegam te, Israel? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est paenitudo mea. 9. Non faciam furorem irae meae: non convertar ut disperdam Ephraim: quoniam Deus ego, et non homo: in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem. 10. Post Dominum ambulabunt, quasi leo rugiet: quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris. 11. Et avolabunt quasi avis ex Aegypto, et quasi columba de terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus. 12. Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israel; Judas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.


Versus 1: Like the morning it has passed away, the king of Israel has passed

1. SICUT MANE TRANSIIT, PERTRANSIIT REX ISRAEL. — Chaldaeus, Arias, Pagninus et Vatablus haec verba referunt ad finem praecedentis capitis, quia eo pertinere videntur. Verum Noster, Septuaginta et passim veteres Graeci et Latini ab hisce verbis inchoant caput undecimum. Hebraice est, in aurora (vel instar aurorae: כ enim, id est in, saepe sumitur pro כ, id est instar, sicut) plane excisus est rex Israel, q. d. Sub initium regni Hosee rex Israel cum Samaria et regno exscindetur ab Assyriis. Comparat Hosee aurorae, quia sicut aurora medium quid est inter noctem et diem, lucem et tenebras, estque post noctem initium diei et lucis; ita post longas aerumnas et spoliationes, quas Israel sustinuerat ab Assyriis, sub Hosee rege respiravit, et in spem melioris sortis se erexit, praesertim cum Sua rex Aegypti videretur illi opitulaturus: sed haec spes velociter instar aurorae, sole oriente et auroram fugante, pertransiit et evanuit. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Ruffinus, Theodoretus et Theophylactus. Simili modo Israelis regem comparavit spumae cap. praeced. vers. 7, cum ait: «Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae.» Ubi pro transire fecit in Hebraeo est idem verbum quod hic, scilicet נדכות nidme, quod, ut ibi dixi, varie exponi potest.

Secundo, S. Cyrillus per mane accipit exporrectionem Dei ad vindictam, qui ante dissimulans peccata Israelis, dormire videbatur: «Cum, inquit Cyrillus, Deus nondum peccata aliquorum punit, dormire dicitur, ut ait Jeremias: Ne, inquit, sis, Domine, tanquam somno dormiens, aut tanquam vir non potens salvare; et David: Surge, Domine. Et alias videns auxilium Domini: Surrexit, inquit, tanquam dormiens. Mane itaque vocat hic tempus ipsius velut evigilationis in eos: mane enim solemus evigilare.» Verum prior sensus et allusio est aptior; mane enim hic tribuitur regi pertranseunti, non Deo evigilanti: quanquam hoc cum illo conjunctum est. Ideo enim rex mane pertransiit et excisus est, quia Deus in ejus excidium evigilavit.

Tertio, nonnulli ex eo quod sequitur: «Ex Aegypto vocavi filium meum,» id est Christum, uti explicat S. Matthaeus cap. ii, 13, haec omnia de Christo ad litteram accipiunt, q. d. Christus in mundo nascetur quasi aurora, sed et cito transibit ut aurora: post tres enim praedicationis annos redibit ad Patrem. Ergo, o Israelitae, venientem studiose excipite, ejusque tempus diligenter observate. Ego enim vos, quasi Abrahae amici mei filios, dilexi, ideoque ex Aegypto vocavi filium meum, ut vos ejus praesentia, doctrina et gratia frueremini.

Verum ad Hosee regem haec pertinere ad litteram, non ad Christum, patet ex eo quod ait: «Pertransiit rex Israel.» Idem patebit ex sequentibus: toto enim capite agitur de judicio et excidio Israelis. Unde moraliter disce reges terrenos similes esse aurorae, quae aurea videtur, sed mox evanescit: eorum enim «vita» est quasi «vapor,» ut ait S. Jacobus, epist. cap. iv: «ad modicum parens;» vapor, inquam, aurea quadam honoris regiaeque pompae luce perfusus. Somnia sunt hominum regna, ideoque merito in somnis a Nabuchodonosore, Chaldaeorum, Persarum, Graecorum et Romanorum imperia visa sunt, Daniel. ii. Quid ergo sunt dignitates, status et sceptra? nonne aureus quidam nubium color, temporis momento evanescens?

QUIA PUER ISRAEL, ET DILEXI EUM. — Vox quia more Hebraeo redundat, uti dixi cap. x, 17; unde Leo Hebraeus vertit: Quando Israel adhuc puer erat, dilexi eum, cum scilicet in Aegypto degeret, et quasi oriretur cresceretque populus Israel, essetque parvus, imbellis, ignorans, afflictus quasi puer, ex tunc dilexi eum, curamque ejus egi, et quasi puerum per Mosen inde liberavi et eduxi. Ita S. Hieronymus, Vatablus et alii.

Secundo tamen, si quia proprie ut causale accipi potest, q. d. Quia Israel in Aegypto erat puer tenellus, sui impos, se regere impotens, neglectus ab omnibus, ab Aegyptiis oppressus et neci destinatus, opisque indigus: hac de causa eum dilexi, et enutrivi quasi mater. Solet enim puerorum parvitas, imbecillitas et pericula, matres allicere ad eorum amorem et curam. Ita Theophylactus.

Adde, «dilexi eum,» quia «puer» erat, quod esset filius Jacobi patriarchae, quem puerum, imo in utero adhuc existentem dilexi, dicens Malach. i, 2: «Jacob dilexi, Esau autem odio habui.» Et Genes. xxv, 23: «Major serviet minori,» puta Esau Jacobo, nimirum Idumaei servient Jacobitis, id est Israelitis. Sicut ergo Jacobum puerum, ita et filium ejus Israelem puerum dilexi. Denique to quia connectit haec praecedentibus, q. d. Rex Israel cum suo populo transiit, id est brevi transibit et interibit, quia Israel, quem a puero dilexi, ex Aegypto eduxi, alui et nutrivi ut mater, huic meae dilectioni et beneficiis ingratus et rebellis, me sprevit, et ad Baalim declinavit.

ET EX AEGYPTO VOCAVI FILIUM MEUM. — «Et,» id est idcirco, q. d. Quia Israel puerum dilexi, idcirco eum quasi filium meum, ex Aegyptia servitute per Mosen evocavi et eduxi. Ita Septuaginta et Chaldaeus, qui vertunt: Ex Aegypto vocavi filios ejus, scilicet Israelis; licet enim in Hebraeo sit בני beni, id est filium meum, tamen hoc in re idem est quod filios ejus: filii enim Israelis erant filii Dei; et quia Israel, ut ait S. Hieronymus, «singulariter dicitur, sed pluraliter intelligitur,» utpote populus:

forte etiam Septuaginta et Chaldaeus pro beni legerunt בניו banau, id est filios ejus, uti opinatur Maldonatus in Matth. ii, 15. Porro populum suum Deus vocat «filium,» dicens Exodi iv, 22: «Filius meus primogenitus Israel.» Et: «Dimitte filium meum ut serviat mihi.» Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Theophylactus, Rupertus, Hugo, Lyranus, Arias, Vatablus hic, Jansenius, Maldonatus, Barradius, et alii in Matth. ii, 15. Et patet ex iis quae hic antecedunt et sequuntur: haec enim spectant populum Israel. Hic enim dicitur filius Dei primogenitus, quia dilectus ab eo fuit ut primogenitus, et solus primo electus ex omnibus gentibus, ut esset Dei peculium, respublica, regnum, sacerdotium.

Dices: Quomodo ergo S. Matthaeus, cap. ii, 15, ait hoc Osee oraculum impletum esse in Christo puero, cum ex Aegypto revocatus est in terram Israel? Julianus Apostata, teste S. Hieronymo, hoc objiciebat Christianis, ut S. Matthaeum vel falsitatis, vel inscitiae argueret. Respondet primo, Jansenius in Matth. ii, id impletum esse in Christo per accommodationem, quia quod dictum est de populo Israel, recte Christo quasi simili aptari et accommodari potest: perinde atque si quis de filio qui patri percharus est, diceret: Omnis in Ascanio chari stat cura parentis.

Verum hoc liberius dicitur, et pene temerarie, inquit Suarez loco mox citando: nec enim prophetiae impleri dicuntur, nisi cum eveniunt ea quae per eas prophetata sunt. Quare aliud est accommodari, vel aptari Scripturam, aliud eam impleri. Igitur prophetia proprie impleri dici nequit, nisi cum fit quod ipsa in sensu vel litterali, vel allegorico futurum praedicit, uti docent communiter Interpretes.

Secundo, Eusebius, lib. IX Demonstrat. Evang. cap. iv, Lyranus et Dionysius censent hunc locum ad litteram intelligi de Christo. Verum ex antecedentibus et sequentibus patet hic agi de populo Israel. Dices duplicem hic esse sensum litteralem, unum de populo, alterum de Christo: ita Prado, Proemio in Ezech., sect. viii et ix. Respondeo id minus congrue dici, tum quia caetera non spectant Christum, sed populum: in sensu enim litterali omnia et singula congruere debent rei de qua agitur; secus est in allegorico; tum quia populus Israel fuit typus Christi. Ergo ad litteram sermo est de populo, typice de Christo; sensus enim litteralis non est typicus, sed typici figura et imago: populus enim Israel exsulans in Aegypto, Christi ibidem exsulaturi figura fuit, sicut nunc corpus mysticum Ecclesiae, corporis naturalis Christi figura est.

Tertio ergo, melius dicemus ad litteram hanc sententiam impletam esse in populo Israel per Mosen educto ex Aegypto, allegorice vero et typice in Christo puero reducto ex Aegypto: licet autem hic sensus sit allegoricus, tamen est priore litterali dignior, potior et magis intentus a Spiritu Sancto: populus enim Israel in hoc reditu ex Aegypto gessit typum Christi, praesertim quia Christus illius populi fuit pars et propago, eaque nobilissima. Hac de causa ait, filium meum, non filios meos, ut denotet Christum. Neque hoc mirum aut novum est: nam magis nova et insolens videtur allegoria, qua Sina et Sion, item Sara et Agar significant duo Testamenta, vetus et novum, uti explicat Apostolus Galat. iv, 24. Ita S. Hieronymus, Ribera et alii initio citati, ac S. Chrysostomus et Theophylactus in cap. ii Matth., atque Franciscus Suarez, III part. Quaest. xxxvii, art. 4, disp. 7, sect. 1; et Gabriel Vasquez, I part. Quaest. i, art. 10, disp. 14, cap. iv.

Objicit Osiander in cap. ii Matth.: Fieri nequit ut populus Israel innumerabilis, unius hominis sit figura: ergo in sensu allegorico hic locus nequit accipi de Christo. Respondeo negando antecedens. Si enim unus homo potest repraesentare totum populum ex se generandum, uti Patriarcha; sicut de Jacob et Esau dicitur Rebeccae matri, Genes. xxv: «Duae gentes sunt in utero tuo,» etc., vel sibi subditum, uti rex repraesentat regnum; cur vice versa unus populus unum ho-

minem, quasi patriarcham et regem, ac praesertim Christum Dominum, repraesentare non possit? Ita Patres passim et Doctores. Porro qua ratione populus Israel fuerit figura Christi peregrinantis in Aegypto, et inde redeuntis, fuse explicat Rupertus in locum citatum Matth. ii.

Ex hoc loco ostendit S. Hieronymus quaedam non haberi in Versione Septuaginta quae habentur in Hebraeo, ideoque se novam ex Hebraeo versionem cudisse, idque ei obtrectantibus objicit: «Qui, ait, detrahunt nostrae translationi, videant Scripturam de qua Evangelista hoc testimonium sumpserit, et interpretatus est de Domino Salvatore, quando de Aegypto reductus est in terram Israel: et cum invenire non quiverint, desinant rugare frontem, adducere supercilium, crispare nares, digitis concrepare.»


Versus 2: They called them (out of Egypt and from idolatry

2. Vocaverunt eos (ex Aegypto et idololatria Moses, Aaron aliique Prophetae, ut eos ad avitum Dei cultum reducerent; sed ipsi licet) sic (id est adeo et toties vocati et invitati) ABIERUNT A FACIE EORUM, — id est obverterunt eis terga, euntes ad Baalim. Unde plane vertunt Septuaginta: Sicut vocavi eos, ita abierunt a facie mea; Hebraei enim saepe subaudiunt voculam sicut, et similes, quasi dicant: Uti ego eos vocavi, ita ipsi impudentes averterunt se a me: quanta fuit mea benignitas et assiduitas in vocando, tanta fuit eorum durities et contumacia in resistendo, et respuendo meam vocationem. Ita Chaldaeus, Cyrillus, Hieronymus et alii.

Potest secundo sic accipi propterea, q. d. Quia ego vocavi eos toties, propterea abierunt, uti solent facere pueri protervi et refractarii, qui eo quod vocentur a parentibus, ut hoc illudve faciant, idcirco rebelles avertunt faciem et abeunt, qua expositione significatur Israelis major plenaque obduratio et pervicacia. Sic Hebraeum כן ken, id est sic, sumitur pro על כן alken, id est super sic, hoc est propterea. Psalm. lx, 9: «Misericordiam et veritatem ejus quis requiret? sic (id est propterea, idcirco) psalmum dicam nomini tuo.» Joan. iv, 6: «Jesus autem fatigatus ex itinere sedebat sic (id est idcirco, quia scilicet fatigatus) super fontem,» uti exponunt Toletanus et Maldonatus ibidem. Sic enim vulgo dicimus: «Venit fessus, et ita (id est ideo) consedit.» Quin et Cicero, IV Tuscul.: «Sic, inquit (id est idcirco), tot simul virtutes, continentiae, gravitatis, justitiae, fidei defecerunt.»

Aliter Arias: Vocaverunt, ait, id est invocaverunt Israelitae «eos,» scilicet deos gentium: «sicque abierunt,» videlicet ut non tantum eos invocarent, sed et illis sacrificarent. Unde sequitur: «Baalim immolabant.» «Abierunt,» inquam, «a facie,» id est ante faciem, «eorum,» uti solet grex ovium ire ante faciem pastoris, populus ante Episcopum, milites ante ducem, filii ante parentes. Verum de diis gentium nulla hic praecessit mentio.

BAALIM (id est diis gentium, puta idolis, nimirum vitulo aureo, Exodi xxxii, 4, et Beelphegor, sive Priapo, Numer. xxv, 1) immolabant. — Quia enim Deus primarius Chaldaeorum, Tyriorum, Carthaginensium, etc., erat Baal, vel Bel, sive Belus; hinc quoslibet deos vocaverunt Baalim in plurali.


Versus 3: AND I WAS LIKE A NURSE TO EPHRAIM, I CARRIED THEM IN MY ARMS

3. ET EGO QUASI NUTRITIUS EPHRAIM, PORTABAM EOS IN BRACHIIS MEIS. — Legit Interpres זרועותי, id est in brachiis meis: jam addito vau legunt זרועותיו zerootav, id est brachiis ejus. Pro nutritius hebraice est תרגלתי tirgalti, quod Rabbini, Vatablus, Arias et alii hebraizantes dicunt poni pro hirgalti, id est incedere feci, in pedes erexi, ambulare docui, pedetentim deduxi, uti faciunt nutrices, dum infantes deducunt docentque incedere. Unde vertunt: Ego Ephraim (id est Israelem), puerum deduxi, et ambulare docui per desertum. Aut, ut Vatablus, ego sensim et pedetentim eum deduxi, ne conficeretur labore viae. Alii vertunt: Ego dedi paedagogum Ephraim (puta Mosen) qui portaret eos super brachia sua, quasi alludat ad illud Mosis: «Ut dicas mihi: Porta eos in sinu tuo, sicut portare solet nutrix infantulum,» Numer. xi, 12.

Verum melius magisque praecise vertit Noster, «nutritius,» id est nutritor, vel nutrix. Hoc enim proprie significat תרגלת tirghelet, et addito tod paragogico תרגלתי tirgalti (quod plane diversum est ab hirgalti, id est incedere feci: hoc enim verbum est, illud nomen: deducitur enim a רגל regel, id est pes. Unde Marinus in Lexico vertit pedatio, q. d. Itio, vel ambulatio mea erat ad Ephraim); tirghelet ergo est nutrix, quae pedes infantium format et firmat, eosque deducit, docet et assuefacit incessui. Unde Septuaginta vertunt, συνεπόδισα, id est colligavi pedes, scilicet fasciis infantilibus, quod etiam est nutricum, ait Theophylactus.

Jam sensus est is quem dat S. Hieronymus: «Narrat, ait, Deus quo Israel amore dilexerit, secundum illud Deuter. i, 31: Portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via per quam ambulasti, donec veniretis ad locum istum. Et alio loco Deut. xxxii, 11: Expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis. Et Psalm. lxxix, 2: Qui deducis velut ovem Joseph. Ego, ait, qui pater eram, nutritius factus sum, et parvulum meum in ulnis meis ipse portabam, ne laederetur in solitudine, et ne vel aestu, vel tenebris terreretur, in die nubes eram, in nocte ignis columna, ut quos protexeram, meo illustrarem et sanarem lumine: cumque peccassent, et fecissent sibi vituli caput, dedi eis locum poenitentiae, et ignoraverunt quod curarem eos, ut vulnus idololatriae quadraginta annorum spatio obducerem, et pristinae redderem sanitati.» Quod ergo subdit: «Et nescierunt,» idem est ac si dicat: Et tamen post tot beneficia, quibus quasi nutrix eos educavi, ipsi haec officia providentiae et maternae curae meae erga se non agnoverunt, sed me spreto dixerunt vitulo: «Hi sunt dii tui

Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti,» Exod. cap. xxxii, 4.

PORTABAM EOS IN BRACHIIS MEIS. — In deserto enim per Mosen, per columnam ignis et nubis, per manna, per vestium eorumdem conservationem, etc., tam suaviter et benigne Deus Judaeos tractavit et deduxit, ac si quasi nutrix eos brachiis suis portasset.


Versus 4: I WILL DRAW THEM WITH THE CORDS OF ADAM, WITH BANDS OF LOVE

4. IN FUNICULIS ADAM TRAHAM EOS, IN VINCULIS CHARITATIS. — «Adam» hic accipi potest vel ut nomen proprium protoplasti, vel ut commune, significans hominem. Si ut proprium, sensus erit quem dat S. Hieronymus, q. d. Sicut ex amore Adamum natura simul ac gratia, et amicitia mea donavi, ita et vos posteros ejus donabo. Adam enim ex mea gratia est vester protogenes et archigenes, id est humanae generationis princeps. Aut, ut noster Prado in Ezech. cap. vi, 9: Funiculi, inquit, sunt dolores: illis enim quasi funibus homo arctatur et constringitur, juxta illud Psalm. cxv, 6: «Dolores (hebraice חבלי chable, id est funes) inferni circumdederunt me, praeoccupaverunt me laquei mortis.» Hebraeum enim chebel funiculum, ligamen, vinculum, indeque dolorem, quasi ligantem et vincientem significat. Sensus ergo est, q. d. Ego Israelitas per dolores et afflictiones, quos ab Adamo parente suo haereditarunt, ad me traham, quae sunt mei erga illos amoris pignora. Unde sequitur: «In vinculis charitatis,» id est, in vinculis quibus soleo ad me allicere charissimos filios, quae sunt castigationes et flagella.

Secundo, alii passim «Adam» accipiunt ut nomen commune, vertuntque hominis. Ita Aquila, Syrus, Symmachus, Theodotion et Septuaginta, q. d. In funiculis, quibus solent homines ligari et trahi, nempe amore et beneficiis, traham illos ad me. Unde Chaldaeus vertit: Sicut moris est trahi filios dilectos, traxi eos fortitudine charitatis; Arabicus: Attraxi eos pugillo protractionis meae. Alludit ad cap. x, 11: «Ephraim vitula docta diligere trituram,» q. d. Vitulae lascivientes, qualis est Israel, trahuntur funibus canabinis vel ferreis; at ego Ephraim, licet subinde mihi renitentem, nolo ut bestiam tractare, trahereque invitum fune verberum et terrorum; sed ut hominem (non servum, sed filium) traham eum funiculis amoris: illis enim trahi solent homines, praesertim ingenui, et filii. Ita S. Hieronymus, Vatablus, Emmanuel, Mariana et alii.

Porro S. Hieronymus per hominem specialiter accipit Patriarchas, Abraham, Isaac et Jacob: «Curavi, inquit, eos propter funiculos et vincula charitatis, quibus mihi Abraham, Isaac et Jacob astrinxeram.» Hi enim fuerunt parentes Israelis, ob quos Deus Israelem amabat et curabat. Verum planius quilibet homines accipi possunt: omnes enim trahuntur amore.

Tertio, nonnulli funiculos Adam, id est hominis, active accipiunt, non passive, id est, non quibus homo trahitur a Deo, sed quibus homines sancti, puta Abraham, Isaac et Jacob traxerunt Deum in sui, suaeque familiae et gentis amorem, ut eam diligeret, et eligeret ex omnibus gentibus in suam Ecclesiam et regnum. Verum prior sensus est magis genuinus.

Quarto, Hebraeum חבל chebel verti potest, corruptio, vastatio. Unde Septuaginta vertunt: In corruptione hominum extendi eos in vinculis charitatis meae, q. d. Esto sint peccatis infecti et corrupti, tamen adhuc conabor eis mederi ex charitate, sicut medicus aegro, v. g. contracto, volens mederi, extendit membra ejus contracta, alligans ea vinculis, non ut eum affligat et torqueat, sed ex charitate ut sanet.

Nota primo: «Traham» potest proprie accipi ut futurum, q. d. Licet Israel me offenderit, tamen adhuc traham illum ad me. Verum melius accipias pro praeterito: «traham,» id est traxi; clarius enim liquet quod Deus traxerit eos in deserto, quam quod post tempora Osee eos tracturus sit: paulo enim post eos vastavit, et tradidit Assyriis; et quia sequitur: «Declinavi ad eum,» etc., in praeterito. Ita S. Hieronymus, Septuaginta, Chaldaeus, Rupertus, Hugo, Lyranus, Dionysius, Arias et Sanchez. Praecessit enim praeteritum: «Portabam eos in brachiis meis.» Recte S. Augustinus in Psalm. iii, 6: «In prophetia, ait, bene miscentur futura praeteritis, quo utrumque significetur.»

Nota secundo: Tractus et funiculi significant copiam, aeque ac suavitatem amoris, qua Deus homines ad se trahit: «Magnes enim amoris est amor.» Hoc est quod ait S. Augustinus de sua ad Deum conversione et tractu, lib. IX Confessionum, cap. i: «Quam suave mihi subito factum est carere suavitatibus nugarum, et quas amittere metus fuerat, jam dimittere gaudium erat. Ejiciebas enim eas a me tu vera et summa suavitas, ejiciebas et intrabas pro eis omni voluptate dulcior.» Idem Augustinus, serm. 2 De verbis Apostoli, tom. X: Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me traxerit eum: «Non dixit, inquit, duxerit, sed traxerit. Ista violentia cordi fit, non carni. Quid ergo miraris? crede, et venis; ama, et traheris. Non arbitreris istam asperam molestamque violentiam; dulcis est, suavis est; ipsa suavitas te trahit. Nonne ovis trahitur, cum esurienti herba monstratur? Et puto quia non corpore impellitur, sed desiderio colligatur: sic et tu veni ad Christum. Ad illum enim qui ubique est, amando venitur, non navigando.»

Nota tertio: Ruffinus funiculos Adam censet esse beneficentiam, qua Deus Adamum post peccatum prosecutus est, dans ei cibos illaboratos, et sponte nascentes; sic vice versa funiculos Israelis esse manna, et aquam de petra, quae ei sine satione et fossione in deserto Deus dedit, quibus quasi charitatis vinculis eum alligavit: quae fuerunt typus Eucharistiae. Unde

Allegorice, traxit nos Christus in funiculis Adam, cum pro nobis factus est Adam, id est homo, caro nostra, et frater noster, ut docendo, patiendo, et moriendo pro nobis, nos ad se et ad Deum traheret, ac terrenum Adam redimeret, transformaret, faceretque caelestem; cumque hominum morbos, tam corporis quam animae curavit, inquit Theophylactus et Rupertus, ac praesertim cum quasi nutritius Ephraim, corpus et sanguinem suum nobis dedit in Eucharistia. Hic enim est funiculus Adam, quo nos sibi Deoque astrinxit. Est enim Christus in Eucharistia «amor amorum,» ut ait S. Bernardus, serm. De Coena Domini. Ita Delrio, adagio 956. Audi et S. Hieronymum: «In tantum dilexi, et tam demens pastor fui, ut morbidam ovem humeris meis ipse portarem: ipsi vero ignoraverunt quod mea illos passione curarem, et qui amator sum hominum omnium, traherem eos ad credendum in vinculis charitatis.»

Symbolice, Paulus a Palatio: Funiculi Adam, ait, sunt leges veteres datae Judaeis, et multo magis novae datae Christianis: hae enim ligant, id est obligant populum quasi funiculi, suntque Adam, id est hominum, non bestiarum: quia humanae sunt, et rectae rationi ac aequitati conformes. Eaedem sunt vincula charitatis: quia finis legis est charitas, ut scilicet nos ducat ad amorem Dei et proximi. Tales et debent esse leges humanae, scilicet vincula charitatis, non tormina cupiditatis: quia publicae utilitati, non propriae aviditati serviant oportet.

Tropologice, disce hic amorem esse telum violentissimum, quod hostes expugnat, imo immutat, et ex inimicis facit amicos. Errat hic mundi sapientia, quae hostem odiis, maleficiis et plagis vult vincere, cum illis magis accendatur odium et hostilitas. Vera ratio vincendi hostem est, eum vincere amore, et vincere beneficiis. Vidit hoc Philippus Macedo, qui, ut testatur Plutarchus in ejus Vita, cum captiosum quemdam haberet, qui jugiter illi ejusque famae detrahebat, censerentque amici eum terrore et minis compescendum, Philippus, aliis armis utens, misit ad eum magnam pecuniae vim, addens, si plura cuperet, se plura daturum. Hoc dono vincta est ejus lingua, victa maledicentia, ac qui primo Philippum carpebat, nunc eum laudabat, et in coelum evehebat. Mirabantur amici doni ignari tantam in calumniatore mutationem; quibus Philippus: «En, ait, in mea manu est facere, ut detractores mei sint laudatores.» Idem obsessurus arcem in rupe sitam, cum sui dissuaderent, dicerentque eam esse inaccessam, ideoque inexpugnabilem, rogavit num asinus onustus auro eo ascendere posset? asserentibus viam patere asino: Ergo, inquit, accessu et expugnatu facilis est. Quare submissa ingenti auri vi arcis praefecturae sibi devinxit, fecitque ut arcem sibi dederet. Nimirum «validius et facilius aereis hastis pugnatur, quam

ferreis.» Norunt hoc sapientes principes et duces. Docuerat id Philippum Apollo Pythius, dum ab eo consultus respondit: Si telo ex auro pugnaveris, omnia vinces. Seneca, epist. 9 ad Lucilium: «Si vis amari, ama.» Et Poeta: Ut praestem Pyladen, aliquis mihi praestet Orestem. Hoc non fit verbis: Marce, ut ameris, ama.

Praeclare S. Chrysostomus, hom. 13 ad Popul., explicans illud Christi: Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis, ait: «Vis beneficia capere? confer beneficium alteri: vis laudari? lauda alium: vis amari? ama: vis partibus primis potiri? cede illas prius alteri.»

ET ERO EIS QUASI EXALTANS JUGUM SUPER MAXILLAS EORUM. — «Ero,» id est eram: sicut paulo ante «traham,» id est traxi. Sequitur enim, «et declinavi» in praeterito. Jam quoad sensum, Albertus explicat, q. d. Faciam ut maxillae eorum premantur jugo Assyriorum. Unde Symmachus vertit: Putaverunt quod imponerem jugum super maxillas eorum. Jugum scilicet, vel hostis, vel legis meae, quam ipsi aestimant durissimum esse jugum.

Melius, alii contrarie exponunt, q. d. Exaltabo, id est auferam ab eis jugum aliarum gentium. Tertio, Septuaginta vertunt: Ero eis quasi dans alapas homo super maxillas ejus. Quod explicans S. Hieronymus: «Quia, inquit, non sua sponte currebant, sed vincti funibus trahebantur, paululum maxillas eorum verberavi, non puniens, sed corrigens et emendans. Judex lacerat carnes, torquet funiculis, flagellis atque ignibus cruciat: qui autem pater est, lascivientem filium palma percutit manus.» Sic et Cyrillus et Theodoretus per alapam hominis accipiunt castigationem levem, qua Deus quasi pater leniter castigat suos, quasi pueros: «quem enim diligit Deus, castigat.» Imo aliqui haec accipiunt de alapa qua pater leniter tangit maxillas pueri, quasi applaudens ei poppysmo blandientis, ut doceant Dei alapas non esse aliud quam plausus quosdam, et manuum collisiones, quibus equisones, seu poppyzontes voce simul et manuum tractatione equos animare solent, et indomitos cicurare, uti Deus hic cicuravit Israelem. Ita Delrio, adagio 957.

Quare minus recte Leo Castrius haec refert ad alapam a milite datam Christo in passione, coram Caipha pontifice; praesertim quia ipse contendit in Hebraeo pro exaltans עול ol, id est jugum, legendum esse עול ol, id est manum, scilicet ad dandam alapam. Quod est contra omnes codices.

Sed quaeres qua ratione et qua allusione ad rem rusticanam in nostra Versione dicatur: «Ero eis quasi exaltans jugum super maxillas?» Nec enim rustici exaltant jugum super maxillas, sed super collum, vel cornua boum. Primo, Ruffinus censet alludi ad boves qui trahunt currus: «In quibus,

inquit, juga cum solvuntur, eriguntur;» cum enim boves e curru solvuntur et abeunt, elevatur currus temo, qui pariter secum elevat jugum. Verum solutis bobus solet et jugum eorum solvi, nec dimitti alligatum temoni. Adde hic magis ad boves arantes, vel triturantes, quam ad currum trahentes respici. Alludit enim ad id quod paulo ante dixit cap. x, 11: «Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli ejus: ascendam super Ephraim, arabit Judas,» etc.

Secundo, alii censent respici ad morem rusticorum, qui ad singulos sulcos elevant jugum boum ad caput et cornua, ne eo collum nimis incalescat et gravetur. De eo enim sic praecipit Columella lib. II, cap. ii: «Sulcum longiorem facere quam pedum centum viginti contrarium est pecori, quoniam plus aequo fatigatur, ubi hunc modum excessit. Cum ventum erit ad versuram, in priorem partem jugum propellat, et boves inhibeat, ut colla eorum refrigescant, quia celeriter conflagrant, nisi assidue refrigerentur; et ex eo tumor, ac deinde ulcera invadunt.» Ita Figuerius. Verum haec spectant elevationem jugi ad caput et cornua, non vero ad maxillas, quod quaerimus.

Tertio, verisimilius Sanchez censet per jugum hic significari capistrum, quod os boum et maxillas tegit et stringit, ne inter arandum germina carpant: hoc enim capistrum alligatur jugo, ne boves caput demittant, sed eo erecto incedant. Hoc enim faciendum esse docet Columella loco citato: «ut boum colla, inquit, minus labefactentur, jugumque melius aptatum cervicibus insideat.» Cum enim boves ab arando vel triturando cessant, elevatur et aufertur jugum, unaque capistrum quod erat ori et maxillis alligatum; imo subinde inter arandum et triturandum agricolae laxant elevantque capistrum a maxillis, ut boves caput demittere, et germina vel grana quae triturant carpere et edere possint. Sub jugo ergo hic intellige frenum sive capistrum: hoc enim proprie tangit maxillas, et elevatur super eas, ut boves comedere possint. Unde et sequitur: «Et declinavi ad eum cibum, ut vesceretur,» q. d. Israel quasi traxit jugum meum peregrinans per desertum 40 annis; sed cum aliquid laboris et modestiae subivit, in tam diuturno et difficili itinere, ego sic eum relevavi et refeci, sicut agricola solet laborantem bovem, a quo jugum et laborem amovet, ut suis se temporibus pabulo reficiat et restauret.

Quocirca optime Hebraea vertit Chaldaeus: Verbum meum fuit sicut bonus agricola, qui allevat humerum boum, et relaxat (frenum) in maxillas eorum. Alludit enim ad vitulos vel boves arantes et triturantes; his enim comparavit Israel cap. x, 11, quibus jugum cervici, capistrum ori imponitur, ut assidue arent vel triturent, nec ab hoc opere divertere possint os segeti vel cibo admovendo; hos agricola, si clemens et benignus sit, subinde

a jugo solvit aut laxat, ut quiescant et comedant, q. d. Pari modo ego cervicem Israelis jugo, maxillas capistro liberavi, dum in deserto hostium arma et jugum ab eo averti, fecique ut a labore itineris saepe interquiesceret, «et declinavi,» id est demisi e coelo manna, quo «vesceretur.» Ita S. Hieronymus. Exaltatur ergo jugum super maxillas, cum ab illis attollitur et aufertur, aut, ut Vatablus, cum more rusticano e collo boum aufertur, et in cornibus eorum suspenditur, ut per maxillas dependeat et defluat. Sic enim respirant boves, et refocillantur aliquantulum in mediis arandi et triturandi laboribus. Allegorice, Christus exaltat et aufert a nobis jugum peccati, daemonis et concupiscentiae, dicens: «Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos,» Matth. xi, 28. Aut enim tentationes et difficultates tollit, aut sua gratia ita eas emollit, ut hoc earum jugum non videatur maxillas stringere, neque collum arctare.

ET DECLINAVI AD EUM UT VESCERETUR, — id est, ut Symmachus et Vatablus, declinavi ad eum cibum: hunc enim significat hebraeum אוכיל ochil: quod alii vertunt, comedere faciam, puta tum bona terrae Chanaan, tum manna, quo Israelem alui in deserto. Ita S. Hieronymus, Chaldaeus, Haymo, Albertus, Lyranus et alii. Allegorice per manna accipe Eucharistiam, qua Christus suos alit, de qua ait S. Hieronymus: «Declinavi (ego Christus) ad eos, deserens regna coelorum, ut cum eis vescerer assumpta forma hominis: sive dedi eis esum corporis mei ipse et cibus et conviva.»

Pro declinavi, hebraice est את at, quod per apocopen ponitur pro אטה atte futuro hiphil, a radice נטה nata, id est declinavit. Aliqui at accipiunt ut adverbium, significans quiete, quasi dicat: Exaltavi jugum gentium, abstulique a ma-

xillis Israel, fecique ut quiesceret a bellis in Chanaea per Josue, utque quiete ejus frugibus vesceretur. Sed haec significatio et versio dubia est et incerta. Docti enim Hebraei censent at, cum adverbiascit, significare abscondite, clam, tecte, a radice לאט laat, id est abscondit.


Versus 5: HE SHALL NOT RETURN TO THE LAND OF EGYPT

5. NON REVERTETUR IN TERRAM AEGYPTI. — Est hic oratio pathetica, ideoque confusa, in qua multa supplenda sunt: Deus enim hic induit pathos parentis, vel nutricis zelotypae, q. d. Ego tanta charitate, tot beneficiis affeci et allexi ad me Israelem; sed ille cor habet algidum, et a me aversum, ad me reverti non vult, sed reverti cogitat in Aegyptum, ut ejus opem imploret contra Assyrios. Quid ergo? impune hoc feret? Non feret: sepiam viam ejus spinis, faciamque ut viis ab hoste obsessis in Aegyptum reverti nequeat, utque Assyrius eas ex improviso praeoccupet, et in Assyriam captivum abducat, sitque «Assur ipse rex (imo tyrannus) ejus.» Unde Chaldaeus vertit: Non revertentur in terram Aegypti, sed Assur (puta Salmanasar) dominabitur eis. Ita S. Hieronymus, Albertus, Lyranus, et Hugo. Aliter Arias, q. d. De-

bebant ire et opem implorare, non Aegypti, nec Assur, sed Domini Dei, ut to revertetur non rem futuram, sed debitum et obligationem significet, idemque sit quod reverti debet: sic enim Hebraei subinde loquuntur dicentes: Hoc non fiet, id est hoc fieri non debet.


Versus 6: THE SWORD HAS BEGUN — as if to say: Already the Assyrians by frequent raids have...

6. COEPIT GLADIUS, — q. d. Jam Assyrii per crebras excursiones coeperunt vastare, et occidere Israelitas, nec desistent donec «electos et capita,» id est consiliarios (ut habent Hebraea) et principes eorum cum tota gente consumant. Id ita factum esse patet ex historia lib. IV Reg. xv et sequent.


Versus 7: AND MY PEOPLE (Israel) SHALL HANG IN SUSPENSE AWAITING MY RETURN (as if to say: ...

7. ET POPULUS MEUS (Israel) PENDEBIT AD REDITUM MEUM (q. d. Israel animo pendulus sperabit et exspectabit, ut ego de more rediens liberem eum ab Assyriis, qui velut recedens jam eum deserueram, sed falletur: quia enim ipse in sua contra me rebellione et vitulorum cultu persistit, faciam, ut) JUGUM (Assyriorum) IMPONATUR EIS (omnibus) SIMUL (nemine excepto), QUOD NON AUFERETUR, — sed erit perpetuum. Ita S. Hieronymus, Albertus, Haymo, Clarius et alii.

Secundo, q. d. Israel pendet et haesitat an ad me converti et redire velit, necne. Ita Leo Hebraeus et Chaldaeus qui vertit: Populus meus haesitat se convertere ad legem meam. Accedit Arias, qui explicat, q. d. Israel superbus et pervicax non vult prior me de reconciliatione compellare, sed exspectat ut ego prior ei reconciliari postulem, quasi ego sim offendens et reus, ille offensus et actor.

Huc quoque accedit R. David; quem sequuntur Pagninus et Vatablus, qui hebraeum מטובתי mesubati, quod Noster vertit, reditum meum, vertunt, aversionem, vel rebellionem meam, huncque dant sensum: Israel in sua a me aversione undique pressus angustiis et hostibus haesitat quid agere, quo confugere, cujus opem implorare debeat.

Nota: Pro jugum imponetur eis hebraice est, ad jugum vocabunt eum. Legit Interpres על ol, id est jugum, aeque ac Chaldaeus qui vertit: Infirmitatem gravem incurrent simul. Jam legunt alio puncto על al, id est altus, excelsus, puta Deus. Unde vertunt: Ad Altissimum vocabant eum, q. d. Prophetae vocabant Israelem ut ad Deum rediret. Septuaginta vertunt: Deus super pretiosa ejus irascetur. Rursum pro non auferetur hebraice est, non exaltabit, vel non exaltabitur, scilicet jugum, id est non auferetur a maxillis Israelis, uti exposui vers. 4. Alii aliud suppositum verbi subaudiunt, scilicet Theodotion, non exaltabit, puta eos Deus; Chaldaeus, non exaltabit, supple caput, Israel depressus ab Assyriis; Vatablus, non exaltabit, supple Israel Deum, id est non laudabit, nec celebrabit Deum, quia ab eo avertit se ad idola, q. d. Haesitat Israel an mecum in gratiam rediturus sit; et licet Prophetae eum crebro vocent, ut ad Altissimum redeat, nemo tamen est qui ad Deum redeat, eumque exaltet et colat.


Versus 8: HOW SHALL I DEAL WITH YOU, EPHRAIM? SHALL I PROTECT YOU, ISRAEL?

8. QUOMODO DABO TE EPHRAIM, PROTEGAM TE ISRAEL. — Pro protegam hebraice est אמגן amagghen, quod si a radice ganan, id est tegere, obtegere deducas, significat obtegam, protegam, et, ut Septuaginta ac Aquila vertunt: Scuto circumdabo te. Nonnulli tamen censent amagghen esse contrariae significationis (talia enim sunt multa Hebraeorum verba, quae aliquando unum, aliquando ejus contrarium significant); unde Theodotion vertit, ἀφοπλίσω σε, id est nudabo te, et auferam a te ὅπλον, id est scutum, quo te ante protexeram, ait S. Hieronymus, et Chaldaeus, exterminabo te.

Secundo, si amagghen a radice מגן magan, id est tradere, deducas, significat tradam te, scilicet hostibus Assyriis. Ita Symmachus, Leo Hebraeus et Pagninus. Hi sensus licet verbotenus diversi, imo contrarii, in eumdem tamen sensum, quasi finem et scopum, collimant. Deus enim hic duas personas et duos affectus alternantes induit, scilicet amantis patris, qui filium peccantem punire ex amore refugit, et severi judicis, qui eum ut reum plectere destinat. Est enim in hac Dei interrogatione ingens pathos, in quo quasi luctatur amor cum dolore et ira, puta summa Dei misericordia cum ejusdem justitia et vindicta. Deus enim, ait Cyrillus hic, quasi pendulus se versat utrinque, haesitatque an protegere, an perdere debeat Israelem tam perditae et profligatae vitae, ut ostendat quam ejus misereri cupiat, si resipiscere velit, quamque invitus ad ejus impoenitentis excidium descendat. Sensus ergo est, q. d. «Quomodo dabo,» id est quid de te, vel tibi faciam, o Israel? protegamne te more solito ut pater? at tua obstinata a me aversio et rebellio obsistit: tuaque scelera atrocia clamant in coelum, et vindictam a me efflagitant. Perdamne te per Assyrios, ut Sodomam, Adamam, Seboim, urbes Pentapoleos? at quomodo id paternus meus

in te affectus patietur? Cum Sodomam perdidi, tactus fui dolore cordis intrinsecus: at nunc si te filium meum perdam, magis cor meum quam tuum, dolore sauciabo. Cor enim mihi findi, convelli et dissecari (anthropopathos) videtur, si te, quem amavi ut filium, ut viscera mea, abjiciam, tradam Assyriis, vastem et disperdam. Quid ergo faciam? quo me vertam? vincet amor, an dolor? misericordia, an justitia? Vincat amor, vincat misericordia. Ait ergo:

CONVERSUM EST IN ME COR MEUM, PARITER CONTURBATA EST POENITUDO MEA. — Leo Hebraeus vertit: Inversum est in me cor meum, simulque accensae sunt in me poenitudines meae, q. d. Dum ita mecum luctor, misericordia et pietate paterna vincor. Itaque cor meum converto et inverto, muto sententiam, revoco decretum de exscindendo prorsus Israele; ac quasi poenitens conturbor intimo animi sensu, percellorque quod eum omnino perdere voluerim. Non ergo eum exscindam ut Sodomam, sed castigabo ut filium; puniam, non ut perdam, sed ut emendem.


Versus 9: I WILL NOT EXECUTE THE FIERCENESS OF MY WRATH (so as to exterminate him, as his ...

9. Non faciam furorem irae meae (ut eum exterminem, prout scelera ejus postulabant. Denique) NON CONVERTAR UT DISPERDAM EPHRAIM. — Ita S. Cyrillus, Hieronymus, Theodoretus, Theophylactus, Albertus, Hugo et alii. Causam subdit:

Quoniam Deus ego (sum), et non homo. — q. d. Non sum ego similis hominibus, qui in inferendo supplicio plerumque ex ira transiliunt metas justitiae: Deus sum, qui in puniendo non solum metas justitiae aequare non soleo, sed citra illas me contineo, ait Antonius Fernandius, visione xxix, sect. iii. Nimirum homo furore ebrius naturae moderari nescit, ego scio; homo in vindictam se effundit; ego vindictam misericordia tempero, imo supero, in me enim misericordia superexaltat judicio: quantum ergo Deus homini, coelum terrae eminet, tantum magnifica et divina clementia mea eminet justitiae et vindictae, ipsisque omnibus hominum omnium sceleribus, quae tam facile absorbet, quam mare sorbeat guttam aquae. Ita S. Cyrillus, Theodoretus et alii.

Aliter Chaldaeus et R. David, q. d. Homo offensus revocat promissa; at ego, licet offensus ab Israele, promissa tamen, quae Abrahae, Isaac et Jacob patribus ejus feci, servabo et opere praestabo.

Omnes ergo haec in bonum accipiunt; unus Arias hoc in malum accipit, q. d. Fixum maneat decretum meum de exscindendo Israele: «quia Deus ego sum, non homo,» q. d. Quia sum Deus immutabilis, non homo, qui facile flectitur mutatque sententiam. Verum perperam: caetera enim

omnia haec non vindictam et odium, sed summum amorem et clementiam spirant.

Moraliter, disce hic quam in offensis condonandis dispar sit sensus Dei et hominum. Homo offensae vindictam machinatur, Deus reconciliationem. Homo punit ut perdat, Deus punit ut emendet. Homo passione et ira, Deus ratione et justitia movetur. Homo stulte reputat sibi fore dedecus, si prior reconciliationem postulet: Deus idipsum sibi honori ducit. Est haec mundana, imo diabolica hominum magnanimitas, ut pertinaces sint in offensis et litibus; eaque de causa multi juges agunt inimicitias, quia neutra pars vult prior reconciliationem, multo minus veniam, etiamsi offenderit prior, postulare. Concionatores eos dedoceant hanc mundi sapientiam, imo stultitiam et dementiam, ostendantque non dedecus, sed decus et laudem esse eximiam, si quis prior de reconciliatione adversarium interpellet. Hoc enim signum est animi liberalis, irae potentis, mansueti, humani, imo divini: Deum enim ducem imitatur, qui prior nos peccatores sua gratia praevenit, et invitat ad reditum in gratiam. Vide S. Chrysostomum, homil. De simultate et ira, tom. V, ubi praeclare docet honorificum esse praevenire partem adversam, eamque invitare ad reconciliationem; eo quod haec reconciliatio et praeventio sit heroica virtus, ingensque bonum utrinque, cujus causa et auctor est non rogatus, sed rogans. «Qui enim prior venit, is, inquit, totum lucrum anticipat. Si enim ab alio exoratus iram relinquis, illi imputatur, cujus precibus impetratum est. Non enim Deo obtemperans, sed illi gratificans legem adimplevisti.» Christus prior e coelis descendit ad nos, ut nos ad se revocaret. Christianus ergo est, et Christi assecla, qui idipsum imitatur. Pusilli et arcti animi est fovere injurias, ampli et celsi eas abolere. Unde Moses postulans a Deo veniam rebellionis a populo admissae: «Magnificetur ergo, inquit, fortitudo Domini, sicut jurasti, dicens: Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera,» Num. xiv, 17. Sic Theodosius Imperator, teste S. Ambrosio, serm. De ejus obitu, beneficium se accepisse dicebat, cum ignosceret; quin et Hadrianus, licet gentilis, Imperator creatus dixit sibi jam ereptam esse facultatem injuriae privatae ulciscendae: quod imperatorem deceat non nisi publicas reipublicae injurias vindicare, privatas vero condonare; ejus enim dotem propriam esse clementiam. Ita Sanchez, ad vers. 7.

IN MEDIO TUI SANCTUS, ET NON INGREDIAR CIVITATEM, — q. d. Hostes crudeles, dum civitatem obsessam capiunt, eam ingrediuntur, et vastant: non ita ego, non ingrediar urbes tuas ut eas vastem, quia sanctus sum, et in medio tui habito, ideoque cupio te corrigere et correctum salvare. Ita Lyranus, Rupertus et S. Hieronymus. Non ergo perdam te ut Sodomam, sed tui reliquias conservabo, imo te totam, o Jerusalem, sub Ezechia pio rege a Sennacherib tutabor et protegam. Hoc est enim quod praedixit Isaias cap. xxxvii, 33: Non intrabit civitatem hanc, et non jaciet ibi sagittam. Licet enim haec spectent ad Ephraim, tamen spectant quoque ad Judam et Jerusalem, uti jam dicam; magis tamen spectant ad Ephraim.

Unde recte noster Prado in Ezech. iv, 3, sic explicat: «In medio tui sanctus,» id est, hucusque a te cultus et honoratus fui, «et non ingrediar civitatem,» q. d. Non ergo decet me civitatem Sichem (vel Samariam, quae erat metropolis Ephraim) idolorum sentinam ingredi, quia decrevi ejus cives servare. Sustinet enim Deus personam judicis, qui advertere animum non vult ad ea quae plectere recusat; ac proinde non ingreditur loca sceleratorum, ne videns scelera, urgente justitia, cogatur ea punire.

Secundo, Hebraei, Haymo, Albertus et Hugo exponunt, q. d. Ego in medio tui, o Israel, moror et colo, nec te sedemque meam derelinquam, ut ingrediar aliam civitatem vel gentem. Hinc R. Salomon, R. Abraham, R. David, et etiamnum Judaei deliri existimant Deum tantum apud Judaeos habitare. Huc accedit Chaldaeus, qui de Jerusalem explicat, q. d. Jerusalem est mea civitas, ibi habeo templum, in medio ejus habito; non ergo illud deseram, ut aliud templum vel urbem ingrediar. Licet enim haec spectent ad Israel, id est ad decem tribus primario, secundario tamen spectant ad Judam; utrisque enim prophetat Osee, praesertim quia decem tribus priscum ex Dei institutione jus habebant ad Jerusalem, et ad templum, nec illud a se abdicare poterant, quantumvis ad idola deflecterent.

Tertio, q. d. Ego Deus dignor in medio tui habitare, o Israel, esto nullam ingrediar civitatem aut locum, tum quia omnibus locis sum praesens, tum quia loco non egeo, nec capior: sum enim toti orbi infusus, effusus, et circumfusus. Ita Theodoretus et Lyranus.

Quarto, aliter Sanchez, q. d. In te, o Ephraim, sunt aliqui sancti (ut Osee, Joel, Amos aliique Prophetae) qui in Sodoma totaque Pentapoli non fuerunt; qui si non omnino cohibere, obtundere tamen possint districtum gladium vindicis iracundiae. Quare non ingrediar civitates Ephraim eo modo, quo olim per angelos sum ingressus Sodomam, ad ejus scelera videndum, et incendio vindicandum.

Moraliter, vide hic viscera charitatis, clementiae et dignationis Dei nostri, qua peccatores sceleratissimos, quales erant Israelitae, ad se trahere conatur in funiculis Adam; dolet et paenitet, gemit et suspirat ex intimo corde, quod eos castigare debeat, mutat et revocat sententiam de eorum excidio. Audi S. Hieronymum: «In medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem, hoc est, non sum unus de his qui in urbibus habitant, qui humanis legibus vivunt, qui crudelitatem arbitrantur justitiam. Jus summum summa malitia

est: mea autem lex, meaque justitia est salvare correptos.»

Considerent haec penitius theologi illi, qui ponunt in Deo reprobationem, vel positivam, vel negativam damnandorum, non ob eorum demerita, sed ex mero Dei beneplacito; censent enim Deum ante omnem praevisionem operum, imo ante praevisionem lapsus Adami et peccati originalis (uti illorum nonnulli volunt) ex hominibus hos, puta electos, absoluta et efficaci voluntate elegisse ad gloriam, illisque solis destinasse media et auxilia congrua et efficacia ad salutem; caeteros vero omnes, utpote damnandos, neglexisse, reprobasse negative, et posuisse in serie damnandorum; ex quo infallibiliter fiet, ut hi ad unum omnes damnentur; ideoque Deum negare eis auxilia congrua, imo (ut aliqui volunt) etiam sufficientia ad salutem, utpote qui statuerit eos relinquere in massa peccato originali damnata, ideoque permittere eos labi in peccata actualia, in iisque obdurari et mori, itaque damnari.

Quomodo, quaeso, haec consentiunt cum verbis Prophetae nostri, et caeterorum omnium, in quibus protestatur, imo jurat Deus, se ex animo cupere omnium hominum, etiam peccatorum et obstinatorum (quales erant hi Samaritae) salutem, nolle se eorum mortem et perditionem; deque ex intimis visceribus dolet et ingemiscit, ideoque assidue per Prophetas eorum scelera arguit, minatur poenas, hortatur et invitat ad poenitentiam, promittens eis veniam et gratiam? Si quis rex aut princeps haec omnia praestaret populo rebelli, nonne diceretur ab omnibus sincere summeque cupere, ut populus ad se sibique reconcilietur, itaque mortem rebellibus debitam evadat, vivat et salvetur? At Deus longe melior, benignior et clementior, longe sincerior, longe veracior est quovis rege aut principe.

Sane qui aliter sentiunt, videntur primo, Deo fucum vel hypocrisin ascribere, ut exterius dicat et promittat, quod interius non putat, vel vult. Si enim Deus damnandos omnes ante praevisionem demeritorum rejecit et reprobavit negative, ergo interius in animo suo noluit eos salvare, imo voluit derelinquere ut perirent et damnarentur; ergo cum exterius per Prophetas dicit se velle eorum salutem, nolle mortem; simulate, et quoad speciem et apparentiam externam tantum id dicit: non enim revera et ex animo potest velle contradictoria, nimirum velle eorum salutem, eamdemque simul nolle. Ficta ergo et simulata (quod cogitare horret mens christiana, imo humana) erit illa Dei per Isaiam cap. v, 4, ad Judaeos vox: «Quid est quod debui ultra facere vineae meae, et non feci ei?» Et Jerem. cap. ii, 5: «Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem?» Et vers. 12: «Obstupescite, coeli, super hoc, et portae ejus, desolamini vehementer. Duo enim mala fecit populus meus: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas.» Similibus querelis Dei plenus est Jeremias. Talia quoque sunt Prov. i, 24: «Vocavi, et renuistis: extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret.» Ezech. cap. xviii, 30: «Convertimini, et agite poenitentiam, etc., facite vobis cor novum, etc.; et quare moriemini, domus Israel? Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus; revertimini, et vivite.»

Secundo, haec sententia valde coarctat Dei clementiam et bonitatem, scilicet ad solos electos, qui pauci sunt; circa alios vero omnes, qui plurimi sunt, facit eum rigidiorem quam sit ullus rex Turea aut Tartarus in populum suum. Absit crudelitas a Deo benignissimo. Insuper reprobationem, damnationem, obdurationem, et consequenter peccatorum patrationem, quae inde sequitur, ascribit Deo optimo et sanctissimo, ejusque providentiae et curae; cum et Scripturae et rei natura doceat ea ascribenda esse peccatori. Cur Deo clementissimo illa tribuunt, a quo sunt alienissima, et non homini, cujus ea sunt propria? Clamat Osee cap. xiii, 9: «Perditio tua, Israel: tantummodo in me auxilium tuum.» Quam ergo perperam dicunt nonnulli: Perditio tua, non tua, sed ex Deo est reprobante! Quid enim est reprobatio, etiam negativa, nisi perditio, eaque extrema et aeterna? Clamat Ecclesiasticus cap. xv, 11: «Non dixeris: Per Deum abest» a me sapientia et scientia salutis: «quae enim odit ne feceris,» q. d. Non per Deum, sed per te stat quod non capessas viam salutis, quia facis ea quae Deus odit, ac proinde a via ista recedis. Si enim non facias illa quae Deus odit, accedet ad te Deus et sapientia, sive scientia sanctorum. «Non dicas: Ille me implanavit,» id est in errorem impulit: «Non enim necessarii sunt ei homines impii.» Jam si Deus ex se, ante praevisionem operum impios reprobavit, nonne recte dicere poterunt impii: Non per me, sed per Deum stat, quod primitus sim reprobatus ab eo, huic autem ejus decreto resistere ego non potui, nec reprobationem ejus eva-

Quocirca viri sapientes non pauci aversantur ista dogmata, et praesertim reprobationem tam negativam, quam positivam ante praevisionem operum et finis vitae cujusque, eamque e cathedris et pulpitis eliminandam censent, tanquam Dei aequitati, sanctitati, bonitati et clementiae, aeque ac Christi redemptioni, meritis et charitati injuriam, quaeque hominibus teporem ad bona opera, et pronitatem ad peccata ingerat, ad eaque sollicitet. Sane novi plures, qui ex illius sententiae praedicatione et doctrina, vel in desperationem, vel in insaniam acti miseri vixerunt; aliquos etiam qui se occiderunt. Semper enim decretum Dei de sua salute vel damnatione, quasi fatum quoddam ineluctabile, idque dubium et incertum, capiti suo impendens phantasiae suae objicientes, nec illud excutere valentes, succubuerunt tandem, ac in diffidentiam, vel amentiam prolapsi sunt. Denique haec sententia impulit Calvinum et haereticos ad hoc, ut dicant Deum esse auctorem operum malorum, aeque ac est bonorum.

Itaque sentiamus, dicamus, doceamus et praedicemus quod Prophetae et Apostoli praedicarunt, scilicet Deum benignum esse in omnes, velleque et optare ex animo omnium salutem, ideoque reprobationis cujusque causam esse peccata propria, non quaecumque, sed ea tantum in quibus quis vitam finit; Deumque neminem reprobasse, nisi quem in peccatis moriturum praevidit, uti docet S. Augustinus lib. De Corrept. et Gratia, cap. xiii, et Prosper in Resp. ad cap. ii et iii Gallorum. Deus enim cuique hanc vitam dedit quasi stadium, in quo usque ad mortem decurrat et decertet: si rite decertarit, eum eliget, coronabit et glorificabit; si nequiter, eum reprobabit et damnabit. Quamdiu ergo in hac vita sumus, in via, stadio et agone sumus, id est in statu merendi gloriam, vel demerendi gehennam: in morte erit terminus, uti vitae, ita et meriti vel demeriti. Quocirca in cujusque arbitrio est quamdiu vivit, vel bene agere, itaque mereri et eligi ad gloriam; vel male, itaque reprobari. Hoc est quod per Mosen Deut. xxx, 15, Deus Hebraeis edixit: «Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum, et e contrario mortem et malum, ut diligas Dominum, etc., et vivas.» Et Eccli. cap. xv, 14: «Deus initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui. Adjecit mandata et praecepta sua: si volueris mandata facere, conservabunt te. Apposuit tibi aquam et ignem: ad quod volueris, porrige manum tuam. Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei, dabitur illi.» Ita fecisse Deum cum angelis et Adamo clarum est, et fatentur auctores illius sententiae; ergo et idem facit cum hominibus post lapsum: per Christum enim homines lapsos erigere, et in pristinum, imo altiorem gradum restituere decrevit, et de facto restituere dignatus est, uti manifestissimum

est in iis qui baptizati et justi, imo magni sancti evaserunt, e quibus tamen postea nonnulli sua superbia, aliave culpa perierunt, et etiamnum pereunt et damnantur.

Hic sensus dignus est Deo, dignus Christo, dignus Ecclesia. Sentiamus ergo cum Sapiente de Deo in bonitate, a quo, ut ait Isaias cap. xxviii, 21, mala infligere vel inferre alienum est et peregrinum, proprium vero misereri et parcere. Nam, ut ait Psaltes: «Miserationes ejus super omnia opera ejus.» Et Sapiens, cap. xi, 27: «Parcis autem omnibus: quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas;» graece significantius, δέσποτα φιλόψυχε. Ipse ergo est φιλόψυχος, et, ut ait Apostolus, ad Tit. iii, 1, φιλάνθρωπος, qui ex mero amore animas creavit, easque perditas Christi sui sanguine redemit, ac proinde non vult eas perire, sed salvari, ideoque singulis gratias et media ad salutem sufficientia, imo copiosa et abundantia, ex immenso hoc amore quo eas prosequitur, suppeditat; ut qui pereunt, non Deo, sed suae ignaviae, vel malitiae id tribuere debeant, uti ait hic Propheta. Vide inter alios Gregorium de Valentia, I part. Quaest. xxiii, disp. 1, puncto 3.

Dices: Deus elegit hanc rerum seriem, in qua praevidebat hosce, puta reprobos omnes, peccaturos, ideoque damnandos: ergo voluit et intendit eos negligere, et reprobare ante omnem praevisionem operum. Cur enim eos posuit in hac serie rerum, in qua infallibiliter damnandi erant, nisi quia voluit eos abjicere? alioqui enim potuisset eos in alia serie, in qua praevidebat illos salvandos. Respondeo negando consequentiam: inde enim a pari sequeretur Deum intendisse peccata reproborum, quia ea pari modo praevidit in tali serie, in qua eos posuit, certo futura; hoc autem dicere est impium et blasphemum. Causa ergo cur eos posuerit in tali serie, non fuit illa, quod intenderet eos reprobare aut damnare; sed quia liberum ei fuit eligere seriem quamcumque voluit, praesertim quia praevidebat Deus quod quamcumque seriem eligeret, semper aliqui cum communibus gratiae auxiliis (noluit enim omnibus dare extraordinaria et potentissima; hoc enim quasi privilegium paucis reservavit) ex arbitrii libertate, facilitate et fragilitate deficerent et peccarent, ideoque reprobarentur et damnarentur. Quod ergo hanc seriem de facto elegerit, in qua praevidebat hosce defecturos et damnandos; non illam, in qua praevidebat hosce in gratia perstituros et salvandos, sed alios defecturos et damnandos; hoc liberae ejus electionis et potestatis fuit: est enim ipse summus rerum omnium Dominus. Taceo occultas alias hujus electionis causas, quas pluries in mente sua habuit et habet: has enim homini scrutari nec possibile, nec fas est; sufficiat nobis non fuisse hanc causam, quod hos prae aliis vellet reprobare ante praevisionem operum, uti jam ostendi. Nam dedit eis, aeque ac aliis, communia gratiae auxilia, cum quibus facile bene

vivere et salvari poterant et debebant (hocque volebat et intendebat Deus), sicut multi alii iisdem bene vixerunt, et salvati sunt. Tribuant ergo suae libertati, fragilitati et negligentiae, non Deo, nec Dei reprobationi, quod gratiae Dei cooperari strenue, prout res tanta poscebat, noluerint, ideoque reprobati sint.


Versus 10: They shall walk after the Lord (because the Lord) SHALL ROAR LIKE A LION

10. Post Dominum ambulabunt (quia Dominus) QUASI LEO RUGIET, — suoque metu percellet cogetque omnes ut se sequantur, et post se ambulent. Id reipsa factum est primo, cum Deus in vastitate et captivitate Israelitarum rugiit et saeviit quasi leo. Tunc enim multi ex iis plagis fracti, et pavore Dei perculsi, ad Deum redierunt, eumque in captivitate Assyriaca coluerunt et invocarunt, petentes veniam et liberationem. Ita S. Hieronymus, Haymo et alii.

Secundo, cum Ezechias convocavit et invitavit Israelitas in Jerusalem ad Dei cultum, II Paral. cap. xxx. Rursum et potius, cum Judaei e Babylone redierunt in Judaeam: tunc enim multi ex Israel, id est e decem tribubus, Judaeis permixti, cum eis redierunt in Jerusalem, ibique in templo Deum coluerunt. Ita S. Cyrillus, Theodoretus, Chaldaeus, Albertus et Hugo.

Tertio et maxime, Christo incarnato et praedicante, ac rugiente quasi leone, tum per se, tum per apostolos, multi Israelitae tam ex Samaria et Judaea, quam ex Aegypto, Assyria omnique mundi plaga ad eum conversi sunt, et quasi columbae advolarunt, quos ipse collocavit in domibus suis, puta in particularibus Ecclesiis, ubi pie sancteque Deo servierunt, serviunt et servient. Ad Christum enim avolare hic Prophetam censent Hebraei, S. Hieronymus et alii passim.

Nota: Christus per se et apostolos evangelizans comparatur leoni: primo, quia ipse ut leo terrore et minis judicii et gehennae terruit peccatores, et reipsa in judicio terrebit damnatos infligendo illis ignem aeternum; secundo, quia uti leo quasi rex dominatur caeteris feris et animalibus, ita Christus dominatus est philosophis, sectis et erroribus, tam Gentilium quam Judaeorum; tertio, quia summa auctoritate et majestate loquebatur quasi leo; quarto, quia summa et leonina fortitudine e captivitate peccati, diaboli et gehennae veros Israelitas eduxit.

QUIA IPSE RUGIET, ET FORMIDABUNT FILII MARIS, — id est homines marini, v. g. insulani. Sic Isaiae cap. xxiii, 10, Tyrus dicitur «filia maris,» quia insula; aut «filii maris,» id est Occidentis (mare enim Mediterraneum est ad occidentem Judaeae; hinc mare in Scriptura significat Occidentem), hoc est occidentales populi, q. d. Remotissimi quique Israelitae, qui in Occidentem profugerant, aeque ac gentes occidentales, audito hoc leonis, id est Dei et Christi, rugitu, «formidabunt,» hebraice יחרדו iecherdu, id est trepidabunt, eique se subdent. Nam, ut ait Amos cap. iii, 8: «Leo rugiet, quis non timebit?» Significat quod ad remotis-

simos quosque Israelitas, aeque ac nationes, perveniet vox, terror, potentia et dominans gratia Christi.

Aliter Theodoretus; nam per filios maris accipit pisces, quasi dicat: Tam horrendus erit Dei rugitus, ut pisces etiam fugituri sint, et in maris imo se abdituri.

Mystice, mare est saeculum hoc varium, aestuans et tempestuosum: filii ergo maris sunt filii hujus saeculi, quos Christus rugiens perculit et convertit.


Versus 11: AND THEY SHALL FLY LIKE A BIRD OUT OF EGYPT, AND LIKE A DOVE OUT OF THE LAND OF ...

11. ET AVOLABUNT QUASI AVIS EX AEGYPTO, ET QUASI COLUMBA DE TERRA ASSYRIORUM. — Cum scilicet ego Deus rugiam per Cyrum proclamando libertatem, ut Judaei Babylone redeant in patriam, et multo magis cum rugiam per Christum, proclamando libertatem a peccato et gehenna, tunc Israelitae inter gentes dispersi undique ad me confluent, scilicet a mari, id est ab occidente; ab Aegypto, id est a meridie; et ab Assur, id est ab aquilone et oriente, ut me duce redeant per Esdram in Judaeam, et multo magis per Christum redeant ad Ecclesiam, quae est prima veraque eorum patria, ubi «eos in domibus suis» et sedibus, puta in localibus Ecclesiis, «collocabo.» Ita Chaldaeus, qui vertit: Post Dominum ambulabunt, et verbum ejus sicut leo erit qui rugit: statim enim ac rugiet congregabuntur exsules ab Occidente. Sicut avis quae aperte venit, sic venient qui in exsilium acti fuerunt in terram Aegypti: et sicut columba quae revertitur ad columbare suum, sic redibunt qui deportati sunt in terram Assur, q. d. Israelitae, aeque ac gentes, leonis, id est Dei et Christi, augusta voce territi et exciti, ad eum ejusque fidem et sequelam confluent.

Nota: Per Assyrios et Aegyptios, quaslibet regiones et gentes accipit per synecdochen: hos tamen prae aliis nominat, quia eo fugerant, vel abducti erant Israelitae tempore captivitatis, indeque quasi columbae revolarunt.

Quaeres, primo, quaenam sit avis Aegypti, et cur ei comparetur Israel rediens e captivitate? Respondeo esse ibin, vel accipitrem; utraque enim Aegyptiis erat in honore, et sacra, imo divinis honoribus colebatur. Per eam ergo significat Israelis, non tantum celerem reditum, sed et indemnitatem, ac dignitatem, honorem et reverentiam, quibus ab hostibus ipsis dimissus honorifice et gloriose in patriam sit reversurus. Aegyptii enim, ait Strabo, e terrestribus tria coluerant, scilicet bovem, canem et felem: e volatilibus duo, accipitrem et ibin: ex aquatilibus duo, lepidotum piscem et oxyrynchum. Accipiter avis est rapax, ab accipiendo dicta, ideoque celerrima. Unde Aethiopes, rem cito factam significaturi, pingunt accipitrem; quod haec aliarum ferme omnium avis sit velocissima, ait Diodorus, lib. IV, cap. 1. Eadem a Virgilio, XI Aeneid., sacra vocatur, dum ita canit: Quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto, Consequitur pennis sublimem in nube columbam.

Porro accipiter Aegyptiis erat in honore et veneratione. Primo, quia accipiter est hieroglyphicum solis, tum ob vim prolificam qua praeditus est; est enim inter aves fecundissimus; tum quia vivacissimus est; tum quia jubar radiosque solis firmiter intuetur; tum quia oculos et visum habet acutissimum: unde Plutarchus accipitrem interpretatur Osirim et solem; Origenes eumdem vocat Apollinis nuntium; tum quia trigesimo quoque die feminae solet conjungi aeque ac sol lunae. Hinc et Zoroastres, teste Eusebio, dixit Deum accipitris habere caput; Deus enim est sol justitiae. Malach. iv, 2. Secundo, quia caeterae aves dum in sublime tendunt, non recto, sed obliquo feruntur tractu: solus autem accipiter sublimipeta recto meatu volat. Tertio, quia accipiter symbolum est animi alati, ac in altum coelumque evolantis, ac consequenter sacerdotis et sacerdotii; quod verum et legitimum solus Israel possidebat. Quarto, quia accipiter symbolum est gloriae et victoriae, tum quia agilitatis in volatu principatum obtinet; tum quia avis est pugnacissima et solertissima, quo fit, ut dimicans alias aves semper vincat, vincatur nunquam. Quocirca Darius, Persarum rex, qui sibi totius orbis victorias promittebat, pallam gestabat auro distinctam, in qua accipitres tres velut rostris inter se concurrebant, inscripta hac voce, νικητικώτατος, id est victoriosissimus. Et Antiochus, tot victoriis illustris, accipitris cognomine vocari gestiebat. Haec et plura tradit Pierius, hierogl. 21, cap. ii, vi et xix.

Ibis vero ita propria est Aegypto, ut alibi non reperiatur. Ibis autem est ciconiae species, excelsa, rigidis cruribus, procero rostro. Hinc Aegyptus in obeliscis et nummis repraesentatur per ibin, tum quia ibis alibi quam in Aegypto vivere nequit; tum quia Aegyptus habet speciem Δ; unde et Delton vocatur; eamdem habet ibis, tum in rostro, si illud patefaciat; tum in incessu, quo pedes ad aequales trianguli lineas deducit. Porro ibis Mercurio dicata erat, qui totius cordis et sermocinationis dominus habebatur: hinc et cordis est symbolum, praesertim quia ibis mirifice cordi confert, uti asserunt medici: et quia ibis duas aeque drachmas ponderat, teste Plutarcho; quod utique pondus est cordis pueri recens nati. Insuper ibis, rostro purgans alvum, docuit homines usum clysteris; hinc sanitatis et salutis est symbolum, praesertim quia, ut ait Cicero lib. I De Natura deorum: «Ibes maximam vim serpentum conficiunt, itaque avertunt pestem ab Aegypto, cum volucres angues ex vastitate Libyae vento Africo invectas interficiunt atque consumunt: ex quo fit ut illae nec morsu vivae noceant, nec odore mortuae.» Unde Poeta vocat «saturam serpentibus ibim.» Hinc et scribit Josephus, lib. II Antiq. v, Mosen copiis Aegyptiorum a Pharaone praefectum, cum in Aethiopas castra moveret, quia per loca serpentibus plena profecturus erat, vim ibum ingentem papyraceis arcis inclusisse,

iisque in serpentes immissis, ab iis illaesum in Aethiopiam penetrasse, eamque subjugasse. Haec Pierius, hieroglyph. 34.

Quaeres, secundo, cur «avem Assyriorum» vocat columbam, potius quam aquilam, et cur Israelem reducem comparat columbae, non alteri avi? Respondeo primo, quia volatus columbae directus est, aeque ac constans. Secundo, quia apud Assyrios columbae sacrae habebantur, et nefas erat eas occidere: unde tanta ibi crevit harum volucrum copia, ut accedentium mercatorum ora pervolarent. Hac de causa ait hic Osee: «Et avolabunt quasi avis ex Aegypto, et quasi columba de terra Assyriorum.» Hinc et Tibullus, lib. I: Quid referam, ut volitet crebras intacta per urbes, Alba Palaestino culta columba Syro?

Testatur Eusebius, lib. VIII Praeparat. v, se, cum ad Ascalonem Syriae civitatem appulisset, miratum esse multitudinem columbarum, cumque causam rogaret, audivisse lege apud eos columbarum usum esse prohibitum. Causa fuit, quod adulatores Semiramidis, reginae primae Assyriorum, finxerint eam commutatam in columbam, eaque specie eam quasi deam coluerint. Quocirca Martialis, lib. XIII, de columba ita canit: Ne violes teneras praeduro dente columbas, Tradita si Gnidiae sunt tibi sacra Deae.

Tertio, quia columba timida ad umbram etiam accipitris celeriter avolat. Nam, ut ait Poeta: Terretur minimo pennae stridore columba. Ita Israelitae timidi, data licentia a Cyro, statim e Babylone aufugerunt, et deinceps ad solum Babylonis et idololatrarum nomen trepidarunt, juxta vetus proverbium: Timeo naufragus omne fretum. Et: Vitaret coelum Phaeton, si viveret.

Quarto, quia columbae unice amant suum columbare, aeque ac nidum et pullos; unde etiamsi alio abducantur, mox ut liberae evadunt, eo statim revolant: quocirca columbis uti solent in obsidione urbium, quasi tabellariis. Obsessi enim per eas ad amicos ultro citroque litteras transmittunt et recipiunt. Ita iis usus est Brutus in obsidione Mutinensi, de quibus Poeta: Quid vigil obsidio, quid arces Aut valla prosunt, per spatia invii Eunte coeli nuntio? ait Plinius, lib. X, cap. xxxvii. Ita Christiani, Ptolemaidem obsidentes, per columbam tabellariam eam miro stratagemate obtinuerunt. Cum enim per columbam Sultanus misisset litteras, quibus se brevi obsidionem soluturum significabat, Christiani eam intercipientes, contrarias fictasque, Sul-

tani nomine inscriptas litteras, per eamdem in urbem miserunt, quibus significabatur Sultanum aliis districtum urbi succurrere non posse; ergoque cum hoste optimis conditionibus componerent. Ita obsessi urbem Christianis dediderunt, uti narrat Egnatius, et ex eo Aldrovandus, Prolegom. in Ornithol.

Quin et patresfamilias, ut docet Lipsius lib. II Saturn. cap. vi, qui in theatrum aut circum ibant, unde non tam cito dabatur reditus, columbas secum in sinu ferebant, easque emittebant cum tabellis nuntias domum quid vellent, idque probat ex Varrone, lib. De Re rustica, qui ait: «Columbos redire solere ad locum licet animadvertere, quod multi in theatro e sinu missas faciunt, atque ad locum redeunt, quae nisi reverterentur non emitterentur.» Id maxime verum in columbis Syriae et Palaestinae, quae etiamsi ad centum milliaria a columbari abducantur, si e loco alto libere avolare sinantur, statim directe mira vel odoratus vel naturae sagacitate, ad columbare suum paucis horis revolant: quibus proinde etiamnum mercatores et cives, ut merces advectas aliaque nuntient, pro tabellariis utuntur. Nam eas secum deferentes ad portus, vel ad alias urbes, inde cum litteris domum remittunt, uti mihi Romae narrarunt viri graves, qui in Syria vixerunt oculisque idipsum conspexerunt.

Idipsum fuse narrat et confirmat R. P. Stephanus Mantegazza Ordinis S. Dominici, in suo Hierosolyma Itinerario, lib. II, cap. xxii et xxiii, ubi narrat se id vidisse Cairi in Aegypto, additque in toto Oriente, incolas columbis uti pro nuntiis et veredariis, quibus carent, magno et pretii et temporis compendio, easque ad id doceri; atque Godefridum Bullonium, qui terram sanctam ante sexcentos annos recuperavit, primusque e Christianis creatus est Hierosolymae rex, in obsidione Hierosolymae intercepisse columbam quae a Sultano cum litteris ad obsessos mittebatur: ipsum vicissim columbam cum litteris misisse ad obsessos in castello Hesarae.

Hisce ergo columbis suis recte Israelitas comparat Propheta, q. d. Avolabitis e captivitate ad patriam, uti columbae vestrae alicubi detentae avolant ad suum columbare et nidum.

Tropologice, fidelis amet Ecclesiam, Religiosus suum Ordinem, uti columba amat suum columbare, et si quo casu inde abducatur, mox ut potest eo revolet, ut dicat cum Job, cap. xxix, 18: «In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.» Et cum Psalte, Psalm. lxxxiii, 4: «Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum, sibi, ubi ponat pullos suos;» mea autem domus est templum, meus nidus altare, de quo subdit: «Altaria tua, Domine virtutum, Rex meus et Deus meus,» q. d. Altaria tua sunt ad quae anhelo, uti avis ad nidum suum. De his ait Isaias, cap. lx, 8: «Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas?» vide ibi dicta.


Versus 12: HE HAS SURROUNDED ME. — Here Hosea returns to his own times and to the earlier t...

12. CIRCUMDEDIT ME. — Hic redit Osee ad sua tempora et ad pristinas minas. Unde Lyranus, Arias, Pagninus et Vatablus hinc inchoant cap. xii. Sensus ergo est, q. d. Cupitis scire causam cur non obstante mea tanta miseratione et amore, Ephraim aeterna captivitate, uti jugiter inclamo, damnandus sit? Et in promptu est, quia scilicet circumvenit me suo mendacio (negavit enim cultum mihi debitum), et reliquas tribus dolo: nam dolose eas seduxit ad colendos vitulos aureos, quos mihi astute substituit.

JUDAS AUTEM TESTIS DESCENDIT CUM DEO, ET CUM SANCTIS FIDELIS, — q. d. Judas autem non fecit sic, quia eodem tempore sub Ezechia pio rege, sua fide, cultu et vita Deo adhaesit, ad ejusque partes ab Israele neglectas, ideoque quasi inferiores, «descendit testis» veritatis, puta divinitatis Dei; itaque «cum sanctis» tum patriarchis et prophetis, tum potius sacerdotibus et levitis (hi enim in schismate Jeroboam retinuerunt cultum Dei, ideoque ex Israel ad Judam et Jerusalem confugerunt, ut patet II Paral. xiii, 9), «fidelis» Deo fuit, veramque ejus religionem et obedientiam fideliter, stabiliter et constanter (hoc enim significat Hebraeum נאמן neeman) conservavit; ideoque cum exscindetur Ephraim et Samaria, tunc Judas et Jerusalem stabit et florebit. Ita S. Hieronymus, Haymo, Hugo, Emmanuel, Mariana et alii. Perperam Complutensia pro fidelis legunt fidelibus. Nota: Noster interpres legit עד ed, id est testis; jam legunt עוד od, id est adhuc. Rursum רד rad accepit ut infinitivum a ירד iarad, id est descendit: jam accipiunt ut praeteritum verbi רוד rud, id est dominatus est; unde vertunt: Judas autem adhuc dominatur cum Deo. Ita Chaldaeus, Leo Hebraeus, Lyranus et Pagninus, quasi alludat ad luctam Jacobi cum angelo vices Dei gerente, cui cum praevaleret Jacob, vocatus est Israel, id est dominans Deo, Genes. xxxii, 28. Verum eodem redit sensus, q. d. Cum Ephraim vastabitur, Judas suum retinebit dominatum et sceptrum, quia cum Deo consentit et conspirat; retinet enim ejus fidem et cultum, quasi testis ejus fidelis; unde regnat adjutus et protectus a Deo, adeoque a Deo et cum Deo regnare videtur: Dei enim regnum terrenum erat in Juda, uti coeleste est in coelo. Unde Chaldaeus vertit: Proles vero Juda validae fuerunt in cultu Domini; et Arabicus Alexandrinus: Judas testis cum Deo remotus ab eis, et factus est fidelis et sanctus.

Aliter Arias et Albertus, q. d. Judas stetit in cultu Dei quasi testis ejus fidelis, etiam cum descendit de splendore regni, dum scilicet Ephraim, id est Jeroboam, potiorem regni partem occupavit, eamque ad vitulos aureos abduxit.

Rursum Vatablus et Lyranus censent hic innui mysterium SS. Trinitatis. Nam pro fidelis vertunt in dativo, et cum sanctis fideli: ac per to sanctis, accipit Deum qui praecessit, in personis trinum, in essentia unum, q. d. Judas descendit cum Deo; cum Deo, inquam, qui sanctissimus est, ac ter sanctus in tribus personis (ut pluraliter vocari possit קדשים kedoschim, id est sancti, tum quia sanctissimus est, tum quia in eo sunt tres personae sanctissimae) aeque ac fidelissimus. Simili enim modo et causa Deus vocatur Elohim in plurali. Verum primus sensus uti planissimus, ita maxime genuinus est.

Porro Septuaginta haec aliter dispungunt, itaque vertunt: Circumdedit me in mendacio Ephraim, et in impietate domus Israel et Juda: nunc cognovit eos Deus, et populus sanctus vocabitur Dei; Septuaginta sequitur Syrus: Circumdedit me Ephraim in mendacio, et domus Israel et Juda dolo, donec descendit cum ipso Deo populus sanctus et fidelis; et Arabicus Antiochenus: Considerate (reperite modum) quomodo removeatis mendacium, o domus Ephraim, et iniquitatem, o domus Israel et Juda: quoniam jam cognovistis Dominum, et vocabimini Deo populus sanctus.

Denique Hebraei haec referunt ad transitum maris Rubri, de quo historiam vel fabulam hanc narrant, ait S. Hieronymus: «In exitu Israel ex Aegypto, quando ex alia parte mons, ex alia Rubrum mare, et ex alia Pharaonis cingebatur exercitu, et inclusus populus tenebatur; caeteris tribubus desperantibus salutem, et aut reverti in Aegyptum, aut bellare cupientibus, solus Juda fideliter ingressus est mare; unde et regnum meruit accipere; et hoc esse quod nunc dicitur: Judas testis sermonum Dei, et astipulator ac vindex descendit cum Deo in mare, et inter sanctos fuit fidelissimus, ut verbis jubentis crederet Dei.» Verum quidquid sit de hac historia, certe de ea hic non agitur (esto eo alludi possit), sed de schismate Israelis facto per Jeroboam, in quo Judas fideliter perstitit in cultu veri Dei.

Moraliter, Judas, id est confessor et testis fidelis Dei, cum eo descendens in apostasia Israelis, est verus christianus, qui caeteris a fide, pietate, castitate vel justitia metu poenarum, vel spe opum et honorum deficientibus, in iis cum Deo et pro Deo constans usque ad mortem persistit, cum et jactura bonorum, famae et vitae. Sic toto pene orbe arianizante, unus pro fide Homousii invic-

tus stetit S. Athanasius, quasi Atlas Ecclesiae, haeresimque profligavit, ac de ea triumphum egit. Horum dux et antesignanus est Christus; de quo ait S. Joannes, Apoc. i, 5: «Qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae: qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.» Tribunus est Moses, dicens Deuter. iv, 26: «Testes invoco hodie coelum et terram, cito perituros vos esse,» si a Deo ad idola desciscatis. Chiliarchae sunt Apostoli, a Christo ad id deputati, Act. i, 8: «Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae.» Signifer est S. Paulus, ad id a Christo electus, Actor. xxii, 15: «Eris testis illius (Christi) ad omnes homines, eorum quae vidisti et audisti.» Hinc ipse ait Rom. i, 9: «Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo, in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio.» Et Philip. i, 8: «Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi.» Et I Thessal. ii, 10: «Vos testes estis, et Deus, quam sancte et juste, et sine querela vobis, qui credidistis, fuimus.» Primicerius est S. Stephanus, ut patet Actor. vii, de quo proinde ait Paulus Actor. xxii, 20: «Et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam et consentiebam.» Prodromus est Josue cap. xxiv, 22: «Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis vobis Dominum, ut serviatis ei.» Propheta est Samuel, I Reg. xii, 5: «Testis, ait, est Dominus adversum vos, et testis Christus ejus in die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam» muneris, oppressionis, vel injustitiae aut criminis. Milites sunt christiani, qui aliis ad haeresim, libidinem, aliave scelera deficientibus, perstant in fide, continentia et virtute. Triarii sunt martyres, qualis fuit Antipas, qui bovi aeneo includi et cremari maluit, quam Christi fidem negare, Apoc. ii, 13: «In diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos.» Agmen claudent Elias et Henoch, martyres Christi futuri, et occidendi ab Antichristo, Apoc. xi, 3: «Dabo, inquit, duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta.»

Atque ut veteres praeteream, illustre, idque recens et domesticum habemus exemplum quadraginta martyrum e Societate nostra, quorum Provincialis et dux fuit P. Ignatius Azebedo, qui anno Domini 1570, die 15 julii, missi in Brasiliam ad docendum et convertendum barbaros, juxta Palmam insulam intercepti a pirata Calvinista, Jacobo Soria, segregati a caeteris omnibus laicis et Ecclesiasticis, qui eadem navi vehebantur, quia Jesuitae, ad unum omnes pro fide Christi proque constanti professione religionis suae confossi pugionibus, sclopis et lanceis, in mare praecipitati sunt; cum Ignatius quasi dux, elata in altum imagine B. Virginis, hortaretur omnes ad mortem et martyrium animose obeundum: qui proinde capite gladio diffisso, immotus mortem opperiens,

tribus confossus lanceis vociferando cecidit: «Testes, inquit, appello mortales et angelos, me pro fidei catholicae Romanae professione occumbere, a qua ne latum quidem unguem resiliendum censeo;» sociosque respiciens: «Filioli, inquit, mei, mortem ne expavescite, praeliate fortiter praelium Domini; Deus vires suggeret, qui coronas ostentat. Illi gratias agite, qui vos ad eas vocat.» Ei proximus Didacus Andrada, cum pugionibus confossus in mare praecipitaretur: «Pugnemus, inquit, socii fortiter, sanguinis prodigi: Christi enim sanguine redempti sumus.» Quocirca duo e sociis infirmi, qui facile latere potuissent, in pedes ultro e lectulo desiliunt, injectaque veste seminudos se jugulumque offerunt. Quin et Joannes Sanctius, cum e Societate non esset, caeteris tamen sociis se adjunxit, ut hanc martyrii palmam aucuparetur; quam et obtinuit. Denique Emmanuel Alvarez martyrii ardore incensus, increpans haereticos, multis plagis et vulneribus acceptis, contritis manibus, pedibus et ossibus, longa duraque nece emoriens: «Mihi, inquit, o fratres, nolite compati, sed potius invidete: profiteor enim palam me nunquam tantum bonum, tam gloriosam mortem promeritum; quindecim annis servivi Deo et Societati; oppido quam liberaliter Deus omnia obsequia mea, labores omnes hac nobili martyrii laurea compensat et remuneratur!» Ita Petrus Ribadeneira in Vita P. Francisci Borgiae, lib. III, cap. xi: «Nimirum sanctorum vita est interpretatio Scripturae,» ait S. Hieronymus, imo viva concio, lectorem delectans, docens et movens.

Praeclare S. Clemens, lib. V Constit. Apost. cap. i: «Qui, inquit, propter nomen Domini Dei nostri damnatus est, hic est sanctus martyr, frater Domini, filius Altissimi, receptaculum Spiritus Sancti, per quem illuminationem gloriae Evangelii singuli fideles acceperunt, cum digni habiti sunt immortali corona, et testimonio passionum ejus, ac societate sanguinis ipsius, ut conformarentur morti Christi in adoptionem.» Et S. Cyprianus ad Fortunat. De Exhort. Martyr.: «Martyrium, ait, est baptisma in gratia majus, in parte sublimius, in honore pretiosius: baptisma, in quo angeli baptizant; baptisma, post quod nemo peccat; baptisma, quod fidei nostrae incrementa consummat; baptisma, quod de mundo recedentes statim Deo copulat.» Et in fine: «Clauduntur oculi in persecutionibus terrae, sed patet coelum: minatur Antichristus, sed Christus tuetur; mors infertur, sed immortalitas sequitur; occiso mundus eripitur, sed restituto paradisus exhibetur; vita temporalis exstinguitur, sed aeterna reparatur. Quanta est dignitas, et quanta securitas exire hinc laetum, exire inter pressuras et angustias gloriosum, claudere in momento oculos, quibus homines videbantur et mundus, et aperire eosdem statim ut Deus videatur et Christus?»

Sicut balsami frutex incisus balsamum stillat sua-

varia et exquisita tormenta, etiam extorto, et excarnificato corpore Christum Dei Filium, etsi recedente, sed tamen libero spiritu confiteri? quam relicto mundo coelum petiisse? quam desertis hominibus inter angelos stare? quam impedimentis omnibus saecularibus ruptis, in conspectu Dei jam se liberum sistere? quam collegam passionis cum Christo in Christi nomine factum fuisse? quam immaculatam conscientiam de confessione nominis reportasse? quam humanis et sacrilegis legibus contra fidem non obedisse? quam veritatem publica voce contestatum fuisse? quam ipsam quae ab omnibus metuitur moriendo mortem subegisse? quam per ipsam mortem immortalitatem consecutum fuisse? quam omnibus saevitiae instrumentis excarnificatum et extortum, ipsis tormentis tormenta superasse? quam omnibus dilaniati corporis doloribus robore animi reluctatum fuisse? quam sanguinem suum profluentem non horruisse? quam supplicia sua post fidem amare coepisse? quam detrimentum vitae suae putare, non exisse?» O robora, o nobiles triumphi!

Quid superest? nisi ut classicum Apostoli Hebr. cap. xii, 1, audientes, eorum virtutis aemuli, cum Juda quasi testes fideles cum Deo descendamus in arenam, ac generose pro Christo, religione et justitia decertantes, eamdem, vel similem martyrii palmam consequamur: «Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta.»

Nemo se excuset, dicatque: Felicia ista martyrii tempora jam transierunt, desierunt persecutores, transiit Nero, Decius, Diocletianus; nam hostis nulli deest: persecutor jugiter te infestat, nunc daemon, nunc caro, nunc mundus: cum his acriter conflige, hos supera, martyr eris. Si socios, si mulierculas ad obscena te sollicitantes fortiter repudies, et cum Joseph effugias, martyr eris pudicitiae: si bonorum rapinas, fraudes, injurias patienter sustineas, martyr eris patientiae: si tui contemptum, depressionem, opprobria hilariter feras, martyr eris humilitatis: si Superiorum jussa varia et ardua strenue capessas et adimpleas, martyr eris obedientiae.

Ita B. Petrus Faber, primus S. Ignatii fundatoris nostri socius, ab eo per omnem vitam variis jussionibus mandatisque exercitus, tandem Romam revocatus, licet medici ob intensos calores iter dissuaderent, maluit obedire quam vivere: vitam ergo quam in obedientia traduxerat, in obedientia posuit, ideoque inter alias in coelo laureas hanc unam praecipuam obtinuit, quod sit hostia obedientiae. Post mortem enim apparens ipse cuidam personae sanctae, ostendit ei suam gloriam, cum laetissimus saepius diceret se

vissimum, quo vulnera sanantur; ita martyres, secti et caesi, virtutis suae odorem et exemplum toto orbe sparserunt, quo infirmorum animi sanantur et ad idem decus excitantur; de quibus S. Chrysostomus, homil. De SS. Martyribus: «Flamma, ait, illos undique obsidente, ac scintillis in ulcera prosilientibus, et quavis fera crudelius vulnera vellicantibus, perinde atque si essent adamantini, et in alienis ista corporibus fieri cernerent, ita generose, ac cum ea quae illos decebat fortitudine, in confessionis verbis constantissime perseverabant; et in omnibus his malis durantes, simul et animi sui robur invictum, et Dei gratiam egregie prae se ferebant.» Deinde eos comparans soli: «Dum, ait, velut crocei quidam radii rivi sanguinis undique illis diffluerent, corumque corpus multo quam coelum sol ipse splendidius illustrarent.» S. Gregorius Nazianzenus, uti citat S. Maximus, serm. De Patientia, apologum narrat arboris, quae resecta pullulat, et cum ferro certat; et tantum abest ut moriatur, ut potius morte ipsa vivat, sectione germinet, ac decerpta succrescat. Arbor haec, ait Nazianzenus, est «vir philosophus, qui infortuniis illustratur, et molesta quaeque in virtutis materiam transfundit, ipsisque adversis venustatur.» Hunc Horatius, ode iv, lib. IV, ita pingit: Duris ut ilex tonsa bipennibus, Nigrae feraci frondis in algido, Per damna, per caedes, ab ipso Ducit opes animumque ferro.

Ita «nimirum juvat ire periclis ad Deum.» Scribit Plinius, lib. XXXVII, cap. ix, et Isidorus, lib. XIII, cap. xvi, alectoriam gemmam esse crystallina specie magnitudine fabae, quae invenitur in ventriculis gallorum gallinaceorum, eaque usum Milonem Crotoniatem, in certaminibus invictum fuisse. Utut hoc sit, talis alectoria est animi constantia, quae omnia hostium tela illaesa excipit et retundit, de qua Chrysostomus apud Nicetam: «Beatus, ait, ille undique petitus, firmius stetit, et sexcenta tela clypeo excipiens deditionem non fecit: exhausit daemonis pharetram, nec concidit, imo nec de gradu quidem tantisper motus est.» Sic est amianthus lapis, qui impositus igni ignescit, sed exemptus candidatus apparet et purior, teste Plinio lib. XXXVI, cap. xix. Sic est salamandra, quae in igne vivit: proinde eam pro insigni assumpsit Franciscus I Galliarum rex, subscripto hoc disticho: Ursus atrox, aquilaeque truces, et tortilis anguis Cesserunt flammae jam salamandra tuae.

Sed audi ipsos martyres e carcere scribentes et buccinantes ad S. Cyprianum, lib. V, epist. 12: «Quid gloriosius, quidve felicius ulli hominum potest ex divina dignatione contingere, quam inter ipsos carnifices interitum confiteri Dominum Deum? quam inter saevientia saecularis potestatis

obedientiae nomine mortem oppetivisse, ideoque miris in coelo gaudiis perfrui. Ita in ejus Vita, lib. II, cap. xxviii, narrat Nicolaus Orlandinus, idque se accepisse ex litteris R. P. Andreae Oviedo patriarchae Aethiopiae asseverat.

Hoc est quod ait S. Bernardus, serm. 2 in Festo omnium Sanctorum: «Martyrii veri genus est paupertas voluntaria, multo magis castitas et obedientia.» «Quid mirabilius, aut quod martyrium gravius, quam inter epulas esurire, inter vestes multas et pretiosas algere, paupertate premi inter divitias, quas offert mundus, quas ostentat malignus, quas desiderat noster ille appetitus? An non merito coronabitur, qui sic certaverit mundum abjiciens promittentem, irridens inimicum tentantem, et (quod gloriosius est) de semetipso triumphans, et crucifigens concupiscentiam prurientem?» Idem, serm. 1 in Octava Paschae: «Memento, ait, et unicum, et quotidianum esse baptismum, similiter et martyrium. Est enim et martyrii genus, et quaedam effusio sanguinis in quotidiana corporis afflictione. Est et baptismus aliquis in compunctione cordis et lacrymarum assiduitate.» Idem, serm. De B. Virgine, in illud Apoc. xii: «Mulier amicta sole, et in capite ejus corona stellarum duodecim,» duodecimam ejus stellam et gemmam assignat «martyrium cordis.» Ipsa enim, ut idem ait serm. 4 in Coena Domini, fuit «martyr non ferro carnificis, sed acerbo dolore cordis: quam amare flebat, quam amare dolebat,» astans Christo crucifixo! Idem in Sententiis: «Martyrium sine sanguine triplex est: parcitas in ubertate, quam habuit David et Job: largitas in paupertate, quam exercuit Tobias et vidua: castitas in juventute, qua usus est Joseph in Aegypto.» Idem docet S. Augustinus, serm. 250 De Tempore: «Contra mortifera, inquit, blandimenta luctemur, scientes in eo etiam quotidiana martyria Christianis non deesse.» Et S. Gregorius, homil. 35 in Evang.: «Ferre, ait, contumelias, odientes diligere, martyrium est in occulta cogitatione.» Et S. Hieronymus in Epitaphio S. Paulae, eam vocat martyrem: «Nam, inquit, non solum effusio sanguinis in martyrio reputatur, sed et devotae quoque mentis servitus immaculata, quotidianum martyrium est. Illa corona de rosis et de violis texitur, ista de liliis.»

Quisquis ergo satagit esse Judas et testis, cum Deo descendat in arenam, et persistat cum sanctis ejus fidelis. Huic enim utraque corona promissa est, et debetur dabiturque. Congruit enim ut qui cum Deo et Sanctis ejus fidelis descendit in arenam, cum eis pariter gloriosus ad palmam ascendat in coelum.

Denique prae caeteris, Ecclesia martyribus annumerat eos qui, morbo laborantibus ministrantes ex charitate, eodem afficiuntur et emoriuntur. Exemplum illustre est in Martyrologio Romano, die 28 februarii, ubi sic legimus: «Alexandriae commemoratio SS. Presbyterorum, Diaconorum, et aliorum plurimorum, qui tempore Valeriani Imperatoris, cum pestis saevissima grassaretur, morbo laborantibus ministrantes, libentissime mortem oppetiere, quos velut martyres religiosa priorum fides venerari consuevit.» Ubi Baronius ex Eusebio, lib. VII Histor. cap. xvi et seq., citat S. Dionysium Alexandrinum Episcopum, epist. ad Hieracem, de iisdem sic loquentem: «Ex Patribus qui virtute erant praestantissimi, in hunc modum mortem oppetierunt, quorum nonnulli erant presbyteri, alii diaconi, quidam e populo, virtutis ergo multum laudati; adeo ut istud mortis genus, quod propter incredibilem pietatem et robustam fidem suscipiebatur, nihil a martyrii splendore abesse videretur.

Quocirca sapienter S. Pachomius (ut habet ejus Vita) cuidam monacho volenti claustris egredi ad captandum martyrium: «Frater, inquit, monachi certamen fortiter et strenue sustine, et cum vitam tuam nulli reprehensioni affinem ita gesseris, ut Christo placeas, habebis in coelis communicationem martyrii.» Vide S. Cyprianum (vel quisquis est auctor), tract. De Duplici martyrio, passionis scilicet, et actionis, puta sanctae vitae: hac enim testimonium perhibemus Deo, illumque glorificamus aeque ac illa: «Fidelis, inquit, tota vita martyrium, hoc est testimonium, reddat Deo: quod adeo negligendum non est, ut, nisi ea praecesserit, martyrium, quod sanguine perhibetur, non sit martyrium. Frustra enim cervicem praebueris carnifici, nisi prius occideris membra, quae sunt super terram, hoc est, affectus qui militant adversus spiritum, odium, invidiam, superbiam, libidinem,» etc.