Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Disceptat, litemque intentat Judæ et Israeli : Primo, quod pascat ventum implorando opem, non Dei, sed Ægyptiorum et Assyriorum. Secundo, quod ingratus sit Dei beneficiis, tam Jacobo patri præstitis, ut quod eum præelegerit et prætulerit Esau, quod eum fecerit Israel, id est dominantem Deo, etc., quam sibi; ut quod per Mosen eductus sit ex Ægypto. Tertio, quod Judas videns vanitatem et punitionem idololatriæ in excidio Israelis, eam tamen non caverit; unde offensus minatur ei necem et opprobrium.
Textus Vulgatae: Osee 12:1-14
1. Ephraim pascit ventum, et sequitur æstum : tota die mendacium et vastitatem multiplicat : et fœdus cum Assyriis iniit, et oleum in Ægyptum ferebat. 2. Judicium ergo Domini cum Juda, et visitatio super Jacob : juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei. 3. In utero supplantavit fratrem suum : et in fortitudine sua directus est cum angelo. 4. Et invaluit ad angelum, et confortatus est : flevit, et rogavit eum : in Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum. 5. Et Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale ejus. 6. Et tu ad Deum tuum converteris : misericordiam et judicium custodi, et spera in Deo tuo semper. 7. Chanaan, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit. 8. Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum, inveni idolum mihi: omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi. 9. Et ego Dominus Deus tuus ex terra Ægypti, adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis. 10. Et locutus sum super Prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum. 11. Si Galaad idolum, ergo frustra erant in Galgal bobus immolantes : nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri. 12. Fugit Jacob in regionem Syriæ, et servivit Israel in uxorem, et in uxorem servavit. 13. In propheta autem eduxit Dominus Israel de Ægypto : et in propheta servatus est. 14. Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis, et sanguis ejus super eum veniet, et opprobrium ejus restituet ei Dominus suus.
Versus 1: EPHRAIM FEEDS ON THE WIND. — First, St
1. EPHRAIM PASCIT VENTUM. — Primo, S. Hieronymus, Albertus, Clarius et Dionysius exponunt, q. d. Ephraim perdit oleum et operam, facitque rem inanem, inutilem et futilem, imo noxiam et impossibilem, dum, relicto Deo, ad idola et ad idololatras in afflictione et vastatione confugiens, ab eis sperat opem et salutem : perinde enim facit, ac si pastor ventum, velut gregem suum vellet pascere, ut eo se aleret et sustentaret : hoc enim futile est et noxium (ventus enim homine est potentior, eique flando noxam infert), imo impossibile. Pari enim modo Ephraim colit idola saxea, quæ juvare nequeunt, imo nocent : provocant enim iram et vindictam Dei. Secundo, ex Hebræo vertas : Ephraim pascitur vento. Unde R. David explicat, q. d. Ephraim colens vitulos, similis est homini aperienti os suum vento, et pascenti illum ex quo non vivit. Pascor enim est verbum deponens, tamque accusativum regit, quam ablativum. Unde Virgilius, lib. IV Georg., ait : « Apes pascuntur arbusta. » Et lib. III: « Pascuntur vero sylvas. » Sic dicimus : Equus pascitur gramen, æque ac pascitur gramine. Itaque « Ephraim pascit ventum, » partim potest accipi active, ut pascit sit idem quod pascitur vento; sic Ovidius ait lib. II Fastor.: Pascit ovis pratum, verbenas improba carpsit; partim passive, ut pascit sit idem quod facit se cibum ventis, ut venti, puta Assyrii, eum devorent. Sic S. Augustinus, lib. V Contra Crescent., explicans illud Proverb. cap. VI, 10 : « Qui nititur falsis, hic pascit ventos : id est, inquit, fit esca malis spiritibus. » Potius active accipiendum hic videtur. Sic enim qui vana spe lactatur, aut seipsum lactat, dicitur pasci vento, aut pascere et comedere ventum.
Tropologice, ambitiosi pascuntur vento. Quid enim est honor, nisi popularis aura, et ventus in omnem partem mobilis, statimque evanescens? Sunt ergo quasi chamæleontes qui feruntur vivere et nutriri vento. Ita Sanchez. Similia huic proverbia sunt : Reti ventos venaris : cribro aquam hauris : in arena ædificas : in saxis seminas : ignem dissecas : littus aras : Æthiopem lavas : lapidem elixas : laterem abluis : aranearum telam texis: surdo canis: undas numeras: arenam metiris : ferrum natare doces : aquam in mortario tundis : asinum sub freno currere doces.
ET SEQUITUR ÆSTUM. — Idem dicit alia similitudine. Pro æstum hebraice est קדים kadim, id est ventus orientalis, qui urens est et noxius, puta subsolanus, qui collaterales habet duos, scilicet Vulturnum ad septentrionem, Eurum ad meridiem. Unde R. David intelligit Euroaustrum. Chaldæus vertit, turbinem : Israel, inquit, seminat ventum, et metit turbinem. Quin et S. Hieronymus alibi sæpe kadim vertit, Notum, sive Austrum; imo Genes. cap. XLI, 6, vertit, uredinem. Kadim ergo significat omnem ventum urentem, ipsamque uredinem et æstum, quem Septuaginta vertunt καύσωνα, qui febres, inflammationes, aliosque morbos causare, frugesque adurere et consumere solet; sic enim vertunt Septuaginta : Spiritus malas (id est voluntas mala, ait Theodoretus) persecutus est καύσωνα, id est æstum. « Israel, inquit Cyrillus, appetivit causonem, cum posset se sub meam umbram recipere. Causonem, id est æstum, vocat calamitates incendentes et inflammantes dolore, » quid? Causon, inquit Aristoteles, morbus est, quo pars extima corporis levicula febri calet, intima tamen ferventissimo calore æstuant. Et ab Hippocrate causon vocatur febris, quam ardentem et tertianam exquisitam vocamus. Et Celsus, lib. II, cap. VIII: « Febrem, inquit, ardentem quam Græci καυσώδην vocant, subitus horror exsolvit. » Sic sæpe in animi morbis, ait Delrio adagio 958, æstus venis alitur, et in anima immane incendium est luxuriæ, avaritiæ, vel iræ, vix se foris prodens, sed suo tempore lethale foventi, et in publicam tandem urbis et reipublicæ erumpens conflagrationem.
Talis est hæresis, præsertim Calvini, quæ suos asseclas zelotas facit erroris, atque quasi causon occulte serpens, in publicum tandem civitatis vel provinciæ grassatur incendium, uti in Gallia, Scotia, Belgio aliisque regnis hoc sæculo vidimus. Hoc est quod ait S. Hieronymus : « Secundum tropologiam omnes hæretici pessimo dæmonum spiritu continentur, de quo Ephes. VI: Adversus spiritualia nequitiæ in cœlestibus. Et immundus spiritus cum exierit ab homine, et requiem non invenerit, septem alios spiritus nequiores se sibi copulat, et pristinam revertitur ad domum. Spiritu ergo pessimo sequentur καύσωνα, id est ariditatem, sive ventum urentem, qui contrarius est floribus, et germinantia cuncta (virtutum opera) disperdit : tota die inania vacuaque sectatur; nec proprio errore contentus est, sed multos discipulos, imo comites suæ vanitatis errorisque multiplicat. Fœdus quoque facit cum Assyriis, quorum princeps est sensus magnus, ut quæcumque finxerit, sapienter simulasse videatur ea sapientia quæ destruitur a Deo. Hinc et Theophylactus, et ex eo Leo Castrius, per causonem accipit zelum Judæorum contra Christum. Hoc allegoricum est, non litterale, ut ipsi volunt.
TOTA DIE MENDACIUM ET VASTITATEM MULTIPLICAT, — q. d. Israel jugiter concinnat res et spes fallaces, quæ ei vastitatis et excidii erunt causa. S. Hieronymus hæc refert ad Manahem regem Israel, qui tributo emebat opem Assyriorum, IV Reg. cap. XV, 19. Melius Lyranus et alii referunt ad Hosee ultimum regem Israel : hic enim primo fœdus iniit cum Assyriis, deinde contra eos imploravit opem Sua regis Ægypti, missis ei muneribus, IV Reg. cap. XVII, 4. Porro Lyranus hæc ita apte distribuit : Ephraim, ait, pascit ventum, tribuendo tributa Assyrio : sequitur æstum, dum opem petit ab Ægyptio : mendacium multiplicat, dum fœdus cum Assyrio abrumpit, negans ei pactum tributum : et vastitatem; hanc enim illi attulit violatio et negatio tributi.
ET OLEUM IN ÆGYPTUM FEREBAT. — Sub oleo per synecdochen cæteras fruges et munera intellige, quæ Israelitæ mittebant regi Ægypti, ut ejus favorem et opem contra Salmanasar sibi conciliarent. Ita S. Hieronymus, Chaldæus, Arias et alii: oleum, præ cæteris notat, quia illo excellebat Samaria (uti Romæ excellit oleum Tybure allatum), carebat Ægyptus.
Versus 2: THEREFORE THE LORD HAS A JUDGMENT AGAINST JUDAH ("judgment," that is, a just com...
2. JUDICIUM ERGO DOMINI CUM JUDA (« Judicium » id est justa querela, justa expostulatio; hebraice est ריב rib, id est lis, disceptatio, accusatio judiciaria, q. d. Quia Juda secutus est Israelem in apostasia a Deo et cultura vitulorum, idcirco litem ei intentat Deus, reumque impietatis in judicio peragit). ET VISITATIO SUPER JACOB. — Per Jacob accipe Israel, sive decem tribus, q. d. Deus litem intentat Judæ, sed Israeli visitationem, id est certam punitionem, qua eum visitet, id est puniat et plectat : uterque enim est reus idololatriæ, sed Israel magis. Ita Lyranus, Vatablus, Arias, licet S. Hieronymus, Theodoretus, Hugo et alii per Jacob accipiant Judam, ut idem dicatur et repetatur alio nomine. Porro Lyranus et cum Juda exponit pro Juda, q. d. Litigat Dominus pro Juda contra Jacob, ut ex pœna qua plectetur Jacob, sapiat Judas, nec ejus scelera imitetur, sed resipiscat. Melius Arias, q. d. Litigat Dominus cum Juda, eumque objurgat, ne miretur Jacob, qui longe gravius peccavit, quod a Deo visitetur et plectatur. Optime, q. d. Judicium sive litem intento Judæ, quia ejus scelus necdum liquidum est, quia necdum publicum et commune : eget ergo inquisitione et examine, antequam sententiam in eum pronuntiem, eumque condemnem et plectam. « Visitationem » vero, id est condemnationem, supplicium et excidium intento Jacob, quia ejus scelus est clarum, universale et inexcusabile.
Similem differentiam et gradationem ponit Christus inter judicium et visitationem, puta gehennam, dum hanc et illud diversis iræ gradibus, quasi pœnam commensam assignat. « Qui, inquit, irascitur fratri suo, reus erit judicio : qui autem dixerit fratri, raca, reus erit concilio : qui autem dixerit, fatue, reus erit gehennæ ignis, » Matth. cap. V, 22. Similis gradatio fuit in trina voce Doctoris Parisiensis defuncti, qui in vita vulgo habitus sanctus, in exsequiis, cum ad illam lectionem ventum esset : « Responde mihi, quantas habeo iniquitates et peccata?» e feretro exsurgens, primo die exclamavit : « Justo Dei judicio accusatus sum; » secundo die: « Justo Dei judicio judicatus sum; » tertio die : « Justo Dei judicio condemnatus sum. » Qua voce perculsus S. Bruno cum sociis, mundo rebusque omnibus valedicens, in eremum secessit, et ordinem Carthusiensem instituit.
Versus 3: IN THE WOMB HE SUPPLANTED (Jacob) HIS BROTHER Esau
3. IN UTERO SUPPLANTAVIT (Jacob) FRATREM SUUM Esau. — Jacob enim nascens tenebat plantas Esau: quo significabat Deus se Jacobum præeligere et prædiligere, ac prælaturum Esau primogenito, quodque Jacob prærepturus esset Esau jus primogenituræ et patris benedictionem, itaque eum supplantaret, indeque vocandus esset Jacob, id est supplantator : vide dicta Gen. cap. XXV, 25. Ita S. Hieronymus, Theodoretus et Chaldæus, qui ita vertit : Nonne de Jacob patre vestro antequam natus esset prædictum est, quod major evaderet fratre suo? Commemorat hic Propheta beneficia Jacobo olim in utero, ante omne meritum ex mera Dei gratia præstita, itemque Jacobi sanctitatem, ut Israelitæ posteri ejus patrem imitentur, Deoque serviant, et gratias agant. Hæc enim præelectio Jacob, qua a Deo prælatus est Esau fratri, magis ad posteros ejus spectabat, puta ad Israelitas, quos Deus præelegit et prætulit Idumæis posteris Esau. Nam alioqui Esau, dum viveret, potentior et ditior fuit Jacobo.
ET IN FORTITUDINE SUA DIRECTUS EST CUM ANGELO. — « Directus, » id est, feliciter luctatus est cum angelo, quia, ut vertunt Septuaginta et Chaldæus, prævaluit angelo vicem Dei gerenti. Unde angelus hic in Hebræo vocatur Elohim, indeque Jacob vocatus est Israel, id est dominans Deo, Genes. cap. XXXII, 28. Vide ibi dicta. Hinc et Tigurina versio habet : Prævaluit Deo, prævaluit, inquam, angelo. Verum hebræum ישר iaschar, proprie significat directus est, indeque congrue sequitur : « Et invaluit, » id est prævaluit, « ad angelum, » id est angelo, vel contra angelum: licet in Hebræo hæc verba transposita sint. Est hoc secundum Dei erga Jacobum et Jacobæos insigne beneficium. Nota: Dirigi in Scriptura est prospere agere, ut Psal. CXXXIX, 12: « Vir linguosus non dirigetur in terra, » et sæpe alibi. « Directus est » ergo Jacob cum angelo, id est prospere egit, recte ei successit lucta cum angelo, quia vicit. Rectius forsan, « directus est cum angelo, » id est non succubuit angelo, sed recto et imperterrito vultu et pectore aggressus est eum, latus lateri quasi commiscens, ac fortiter stringens, juxta illud Poetæ: Hæsit pede pes, densusque viro vir.
In voce directus alludit ad nomen Israel, quod deduci potest dicique quasi ישר אל ieschar el, id est rectus Dei, vel cum Deo, vel apud Deum, et si hæc non fuerit nominis origo, nec proprium etymon. Israel ergo dicitur hic directus, vel dirigens se cum Deo, quia non quomodolibet, sed recto et imperterrito vultu ac pectore adorsus est angelum, eumque luctando vicit, ut per hoc significaretur eum intrepidum fore contra Esau et omnes hostes, eosque superaturum. Hinc Sap. cap. X, 12, de eo dicitur : « Certamen forte dedit illi ut vinceret. » Ita Antonius Fernandius, visione II, in Præfatione, et visione XXII, sect. II. Unde Syrus vertit : Et potuit fortitudine angeli (ut angelus) fortitudine congressus est cum angelo; Arabicus Alexandrinus: Et corroboratus est in angelo; Arabicus Antiochenus : Restitit angelo, et potuit, id est prævaluit.
Versus 4: AND HE PREVAILED — that is, he came out on top and conquered, as the Chaldean tr...
4. ET INVALUIT, — id est superior evasit et vicit, ut vertit Chaldæus; nam angelus quasi victus dixit Gen. cap. XXXII, 26 : « Dimitte me. » Et Jacob arctius eum stringens respondit : « Non dimittam te, » etc.
FLEVIT ET ROGAVIT EUM, — puta angelum, q. d. Jacob timens fratrem suum Esau contra se venientem cum quadringentis armatis, luctans cum angelo, supplex et flens petiit ab eo benedictionem, ut hoc fratris periculum ope angeli evaderet. Hæc de lacrymis et precibus Jacob in Genesi non habentur expressa, sed hic ea supplet Osee quasi ex traditione, vel ex revelatione Dei accepta. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Haymo et Hugo. Unde Aquila, Theodotion et Symmachus vertunt : Flevit et deprecatus est me, quasi Deus loquatur. Aliter R. Salomon, et ex eo Lyranus et Vatablus; ipsi enim hæc de angelo, non de Jacob accipiunt, q. d. Flevit angelus, et suppliciter rogavit Jacobum, qui eum luctando tenebat, ut sineret se abire, quia aurora ascendebat. Verum prior expositio est verior : flendi enim occasio erat in Jacobo, non in angelo. Jacob enim nolebat eum dimittere, nisi sibi benediceret, flensque petebat hanc ejus benedictionem : poterat ergo angelus ei benedicere, itaque dimisisset eum Jacob, ac liber abiisset angelus, uti de facto data ei benedictione ab eo dimissus liber abiit.
IN BETHEL INVENIT EUM, — puta Jacob angelum, vel etiam angelus Jacobum. Eodem enim res redit : significatur enim reciprocatio occurrentium, puta mutuus occursus Jacobi et angeli. Est hoc tertium Dei in Jacob et Jacobæos beneficium, quod scilicet Deus Jacobo, ob fratris iram profugo et misero, apparuerit scalæ innixus, cum consolans et confortans : indeque locus vocatus est Bethel, id est domus Dei, dicente Jacobo: « Vere non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cœli, » Genes. cap. XXVIII, 13 et sequent. Qua visione significabat Deus se Jacobi et posterorum ejus Deum fore, tutorem et provisorem in omnibus adversis, æque ac prosperis; seque Jacobo, id est posteris ejus, terram illam lacte et melle manantem daturum in hereditatem. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Haymo, Albertus, Hugo, Lyranus, Dionysius et alii.
Nota primo: Pro invenit eum hebraice est ימצאנו iimtsaennu: pro quo Aquila, Symmachus et Theodotion, aliis punctis legentes ימצאנו viimtsanu, vertunt, invenit nos, scilicet non in persona nostra, sed in persona patris nostri Jacob, in cujus lumbis continebamur, dum ei in Bethel apparuit Deus. Septuaginta vero legentes ימצאני iimtsauni, vertunt in domo On (id est idoli et vitulorum, puta in Bethaven: hæc enim est Bethel, uti jam sæpius dixi) invenerunt me. Perperam Lyranus legit inveniemus eum.
Nota secundo: Jacob bis invenit et vidit Deum, puta angelum Dei vicarium in Bethel. Primo enim vidit eum scalæ innixum, uti jam dixi. Secundo, dum e Mesopotamia rediens cum tota familia, jussu Dei ascendit in Bethel, ibique erigens altare, se suosque omnes obstrinxit ad jugiter colendum Deum, ac proinde a Deo accepit promissionem terræ Chanaan, et magnæ longæque posteritatis, audivitque : « Cresce et multiplicare, » Genes. cap. XXXV. De hac secunda apparitione hic vel maxime agitur. Sequitur enim:
ET IBI LOCUTUS EST NOBISCUM, — scilicet Deus per angelum, promittens nobis in patre nostro Jacob Chananæam, et posteritatem jam dictam. Aliter Vatablus ex Chaldæo, q. d. Ibi locutus est Deus nobiscum, id est mecum (puta cum Osee propheta) et cum Amos, jubens nobis ut prædicatione nostra invitaremus populum Israel ad pœnitentiam. Nam Amos, cap. VII, 12, dixit Amasias pseudosacerdos Bethel ad prophetam Amos: « Gradere, fuge in terram Juda : in Bethel non adjicias ultra ut prophetes, quia sanctificatio regis est. »
Versus 5: AND THE LORD GOD OF HOSTS, THE LORD IS HIS MEMORIAL
5. ET DOMINUS DEUS EXERCITUUM, DOMINUS MEMORIALE EJUS. — Hebraice est : Et Jehova Elohim (id est Deus) exercituum; Jehova (inquam) est memoria, vel memoriale ejus. Est hic multiplex sensus, isque congruus et illustris. Primo, q. d. Deus in Bethel locutus est nobiscum, invitans et jubens ut eum coleremus: sed videte, o Israelitæ, ne ab idololatris decipiamini; ne, inquam, erretis in Deo falso (quales pseudoprophetæ et gentiles multos vobis obtrudunt: mihique per fraudem supponunt; uti diabolus pro Deo, perinde ac simia pro homine se supponit, seque Deum ementitur) pro vero colendo. Ecce dico et repeto, nomen meum proprium est Jehova : Deum ergo colite, qui est Jehova, id est ipsum Ens, et esse tam suum quam creaturarum omnium, puta qui est plenitudo Entis, creator rerum omnium, pelagus essentiæ, sapientiæ, gloriæ, omnisque boni immensum. Alludit ad Exod. cap. III, 14: « Qui est (id est Jehova), misit me ad vos, etc. Hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem, » q. d. O Israelitæ, ne colatis Apin Ægyptium pro Deo : iste enim est vitulus, non Deus; sed colite me, qui sum Jehova, id est, « sum qui sum, » vel « qui est, » fuit et erit. Hoc nomen mihi est æternum : hoc ergo nomine mei memoramini, mihique invocate. Ita Chaldæus, Arias et Lyranus.
Secundo, q. d. Deus qui Jacob prætulit Esau, aliaque beneficia ei et posteris præstitit, non est Baal, sed Jehova; hoc est nomen et memoriale ejus, quo coli et nominari vult. Ita a Castro. Tertio, q. d. Jacob Deum verum, puta Jehova, semper in mente et memoria quasi præsentem habebat, vel actu, vel virtute. Ergo et tu, o Israel, patrem tuum imitare, jugemque Dei memoriam conserva; ideoque ad Deum tuum convertere : « Misericordiam et judicium custodi, et spera in Deo tuo semper. » Ita Theodoretus et Lyranus. Quod ut facilius præstes, voluit Deus nomen suum patri tuo tibique imponere, vocando eum et te Israel, id est dominans Deo, ut in hoc nomine jugiter Dei memoria apud te perseveraret, nec posses ejus oblivisci, sicut tui nominis non potes oblivisci; ac proinde quoties patrem tuum vel te nominas, aut nominari audis, memoreris et recorderis El, id est Dei tui, qui ita includitur in nomine Israel, ut ab eo separari nequeat; quam ergo El includitur in Israel, tam Deum in te tuaque mente include, ut ab eo nunquam oculos vel mentem avertas. Ita S. Hieronymus et Haymo: licet enim hic in Hebræo nomen Dei sit Jehova, non El, tamen reipsa Jehova idem est quod El.
Moraliter, hic disce quam Dei jugiter memorari debeamus, utpote qui nobis est præsentissimus, ubique et intimus, magis quam anima et spiritus vitalis, quo respiramus et vivimus. Ipse enim est in quo vivimus, movemur et sumus. Ipse est qui halitum nostrum manu sua continet. Ipse est qui mortem et vitam nostram tam præsentem quam æternam in potestate habet, a quo pendemus ut radii a sole, ut umbra a corpore, qui semper nos aspicit, semper in nobis operatur; denique est omnia in omnibus. Præclare S. Augustinus, epist. 3 ad Fortunatianum: « Deus, ait, totus oculus est, totus manus est, totus pes est. Totus oculus est, quia omnia videt; totus manus est, quia omnia operatur; totus pes est, quia ubique est. » Quocirca idem in Solilog. cap. XIII, enumeratis perennibus Dei beneficiis : « Hæc, ait, et multa alia beneficia fecisti mihi, Domine Deus meus, vita animæ meæ, de quibus dulce esset mihi semper loqui, semper cogitare, semper tibi gratias agere, ut possim te pro omnibus bonis tuis laudare et amare. » Idem, lib. I De Verbis Domini, serm. 6. « Sicut, ait, vita corporis anima est, sic vita animæ Deus. Sicut exspirat corpus, cum animam emittit : ita exspirat anima, cum Deum amittit. » Merito ergo Psaltes, Psalm. LXXVI, 4: « Memor, ait, fui Dei, et delectatus sum. » Causam delectationis dat S. Bernardus, tractat. De Diligendo Deo, dicens : « Justum quippe est ut quos præsentia non delectant, præsto eis sit memoria futurorum; et qui de rerum fluentium qualibet affluentia despiciunt consolari, recordatio illos delectet æternitatis. Et hæc est generatio quærentium Dominum. Dei ergo quærentibus et suspirantibus præsentiam, præsto interim et dulcis memoria est, non tamen qua satientur, sed qua magis esuriant unde satientur. » Hoc sapiebat Isaias
cap. XXVI, 8 : « Domine, nomen tuum, et memoriale tuum in desiderio animæ. Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. » Et Jeremias, Thren. cap. III, 20: « Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea. » Vide ibi dicta.
Versus 6: AND (that is, therefore) YOU SHALL BE CONVERTED TO YOUR GOD
6. ET (id est idcirco) TU AD DEUM TUUM CONVERTERIS, — id est convertaris, vel convertere. Est hebræa enallage; ponitur enim futurum pro imperativo, q. d. Tu ergo, o Israel, ad Deum patris tui Jacob ab idolis redi et convertere, quasi genuina Jacobi proles, hæresque pacti ab eo cum Deo initi. JUDICIUM (id est justitiam) CUSTODI. — Transit enim a Deo ad proximum, ut ex honore et amore Dei id jubentis, proximo suum jus, æque ac misericordiam debitam præstet; veram enim fidem cultumque Dei sequitur fides, id est fidelitas erga proximum; sicut ex adverso infidelitatem in Deum, sequitur infidelitas et injustitia in proximum. Unde subdit :
Versus 7: CANAAN, IN HIS HAND IS A DECEITFUL BALANCE
7. CHANAAN, IN MANU EJUS STATERA DOLOSA. — Hoc est, ut Syrus, statera dolosa (Arabicus, statera oppressionum) est in manu Chanaan. Hebræi enim repetunt relativum, ponuntque cum suo antecedente, q. d. Ephraim est Chanaan; id est mercator fraudulentus; in manu enim ejus est statera dolosa et injusta. Nota hic Ephraim, id est Israel, sive decem tribus, ut sequitur, vocari Chanaan per catachresin : primo, quia Israelitæ impii erant ut Chananæi, ut potius filii Chanaan quam Jacob viderentur. Sic ait Daniel, cap. XIII, 56, seni Susannæ castitati insidianti : « Semen Chanaan, et non Juda. » Et Ezechiel, cap. XVI, 3: «Radix tua et generatio tua de terra Chanaan. » Sic Isaias, cap. I, 10, Scribis et Judæis ait : « Audite verbum Domini, principes Sodomorum. » Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus, Rupertus, Hugo, Dionysius, Emmanuel et Mariana. Secundo, quia Chanaan hebraice significat mercatorem, uti vertunt hic Leo Hebræus, Chaldæus, Pagninus, Lyranus et Arias. Unde Proverb. cap. XXXI, 24, dicitur : « Cingulum tradidit Chananæo, » id est mercatori. Chananæi enim terreni et avari, ob maris viciniam mercaturæ, et in ea fraudibus, dolis, furtis et rapinis vacabant; inde hebraice כנעני kenaani, id est Chananæus, significat mercatorem. Alludit ergo Osee hic ad dolos et fraudes mercatoris, q. d. Jacob pater tuus ob sanctitatem meruit vocari Israel, id est dominans Deo; tu vero, o Ephraim, non mereris hoc nomen, sed potius vocandus es Chanaan, quia habes mores Chananæorum, et quia defraudas proximos in pondere, uti facit mercator, præsertim Chananæus, qui dolosa statera defraudat ementes, utens majori pondere dum merces emit, minori dum eas vendit. Unde Chaldæus vertit : Ne sitis sicut mercatores, in quorum manibus sunt bilances dolosæ, rapinæ studentes; sicut ergo servi vocantur Phryges, fures Lacones, gulosi et deliciosi Sybaritæ, infames Ambrones; ita impii et injusti mercatores vocantur Chananæi, quorum unicum est studium decipere, et quæstu injusto ditescere, ideoque bilances habent fallaces, sive, ut ait Sapiens Proverb. cap. XX, 10: « Pondus et pondus, mensuram et mensuram, » id est duplicia pondera, duplices mensuras.
Tales etiamnum multi sunt inter Judæos, qui meri lucriones nil nisi fænerari norunt, quos proinde in spiritu prævidens Propheta, merito Chananæos stateræ dolosæ vocavit; adeo ut si institorem avarum et fraudulentum pingere velis, pingas Judæum instar Chananæi, cum bilance et ponderibus injustis. Tales pariter sunt non pauci mercatores, qui toti lucro inhiant. Fieri enim nequit quin hujusmodi ex tanta lucri aviditate sæpe extra metas juris et justitiæ ferantur. Quocirca de talibus ait S. Chrysostomus, homil. 38 in Matth., et habetur cap. XI Ejiciens, distinct. 88: « Ejiciens Dominus vendentes et ementes de templo, significavit quod mercator nunquam potest Deo placere; et ideo nullus christianus debet esse mercator. » Loquitur enim de lucrionibus qui finem ultimum summumque bonum in lucro constituunt, parati peccare mortaliter ut lucrentur, uti exponit S. Thomas II II, Quæst. LXXVII, art. 7, quique fraudibus et perjuriis negotiationem exercent, uti exponit noster Lessius, lib. II De Justitia, cap. XXI, dub. 4.
Sic Thales Milesius assidue in ore habuisse fertur: « Noli ditari nequiter; lucrum enim fraude partum, damnum est, non lucrum. » Ita Laertius, lib. I De Vitis Philos. cap. I. Chilon Lacedæmonius dicere solebat : « Damnum turpi lucro præferendum est; illud enim semel dolet, hoc autem semper. » Jactura facta sarciri facile potest addita industria, infamia autem ex lucro iniquo contracta nunquam apud viros bonos diluitur; et sic lucrum scelere partum, damnum est, non lucrum. Ita Laertius, lib. I, cap. IV. Antiphanes dictitabat « usuram quæstumque breves habere delicias, longam autem calamitatem. » Agesilaus fæneratorum chirographa publice in foro combussit, dicens « nunquam se puriorem ignem vidisse. » Ita Plutarchus in Lacon. Alfonsus, rex Aragoniæ, teste Panormitano in ejus Vita, « fænus, » non aliud esse dixit, quam «animæ funus. » Musonius : « Jupiter, inquit, non fæneratur, multo minus fænerat, » q. d. Deus non accipit ad usuram, multo minus dat. Divinius Psaltes, Psalm. LXX, 15: « Quoniam non cognovi litteraturam (hebraice ספרות siphrot, id est ciphras, numeros, ut vertit Symmachus et Rabbini, ac Septuaginta, γραμματείας, vel ut S. Augustinus, Arnobius et Chrysostomus legunt, πραγματείας, id est negotiationem, uti habet Romanum Psalterium), introibo in potentias Domini. » Vide ibi S. Augustinum, qui et in Psalm. CXXIII: « Lucrum, ait, fecisti, sed ut lucrum faceres Deum offendisti; acquisivisti aurum, fidem perdidisti. De arca gaudes, de corde non plangis? plus perdidisti quam acquisivisti,
accipiunt potestates, si cupiditate dominantis, et non consulentis affectu suscipiunt; si ministrari eligunt, ac non potius ministrare, quod Dominus per seipsum, et per prophetam Osee increpat dicens: Chanaan in manu ejus statera injustitiæ, dominationem enim elegit. Et in Evangelio ipse: Qui voluerit major esse in vobis, erit vester servus : sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. »
Tertio, Rupertus : « Statera dolosa, inquit, est malitiosa terrenæ cupiditatis duplicitas. » Quarto, statera dolosa ipsa malitia, et propositum deliberatum peccandi. Hoc enim, ait Ruffinus, « cum suspensis ab utraque parte ponderibus nefanda committat, dicitur peccasse sub trutina, de quo David, Psalm. LXI, 10 : Verumtamen mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum. Cum ergo sit præcipuum hujusmodi munus ingenii, ut quid obire debeat, quid vitare, perpendiculo rationis et momentis collationis examinet, profanatus populus veritatem in mendacio detinens, admovit quidem stateram negotiis, sed dolosam, melioribus videlicet deteriora præponens, et noxiis magis quam utilibus acquiescens. »
CALUMNIAM DILEXIT. — Leo Hebræus: Gaudet vim facere; καταδυναστεύειν ἠγάπησεν, id est, opprimere per potentiam dilexit.
Versus 8: AND EPHRAIM SAID: INDEED I HAVE BECOME RICH, I HAVE FOUND AN IDOL FOR MYSELF
8. ET DIXIT EPHRAIM: VERUMTAMEN DIVES EFFECTUS SUM, INVENI IDOLUM MIHI. — Idolum vocat suas opes et divitias, quasi dicat : Obstrepunt mihi Prophetæ, meque ob stateras dolosas culpant et arguunt: at ego has voces non moror, sed ut garritus graculorum despicio; habeo enim penes me idolum, id est Deum fortissimum (puta Mammonam, id est divitias, quas mea unius industria mihi peperi) quo præsente, neminem timeo, quia omnibus bonis abundo. Ita S. Hieronymus. Nota : Pro idolum hebraice est און on, quod proprie significat iniquitatem et rapinam, ut vertit Chaldæus, aut vim et robur, ut vertit Arias et Vatablus. Porro Lyranus et Pagninus vertunt, divitias, scilicet inique partas; Septuaginta, requiem : opes enim avaro sunt primo, idolum; secundo, rapina; tertio, omne ejus robur; quarto, ejus divitiæ; quinto, omnis ejus spes et requies; sed futilis, fallax et evanida. Ex Chaldæo aliqui sic vertunt et explicant : Inveni vim mihi, scilicet pecuniam, quæ quasi dominus mihi vim inferat, meque violenter opprimat. Ita S. Gregorius Nazianzenus, orat. 24, initio: « Aurum, inquit, est occultus tyrannus, per quem multa sursum deorsumque velut in talorum ludo jactantur. » Quæ verba sic explicat Elias Cretensis: « Tyrannum vocat, quod auri cupidis vim afferre, eosque velut tyrannide opprimere possit; invisibilem vero, propterea quod tacens minimeque conspectum avaros subjiciat, ab eisque quæ decreverit, per vim abducat. »
OMNES LABORES MEI NON INVENIENT MIHI INIQUITATEM QUAM PECCAVI, — q. d. Non poterit inveniri in meis
et perdidisti quod nec naufragio tibi potuisset auferri. » Et inferius : « Ille habet aurum, qui novit uti auro; qui autem auro uti non novit, labetur et non habet, possidetur, et non possidet. Estote domini auri et non servi auri, quia et aurum Deus fecit, et te super aurum ipse fecit. Aurum fecit ad subsidium tuum, te ad imaginem suam. Vide quod super te est, et calca quod infra te est. Quid ergo acquisivisti? Tolle tecum ad inferos quod acquisivisti. Cor tuum inane fidei ad pœnas exit, quod plenum fide ad coronam exiret. » Mercator ergo hoc lucri studium temperet, et moderetur timore Dei, et desiderio opum majorum et cœlestium, aureamque illam Sapientis sententiam menti inscribat : « Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles, » Proverb. cap. XV, 16. Et : « Melius est parum cum justitia, quam multi fructus cum iniquitate, » Proverb. cap. XVI, 8; secundo, jugiter audiat sibi intonantem Apostolum : « Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis abunde omnia ad fruendum) bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant vitam æternam, » I Timoth. cap. VI, 17; tertio, crebro ruminet illud Job cap. XX, 26, de divite impio et iniquo: « Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus. » Et quod vulgo dicimus et cernimus : De male quæsitis non gaudet tertius hæres. Denique illud Christi: « Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te; quæ autem parasti, cujus erunt? » Luc. cap. XII, 20.
Tropologice, primo, Chananæus est hæreticus: Chanaan quippe, ait S. Hieronymus, interpretari potest quasi moventes. Et nota quod dixerit, quasi moventes, et non, moventes. Moventes sunt eos, quos deceperint; quasi moventes sunt eos, quos movere tentaverint; sed quia fundati sunt supra petram, nullo possunt turbine concuti, nec pedum suorum mutare vestigium. In istiusmodi Chananæi manu, id est operibus, est « statera dolosa » et iniqua; quidquid enim hæreticus loquitur, Dei justitiam non habet, et plenum est doli et fraudum. Hinc et eques equusque niger, Apocal. cap. VI, 5, denotans hæresim, « habebat stateram in manu. » Vide ibi dicta. Secundo, statera dolosa est prava intentio, ambitio et cupido primatus. Audi Theodoretum: « Tu, o Ephraim, imitans malitiam Chanaan, iniquam mentis stateram habes. Justitiam semper vilipendis, iniquam potentiam exoptas, in divitiis elato spiritu es, et plurimum tibi arrogas in earum rationibus perscribendis. » Et Prosperum, part. II De Prædict. cap. XXIV, qui admonens reges et principes : « Ipsi, inquit, caveant qui has
negotiis, contractibus, ponderibus (esto scrutetur ea quisquis volet) ulla injustitia qua peccaverim. Nota hic vocem divitum, quos cæcavit cupiditas et avaritia, qui deo suo, puta Mammona, et opibus superbientes et tumidi omnia justa et licita sibi putant. Uni enim intendunt lucro; hoc eorum idolum est, hoc eorum jus, sive per fas, sive per nefas illud conquirant. Ita Arias et Vatablus. Tales etiamnum sunt inter Christianos, qui cum jugiter usurarios, aliosque illicitos contractus ineant, nullum tamen sibi movent scrupulum, imo in confessione sacramentali etiam hac de re rogati respondent, se nullos nisi licitos inivisse. Ita in lucro et avaritia occalluerunt et obsurduerunt.
Secundo, lucra mea « non invenient iniquitatem, » id est judicem, qui ea iniquitatis et injustitiæ damnare audeat; quia enim dives sum et potens, nullum judicem timeo, aut si quem timeam, muneribus oculos ejus excæcabo; ego enim nullius, omnes mea ope indigent, q. d. Non refert quomodo habeam opes, dummodo habeam. Ita S. Hieronymus et Albertus.
Tertio, Septuaginta passive et contrarie vertunt : Omnes labores ejus non invenientur ei, propter iniquitates quibus peccavit, q. d. Male parta cito dilabuntur; et Chaldæus: Omnes divitiæ vestræ non permanebunt vobis in die retributionis peccatorum, juxta illud Psalm. LXXV, 6: « Nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. » Huic versioni nostram accommodat Lyranus, quasi sit hic correctio Prophetæ, q. d. Vos, o divites, divitiis vestris velut idolo confiditis et præfiditis; attamen scitote ex me, quod ipsæ, quantumvis labore vestro partæ, non « invenient » vobis « iniquitatem » id est, expiationem iniquitatis.
Versus 9: AND I AM THE LORD YOUR GOD FROM THE LAND OF EGYPT
9. ET EGO DOMINUS DEUS TUUS EX TERRA ÆGYPTI, q. d. Ex eo tempore quo ex Ægypto te eduxi, fui jugis tui custos, dux, Deus, pater. ADHUC SEDERE TE FACIAM IN TABERNACULIS, — q. d. Exspectabo an pœnitere velis, ac proinde differam pœnam captivitatis, quam tuis sceleribus decrevi, faciamque te in tuis sedibus et urbibus lætum habitare, et idcirco lætam festivitatem Scenopegiæ, ea de causa olim institutam, Levit. cap. XXIII, 39, quotannis de more celebrare, sicut hactenus illam celebrasti. Ita S. Hieronymus. Quare minus recte Theodoretus hæc accipit ut minas, ac contrarie exponit, q. d. Quia immemor es liberationis tuæ, qua te eduxi ex Ægypto, e domo tua expellam te in Assyriam, ubi quasi exsul in tabernaculis habitabis, ac mœrens recordaberis Paschatis, quo te ex Ægypto exsultantem eduxi, aliarumque festivitatum, quas in patria festive celebrare solebas.
Secundo, Albertus et a Castro hæc referunt ad reditum e captivitate Babylonica; ex ea enim multi Israelitæ cum Judæis mixti redierunt, q. d. O Israel, ibis in captivitatem ob tua scelera; at faciam ut inde redeas, tuncque in memoriam reditus et transitus felicis per desertum, celebrabis festum Tabernaculorum, sicut olim illud celebrasti in memoriam exitus ex Ægypto, et transitus per desertum, quando scilicet Deus ipsos quadraginta annos te, duce columna ignis et nubis, per horridam solitudinem deduxit usque in Chanaan. Allegorice, q. d. Tempore Christi faciam te habitare in tabernaculis, id est in Ecclesiis, primo militantibus in terra, deinde triumphantibus in cœlo, ubi continuas et perennes ages festivitates, longe lætiores, quam olim egisti celebrando Pascha, Pentecosten, Scenopegiam, etc. Ita Lyranus et Clarius, qui putant hunc esse sensum litteralem.
Versus 10: AND I HAVE SPOKEN TO (that is, to
10. ET LOCUTUS SUM SUPER (id est ad, sicut vertunt Septuaginta, Vatablus et alii) PROPHETAS (ut te ad pœnitentiam, et consequenter ad festivitatem hanc tabernaculorum invitarent, ideoque) VISIONEM (prophetias et correptiones tibi ingerendas, eis) MULTIPLICAVI, ET IN MANU PROPHETARUM ASSIMILATUS SUM, — q. d. Per Prophetarum facta et verba varias formas et similitudines assumpsi, nunc monendo, nunc minando, nunc blandiendo. Rursum assimilavi me nunc pastori, nunc aurigæ, nunc patri, nunc regi, nunc sponso, etc. Denique jussi Prophetis, ut varias figuras et similitudines inducerent, quibus te permoverent ad emendationem. Sic Osee, cap. I, jussi ut suo matrimonio assimilaret me sponso, ambienti sponsam fornicariam. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Lyranus et alii. Nota hebraismum : « In manu Prophetarum, » id est per Prophetas, quasi per meum organum et instrumentum; manus enim est organum organorum, ait Aristoteles. « In manu » ergo, id est ministerio, opera, sermonibus « Prophetarum assimilatus sum, » q. d. Quis ego sim et qualis, quid velim, quid exigam, ex prophetarum dictis et factis cognosci potest; Prophetæ enim suis me actionibus gestisque, æque ac verbis repræsentarunt; ac meæ non tantum mentis voluntatisque, sed et indolis ac ingenii quamdam quasi similitudinem et imaginem oculis hominum subjecerunt. Ita Pineda, lib. VII De Rebus Salomon. cap. XXIII, Emmanuel et Mariana hic. Sic legatus repræsentat suum principem, Apostolus Christum.
Allegorice, q. d. Ego Christus meam incarnationem, humanitatem, passionem, etc., variis Prophetarum figuris adumbravi, assimilavi, et repræsentavi. Ita S. Chrysostomus, homil. 58 in Genes. : « Tunc, ait, quoniam initium et principia erant, in figura unicuique illorum apparebat, sicut ipse per alium Prophetam dicit : Ego visiones multiplicavi, etc.; quando autem dignatus est Dominus humanam formam suscipere, et primitias nostras recipere, non putativam tantum, neque apparentem, sed veram carnem induit. » Sic de Cyro ait Deus, Isaiæ LIV, 4: « Assimilavi te, et non cognovisti me, » q. d. Feci te similem Christo, ejusque typum; sicut enim tu Judæos
Babylone liberabis, ita Christus homines inferno liberabit; sed tu hoc non cognoscis. Hoc est quod ait Paulus, Hebr. I, 1: « Multifariam multisque modis olim loquens Deus patribus in Prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio; » ubi pro multisque modis, græce est πολυτρόπως, id est multis modis, formis, figuris, similitudinibus.
Versus 11: IF GILEAD IS AN IDOL, THEN IN VAIN WERE THEY IN GILGAL SACRIFICING TO OXEN
11. SI GALAAD IDOLUM, ERGO FRUSTRA ERANT IN GALGAL BOBUS IMMOLANTES. — Nota : « Galaad » erat urbs et regio trans Jordanem, pertinens ad decem tribus, puta ad Ruben et Gad; unde primo occurrit Assyriis invadentibus terram Israel, et ab eis expugnata est, IV Reg. XV, 29. Galgal vero cis Jordanem erat, et spectabat ad tribum Juda, ait S. Hieronymus. Porro tam Galaad fuit celebris idolis, ut patet cap. VI, 9, quam Galgal, ut patet cap. IX, 15. Sermo est ad duas tribus, puta ad Judam, q. d. Vos, o duæ tribus, agnoscitis Galaaditarum vitulos esse idolum, id est rem vanam, numen fictum et pictum, ideoque iniquum et impium (hoc enim significat און aven), eaque de causa vidistis aras illius dirui ab Assyriis, vertique in acervos lapidum, terramque ejus desolari, ac desolatam aratro et sulcis subigi. Cur ergo simile idolum, puta vitulos, sive boves frustra colitis, iisque immolatis in Galgal? Idcirco enim terra vestra in similes acervos lapidum redigetur ac desolabitur, et aratro sulcisque a bobus subigetur. Ita S. Hieronymus, Lyranus, Clarius et alii. Unde ex Hebræo expressius sic verti potest cum Vatablo : Si in Galaad iniquitas, vel vanitas, puta idolum iniquum et vanum, fuit utique, vani facti sunt, id est idcirco in vanum abierunt, excisi sunt et evanuerunt; cur, in Galgal bobus (vel boves) sacrificarunt? Hoc est « judicium Juda, » de quo dicit vers. 2 : « Judicium ergo Domini cum Juda, et visitatio super Jacob, » q. d. Si Galaaditis idolum non profuit, sed obfuit, pariter et tibi, o Juda, idolum in Galgalis non proderit, sed oberit. In Hebræo est nervosa paronomasia in vocibus און aven, און on, עון avon. Respicit enim ad vers. 8, q. d. « Dixit Ephraim: Dives effectus sum, inveni idolum; » hebraice on : « Omnes labores mei non invenient iniquitatem, » hebraice avon. Huic respondet hic Galaad esse aven, id est iniquitatem, vanitatem et idolum, ideoque laborem et dolorem, idque probat ex eo quod ejus aræ in acervos et sulcos redactæ sint. Videtur ergo hæc prophetia edita ab Osee post vastatam ab Assyriis urbem Galaad in tribu Gad, antequam ab eisdem vastarentur Samaria et Galgala, quæ erant trans Jordanem, cum cis eum esset tribus Gad et Galaad. Ita Sanchez.
Secundo, pro ergo hebraice est אך ach, id est certe, utique, ergo, verumtamen, tamen, uti legunt Biblia Plantiniana et Haymo, qui proinde exponit, q. d. Si Galaad, id est Israel, colit idolum, ei ex parte condonandum est, quia templo et altari Dei caret; tibi tamen, o Juda, colenti eadem idola in Galgalis, condonandum non est; quia tu possides Dei templum, altare, sacerdotes, scribas, etc. Tertio, alii, q. d. Si vultis idola colere, ite in Galaad; ibi enim est sedes idololatriæ : nolite ergo ea colere in Galgalis; quia hic locus pertinet ad Judam, et consequenter ad Deum, Deique templum.
NAM ET ALTARIA EORUM QUASI ACERVI SUPER SULCOS AGRI, — q. d. Ne mihi negetis idolum Galaaditis fuisse vanum, frustraneum et noxium; en appello ipsa altaria idolorum. Hæc enim redacta sunt in acervos et terram arabilem, uti jam dixi. Aliter Clarius, q. d. Miseri ubique acervos lapideos colligunt, ut ex eis altaria idolis construant, et diis terminalibus immolent, relicto Deo vero. Prior sensus est verus et genuinus. Sic enim in terris saxosis, qualis est Judæa, solent eximi saxa, ut possint arari et sulcari, quod rustici vocant exossare agros; saxa enim sunt in agris, quod ossa in homine. Sic Persius satyra ultima ait: Exossatus ager juxta est.
Versus 12: JACOB FLED INTO THE REGION OF SYRIA
12. FUGIT JACOB IN REGIONEM SYRIÆ. — « Fugit, » scilicet a facie Esau fratris sui, indignantis ob erepta sibi ab eo primogenita, Genes. XXVIII. Redit Propheta ad ostendendam Dei providentiam et curam, quam habuit de Jacob patre Israelitarum, et per consequens de ipsismet Israelitis, ut demonstret eorum ingratitudinem, utque eos ad Deum redamandum rursumque colendum revocet. SERVIVIT ISRAEL IN UXOREM (q. d. Jacob pro uxore Rachel servivit Laban septem annis): ET
IN UXOREM (id est pro uxore altera, scilicet Lia), SERVAVIT, — id est custodivit et pavit oves Labani. Hic enim servavit legendum cum Hebræo, Septuaginta et Romanis, non servivit, uti paulo ante. Sensus est, q. d. Deus sua providentia effecit ut Jacob serviens Laban ditaretur, tam in ovibus, quam uxoribus ac prolibus, puta duodecim Patriarchis, ex quibus vos prognati estis. Nota hebraismum : Hebræi enim per beth, id est in, significant pretium; dicunt enim : Emi domum in argento, id est argento: Comparavi mihi opes in labore, id est labore : Servivi in uxore, id est pro uxore; hoc ergo est beth pretii, vel in uxorem, id est ad, propter uxorem sibi comparandam.
Versus 13: BY A PROPHET (that is, through a Prophet, namely Moses) THE LORD BROUGHT ISRAEL ...
13. IN PROPHETA (id est per Prophetam, puta Mosen) EDUXIT DOMINUS ISRAEL DE ÆGYPTO, ET IN PROPHETA (per eumdem Mosen) SERVATUS EST, — a Pharaone aliisque hostibus. Quocirca 14. AD IRACUNDIAM ME PROVOCAVIT EPHRAIM (id est Israel, quia tot beneficiis meis ingratus me spernit, et vitulos adorat) IN AMARITUDINIBUS SUIS, — id est in peccatis suis, præsertim idololatriæ, quæ mihi amaritudinem, id est dolorem et bilem, movent. Loquitur anthropopathos. Nota hic peccata et idola vocari amaritudines Dei : quia maxime Deum offendunt, adeo ut, si dolor, mœror, anxietas, imo mors et interitus in Deum cadere possent; hæc non aliunde, nec alia sagitta, quam peccato ei obvenirent.
SANGUIS EJUS SUPER EUM VENIET. — « Sanguis » in Scriptura vocatur homicidium, et metonymice pœna homicidii, uti hic, q. d. Occidetur ut reus, ac pœna suæ necis et sui interitus ipsi obveniet, ipsique imputabitur. ET OPPROBRIUM EJUS (id est pœnam opprobrii) RESTITUET EI DOMINUS SUUS, — scilicet pro opprobrio quo ipse Deum affecit, adimens ei divinitatem, eamque sacrilege transcribens idolis. Deus enim peccatum nullum, præsertim tam enorme, sinit inultum. Nam, ut ait S. Augustinus in Psalm. XLIV: « Peccatum puniturus est (Deus), quia virga directionis est virga regni ipsius. Puniendum est peccatum : si puniendum non esset, nec peccatum esset. Præveni illum : non vis ut ipse puniat? tu puni. » Et mox : « Puniendum: ergo erit aut a te, aut ab ipso. Tu agnosce, ut ille ignoscat. » Idem in Psalm. LVIII: « Quid est, inquit, operantem æquitatem? quia hoc in te odisti quod et odit ille, ut incipiat placere Deo, dum hoc in te punis quod displicet Deo. Nam non potest impunitum relinqui peccatum, quia verum est : Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem. » Idem in Psalm. L, explicans illud : Ecce enim veritatem dilexisti, id est, inquit : « Impunita peccata eorum, etiam quibus ignoscis, non reliquisti : veritatem dilexisti, sic misericordiam prærogasti, ut servares et veritatem. Ignoscis confitenti, ignoscis, sed seipsum punienti. Ita servatur misericordia et veritas : misericordia, quia homo liberatur : veritas, quia peccatum punitur. » Vide eumdem, epist. 122 ad Victorianum, ubi docet Deum nemini peccanti, ne sancto quidem, parcere; ideoque permisisse Barbaris Italiam et Hispaniam invadentibus affligere etiam sanctos viros, et violare sacras virgines.